Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung November I           Band November I           Anhang November I

1. November


DIES PRIMA

SANCTI QUI KALENDIS NOVEMBRIS COLUNTUR.

S. Photinus, episcopus Beneventi.
S. Athanasius, S. Jacobi discipulus.
S. Theodorus, S. Jacobi discipulus.
S. Austremonius, episcopus martyr, Arvernorum apostolus.
S. Meltagasus martyr Terracinæ
S. Victor martyr Terracinæ
S. Felix martyr Terracinæ
S. Crescens martyr Terracinæ
S. Felix martyr Terracinæ
S. Sattus martyr Terracinæ
S. Perseverantus martyr Terracinæ
S. Octavia martyr Terracinæ
S. Cessia martyr Terracinæ
S. Maxima martyr Terracinæ
S. Ristha martyr Terracinæ
S. Saturnina martyr Terracinæ
S. Donata martyr Terracinæ
S. Simplicia martyr Terracinæ
S. Prima martyr Terracinæ
S. Cæsarius diaconus, martyr Terracinæ.
S. Julianus presbyter, martyr Terracinæ.
S. Primus, episcopus Alexandriæ.
S. Profuturus, episcopus Papiæ.
S. Benignus, martyr Divione in Gallia.
S. Maria, virgo et martyr.
S. Macedo martyr
S. Julianus martyr
S. Victor martyr
S. Felix martyr
S. Januarius martyr
S. Vitalis martyr
S. Petrus martyr
S. Crescentius martyr
S. Victorinus martyr
S. Macrotus martyr
S. Cristatus martyr Melitinæ
S. Petrus martyr Melitinæ
S. Mammerus martyr Melitinæ
S. Saturninus martyr Melitinaæ
S. Magnus martyr Melitinæ
S. Melantus, martyr.
S. Patricius, martyr Nivernis.
S. Vigilantius, martyr in Macedonia.
S. Nundinus, martyr in Macedonia.
S. Macedonius, martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Cæsarius, martyr Damasci.
S. Dacius, martyr Damasci.
SS. Socii, martyres Damasci.
S. Cyriæna, martyr Tarsi.
S. Juliana, martyr Tarsi.
S. Jacobus episcopus, martyr in Perside.
S. Joannes presbyter, martyr in Perside.
S. Severus, martyr in Novempopulania.
S. Januarius II, episcopus Beneventi.
S. Mathurinus, Lyricanti in Gallia.
S. Marcellus, episcopus Parisiorum.
S. Paulus diaconus.
S. Severinus, monachus Tibure.
S. Auditus.
S. Romulus, monachus in diœcesi Bituricensi.
S. Lautenus, abbas in diœcesi Vesuntionensi.
S. Vigor, episcopus Baiocensis.
S. Mausona, episcopus Emeritensis in Hispania.
S. Brugacius, episcopus in Hibernia.
S. Carpreus, episcopus vel abbas in Hibernia.
S. Brenan, in Hibernia.
S. Canan, in Hibernia.
S. Finntina, in Hibernia.
S. Bigill, in Hibernia.
S. Ailtin, in Hibernia.
S. Caomhog, in Hibernia.
S. Colman, in Hibernia.
S. Colman alter, in Hibernia.
S. Lonan, in Hibernia.
S. Cronan, in Hibernia.
S. Ædh, in Hibernia.
S. Dichull, Martan, in Hibernia.
S. Martan, in Hibernia.
SS. Tres filii Diomæ in Hibernia.
SS. Septem episcopi de Cill-Tedil, in Hibernia.
S. Donatus , abbas in Hispania.
S. Cæsarius, episcopus Arvernensis.
S. Gallus II, episcopus Arvernensis.
S. Annarius seu Emmerannus, episcopus apud Pictavos.
S. Genesius, episcopus Lugdunensis.
S. Florbertus, abbas Gandavi in Flandria.
S. Lumbrosa, virgo in Hispania.
S. Gundisalvus, episcopus in Hispania.
S. Petrus Cymbensis seu de Barco, confessor in Hispania.
S. Adalgottus, abbas Disertinus in Helvetia.
B. Berchtoldus, abbas Montis Angelorum in Helvetia.
B. Simon a Collazono, confessor Ordinis S. Francisci.
B. Raynerius Aretinus, confessor Ordinis S. Francisci.
Ven. Conradinus de Brixia, confessor Ordinis S. Dominici.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

S. Amabilis, presbyteri Ricomagensis in Arvernia, Acta recentiora, amissis vetustis, quorum adhuc jacturam dolemus, sub die 11 junii [Tom. II Jun., p. 466 sqq.] , præmisso admodum brevi commentario prævio, edidit Papebrochius noster. Sed, quod apud tam diligentem vulgo scriptorem mireris, non advertit doctissimus vir, non solum ad diem 18 octobris de S. Amabili sermonem esse apud Saussayum, sed longe fusius ad diem 1 novembris, qua die ejus festum Claromonte celebrari indicat. Neglexit etiam Papebrochius annuntiata de S. Amabili apud Molanum et Ferrarium. Ille in editione prima, anni videlicet 1568, additionum suarum ad Martyrologium Usuardinum, ad kalendas decembris mentionem S. Amabilis adjecit his verbis: In territorio Arvernensi, sancti Amabilis Rigomagensis presbyteri et confessoris. De quo Greg. Turonensis. Sed hanc additionem, sicut alias non paucas, ex sententia censorum supprimere coactus est in secunda editione anni 1573. Eam autem retinuit Philippus Ferrarius in suo Catalogo generali, apud quem nihilominus et die 19 octobris et die 1 novembris annuntiatur Arvernis S. Amabilis abbatis, atque in Indice Sanctorum hunc Arvernensem abbatem a presbytero Ricomagensi diversum facere videtur, nullo utique fundamento. Iisdem illis diebus 19 octobris et 1 novembris festum S. Amabilis assignat Simon de Peyronet [Catalog. SS., p. 12.] . Castellanus autem ad diem 1 novembris festum S. Amabilis Claromonte hoc die, Ricomagi vero die 11 junii celebrari notat. Ad diem 1 novembris annuntiatur etiam Arvernis S. Amabilis in Martyrologio Parisiensi Cardinalis de Noailles et in Ebroicensi. Denique apud Saint-Allais, præter memoriam translationis corporis Arvernis Ricomagum die 19 octobris, duplex occurrit S. Amabilis mentio, diebus 11 junii et 1 novembris. — Porro de S. Amabili non pauca post Papebrochii ætatem scripta edita sunt, quæ recensita videsis apud Lelong [Biblioth. hist. de la France, tom. I, n. 10879 – 10886.] et in Catalogo Historiæ Franciæ a bibliothecæ publicæ Parisiensis custodibus edito [Catal. de l'Hist. de France, tom. IX, p. 248, n. 313 – 320.] .
S. Anastasii, episcopi Brixiensis, hodie translationis festum agitur. Cfr. infra de SS. Dominatore et sociis.
S. Apollinaris, Laodiceæ episcopus, in martyrologio Salisburgensi Richardi Withford, reperitur ad diem 1 novembris sequenti elogio ornatus: Laodiceæ in Syria, festum S. Apollinaris episcopi, magnæ doctrinæ ac singularis sanctitatis viri, qui plures libros scripsit præsertim contra hæreticos. Nullo alio in martyrologio hujus viri nomen invenimus, quem non unam ob causam prætermittimus. Prima est, quia nullum publici cultus monumentum occurrit, altera quod a fide catholica defecit et proprii nominis hæresim instituit. De quo legi possunt Hieronymus, Basilius, Gregorius Nazianzenus, Athanasius aliique, quos apud Seccarellum [Hist. Eccl., tom. VI, ad an. 369.] vel apud Natalem Alexandrum [Sec. IV, diss. 46.] citatos reperies.
S. Audomarus. Notarunt majores nostri, ubi de S. Audomaro egerunt ad diem 19 septembris [Comment. præv., numm. 43, 44.] , festum elevationis corporis ejus olim celebratum fuisse die 1 novembris. Idque collegerunt ex annuntiatione memoriæ Sancti sive depositionis illius (qua voce perperam elevationem ejus designari adverterunt) in calendario anni 826 edito a Dacherio [Spicileg., tom. II, part. I.] et ex Hieronymiano Corbeiensi utroque, majori et minori. His addi poterant Hieronymianum Blumaniense seu Weissemburgense, ubi ad diem 1 novembris annuntiatur Sitio monasterio depositio S. Audomari episcopi. Præterea Auctaria Atrebatense et Tornacense ad Bedanum, in quibus rectius quam in aliis hucusque adductis notatur: Eodem die translatio corporis S. Audomari, episcopi et confessoris; ac denique in Appendice ad Martyrologium Adonis apud Georgium, ubi, sicut in Hieronymiano Weissemburgensi, ad diem 1 novembris legitur: In Sithiu monasterio, depositio sancti Audomari episcopi. Acta illius elevationis deperdita lugebant majores, neque nobis circa ea quidquam innotuit.
S. Baudelium, martyrem Zamorensem, in Aprilis tomo II, ad diem vigesimam, inter prætermissos reperio, quem deficientibus documentis in kalendas novembris prædecessores remiserunt. Nos nulla nacti certiora documenta eumdem denuo prætermittere cogimur.
S. Bayam seu Beiam virginem Scotam hac die 1 novembris annuntiant Adamus King seu Regius in Calendario suo, et inde, ut videtur, David Camerarius item in suo Calendario, Thomas Dempsterus in Menologio Scotico et Philippus Ferrarius in Catalogo suo generali. Nos cum martyrologio et breviario Aberdonensi, ex quibus solis notitia hujus sanctæ habetur, agemus de ea sub die 3 novembris.
S. Benignus. In Catalogo generali Philippi Ferrarii memoratur hac die: In Hibernia, S. Benigni episcopi. De celeberrimo illo S. Patricii discipulo agemus cum martyrologiis hibernis ad diem 9 novembris.
S. Bonifacii translatio. In Martyrologio Fuldensi edito a Dom. Georgio, kalendis novembribus, statim post memoriam omnium Sanctorum, annuntiatur: Eodem die, in Fulda monasterio, dedicatio ecclesiæ sancti Bonifatii episcopi et martyris, et translatio corporis ejus in occidentalem partem ejusdem basilicæ. Similem, omissis ultimis verbis de situ sepulcri, mentionem habet Rabanus. Ipsam autem dedicationis et translationis seriem, carmine descriptam per Candidum monachum in Vita Ægilis, ediderunt majores nostri inter Analecta Bonifaciana ad diem 5 junii [Tom. I Junii, p. 490, numm. 14 – 18.] . Quo autem tempore translatio illa facta sit indicant Annales Fuldenses Enhardi, ubi notatur ad annum 819: Hoc anno basilica sancti Bonifacii martyris in cœnobio Fuldense ab Heistolfo archiepiscopo dedicata est in honorem domini Salvatoris et omnium Sanctorum ejus, translataque sunt ossa sancti martyris kalendis novembribus [Mon. Germ. Hist., Script. tom. I, p. 357.] . Hæc verba ex priori editione allata jam fuerant ad diem 5 junii [Loc. cit., num. 13.] .
S. Cadocum laudat Albert Le Grand [Vies des SS. de Bretagne, p. 665.] ad diem 1 novembris, simul tamen indicans ejus festum celebrari in Ecclesia Venetensi die 21 septembris [Ibid., p. 668.] , neque in ullo martyrologio aut calendario illius nomen ad præsentem diem notatum reperi. Acta qualiacumque S. Cadoci ediderunt majores nostri ad diem 24 januarii [Tom. II Jan., p. 603.] ex cod. ms. cœnobii Rubeævallis prope Bruxellas, et Legendario Capgravii, quæ manifeste compendium exhibent eorum quæ ex duplici codice bibliothecæ Cottonianæ in Museo Britannico nostris diebus publici juris fecit W. J. Rees [Cambro-British Saints, pp. 22, 309.] , adjectis textui latino versione anglica atque notis præstante editoris eruditione dignis. In his quæcumque de S. Cadoco nota aut cum ejus historia connexa sint vel circa eam prudenti conjectura supplere liceat, diligenter collecta reperiet studiosus lector.
Christophorum a Sancta Clara inter beatos recenset Arturus in Martyrologio Franciscano. Quem ipse acceperat ab Angelo a Sancto Francisco, qui librum suum Certamen Seraphicum provinciæ Angliæ præstantissimi viri Vita ornavit [P. 185 sqq.] . Est autem ille, ut ex Arturo nonnulla memorentur, in seculo dictus Gualtherus Colman, ex nobili antiquissimaque prosapia in comitatu Stoffordiæ * in Anglia oriundus et a piis catholicisque parentibus ab infantili ætate probe educatus; litteris postea egregiam operam navavit. Qua de re in Belgium trajiciens, habitum S. Francisci in conventu Anglo-Duacensi apud Patres Recollectos induit. Sacerdos factus, missionarius in Angliam ablegatur, ubi semel et iterum captus, ad ultimum, postquam diu in vinea Domini laborasset, anno 1641 detentus est in carcere, et lata in eum sententia mortis executioni haud demandatur, regio favore accedente… In teterrimum conjectus carcerem … variis contumeliis et molestiis afficitur .., multisque ærumnis … confectus per quatuor ferme annos continuos, obdormivit in Domino anno circiter 1645 [P. 534.] .
Clydwyn ac Dingad, filiorum Brychani [Cfr. infra, Comment. de S. Carpreo.] , et Clydai, Callwen ac Gwenful, ejusdem filiarum, memoriam hodie celebrari indicant monumenta Walliensia [Rice Rees, Essay on the Welsh Saints, pp. 140, 153.] . Sed videntur hi ex eorum esse numero qui numquam a Romana Ecclesia Sanctorum titulo agniti sunt, et ideo veneratione populari dignati quod ecclesias aliquas seu oratoria condiderunt [Cfr. ibid., p. 64.] .
B. Comitissæ, de qua in Actis nostris ad diem octavum septembris, memoriam renovat Hagiologium Italicum ad hanc diem. His autem quæ pridem fuerunt conscripta addenda videntur quæ legimus apud P. Dominicum Grandis de Oratorio Venetiano: hic enim, teste Melzi [Dizionario di opere anonime, tom. III, p. 259.] , auctor est libri cui titulus Vite e memorie de' santi spettanti alle chiese della diocesi di Venezia. Docet itaque [Op. cit., tom. IV, p. 294 sq.] alteram authenticam reliquiarum recognitionem fuisse factam die 24 novembris anni 1760 ex præscripto Clementis papæ XIII, a quo Venetiarum patriarcha Joannes Bragadino et Flaminius Corner ex ordine senatorio postulaverant solemnem cultus beatæ virgini exhibiti confirmationem. Desiderabat enim summus pontifex ut in hujusce cultus testimonium proferretur chartula illa de qua multi, sic inscripta: 1308 obiit B. Comitissa (Contessa), filia Domni Nicolai Tagliapietra (Tajapietra) ac Domnæ Helenæ Tagliapietra (Tajapietra), S. Viti ad mare (so mare). Sed irriti quæsiverunt. Corpus vero, iisdem ac prius repetitis prodigiis, eodem quo in priore recognitione repertum est statu.
SS. Cosmas et Damianus, quorum hodie in græcorum menæis festum occurrit, ad diem 27 septembris pertinent, quo die Acta eorumdem tractata fuerunt.
Dedicatio basilicæ SS. Joannis et Jacobi. Ita Florentinius legendum putat locum turbatum martyrologii Hieronymiani ad hunc diem. Videsis infra de SS. Vigilantio et Nundino martyribus in Macedonia.
Dedicatio basilicæ cœnobii Vallilias seu Vallis Lilii, Ordinis S. Benedicti, Senonensis diœcesis, per Venilonem archiepiscopum, in honorem sancti Remigii Francorum apostoli. Ita Saussayus ad calcem annuntiationum hujus diei. Hæc dedicatio facta est die 1 nov. an. 840 [Gall. christ., tom. XII, pp. 21, 118.] .
S. Docmaelem ad hunc diem refert Garaby [Vies des Bienheureux et des Saints de Bretagne, p. 277.] , eumque anno 484 consecratum, anno 499 vita defunctum indicat. Huic anno ipsius mortem innectit etiam Albertus Le Grand, eique quinquagesimum octavum locum assignat inter episcopos Lexobienses, qui sederunt in vico postea vulgo nuncupato Cozqueaudet, antequam illam sedem Trecorium transtulisset S. Tugdualus [Ap. Lobineau, SS. de Bretagne, append., p. 9.] . Sed qua auctoritate illi scriptores in incerta definiendo plus æquo audaces hæc asseruerint, omnino siluerunt. Erat olim in Wallia meridionali, in hodierno comitatu Pembroke, monasterium Ordinis Tironensis (quod seculo XI a Martino Turonensi conditum ferunt), S. Dogmaelis nomine consecratum [Dugdale, Monast. Anglic., tom. IV, p. 128.] , cui tamen postea S. Thomas patronus substitutus est [Rice Rees, Welsh Saints, pp. 71, 358.] ; sed vetus nomen S. Dogmaelis hodiedum retinuit vicus [Carlisle, Topog. diction. of Wales.] . Num hic sanctus cum Docmaele Armoricano idem sit, definire non ausim.
SS. Dominatoris, Pauli, Anastasii et Dominici, episcoporum Brixiensium, translatio annuntiatur hodie in Philippi Ferrarii Catalogo generali, adjecta hac nota: Ex Tab. Eccles. Brixien. hac die, quando horum SS. corpora ex castro in ædem cathedralem translata sunt, licet Officium translatum ob dictam causam (festum Omnium Sanctorum) in alium diem transferatur. Relationem illius solemnis translationis, die 1 novembris 1581 a S. Carolo Borromæo factæ, ex Joannis Francisci de Florentinis presbyteri Brixiensis schedis, aliaque huc spectantia protulerunt majores nostri, in commentario historico de S. Anastasio, ad diem 20 maii. De S. Paulo actum est ad diem 7 februarii; de S. Dominatore et de S. Dominico agendum ad diem 5 novembris et 20 decembris.
Domna, Domnina et Cyriaca. In synaxario Sirmondi annuntiatur martyrium trium sanctarum mulierum his verbis: Καὶ ἄθλησις τῶν ἁγίων γυναικῶν Δόμνας καὶ Δομνίνας καὶ Κυριακῆς. Et certamen sanctorum mulierum Domnæ et Domninæ et Cyriacæ. In menæo græco monasterii S. Marci PP. Prædicatorum Florentiæ: Domnica, Domna et Cyriacus. Quæ sanctæ mulieres quum aliunde nobis non innotuerint, dum certiora nanciscamur documenta, prætermittendæ visæ sunt.
S. Domnolus, episcopus Cenomanensis. In solo Auctario Barberinio ad Martyrologium Bedæ a Floro Lugdunensi auctum reperio ad diem 1 novembris: Eadem die Cenomanis civitate natale S. Domnoli episcopi et confessoris. Quumque nec in ceteris documentis hagiologicis neque in duplici Vita S. Domnoli a Papebrochio ad diem 16 maii edita quidquam occurrat unde ratio reddi possit cur hac die memorandus veniat, sponte oritur suspicio eum qui Auctarium illud confecit, perperam sive in documentis quibus usus est sive in schedis suis pro kal. decembris, quo S. Domnolus obiit, legisse kal. novembris. Ceterum ad ea quæ de S. Domnolo ad prædictum diem 16 maii disputata sunt, hoc unum advertendum videtur, nempe postquam longe accuratius decodicibus manuscriptis Historiæ Francorum a Gregorio Turonensi conscriptæ [Cfr. Pertz, Archiv, tom. V., p. 50 – 52; tom. VII, p. 246 – 249; tom. VIII, pp. 30, 80. — G. Monod, Sources de l'histoire mérovingienne, p. 57 sqq.] nostris temporibus inquisitum est, jam non licere tam facile in illo opere interpolationes admittere, neque ulla ratione probabilem videri sententiam Cointii [Ad an. 545, num. 19 sqq.] et Papebrochii [Act. SS., tom. III Maii, p. 604, numm. 5, 6.] interpolatum judicantium libri VI cap. 9, ubi de S. Domnolo agitur. Unde ulterius, quum, quidquid dicat Bouquet [Hist. de Fr., tom. II, p. 271, not. g.] , non facile concilientur quæ apud Gregorium de ratione suscepti a Domnolo præsulatus Cenomanensis leguntur, cum iis quæ de eadem re traduntur apud anonymum Vitæ S. Domnoli scriptorem, omnino uter alteri præferendus sit disceptandum venit. Hujus autem auctoritatem auctoritati Gregorii postponendam esse nullus dubito. Quamvis enim se cum sancto plurimum conversatum esse dicat, certe ipsum non videtur novisse antequam Cenomanensis episcopus factus sit nec quidquam distincte de gestis ab illo in superiori ætate refert, nisi quod Roma jam episcopus Cenomanos venit vacante jampridem ea sede et, vehementer id postulante clero et populo, invitus sane et compulsus Ecclesiæ Cenomanensis regimen suscepit. Scripsit idem anonymus, ipso teste in prologo, sub Haduindo episcopo: is autem ab anno ut videtur 623 et certe post annum 615 usque post inchoatum annum 644 et forte usque ad annum 652, eidem Cenomanensi Ecclesiæ præfuit: unde rursus colligitur auctorem illum anonymum satis juvenem fuisse ubi Domnolum novit, quippe qui anno 581 episcopatu cessit, postquam sederat annos saltem viginti duos. Gregorius autem Turonensis certe scripsit ante annum 596, quo anno Gregorius M. summus pontifex ad Pelagium, illius in sede Turonensi successorem, litteras misit, nec certe minus recte nosse poterat quæ suo tempore acta fuerant circa ordinationem episcopi qui Turonensis Ecclesiæ suffraganeus erat, quam obscurus quidam presbyter vel clericus quinquagesimo saltem post illam ordinationem anno scribens. Itaque, ut quam plurimum anonymo nostro concedamus, illud tantum ex ejus narratione probabiliter colligendum videtur, Domnolum scilicet, a Clotario II rege episcopum Cenomanensem designatum, consecratione episcopali ornatum fuisse antequam Cenomanos accederet.
S. Duffus, Scotorum rex, memoratur hac die in Calendario Davidis Camerarii. Sed jam notavit Henschenius noster [Act. SS., tom. V Junii, p. 248 b.] quam levis esset iste auctor in adstruendis sanctis; nec, quod ad Duffum attinet, ulla alicujus ecclesiastici cultus vestigia in monumentis certioribus offendimus, quamquam utique ipsius virtutes laudibus extollunt Scotorum annales [Cfr. Forbes,Kalendars of Scottish Saints, p. 327.] .
S. Dysibodi translationem ad hanc diem annuntiant Thomas Dempsterus in suo Menologio Scotico et Ferrarius in Catalogo generali, et præterea in suis martyrologiis vel menologiis Ordinis S. Benedicti scriptores hujus Ordinis Arnoldus Wion, Hugo Menardus, Gabriel Bucelinus, Antonius de Heredia, Benedictus Cherle. Qui omnes, præter ultimum, remittunt ad scriptorem Annalium Sancti Dysibodi, quem secundum veterem errorem Dodechinum vel continuatorem Mariani Scoti vocant [Cfr. G. Waitz in Prolegom. ad hos annales, Mon. Cerm. Hist., tom. XVII Script., pp. 4, 5.] . In his nempe Annalibus ad annum 1139 legitur: Reliquiæ sancti Dysibodi translatæ sunt kalend. novembr. a veteri ecclesia in novum monasterium, migrante una omni congregatione sub præfato domino Cuonone abbate [Mon. Germ. Hist., tom. cit., p. 26.] . Quæ verba citavit jam Sollerius noster ad diem 8 julii [Act. SS., tom. II Julii, p. 582, num. 9.] , disserens de sancto Dysibodo. Ubi videsis fusius explanata quæ ad ejusdem sancti historiam pertinent.
S. Ermengaudum, episcopum Urgellensem exordio seculi XI, ad hanc diem laudarunt Molanus, Galesinius, Canisius et Castellanus. Rectius de eo cum Martyrologio Romano dicemus ad diem 3 hujus mensis.
S. Eustochium, virgo ac martyr, hodie legitur in Usuardinis; sed remittitur ad diem 2 novembris, quo die in Martyrologio Romano refertur.
S. Fina memoratur hodie in menologio Bucelini. Ejus Acta descripserunt decessores nostri ad diem 12 martii.
S. Florus, primus episcopus Lodevensis, in Usuardi Auctariis hac die recensetur: cujus Acta remittimus ad diem 4 Novembris.
Franciscum de Stanno, episcopum Ruthenensem, natum anno 1462, vita vero functum anno 1529, aliquam cultus speciem habere docent notæ bollandianæ ad diem primam novembris in bibliotheca regia Bruxellensi asservatæ. Hunc etiam non sine laude in supplemento Martyrologii Gallicani [P. 1188.] et in Catalogo Phil. Ferrarii [P. 428.] inscriptum reperies. Præterea scriptores Galliæ christianæ [Tom. I, p. 228.] ejus nomini beati titulum adjecerunt. Sed et nostra ætate canonicus Ruthenensis, Bion de Marlavagne, anno 1839 vulgari sermone Vitam B. Francisci typis mandavit. Propterea anno 1878 ad Ill. episcopum Ruthenensem binas litteras dedimus, rogantes ut faceret nos certiores de cultu quem ipsi populares adhiberent et quatenus constaret utrum possessor pacificus cultus centum annorum decreta Urbaniana antecedentium, jure in beatorum numerum reponeretur. Sed quum nescio quo casu nihil rescriptum fuerit, dirimendæ liti supersedendum duximus. Agitur enim de viro qui licet summis virtutibus fuerit ornatus, ad tempus tamen anno 1511 Pisis conciliabulo interfuit.
S. Gonsaldi eremitæ Vita ad hunc diem 1 novembris legitur apud Jac. Branche [Saincts et Sainctes d' Auvergne, p. 629.] . At in aliis documentis hagiologicis, et in Bernardi Guidonis tractatu de Sanctis Lemovicensibus [Ap. Labbe, Bibl. nov. mss., tom. I, p. 629.] , unde [Ibid., p. 635.] desumpta sunt quæcumque de S. Gonsaldo habet Branche, festum illius celebrari indicatur nonis novembris. In hunc diem itaque et a nobis tractanda ejus Acta reservantur.
S. Gotebaldus. Apud Rich. Challoner [British Martyrology, p. 152.] hac die notatur commemoratio S. Gotebaldi episcopi, natione Angli, qui exordio seculi XI evangelium in Norvegia et Suecia prædicasse refertur apud Adamum Bremensem [Gest. Hammab. Pontif., lib. II, cap. 82, al. 29 (Mon. Germ. Hist., Script. tom. VII, p. 320).] . De quo jam dixerunt majores nostri ad diem 5 aprilis inter prætermissos [Tom. I April., p. 396.] , nec aliquid hic supplendum occurrit.
In Dania, S. Haraldi regis et martyris memoria hac die recensetur in Catalogo generali Philippi Ferrarii, qui et in nota subjuncta id ex kal. et scriptorib. Daniæ erutum atque Haraldum anno 980 pro Christo interfectum esse indicat. Fuit is Haraldus VI, cognomento Blaatand seu Cærulidens, qui ab Ottone M. devictus et ad amplectendam religionem christianam inductus, huic deinceps in regno suo propagandæ haud segniter incubuit. Quo studio multorum antiquis superstitionibus nimis addictorum odium in se concitavit, quibus ducem se obtulit Sueno seu Swein, filius ejus nothus. Ad arma ventum est. Haraldus autem in prælio sauciatus paulo post ex accepto vulnere obiit. Hoc solum sensu pro Christo interfectus dici potest. Et Baronius quidem [Annal., ad an. 980, n. x.] sancti nomine eum condecorat; sed nullum hactenus cultus antiquitus illi præstiti vestigium reperi. Qua vero levitate Philippus Ferrarius ad calendaria et alia monumenta provocare soleat quæ numquam viderit, sæpius in opere nostro animadversum est quam ut ejus testimonio quidquam momenti tribuamus. Neque etiam satis confidere ausim auctoritate Joannis Adolphi Cypræi, qui post relatum genus mortis Haraldi ait [Annal. Episc. Slesvicensium, p. 73.] : Qua de causa et ejus memoriam in festo Omnium Sanctorum majores nostri celebrabant: nam eo die obiit. Et paulo inferius: Ad sepulcrum ejus cæcos visum recepisse aliaque insignia miracula edita esse, constanti fama ac traditione perhibetur. Scribebat hæc Cypræus anno 1634, quum nuper a lutherana hæresi ad catholicam Ecclesiam conversus patrium solum, quod nihil de conversione cogitans ad tempus reliquerat, jam ulterius non repetere statuisset, ac proinde jam non supponi potest ita commode antiquas traditiones catholicas investigasse et reperisse. Præterea vero nec memoria alicujus qualicumque modo celebrata nec fama vulgaris miraculorum satis certa videntur ecclesiastici cultus indicia. Donec igitur certiora innotescant, ab Haraldi gestis inter Acta nostra referendis abstinendum duximus.
S. Hermenegildus martyr notatur hodie in menologiis græcis [Martinov, Annus Græco-Slavicus, 1 Nov.] , quem Latini colunt die 13 aprilis, ubi de eo in Actis nostris dictum est..
Hermenegildus monachus. In martyrologiis seu menologiis Benedictinis celebratur ad hunc diem memoria S. Hermenegildi monachi, qui apud Tamayum de Salazar notatur ad diem 9 novembris, propter rationem mox indicandam. Solum autem hujus cultus fundamentum habetur quod legitur apud Ambrosium de Morales [Coronica de España, lib. XVI, cap. 18 (tom. VIII, p. 227).] , videlicet: Sancta Maria Saliciensis (de la Salceda) hodiedum exiguum eremitorium est, tertio ab urbe Tudensi lapide, ruinis ingentis monasterii adjacens, quæ illud opere munifico conditum demonstrant, vestigiis adhuc supereminentibus quibus antiquæ ecclesiæ et claustri atque aliorum quorumdam cœnaculorum figura appareat. Ferebantur vulgo illic condita esse corpora gloriosi principis Hermenegildi ejusque genitricis. Sed nostris diebus non defuit qui devote locum illum perscrutaretur, illoque exterso, reperta sunt duo sepulcra lapidea opertoriis suis munita, quorum alterum erat litteris vacuum, alterum vero hanc præferebat inscriptionem quæ profecto errori vulgari occasionem dedit: IN HOC TUMULO REQUIESCIT FAMULUS DEI HERMENEGILDUS. QUI OBIIT DIE QUINTA FERIA QUINTO NONAS NOVEMBRIS. ERA DCCCCLXXXI. FRATRES ET SORORES ORATE PRO NOS. Notum est æræ Hispanicæ anno 981 respondere annum Christi nati 943 [Art de vérifier les dates, p. 17.] . At quid sibi vult dies ille quintus nonas novembris, quæ nota utique nusquam in ullis fastis legitur? Putavit inde Morales ad diem kalendarum retrocedendum esse, et in versione hispanica illius inscriptionis Hermenegildum obiisse die 1 novembris indicavit. Idem tamen suspicatus est errorem irrepsisse in scriptura, et artificem V. NONAS pro V. IDUS perperam sculpsisse: quod omnino asseruit Tamayus de Salazar [Martyrolog. Hispan., tom. VI, p. 91.] , et inde, quod supra monuimus, Hermenegildi mentionem in diem 9 novembris rejecit; confirmavitque Henricus Florez [España sagrada, tom. XXII, p. 54.] ex eo quod dies nona novembris anni 943, qui litteram dominicalem habuit A, revera incidit in quintam feriam [Cfr. Art de vérifier les dates, pp. 17, 50.] . Ex Moralio autem Arn. Wion in martyrologio suo ad diem 1 nov. signavit:In Hispania, monasterio Sanctæ Mariæ de Salzeda, sancti Hermenegildi monachi. Hugo Menardus item: In Hispania, sancti Hermenegildi monachi. Et secundum eos ad eumdem diem Ferrarius in suo Catalogo generali: Salsedæ, S. Ermenegildi monachi, notans Salsedam oppidum esse Hispaniæ in Catalaunia. At mira temeritate Christophorus Henriquez hujusmodi ad diem 1 novembris Menologio Cisterciensi elogium inseruit: In Sicilia, depositio sancti Hermenigildi monachi, qui in monasterio Sanctæ Mariæ de Salsede Cistertiense institutum amplexus, post varia sanctitatis opera et admiranda virtutum signa, appropinquante fine vitæ suæ, animam puram in manu Creatoris commendans, lætus migravit ad Christum. Vademque citat Fr. Bivarium: Ex relatione, inquiens, quam ad me misit R. P. Franciscus Bivarius, Observantiæ regularis Ordinis Cistertiensis Procurator Generalis Romæ, in qua, dum agitur de Sanctis Siciliæ, hoc legitur: Prima novembris, sanctus Hermenegildus monachus Cistertiensis, in monasterio Sanctæ Mariæ de Salsede, etc. Credibile profecto non est, hæc hausisse Bivarium ex alio fonte quam Ambrosio Moralio. Itaque propria auctoritate Hermenegildum nostrum Cisterciensem monachum commentus est et ex Hispania in Siciliam transtulit, quum tamen Ordo Cisterciensis primum anno 1098, ac proinde amplius annis 150 post Hermenegildi obitum exortus sit, nec ullum monasterium Siciliense Sanctæ Mariæ de Salseda in Annalibus Cisterciensibus usquam memoretur, immo nec oppidum aut pagus hujus nominis in Sicilia ullus, nisi Salsedæ nomine designari supponas villam in tractu Messanensi sitam, vulgo Salice [Fr. Sacco, Dizion. geograf. di Sicilia, tom. II, p. 160.] , ubi tamen nullum alicujus monasterii vestigium indicatur. Henriquium exscripsit Bucelinus et secuti sunt auctor Calendarii seu Martyrologii Cisterciensis, Heredia et Cherle. Ad cultum vero Hermenegildi nostri quod attinet, profecto ad illum asserendum sufficere non videtur epitaphium a Moralio exscriptum, quumque nullum aliud ejus cultus proferatur indicium, satius nobis visum est inter prætermissos ad hunc diem illi locum dare. Neque etiam Castellanus ausus est eidem sancti vel beati titulum attribuere, sed venerabilis tantum, ubi in suo Martyrologio universali ad diem 5 novembris scribit: Salsedæ, prope civitatem Tudensem in Gallæcia, venerabilis Hermenegildi monachi.
S. Hilarius, cujus frequens hodie apud Usuardinos et alibi mentio occurrit, die 13 januarii tractatus fuit. Hodie agitur festum translationis ejusdem sancti, quod ob festum Omnium Sanctorum in alium diem Ecclesia Pictaviensis transfert [Cfr. Act. SS., tom. I Jan., p. 799, num. 5.] .
Jacobus presbyter, ejusque discipuli Jacobus diaconus ac Dionysius, monachi, qui hodie citantur in Anno Slavico Martinovii, prætermittuntur, donec sciamus utrum pro fide catholica an pro schismate græcorum mortem obierint.
Juvencus presbyter in martyrologio Withfordii die 1 nov. recensetur his verbis: In Hispania, festum S. Juvenci presbyteri, notabilis doctrinæ viri, qui quatuor evangelia versibus expressit et alia utilia opera scripsit. Hic Juvencus presbyter, omnium poetarum christianorum celeberrimus, a S. Hieronymo magnifice laudatus, a quibusdam auctoribus inter sanctos confessores annumeratus, ad diem 12 septembris prætermissus fuit, nullo cultus vestigio reperto. Quem nos, licet illustrandæ hujus præclarissimæ vitæ cupidissimi, ob eamdem causam prætermittimus.
S. Licinii Acta dedit et commentatus est Joannes Bollandus ad diem 13 februarii [Act. SS., tom. II Febr., p. 675.] : ad quem diem illius mentionem habent Usuardus et Martyrologium Romanum, eademque die Officio duplici colitur in Ecclesia Andegavensi [Ibid., p. 677, num. 12.] . Apud plerosque tamen antiquos martyrologos, Adonem, Bedam, Notkerum, itemque in martyrologio manuscripto S. Lamberti Leodiensis et in Hermanni Greveni auctario ad Usuardum, assignatur Licinii memoria ad diem 8 junii, quod etiam notavit Bollandus [Ibid., num. 13.] . Idem vero aliquantulum erravit ubi ait [Ibid., num. 12.] apud solum Ferrarium ad diem kalendarum novembrium, quo Sanctus decessit, ipsius nomen fuisse adscriptum et perperam ab illo scriptore invocatam esse auctoritatem martyrologii monastici. Nam revera inter addenda ad martyrologium sub die 1 novembris legitur apud Wionem hæc mentio: Andegavis in Gallia, depositio sancti Licinii episcopi et confessoris, insignis pietatis et sanctitatis viri [Lignum Vitæ, p. 900.] . Reliqua tractata vide ad prædictam diem 13 februarii.
S. Longini hodierno die memoria celebratur in Calendario Æthiopico apud Ludolfum in fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ, ad diem V mensis Hedar, qui est dies 1 novembris. Eodem die in Synaxario Æthiopico apud Dilmann: Apparitio capitis sancti Longini, qui Christi latus lancea aperuit. Item in Synaxario Coptico apud Maium [Script. Vet., tom. IV, p. 99.] : Inventio capitis sancti Longini militis, qui Christi latus lancea aperuit, cujus martyrium die 25 Abibi describitur. Acta S. Longini tractata fuerunt ad diem 15 martii, ubi legitur hæc inventionis capitis historiola.
S. Lusor, cujus hodie fit mentio apud Castellanum, rejicitur ad diem 4 novembris, quo die in antiquis martyrologiis signatur.
S. Magnum, episcopum Mediolanensem (in. sec. VI), annuntiant hoc die calendarium missalis Ambrosiani an. 1560, Galesinius, Castellanus et Ferrarius. Nos cum Martyrologio Romano et recentiori Mediolanensi calendario agemus de eo ad diem 5 ejusdem mensis.
S. Marcianus, qui hodie a nonnullis recensetur, videtur esse Marcianus, confessor Cyri, vel Marcianus episcopus, de quibus agetur die sequenti.
S. Nabor. In duplici editione Martyrologii Usuardini cum additionibus, quæ vulgo attribuitur Hermanno Grefgen seu Greveno, legitur ad diem 1 novembris: Pictavis, sancti Naboris episcopi. Quam mentionem mirum est omnino neque admonito lectore prætermissam esse a Sollerio in auctario Greveniano ad hunc diem, quum tamen diligenter notata sint ea quæ apud hunc editorem eamdem præcedunt et sequuntur, et Sollerius in præfatione sua [Num. 182.] significet se duplici illa editione Greveniana usum esse, nec certe alia ejusdem posterior prostet. Quidquid sit de ea re, illud certum est, nullum hujus nominis episcopum Pictaviensem, vel qui in civitate Pictaviensi præcipue colatur, usquam memorari. Quumque in aliis auctariis Usuardinis non paucis occurrat eodem die mentio Pictavis, sancti Hilarii episcopi et confessoris, quæ apud Grevenum omissa est, non immerito, ut videtur, suspicio oriri potest hanc annuntiationem, perperam a Greveno vel aliquo ipsius adjutore lectam, occasionem dedisse erroneæ illius Naboris, omnibus aliis martyrologis sive hagiographis ignoti, in Greveniano martyrologio indicationi.
B. Nonium Alvarez Pereira hoc loco a nobis collocari jure mirabitur qui meminerit ea quæ in appendice tomi III Maii [P. 680.] scripserunt decessores nostri. Nihil tamen hoc nobis crimini ducet, si illas quas die 11 januarii anni 1878 Ulysippone accepimus litteras cum eo communicaverimus. Scribebat nempe Vincentius Ficarelli, S. J. presbyter: Cultum canonicum et liturgicum nunquam habuisse videtur, ne apud Carmelitas quidem; venerationem tamen popularem, præsertim ad exitum fere seculi decimi sexti, habuit magnam, et vulgo et publice appellabatur sanctus et beatus; peregrini plurimi adibant ejus sepulcrum voti solvendi causa. Quæ veneratio tamen paullatim decrevit, ita ut nunc dici possit nullam esse, et vix tanti viri extat memoria. Templum certe magnificum ab eo extructum terræ motu anni 1755 magna ex parte corruit, et nunc vix supersunt parietes et sacellum majus, quod versum est in museum archæologicum. Post expulsionem religiosorum, quæ in hoc regno effecta est anno 1834, ossa venerabilis servi Dei e sacello interiori monasterii Carmelitarum translata fuere ad sacellum item interius monasterii canonicorum regularium S. Augustini, vulgo dicti de S. Vicente de Fora, quod nunc est residentia Em. Patriarchæ, ibique asservantur, sed sine ullo cultu, in capsula lignea et fere neglecta. Processus sive Ordinarii sive apostolicus pro ejus beatificatione nunquam videntur instituti fuisse, acta nulla neque in tabulario patriarchali neque alibi reperiuntur, et fortasse nunquam extiterunt; nulla enim memoria invenitur. Paucis abhinc annis R. P. Generalis Carmelitarum Roma scripsit ad sacerdotem Lusitanum mihi familiarem hic commorantem, eidemque commisit ut quidquid invenire posset colligeret et coram Em. Patriarcha aliisque viris idoneis discuteret. Munus sibi demandatum sacerdos sedulo executus est, sed præter id quod apud auctores Vitæ servi Dei et in chronicis Carmelitarum invenitur, vix aliquid aliud colligere potuit… Idem sacerdos edidit libellum in quo reperies nonnulla ex supra notatis, brevem narrationem aliquot miraculorum et libellum supplicem aliquot episcoporum ad Pontificem, cujus tamen libelli exitus nullus fuisse videtur. Nec Romæ apud Patres de Monte Carmelo quidquam servari docent litteræ die 6 martii ejusdem anni, jubente Adm. Rev. P. Generali, nobis Roma transmissæ. Itaque quum Vita hujus sanctissimi viri auctore Antonio Rodericio Costio Ulysippone anno 1723 typis data, quam sub oculis habemus, quædam referat unde suademur ut a quidlibet decernendo multum caveamus, rem in medio duximus relinquendam, donec Deo juvante præsentes monumenta sanctitatis perscrutati fuerimus. Libellus de quo P. Ficarelli, titulum habet: Memoria sobre a phase christa do grande condestavel D. Nuno Alvares Pereira, pelo P. Jose Antonio da Conceiçao Vieira. Lisboa, typ. de Souza et Filho, 1871. Ubi (p. 63) invenies litteras supplices ad Clementem X datas mense maio anni 1674, ad Nonii beatificationem obtinendam.
Nuntiam viduam, Tertii Ordinis S. Francisci, quæ anno 1596 e vita migravit, beatam appellat Arturus de Monasterio, nonnullos afferens auctores qui ejus encomia celebrarunt, sed nullum legitimi cultus certum documentum.
S. Oddon, eremita Tudensis, a solo Tamayo ex fictitiis illis Juliani Toletani Adversariis ad hanc diem Martyrologio Hispanico insertus est.
S. Paterni (Wallice Padarn) Vitam ex codice Musei Britannici nostris diebus edidit W. J. Rees [Cambro-British Saints, p. 188 – 197.] . Quam utinam cognovissent majores nostri ubi ad diem 15 aprilis illius Sancti Acta tractarunt.
S. Polycarpus. Postquam Saussayus sancti Mathurini Acta retulit, in hunc modum de Polycarpo, præfati Mathurini episcopo, dicere exorditur, fide utique Saussayana: At vero, tametsi impense tanto confessori gratulemur, qui divine actorum meritis tot insignia gloriæ, tot monimenta pietatis promeruit, tamen non sine dolore ferimus, quod S. Polycarpus, qui eum in Christo genuit, ad tam sublimia provexit, nec exilem obtineat debiti honoris participationem. Nec enim ipsa in ecclesia Senonensi, quam difficillimis temporibus rexit, quam atroci sub persecutionum procella fovit, tutavit, servavit, ulla vix ejus exstat venerandæ memoriæ scintilla. Cum pridem ejus sacratissimum nomen ex pontificum illius ecclesiæ serie exciderit, porro inter sanctos quos ea honorat nullum hactenus locum sortitus sit, adeo ut, sicut opus fuit modernorum nomenclatorum diligentia ut suum in ordinem restitueretur in episcopali catalogo, sic nostra hac fere indiguit commonitione ut cultum debitum reciperet, qui inter sanctos quibus jure tutelæ et beneficiorum debito ecclesia illa obstricta est id non solum meruit ut sanctissimis ipsius patribus adcenseretur, sed speciali coleretur nominis reverentia. Nec enim vir ille beatus inter sanctos duntaxat illius sedis pontifices confessores annumerandus erat, qui potius martyrum honore debuit celebrari: non ideo solum quod pressuras plerasque, dum Christi gregem adversus frementes lupos tueretur, tempore ferventis persecutionis Senonis sustinuerit, sed potissimum quia ob constantem Christi nominis confessionem ab impiis in exilium pulsus, in Phrygiam relegatus, ibi in magna rerum penuria et vitæ angustia extremum in propugnatione fidei spiritum efflaverit. Quo nomine Romana omnium mater Ecclesia plurimos viros beatos inter martyres adscripsit, atque ipsa in Gallia jam pridem ecclesia Vienniensis sanctum Florentium episcopum suum mortuum in exilio martyris honore veneratur. Idem Polycarpus apud Petrum de Natalibus in Vita S. Mathurini [Catal. SS., lib. X, c. 6.] sancti nomine decoratur. Vidi etiam apud Senonas in Gallia catalogum episcoporum manuscriptum sec. XVI, quo sancti titulus Polycarpo tribuitur. Ceterum, quia cultus ejus vestigium nullum apparet, neque Petrus de Natalibus tantæ auctoritatis est ut quem ipse sanctum nominat illico sanctum credas, Saussayana canonizatio non impedit quominus prætermittatur.
Potanus. Vid. infra Vollo.
SS. Publius, Victor, Hermes, Papias, Justus et Vitalis, hodie leguntur in Usuardinis, postero die in Martyrologio Romano et Hieronymianis; quare in diem 2 novembris remittuntur.
Pyriecus. Vid. infra Vollo.
Reginbodo. In Supplemento ad Menologium Benedictinum Bucelini legitur ad diem 1 novembris: In monasterio Wirtenbergiæ Hirsaugiensi, sanctæ memoriæ Reginbodonis, tertii ejus loci abbatis, qui vita excessit sub annum 896, ejusque historiæ ex monimentis et Chronico Hirsaugiensi Joannis Trithemii brevis notitia traditur; sed nullum indicatur alicujus ecclesiastici cultus vestigium.
S. Remedium episcopum et confessorem hodie memorat Auctarium Tornacense Martyrologii Bedani. De quo quum nusquam alibi occurrat ulla mentio, vix dubium nobis videtur quin huc a die 1 octobris migrarit, nescio qua scriptoris illius auctarii oscitantia, sanctus is quem Hieronymianum Richenoviense ad hunc diem 1 octobris indicat his verbis: Remis, depositio sancti Remedii episcopi, Corbeiense vero minus ad diem 15 januarii: Remis, depositio S. Remedii episcopi et confessoris, ac denique Grevenus ad eumdem diem 15 januari: Remedii episcopi et confessoris. Ubi etiam certum videtur aliquam confusionem factam esse inter S. Remigium episcopum Remensem et S. Remedium abbatem, de quo utroque ad diem 1 octobris egerunt majores nostri.
Richardum eremitam adjecto sancti nomine laudant Benedictini, Trithemium secuti qui de eo in Chronico Hirsaugiensi hæc retulit: In festivitate Sanctorum Omnium obiit S. Richardus monachus, presbyter et eremita, qui vitam solitariam pro Christi amore in eremitario juxta Pfaffenbron in Alsatia multis duxerat annis, vivens in omni sanctitate et puritate conscientiæ, multosque tam vitæ merito quam sermone evangelico revocans ad semitas vitæ sanctioris; unde et spiritum habere prophetiæ meruit et multis miraculis coruscavit. Annales autem Marbacenses, quales recens prodierunt [Mon. Germ. Hist., tom. XVII, p. 179.] : Anno domini 1262, kalendas novembris, obiit frater Richardus, heremita Phaffenbornen. Eum vero prætermittimus, quum nihil deprehensum fuerit quod cultum ipsi adhibitum significet. Etenim litteris datis ad Reverendissimum Episcopum Argentinensem, responsum est die 31 januarii anni 1878: Nec libri liturgici nec quisquam eorum qui de Alsatia scriptitarunt, excepto Grandidier, beati viri meminerunt. Apud Grandidier vero, tomo VI operum ineditorum, pag. 179, hæc leguntur: Pfaffenbrunn, jacens ad quatuor leucas ab oppido Neocastrensi (Neubourg), ad dimidiam leucam a Marienbrunn, ad leucam cum dimidia a Gersdorff, fuit olim abbatiæ Neocastrensis Ordinis Cisterciensis. Hanc solitudinem celebriorem fecit sacerdos eximiæ sanctitatis, Richardus nuncupatus: qui cum plures annos ibi vixisset, cum fama sanctitatis obiit. Annectuntur quæ Trithemius scripsit. Nec his certiora transmiserunt quos auctore R. D. Episcopo Argentinensi de eadem re interrogandos curavimus.
Rivallinus. Vid. infra Vollo.
B. Romæi a Livia meminerunt hac die hagiographi aliqui, decepti forsan a Leandro Alberto, qui [De viris illustr. Ord. Prædic., fol. 186.] scripsit beatum nostrum kalendis novembris diem suum obivisse, quum vita cesserit die 21 novembris 1261, ut rectius ait Echard [Biblioth. Prædic., tom. I, p. 161.] , ex testimonio Bernardi Guidonis, qui qui in catalogo magistrorum generalium Ordinis Prædicatorum, secundum optimæ notæ codicem Tolosanum [Cfr. L. Delisle, in Notices et extraits des mss. etc., tom. XXVII, pp. 310, 313.] , cujus lectionem describendam curavimus, Romæum obiisse notat anno Domini MCCLXI, XI kal. decembres: unde corrigenda est lectio quam exhibet Martene [Ampliss. Collect., tom. VI, p. 420.] , in qua numerus XI ante kal. decembres desideratur. Attamen litteris interrogavimus R. P. Pradel, Ordinis Prædicatorum, virum humanitate plenum ac gloriæ sanctorum valde studiosum, num B. Romæo aliquis cultus publicus deferatur. Hic nos fecit certiores omnem sub auspiciis Ill. Episcopi Carcassonensis adhiberi operam ad obtinendam a sede Romana cultus confirmationem, nobisque transmisit non pauca documenta, quorum usus erit, quando, Dei favente gratia, opus bollandianum deductum fuerit ad diem 21 novembris.
Simonem Serantonium, ex Ordine Servorum B. Mariæ Virginis, in beatorum numerum reposuerunt auctor Menologii Mariani, Leonardus Cozzando [Sagro tempio Servitano, p. 110.] , Josephus Brocchi [Vite de' Sancti e Beati Fiorentini, part. I, p. 581.] , sed inter illos qui, licet vocati sancti, nullo tamen cultu ecclesiastico gaudent, et tandem Catalogus hagiologicus Etruscus, Romæ typis datus anno 1731. Quumque ejus nomen minime reperiatur in tabulis eorum qui in Ordine Servorum ut sancti coluntur, anno 1861 a Patribus cœnobii Florentini cum P. Victore De Buck communicatis, satis erit remisisse ad ea quæ de Simone scripsit Gianius in Annalibus Servorum B. Mariæ [Tom. I, cent. I, pp. 440 et 441, ad annum 1438.] .
S. Spinulum (vulgo Spin), monachum Mediani monasterii (Moyenmoutier) in Vosago, sub hoc die laudat Auctarium Luxoviense ad Martyrologium Usuardi, his verbis: Apud Median. cœnobium, sancti Spinuli confessoris, qui præcipuus discipulorum sancti Hidulphi, post anachoriticam vitam, quam laudabiliter consummavit, clarus mundo miraculis, ad Dominum migravit. Eumdem S. Hidulfo adjunxerunt majores nostri ad dies 11 maii, 11 junii et 11 julii, ea potissimum, opinor, gratia, ut ad hunc ultimum diem ait Sollerius [Act. SS., tom. III Julii, p. 208.] , quod de ipso nil scriptum supersit præter id quod S. Hidulfi legendis insertum legitur, neque certus alius dies nobis innotuerit, quo potius quam hoc ipso colatur, quidquid in nonnullis auctariis Usuardinis relatus sit ad dictum XI junii sub nomine Spinali, alibi autem coli dicatur kalendis augusti, vel, ut nunc ex auctario Luxoviensi notatum est, kalendis novembris. Itaque qui historiam Spinuli, quantum ad nos pervenit, velit ediscere, adeat Vitam triplicem S. Hildulphi, quam cum commentario prævio et annotationibus edidit Humbertus Belhomme, Mediani monasterii abbas, tum inter Acta nostra ad diem 11 julii, tum in Historia Mediani monasterii, videlicet Vitæ I numm. 13 – 15 [Ibid., p. 223.] , Vitæ II num. 4 [Ibid., p. 228.] , Vitæ III capp. X, XIV, XV, et XVIi exordium [Ibid., p. 232 – 234.] . — Præterea vero in Historia Mediani monasterii modo citata, primum occurrit mentio translationis corporis S. Spinuli ad prioratum Bellævallis, quæ ita refertur ex Joanne a Bayono, anno 1326 Mediani monasterii historiographo: Anno autem MCIV, Bertrico abbate et fratribus consentientibus, corpus beati Spinuli prædicti ad Bellamvallem honorifice sublatum a Medio cœnobio, in capsa argento tecta reponitur: cujus meritis innumera coruscarunt, ut a veridicis antiquorum relationibus percepi, miracula. Sed nunc vel ob compatriotarum malitiam, vel inhabitantium defectum vitæ et insolentiam, virtutes penitus in eodem cessarunt loco [Belhomme, op. cit., p. 269.] . Ex frequentia miraculorum quæ primis temporibus post translationem in prioratu Bellævallis apud reliquias S. Spinuli contigerunt, nomen suum accepisse fertur vicus non procul inde ad ripam Mosellæ situs, ubi fluvium trajicere et sæpe subsistere solebant peregrini ad sacras exuvias undique accurrentes: qui vicus scilicet inde Portus cœlorum (vulgo Portieux) nuncupatus est [J. F. Deblaye, Reliques de l'église de Moyenmoutier, p. 5.] . — Postea autem, anno 1647, pars præcipua illarum reliquiarum, majora videlicet ossa complectens, translata est Bellavalle Nanceium atque reposita in prioratu Sanctæ Crucis, qui postea in abbatiam titulo S. Leopoldi dedicatam excrevit. Quæ vero Bellavalle remanserant, earum pars aliqua monasterio Mediano restituta est anno 1736 [Ibid., p. 6.] .
Theodorus. In Synaxario Æthiopico Dilmanni legitur hoc die: Translatio corporis Theodori martyris, præfecti militum, in Scatabum ditionis Sijut in Ægypto Superiori, et consecratio ecclesiæ ejus; in Calendario Æthiopico Ludolfi: Translatio corporis Mar Theodori, et in Calendario Coptitarum apud eumdem: Adventus corporis Mar Theodori Shatabam; in Synaxario Coptorum apud Maium: Translatio corporis Theodori ducis ad Sciatabam Asiuti Ægypti Superioris urbem. Theodori ducis translationem in Ægyptum nullibi legisse me memini; suspicor hunc Mar Theodorum esse abbatem Theodorum, non vero ducem militum. Fortassis hic agitur de celeberrimo Theodoro, sanctissimo S. Pachomii discipulo. De Theodoro duce actum fuit die 7 februarii, de abbate Theodoro die 14 maii, una cum S. Pachomio.
Theodotia sive Theodote, mater SS. Cosmæ ac Damiani, cujus hodie in menæis fit mentio, tractata fuit die 2 januarii.
Timotheus martyr, qui hodie celebratur in Calendario Æthiopico apud Ludolfum, atque in Synaxario Æthiopico quod edidit Dilmann, fortassis idem est de quo egit Daniel Papebrochius ad diem 15 junii.
Tumanius martyr hodie celebratur in Synaxario Coptorum apud Maium. Ignotus nobis, nisi forsitan idem sit qui apud Ludolfum ac Dilmannum in Calendario et Synaxario Æthiopicis Timotheus audit; reliqua consentiunt nomina, in hoc solo nomine discrepantia est.
Velleus. Vid. infra Vollo.
S. Venerii translatio. In Auctario Florentino Usuardini martyrologii annuntiatur sub hac die in Civitate Regii (in Æmilia, postea ducatu Mutinensi), translatio corporis beati Venerii confessoris, de partibus Lucensium ad Regium prædictum. Ejus translationis memoria apud Phil. Ferrarium et in martyrologiis ac menologiis Benedictinis rejicitur ad diem 3 novembris. De ea dictum est a majoribus nostris ad diem 13 septembris, in commentario prævio de S. Venerio [Tom. IV Sept., p. 114.] .
Vollo, Potanus, Velleus, Rivalinus, Pyriecus. In libro quem de sanctis Britanniæ Armoricæ anno 1839 gallice edidit canonicus de Garaby, indicantur ad diem 1 novembris nonnulli quorum memoria solum servata est per nomina quorumdam illius regionis locorum vel per traditiones populares. Videlicet S. Vollonis episcopi vocabulo insignitus est vicus quidam in pago Pledrano, juxta S. Brioci. Qui sanctus, ait Garaby, forte ex majori Britannia in Armoricam venit, et a nonnullis idem existimatur cum S. Bonto, episcopo Claromontano (?), qui colitur die 15 januarii. S. Potani item titulo decoratur vicus diœceseos Briocensis. Is forte idem est cum S. Potentino, discipulo S. Columbani, qui magistrum suum secutus est Luxovium, ac postea in Armoricam, et secundum Dempsterum monasterium condidit juxta aliquam Armoricæ civitatem, quod sanctissime gubernavit, floruitque circa annum 620. Visebatur olim statua S. Potani, abbatis insignia gerentis, in ecclesia cœnobii Lantenacensis [Lobineau, SS. de Bretagne, ed. Tresvaux, tom. I, p. LXV.] . S. Vellei eremitæ memoriam ait vir in Britannicis traditionibus excutiendis versatissimus, Daniel Ludovicus Miorcec de Kerdanet, posteris traditam esse nomine vetustæ ecclesiæ Guiquelleavi, juxta pagum Lesneven in comitate Leonensi. Quod nomen scilicet, britannico idiomate Guic-Ellé seu Guic-Vellé, significat locum seu plebem aut gregem S. Vellei [Albert Le Grand, SS. de Bretagne, ed. Miorcec de Kerdanet, p. 67, col. 2, not.] . S. Rivalinus habitasse dicitur in specu sito in pago Melrandensi, a latere editioris cujusdam linguæ quam terminat Sara, rivulus Blaveto influens. Adeo autem contemplationi rerum cœlestium deditus fuisse fertur et a terrenis abstractus, ut numquam viderit alium sanctum qui in altero ejusdem aggeris latere sedem fixerat. Mira præterea quædam de eo narrantur prodigia. Sed hæc omnia sola nituntur traditione populari [Mahé, Antiquités du Morbihan, p. 444.] . S. Pyriecus nomen fuisse traditur cujusdam episcopi et comitis Leonensis, cujus statuam repertam aiunt in tractu Leonensi juxta arcem Blosconensem, alte (ad triginta nempe pedes) humo effossa. Verum hæc statua puerum repræsentat nudo capite, tunica satis brevi et palliolo vestitum, cujus dextera manus avem sustentat, nec quidquam in ea effigie conspicitur unde episcopum vel comitem suspiceris [Cambri, Voyage dans le Finistère, tom. I, p. 133.] . Quidnam vero traditioni populari locum dare potuerit, incertum est.
Wiggerus. Diei 1 novembris illigat Murer [Helvetia sancta, p. 180.] memoriam B. Wiggeri, ex abbate Ottenburano episcopi Augustani in Bavaria, anno 902 defuncti; sed quo die obierit vel quo loco sepultus sit, omnino ignoratur. At præcipue desideratur alicujus cultus ecclesiastici ipsi tributi indicium, quod neque apud Murer neque alibi reperire licuit.
Wilhelmus. Refert idem Murer [Ibid., p. 181.] , in ducatu Clevensi Rhætiorum, ad lævam ripam Lyræ fluvii, non procul ab hujus origine, sitam esse ecclesiolam, cui quædam vetustæ adjacent domus, et locum illum ad S. Wilhelmi vulgo appellari, atque, ut videtur, in ecclesiola corpus cujusdam beati requiescere; cujus beati viri vitæ et mortis nulla uspiam memoria exstat. Ipse tamen Murer solo hoc ædiculæ nomine et forte quam ipse illi assignavit ætate nixus, hæc sufficere putavit ut ad diem 1 novembris B. Wilhelmum confessorem circa annum 1000 vita functum affirmaret.

[Annotatum]

* pro Staffordiæ

DE S. PHOTINO EPISCOPO BENEVENTI IN ITALIA.

SECULO I.

[Commentarius]

Photinus, episcopus Beneventi (S.)

G. V. H.

Inter plurimos S. Petri discipulos, quos veluti a sancto apostolorum principe ecclesiis suis præpositos Italorum pia traditio veneratur, [S. Photinus primus Beneventanus episcopus,] sanctus occurrit Photinus, quem primum ecclesiæ suæ antistitem Beneventani colunt. Huic sancto episcopo cultus publicus exhibetur in ecclesia cathedrali Beneventana, consecrato altari in honorem S. Photini cum reliquis sanctis illius Ecclesiæ episcopis. Consecrationis acta habentur in archivis cathedralis ecclesiæ, quæ ibidem ipse legi anno 1880, die 5 julii, fasciculo complexo acta ab anno 1686 – 1692, quo ultimo anno 1692, die secundo mensis decembris, prædictum altare consecratum fuit. In diptycho ecclesiæ Beneventanæ, quod anno 1691 in synodo provinciali publicavit Ursinus archiepiscopus, ita legitur: S. Photinus ab apostolorum principe ordinatus anno XL.

[2] [ob inolitam traditionem] De S. Photino Marius de Vipera, archidiaconus Beneventanus [Chronologia episcoporum ecclesiæ Beneventanæ, p. 1.] , sequentia tradit: Sanctus Photinus, apostoli Petri discipulus, ab eo Beneventum missus anno Domini circiter 40, fuit primus qui episcopale munus Beneventi exerceret, ex majorum nostrorum traditione. Quod probabile est, cum nedum Neapoli S. Petrus episcopum constituerit, verum etiam Puteolis aliisque in locis, et multo magis in civitate Beneventana eo tempore florentissima. De eodem sancto legimus in Hagiologio Italico [Ap. Ughelli, Ital. Sacr., tom. VIII, p. 12.] : Sanctus Photinus, ut vulgo fertur, primus episcopus Benevento datus fuit a sancto Petro apostolo, circa annum Domini XL. Hic Beneventanos ad Christi fidem sua prædicatione adduxit, et cum aliquot annorum spatio gregem sibi commissum rexisset, migravit e sæculo, quo anno prorsus ignoratur, quemadmodum successorum ad S. Januarium usque nomina interciderunt et acta. Joannes de Nicastro [Pinacotheca Beneventana, lib. I, c. 12.] diptychon S. Beneventanæ ecclesiæ exordiens, primo loco S. Photinum ponit his verbis: S. Photinus, natione Græcus, ab ipso apostolorum principe primus adlectus fuit episcopus, anno partæ salutis quadragesimo. Cantelius quoque noster [Metropolitanarum urbium hist., part. III, diss. III, c. 8, n. 6.] : A sancto, ait, Potino (Petri apostoli discipulus erat) Beneventani ad christianam fidem eruditi sunt. Quibus consentit eximius Joannes de Vita, Beneventanæ ecclesiæ canonicus [Antiquit. Beneventan., tom. I, diss. III. De tempore quo primum Beneventi suscepta est christiana fides.] , asserens Photinum esse qui prior ab apostolo Petro Beneventi episcopus ordinatus, Beneventani episcopatus religionisque christianæ in eam urbem invectæ fundamenta jecit. Quam traditionem jure ac merito commendari dicit simplicitate sua. Ac Beneventum quod attinet, sincerior fortasse, inquit, quia ceteris simplicior ad posteros ejus rei traditio pervasit, dum de suo primo episcopo Photino ac de Petri in sua mœnia adventu nihil magnificum ac quadam miraculorum pompa illustre jactat: eo dumtaxat contenta, ut eumdem Photinum primum sibi ab eodem Petro episcopum constitutum velit.

[3] [quam non infirmat mentio S. Marciani,] Unus qui huic Beneventanæ traditioni obvius ivit, Franciscus fuit Pacca, Beneventanus archiepiscopus, Joannis de Vita æqualis. Hic vir, ita refert Joannes de Vita [Ibid.] , in encyclica epistola, quam ad pastorale patriæ suæ munus evectus de more conscripsit, primum Beneventi episcopum, contra quam hactenus creditum vulgo fuerit, S. Marcianum, martyrem discipulum sancti Petri, civibus prorsus ignaris patefecit. Causam cur a recepta sententia recessisset, hanc mihi humiliter sciscitanti benigne reddidit, quod scilicet in Usuardo S. Sophiæ, in bibliotheca Vaticana asservato, cui X aut XI seculi antiquitas tribuitur, hæc in mense junio aliquando se legisse meminerit: Beneventi, S. Marciani episcopi et martyris, discipuli S. Petri. Hæc apud Joannem, cujus verba sequentia toto cum assensu reddimus. Post relatum enim dubiæ fidei inventum, ita pergit: At fateor, non id mihi statim persuadere potui, quod ex dubiæ fidei monumento VIX verisimile conjectare sinit perpetuum apud omnes ejus rei silentium; quis enim credat, cum longo tempore ecclesia S. Sophiæ ejus codicis quotidiana pene lectione uti debuisset, atque adeo vulgatum apud omnes Beneventanos S. Marciani primi episcopi nomen jam fuisset, ejus tamen rei ita periisse memoriam, ut nullum vel leve vestigium ad posteros permeaverit? Qui recte concludit, et nos concludimus cum ipso: Donec igitur meliora afferantur, tutius mihi erit communem illam vetustissimamque sequi traditionem pluribus non mediocris notæ probatam scriptoribus, quæ S. Photinum primum Beneventi episcopum a sancto Petro ordinatum fuisse testatur.

[4] [putari potest.] Maneat ergo suus S. Photino honor et locus, quem nullis quidem antiquitatis monumentis, sed venerabili sanctæ Beneventanæ ecclesiæ traditione primum ejusdem ecclesiæ colimus episcopum. Annum tamen ordinationis, quem dubium plerique tradunt, circa quadragesimum post Christum natum nequaquam constituere audemus; opinamur enim multo post tempore Petrum Benevento episcopum dedisse.

DE SS. ATHANASIO ET THEODORO DISCIPULIS S. JACOBI COMPOSTELLÆ IN HISPANIA.

SECULO I.

[Praefatio]

Athanasius, S. Jacobi discipulus (S.)
Theodorus, S. Jacobi discipulus (S.)

AUCTORE G. V. H.

§ I. Traditionum de SS. Athanasio et Theodoro recensio et crisis.

Non semel in opere nostro sanctorum Athanasii ac Theodori nomina prædecessoribus nostris obvia fuere, [Quamquam documenta antiqua desunt,] eorumque Acta tunc prætermissa ad kalendas novembris miserunt. Sic ad diem 25 julii [Tom. VI Julii, p. 4.] inter prætermissos legitur: Athanasius et Theodorus, ut comites sancti Jacobi in Hispania relicti, juxta magistri sepulcrum apud Compostellam tumulati, ex Maurolyco, Felicio, Galesinio huc remissi sunt 15 maii, tom. III, p. 443, atque iterum in prætermissis 25 junii. De iisdem etiam, et aliis S. Jacobi apostoli in Hispania sociis aut ab eo ordinatis episcopis, actum in commentario ad Acta Cæcilii episcopi Eliberitani, ad diem 1 februarii. Recurrit iterum sermo de Athanasio tom. III Aprilis, pag. 1001, et alibi. Quid de utroque aut alterutro hoc die dici possit equidem non invenio; neque enim in Actis S. Jacobi memorantur. Si qua Tamayo fides est, fuerit Athanasius iste Cæsaraugustanus episcopus, quem referre ipsi lubuit 1 novembris, ad quem proinde diem rem totam ex Sampiro aliisque examinandam remittimus.

[2] [traditio de his sanctis] Molestissimi tædii plenum opus est, in rejiciendis falsorum chronicorum figmentis decoctam toties recoquere cramben. Hispanorum historicum longe gravissimum audiamus, Joan. Marianam [De rebus Hispaniæ, lib. IV, c. 2.] : Paucos se discipulos divo Jacobo adjunxisse, quo tempore fuit in Hispania, fama est. Qui plurimos, novem numerant: Petrum, Eboræ in Lusitania episcopum, pro quo nonnulli Thesiphontem substituunt, præsulem Bergitanum, quæ urbs non procul Almeria sita erat; Cæcilium Eliberitanum; Eufrasium Illiturgitanum; Secundum Abulensem; Indaletium Urcitanum (Verga oppidum esse creditur in Vasconum confinibus); Torquatum Accitanum, id est Guidixensem; Hesichium Carthesanum, non procul Asturica; Athanasium demum et Theodorum, sacri sepulcri (S. Jacobi), sic fama fert, custodes, quorum ibi sepulcra dextra lævaque monstrantur. Sunt qui hos omnes Roma a Petro et Paulo apostolis amandatos in Hispaniam putant, gratia evangelii promulgandi. Prorsus qui historiam ante quingentos ferme annos scripsit Pelagius, Ovetensis episcopus, Jacobi discipulos facit Calocerum, Basilium, Pium, Grisogonum, Theodorum, Athanasium, Maximum. Nos, quoniam rerum antiquitas certam scriptioni derogat fidem, liberum lectori judicium de tota hac re relinquamus.

[3] [præcedit tempus quo turbari cœpit historia;]Hæc Mariana; cui penitus adstipulamur dicenti fama ab antiquo ducta, non certa documentorum fide, sanctorum virorum S. Jacobi discipulatum constare. Quare æquum censemus morosolectori nullas adhibere molestias, sed unicuique liberum judicium relinquimus, ita ut ipsi Hispanorum traditioni, S. Jacobo Athanasium cum Theodoro discipulos tribuenti, adhæreamus. Hæc enim ante amplius mille annos apud Hispaniam fama valebat, estque antiquissimis consignata documentis: quæ documenta non adhibemus ad rei fidem astruendam; distant enim immane quantum a rerum narratarum temporibus, septem fere secula; sed hoc valent apud nos, quod testantur istarum ecclesiarum traditionem plurimis ante seculis quam falsi chronicorum compilatores totam turbare cœperunt historiam.

[4] [ei suffragantur Leo III et Calixtus II,] Prius documentum est epistola Leonis III, Romani Pontificis: quam, sicut et citandam mox alteram Calixti II, ad calcem hujus commentarii integram proferemus. Ibi post narratam S. Jacobi translationem Hierosolymis in Hispaniam sanctique corporis sepulturam, hæc legimus: Initio autem salubri consilio, duo clientuli remanserunt ibi ad custodiendum pretiosum talentum, beati scilicet Jacobi corpus venerandum, quorum unus dictus est Theodorus, alter vero Athanasius. Alii vero discipuli Deo comite ad prædicandum Hispanias ingressi sunt; ut præmisimus, illi duo discipuli pedissequi, pro reverentia illius magistri, dum summo cum affectu præfatum sepulcrum pervigiles indesinenter pervigilarent, jusserunt se post obitum suum a christianis juxta magistrum suum, unus ad dexteram illius, alius ad sinistram, sepeliri. Sicque definito termino vitæ naturæ debitum persolventes, felici excessu spiritum exhalarunt cœloque animas gaudendo intulerunt, quos præceptor non deserens egregius cœlo terraque secum collocari obtinuit divinitus, stolaque purpurea in æterna curia cum eisdem discipulis gaudet ornatus corona, miseris se deposcentibus invicto suffragio patrocinaturus. Alterum documentum est epistola Calixti papæ II, in qua sequentia legimus: Alii vero discipuli, Athanasius scilicet et Theodorus, ut in ipsa beati Leonis epistola scribitur, juxta apostolicum corpus, unus ad dexteram et alius ad lævam, sepeliuntur.

[5] [et nuper confirmata est, repertis corporibus.] Præter ea quæ in utroque documento legimus, nihil de SS. Athanasio et Theodoro novimus. Sic ergo statuendum videtur: Athanasius et Theodorus S. Jacobi discipuli fuerunt, sancti apostoli sepulcri custodes, et post beatam mortem unus a dextris, alter a sinistris S. Jacobi tumulati quiescunt. Hæc est pura Hispanorum traditio, cui adhæremus tanto libentius quanto aperta nuper sepulcra S. Jacobi et discipulorum ejus atque in eadem ecclesia reperta ossa majus illi pondus addiderunt [Cfr. infra, § II.] . Unusquisque autem videt quam latum et speciosum fingendi campum hæ lineæ falsariis designare potuerint. Quos ægre quidem, sed tamen sequemur usque ad Tamayum, qui deficientibus Actis, ipse dignatus est horum sanctorum Acta quinto decimo post obitum eorum seculo componere.

[6] [Antiquæ traditioni quædam addidit Pseudo-Dexter] Flavius Lucius (Pseudo-) Dexter in Chronico ad an. Christi 37: Multos etiam discipulos, præcipuos autem numero duodecim, more apostolico in Hispaniam secum portat. Scilicet episcopos Basilium, Pium, Athanasium, Maximum, Chrysogonum; presbyteros Theodorum, Cæcilium, Thesiphontem, Iscium, Calocerum; lectores Torquatum, etc., etc. Athanasii, quem hic nominavit tantum, mox ampliorem notitiam dabit ad annum Christi 50, inquiens: Per hæc tempora sanctus Athanasius, primus episcopus Cæsaraugustanus, Græcus natione, discipulus sancti Jacobi ex his quos in Hispania habuit, tota Celtiberia prædicat, et se mirabilem ibi præstat. Ipseque et Theodorus tota Carpetania prædicantes et docentes discurrunt. Theodori rursus meminit ad annum Christi 41: Impleta honorifice legatione sua ac rebus Hispaniæ sanctissime compositis, relictaque ecclesia Theodori curæ quæ de Columna dicitur, quam B. Virgo sua præsentia sospitaverat, beaverat et consecraverat, ubi et præclaram imaginem suam reliquit (quæ cœlestis ædes ex eo tempore fidelium devotione frequentatur), Jacobus cum lacrymis Hispanorum Hierosolymam revertitur. Et iterum ad annum Christi 71: Theodorus, II Cæsaraugustanus episcopus, prædicans in Africana Pentapoli, cum Irenæo archidiacono suo et Serapione et Ammonio lectoribus martyr fit. Nec multo post delatum ejus corpus ad Hispaniam (ut ipse Theodorus jusserat) prope sepulcrum sancti Jacobi jacet.

[7] [e Pseudo-Braulio,] In additionibus ad Maximi Chronicon, quæ S. Braulionis dicuntur, sequentia carmina leguntur de Athanasio et Theodoro [Ad calcem Chronici M. Maximi (ed. Madriti, 1651), p. 53 – 55. Cfr. P. L., tom. XXXI, p. 167.] :

M. Maximi de S. Athanasio primo Cæsaraugustano episcopo carmen.

Primus Athanasius nostra fit præsul in urbe
      Angelicæque domus pastor honorificus.
Per Carpetanos jactat sacra semina tractus
      Et Celtiberis prædicat in populis.
Macte animi pietate, senex, præsulque paterque,
      Discipulus Jacobi, pontificumque decus.
Ora pro populo commisso, splendide pastor;
      Anchora qui fidei diceris esse, fave.

Obiit prope Cæsaraugustam A. C. 59. Colitur 1 novembris.

Ejusdem M. Maximi de S. Theodoro primo archipresbytero S. Athanasii carmen.

Hispaniæ figunt paribus vestigia curis
      Divus Athanasius, tum Theodorus amans.
Presbyter iste fuit primus, docuitque libenter
      In Celtibero dogmata sacra solo;
Cumque quater decies complesset Cynthius orbem.
      Cinctus fronde caput sidera clarus adit.
Consors alterius Theodori, cui data cura
      Custodire sui busta verenda patris.
Macte animo, Theodore sacer, servator ovilis,
      Cæsareæ fulgens religionis honor.
Ante Deum supplex pro nobis sedulus ora,
      Qui, duce te *, fidei carpsimus ambrosiam.

M. Maximi ad sanctos primos Cæsaraugustanos præsules Athanasium et Epitectum et Archipresbyterum Theodorum ac socios martyres.

En pie sacris adolemus aris
Thura nardumque et solitos odores,
Præsulum turbæ, sibi quos patronos
      Urbs habet ista;
Quos habet patres, fideique primos
Præsules, istis quoque sub magistris
Cæsaris floret nimis urbs, quibusque
      Dedicat ædes.
Laudo te primum, Athanasi sacer,
Teque præstanti, Theodore, cantu.
Non minus nostris, Epitecte præsul,
      Dignus es odis.
Tertium et primum vidit ipse Iberus
Fortiter passum; sed enim secundum
Sacra per tractus Libycos serentem
      Clara Cyrene.
Hic cubant sacri cineres sepulti,
Quos dolens Crescens sepelire mandat.
Hinc levat Crescens graviore causa
      Frater et hospes,
Et comes supplex Irenæus illis,
Qui levitarum caput esse fertur,
Atque lectores duo; sed necantur
      Quatuor ense.
Martii sena quater alma luce
Plebs tibi supplex sociisque sacris,
Quo die passos memorant, celebrat
      Festa quotannis.

[8] [et secundum hos Tamayus,] Tamayus in notis ad Martyrologium suum Hispanicum, ad kal. novembris, Maximi disticha et partem odæ saphicæ exscribit. In ipso Martyrologio sequens elogium Athanasii legitur: Cæsaraugustæ, in Celtiberia Hispaniæ, sancti Athanasii episcopi ipsius urbis I, B. Jacobi Hispaniarum apostoli discipuli, et in vita et post mortem fidelissimi comitis, qui sepulto magistri sanctissimo corpore et in ejus honorem altari sacrato, infulas præsulatus induit Cæsaraugustani, ubi et in Carpetania et alibi prædicans, tandem in prima persecutione Neronis martyrio coronatur. Tandem S. Athanasii Acta componit in hanc formam:

[9] [qui et cta] Acta S. Athanasii, discipuli B. Jacobi apostoli et Cæsaraugustani episcopi, martyris, ex breviariis et scriptoribus.
Athanasius, origine Græcus, Toleti ortus, natione Judæus, cum in eadem urbe primos eruditionis et doctrinæ flores suxisset, ad apicem sapientiæ vir jam consummatus pervenit, eo tempore quo Jerosolymorum principes et sacerdotes Jesu Christo Domino nostro mortem intrepidi perquirebant. Quam ut inculpabilius, ut ipsis videbatur, perficerent, per epistolas Judæos apud Toletum inclytam synagogam possidentes interpellarunt, ut ejus morti assentientes sententiam damnationis innocentissimi Jesu subscriberent. Ast Toletani, qui vitam, miracula et prodigia Christi per varias relationes cognoverant, Jerosolymam Athanasium et Josephum, viros admirabilis doctrinæ et in scripturis egregie edoctos miserunt, ut Jerosolymitanis Judæis principibusque sacerdotum aliisque in lege magistris edicerent, nequaquam hominem illum dolo perderent, eosque a proposito indigno facinore prorsus averterent. Sed cum Athanasius et socius, dum Christi mortem redimere properant, Jerosolymam convenissent, eam a perfidis Judæis executam jamjam protinus didicere. Hinc Athanasius vi eruditionis curiosius speculari desiderans causam qua adducti ejus principes mortem intulerant Redemptori, tandem profundius agnovit illam ob invidiam fuisse patratam. Tunc Toletanos suos de omnibus ad amussim certiores faciens, doctrinam Christi ad salutem dumtaxat in posterum esse necessariam concivibus rescripsit. Hinc eos admonet ut si forte aliquis ex ejus apostolis seu discipulis Toletum adventare contigerit, illos admitterent, et Christi verbum fidemque proni complecterent.

[10] [integra] Ille vero Jacobo Hispaniarum apostolo designato conversus adhærens, tandem cum eo Hispanias repedavit, et ejus discipulus electus, omnes illius regionis angulos lustravit, donec Cæsaraugustam cum magistro ingressus, et cum eo in oratione positus, admirabilem illam B. Mariæ Virginis, adhuc in carne manentis, super columnam splendentis, apparitionem intuitus, omnia a beata Dei genitrice Jacobo mandata propriis auribus intellexit. Quinimo postmodum oratorii fabricæ interfuit, et a beato magistro illius loci et urbis episcopus ordinatus est. Qui cum Theodoro presbytero, ejus socio, post successore, in custodiam angelicalis ædiculæ perseverans, multa tempora consumpsit in Virginis matris servitio et obsequio. Post hæc Jacobi magistri, ab Herode decollati Jerosolymis, corpus a discipulis collectum et navi impositum, angelorum ministerio Hispanias advectum, et apud Iriam Flaviam Gallæciæ appulsum agnoscens, relicta domo virginea de Columna, Theodoro presbytero et socio Gallæciam perrexit, et una cum cæteris apostoli discipulis eo convenientibus sacrum magistri pignus solemniter sepelivit, aramque toto mentis affectu religiose construxit.

[11] [composuit] Hinc solemnibus peractis, Cæsaraugustam repedans, ut talenta spiritualia in posterum lucrifaceret, per totius Celtiberiæ fines circuiens intrepidus evangelica jactare semina cœpit, et ad Carpetanos perveniens, etiam universam illam regionem prædicando lustravit, plurimos ad Christi fidem convertens et a fæce antiquæ legis ad vivificantem evangelicæ veritatis doctrinam revocans. Tandem, cognita per Hispanos præsules B. Pauli apostoli captura et vinculis, illum cum Elpidio Toletano et Basileo Braccarensi Romam dimittunt, qui ipsi munera et refectionem, quas Hispanorum nomine deferebat, in eorum signum obtulit amoris. Igitur legatione obita, et de negotio commisso præsulibus et fidelibus rationem reddens exactam, ad propriam revertere ecclesiam satagens, a gentilium manu tentus, ob fidei confessionem martyrio kalendis novembris anno LIX coronatur. Cujus sacrum corpus a fidelibus collectum et Gallæciam delatum, juxta Jacobi magistri tumulum sepelitur et adhuc honorifice requiescit.

[12] [ex multis corrasa.] Hoc est exemplar Actorum S. Athanasii, quæ Tamayus fatetur a nemine specialiter scripta fuisse; quare ea ex omnibus composuit. Quorum Actorum rationem reddens ita prosequitur: En sancti præsulis et martyris Acta, quæ ex centonibus abs auctoribus minutatim recensita coagulare potuimus, in quorum probatione aliqua subjungemus: Primum, circa originem, quam fuisse græcam asserit Dexter in Chronico, ann. 80, n° 2, his verbis: Per hæc tempora S. Athanasius, episcopus Cæsaraugustanus, Græcus natione, discipulus sancti Jacobi, tota Celtiberia prædicat, conveniunt Morillo 1. p. c. 21, comes de Mora c. 17. f. 317, et cæteri superius relati. Secundum, de civilitate et ortu apud Toletum, adsit Julianus Petri in Chronico, n° 8, fol. 9, ubi agens de nuntiis quos Judæi Toletani miserant Jerosolymam contradicentes mortem Domini, eos fuisse ex Toletanis civibus suæ synagogæ refert, et probat egregie comes Morensis d. c. 17, fol. 317, et Ludovicus Lopez d. c. 7. Tertium, de legatione Romam pro visitando B. Paulo apostolo in vinculis posito testis est idem Julianus in Advers. n° 6, hac serie: In memoriis S. Justæ reperi, quod ecclesiæ Hispanæ elegerunt Athanasium Cæsaraugustanum, Elpidium Toletanum, Basilium Braccarensem, qui cum aliis etiam ex judaismo et gentilismo Paulum vinctum Romæ visitarent, ipsique munera et refectiones deferentes consolarentur. Quod ipse Paulus c. 10 Epist. ad Hebræos docet, dum dicit: Et vinculis meis compassi estis; idque fuit sub mensem septembris anno Domini quinquagesimo nono. Conveniunt Michael de Erze de Adventu S. Jacobi, c. 19, Don Murus Castella et cæteri recentiores. Quartum, de martyrio, die, mense et anno obitus S., M. Maximus in calce epigrammatis superius positi; et conducunt dicta a Bivario ann. 60, fol. 116. Hinc a Galesinio, Maurolyco et Ferrario deviabis, qui diem martyrii seu transitus ad XV maii retulere, forte verum diem ignorantes.

[13] [Reliqui vero martyrologi] Misso tantisper Tamayo, omnium martyrologorum, ut mole maximo, sic fide minimo, reliquos inspiciamus. Hieronymiana, Parvum Romanum, Beda, Florus, Rabanus, Wandelbertus, Notkerus, Ado, Usuardus, Athanasium ac Theodorum prorsus ignorant. Maurolycus ad diem 15 maii, septem reliquis de quibus egit Henschenius ad diem 1 februarii, Athanasium addit ac Theodorum, Leoninæ epistolæ auctoritate nixus: Duo autem reliqui hujus apostoli (Jacobi) comites Athanasius et Theodorus in Hispania relicti, juxta magistri sepulcrum apud Compostellam tumulati jacent, ut in epistola quadam S. Leonis legimus. Galesinius eodem die: In Hispania SS. confessorum Cæcilii… Athanasii et Theodori. E quibus Cæcilius, beati Jacobi apostoli discipulus, ab apostolorum principe Petro episcopus consecratus, Eliberitanæ ecclesiæ præfuit. Reliqui item, ubi ex urbe Hierosolyma in Hispaniam ejusdem sancti Jacobi, quem Herodes Agrippa necarat, corpus asportarunt, inde Romam profecti episcopique ab eodem facti, ad Hispaniam gentium superstitionibus implicitam mittuntur; ubi Indalentius Vergitanæ, Torquatus Accitanæ, Hesychius Cathenanæ, Secundus Abylanæ, Ctesiphon Almerianæ, Euphrasius Eliturgensis civitatis episcopatui præfectus, e tenebris ingentem multitudinem pro sua quisque regione ad aspiciendam evangelii lucem revocavit. Ab illis item duobus, Athanasio et Theodoro, qui ex Hispania numquam discesserant, in multas illius provinciæ partes christianæ religionis disciplina propagata est. Philippus Ferrarius in Catalogo generali Athanasii ac Theodori bis mentionem fecit, semel ad diem 15 maii, iterum ad diem 25 junii. Priori loco hæc habet: Idibus maii, Compostellæ in Hispania, SS. Athanasii et Theodori, discipulorum S. Jacobi apostoli; et annotat: Ex Maurolyco et Galesinio hac die: de iis agit Marieta, lib. I de Sanctis Hispaniæ, ad diem 25 junii. In tabulis tamen ecclesiæ Compostellanæ, in quibus sancti quos colit annotantur, desiderantur, uti in editis Madriti animadvertimus. Altero loco idem profert elogium cum sequenti nota: Ex Maurolyco et Galesinio hac die: de quibus tamen ad diem 15 maii. Sed ex tabulis ecclesiæ Compostellanæ, teste Joanne Marieta, lib. VI de Sanctis Hispaniæ, hac die.

[14] [antiquam solummodo traditionem referunt.] Quibus omnibus consideratis, unum communem omnibus nucleum videmus ab aliis aliter ornatum. Nucleus est, Athanasium ac Theodorum, S. Jacobi discipulos, exstitisse in Hispania. Reliqua majori minorive aut etiam nulla fide adjecta sunt. Retro itaque gressum referamus, singulis rebus accuratæ trutinæ subjectis. Antiquissimum documentum, epistola Leonis, et hanc secutus Calixtus papa, inter discipulos S. Jacobi Athanasium ac Theodorum annumerant, qui juxta magistri Jacobi corpus tumulati jacebant, postquam, teste Leone, sacrum corpus vigili cura custodierant dum vita maneret. Utrumque etiam Pelagius, Ovetensis episcopus, inter Jacobi discipulos recenset, uti supra Marianam testantem audivimus. In hoc fundamento traditionis Hispanorum totum Athanasii et Theodori Actorum ædificium a posterioris ævi scriptoribus exstructum est: nutabundum sane ac labile, quippe quod fundamento male cohæreat.

[15] [Quæ Pseudo- Dextertradit,] Pseudo-Dexter ordinem ducit, facitque Athanasium primum episcopum Cæsaraugustanum, eique successorem assignat Theodorum, episcopum ejusdem urbis secundum, annis Christi 50 et 71. Quod qua auctoritate fecerit penitus videre nequivi. Pseudo-Dextri furtivum patrem communi suspicione dicunt Romanum Higueram, magni sed miri ingenii virum, ingentis sed non sat sinceræ eruditionis. Potest itaque fieri ut quæ Pseudo-Dexter de Athanasio narravit, ex Higueræ calamo manarint, inventa ab Higuera non puto. Habet enim præter alios auctorem ad quem se referat, virum inter historicos magnum, Hieronymum de Blancas. Hic enim in Commentariis rerum Aragonensium, ita scribit: Nam post beatum Athanasium ipsius apostoli (Jacobi) discipulum, quem primum Cæsaraugustanensem episcopum memorant, etc. [Hispania illustrata, tom. III, p. 578.] . Quæ cum legisset Romanus de la Higuera, mox Occania Cæsaraugustam ad Hieronymum Blancam litteras dat, kalendis juniis anno 1589, in quibus inter alia scribit: Ad hæc, quæ de beato Athanasio, primo Cæsaraugustæ episcopo, scribis, jam ego nonnunquam legeram; sed an sola traditione nitatur, vel aliquo veteri scriptore, vel membrana, velim abs te doceri [Inter epistolas Nicolai Antonii et aliorum eruditorum, ad calcem operis Censuras de historias fabulosas ejusdem Nic. Antonii, p. 686.] .

[16] [non confirmantur nisi auctoritate Hieronymi Blancæ;] Ad quem eodem anno 1589 Cæsaraugusta Occaniam die 20 julii rescripsit Hieronymus Blancas: Neque tamen minori, imo vero majori veterum monumentorum nititur copia quod traditum est nobis de B. Athanasio, ut is primus nostræ urbis episcopus statuatur. Nam inter ea, quæ a Beuterio et Vasæo afferuntur, gravissima Calixti Papæ et magni Basilii de fundatione nostræ hujus augustissimæ ecclesiæ de Pilari testimonia, apparent etiam istius rei nonnulla vestigia. Sunt porro alia in hanc sententiam non pauca, minime prorsus explodenda: nempe illustris ac vetus ea ipsa de re, quæ in bibliotheca ejusdem ecclesiæ asservatur historia (ut in ea continetur), in Moralium libris, qui diu latuerant, inventa. Hi autem libri iidem ipsi illi putantur esse quos beatus Papa Gregorius episcopo nostro Tagioni, a Toletano concilio regeque Cindasvinto Gottho Romam misso, in orationibus pernoctanti, cum sanctorum cœtu in divi Petri basilica apparens, ut dicitur, revelavit. Exstant quoque et sanctissimorum beati Jacobi discipulorum quæ appellantur lectiones, olimque in nostro breviario feruntur, quæ ex eodem Calixto, atque ex Leone Papa, ac B. Hieronymi martyrologio, sicut didicit a beato Chromatio, necnon a Lombardorum chronicis et aliis authenticis libris (namque in ipsarum lectionum præfatiuncula hæc omnia annotantur) excerptæ dicuntur. Necnon antiquissimæ visuntur hodie in eodem templo jam pæne vetustate evanescentes picturæ, quibus tota hæc res, auribus omnium testata satis, ipsis oculis testatior fit. Iccirco eam nolui cunctatione mea dubiam reddere, tametsi neque ita protuli quin dubitanter illam affirmarim, ne in alicujus nimium critici animadversionem incurrerem: cum præsertim hactenus mihi hujusmodi scriptorum perlegere libros non licuerit. Sed nequaquam duco in majorum traditiones inquirendum nimis, maxime in his rebus quæ ad divinum cultum et fidelium devotionem augendam pertinent [Ibid., p. 687.] . Hæc doctissimus Blancas ad Romanum Higueram de Athanasio, primo Cæsaraugustæ episcopo. Qui qua in sententia fuerit satis patet. Videndum est quid sentiant illi, quorum auctoritatem invocat.

[17] [qui et ipse Vasæum et alios] Joannes Vasæus [Chronic. Hispaniæ ad ann. Chr. 44.] sequentia scripsit: Reliqui duo, S. Athanasius et S. Theodorus, juxta sancti apostoli corpus, quod indesinenter vigilantes servaverant, alter ad dextram, alter ad sinistram, a populis quos Deo lucrifecerant sepulti sunt, quos Petrus Antonius Beuter, libri primi capite vigesimo tertio, ab apostolo ex Hispania in Judæam redeunte Cæsaraugustæ relictos, alterum episcopum, alterum presbyterum scribit. Sed hoc cum epistola Leonis non concordat. Testimonium Brugensis nostri Vasæi totum ad Leonis epistolam refertur, quodque Beuter superaddit, uti bene Vasæus notavit, a Leonis epistola abest. En tibi verba Beuteri, cujus originalem textum quum præ manibus non habeam, ex italica versione quam Alphonsus Ulloa confecit [Beuter, Cronica etc., tradotta, cap. 23, p. 347, Venetiis 1556.] , latine: Facta illa ecclesia (angelica B. Virginis a Pilari) commissa fuit duobus discipulis, quorum nomina sunt Athanasius unius, alteriusque Theodorus. Hunc ordinavit (Jacobus) presbyterum, illum consecravit episcopum ad prædicandam Domini fidem; deinde cum septem reliquis iterum Hierosolymam profectus est.

[18] [non jure] Perspicuum est Vasæi auctoritatem frustra invocari ad confirmandum S. Athanasii Cæsaraugustanum præsulatum; quem Calixtus, Vincentius Bellovacensis, pariter ignorarunt: ignorarunt, inquam, non hominem, sed hominis episcopatum. Quod vero Magnum Basilium huc traxerit affirmantem Athanasii episcopatum Cæsaraugustanum, lepidum utique negotium est. Legerat optimus Blancas quem affert Vasæum, ad annum Christi 37 scribentem de fundata a S. Jacobo B. Mariæ Virginis ecclesia in Cæsaraugustana civitate, ut est constans a multis retro sæculis ac perpetua fama et memoria, per quam multa antiquorum gesta, teste Magno Basilio in epist. ad Nepot., nobis velut per manus tradita sunt. Quæ a Vasæo rite ac vere dicta sunt. Quem autem Vasæus affert Basilium, docentem multa ad nos non scripto sed vivo traditionis verbo pervenisse, quod hic sane docet ac verissime, hunc Blancas, memoriæ aut phantasiæ lusu deceptus, credidit testari S. Athanasii episcopatum. Leonem ac Calixtum Romanos pontifices, quos deinde auctores laudat, de Athanasii episcopatu Cæsaraugustano ne verbum quidem fecisse, allatum a nobis utriusque documentum palam facit. Quod vero martyrologium Hieronymianum in causæ suppetias adducit, vacuo iterum fecit labore. Nam neque illud martyrologium horum virorum, Athanasium dico aut Theodorum, mentionem facit, neque illud martyrologium quod ex præfationis litteris Hieronymi et Pammachii supposititiis Hieronymianum credidit, Hieronymi est, sed Usuardi. Et hic iterum labitur: nam inter Jacobi discipulos Usuardus non recensuit Athanasium neque Theodorum; nisi forte codex aliquis ignotus in Hispania interpolatus in manus Blancæ inciderit. Re ergo verum probatur quod candide confitetur Blancas, auctores istos suis oculis non fuisse usurpatos. Quod vero de historia in libris Gregorii Moralium reperta enarrat, ad trutinam revocare nequeo, quum illam non habeam; puto tamen esse eamdem Pelagii Ovetensis, quæ Athanasium quidem et Theodorum Jacobi discipulis annumerat, de episcopatu vero Cæsaraugustano tacet. In breviariis quibusdam, ac præsertim in breviario Cæsaraugustano, Athanasium proclamari primum Cæsaraugustæ episcopum libenter credo. Et sic cogor opinari Hieronymo Blancæ solum suum superesse Beuterum auctorem cum breviariis. Tandem notatu dignum est Blancam ex fama loqui aliorum nec certam animi proferre sententiam, fidem tamen fieri aliquam ex pictis imaginibus, quæ procul dubio Athanasium infulatum repræsentant.

[19] [appellat.] Ambrosius Morales [Hist. Hisp., lib. XI, cap. 7, n. 16.] jungit quidem cum septem Jacobi discipulis Athanasium simul et Theodorum; episcopum vero Athanasium, Theodorum presbyterum, nuda Cæsaraugustanensium fide enuntiat. Franciscus de Padilla [Hist. Hisp., sec. I, cap. 8, fol. 18.] , quem ex hispanico idiomate latinum facio, ita scribit: Huic ecclesiæ (Cæsaraugustanæ) ordinavit (Jacobus) episcopum unum ex sociis et discipulis suis, Athanasium nomine, et alterum nomine Theodorum ordinavit presbyterum. Et citatur Beuter lib. I, c 25 (qui est typographi error pro 23). Unde perspicuum est Padillam pendere ex Beutero.

[20] [testimonia quoque a Bivario] Ad annum Christi 37, ubi Dexter inter discipulos duodecim, quos S. Jacobus in Hispaniam secum portavit, Athanasium episcopum et Theodorum lectorem collocat, Bivarius annotat quæ sequuntur [Comment. II, n. 4.] : S. Athanasius, primus Cæsaraugustæ episcopus post S. Jacobum apostolum. Notissimus omnium discipulorum apostoli hic est, quem cognoscunt Leo III, Calixtus II, Belvacensis et alii, dum de S. Jacobo agunt. Breviarium Cordubense, et Eborense, et fere omnia antiqua Hispaniæ breviaria, Pelagius Ovetensis, Vasæus, Mariana, Marieta et ceteri Hispani scriptores, et ipse de se fatetur in fragmento quod superius adduximus de S. Petro Braccarensi inquiens: Jacobus, Zebedæi filius, magister meus, etc. M. Maximus in ejus honorem epigramma scripsit. Incipit vero:
Primus Athanasius nostra fit præsul in urbe
Angelicæque domus pastor honorificus.

— Inferius vero hæc habet:

Macte animi pietate, senex, præsulque paterque,
Discipulus Jacobi es pontificumque decus.

— Plura de eo suis locis annis 42 et 50. Egimusque superius ad annum 35, ubi testimonio Juliani ostendimus hunc cum aliis missum fuisse Hierosolymas ab Hispanis Judæis super morte Christi Domini. Vide Caledonium et Hugonem supra relatos. Jam ad singula respondendum est.

[21] [congesta] Athanasius, primus Cæsaraugustæ episcopus. Id quidem gratis asseritur, nec habet idoneum auctorem. Notissimus omnium discipulorum apostoli. Notus est, sed notissimus omnium nullo modo dici potest, nisi forte opera et studio falsariorum. Quem cognoscunt Leo III et Calixtus II. Cognoscunt sane, sed episcopum Cæsaraugustanum fuisse nec Leo nec Calixtus dixerunt. Belvacensis et alii. Belvacensis nihil novit nisi ex Leone et Calixto, et episcopatum Athanasii ignorat [Vid. Speculum Historiale, lib. IX, cap. 6.] ; alii sane permulti, sed quid dicant et qua autoritate, jam partim diximus et deinceps dicetur. Breviarium Cordubense, Eborense. Breviarii Cordubensis copia mihi non est, sed Eborense (Ulysippone 1548) Athanasii nostri non meminit. Et fere omnia antiqua Hispaniæ breviaria. Sane fieri non potest ut omnia antiqua Hispaniæ breviaria inspiciam, quippe quæ adiri a me non possint. Suspicor tamen breviaria pleraque a Leone ac Calixto aut, quod idem est, a Vincentio Bellovacensi pendere et Athanasii episcopatum ignorare. Penes me est Proprium Compostellanum, impressum Compostellæ anno Domini 1596: in quo ad diem 5 maii sic lego: Torquati et sociorum martyrum pontificum, dupl., discipulorum beati Jacobi apostoli; et eorum duo corpora, scilicet Theodori et Athanasii, collocantur in ecclesia Compostellana. Officium de communi plurimorum martyrum temp. paschali. Quamquam hic videntur Athanasius et Theodorus cum reliquis pontificibus computari, de episcopatu tamen Cæsaraugustano sermo non est.

[22] [vel nihil] Pelagius Ovetensis, Vasæus, Mariana, Marieta et ceteri Hispani scriptores. Ex supra relatis patet Pelagium, Vasæum, Marianam, scire utique Athanasium, scire Theodorum, S. Jacobi discipulos, episcopatum autem nescire aut tacere. Marietam, qui non est apud me, Bivario dabo. De ceteris Hispanis scriptoribus hic respondere non possum; respondebo postea, ubi Tamayum examinabo. Et ipse fatetur de se in fragmento, quod superius adduximus de S. Petro Braccarensi. Fragmentum illud quod exscribere pudet, ne tantis quisquiliarum sordibus paginæ nostræ maculentur, legi potest apud Bivarium in commentario ad annum Christi 36. Portentosum spurii documenti mendacium, ab scriniis cujusdam bibliothecæ Sardiniæ et etiam ab altera regni Aragoniæ acceptum per manus P. Bartholomæi de Olivenza, Provincialis Societatis Jesu in insula Sardiniæ, typis postmodum excudit Divus Prudentius de Sandobal, episcopus Tudensis, in historia ejusdem ecclesiæ. Ita Bivarius. Jam vero in illo documento S. Athanasius dicit quidem S. Jacobum magistrum suum, at nihil de suo episcopatu. M. Maximus in ejus honorem epigramma etc. Epigrammata et carmina Maximi spuria sunt ac supposititia, seculo XVI conficta: res est lippis ac tonsoribus nota. Plura de eo suis locis annis 42 et 50: quæ nos ibidem examinabimus. Egimusque superius ad annum 35, ubi testimonio Juliani ostendimus hunc cum aliis missum, etc. Testimonium illud Juliani spurium est ac confictum, cum reliquis falsorum chronicorum documentis.

[23] [præter antiquam traditionem] Vide Caledonium et Hugonem supra relatos. Inter elogia Dextri, Chronici auctoris [P. L., tom. XXXI, p. 22 sq.] , epistolam quamdam allegavit Bivarius Hugonis episcopi Portugallensis ad Mauritium archiepiscopum Braccarensem, in qua mentio fit Vitæ S. Petri Braccarensis (ex vetusto codice membraneo scripto, ut ibi dicitur, de mandato Argioviti, quondam hujus sedis [Portugallensis] episcopi) auctore Caledonio Braccarensi. In cujus Vitæ fragmento scribitur: Jacobus ad Cæsaraugustam ædiculam excitarat in honorem Deiparæ Virginis, creatoque inibi Athanasio discessit, etc. En tibi quod ex Caledonio et Hugone videndum dixit Bivarius. Qui hæc præmiserat [Ibid., p. 22.] : Eam (epistolam) vero ex autographo traxit doctissimus vir amicusque noster Gaspar Albarez de Losada, cujus dono eam Ulysippone missam accepimus. At hanc epistolam et ipsum Caledonium Braccarensem in gratiam Pseudo-Dextri conficta esse merito judicat Nicolaus Antonius [Biblioth. Hispana Vet., tom. I, cap. 21.] .

[24] [demonstrant,] Bivarius ad eumdem annum Christi 37, Comment. 2, n. 5: S. Theodorus episcopus successit Athanasio in episcopatu Cæsaraugustano. Ejus discipulatum fatentur omnes illi qui de sancto Athanasio agunt, quos nunc citavimus, Calixtus, Leo et ceteri, et similiter Pelagius episcopus Ovetensis et M. Maximus in hymno quem de tribus prioribus Cæsaraugustæ episcopis edidit. Dabimus illum inferius ad annum 71. De Theodoro agemus iterum anno 50 et 71, quo martyrio coronatus est. Sufficiat hic animadvertisse eadem omnino valere de episcopatu Theodori quæ de Athanasii, videlicet antiquis ignotum fuisse, a quibusdam recentioribus admissum, ab optimis historicis ignorari. Quæ ad annum Christi 42 de Athanasio Bivarius annotat nihil opus est referre; supponit more solito Athanasium a Jacobo ordinatum episcopum Cæsaraugustanum, dicitque accurrisse cum reliquis ad corpus S. Jacobi in Hispaniam translatum.

[25] [vel spuria sunt.] Ad annum vero 50, Commentarius ad Dextrum citat locos jam pridem tractatos, deinde citat elogium horum sanctorum ex Galesinio, quod supra ipsi attulimus ex 15 maii; falsum Dextrum munit præsidio falsi Maximi, adductis hymno et epigrammatis supra a nobis descriptis; disputat de uno aut duobus Theodoris, de morte quieta an violenta: quæ omnia sunt umbrarum vacuarum vana certamina, quæque ideo missa facimus. Præterea de sepultura utriusque sancti viri ea scribit quæ ex Leone et Calixto nota sunt. Tandem loca prædicationis Athanasii et Theodori designat ex Ptolemæo, quæ pariter prætermittimus. Denique, ad annum Christi 71, cui Dexter Theodori mortem annectit, Bivarius errantem Dextrum suo errore confirmat. Illum Theodorum qui cum sociis Irenæo, Serapione atque Ammonio Pentapoli in Libya martyrium fecit, ipsissimum Theodorum successorem Athanasii in Cæsaraugustano episcopatu et Jacobi discipulum prædicat. Quæ uti sine ullo auctore idoneo affirmantur, inanem refutandi laborem non postulant.

[26] [Idem est dicendum] Ad Maximi epigrammata et hymnum nihil aliud annotandum duxi præter hoc: sunt hæc posterioris ævi hominis falsarii conficta manu carmina insipida, Pseudo-Dextri inventis altero Theodoro addito. Jam ad Tamayum transeundum est, generosum Athanasii Actorum conscriptorem. Qui sollicita fontium indicatione magna nos refutandi cura liberavit. Pendet enim totus ex falsis chronicorum auctoribus et scriptoribus quibusdam quorum nulla est auctoritas, quippe qui aut ab iisdem falsariis decepti fuerunt, aut vaga quadam vulgi traditione illusi, quæ fieri potuissent ut facta habuerunt.

[27] [de iis quæ ad Acta sua] Videamus præcipua Actorum capita. Et primo quidem, circa originem Athanasii græcam, auctorem citat Dextrum ad annum Christi 50, n. 2: et conveniunt, inquit, Morillo, et comes de Mora et ceteri superius relati. At Pseudo-Dextri auctoritatis nulla est, et qui Dextrum sequuntur eorum nulla est auctoritas. Secundo, circa civitatem Athanasii Toletensem citat Julianum Petri ejusque fabulosa inventa; quorum fides tota quanta græca est et nulla: quam nec comes Morensis nec Ludovicus Lopez suo testimonio credulo sanare possunt. Tertio, legationem ad Paulum ex ejusdem Juliani adversariis adstruit, auctoritate pari, cui nec Michael de Erze, nec Castella, nec ceteri recentiores mederi valent. Quarto, martyrium prædicat ex Marco Maximo, ejusdem cum Dextro farinæ, quem ne doctissimus quidem Bivarius salvare potest.

[28] [subjunxit] Allegaverat Tamayus more suo ingentem scriptorum catervam, primi, medii infimique subsellii, quorum plerosque supra nos ipsi adduximus, aut ab aliis adductos examini subjecimus. Sunt autem sequentes: ex martyrologis, Petrus Galesinius, Maurolycus, Philippus Ferrarius; dein Calixtus II, Calixtus III, Leo III, Romani Pontifices; scriptores Flavius Dexter ejusque commentator Bivarius, Marcus Maximus ejusque carmina quæ supra exscripsimus, tandem Julianus Petri, Ambrosius Morales, Joannes Vasæus, Vincentius Bellovacensis, Pelagius Ovetensis, Stephanus Garibay, Joannes Marieta, Petrus Antonius Beuter, Franciscus de Padilla, Maurus Castella, Castillo, Bernardus Brito, Murillo, Rodericus de Acuña, Gaspar Scolanus, Magister Rus-Puerta, Michael de Erze, Ludovicus Lopez, comes Morensis et alii, inquit, innumeri.

[29] [Tamayus] Leonem III et Calixtum II supra dedimus [Num. 4.] . Bullam Calixti III non dabimus, quia de Athanasio aut Theodoro nullum verbum facit: legi potest in appendice ad tom. III Hispaniæ sacræ, n. XI. Galesinium quoque, Maurolycum et Ferrarium exscripsimus, ex quibus nihil aliud didicimus præter utriusque sancti discipulatum Jacobi, sepulcri custodiam, sepulturam juxta corpus magistri sui Jacobi et sanctitatis gloriam, quibus Galesinius addit apostolicos labores. Dextrum, Maximum, Julianum impune spernimus: sunt enim supposititii; unaque cum illis prætermittimus doctissimum Bivarium, qui tanta sui ingenii ac doctrinæ præstantia in iis tuendis abusus est. Vincentius Bellovacensis, Ambrosius de Morales, Joannes Vasæus, et his multo antiquior Pelagius Ovetensis, magna sane nomina, quorum jam iterum ac tertio facta est mentio, nihil Tamayum juvant; nihil enim certi produnt præter ea quæ modo diximus. Reliquos nihil moramur: aut enim vagam aliquam opinionem secuti sunt, aut falsa chronica exscribunt, qui etiamsi tota Acta Athanasii, et quod de Theodoro dictum est præter eum quem historicæ traditionis nucleum vocavimus, maxime affirmarent, audiendi nullo modo sunt. Quæ enim silentibus tredecim aut quatuordecim seculis recentiores auctores narrare cœperunt, ab sanæ criticæhominibus, juxta notissimum artis hujus canonem, negligenda sunt. Quæ autem de Athanasii Actis dicta sunt, eadem omnia eadem lege valent de Theodoro ejusque gestis, qualia a Dextro aut Maximo prolata fuerunt.

[30] [Quid videatur sentiendum declaratur.] Tædiosæ inquisitioni finem imponentes, quid tandem de Athanasio ac Theodoro statuendum videatur libere edicemus. Athanasius ac Theodorus sancti Jacobi discipuli exstiterunt, qui beati apostoli corpus in Hispaniam translatum jugi custodia circumdantes, beata tandem morte quieverunt, ac juxta magistri corpus, unus ad dextram alter ad sinistram, tumulati jacent. Ex Hispania numquam abierunt. Hæc testantur Leo et Calixtus. Martyres obiisse Leo insinuat, dum dicit purpurea eos stola insignitos. Episcopos fuisse aut presbyteros nulla sat certa traditio docet. Libenter tamen id admiserim, quamquam nullo historiæ testimonio innixus. Athanasium primum, Theodorum secundum Cæsaraugustæ episcopos fuisse, uti legitur vel in ipso catalogo Cæsaraugustanorum præsulum Constitutionibus synodalibus anno 1697 impressis præfixo, nos cum doctissimo Risco [España sagrada, tom. XXX, tract LX, cap. 7.] negamus; utpote quod nullo veterum testimonio, nulla ipsius urbis antiqua traditione nitatur. Publici et ecclesiastici cultus honore donatos esse ex breviariis et martyrologiis sæpe citatis clarissime patet; maxime vero in epistola Leonis III egregia sanctitatis gloria qua beati viri in cœlis fruuntur manifesta est. Utriusque sancti sepulcra anno 1879 mense februario, quando S. Jacobi sepulcrum inventum fuit, juxta beati apostoli tumulum hinc inde inventa fuere.

[Annotatum]

* in ed. dive te.

§ II. Sepulcrum SS. Athanasii et Theodori. Recognitio reliquiarum facta anno 1879.

[Utriusque sancti Compostellæ] Gratum opus lectori me facturum arbitror, si sepulcri sancti Jacobi atque huic adjacentium sepulcrorum Theodori et Anastasii descriptam formam oculis subjecero talem qualem, post factas excavationes in majori sacello ecclesiæ cathedralis Compostellanæ, R. P. Fidelis Fita S. J. ac D. Aurelianus Fernandez-Guerra dederunt in opusculo recens edito [Recuerdos de un viaje a Santiago de Galicia. Madrid 1880. In-4°.] . In quo [Pag. 70.] habetur monumenti sepulcralis delineatio orthographica fundamentorum usque ad pavimentum cryptæ, quam hic subjicimus (pag. seq., fig. I), partes singulas litterarum inscriptarum signis distinguentes.

a Ambitus sive porticus subterraneus. — b Sepulcra duorum discipulorum Theodori et Athanasii, aperta in solo. — c Locus super quem depositus fuit sacrophagus apostoli. — d Situs unde nascebatur arcus introitus ad cameram sepulcralem. — e Vestibulum sive ecclesia subterranea. — f Situs unde nascebatur arcus introitus in hanc ecclesiam ex ambitu sive porticu exteriori. — g Locus correspondens primæ parti ædis, ubi erat porta introitus in ædificium, quæ respiciebat ad orientem. — h Loculus sive repositorium, ubi erant reliquiæ, ad partem extremam orientalem absidis. — Liniæ punctuatæ secundum e a h a ductæ correspondent formæ fundamentali altaris majoris, erecti intra annos 1666 et 1669.

[32] [sepulcrum inventum est.] Cui delineationi doctissimi auctores ejusdem monumenti formam secti in longum sectique in latum addiderunt; quas figuras etiam hoc loco priori subjungendas duximus (fig. II et III). Tres quoque picturas adumbrant visu dignissimas: primum est fragmentum pavimenti opere musivo ecclesiæ subterraneæ, cujus locus in delineatione littera e signatur; altera est pictura ex veteri codice A archivi Compostellani, confecta anno 1129; tertia seculi XIII ex historia Compostellana. Utraque hæc inventionem sacrorum sepulcrorum, factam a Theodemiro episcopo Iriensi (in. sec. IX) [España sagrada, t. XIX, p. 63.] , exhibet. In priori (fig. IV) stat Theodemirus capite infula tectus, sinistra baculum gerens, dextræ indice trium sepulcrorum medium designans, quod supervolans angelus dextra indicat, sinistra incensat. Paries hanc inscriptionem habet: Teodemir' Episkop'; e fornice lampas dependet. Secunda (fig. V) eamdem historiam depingit paucissimis mutatis adjunctis. Quæ omnia cum Leonis epistola mirifice consonant.

[33] [Ossa ibidem reperta medici,] Alio in loco infra sacellum majus cathedralis Compostellanæ, plurima ossa humana inventa fuere, quæ quum vehementer suspicarentur Compostellenses esse reliquias S. Jacobi atque hujus discipulorum Athanasii ac Theodori, Eminentissimus Michael Cardinalis Paya, archiepiscopus Compostellanus, peritis viris examinanda dedit. Cujus examinis en tibi authenticum documentum, ex hispanico [In appendice ad Recuerdos, etc., supra cit., p. 109 – 111.] ad verbum latine redditum: Infrascripti, Doctores, Dominus Antonius Casares, in facultate artis medicamentariæ Universitatis hujus cathedraticus, Eques a magna cruce Isabellæ Catholicæ, etc., Dominus Franciscus Freire y Barreiro, ac Dominus Sanchez Freire, in facultate medica ejusdem Universitatis cathedratici, receperunt ab Eminentissimo Domino Cardinale, istius diœcesis archiepiscopo, litteras humanitatis atque officii plenas, quæ sequentia communicant:

[34] [a Card. archiep. Compostellano, ] Exploratio, quæ sub pavimento presbyterii atque interioris sacrarii hujus sanctæ ecclesiæ metropolitanæ de Compostella, nostro nostrique Excellentissimi Capituli canonicalis mandato instituitur, eo fine ut detegatur sepulcrum et ossa gloriosissimi apostoli sancti Jacobi, cui hæc magnifica basilica consecrata fuit post primam eorumdem inventionem, produxit inter alios effectus inventionem magnæ collectionis illorum (ossium) intra sepulcrum rusticum in memorato interiore sacrario, quæ est absis magnæ basilicæ, absque ulla inscriptione quæ indicet ea esse sancti apostoli vel duorum ejus discipulorum, sancti Athanasii et sancti Theodori, quos historia ac traditio testantur jacuisse sepultos juxta cineres tam dilecti magistri sui. Cumque summopere intersit eorumdem authenticitatem summo studio atque exquisitissima sollicitudine inquirere, rationi ac prudentiæ consentaneum existimavimus rogare vestras Excellentias, ut dignentur eadem recognoscere, examinare, ordine componere ac colligere, nosque deinde certiores faciant secundum notam suam scientiam, veracitatem ac judicandi facultatem, de tribus hisce punctis: 1° ad quot squeletra pertineant; 2° quanta sit eorum antiquitas; 3° utrum in illis signum aliquod reperiatur, quod faciat temerariam vel vero dissimilem opinionem, ea esse eorum quorum putantur, videlicet, sancti apostoli sive solius, sive hujus et duorum ejus quos diximus discipulorum. Bonitatis vestræ ac notissimæ religionis securi confidimus fore ut non dedignemini tanti momenti onus impositum, et perficiatis illud tam complete, ut nobis exhibeatis informationem luminosam, quæ nos adjuvet ad videndum clare in eventu tantæ gravitatis. Deus conservet vestras Excellentias in multos annos. Sancti-Jacobi, die 24 januarii 1879.

Michael Cardinalis Paya, Archiepiscopus Compostellanus.
(Sequitur chirographi tessera).

Excellentissimis et maxime Illustribus Dominis, Doctori D. Antonio Casares, Rectori ac cathedratico pharmaciæ istius Universitatis litterariæ, Doctori D. Francisco Freire et D. Timotheo Sanchez Freire, medicinæ ac chirurgicæ cathedraticis in eadem.

[35] [ad id delegati,] Ad implendam ordinationem in transcripta communicatione expressam, venerunt una in palatium archiepiscopale; ubi eos receperunt Domini Canonici D. Jacobus Blanco Barreiro, D. Antonius Lopez Ferreiro et D. Joseph Labin et Cabello, delegati a sua Eminentia et Excellentissimo Capitulo ad assistendum recognitioni facultatis; qui eos duxerunt ad sacrarium, quod est in abside magnæ basilicæ, cujus pavimentum complete ac recenter sublatum erat. In centro infra pavimentum istius circuitus cernitur capsa, in modum loculamenti, formata rudibus parietibus cujus cavitas tendit nonaginta novem centimetra in longum, in latum triginta tria, in profundum triginta. In ipsa invenerunt ossa humana, posita sine ordine et permixta aliquo terreo pulvere, privata cartilaginibus et partibus mollibus, tam detrita ac tam fragilia ut ne unum quidem os integrum existat ac completum. Quæ in superiore parte erant non cooperta terreo pulvere, meliori conservationis statu erant quam reliqua, potestque gradus assignari fragilitatis ac consistentiæ secundum structuram compactam et contactum terræ, ita ut stratum interius constet ex illa atque ex particulis osseis innumerabilibus. Quibus per otium studiose examinandis ponendisque in ea conditione quæ conservandis esset aptissima, necesse fuit recollecta in discos marginibus sursum recurvis disponere una simul in duas partes, quarum una constaret fragmentis pertinentibus ad determinanda ossa,aut quæ iis assignari possent, altera fragmentis quæ determinari sub hoc respectu nequeant propter parvitatem formamve perditam. Observare promptum fuit colore, consistentia, pondere, conformatione, textura, amplitudine, ossifactione et numero manifeste indicari existentiam ossium quæ pertinerent ad varias corporum compages osseas (sceletos), factaque distributione in classes secundum istas proprietates, evenerunt tres sequentes portiones ossium determinabilium. Prima congeries, cujus notæ sunt fragmenta ossium justæ amplitudinis, colore claro avellanæ, satis ponderosa et fragilia, deletaque quasi complete pars interna suturarum cavitatis cranii ac pars externa multis locis. Secundam congeriem formant fragmenta quæ correspondent ossibus amplitudinis regularis, colore arenati cum maculis viridantibus, majoris ponderis ac minus fragilibus quam præcedentia, ac suturæ cranii ossificatæ multis in locis a parte interna ac quibusdam in locis a parte externa. Tertia congeries sunt fragmenta ossium parvi voluminis, colore obscuro avellanæ, leviaque ac fragiliora, et suturæ complete ossificatæ a parte cranii interna, ossaque quibus componitur sunt maximæ tenuitatis.

[36] [studiose se cernunt,] En tibi quadra synoptica particularum, quæ unamquamque congeriem constituunt, in quibus signum (?) significat dubium circa illas quas numerus immediate illud præcedens complectitur.

[37] [et examine facto,] Analysis chemica fragmenti diaphysis femoris e secunda congerie hanc summam dedit, quam sequens quadrum exprimit, ubi simul comparatur summa quam Berzelius ex analysi chemica normalium ossium, quamque Girardin obtinuit ex analysi ossium sceleti Celtici.

[38] [ex compositione ossium] In compositione ossium, quæ studio huic subjecta fuere, duo quædam specialius notari convenit: primo, magna diminutio materiæ organicæ, quæ ad antiquitatem referri videtur; secundo, augmentum phosphatorum et diminutio carbonati, cujus rei causa esse potuit actio acidorum productorum in fermentatione substantiarum organicarum, quæ cum ossibus permixtæ fuerunt.

[39] [ea probabiliter esse SS. Jacobi et discipulorum ejus] Attentis iis quæ relata sunt, tres quæstiones ab Eminentissimo Domino Cardinali propositæ sequenti modo resolvi possunt: 1° Ossa recognita pertinent ad tres sceletos incompletos ejusdem numeri personarum, amplitudine atque ætate differentium, quorum quæ ad duas priores congeries spectant erant in transitu a secunda ad tertiam partem durationis mediæ ac physiologicæ quam solet vita durare, dum tertia congeries in hac tertia parte consistere videtur. 2° Antiquitas ossium recognitorum accurate statui nequit; verum considerato statu integritatis et compositionis tam simili in sceleto celtico, affirmari potest exstitisse per secula. 3° Quod spectat antiquitatem, haud temere credi videtur dicta ossa pertinuisse ad corpora sancti apostoli et duorum ejus discipulorum.

[40] [testantur] Quibus laboribus terminatis, processum fuit ad mundanda ac lavanda omnia ossa in alcoolio, ad removendum humorem dandamque majorem consistentiam; classificata deposita reliquimus in capsa lignea tribus divisionibus distincta, ea vero quæ non determinata fuerant, numero 365, in altera capsa. Factæ sunt omnes operationes prædictæ in eodem loco ubi ossa apparuerant, excepta analysi chemica, assistentibus tribus Dominis qui constituerunt commissionem indicatam, inde a die nono ad diem vigesimum quintum februarii, et ab hora octava usque ad decimam et mediam noctis.

Sancti-Jacobi, die 20 julii 1879. — Antonius Casares. — Franciscus Freire. — Timotheus Sanchez Freire.
Transcriptum de mandato suæ Eminentiæ Reverendissimæ Card. Archiep. domini mei.
Dionysius Lopez, a secretis.

DOCUMENTA DE SS. ATHANASIO ET THEODORO.

Athanasius, S. Jacobi discipulus (S.)
Theodorus, S. Jacobi discipulus (S.)

BHL Number: 4059, 4062

EX MSS.

EPISTOLA LEONIS PAPÆ III a

e codice Calixtino.

Incipit epistola beati Leonis papæ de translatione beati Jacobi apostoli; quæ III kalendas januarii celebratur.

Noscat fraternitas vestra, dilectissimi rectores totius christianitatis, qualiter in Hispania integrum corpus beati Jacobi apostoli translatum est. Post ascensionem Domini nostri Salvatoris ad cœlos adventumque Spiritus super discipulos, ab ipsa passione Christi in revolutione anni undecimi, tempore azymorum, beatissimus Jacobus apostolus, perlustratis Judæorum synagogis, Hierosolymis captus ab Abiatar pontifice simul cum Josia suo discipulo, jussu Herodis capite plexus est. Sublatum est autem corpus illius beatissimi Jacobi apostoli a discipulis suis nocte præ timore Judæorum; qui angelo Domini comitante pervenerunt in Jopem ad littus maris. Ibi vero hæsitantes ad invicem quid agere deberent, ecce nutu Dei parata affuit navis. Qui gaudentes intrant in eam, portantes alumnum nostri Redemptoris, erectisque velis simul cum prosperis ventis, cum magna tranquillitate navigantes super undas maris, collaudantes clementiam nostri Salvatoris, Hyriæ pervenerunt ad portum. Ibi præ gaudio cecinerunt hunc davidicum versum: In mari viæ tuæ et semitæ tuæ in aquis multis. Egressi de navi, deducentes deposuerunt beatissimum corpus in quoddam prædiolum vocitatum Liberum Donum, distans * a præfata urbe octo millibus, ubi nunc veneratur. Quo in loco invenerunt vastissimum idolum a paganis constructum. Ibi vero circumspicientes, invenerunt cryptam, in qua erant ferrea instrumenta, cum quibus artifices lapidum erant assueti agere domorum ædificia. Gaudentes igitur ipsi clientuli præfatum idolum diruerunt atque minutatim in pulverem redegerunt. Deinde cavantes in altum posuerunt firmissimum fundamentum, ibique desuper fecerunt parvam arcuatam domum, ubi construxerunt lapideo opere sepulcrum, ubi artificiali ingenio conditur corpus apostolicum. Superædificatur ecclesia quantitate minima, quæ altari ordinata divo, felicem devoto pandit aditum populo. Post humationem sanctissimi corporis laudes celebraverunt superno regi, psallentes hos davidicos versus: Lætabitur justus in Domino et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde; et iterum: In memoria æterna erit justus, ab auditione mala non timebit. Post aliquantum vero temporis ab ejusdem apostoli alumnis in fidei agnitione plebibus edoctis, brevi adolevit fecunda ac Deo multiplicata messis. Inito autem salubri consilio, duo clientuli remanserunt ibi ad custodiendum pretiosissimum talentum, beati scilicet Jacobi corpus venerandum, quorum unus dictus est Theodorus, alter vero Athanasius; alii vero discipuli Deo comite ad prædicandum Hispanias ingressi sunt. Ut præmisimus, illi duo discipuli pedissequi pro reverentia illius magistri, dum summo cum affectu præfatum sepulcrum pervigiles indesinenter pervigilarent, jusserunt se post obitum suum a christianis juxta magistrum suum, unus ad dexteram illius et alius ad sinistram, sepeliri. Sicque definito termino vitæ naturæ debitum persolventes, felici excessu spiritum exhalarunt cœloque animas gaudendo intulerunt. Quos præceptor non deserens egregius cœlo terraque secum collocari obtinuit divinitus, stolaque purpurea in æterna curia cum eisdem * discipulis gaudent, ornatus corona, miseris se deposcentibus invicto suffragio patrocinaturus, auxiliante Domino et Salvatore nostro Jesu Christo, cujus regnum et imperium cum Patre et Spiritu sancto perenniter manet in sæcula sæculorum. Amen.

e codice Escurialensi.

In Christi nomine Leo episcopus vobis in Christo credentibus et cuncto populo catholico. Notescimus vobis de translatione beatissimi Jacobi Zebedæi, fratris Joannis apostoli et evangelistæ; qui decollatus est ab Herode rege in Hierosolima, ut liber Actus apostolorum docet. Hujus beatissimi sacra ossa apostoli, a Domino vero ordinante ad Hispanias translata, videlicet contra mare Britannicum condita: et sic levatum est de Hierosolimis corpus ejus navigio in rathem; et manu Domini gubernante sic requievit inter illa rathe et Sare, quod dicitur Bisria, in locum Iliæ. Inde vero levatum corpus ejus a suis discipulis flendo et indulgentiam petendo [a] Deo, elongaverunt eum de loco Iliæ XIIcim miliarios; ubi corpus ejus sanctum tumulatum est sub arcis marmoricis occidentalis urbis *, cujus celeberrima illarum gentium veneratione excolitur. Unde et ejus discipuli Tessefor, Torquatus et Anastasius ibidem meruerunt requiem habere, et alii vero quatuor ascenderunt rathem et reversi sunt ad priorem Hierosolimam. Et dum essent pariter, flatum draconis destruxerunt per meritum beati Jacobi, et ejus instrumenta disruperunt in montem qui ab initio vocatus fuerat Ilicinus, et ex tunc vocabimus eum Montem Sacrum. Vos vero, fratres, in Christo fidem * habentes, pro nobis ** preces offerte Domino, quia quod superius diximus, verum est.

ANNOTATA.

a Epistolæ Leonis III duplex exemplar superest; utrumque edimus, non ex manuscripto codice quem non vidimus, sed juxta textum typis expressum a R. P. Fideli Fita et Domino Aureliano Fernandez-Guerra [Recuerdos, etc., p. 120.] , inter appendices et documenta, n. IV: unum ex codice Escurialensi III L 9, in forma folii 4a, sec. XII; alterum ex codice Calixtino bibliothecæ regiæ Matritensis II L 1. Posterius jam ediderat Floresius [España sagrada, tom. III, App., n. IX.] , sicut et epistolam Calixti II [Ibid.] , quam continuo subjungimus.

* cod. urbe

* ed. distantem

* cod. fide

* * cod. vobis

* ed. ejusdem

EPISTOLA CALIXTI PAPÆ II.

Hanc beati Jacobi translationem a nostro codice excludere nolui, cum tanta prodigia et trophæa ad decus Domini nostri Jesu Christi et apostoli in ea scribantur, quæ etiam minime ab epistola discordant quæ B. Leonis nomine intitulatur. Sed sciendum quod beatus Jacobus plures discipulos, sed duodecim habuit speciales. Tres in Hierosolymitanis oris elegisse legitur, quorum Hermogenes præsul effectus et Philetus archidiaconus, post ejus passionem apud Antiochiam multis miraculis decorati, sacra vita in Domino quieverunt, et beatus Josias, Herodis dapifer, una cum apostolo martyrio exstitit laureatus. Novem vero in Galæcia, dum adhuc viveret apostolus, elegisse dicitur; quorum septem, aliis duobus in Galæcia prædicandi causa remanentibus, cum eo Hierosolymis perrexerunt, ejusque corpus post passionem per mare ad Galæciam deportaverunt. De quibus beatus Hieronymus in suo martyrologio sic dixit ac beato Chromatio scripsit, quod sepulto in Galæcia beati Jacobi corpore ab apostolis Petro et Paulo infulis episcopalibus apud Romam ordinantur, et ad prædicandum Dei verbum ad Hispanias adhuc gentili errore implicitas diriguntur. Tandem vero prædicatione sua innumeris gentibus illustratis, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergi, Secundus Abulæ, Endalecius Urci, Cecilius Eliberi, Esicius Caicescæ, Eufrasius Eliturgi, V. idibus maii quieverunt. Alii vero duo discipuli, Athanasius scilicet et Theodorus, ut in ipsa beati Leonis epistola scribitur, juxta apostolicum corpus, unus ad dexteram et alius ad lævam, sepeliuntur.

DE S. AUSTREMONIO PRIMO EPISCOPO ARVERNORUM IN GALLIA

FORSAN SECULO I.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Austremonius, episcopus martyr, Arvernorum apostolus (S.)

AUCTORE G. V. H.

§ I. S. Austremonii Acta terna. Primæ Passionis argumentum breviter declaratur.

Acta S. Austremonii, primi Arvernorum episcopi, tractanda aggredior, haud ignarus difficultatum quibus id negotium abundat. [Quæstio generalis de tempore quo in Gallias] In ancipiti enim quæstione versamur, circa quam eruditorum acies jam ab uno et altero ac tertio seculo digladiantur, tantusque est ab utraque parte armorum apparatus animique pugnantium tanti ut brevi secuturam pacem sperare nefas sit. Quum enim S. Austremonius sit unus ex septem episcopis quos Romana sedes misit in Galliam, statim quæritur ad apostolica tempora an ad Decianam ætatem sit referendus. Gallorum eruditorum schola quam historicam vocant, quæque a Gregorio Turonensi episcopo gregoriana audit et, quia relictis populi traditionibus oralibus scripta præcipue historia inniti videtur, antitraditionalis nominatur, plerosque e septem ad Decianum ævum revocat et Austremonium cum illis.

[2] [Roma missi sunt septem episcopi] Huic scholæ altera eruditorum virorum schola opponitur quæ, quia traditionibus gloriatur, traditionalis nomen obtinuit, et quia septenarium Gregorii Turonensis numerum ad apostolica tempora refert, antigregoriana vocatur. Historicum nomen prima schola secundæ dare recusat, quantum ego video, non jure sed injuria. Sunt enim in hac non minus quam in illa præstantes eruditione viri, clari ingenio, indefesso studiorum labore probabiles, rerum æstimatione ac maturo judicio præpollentes. Quorum ego sanctæ antiquitatis notitiam, scientiam ecclesiasticæ traditionis nisi summo apud me loco esse confitear, revera pudet. Quæstio vero ipsa, qua in dirimenda tanti viri laborant, non semel in Actis nostris tacta fuit, fuitque quum videretur propter Austremonium, hoc loco libratis utrimque rationibus, iterum tractanda. Verum enimvero re mature considerata a primo proposito dissiluimus.

[3] [hoc loco non tractanda.] Auctores qui in hac materia versanda desudarunt, triplici ferme differentia censentur. Eorum aliqui profanam historiam quum non leviter attigissent, rerumque profanarum notitia præditi essent, ad historias deinde ecclesiasticas accesserunt, rerum sacrarum ignari, spiritus ac normæ Ecclesiæ catholicæ inscii. Factumque est, quod necessario fieri debuit, ut judicio haud satis æquo uterentur, falso pleraque interpretarentur, et ab erroneis principiis in sequelas errore plenas deducti, per ignotam silvam cæci viatores iter facerent. Alii rursus, nec ingenio nec scientia nec labore præstantes, quod semel scriptum invenerunt, fideliter in novos libros referunt, nec nova inquirentes, nec vetera dijudicantes, nec consueta trutinantes. Quorum est legio: quos si legeris, tandem reperies omnes omnino coctam toties recoquere cramben. Tandem alii sunt in utraque schola viri omni laude nostra majores, ingenio præclari, utriusque tum sacræ tum profanæ scientiæ acumine insignes, judicio maturi, consilii prudentes, immmenso labore studioque diligentissimo in utraque historia, sacra ac profana, diu multumque versati, quorum tamen studiorum exitus in oppositas abit partes. Hinc existimare licet neutra ex parte tantam affulgere lucem ut prudentis judicis assensum firmiter inclinet. Quare consentaneum operi nostro videtur universæ quæstioni tractandæ nunc supersedere, donec clariore luce ex tanta confricatione recepta atque uberiore fructu ex tot studiosorum hominum laboribus invento, universam licuerit causam penitus cognoscere.

Jam ad S. Austremonii Acta cognoscenda atque examinanda accedimus..

[4] [Austremonii Acta.] Tria Actorum S. Austremonii exemplaria ad nostram venere notitiam, quorum tertium typis jam pridem editum fuit, reliqua duo ex manuscriptis codicibus nunc primum in lucem prodeunt.

[5] [Primæ Passionis] Primum exemplar reperimus anno 1880, mense januario, in bibliotheca publica urbis Claromontanæ in Arvernia. Codex est sæculi X, membraneus, longus Om,35, latus Om,26. Olim fuit abbatiæ S. Illidii in eadem urbe Claromontana. Mutilus est paginis aliquot; itaque S. Austremonii Acta hic codex solus non nisi initio mutila dare posset. Invenimus autem in eadem Claromontana bibliotheca alium codicem manuscriptum, priori illo multo recentiorem, qui sacris olim officii ecclesiastici lectionibus inserviisse videtur, in quo eamdem reperimus Vitam S. Austremonii præcedentis apographam. Quare quæ in antiquiore codice deerant, ex posteriore suppleta integram narrationis seriem exhibent. Hic autem codex seculi XIII membraneus est, longus Om,41, latus Om,28; multæ ceræ guttæ in pagina fixæ nocturnum usum indicant. Hæc Acta S. Austremonii satis simplicia sunt carentque verborum amplificatione rerumque interpolatione, quæ alterum ac maxime tertium exemplar immane quantum auxerunt. Ad reliqua duo exemplaria antequam accedamus, hoc primum accurato examini subjiciemus. Ac primo quidem S. Austremonii Vitæ, qualem præsens exemplar describit, synopsin brevem tradimus.

[6] [brevis synopsis] Actorum synopsis. Sanctus igitur Austremonius, apostolorum Christi discipulus, temporibus Decii imperatoris cum aliis quampluribus condiscipulis in Galliis missus LEGITUR ad prædicandum. Verum post accessum apostolorum, cum Valentiniani et Novatiani hæresis inimico impellente contra legionem christianam grassari cœpisset, sanctus Clemens, discipulus ac successor beati Petri apostolorum principis, hos viros, sicuti ab apostolis ordinati fuerant, in singulis eos urbibus destinavit. Deinde sequuntur septem virorum nomina, quorum Dionysium ac Saturninum martyres, reliquos quatuor, omisso Austremonio, confessores auctor appellat. Quibus dictis ad S. Austremonii gesta narranda transit. Sanctum virum recta via ducit ad mœnia Arvernicæ civitatis, ubi tunc maximus gentilium error colebatur, quo in loco ecclesiam fabricavit non palam sed occulte, qua in ecclesia prædicabat. Confluente populo ad ejus prædicationem, sanctus episcopus gaudens de Arvernorum facilitate credendi, statuit rite instructos salutari doctrina baptismatis unda tingere. Magno labore, doctrina multa, plurimis signis fidem propagabat, atque ex discipulis suis, sicuti traditum illi fuerat, levitas ac sacerdotes constituit. Dein refertur prodigium servati ex naufragio rustici propter eulogias a S. Austremonio acceptas, et additur hunc morem adhuc perstare, ut, si sacerdos præsto est, ante alium cibum eulogias, panem videlicet benedictum, accipiant homines.

[7] [proponitur.] Prospero porro successu fidei prædicatio procedit; ex discipulis sancti præsulis adjutores fiunt et prædicatores, simulacra destruuntur et magna ecclesiarum consurgit multitudo ut tantæ basilicæ, Domino opitulante, construerentur quantæ nusquam in una aliarum civitatum regni illius constructæ cernuntur. Auctor Deo gratias agit et quosdam sacræ Scripturæ textus valde accommodos affert. Sancti præsulis humilitatem commendat et zelum prudentem, quo ex discipulorum numero constituit populi pastores; ipse ut evangelicæ perfectionis normam ostenderet et mundi pompam vitaret, Iciodori monasterium ædificat. Judæi autem plurimi per eas regiones diffusi zelum sancti viri accendunt, qui eis Christum annuntiat. Frementes ira Judæ viro Dei necem parant. Qui a discipulis monitus, gaudio exultat, spe lætus martyrii; discipulos consolatur, majori zelo Judæos aggreditur eorumque parvulos baptizat. Quod unus ex Judæorum principibus graviter ferens, baptizatum ab Austremonio filium in puteum mittit, ut traditur, et Austremonium verberibus laniatum capite truncat. Abscissum caput in eumdem quo filium mittit puteum; unde discipuli caput magistri una cum parvuli corpore educentes, utrumque martyrem Iciodori in monasterio sepulturæ tradunt. Aqua putei fit fons sanitatum. Judæi puniuntur, ut ne unus quidem in hac urbe sicuti in aliis habitare noscatur usque in præsens. Locus ubi sanctus martyr quiescit in magno habetur honore. Tum sequitur revelatio Cautino facta, quæ ipsis ferme Gregorii Turonensis verbis narratur, deinde translatio corporis facta ab Avito nutu divino Volvicum, et altera translatio facta a Pippino, petente Lanfrido, Mausiacum; tandem subduntur miracula.

[8] [Hujus Passionis scriptor Gregorium Turonensem legit] Actorum examen. De inventione, translatione ac miraculis infra dicendi locus occurret. Nunc Actorum examen diligens instituemus.

Hæc Acta S. Austremonii gesta enarrant, plurimis post sancti viri obitum seculis scripta. Auctor Gregorium Turonensem præ manibus habuit et partim exscripsit, quod ex mox dicendis patebit. Gregorius scilicet Historiæ Francorum lib. I, cap. 28, ita scripserat: Sub Decio vero imperatore multa bella adversus nomen christianum oriuntur… Valentinianus et Novatianus, maximi tunc hæreticorum principes, contra fidem nostram inimico impellente grassantur. Hujus tempore septem viri episcopi ordinati ad prædicandum in Gallias missi sunt, sicut historia passionis sancti martyris Saturnini denarrat. Ait enim: Sub Decio et Grato consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana civitas sanctum Saturninum habere cœperat sacerdotem. Hi ergo missi sunt: Turonicis Gatianus episcopus, Arelatensibus Trophimus episcopus, Narbonæ Paulus episcopus, Tolosæ Saturninus episcopus, Parisiacis Dionysius episcopus, Arvernis Stremonius episcopus, Lemovicinis Martialis est destinatus episcopus. De his vero beatus Dionysius, Parisiorum episcopus, diversis pro Christi nomine affectus pœnis, præsentem vitam gladio imminente finivit. Saturninus vero jam securus de martyrio, dicit duobus presbyteris suis: Ecce ego jam immolor et tempus meæ resolutionis instat. Rogo ut usquedum debitum finem impleam, a vobis penitus non relinquar. Cumque comprehensus ad capitolium duceretur, relictus ab his solus attrahitur. Igitur quum se ab illis cerneret derelictum, orasse fertur: Domine Jesu Christe, exaudi me de cœlo sancto tuo, ut numquam hæc ecclesia de his civibus mereatur habere pontificem in sempiternum. Quod usque nunc in ipsa civitate ita evenisse cognovimus. Hic vero tauri furentis vestigiis alligatus ac de capitolio præcipitatus, vitam finivit. Gatianus vero, Trophimus, Stremoniusque et Paulus atque Martialis in summa sanctitate viventes, post acquisitos Ecclesiæ populos ac fidem Christi per omnia dilatatam, felici confessione migrarunt. Et sic tam isti per martyrium quam hi per confessionem relinquentes terras, in cœlestibus pariter sunt conjuncti.

[9] [et circa nonnulla ei contradicit] Hoc Gregorianæ historiæ caput Actorum scriptor præ oculis habuit: quod partim secutus est, cui alia ex parte contradixit. Secutus est in enumerandis episcopis, solo omisso Austremonio; secutus est in assignando martyrio sanctis Dionysio ac Saturnino, dicendo: De his vero Dionysius ac Saturninus per martyrii palmam cursum consummarunt. Gregorii verba de reliquis episcopis, excepto Austremonio, fideliter descripsit usque ad finem capitis. Quæ itaque in Gregorio exscribendo auctor noster prætermisit, distincto expressa charactere oculis patent. Non minus clare patet auctoris intentio Gregorio contradicendi in iis quæ spectant tempus missionis ac martyrium S. Austremonii. Imprimis Gregorio adversatur statuenti Austremonium cum reliquis tempore Decii missos esse. Nam prima narrationis periodo dicit, aliena utique fide, quam voce legitur indicat, Austremonium, apostolorum Christi discipulum, temporibus Decii cum aliis plurimis condiscipulis missum esse in Gallias. Utramque igitur sententiam ad manifestam contradictionem uno verborum ambitu concludit, ita scribens: Sanctus igitur Austremonius, apostolorum Christi discipulus, temporibus Decii imperatoris cum aliis quampluribus condiscipulis in Galliis missus legitur ad prædicandum.

[10] [præsertim circa tempus missionis] Ubi ergo sibi legere visus est auctor tam flagrantem contradictionem? In libris Gregorii Turonensis, qui hic, lib. I Historiæ Francorum, septem episcopos, quos inter Austremonium, quem ille Stremonium vocat, tempore Decii missos affirmat; alibi vero, videlicet in libro de Gloria confessorum, cap. 80, et in libro De gloria martyrum, cap. 48, hos eosdem viros discipulos apostolorum haberi insinuat. Etenim de ipso Saturnino, Tolosatium primo episcopo, laudato capite 48 hæc scribit: Saturninus vero martyr, ut fertur, ab apostolorum discipulis ordinatus, in urbem Tolosatium est directus. Quem in locum sane perquam apposite annotat Ruinartius: Si eo nomine apostolos vere intelligit Gregorius, dissentit a seipso in lib. I Hist. c. 30, ubi ex ipsiusmet Saturnini Actis, ejus Tolosani episcopatus initium Decio et Grato Cons., id est anno 250, consignat. Erat forte jam tunc, ut hodie superest, vulgi traditio sanctum Saturninum ab ipsis apostolis ordinatum fuisse episcopum et in Gallias missum, quam hic secutus est Gregorius. Gregorium utrobique a se dissentire verissimum est: quæro etiam a Ruinartio quid qui apostolorum discipulos nominat, per apostolos potuerit intelligere nisi apostolos. Quod autem viros ab apostolico ævo remotos apostolorum discipulos vocarit, persuadere mihi non possum, neque ire in sententiam eorum qui hoc modo Gregorium secum ipso componere student. Deinde Gregorius non dicit ab apostolis, sed ab apostolorum discipulis ordinatum Saturninum. Denique, traditionem de S. Saturnino ab ipsis apostolis (seu apostolorum discipulis) ordinato episcopo et in Gallias misso, vulgi solummodo, et non etiam doctiorum fuisse quis Ruinartium docuit?

[11] [septem episcoporum] Idem Gregorius Turonensis cap. 80 libri De gloria confessorum, Ursinum, a quo Bituriges Christum acceperunt, a discipulis apostolorum episcopum ordinatum atque in Gallias destinatum fuisse scribit. Quinam vero fuerint ex mente Gregorii hi apostolorum discipuli, quorum discipulus erat Ursinus? Manifesta res est ex lib. I Historiæ Francorum cap. 29, ubi: De horum vero, inquit, discipulis quidam Biturigas civitatem aggressus, salutare omnium Christum Dominum populis nuntiavit. Ex his ergo pauci admodum credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt, et qualiter ecclesiam construant vel omnipotenti Deo solemnia celebrare debeant, imbuuntur. Docet ergo Gregorius hunc Biturigum primum prædicatorem discipulum esse illorum septem virorum, quos inter Austremonium recenset, qui Decio ac Grato Cons. in Gallias advenissent: hos enim ejusdem libri cap. 28 enumeraverat. Viri nomen hic suppressum aperit cap. 80 libri De gloria confessorum, dicens: Bituriga vero urbs primum a sancto Ursino, qui a discipulis apostolorum episcopus ordinatus in Gallias destinatus est, verbum salutis accepit, atque ecclesiam Biturigensem primum instituit rexitque, qui migrans a seculo, in campo inter reliqua sepulcra populorum sepulturæ locatus est. Hic ergo Ursinus a discipulis apostolorum ordinatus episcopus, discipulus fuit, teste Gregorio, septem virorum.

[12] [Roma in Galliam.] Clarum itaque ac manifestum auctori nostro videri potuit septem viros episcopos, e quorum numero, teste Gregorio, Austremonius fuit, juxta ipsum Gregorium hæc scribentem ad tempora pertinere apostolica. Unde consequitur Gregorio notam fuisse ac probatam traditionem, sive vulgarem sive ecclesiasticam, quæ septem viros episcopos temporibus tribuebat apostolicis. Quos nihilominus auctoritate exemplaris cujusdam Actorum Saturnini, quod præter Saturninum nullum ex reliquis nominat, ad Deciana Gregorius tempora revocavit. Ex quibus colligitur prima phrasis auctoris Actorum S. Austremonii, Gregorium respicere Turonensem ipsiusque contradictionem ostendere. Cui auctor suam sententiam, per opponendi particulam verum subnectit, scribitque: Verum post accessum apostolorum, cum Valentiniani et Novatiani hæresis inimico impellente contra legionem christianam grassari cœpisset, sanctus Clemens, discipulus ac successor beati Petri apostolorum principis, hos viros, sicuti ab apostolis ordinati fuerant, in singulis eos urbibus destinavit. Utriusque ergo phrasis auctoris sensus huc redit: Legitur quidem Austremonius apostolorum Christi discipulus cum aliis condiscipulis Decii imperatoris tempore in Gallias missus; sed hoc verum non est: Clemens Petri apostoli successor eos misit ab apostolis ordinatos. Deinde episcoporum nomina eodem modo atque iisdem ferme verbis quibus Gregorius enumerat. Tum breviter enuntiat quæ Gregorius fusius enarrat de Dionysii ac Saturnini martyrio, et mox ad Gregorium exscribendum revertitur, omisso solo Austremonio, ita ut Gregorio contradicendi finem clarius manifestet; hic quippe Austremonium fecerat confessorem quieta morte finem vitæ obtinentem, quem auctor noster scit esse martyrem. Quare Gregoriana phrasi, excepto Austremonio, transcripta, ad suam narrationem texendam procedit.

[13] [Facta pauca refert] Facta pauca refert, apostolicis pleraque congrua temporibus, rem christianam a tenuibus primo initiis lento gradu proficientem, tandem conversa innumerabili multitudine florentem, institutos sacerdotes ac levitas, qui receptam fidem tuerentur ac longius propagarent, fundati Iciodori monasterii famam, evangelium ab Austremonio Judæis prædicatum, baptizatumque unius ex principibus Judæorum filium, eumdemque hanc ob causam projectum in puteum; denique Austremonium ab iratis Judæis neci traditum ejusque caput in puteum qui parvum martyrem jam acceperat missum, utriusque martyris in monasterio Iciodorensi sepulturam.

[14] [et singulare miraculum;] Hæc facta totius narrationis, ut ita dicam, substantiam constituunt, cui parvas considerationes brevesque conciunculas auctor intexuit; ubi de miraculis loquitur, brevissime dicit ea multa fuisse, unum quoque describit, narratque servatum a naufragio vi diabolica inferendo rusticum hominem ob eulogiam panis benedicti ab Austremonio acceptam. Idem miraculum absque nominibus locorum ac personarum Turonensis retulit (De glor. conf., cap. 31), quod apud Arvernos, inquit, gestum in adolescentia mea in veritate cognovi. Quæ Gregorii verba ambigua sunt, nec satis declarant utrum ipso adolescente res gesta sit, an adolescens rem gestam audiverit. Mihi tamen phrasis Gregoriana hunc alterum sensum, non illum priorem, habere videtur. Nec Gregorius, nec auctor noster idoneum affert auctorem; ille enim: in veritate, inquit, cognovi; hic: traditur, ait, relatione fidelium.

[15] [deinde corporis seculo VI inventionem et duplicem translationem.] Inter signa ac miracula post mortem S. Austremonii ostensa primo loco meminit de infirmis sanitati restitutis ex hausta prædicti putei aqua. Tum narrat deletos ejectosque e regione et urbe Arvernorum Judæos, deinde donaria multa ad sancti viri sepulcrum allata, ac signa plurima ibidem patrata quamdiu populus debito honore sacrum ambiret sepulcrum. Postea cruda increscit rusticitas, qui licet scirent quod in prædicto loco Yciodoro requiesceret, nullum tamen illi exhibebant honoris cultum. Notet lector hæc quæ signamus; Gregorii enim Turonensis verba sunt ex libro De gloria confessorum, cap. 30, quo loco revelationem Cautino factam enarrat, quam auctor noster diligenter exscripsit usque ad finem, omissis tantummodo ultimis Gregorii verbis: hæc ab ipsius episcopi ore audivi. Integrum Gregorii textum vide infra, ubi de inventione ac translatione reliquiarum S. Austremonii agitur. Post hanc sepulcri revelationem, auctor noster primam narrat translationem S. Austremonii Iciodoro Vulvicum, deinde alteram Vulvico Mauziacum, tandem aliquot miracula Mauziaci patrata adjungit, sermone brevi ac simplice.

[16] [Hæc Acta, seculo VI posteriora,] Hæc sunt S. Austremonii Acta, quæ omnibus adhuc ignota ex Claromontanæ civitatis bibliotheca eruimus. Ex iis quæ modo attulimus duo imprimis clara sunt ac manifesta, videlicet hæc Acta post Gregorium Turonensem scripta esse, atque eum in finem ut Gregorio contradicatur. Post Gregorium scripta esse, probant fragmenta ex ipsis Gregorii libris desumpta et huic narrationi ad verbum inserta, quæ supra notavimus. Finem ab auctore intentum Gregorio contradicendi supra pariter probavimus ipsissimis auctoris verbis, quibus, proposita in prima periodo sententiarum pugna, suam oppositam Gregorio sententiam profert, sanctumque Austremonium non Decii temporibus, ut Gregorius fecit in libro I Historiæ, sed temporibus tribuit apostolicis, quod alibi senserat Gregorius. Deinde Austremonium non recenset in numero confessorum, quod ibidem fecerat Gregorius, sed sequenti narratione martyrii laurea donat, atque hunc ob finem Gregorii verba, quæ suæ narrationi inserebat, truncavit.

[17] [stylo scripta inæquali sed sincero,] Stylo auctor usus est valde inæquali, ita ut varias lacinias consuisse videatur. Veritatis amicum probat rerum relatarum sobrietas: quæ certa sibi videbantur, ut certa; quæ fama tantum cognita, in fide refert aliena. Certa auctori videbatur S. Austremonii missio tempore facta apostolico, certum quoque ejusdem sancti martyrium; quare utrumque validissime affirmat contra Gregorii Turonensis assertionem contrariam. Prædicationem Austremonii, conversionem Arvernorum, constitutos sacerdotes ac levitas simpliciter narrat, utpote quæ nullus in dubium vocaret. Fundatum ab Austremonio Iciodori monasterium, miraculum servati a naufragio rustici, crudelitatem Judæi baptizatum filium in puteum demergentis, aliena fide, sicuti acceperat, ipse tradit. Stylus auctoris valde humilis est atque incomptus, nec grammaticæ satis observans. Aliqua tamen intertexuit quæ periodi elegantiam sapiunt ac Sidonium ferme redolent Apollinarem. Speciminis loco ista sint: Siquidem terris fecunda, nemorosa arboribus, vineis uberrima, populis constipata et commerciis referta habebatur.

[18] [videntur attribuenda seculo VII.] Opinamur hanc Austremonii gestorum relationem seculo septimo attribuendam esse. Longe enim abest ab ubertate ac redundantia quæ sequentium temporum fetus legendarios distinguit, styloque est tam humili et abjecto, tamque omnis artificii experte, grammaticæ quoque tam incurioso, ut libenter rudis cujusdam Arvernatis, Gregorii Turonensis æqualis, opus hic agnoscerem, nisi inserta ipsius Gregorii fragmenta subsequens saltem seculum indicarent.

§ II. Exponuntur argumenta Passionis secundæ et tertiæ.

[Passio secunda amplior est,] Hac Austremonii Vita multo amplior est illa, quam ex codice Bruxellensi nunc primum edimus. Codex membraneus est formæ folii parvi, seculi IX vel X, inter codices bibliothecæ regiæ Bruxellensis numero insignitus 8550. In Gallia scriptus atque ad Lemovicenses referendus esse videtur; hujus enim civitatis nomen pulchrioribus litteris exaratum videmus. Auctoris nomen nullum præfert, nec aliunde mihi quidquam occurrit quod in auctoris notitiam deducere possit. Quantum ex stylo judicare possum, præcedenti Vita recentior est; amplior enim ille et luculentior dicendi modus VIII ferme seculum indicare videtur.

[20] [tertia amplissima.] Tertiam gestorum ac passionis S. Austremonii narrationem dabimus ex codice ms. Vaticano Reginæ Sueciæ, numero 426, perpetua collatione instituta cum eadem Passione ex codice ms. bibliothecæ Nationalis Parisinæ, formæ folii maximi, numero 5365, seculi XII, nec non cum illa quam Labbeus typis expressit in Nova bibliotheca mss., tom. II, p. 482, ex veteri manuscripto codice ecclesiæ Lirinensis, in quo deest prologus, cujus apographum sua manu descriptum dederat alias R. P. Jacobo Sirmondo S. J. v. c. Andreas Duchesnius, historiographus regius. De qua Passione Labbeus in syllabo scriptorum huic alteri Bibliothecæ tomo præfixo ita loquitur: Sectio III. Selectæ vitæ, elogia, etc… V. Gesta et passio S. Austremonii, primi Arvernorum episcopi, soluta strictaque oratione descripta, incerto auctore, qui sinceriori narrationi multa haud dubie fabulosa intexuit, cum revelatione corporis et variis ejusdem translationibus ac miraculis.

[21] [Hujus S. Præjectus] Quod multa haud dubie fabulosa huic narrationi intexta sunt, inspicienti patet. Auctor, uti Labbeo, et mihi incognitus est. Sunt qui dicant S. Præjectum Arvernorum episcopum hujus S. Austremonii Vitæ auctorem esse, quibus cur consentire nequeam, quæ dicturus sum exponent. In Vita S. Præjecti [Act. SS., tom. II Januarii. p. 634.] legitur: Nam passiones martyrum, Cassii, Victorini, Anatoliani et Astrebodii ac ceterorum sanctorum qui in eadem urbe sanguinem fuderunt pro Christo, glorioso elucubravit stylo. Ex hoc loco eruunt argumentum statuendi Præjectum auctorem Vitæ S. Austremonii. At hoc loco de nullo sermo est Austremonio, de Astrebodio sermo est. Quod si tantisper demus Astrebodium eumdem esse atque Austremonium, unde probabitur Vitæ Austremonii nostri et non alterius, tres enim sunt, Præjectus esse auctor? Præterea, si Præjectus aliquam Vitam S. Austremonii scripsit, non scripsit hanc, neque ullam ex tribus. Nam clarissimis verbis dicitur Præjectus scripsisse Vitas martyrum qui in eadem urbe (Arvernica) sanguinem fuderunt. Jam vero nulla ex tribus Austremonii martyrium collocat in urbe Arvernica, sed Iciodori in vico, qui multis milliariis ab urbe distat Arvernorum.

[22] [perperam auctor] Tandem citari potest codex Parisinus 5365 sec. XII, ubi S. Præjectus prologi auctor declaratur hisce verbis: Incipit prologus S. Præjecti in passionem S. Austremonii; et sequitur hæc eadem Passio qua de agimus. Unde quidem patet creditum sec. XII S. Præjectum auctorem, esse non patet. Recentiores plerique opinionem hanc suam ex Surio hausisse videntur, qui in Vita S. Præjecti ad diem 25 januarii, pro Astrebodio, sive Astrebundio, ut aliqui codices habent, scripsit Austremonium, proprio marte an quia ita in suo codice legerat? Puto tamen Surium, quod scriptum invenerat, more suo fideliter tradidisse; nihil enim in margine annotavit, quod alias ubi nomini aliud nomen substituit, pro sua sinceritate facere consuevit: v. g. ad diem 1 novembris, ubi in Passione S. Benigni, pro Aurelio se invenisse Aurelianum nota marginali lectorem admonet. Quidquid est, neque ex Surio, neque ex simplici Præjecti Vita (simplicem voco eam quam Suriana lima non tetigit), nemo discere potuit S. Præjectum auctorem esse hujus Passionis de qua loquimur, neque unius ex tribus. Si Præjectus Austremonii Vitam composuit, ea periit, aut incognita adhuc latet.

[23] [a nonnullis] Quid vero Galesinium in martyrologio, quid Baronium præcipue induxerit ad scribendum in notis martyrologii ad 1 novembris: Acta sancti Austremonii a S. Præjecto metro scripta esse, plane ignoro. Neque enim ex Surio id discere potuit, qui dicit solummodo S. Præjectum Passiones martyrum luculento scripsisse stylo, neque ex eadem Præjecti Vita simplice, ubi pro luculento habetur glorioso stylo; nihil autem strictam metro orationem indicat. Ut dicam quod sentio, suspicor Baronium quum hæc scriberet memoria confusum fuisse: dicit enim ad diem 1 novembris, annotando in S. Austremonium: Hujus acta metro scripsit S. Præjectus, ut auctor qui ejus vitam scripsit testatur, quam habes apud Surium tom. VII, hac die. At Surius tomo VII nihil ejusmodi dicit, nec Vitam Austremonii sive soluta sive stricta oratione, nec Vitam S. Præjecti, quæ I non VII tomo occurrit. Aliunde itaque hisce viris Austremonii Vita metro conscripta innotuit. Quæ sane alia non fuerit ac versus quibus hæc Passio interpolatur, separatim sive in unam seriem transcripta, aut ipsa Austremonii gesta qualia Labbeus edidit, dempto videlicet prologo; hæc enim a versibus initium ducunt. Parum refert in re tam parva errasse Galesinium vel magnum Baronium; ego vero inde concludo aliud existere aut exstitisse horum Actorum exemplar, quod per Urbis bibliothecas diligentissime quæsitum invenire non potui.

[24] [fuisse traditur.] Nihil itaque video quod cogat me Præjecto auctori Vitam S. Austremonii adscribere, ac sane haud committam ut hanc tertiam numero Passionem illi tribuam. Neque enim Præjecto, viro doctissimo atque eloquentiæ laude præstantissimo, nec omnino viro sapienti et sobrio, ne ista quidem ætate, hæc insipida verborum ac fabularum farrago adscribi absque viri injuria possit.

[25] [Passio secunda seu parva] Hic lectorem monitum volo tria Actorum S. Austremonii exemplaria tribus deinceps denominationibus indicari; vocabimus primum Passionem minimam, alteri Passio parva nomen erit, ac tertium Passio magna audiet. De minima hactenus dictum est: nunc de aliis dicendum.

[26] [narratis in Passione minima] Argumentum Passionis parvæ. Auctor hujus Passionis Austremonium apostolorum facit collegam præcipuum, a Clemente pontifice tempore Neronis digno cum honore susceptum, pullulantibus Valentiniani ac Novatiani hæresibus cum sociis in Gallias missum. Quorum virorum illustrium, qui jam antea per beatorum apostolorum providentiam singulis erant urbibus delegandi, hæc sunt nomina: et dein consuetum numerum et ordinem tenens eosdem viros enumerat quos Gregorius Turonensis, Hist. Franc. l. I, c. 28, duos (Dionysium et Saturninum) martyres, quatuor reliquos confessionis gloria dicit illustres. Inde oratio ad Austremonium vertitur. Quem prædicandi fidem causa ad Arvernicæ civitatis mœnia, ipsam, ut clare indicat, Claromontanam urbem venisse, et multos evangelica lege imbuisse asserit verbis non paucis. Tum miraculum servati e naufragio rustici graphice depingit, et comparat Austremonium cum Saturnino Tolosano, quorum utrumque dæmonibus æque odiosum ostendit. Relatis uberrimis prædicationis fructibus, excellentia discipulorum qui ex cultoribus idolorum jam fierent magistri cooperatores, multiplicitate ecclesiarum quantas in nulla aliarum regionum civitate constructas esse cernimus, fulgore miraculorum, dicit a beato episcopo electos esse solertes et industrios viros. Hos itaque tamquam bases columnarum ceteris præfecit.

[27] [quædam adjungit de Austremonii gestis;] Deinde mentionem facit conventus ab Austremonio, Saturnino ac Martiali quotannis celebrari soliti, in confinio Arvernicæ diœcesis, qui locus a tribus dominis sortitum retinet nomen. Sequitur iter Austremonii Biturigas, sanatio Cassii et fratrum ejus (martyrii hujus Cassii fit mentio), confirmatio Biturigum in fide suscepta, consecratio Ursini in episcopum Biturigum, reditus in Arvernos. Denique post triginta sex annos in episcopatu ductos, pervenit fere ad tempora Trajani, et Urbico sibi substituto episcopo, Iciodori monasterium construxit. Judæi multi in urbe Arvernica diffusi sunt, quos dæmones contra Austremonium Christi fidem tam fructuose prædicantem excitant. Veniunt discipuli et instantis periculi patrem commonent, qui lætus spem martyrii accipit et præ gaudio exultans, discipulis ultima monita tradit; quos mœrentes consolatur et ostendit se martyrio paratum, exemplo Christi et apostolorum.

[28] [similia refert de sancti martyrio,] Austremonius interim vehementiori exardet zelo in convertendis gentilibus et Judæis, et unius ex illorum proceribus filium baptizat. Iratus pater filium in puteum, qui nunc usque permanet, projicit. Tum Austremonium flagellis cæsum capite truncant. Animæ egredienti cœlicorum catervæ obviam veniunt, consertusque est Austremonius apostolorum choro martyrii palma laureatus, quorum exstitit in mundo imitator et collega eximius. Caput martyris abscissum post parvuli corpus in puteum projicitur; utrumque inde erutum in Iciodorensi monasterio locare decreverunt. Quibus humatis, fulgent miracula plurima; ex potu aquæ putei infirmi sanantur, hæc aqua die martyrii quotannis exundat. Sævitur in Judæos, qui eliminantur propriis sedibus et extorres fiunt, ita ut ne unus quidem in omni rure Arvernico habitare sinatur usque in præsens. Tum martyris tumulus summæ venerationi esse cœpit et miraculis fulgere, quamdiu coævi viverent donariis et populi frequentia inclytus. Postea veneratio minui cœpit, et perire pristinus honor. Et licet non dubitarent beatum martyrem eodem loco manere, non maximum tamen ei exhibebant famulatum, quousque illum vis divina eo transferre decrevit quo nunc decenter quiescit humatus.

[29] [corporis revelatione et duplici translatione.] Post hæc gesta et passionem sancti Austremonii in eodem codice agitur de translatione ejus jussu regis ad locum Mauziacum et de miraculis ipsius præfulgentibus. Quo sub titulo referuntur: 1° revelatio Cautino facta, redditique tumulo honores et patrata ibi signa; 2° translatio, divino monitu facta ab Arvernorum episcopo Avito, cujus nomen reticetur, Vulvicum; 3° translatio facta a rege Pippino, petente Lanfrido abbate, Vulvico Mauziacum. Absolutis translationibus sequitur Liber miraculorum. De his vero omnibus, de revelatione, translationibus et miraculis infra agendi locus est, ubi de gloria S. Austremonii postuma sermo recurret.

[30] [Passio tertia Austremonium unum e 72 Christi discipulis facit;] Argumentum Passionis magnæ. Post prologum in codice Parisino gestis S. Austremonii præfixum, quem Vaticanus codex exhibet mutilum, gesta sancti viri incipiunt a carmine, cujus versus deinceps inter solutam orationem interponuntur. Hi versus, exceptis tribus, in codice Parisiensi desunt. Octo versus qui prosam orationem præcedunt, Austremonium ex septuaginta duobus Christi discipulis ad evangelii prædicationem, pontificali honore sublimatum, et deinde nomina tradit: Turonis dirigitur Gracianus episcopus, Arelato Trophimus, Narbonæ Paulus, Tolosa Saturninus, Lemovicas Martialis. Arvernicam inter eos monarchiam Austremonius inclytus martyr post Deum suscepit habendam. Quorum ex numero septeno, ut Gregorius Turonensis habet, Dionysium excludit, eo fine ut, omisso Dionysio et substituto Austremonio, duos martyres retineat, quum Gregorius martyrii laudem Dionysio et Saturnino, reliquis quinque, quos inter Austremonium recenset, confessionis gloriam assignet.

[31] [missionem ejus in Arverniam,] Tum refert Austremonium, e septuaginta duobus unum, sacræ cœnæ interfuisse, passioni Dominicæ et ascensioni adfuisse, atque in Pentecostes die cum reliquis S. Spiritum accepisse. Sequuntur versus octo, qui idem repetunt. Narrare pergit auctor Austremonium Gallias ingressum, prædictis viris a se mutuo divisis, in Arvernos profectum esse, comitantibus Necterio presbytero, Ursino viro probo et Mameto diacono, quos a beato Petro discipulos et socios acceperat. Arvernicæ civitatis mœnia incunctanter adit et prædicat fidem Christi et legem evangelicam. Aliquanto post tempore, docente Spiritu sancto ad ipsius regionis civitatem pervenit; quæ hodie a prisco conditore Clarimontensis vocata est. Quid inter Arvernicæ civitatis mœnia et ipsius regionis civitatem Clarimontensem intersit, ut prius hæc adire ibique prædicare, deinde non multo post ad illam pervenire Austremonius potuerit, penes auctorem esto. Rumorem forsitan ex populi traditione aut scriptis libris accepit, Austremonium statim ut Arvernorum fines attigit prædicationem inchoasse, deinde peragrantem Arvernorum civitatem tandem ad ipsius civitatis oppidum, quæ nunc est urbs Claromontana, pervenisse. Dicitur enim sanctus vir primo substitisse Castri Laudani, et hinc post multorum conversionem ad Claromontanam urbem accessisse. Ibi prædicat evangelium. Sequuntur duodecim versus qui præcedentia breviter repetunt.

[32] [virtutes et labores apostolicos]Arvernenses cives, proceres, urbani et pagenses convertuntur et Austremonius ecclesiam in ipsa urbe Claromontana ædificat, quam beato Petro dedicat, in qua etiam ecclesiasticos ordines congruenter instituit. Hic sanctus præsul virtutibus et miraculis clarere incipit. Quæ omnia quatuordecim versibus summatim referuntur. Post hæc dicitur Austremonius et ipse sanctissime vixisse et reliquos ad sanctitatem perduxisse salutaribus monitis instructos, quæ lectoribus suis auctor pariter impertit. Versus septemdecim idem faciunt. Porro Austremonius sanctitate inclitus, miraculis gloriosus, omnem circa populum fide imbuit; in locis aridis fontes aquarum ad baptizandum conversos e terra elicit; discipuli ejus tantum proficiunt ut magistri sui fiant adjutores. Quotannis Austremonius cum Martiali Lemovicensi et Saturnino Tolosano episcopis collationem habet in loco sito in confinio Arvernicæ diœcesis, qui a dominis tribus sortitum retinet nomen. Versus septemdecim Austremonium laudant et nomen ejus deducunt ab Austro imbres ferente.

[33] [etiam extra Arverniam] Fama Austremonii multos undique adducit. Hic Biturigas pergens Cassium cum fratribus suis a morbo sanat, qui Cassius postea martyr effectus esse dicitur. Bituriges Austremonius in fide confirmat, eisque Ursinum creat episcopum. Hinc Nivernensem in pagum profectus convertit incolas; quo facto in Arvernos revertitur. Lemovicensem regionem magna ex parte lustravit, prædicavit in Aquitania Secunda. Quæ regiones sanctum præsulem summe venerabantur ut omnigenæ virtutis exemplar, actione et contemplatione conspicuum. Cui ut liberius vacare posset, post triginta sex annos in episcopatu consummatos, ex discipulis suis præstantissimos viros eligit, quos erudiendæ plebi præfectos ad omnem vitæ sanctitatem adhortatur. Urbicum sibi substituit episcopum, et Iciodori monasterium constituit. Versus viginti prædicationis fructum, Ursini consecrationem et monasterii Iciodorensis erectionem commemorant. Tum narratur miraculum servati ex naufragio rustici, qui eulogias ab Austremonio acceperat, et duorum dæmonum de hac re colloquium, quos Austremonius increpat. Versus viginti et octo eadem referunt. Auctor denuo repetit multa signa ab Austremonio esse patrata, qui pæne universos ad fidem convertit Arvernos. Versus viginti duo virtutem Austremonii celebrant et martyrium ejus annuntiant.

[34] [et apud Judæos,] Auctor dicit post Jerusalem eversam multos Judæos per Arvernorum urbem fuisse diffusos, quibus Austremonius fidem annuntiat; alii convertuntur, alii obdurantur. Versus viginti tres mentionem faciunt gentilium et Judæorum ad fidem adductorum: qui Judæi simulacra colebant; alii Judæi Austremonio necem parant. Pergit narrationis series, et Lucium filium principis Judæorum Austremonius baptizat. Quo baptizato, vir sanctus Plauziacum profectus, ibidem ecclesiam ædificat in honorem S. Petri. Princeps Judæorum filium projicit in puteum: quem Austremonius Iciodorum reversus inde mortuum extrahit et sepulturæ tradit magna cum pompa. Sequuntur juvenis martyris laudes. Versus viginti quinque Austremonii prædicationem, Lucii conversionem, martyrium et sepulturam celebrant.

[35] [denique martyrium]Versibus absolutis, narratur Austremonius Marii discipuli morbum audivisse, qui Marius per montana loca evangelium prædicaverat, vices pontificis exequendo. Quem invisit Austremonius, sociis sibi adscitis Necterio et Mameto archidiacono. Cum quibus vallem Iornensem * petit, ubi Marius detinebatur. In quo itinere in villa Marojolo fabricatam ecclesiam S. Petro dedicat. Interim Marius obierat mortem; quem Austremonius sepulcro tradit, atque in ejus honorem basilicam dedicat, cui ecclesiæ viri nobiles triginta mansos donarunt, instigante et confirmante S. Austremonio. Ex discipulis plurimis quos prædicationis causa Austremonius in montana direxerat, Antoninus advenit, qui sanctum virum invitat ad consecrandam ecclesiam Compendiacensem. Ordinatis ministris in valle Iornensi, Compendiacum petit, ecclesiam S. Michaeli dedicat, et ecclesiastico ordine nobilitat. Interim discipuli quos ad prædicandum emiserat, undique ad eum conveniunt, quos salutaribus monitis instruit. Cum vero princeps Judæorum, Lucii martyris parens, Austremonio necem pararet, idque discipulis innotuisset, hi sanctum patrem suum seria oratione aggrediuntur, ne se morti exponat. Quibus sanctus episcopus respondet sibi nihil fore acceptius quam vitam finire martyrio, ipsosque ad Deo alacriter serviendum exhortatur, mœstos consolatur, eisque valedicit et ultima monita una cum benedictione tradit.

[36] [prodigiis insigne fuse enarrat;]Tum, misso Necterio ad Antrambenses, assumpto solo Mameto socio, Iciodorum revertitur, distans uno et amplius stadio; orationi se tradit, martyrii exspectans agonem. Quo orante Judæorum princeps accurrit, fugam Mametus capessit, flagellatur Austremonius, angelica voce recreatur, post multas injurias capite truncatur; caput in eumdem puteum quo antea Lucium, projiciunt. Sub pedibus occisi episcopi fons oritur; anima martyris in paradisum columbæ specie ascendit. Postquam nuntiatum fuit discipulis patris sui martyrium, illico corpus quærunt et inveniunt, quod in Iciodorensem ecclesiam deferunt. Interim monitus Urbicus cum populo multo Iciodorum venit, et sanguinis recentis guttis ducuntur ad puteum, unde caput extrahitur; solemnes martyri exequiæ celebrantur, corpus martyris in loculo lapideo Iciodorensi in cœnobio sepelitur. Virtutes multæ fiunt; sanat ægrotos aqua putei, qui quotannis die martyrii exundat. Complevit beatus Austremonius agonem suum die kalendarum novembrium anno a passione Domini nostri Jesu Christi 64, Versus triginta martyrium celebrant.

[37] [et post mortem ejus, conversionem Judaeorum et aliorum supplicia,] Hic codex Parisinus finem Passioni ac narrationi imponit; codex vero Vaticanus ac Labbei Lirinensis narrationem ulterius prosequuntur, et quid post sancti viri obitum gestum sit exponunt. Urbicus episcopus Arvernos exhortatur ad puniendos Judæos. Capitur multitudo Judæorum, quibus edicitur utrum mori eligant an baptismo ablui. Ex iis, qui signa viderant in morte martyris et angelum audierant loquentem, fidem christianam suscipiunt; reliqui exterminantur. Sepulcrum S. Austremonii magno cœpit esse in honore, fulgentibus miraculis, quorum unum refertur hoc modo contigisse: Quodam tempore quadragesimæ, cum sacerdos divina ex more celebraret mysteria, beatus Austremonius, mirabile dictu, de suo, cunctis qui aderant cernentibus, exiit sepulcro, et procedens ante altare, elevata juxta morem episcopi manu dextera, sacerdoti omnique populo benedixit, ac benedictione completa, ipsis videntibus, ad proprium regressus est sepulcrum.

[38] [cultumque sancto exhibitum.] Mansit sancti viri sepulcro honos usque ad barbarorum incursiones; deletis monasteriis et ecclesiis, sepulcrum mansit incognitum, fama tamen martyris persistente. Pace reddita, duo eriguntur oratoria: quæ qui plenius discere cupiat, remittitur ad librum de Germanorum gestis inscriptum. Tum obiter commemoratis Theodorici gestis, dicuntur pro capacissimis basilicis oratoria esse constructa, cum funditus omnium monasteriorum cultus Arvernis positorum deperisset. Sub eo fere tempore Cautinus Iciodorensem ecclesiam suscepit regendam, archidiaconatus functus officio. Sed populorum moribus versis in deterius, quidquid reliquit Theodoricus, postmodum gens Wandalica nimium effera de vagina suæ crudelitatis egressa dissipavit. Avitus, successor beati Præjecti, abstulit Iciodoro corpus S. Austremonii, illudque Vulvici posuit juxta corpus sui decessoris. Tum aliqua dicuntur de Pippino, Rotgerio, Eufrasio, de translatione corporis S. Austremonii Vulvico in alium locum, petente Lanfrido, omnia manca, hiulca, dissita; mentio fit trium puerorum, qui tres rosas litteris inscriptas a capite auferunt; tandem sequuntur pauci versus incohærentes, et ita expliciunt gesta et Passio sancti Austremonii episcopi et martyris.

[39] [Sequitur corporis revelatio et duplex translatio.] Post Passionem in codice Vaticano et Lirinensi apud Labbeum, incipit revelatio corporis beati Austremonii, quæ est amplificata et exornata S. Gregorii Turonensis narratio de revelatione facta Cautino. Post revelationem, incipit ejusdem prima translatio facta ab Avito II, Claromontano episcopo, Iciodoro Vulvicum, quum interim sacra ossa in quodam puellarum cœnobio tantisper deposita fuissent. Post hanc primam translationem incipit ejusdem secunda translatio, quæ facta est a rege Pippino, petente Lanfrido abbate, Vulvico Mauziacum, anno Domini 764. Absoluta secundæ hujus translationis relatione incipit textus libri miraculorum, quo finito incipit liber miraculorum. Qui Liber miraculorum cum textu sunt alterius auctoris. Etenim, quum præcedentia omnia, Passio, revelatio, translationes, stylo ampullato et portentosis ambagibus involuto scripta sint, hæc miracula simpliciori et congruo scribendi genere narrantur. Sequitur tandem additamentum, quod sancti Austremonii ossa Mauziacum a Pippino rege translata ibidem serventur.

§ III. Gestorum S. Austremonii examen.

[Generalis historiæ Austremonii conspectus.] Jam habes, benevole lector, trium Passionum argumenta oculis fideliter subjecta, quas infra positas si percurrere dignaberis, proprio uteris judicio. AdS. Austremonii res gestas quod spectat, tres Passiones in unam rem concurrunt, ut videlicet perfectissimi ac sanctissimi apostoli formam exhibeant, qui postquam prædicationis ardore ac diligentia Arvernorum magnam partem sancta fide imbutos sacra tinxit lympha, ecclesias ædificat, sacros ordinat ministros, tandem multis editis miraculis, quorum unum referunt Passiones, ædificato monasterio, dataque per se ipsum religiosæ forma vitæ multis discipulis, Judæos pertrahit ad fidem, quorum cum principis filium baptizasset, incensus ira pater et filium et dein Austremonium necat. Quibus rebus Passio magna plurimas alias, Passio parva unam quoque et alteram addit. Adducor ut credam hanc Passionis minimæ historiam veritatis substantiam continere, Austremonium fuisse catholicæ fidei strenuum prædicatorem, ab apostolica sede missum, ab ipso Arvernorum gentem ad Deum fuisse conversam, erectisque ecclesiis ordinatisque rei divinæ ministris, stabilita fide, apostolum meritis plenum, tradita quoque apostolicæ vitæ forma signisque illustrem migrasse ad Dominum. Quæ vero his superaddunt singulæ Passiones, jam sive hoc loco in commentario nostro sive inferius inter Annotata, paulo distinctius discutienda veniunt.

[41] [Ejus missio in Galliam,] Et primo quidem Austremonium temporibus apostolicis Passiones omnes tres inserunt. Apostolorum Christi collegam præcipuum Passio parva ac minima, ex septuaginta duobus unum Passio magna affirmat. Ab ipsis apostolis Austremonium cum sociis ad singulas urbes destinatos omnes tres Passiones innuunt aut declarant; ab ipso Petro missos Passio magna, a Clemente, Petri successore, parva dicit ac minima. Tempus missionis a Passione magna haud accurate, accuratius a parva et minima designatur. Illa enim post S. Spiritus adventum, hæc vero et ista post Petri martyrium, sedente Clemente pontifice, missos dicunt; addit vero Passio parva factum esse Neronis persecutione debacchante. Quibus si addideris, quod Passio magna et parva docent, sanctum virum triginta sex annos in episcopatu Arvernorum duxisse quum in Iciodorensem eremum secederet, et pervenisse ad tempora Trajani, ut Passio magna, aut fere ad tempora Trajani, ut Passio parva affirmat, non absque labore utraque inter se Passio componetur.

[42] [quamvis non iisdem temporis notis] Passionis magnæ chronologia nonnihil turbata est. Etsi enim annus a passione Domini 64 cum imperatoris Trajani temporibus componi potest, tamen difficile intellectu est, quomodo S. Austremonius, quum primum urbem Arvernorum ingressus esset, ecclesiam S. Petro dedicare potuerit nisi viventi apostolo; si enim defuncto, deduces Austremonium longe ultra 64 annum a passione Domini: nam pontificatus ad minimum anni triginta septem sunt numerandi. Quo vero anno a Petro in Arvernos missus sit, nulla ratione ex Passione magna concludi potest.

[43] [in singulis Passionibus,]Parvæ Passionis chronotaxis facilius componitur, hoc modo. Mittitur Austremonius a Clemente, Petri successore, tempore Neronianæ persecutionis. Auctor enim sequitur opinionem illorum qui Clementem primum faciunt a Petro pontificem. Potuit ergo mitti anno 70, durare in pontificatu Arvernorum triginta septem annos et perseverare fere usque ad tempora Trajani, dummodo velis supponere Austremonium aliquot annos antequam mitteretur a Clemente ad episcopalem dignitatem fuisse evectum et genti Arvernorum destinatum apostolum, quod cum textu Passionis hujus nequaquam pugnat, et potius convenit.

[44] [ad seculum primum refertur,]Passio minima aperte temporum errore labitur; dicit enim, quum Valentiniani et Novatiani hæresis grassari cœpisset, Austremonium cum sociis a Clemente missos esse. Jam vero dudum post Clementem hæ hæreses ortæ sunt. Attamen auctoris error est in eo ut credat has hæreses vivente S. Clemente Petri successore exortas fuisse; nam tantum abest ut mens ejus sit Austremonii missionem ad secundum aut tertium seculum trahere, ut potius contra eos qui Deciana tempora huic missioni assignarunt suam narrationem composuerit, ut patet ipso exordio, quasi diceret: Austremonium apostolorum collegam tempore Decii vixisse scribunt; haud ita est: nam Clemens misit illum. Reliquis annorum notis hæc Passio minima caret omnino; quare nec secum pugnare dicenda est, nec alio labi nisi primo errore hæreseon Valentiniani et Novatiani.

[45] [cui traditioni Gregorius Turonensis]Hoc itaque loco quæstio non levis momenti tractanda occurrit, ad tempora apostolica S. Austremonius referendus sit an ad tempora Deciana. Si horum Actorum auctoritate standum est, apostolos vidit Austremonius, aut saltem cum viris apostolicis vixisse dicendus est. Si Gregorio Turonensi creditur, Decii imperatoris tempore circa annum 250 cum sex reliquis missus est Austremonius. Qui hac in parte ab Gregorio Turonensi discedere audebit, magnopere offendet apud scholæ Gregorianæ doctos viros; qui Gregorio adhæret, diras quoque alterius scholæ exspectare debet. Ego vero nec Turonensis antistitis amore nec studio teneor Actorum, sed veritatis amore ductus, diligenter inquiram in germanam veramque Arvernorum traditionem.

[46] [ita contradicit] Et primo quidem patet Acta prima, quam Passionem minimam appellavimus, hoc fine scripta esse ut Gregorio contradicatur. Fuere itaque, quum Acta scriberentur, qui crederent, non Decii imperatoris tempore, sed apostolico ævo venisse Austremonium. Cum his Actis reliqua Acta consonant in adscribendo apostolicæ ætati Austremonio; consonant insuper pleraque breviaria, martyrologia satis antiqua, non tamen ipsis Actis antiquiora; quare nec auctoritas eorumdem huc advocanda est. Sed ipsum penitius inspiciamus Gregorium, cui ego plenam fidem adhibere cur non audeam, ex sequentibus patescet. Ante omnia quæritur unde habeat Gregorius certitudinem asserendi septem quos enumerat viros Decii imperatoris tempore missos fuisse. Præter Passionem S. Saturnini nihil habet; et in ista Passione de solo sermo fit Saturnino. Quid igitur causæ fuit Gregorio, cur ex hac Passionis auctoritate sex reliquos una cum Saturnino Decianis assignaret temporibus. Profecto nihil aliud nisi ratum fixum stetisse Gregorio hos septem viros una missione in Gallias destinatos fuisse: quod unde didicit nisi ex vivente aliqua traditione sive populari sive ecclesiastica, sive in ore hominum volitante sive scriptis consignata libris?

[47] [ut eam non tam ignorasse] Jam vero notatu dignum est, omnesque notarunt, non uno in loco Gregorium res gestas ex illa traditione haustas suis fidenter consignare libris. Quæ supra jam tetigi, claritatis causa repeto. Ac de ipso quidem Saturnino, in libro De gloria martyrum, cap. 48, ipse Gregorius hæc scribit: Saturninus vero martyr, ut fertur, AB APOSTOLORUM DISCIPULIS ORDINATUS, in urbem Tolosatium est directus. Ad hunc locum Ruinartius annotat: Si eo nomine apostolos vere intelligit Gregorius, dissentit a se ipso in lib. I Hist. c. 30, ubi ex ipsiusmet Saturnini Actis, ejus Tolosani episcopatus initium Decio et Grato consulibus, id est anno 250, consignat. Erat forte jam tunc, ut hodie superest, vulgi traditio sanctum Saturninum ab ipsis apostolis ordinatum fuisse episcopum et in Gallias missum, quam hic secutus est Gregorius, quanquam ejus Acta, quæ sincera esse existimamus, aliud habeant. Vide Acta sincer. Videtur ergo Gregorius eamdem de Saturnini missione traditionem cognovisse atque secutus fuisse quam Acta nostra referunt.

[48] [quam deseruisse censendus sit,] Idem Gregorius in libro De gloria Confessorum, c. 80, de sancto Ursino, Biturigum episcopo, sequentia narrat: Bituriga vero urbs primum a sancto Ursino, QUI A DISCIPULIS APOSTOLORUM EPISCOPUS ORDINATUS in Gallias destinatus est, verbum salutis accepit, atque ecclesiam Biturigensem primum instituit rexitque. In libro vero Historiæ Francorum I, cap. 29, postquam cap. 28 septem episcopos enumeravit, et qua quisque morte vitam clauserit, ita prosequitur: De horum (nempe septem episcoporum) vero discipulis quidam Biturigas civitatem aggressus, salutare omnium, Christum Dominum populis nuntiavit. Ex his ergo pauci admodum credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt: et qualiter ecclesiam construant, vel omnipotenti Deo solemnia celebrare debeant, imbuuntur. Hunc itaque quemdam ex discipulis septem episcoporum, Ursinum, primum Biturigum episcopum fuisse traditio Gregorium docuit. Ursinus vero, affirmante Gregorio, a discipulis apostolorum episcopus ordinatus atque in Gallias directus est. Ex eadem autem traditione Gregorio innotuisse necesse est septem quoque episcopos ad tempora pertinuisse apostolica; secus enim non poterant habere discipulum ordinatum ab apostolorum discipulis. Haud enim inducar ut cum aliis admittam hoc nomine discipulorum apostolorum alios designari apostolico ævo posteriores.

[49] [nullo apud populares suos successu.]Unde sequitur S. Gregorium Turonensem, quum septem episcopos ad Deciana tempora revocaret, traditionem suo vigentem tempore deseruisse, inductum suo Actorum S. Saturnini exemplari, quod Decio et Grato consulibus Saturninum Tolosæ primum assignat episcopum. Traditio quam Gregorius in libro I Historiæ deseruit, eadem est quam Acta nostra, parva videlicet Passio ac minima, secuta sunt. Fateor mihi videri non mediocrem vim hisce Actis accedere ex testimonio Gregorii. Patet etiam tantum abesse ut Gregorius auctoritate Actorum S. Saturnini popularibus suis Arvernis traditionem fecerit dubiam, ut etiam auctor Passionis minimæ singularem Gregorii sententiam opposita patriæ traditione quasi validissimo telo confodere se posse existimarit. Et reapse ita confodit, ut per multa secula Arvernorum ecclesia suum se Petro aut Clementi debere Austremonium credere perrexerit. Quod clare patebit infra, ubi ecclesiasticam Arvernorum traditionem evolvemus.

[50] [Miraculum rustici a submersione servati] Jam ad singulare miraculum, quod tria Acta eodem fere modo referunt, examinandum oratio vertatur. Et primo statim quæritur sitne hoc prodigium S. Austremonio an alii sacerdoti tribuendum. Dubitandi causa hæc est: S. Gregorius Turonensis in libro De gloria confessorum, cap. 31, ut quanta sit virtus sacerdotii ostendat, factum enarrat, quod apud Arvernos, inquit, gestum in adolescentia mea in veritate cognovi. Quidam presbyter solitarius iter carpens, ad hospitiolum cujusdam pauperis Limanici mansionem expetiit. Qua accepta, juxta morem sacerdotum nocte a stratu suo consurgens orationi astitit; sed et homo, quem necessitas compellebat lignum ex silvis evehere, valde mature surrexit; et sicut mos rusticorum habet, nondum inchoante luce, postulat cibum a conjuge, quæ sine mora porrexit. Acceptum vero homo ille panem non prius comedit quam a sacerdote benediceretur aut ab eo eulogias acciperet. Quibus acceptis sumpsit et abiit. Cumque ad amnem adhuc ante lucanum venisset, imposito plaustro cum bobus in ponte qui super navem locatus erat, alterum transmeare cœpit in littus. Verum ubi in medium amnis devenit, audivit vocem dicentem: Merge, merge, ne moreris. Cui respondens vox alia ait: Sine tua enim admonitione, quæ proclamas fecissem, si res sacra meis conatibus non obstaret. Nam scias eum eulogiis sacerdotis esse munitum; ideo ei nocere non possum. At ille voces audiens et personam nullius cernens, ac de se verba jactari cognoscens, consignans se cruce dominica gratias Deo egit quod ei pars adversa prævalere non potuit. Tum in littus ulterius progrediens, cum optato onere domum regressus est salvus. Ita Gregorius.

[51] [etiam legitur apud Turonensem,] Similem historiam Passio minima continet, quam et reliquæ duæ Passiones eumdem in sensum referunt, quamque hic subtexo: Tantas denique sub eodem tempore virtutes dignatus est Dominus ostendere per illum, ut gentilium corda non minus miraculis quam prædicationibus erigerent. Nam cum quodam die isdem beatus pontifex Austremonius juxta Flaveris fluvium populum prædicaret ac strenue moneret ut stabiles permanerent in his quæ ab ipso didicerant, unum inibi fertur a Domino accidisse miraculum. Traditur enim relatione fidelium, quod duo rustici ad ligna cædenda flumen transfretare voluissent, cumque populi ubi vir Domini prædicationi inserviebat substitissent, unus ex illis accepto pane ex quo refectionis hora comesturus erat, ut credo, inspiratus a Domino, perrexit ad episcopum obtulitque ei, qui suscipiens eumdem panem benedixit, eidemque rustico eulogias ex ipso dedit. Mox rediens navim cum comite suo pluribusque aliis conscendit, et vento flante commovetur aqua. Navis vero inter aquarum undas agitata submergitur, et omnes necantur præter unum cui beatus pontifex Austremonius eulogias dedit, qui natando ripam fluminis attigit et meritis viri Dei intuentibus inlæsus evasit. Dæmon vero qui ceteros in profundo pelagi mersit, hunc littora fluminis incolumem properare cernens, ad collegam suum audiente populo clamabat in aere. Eu, quid agis? Quare non necas hunc, qui tam audaciter fluminis undas transcendit? Ad quem respondit: Non valeo, licet cupiam, quia Austremonius, qui undique nos ejicit, eulogias illi dedit. Quo manifesto peracto miraculo, ab illo die et deinceps sanctum Austremonium magis prædicantem audierunt. Etiam usus inolevit in omnem regionem, ut jejuni quique, si sacerdos adest, eulogias accipiant, quæ pro sancta communione habentur. Hæc Passio minima.

[52] [sed suppresso Austremonii nomine.] Tanta inter utramque, Gregorii videlicet atque Actorum, narrationem intercedit similitudo, ut unum utrobique factum narrari mutatis adjunctis videri prima facie possit. Uterque auctor relata refert, neuter auctorem qui fidem faciat affert. Ex relatione fidelium auctor Actorum accepit, Gregorius in veritate cognovit gestum apud Arvernos; utrum vero cognoverit rem se adolescente gestam, an adolescens cognoverit rem gestam, dubia phrasis non dirimit. Nihil tamen dubium est auctorem Actorum legisse librum Gregorii, unde partem capitis 30 exscripsit usque ad ultimum versum, quem statim sequitur in capite 31 supra citata narratio. Existimare igitur licet hujus rusticanæ traditionis auram ad Gregorium pervenisse quum adolescens educaretur apud Arvernos, quam postea talem qualem memoria tenuerat Miraculorum libro inseruerit; auctorem vero Passionis minimæ, diligentiori instituto examine, factum cum omnibus rerum ac personarum adjunctis expiscatum memoriæ tradidisse. Potest etiam fieri ut ultima Actorum verba Gregorianam narrationem respiciant, ubi dicitur: Etiam usus inolevit in omnem regionem ut jejuni quique, si sacerdos adest, eulogias accipiant. Nam apud Gregorium acceptum homo ille panem non prius comedit quam a sacerdote benediceretur aut ab eo eulogias acciperet. Quibus acceptis sumpsit et abiit. Ubi habes hominem jejunum, qui nolit sumere panem antequam sacerdos benedicendo eulogias inde dederit. Nihil credere nos jubet Passionis auctorem rem incertam in ore vulgi fluctuantem, proprio judicio ad Austremonium accommodasse; nihil enim in hac minima Passione, satis sobria rerum, fingendi audaciam indicat.

[53] [Traditio de sancti martyrio,] Postremo loco de morte S. Austremonii agendum. Tria Acta circa rei substantiam conveniunt et martyrii corona S. Austremonium insigniunt. Gregorius vero Turonensis Austremonium a martyribus segregat, et pacifica confessorum morte obiisse tradit [Hist. Franc., lib. I, cap. 28.] . Auctor Passionis minimæ, quem e o fine scripsisse diximus ut Gregorianæ sententiæ contradiceretur ubi hic S. Austremonium cum reliquis ad Deciana tempora revocat, eumdem Gregorio contradicendi animum, quod mortem Austremonii spectat,statim ab initio manifestat. Nam recensitis septem episcopis, de his, inquit, Dionysius ac Saturninus per martyrii palmam cursum consummarunt; dein Gregorium exscribit, omisso Austremonio, pergitque, ipsissimis fere Gregorii verbis: Gratianus vero Trophimusque et Paulus ac Martialis in summa sanctitate (viventes) adquisitos ecclesiæ populos ad fidem præ omnibus Christi dilatatam felici confessione migrarunt. Et sic tam illi per martyrium quam hi per confessionem relinquentes terras in cœlestibus pariter sunt conjuncti. Quibus Gregorii verbis, librarii incuria tantisper turbatis, sequentem phrasim annectit per opponendi particulam: ita enim prosequitur, gesta deinceps solius Austremonii relaturus: Sanctus vero ac venerabilis Dei cultor Austremonius, qui etc. Quæ est auctoris prudentia, non exscribentis fideliter alienam narrationem, sed suam solerter componentis. Non enim cum quatuor confessoribus Austremonium conjungere potuit, quippe qui non naturali sed violenta morte obierit in odium fidei illata, nec tamen hujus martyrium Saturnini ac Dionysii passioni æquare voluit, qui publica auctoritate a Romanis judicibus condemnati gloriosa pro Christo morte functi sunt, quum Austremonius populari seditione ignobilium hominum, privato potius quam publico odio, quamquam ob Christi fidem, interemptus sit.

[54] [ignota Gregorio] Iterum itaque hoc loco quæstio gravissima movetur, sitne an non S. Austremonius martyris titulo honorandus. Gregorius negat, affirmant Acta et cum Actis per multa secula affirmat Arvernorum ecclesia. Neque aliam ob causam negarunt aliqui, atque ipsa aliquando Arvernorum ecclesia, sancti præsulis martyrium nisi ob auctoritatem S. Gregorii. Librato itaque utriusque auctoritatis pondere, si alterutri adversantium parti sit assentiendum, quum adhuc sub judice sit lis neque ullo Ecclesiæ decreto definita nec fortassis ante supremum judicii diem dirimenda, videor mihi Arvernorum antiquæ ac satis constanti et adhuc perduranti traditioni adhærere posse absque levitatis nota. Patet enim perspicue ex hac ipsa Passione minima tum temporis Arvernorum traditionem per Gregorii opinionem nequaquam fuisse revulsam, sed data opera, publico ecclesiæ cultu fuisse assertam ac per multa deinceps secula propagatam, quæ postea concuti aliquantisper potuit, nec tamen evelli, usque in præsentem diem.

[55] [quia apud Arvernos] At Gregorius Arvernis natus et educatus apud Gallum episcopum, sanctissimum virum, apud Avitum, æqualis sanctitatis præsulem, Arvernorum traditiones ignorare non potuit. Responderi posset, magis mirum videri totam per tot secula Arvernensem ecclesiam et populum ficto credidisse martyrio, ficti martyrii monumentis ostensisque ad ficti martyrii locum prodigiis. Attamen erroris exempla prudentiam commendant. Verum qui assumit Gregorium non potuisse latere traditionem Arvernorum circa Austremonium, is quidem probare debet et nomen et honorem et cultum et res gestas Austremonii in omnium manibus fuisse et ore, aut saltem iis consignata libris quos viri ecclesiastici manibus terere solent. Sed nihil horum probatur, et omnia aliter sese habuisse vel ex ipso discimus Gregorio. Oblivioni ferme traditus erat in urbe Arvernorum suus apostolus. Quod nemo mirari debet; nam neque Arvernorum urbs sacro Austremonii corpore gaudebat: sepultus enim fuit in Iciodorensi eremo. Deinde tot clades bellorum, urbis eversiones, pestilentes morbi, barbarorum incursiones omnia turbarant, omnia susdeque verterant, ut facile Arvernorum urbi potuerit accidere quod in multis Galliarum civitatibus accidit, ut apostolorum suorum et tumulum et locum et nomen tandem ignorarent, donec cœlitus advenientes sancti viri populis suis se ipsos manifestarent, quorum patribus Christum annuntiaverant.

[56] [obscurata,] Rem ita se habuisse apud Arvernos, vel ex ipso Gregorio probari posse videtur. Quid enim? duro Gregorius insectatur Iciodorenses verbo quod quiescentem apud se Austremonium nullo honore afficerent, quum tamen quantum apud se thesaurum haberent non ignorarent. Quid ergo Gregorio causæ fuit cur adeo in Iciodori rusticos inveheretur, Arvernis vero urbanisparceret? Quod hi Austremonium ubi sepultus esset ignorarent, illi apprime scirent: nec scirent modo sepultum apud se, sed etiam quis et quantus vir esset; nisi enim et hoc scivissent, nihil erat cur sepulcro honores impendere debuissent. Quamquam et Iciodorensem populum facile excuso: ideo enim Austremonium non colebat cruda rusticitas, quia non colebat polita urbanitas. Erat enim Arvernorum præsulis, erat diaconi ab ipso Iciodorum missi, sancti apostoli cineres et ossa veneratione prosequi et tumulum in Iciodorensi basilica inhonorum non relinquere. Quod ita negligere sanctissimi viri tumulum nullosque tanto patriæ apostolo honores reddere tot sancti Arvernorum præsules potuerunt, non aliam invenio causam præter oblivionem.

[57] [servari potuit apud Iciodorenses.] Densas tenebras pellere cœpit primus quidam radius, quum Cautino diacono cœlestis visio scrupulum injecit: sic enim Cautinus, postea Arvernorum præsul, Gregorio rem gestan narravit. Tunc ergo Austremonii sanctitas Arvernis celebrari iterum cœpit; sed non una cum sanctitate statim rerum gestarum series ipsis innotuit; et potuit S. Gregorius scire sanctum, potuit nescire martyrem. Intelligo hinc posse mihi objici, cur ad Arvernorum ecclesiæ traditionem appellare ausim, qui hoc loco nullam eam fuisse contendo. Accusatio specie non caret; faciam tamen ut diluatur. Traditionem propugno, traditionem non fuisse interruptam non contendo. Interruptam fuisse apud urbanos aut saltem vehementer offusam tenebris perspicuum est; apud paganos Iciodorenses non item. Teste enim Gregorio, cruda Iciodorensium rusticitas non ignorabat; sed non honorabat, quem omni honore dignum scire debebat. Manet ergo libertas opinandi quæ deinde in tota Arvernorum ecclesia rursus invaluit traditionem ab Iciodorensibus fuisse servatam, nec tantum servatam, sed erectis monumentis solidatam. Hinc ostendebant beati viri sepulcrum, illinc puteum quo martyris corpus projectum fuerat, nec longe inde dissitum martyrii locum et fontem miraculis sanationum illustrem.

[58] [Præter hæc probabiliter admitti possunt] Præter Austremonii missionem acceptam tempore apostolico, prædicationem apud Arvernos insigni successu coronatam, miracula, sacrorum ministrorum ordinationem, alia quædam supersunt quæ ad historiæ substantiam tribus Passionibus communem pertinere diximus. Sunt autem ecclesiarum ædificatio, monasterii Iciodorensis fundatio, Lucii martyrium. Quorum veritatem licet scriptis monumentis adstruere non possim, sunt tamen ejusmodi ut nullo negotio credi possint.

[59] [oratoriorum ædificatio] Hoc loco necesse est Passionem minimam rursus distingui a duabus reliquis, ut primitivæ traditionis notas observemus. De primo oratorio a S. Austremonio constructo, iis verbis loquitur Passio minima ut primorum temporum adjuncta facile deprehendas; ita enim scribit: Ad hunc denique locum sanctus vir Dei Austremonius properans, ecclesiam ibi quæ nec locis nec populis erat nota, Domino protegente, cum magno studio fabricavit. Vides tenuia initia, loci obscuritatem et humilitatem, omnia qualia tempus illud requirit. Hoc oratorio, quod fortassis privatarum ædium pars aut subterraneum cubiculum fuit, prædicationis statuit exordia more apostolico vir apostolicus. Accurrentibus deinde plurimis ac baptizatis, plura erecta fuerunt oratoria, in privatis, ut credere fas, civium conversorum ædibus; sparsa deinde per Arvernorum regionem prædicationis luce, sive per Austremonium sive per beati viri discipulos, alia et alia addita sunt oratoria. Hæc, opinor, rei substantia et historicæ traditionis veritas censeri potest.

[60] [qualia tempus patiebatur,] Libenter concedo Passionis auctorem videntem plurimas basilicas ædificatas, tantum splendorem, tantamque sacrarum ædium copiam, errore ductum Austremonio adscripsisse quæ diu post Austremonium facta sunt. Quod sane manifestum est in eis quæ paulo post scripsit in eadem Passione, ubi sancti viri discipulorum zelum describit: Et sicut exhibuerant sua membra servire injustitiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita e contrario studebant servire Deo in sanctificationem. Destruebant aras ubi dæmonibus ante sacrificaverant, et ipsis in locis cum magno conamine et miro decore ecclesias construebant; quibus per idem tempus mos et amor in prædicta urbe increvit ut tantæ basilicæ, Domino opitulante, construerentur quantæ nusquam in una aliarum civitatum regni illius constructæ cernuntur. Pro quo gratias, summe Pater Omnipotens, poscimus, qui tam egregium prædicatorem mittere dignatus es, per quem olim tam innumerabilem populum perditum ad cœlestia revocares. Hæc ille, quæ non tantum tempori Austremonii non conveniunt, sed septimum aut octavum seculum luce clarius indicant.

[61] [monastica vita ab Austremonio] Jam veniendum est ad constructionem monasterii Iciodorensis. Fabulam ac commentum explodent ambabus manibus qui ante Antonium aut Pachomium monasticam vitam nullam fuisse opinantur. Non ab Antonio aut Pachomio monastica vita inventa est, sed ab apostolis tradita, inde ab apostolicis temporibus culta et propagata, postea in stabiliorem formam redacta certisque adstricta regulis. Audiamus Passionis minimæ auctorem: Monasterium dicitur ædificasse in loco qui Iciodorus vocatur, ubi non modicam monachorum turbam constituens, apostolicam vitam, quam plene didicerat, feliciter illis tradidit conservandam, docuitque regulis artis retundi animum et jugo semper Domini colla subdi. Hinc ergo discimus famam fuisse primum monasterium Iciodori a S. Austremonio fuisse fundatum. Auctor Passionis traditionem sive popularem sive ecclesiasticam affert, et præterea nihil.

[62] [cum sociis suscepta] Quæstio esse potest utrum hæc traditio cum reliquæ Passionis tenore pugnet an conveniat. Dubium non est quin aptissime convenire dicenda sit. Etenim, ut tradidit Eusebius, mos erat apostolicorum virorum omnia relinquere, abdicatisque bonis terrenis evangelii prædicationi se dabant. Hæc est vita illa apostolica quam plene didicisse Austremonium legimus; conveniunt hæc viro, conveniunt tempori. Dummodo ne quis monasterium Iciodorense Austremonii tempore tale fingat quale postmodum Pachomius construxit vel Benedictus, aut vitam cogitet solitariam nullis deditam apostolicis laboribus. Quod nequeper hæc Acta licet. Nam Austremonius ex hac ipsa Iciodori solitudine sacras expeditiones cum sociis instituit. Res ita concipienda videtur. Sanctus episcopus cum sociis electis, abdicata omni rerum terrenarum cura, ex genuinæ atque apostolicæ sanctitatis norma propriæ saluti procurandæ suæque perfectioni acquirendæ studebat, et pari zelo saluti proximorum sacras obeundo missiones vacabat. Quare nihil obstare videtur quominus hæc Iciodorensis monasterii ædificatio, hoc quem diximus modo intellecta, vera esse credatur, si reliquæ Passioni fides adhibeatur.

[63] [et Lucii martyrium.] Quod Lucii martyrium spectat , quamquam scriptis libris nulla nec Acta nec monumenta supersunt alia ab Actis S. Austremonii, non vidio quid prohibere possit quominus cum ceteris ejusdem traditionis partibus admittatur. Primo enim non facile fuerat ejusmodi martyrium fingere, quum nulla fictionis nec necessitas appareat nec utilitas. Tum vero res gesta apprime convenit Judæorum indoli ac in christianos odio furioso. Tandem impositum adolescenti baptizato Lucii nomen remotæ antiquitatis mores redolet. Adamabant christiani lucis cognomina, quibus et baptismus illuminatio erat, quæ res infinitis exemplis demonstratur ab aliis.

[64] [Magis suspecta quæ his adjiciunt Passio magna] ut concludamus hanc de gestis S. Austremonii disputationem, mentem nostram quæ sit aperiamus. Quæcumque in Passione minima continentur, quam supra rei substantiam diximus, falsa probari nequeunt, quamvis earumdem rerum veritatem certis documentis, præter famam ac traditionem Arvernorum, demonstrare non possimus. Ad reliquas passiones ut redeamus, quidquid in Passione magna ac parva huic quem diximus veritatis nucleo superadditur, suspectum aliquo modo nobis videtur, nisi aliunde idonea confirmetur auctoritate. Quod itaque de discipulatu S. Austremonii, quo inter septuaginta esset collocandus, quod de ipsius præsentia mysteriis fidei ac passionis et resurrectionis reliquisque in magna Passione narratur, rejicimus, non quod ita fieri non potuit, sed quod nulla alia re nisi voluntate atque ingenio auctoris nitatur. Idem dicendum de reliquis sex viris apostolicis et de Petri ad eos habita oratione, qui binos misit et binos, ut antea Dominus fecerat. Hæc enim vana sunt atque insulsa, ac cum ipsa auctoris narratione pugnantia, qui una post linea singulos continuo dicit ad singulas urbes missos.

[65] [et parva, præsertim] Parcius ista tamen referenda judicavit auctor Passionis parvæ proposuitque vero similius. Collegam apostolorum præcipuum dicit Austremonium, missum dicit a Clemente apostolorum successore, non dicit ordinatum a Clemente, et ita orationem temperat ut Austremonius jam magni nominis vir existens a Clemente susceptus ac honore affectus dicatur, sed Austremonium cum sex sociis per providentiam apostolorum delegandos reapse delegat Clemens. Quæ omnia facta sunt debacchante Neronis persecutione. Quod vero Valentinianum et Novatianum huc traxerit, communi cum Passione minima errore lapsus est.

[66] [de sociis Austremonii, de ecclesia S. Petro dedicata] Socios Austremonio Passio magna tres adjungit, Necterium scilicet presbyterum, Ursinum almificæ probitatis virum, Mametum quoque habentem levitalis ordinis officium. Quæ unde acceperit auctor et quo fundamento nitantur quum plane nesciamus, recentiori ævo ficta atque Austremonii historiæ inserta esse putamus, ex populari forte traditione accepta. Primam ecclesiam Arvernis ædificasse in honorem beati Petri Austremonium nostrum et magna et parva Passio asserunt. Qui in ipsorum chronologia error esse videtur, ut supra demonstravimus, nisi viventi adhuc Petro hanc ecclesiam dedicatam voluerint, aut rem multo post gestam in initio Passionis referendam putaverint. Ecclesiam ab Austremonio Arvernis constructam fuisse et res ipsa clamat et ex Passione minima didicimus; opinor autem dedicationem Petro factam, et dirutas aras, et mansuefactos principes, et turbas conversorum, et reliqua quæ ibi narrantur, aut mera esse figmenta, aut partim ad posteriora prædicationis tempora esse referenda. De discipulis qui fiunt magistri adjutores, de ingenti numero ecclesiarum, nihil addimus iis quæ in examinanda Passione minima diximus.

[67] [et de conventu annuo cum Saturnino et Martiali.] Utraque Passio narrat quemdam S. Austremonii morem cujus nulla fit in minima Passione mentio, iisdem ferme verbis: Est locus in confinio Arvernicæ diœcesis qui antiquorum relatione priscorum a dominis tribus sortitum retinet nomen. Illuc quippe semel in anno conveniebant beatus Austremonius, necnon egregius Lemovicensium Martialis et inclytus martyr Saturninus Tolosanus. Meram autumo fabulam, quia nullo fundamento nixam. Quem vero locum respiciat, reperire non potui, nisi forte Trissac vel Treignac intelligi voluerit. Finem cur convenirent quotannis, quamvis his viris non sit indignus, confictum esse cum conventu conficto consequenter existimo.

[68] [Iter autem Biturigas] Deinde iter beati viri Biturigas et Cassii sanationem conversionemque ad fidem utraque Passio enarrat. Cassii Acta a S. Præjecto conscripta neque prædecessores nostri neque nos invenire potuimus. In apocrypha Passione, quam Petrus Franciscus Chiffletius ad Henschenium miserat, eadem fere leguntur de morbo Cassii, qui postea martyr fuit. Animadvertit Henschenius hæc potuisse contingere, dummodo Cassii tempore, qui circa an. 264 martyrium fecit, et Austremonius vixerit [Act. SS., tom. III Maii (ad d. 15), p. 455, num. 5.] . Manifestum est hanc Cassii sanationem et conversionem aut confictas esse ab utriusque Passionis auctore aut, si veræ fuerunt, non adscribendas esse Austremonio aut, si sunt adscribendæ, hunc non vixisse tempore apostolico; nam Cassius et socii ad seculum III sine dubio pertinent.

[69] [et Ursini episcopi ibidem consecratio,] Biturigas quum pervenisset, populum adhuc in fide nimium vacillantem suo studuit roborare documento et exemplo, et inibi aliquantisper commoratus, in ejusdem cathedræ pontificatu populi petitione sublimavit beatum Ursinum discipulum suum, nobilitatis apice pollentem et per omnia Deo placere studentem. Clericorum ergo et laicorum rebus prudenti moderamine dispositis, etc. Idem iisdem verbis in utraque Passione legitur, præter illa populi petitione, quæ sola Passio magna refert. Si itaque utriusque Passionis auctori fides, primum ab Austremonio pastorem civitas Bituricensium recepit. Res certa videtur primum Bituricensium episcopum fuisse Ursinum; temporum personarumque adjuncta non ita certa videntur. In proprio hujus sancti officio quo nunc utuntur Bituriges, nulla fit Austremonii mittentis aut consecrantis mentio; nihil tamen quod pugnet cum Actis nostris ibi legitur. Gregorius Turonensis Actorum narrationi favet. Gregorii verba supra exscripsimus: qui in libro De gloria confessorum, cap. 80, Ursinum a discipulis apostolorum episcopum ordinatum Bituricensium instituisse dicit ecclesiam, et libro primo Historiæ Francorum, capp. 28 et 29, hunc unum fuisse e septem episcoporum discipulis. Res ita gesta videtur: Ursinum sive episcopum sive simplicem presbyterum Austremonius ad Bituricenses destinavit, qui eo pergens fidei fundamenta jecit, clericos ordinavit. Erant tamen tenuia admodum initia. Laborantibus subvenit Austremonius, conversos confirmat propriumque iis episcopum tradit aut ordinat Ursinum.

[70] [cui traditioni non obstat Turonensis,] Quod si quis eumdem mihi Gregorium objiciat narrantem [Hist. Franc., lib. I, cap. 29.] a Leocadio adhuc ethnico domum impetratam, quam primam fuisse Biturigum dicit ecclesiam, et ita ratiocinetur: Hic Leucadius, teste Gregorio, e stirpe Vettii Epagathi, Lugdunensis martyris, fuit; non potuit ergo apostolico vixisse ævo; hic, inquam, meminerit et ascendentes et descendentes, respectu unius cujusdam, e stirpe hujus jure meritoque dici posse. Deinde quod supra admonendum duximus lectorem, hic repetam. Primam evangelii prædicationem apud Bituricenses ex traditione didicit Gregorius eamque ævo apostolico assignat, dicendo [De gloria conf., cap. 80.] Ursinum a discipulis apostolorum episcopum ordinatum in Gallias destinatum fuisse: ævum longe remotius quam seculum III finiens eadem narratio non obscure indicat, ubi dicitur Ursinus, migrans a seculo, in campo inter reliqua sepulcra populorum sepulturæ locatus esse. Non enim adhuc populus ille intelligebat sacerdotes Domini venerari, eisque reverentiam debitam exhibere. Quæ uti tempori primitivæ Ecclesiæ conveniunt, ita cum Constantini ætate difficillime componuntur. Hujus ergo Ursini populo Leocadius domum suam tradidit, teste Gregorio; hujus ergo ætatis idem fuit Leocadius, qui proin non a Vettio Epagatho descendit, sed a quo Vettius Epagathus descendere dicendus est. Ceteroquin ægre creditur tanti tamque conspicui martyris prolem ethnicæ superstitioni adhæsissse.

[71] [minus fide indigna,] E quibus omnibus concludimus iter Bituricense Austremonii ordinatamque ab eo hanc ecclesiam, secundum Acta præfata, fide non esse indigna: quamquam S. Ursini Acta et Proprium Bituricensis ecclesiæ de Austremonio Ursinum mittente non meminere [Labbe, Bibl., tom. II, p. 457.] . Illa enim Ursinum non faciunt discipulum septem virorum, sed socium illis octavum adjungunt, hoc de Austremonio tacet.

[72] [itemque prædicatio fidei Nivernensibus.] Hoc loco Passio magna præ Passione parva redundat. Hæc enim ita pergit: Clericorum ergo et laicorum rebus prudenti moderamine compositis, lætus in Domino ad Arvernica repedavit arva. Illa vero: Clericorum ergo et laicorum rebus prudenti moderamine dispositis, ad Nivernensem pagum iter direxit. Ad cujus usque incolas perveniens, populum adhuc erroribus implicitum gentilitatis, idola adorando, dæmonibus sacrificando, sua salubri et dulci prædicatione ad veritatis cultum necnon et fidei æquitatem convertit. Ergo in Dei timore populo confirmato, lætus in Domino Arvernica repedavit ad arva. Si itaque Passioni magnæ fides, Nivernenses Austremonio fidem prædicatam ac susceptam debent. Ipsa Nivernensis ecclesia, in suo Proprio, festo S. Austremonii, quod die 3 novembris ritu duplici celebrat, ita testatur de se et de Bituricensibus: Romæ fundata ecclesia, Petrus, cui universi gregis cura fuerat commissa, in diversas Occidentis partes misit discipulos qui fidem prædicarent. Ab eo Arverni in Galliis habuere Austremonium. Is cum evangelium apud Arvernos seminasset, studio protelandi Christi Salvatoris imperium, Noviodunum Æduensium seu Nivernum ad Ligerim appulit, ubi religionis christianæ fundamenta jecit, quod et fecisse dicitur Avarici Biturigum. Nihil est cur testanti ecclesiæ Nivernensi fidem abnegemus.

[73] [Temporis nota incerta.] Jam occurrit temporis nota, qua Passionem minimam carere supra diximus. Passio enim magna et parva post triginta sex annos in episcopatu Arvernensis ecclesiæ peractos, eremum Iciodorensem cogitasse Austremonium referunt, Adduntque perseverasse usque ad tempora Trajani, aut fere usque ad tempora Trajani, ut Passio parva habet. Imperatoris nomen ex Labbeana editione excidit, in ms. codice Parisiensi habetur Vespasianus, mendo manifesto, quod cum ipso textu pugnat. Sola Passio parva Trajanum nominat. Dilucidandæ huic quæstioni ideo supersedemus, quia fundamentum historicum hæc nota non habet. Quum vero in fine Passio magna mortem Austremonii anno a passione Domini 64 assignet, monemus iterum lectorem hic manifesta chronologiæ vulnera reperiri, quibus medendis necessaria nobis adjumenta desunt.

[74] [Suspecta quæ narrat Passio magna de ecclesiis ædificatis,] Post honores S. Lucio martyri redditos, audito nuntio morbi S. Marii discipuli, vir sanctus, adhibitis Necterio Mametoque sociis, ad invisendum Marium proficiscitur in vallem Iornensem, quo in itinere ecclesiam in villa Marojoli beato Petro dedicat. De Mario ejusque Actis videri potest tomus II Junii Actorum et quæ Daniel Papebrochius commentatur. Nos de hoc Austremonii itinere quod affirmemus aut negemus nihil omnino habemus. Consecratam a sancto viro his adjunctis ecclesiam non credimus. Quod vero additur, Austremonium super sepultum Marium ecclesiam ædificasse ipsique Mario dedicasse, credere nequeo; multoque minus credo nobiles viros, quos beatus Marius salutari prædicatione ad viam veritatis converti fecerat, eidem ecclesiæ beati Austremonii suggestione ex prædiis suis in usus clericorum ibidem omnipotenti Deo sanctoque Mario servientium triginta mansos voluntate promptissima, condonasse, eamque donationem voluisse ut S. Austremonius episcopali auctoritate confirmaret. Puram putam habeo fabulam. De ædificata ecclesia in loco qui Compendiacensis dicitur, sancto Michaeli a S. Austremonio dedicata, nihil certius habeo quod affirmem. De misso quoque ad Antrambenses Necterio, deque Mameto reditus Iciodorum socio, qui Judæis Austremonium persequentibus fugam ceperit, fides penes ignotum esto auctorem.

[75] [de Urbico successore ab Austremonio sibi suffecto,] Passio parva post iter Biturigas reditumque Arvernos sibique suffectum Urbicum, in eremum Iciodorensem Austremonium deducit, ubi ædificato monasterio, Judæis fidem prædicat, Lucium convertit; quo a patre perempto, vir sanctus ad necem quæritur et tandem occiditur. Quæ præter hæc retulimus supra, in sola Passione magna habentur. In ipsis martyrii adjunctis præ minima et parva redundat Passio magna. Quæ antequam examinamus, de Urbico, quem et parva et magna Passio consensu pari Austremonio suffectum dicunt, pauca hic dicenda sunt. In locum suum a sancto episcopo eremi studioso unum aut plures ex discipulis subrogatos, etiam si omnia Acta tacerent, res ipsa clamat. Verum quo nomine hic, sive successor futurus sive, ut nunc dicimus, coadjutor cum jure successionis, vocatus fuerit, Passio minima tacet, Urbicum et parva et magna Passio nominant. De Urbico videri potest Godefridus Henschenius ad diem 3 aprilis in Actis nostris. Hoc loco dicendum videtur, si Austremonio magistro usus est Urbicus, ad apostolica tempora non pertinere Austremonium. Quare si Passioni minimæ fides habeatur et Austremonius a Clemente credatur missus, interpontificium primum inter et secundum Arvernorum præsulem admitti cum Claudio Roberto aliisque debet, aut statuendum est primum ab Austremonio Arvernorum episcopum non esse Urbicum hunc, sed esse hunc primum cujus nomen tenet historia. Si quis a me quid tenendum sit exquirat et utri contradictionis parti sit assentiendum, cito dicam certum esse nullius inter Austremonium et hunc Urbicum Arvernorum præsulis nomen innotuisse, certumque esse Urbicum vixisse unum et alterum seculum post tempora apostolica, falsum itaque videri Austremonio coævum fuisse Urbicum; nolim tamen interpontificium admitti, sed cum Passione minima credo ordinatum ab Austremonio episcopum vices gerentem, aut fortassis plures episcopos, qui unum ex sociis successorem Austremonio dederint, et ita deinceps successionem secutam fuisse usque ad Urbicum, qui extremo seculo III et ineunte IV sedem tenuit Arvernorum. Nomina autem episcoporum tanta temporis intercapedine excidisse tam frequens est in ecclesiastica historia factum, ut mirari subeat cur inde ex defectu nominum traditorum non fuisse episcopos aliqui concludant. Legi dignus est de hac quæstione doctissimus Domnus Chamard, O. S. B. [Les églises du monde romain, p. 399 sqq.] . Quare statim moneo ex ingenio finxisse Passionis magnæ auctorem, quando Urbicum inducit habentem concionem senatorum, eisque indicentem ut Judæos persequerentur.

[76] [de adjunctis etiam quibusdam martyrii,] Jam ad martyrii narrationem regrediamur. Substantiam martyrii tres Passiones fere eamdem tradunt. Dixi fere eamdem; nam quum parva ac magna post flagellationem amputato capite martyrium factum esse dicant, minima, alio verborum circuitu usa, innuere videtur enecto flagris Austremonio tunc tandem caput fuisse amputatum; ita enim scribit: Beatum vero Austremonium antistitem multis verberibus laniatum quoadusque spiritum exhalaret, novissime capitis obtruncatione martyrii palma eum decorantes. Caput Austremonio amputatum, ex trium Passionum auctoritate, in puteum projicitur quo sancti Lucii corpus projectum fuerat, atque inde extrahitur una cum Lucii corpore juxta Passionem parvam et minimam. Passio magna Lucii martyrium multo ante constituerat tempore, una cum sepultura martyris. Credimus minimæ ac parvæ Passioni fidem esse habendam. De miraculo loquentis ad Austremonium angeli deque fonte in loco martyrii orto, de invento capite ex guttis sanguinis viam indicantibus ad puteum, Passio parva ac minima nihil meminere. Gloriosum quoque Austremonii e corpore exitum atque in cœlos introitum, quem Passio minima nullo vestit prodigio, parva ac magna miraculosum reddunt. Quare adducor ut quidquid præter simplicem Passionis minimæ relationem reliquæ duæ addiderunt gratis inventum æstimem aut fortassis orationis dilatandæ causa adjectum. Ad fontem vero quod spectat, quamquam miraculosum ejusdem ortum in dubium vocare licet, ipse tamen fons in loco qui dicitur martyrii exstitit signis ac sanationum donis illustris.

[77] [de prodigio aquæ quotannis exundantis] Aquam putei quo caput sancti viri projectum fuit, multis attulisse sanitatem et minima ac parva ac magna Passio affirmant. Verum prodigium exundantis quotannis putei ipso die martyrii solæ parva ac magna Passiones referunt. Maneat ergo, quod utique fide dignissimum est, multis ex haustu aquæ sancti capitis contactu sacratæ sanitatem corporis rediisse; reliqua inter fabulas reponamus, tanto securius, quanto profundior oblivio apud Iciodorenses hoc prodigii genus tegit. Mihi enim, anno 1880 mense januario, per Iciodorensem tractum diligentissime omnia quæ S. Austremonium spectant investiganti, nemo de puteo aut de exundante quotannis aqua quidquam communicare potuit. Locus ipse martyrii, qui olim et fonte prædicto et exstructa sacra ædicula insignis fuit, vix vestigia sancti viri servaret, nisi in loco sacelli erecta crux lapidea viatorem moneret, addita hinc inde sequenti inscriptione in basi lapidea:

DIVUS STREMONIUS A S. PETRO IN GALLIAM MISSUS APUD ARVERNOS VENIT FIDEQUE DATA HIS REGIONIBUS APOSTOLATUM MARTYRIO HOC IPSO IN LOCO CORONAVIT CIRCITER ANNO DOMINI LX.

IN CUJUS MEMORIAM HIC UBI QUONDAM FONS SALIEBAT DIU SACRA STETIT ÆDES PIETATE FIDELIUM EXSTRUCTA QUA TEMPORE EVERSA HANC CRUCEM EREXERUNT DUS ET DA FALLON-HARDY DIE 31 MENSIS MAII ANNO MDCCCLXVII.

[78] [atque Austremonii e sepulcro populo benedicentis.] Judæos post mortem S. Austremonii factos illico extorres Arvernia, ex trium Passionum consensu diximus: qua in re ingenii feracitatem Passionis magnæ auctor ostendit additis adjunctis inventionis suæ. Cœpisse S. Austremonii sepulcrum illico signis clarescere populique concursu devoto celebrari unanimes asserunt Passiones tres; quæ devotio deinceps intepuit, eisdem Passionibus testantibus. Verum Passio magna splendidum narrat prodigium surgentis e sepulcro Austremonii populoque benedicentis. Quale prodigii genus et primis et recentioribus seculis accidisse plus semel cognovimus; quare nec negare nec confirmare audemus. Negare enim a priori ab historici gravitate alienum est, et confirmare absque idoneo auctore summæ levitatis. Hic Acta S. Austremonii proprie dicta terminantur. Quæ enim in codicibus adjecta sunt, quæque uno tenore cum præcedentibus connexa dabimus, postumam viri sancti gloriam spectant.

§ IV. Ecclesiastica Arvernorum monumenta de S. Austremonio.

[Martyrologium Claromontanum sec. VII] Præter Acta præcedentibus paragraphis tractata, quorum una, quam Passionem minimam appellavimus, ad officium liturgicum pertinuisse supra monstravimus, alia insuper Arvernorum ecclesiæ documenta afferenda duximus, eo fine ut præstantissimæ hujus ecclesiæ traditio quam maxime illustrata proprium de sancto apostolo suo Austremonio reddat testimonium. Primo loco pono martyrologium Claromontanum ms. membraneum, bibliothecæ nationalis Parisinæ, novi fundi latini n° 9085, sec. XII; in quo S. Austremonii elogium in festo ejus die legitur sequens: In Galliis, urbe Arvernis, natalis beati Austremonii martyris, qui Romæ a sanctis apostolis episcopus ordinatus, ad eamdem urbem ob Christi evangelium prædicandum directus est.

[80] [et alterum sec. XIII,] Secundo loco pono martyrologium ms. membraneum anni 1284 quod asservatur in bibliotheca capituli Claromontani, quod ibidem audit la canone; in quo p. 34 item legitur: Kal. novembris. In Galliis, urbe Arvernensi, natalis beati Austremonii martyris, qui Romæ a sanctis apostolis episcopus ordinatus, ad eamdem urbem ob Christi evangelium prædicandum directus est.

[81] [breviaria Claromon tana sec. XIV unum] Tertio loco pono breviarium ms. membraneum bibliothecæ nationalis Parisinæ, novæ acquisitionis lat. n° 116, quod venit ex communi bibliotheca Fratrum Prædicatorum Claromontensium, sec. XIV. Cujus breviarii lectiones Actis nostris superius tractatis fere consonant. In calendario ad caput breviarii, VII idus novembris, Austremonius alia manu est additus; sed in ipso breviario responsoria et lectiones habentur de vita S. Austremonii, quæ partim desumpta videntur ex Passione quam vocavimus magnam, partim ex ea quam minimæ nomine insignivimus. Quo in codice a pag. 473 et deinceps legitur beatus Austremonius pontificali sublimis gloria et martyrii palma; narratur etiam miraculum salvati ex undis rustici. Præterea: Primus Arvernantium præsul et præcipuus exstitit Austremonius, quibus notitiam veritatis primus ostendit. Deinde narratur Austremonius e septuaginta Christi discipulis fuisse, cœnæ affuisse, et resurrectionis Christi testis, quippe qui apparenti Christo affuerit, quique viderit eum in cœlos ascendentem, in die pentecostes Spiritum Sanctum receperit. Tunc additur, eodem fere modo quo in Passione minima, mirantis in modum: Sanctus igitur Austremonius apostolorum discipulus temporibus Decii imperatoris cum aliis plurimis in Gallias missus legitur ad prædicandum. Deinde quasi ad refutandum hanc seram missionem, quæ legitur (in Gregorio utique Turonensi), subjungitur Austremonium a Clemente Petri discipulo et successore missum esse, et reliqua secundum Acta. In fine, ubi martyris mentio fit, dicitur ubi caput ejus cecidit fons ortus esse, et anima columbæ specie ascendit, secundum Passionem magnam.

[82] [et alterum] Huic adjungo simile breviarium Claromontanum sec. XIV, cujus lectiones ex maximis Actis conflatæ aut potius extractæ sunt cum omni verborum tumore. Sic: Beatus igitur Austremonius in numero septuaginta duorum discipulorum a Domino Jesu Christo designatus in sacræ cœnæ convivio cum cœnantibus discubuit. De passione vero Domini cum ceteris condoluit discipulis et gloriosa ipsius resurrectionis revelatione subsequenter gaudere promeruit. Eratque cum discipulis quando stetit Dominus Jesus in medio eorum et dixit illis: Pax vobis; cujus dulcissimam præclaramque vocem ipse etiam audivit… Cetera omnia, præter lectiones, fere ad verbum consentiunt cum officio e Breviario Claromontensi Ludovici d'Estaing, episcopi Claromontani an. 1654, quod vide infra.

[83] [traditionem Arvernorum de Austremonii missione apostolica] Hic paulisper standum est. Sex aut septem seculorum traditionem scriptam lectoris ob oculos posui. Hac itaque traditione discimus Austremonium ad tempora pertinere apostolica, et martyrio vitam finivisse, non obstante contraria Gregorii Turonensis traditione. Jam quid deinceps tenuerit Arvernorum ecclesia penitus perscrutemur. Si Dufraisse audias [Origine des églises de France (Paris, 1688), c. 9.] , contraria omnia tenuit ecclesia Arvernorum, et Decii imperatoris tempore suum recepit apostolum Austremonium a Romana sede missum; et dicit se hoc legisse in antiquis breviariis. Quæ breviaria vehementer doleo me non potuisse videre; suspicor tamen rem sese habere in breviariis quæ doctissimus vir consuluit ut sese habet in Passione minima. Citabo Passionis minimæ exordium et deinde citabo lectionem breviarii quam Dufraisse ad probandum quod assumpserat attulit. Tunc unicuique palam fiet, cur puncta primam phrasin sequantur, substituta a scriptore verbis omissis: Sanctus igitur Austremonius, apostolorum Christi discipulus, temporibus Decii imperatoris cum aliis quam plurimis condiscipulis in Galliis missus legitur ad prædicandum. Verum post accessum apostolorum, cum Valentiniani ac Novatiani hæresis inimico impellente contra legionem christianam grassari cœpisset, sanctus Clemens discipulus ac successor beati Petri, apostolorum principis, hos viros, sicuti ab apostolis ordinati fuerant, in singulis eos urbibus destinavit. Hi vero missi sunt: Turonicis Gratianus episcopus, Arelatensis Trophimus episcopus, Narbonæ Paulus episcopus, Tolosæ Saturninus episcopus, Parisius Dionysius episcopus, Lemovicen Martialis episcopus, Arvernis vero Austremonius est destinatus episcopus. Ita Passio quam minimam appellamus; ubi luce clarius secunda phrasis ex mente scriptoris confutat primam aliena fide (legitur, inquit,) nixam.

[84] [comprobant, frustra reclamante Dufraisse;] Dufraisse vero probare intendens traditionem esse ecclesiæ Arvernorum, septem episcopos venisse in Galliam tempore Decii anno 253, argumenti loco: Breviaria, inquit, impressa jussu nostrorum episcoporum et capituli in usum ecclesiarum hujus diœcesis, apud Joannem Petit Parisiis an. 1528, et in Thiers apud Robertum Massalinum an. 1557, in legenda S. Austremonii 8 novembris, dicunt ipsos (septem episcopos) in Galliam missos fuisse imperante Decio: Sanctus igitur Austremonius, apostolorum Christi discipulus, temporibus Decii imperatoris cum aliis plurimis condiscipulis in Gallias missus legitur ad prædicandum… Hi vero missi sunt: Turonicis Gratianus episcopus, Arelatensibus Trophimus episcopus, Narbonæ Paulus episcopus, Tolosæ Saturninus episcopus, Parisiis Dionysius episcopus, Lemovicensibus Martialis episcopus, Arverniæ vero Austremonius est destinatus episcopus. Huc usque breviaria citat Dufraisse. At cur bonus vir secundam phrasin omisit et nobis pro verbis puncta dedit? An ideo quia legit phrasin eamdem quam habet Passio minima, et ita oppositum docent breviaria thesi quam hoc capite Dufraisse ope et auctoritate eorumdem breviariorum defendit? Videntur enim lectiones illorum breviariorum eædem esse quæ Passio minima. Hinc fit ut volens nolens suspicari cogar breviaria manuscripta diœcesis Claromontanæ, quæ optimus canonicus secundo loco affert ad probandam thesin, eadem reticendo loqui pro thesi, ubi vero libera sunt ad loquendum, thesi contradicere et consonare cum monumentis mss. et breviariis a nobis in hac paragrapho citatis.

[85] [nec repugnant breviarium anni 1654] Jam pergendum est ad seculum subsequens, ut traditio ecclesiæ Arvernorum in sacra liturgia expressa cognoscatur. Quem in finem afferam breviarium Claromontanum, typis excusum anno 1654, cui titulus: Breviarium Claromontense, ad meliorem formam debitumque modum restitutum, illustrissimi et reverendissimi in Christo Patris D. D. Ludovici d'Estaing, Claromontensis episcopi, authoritate, ac ejusdem ecclesiæ capituli consensu editum. Claromonti, apud Nicolaum Jacquard, 1654. In hoc breviario sequens legitur officium S. Austremonii:

Venite, adoremus Dominum regem martyrum, qui beatum Austremonium pontificali sublimavit gloria et martyrii palma.

In I° Nocturno. Ana 1 toni. Primus Arvernensium præsul et præcipuus exstitit Austremonius, quibus notitiam veritatis primus ostendit. Ps. Beatus vir, cum reliquis de communi unius martyris. Ana 2 toni. Laudabilis athleta Dei socios habuit, Nectarium scilicet presbyterum et Mametum levitalis habentem ordinis officium. Ana 3 toni. Præconiali plane excolendus est laude pontifex iste, qui primordialem suæ prædicationis fructum Domino dedicavit. Sequuntur lectiones e libro Sapientiæ, cap. 10. Resp. 1. Candidatus martyrum cœtus laudabilium victrici triumphorum gloriatur laurea, in qua beatus Austremonius tripudiali exultat lætitia. ℣. Laudabili etenim virtutum flore venustatus, in lucifluo cœlorum palatio gaudet laureatus et perpetua gloria decoratus. Tripudiali. Resp. 2. Sancti Spiritus unctio de omnibus beatum docuit Austremonium et instruxit in omni scientia et doctrina. ℣. Glorificans eum salutari munificentia ac mirifica lenitate. Et instruxit. Resp. 3. Honestum, etc. de communi. In antiquo breviario Claromontensi sec. XIV legitur responsorium sequens: Sanctus Austremonius, Domino Jesu Christo prædicante, divini documenta mysterii sagaciter didicit, et quæ gessit virtutum insignia præsentialiter vidit. Vocem Domini Jesu dicentis: Pax vobis, audivit; illa namque benedictione dignus fuit qua ascendens in cœlos discipulis benedixit.

In II° Nocturno. Ana 4 toni. Vir Domini Austremonius, Spiritus Sancti gratia repletus, turbam expetit gaudenter, illique prædicationis documenta pronuntiat confidenter. Ana 5 toni. Crescente fidelium numero, ecclesiam construxit, quam in beati Petri principis apostolorum honore dedicavit. Ana 6 toni. Sparguntur etenim divini passim verbi semina, dilatantur almiflua orthodoxæ religionis sacramenta. — Lectio IV. Sanctus Austremonius, a Romana sede summoque Pontifice in Gallias missus, primo Noviodunum super Ligerim appulit, ibique religionis christianæ sacramenta jecit et episcopatum instituit. Stabilita illic religione christiana, successorem sanctum Patricium relinquens, Augustonemetum Arvernorum venit, urbem, ut ait sanctus Sidonius, in Limania situ, muris, turribus, ædificiis, antiquitate, civibus percelebrem, æquore agrorum amœnissimo, in quo sine periculo quæstuosæ fluctuant in segetibus undæ; quod industrius quisque quo plus frequentat hoc minus naufragat; viatoribus molle, fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuosum; quod montium cingunt dorsa pascuis, latera vinetis, terrena villis, saxosa castellis, opaca lustris, aperta culturis, concava fontibus, abrupta fluminibus; quod denique hujusmodi est ut semel visum advenis multis patriæ oblivionem sæpe persuadeat. Resp. Cum voluisset Deus noster gloriosos christianæ religionis titulos per mundi spargere climata, beatum Austremonium per manus apostolorum sacri præsulatus venustavit dignitate. ℣. Attribuit ei elegantem parcimonialis vitæ normam et gratiosissimam verissimæ prædicationis eloquentiam. Beatum. — Lectio V. Ibi divino afflatus Spiritu Austremonius evangelicis verbis cæcutientibus paganis probavit mera esse deliramenta deorum simulacra, Dei autem invisibilem in essentia unitatem, distinctam in personis Trinitatem, naturas differentes in Christo unica Filii æterni subsistere hypostasi; et hæc ita verbis et miraculis demonstravit ut Arvernis cum pagana impietate divortium facere et catholicæ religioni adhærere suaserit. Quod ut promptius exequeretur, sanctos Lirenatum, Marium, Mametum, Antoninum et Nectarium, viæ, vitæ ac doctrinæ socios, ad superiores inferioresque provinciæ partes tamquam fertiles et ad messem albicantes segetes, ad Christumque divinitus propendentes populos, Biturigas vero Ursinum episcopum destinavit. Catechumenos instructos baptizavit, sacro chrismate delinitos confirmavit, litteratos et probatos ad ordines ecclesiasticos promovit, prout a Christo apostolis et apostolicis viris traditum est, ecclesiasticam hierarchiam efformavit, clericos et monachos perfectionis regulam docuit. Tandem fessus annis et laboribus, in partem oneris episcopalis, quod triginta sex annos sustinuerat, sanctum Urbicum coadjutorem et successorem elegit, et ad Issiodorensem eremum divina contemplaturus, nihil tamen debiti pastoralis omittens, se recepit. Resp. Laudabilis athleta Dei Austremonius venerabatur ab omnibus, quoniam probabilis scientiæ documentis pollebat et vernantibus meritorum titulis florebat. ℣. Erat namque eximius doctor, justitiæ sectator, veritatis dilector. Et vernantibus. — Lectio VI. Illic christicidarum fœtentium turba Judæorum domicilium fixerat; permultos ex illis et primarii viri filium, Lucium nomine, religionis dogmata docet et baptizat sanctus Austremonius. Abominabilis pater, id inique ferens, filium putei aquis immersum suffocavit. Quod ubi rescivit beatus episcopus, Issiodorum festinus accurrit sanctumque martyrem honorifice sepelivit. Majores iras inde concipit tetrum Judæorum genus, instigante Lucii martyris patre, qui per sicarios variis ictibus affecti Austremonii tandem caput crudeliter obtruncant. Illius corpus a gementibus discipulis honorifice in ecclesia quam Issiodori ædificaverat conditum est. Ubi postea inhonoratum remansit ad annum circiter quingentesimum sexagesimum, quo Cautino tunc diacono, postea episcopo, revelatum ipsius sepulchrum, Deo inspirante, cancellis vallatum venerationi esse cœpit. Illinc sanctus Avitus, secundus hujus nominis Claromontensis episcopus, reliquias Volvicum transtulit. Volvico postea Mozacum delatæ, ubi religiose asservantur frequentibus miraculis insignes. Vitæ historiam scripsit sanctus Præjectus, Arvernorum episcopus et martyr. Resp. Dum sanctus prædicat Austremonius, occurrit populus, credentium augetur numerus, laus Christi Jesu omnium ore personat. Christiana fides ab omnibus magnificatur. Venerabilis pontifex spirituali lætatur gaudio, dum suo conspicit labore et studio gregem Domini multiplici augmentari numero. Christiana. Gloria. Christiana.

In III° Nocturno. Ana 7 toni. Destruuntur simulachrorum delubra vana, corruunt idola, ac mirifica sanctæ crucis eriguntur vexilla. Ana 8 toni. Venerabilis pontifex spiritali lætatur gaudio dum suo conspicit studio gregem Domini multiplici augmentari numero. Ana 9 toni. Pax Christi Ecclesiæ prædicatur, vera salutis notitia diffunditur, laudabilis prædicatorum ordo passim magnificatur. Lectiones ex homilia S. Ambrosii in illud: Designavit Dominus et alios septuaginta duos, etc. Resp. 7. Provocabat autem populum ad fidei sacramentum pius affectus gloriosi antistitis, quia in omnibus actibus prædicabilem se exhibebat universis. ℣. Illi virtus divina tanta contulit facundiæ dogmata, ut verbi auditores divini christiani nominis et fidei extemplo ducerentur amore. Quia. Resp. 8. Magnificus antistes Austremonius dixit: O quam desiderabile nuntium quod mihi prænuntiat mei cordis desiderium. ℣. Magnopere cupiens per martyrii agones victorias consummare triumphales, ait: O quam. Resp. 9. O beate Austremoni, quam dulce est pietatis gratia tuum flere martyrium, quam charum est amoris causa tuum laudare triumphum. Quia sicut in utroque polles laudabilis, ita in utroque refulges mirabilis. ℣. Securus, alme pastor, de te ipso, sis, quæsumus, de collegio tuorum sollicitus servulorum, quo Deum deorum in Sion securi possimus videre. Quia. Gloria. Quia. — Te Deum. — ℣. Ora pro nobis, beate martyr Austremoni. ℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Ad Laudes. Ana. Felix Arvernica regio, quam beatus martyr Austremonius sanguine consecravit proprio. Ana. Christi miles Austremonius a Judæis comprehensus pro fide Christi cæditur; sed tormenta sentire non poterat, quia Christum semper in ore habebat. Ana. Austremoni, inquit angelus, præsul invictissime, ne frangaris supplicio, sed gratulare de præmio quod mox percepturus es in cœlesti palatio. Ana. Eodem momento quo sanguis ex beati martyris Austremonii capite fluxit, sub pedibus illius fons aquæ de terra prorupit. Ana. In qua hora sancti martyris Austremonii anima est egressa a corpore; hymnidicis stipata choris, angelorum obsequio in specie columbæ visa est ad cœlestia deportari. Ad Benedictus, Ana. Eximii Austremonii martyris tui atque pontificis, Christe, celebrantibus festum, petimus ejus meritis, da æternæ hæreditatis præmium. Oratio. Deus qui beatum Austremonium pontificali gloria et martyrii sublimasti victoria, concede propitius, ut illius semper pretiosis fulciamur meritis cujus præclaris gloriamur triumphis.

Ad Vesperas. Ana sola. Felix Arvernica, prima de laudibus. Ad Magnificat, Ana. O beate Austremoni, quam dulce est tuum flere martyrium, quam charum est tuum laudare triumphum: intercede pro nobis ut mereamur videre Deum deorum in Sion.

[86] [et ejusdem temporis missale,] Quibus adde prosam propriam missæ, ex missali Claromontensi ejusdem Ludovici d'Estaing edito Claromonti an. 1646:

Nova cantet cantica
Gaudens plebs Arvernica
Sancto Austremonio,
Quem verbi dominici
Destinavit nuncium
Sedes apostolica.
Nactus pontificium
Corda movet gentium
Ab erroris vitio.
Cui dedit eulogias,
Spernens fraudes impias
Hic exit a fluvio.
Baptizatus patrias
Natus per insidias
Perimitur gladio.
Hic præsul occiditur,
Fons de terra oritur
Sanctoque martyrio.
Ut columba vehitur
Ad cœlum deducitur
Anima cum gaudio.
A peccati macula
Hujus sancti sedula
Nos mundet oratio
Viventis per sæcula
Post mortis patibula
In cœli palatio.

[87] [in quibus et sancti martyrium præcipue celebratur.] Mansit itaque in annum 1654 priscorum seculorum traditio in ecclesia Arvernorum. Ex hoc vero officio videmus illustrissimum d'Estaing, motum fortassis temporum istorum fervore in oppugnanda apostolica septem episcoporum missione, timidius agere cœpisse, ita ut in ipsa legenda missionem a Clemente factam præteriret, asserens simpliciter a Romana sede summoque pontifice missum esse Austremonium; cetera vero, imprimis martyrium, apertissime traduntur ut in Actis, præsertim in Passione magna, narratur. Ad tempora apostolica Austremonius refertur in primo responsorio secundi nocturni: Cum voluisset Deus noster gloriosos christianæ religionis titulos per mundi spargere climata, beatum Austremonium per manus apostolorum sacri præsulatus venustavit dignitate. Nihil tamen in hoc officio gloriosius prædicatur quam sancti episcopi martyrium.

[88] [Antiquam traditionem descruerunt] Sequenti demum seculo Arvernorum ecclesia antiquam traditionem abjecit, aut potius Arvernorum episcopi suos jusserunt paternam traditionem abjicere; breviarium Romanum abolitum fuit, novum introductum, dolente ac gemente meliore cleri portione. Ita enim lego in manuscripto codice, Iciodorensi nuncupato *: Anno 1731 in ecclesia monasterii Iciodorensis O. S. B. martyrum honores sancto Austremonio adhuc deferebantur, et Benedictini monachi Sancti Allyrii prope Clarum montem allatis documentis probabant sanctum Austremonium martyrii gloria esse insignitum. Quo factum est ut multorum ex animis exortum dubium eximeretur. Verum anno 1737, illustrissimus Dominus Massillionius, Claromontanus episcopus, novum composuit breviarium, quod typis expressit Petrus Boutaudon, typographus regius Claromonte. Jubente episcopo, clerus secularis novum breviarium accepit, in quo sancto Austremonio cultus sancti confessoris tribuitur. Multi ex senioribus cleri hanc Romani officii abolitionem ægre tulerunt. Ita prædictus codex Iciodorensis.

[89] [episcopi Claromontani sec. XVIII,] Prævaluerunt tandem in diœcesi Claromontana novæ traditiones, et breviarium Claromontense anni 1774 Francisci Mariæ le Maistre de la Garlay Stremonium colit ut confessorem. Antiquis antiphonis et responsoriis abjectis nova, ex Scripturarum verbis conflata, substituta fuere. Lectiones secundi Nocturni desumptæ sunt, quarta ex Gregorio Turonensi, Hist. lib. I, cap. 30: Decii imperatoris tempore … pariter conjuncti; quinta ex ejusdem Turonensis lib. De gloria confessorum, cap. 30: Per sanctum Stremonium … auxilia antistitis impetrantur; sexta, ut ibidem indicatur, ex Historia monasterii Mauziacensis [Cfr. Mabillon, Act. SS. O. S. B., sec. III, p. 192 sq., n. 6.] : Sanctus Avitus hujus nominis secundus … post mortem sepeliri voluit.

[90] [sed rursus asseruit Proprium Claromontense] Anno tandem 1862, die 11 septembris, Sacra Rituum Congregatio approbavit novum Proprium Sanctorum ecclesiæ Claromontensis, ubi dominica infra octavam Omnium Sanctorum celebrandum indicatur festum S. Austremonii confessoris et Arvernorum apostoli, (martyris ergo titulo et honore caret,) et assignantur sequentes lectiones: Lectio IV. Sanctus Austremonius Decii imperatoris tempore, ut refert Gregorius Turonensis, aut etiam, juxta aliam et perantiquam traditionem, decurrente primo seculo, ab apostolica sede cum sex aliis episcopis in Gallias missus, Augustonemetum advenit ibique sedit. Cum patefacto sibi per varia miracula prædicationis aditu Arvernam civitatem sub lege Christi redegisset, plurimos direxit evangelii præcones ad superiores inferioresque partes provinciæ, quorum præcipui Marius et Necterius. Ipse vero catechumenis instruendis ac baptizandis fervens incumbebat, et si quem invenerat idoneum, sacris initiabat ordinibus. Ex tunc etiam, ut memoria accepimus, oratorium in honorem virginis Deiparæ in suburbiis construxit, quod Sanctæ Mariæ inter sanctos deinceps appellatum est. Post fundatam Arvernorum ecclesiam, studio protelandi Christi Salvatoris imperium, Nivernum ad Ligerim appulit, ubi religionis christianæ fundamenta jecit: idem fecisse dicitur Avarici Biturigum. Lectio V. Tandem ad suos Arvernos reversus, in partem oneris pastoralis, quod triginta sex annos sustinuerat, sanctum Urbicum successorem elegit, et ad Iciodorensem eremum divina contemplaturus se recepit. Illic a Judæis, ex quibus multos Christo acquisierat, variis ictibus affectum Austremonium capite plexum fuisse ecclesiæ Claromontensis traditio est; quam tamen ignorasse videtur Gregorius Turonensis. Narrat enim pium antistitem, in summa sanctitate viventem, post acquisitos Ecclesiæ plurimos populos, post Christi fidem per omnia dilatatam, felici confessione ex hac vita migrasse, etc. Hic sistimus, quia reliqua lectionum pars ad inventionem reliquiarum spectat.

[91] [recens a sede apostolica approbatum,] Congruit ergo moderna traditio ecclesiæ Arvernorum cum nucleo illo veritatis quem supra in Passione minima reperisse visi sumus. Atque imprimis, non obstante Gregorio Turonensi, perantiqua traditio Arvernorum dicitur illa, juxta quam S. Austremonius decurrente primo seculo Arvernorum venit in urbem; et iterum Austremonium a Judæis capite plexum fuisse ecclesiæ Claromontensis traditio esse dicitur, quam tamen ignorasse videtur Gregorius Turonensis. Patet itaque traditionem Arvernorum Gregorio Turonensi contrariam per decem et amplius secula invaluisse, labefactatam seculo uno, nec tamen revulsam, et nunc quoque nostris temporibus, approbante sede apostolica, publico testimonio in divinis officiis celebrari.

[92] [ubi tamen non colitur ut martyr.] Mirum fortassis alicui videri potest, martyris cultum S. Austremonio non adhiberi, martyrium vero in officio publico ex traditione Arvernorum ecclesiæ non dubitanter, sed certo affirmari. Causa non una afferri potest. Prima ac præcipua mihi videtur ipsius Romani Martyrologii elogium, quod martyris titulum non adhibet. Deinde auctoritas S. Gregorii Turonensis, quæ seculi decimi septimi episcopos commovit ut sublata martyris denominatione uno confessionis titulo Austremonium honorarent. Quapropter, ad vitandum scandalum, in re non omni ex parte indubia, nihil in cultu exteriori innovandum Romani judices censuerint.

[93] [Austremonii martyrium prædicant et inscriptio duplex] Præter documenta scripta duo alia subjungam satis antiqua, quorum tamen ætatem definire nequeo. Primum est lapis marmoreus qui anno 1709 inventus est in ecclesia S. Illidii, quum altare S. Illidii destrueretur, in quo lapide legebatur: Hic reliquiæ sunt B. Austremonii mrs. scique Juliani et Stabile [Gall. christ., tom. II, p. 225.] . Alterum est inscriptio capsulæ quæ servabatur in ecclesia cathedrali Claromontana, quæ ita sonat: Partes femoris sancti Austremonii, Arvernorum episcopi et martyris [Ibid.] . Utraque hæc inscriptio, quarum juxta Dionysium Sammarthanum neutra septingentos annos superabat (anno 1720), Austremonium prædicat martyrem.

[94] [et traditio ecclesiæ Brivatensis.] Tandem documentorum seriem claudat schedula quam inter annotata a prædecessoribus nostris inveni, in qua ecclesiæ Brivatensis testimonium legitur de martyrio S. Austremonii: In Calendario antiquo membraneo ms. insignis ecclesiæ Brivatensis, cujus aliquot fragmenta nobis exhibuit Antverpiæ coram anno 1711 Eminentissimus Cardinalis de Bouillon e Gallia fugitivus, ita legitur: KAL. NOVEMBRIS. IPSO DIE NATALIS SANCTI PONTIFICIS AUSTREMONII ET MATRIS EJUS. Ac deinde, sed recentiore manu: VI IDUS NOVEMBRIS. IPSO DIE OCTAVO S. ASTREMONII EP. ET MART. Nihil necesse est monere lectorem verba et matris ejus esse librarii mendum, sua inscitia abbreviationem codicis quem descripsit explicantis; videlicet legendum est: et martyris.

[Annotatum]

* manuscrit d'Issoire.

§ V. De prima inventione reliquiarum S. Austremonii seculo VI, et de duplici translatione earumdem Iciodoro Vulvicum et deinde Vulvico Mauziacum.

[Primæ inventionis reliquiarum S. Austremonii historia,] Prima inventio reliquiarum S. Austremonii a Gregorio Turonensi refertur in libro De gloria confessorum, cap. 30, unde duæ Passiones inventionis historiam desumpserunt. Facta autem est ipso Deo per insigne prodigium sancti viri tumulum manifestante atque illustrante cœlesti lumine et honore. Res ita a Gregorio narratur: Per sanctum enim Stremonium, qui et ipse a Romanis episcopis cum Gatiano beatissimo et reliquis quos commemoravimus est directus, primum Arverna civitas verbum salutis accepit, eoque prædicante salutare mundi Redemptoremque omnium Christum Dei Filium credere cœpit. Hujus autem sepulcrum apud Iciodorensem vicum habetur; ad quod cruda rusticitas, licet sciens quod quiesceret, nullum tamen ibi exhibebat honoris cultum. Post longinqua vero annorum curricula, Cautinus, qui ipsius Arvernæ urbis episcopus datus est, in diaconatu suo ecclesiam vici illius rexit. Igitur dum nocte quadam in lectulo cellulæ suæ, quæ huic basilicæ adhærebat, decumberet, audivit psallentium quasi parum resonantibus vocibus, et surgens vidit templum magno splendente lumine, et obstupefactus aspicit intrinsecus, (erat enim cellula illa in superiore contra fenestras templi,) et vidit, et ecce circa tumulum multitudo albatorum tenentium cereos et psallentium. Quod diutissime cernens, cum discessissent, statim facto mane jussit tumulum cancello vallari, ac palliolis nitentibus obvelari, præcepitque reverentiam loco illi impendi. Ex hoc enim oratio super tumulum funditur et auxilia antistitis impetrantur. Hæc ab ipsius episcopi ore audivi.

[96] [a Cautino episcopo sec. VI narrata,] Ita quidem res gesta est, si Gregorio fides sit habenda: et quidni, inquiet aliquis, Gregorio fidem haberes? Gregorio utique credo, utrum vero Cautino, in cujus auctoritate totius rei cardo vertitur, fidere liceat vehementer dubito. Teste enim Gregorio ipso, Cautinus hic vir pessimus fuit, pecuniæ amantissimus. Creditu difficile est pessimum episcopum, variis sceleribus infamem, ante episcopatum sanctis moribus vixisse, præsertim quum ad sedem episcopalem summa ambitione et fraude ascenderit. Veritatis ergo sanctitas exigit ut hanc visionem suspectam habeam propter viri indignitatem. At indignis, inquiunt, gratiæ gratis datæ quum in aliorum utilitatem tribui possint, cur hanc gratiam dubitas factam Cautino indigno, ut tu suspicaris? Possunt indigno gratiæ fieri et factæ sunt; sed potest indignus multo etiam facilius factas gratias mentiri, præsertim ubi spes lucri avaro arridet animo. In Cautino enim episcopo, teste Gregorio Turonensi, nihil sancti, nihil pensi fuit: de omnibus enim scripturis, tam ecclesiasticis quam secularibus, ad plene immunis fuit; Judæis valde carus ac subditus erat, non pro salute, ut pastoris cura debet esse sollicita, sed pro comparandis speciebus, quas cum hic blandiretur, et illi se adulatores manifestissime declararent majori quam constabant pretio venumdabat. Hæc de Cautino Gregorius Hist. lib. IV, cap. 12. Quod si immania Cautini crimina quis scire desideret, totum caput illud duodecimum legat, ego referre fastidio. Dico tamen mihi satis suspectum testem hunc unicum.

[97] [aliquatenus suspecta.] Potuit enim qui episcopus Judæorum amicus ex avaritia factus est, jam diaconus animo judaizasse, ubi spem emolumenti imminentem haberet. Quid enim, si totum negotium hoc modo gestum sit? Dormiebat in sepulcro inhonorus magnus Arvernorum apostolus, et donaria et oblationes cum pietate fidelium dormiebant; quæ res diaconi marsupio implendo non admodum favebat. Facilem hic excogitavit methodum abigendo damno. Miraculum finxit, et quod pietas ac religio dudum jusserant, tumulum sancti viri aliquo honoris signo circumdat. Semper fuerunt viri qui fas putent pro pietate mentiri. Quod si Cautinus, amore pecuniæ, specie pietatis tam innocuum mentitus miraculum credatur, sane famæ suæ modicum patietur detrimentum. Quidquid sit quod factum credatur, verum utique manet cœpisse populi pietatem accendi, cœpisse tumulum ferventibus adiri precibus et antistitis auxilia impetrari. Quo vero anno hæc facta sint invenire non potui, paulo tamen ante puto quam Cautinus se in episcopalem thronum ingesserat. Successit Cautinus sancto Gallo, qui anno 562 defunctus est [Savaron, Origines de Clairmont, p. 52.] , ipse vero Cautinus anno 570 vitam finivit [Ibid., p. 53.] . Quare seculo VI ad medium vergente Austremonius signis iterum clarescere cœperit: et hanc dicemus primam inventionem reliquiarum ejus sensu latiore; non enim ignorabant Iciodorenses rustici cujus viri tumulum apud se haberent.

[98] [Secunda inventio et prima translatio] In secunda inventione ac prima translatione reliquiarum S. Austremonii referendis Acta prima, quam Passionem minimam diximus, præ reliquis sequemur. Patet enim Passionem magnam et parvam inde sumpsisse thema, quod verbis dilatarent, et fortasse etiam rebus augerent. Secunda itaque inventio, quam secuta est prima translatio Iciodoro Vulvicum, facta est ab Avito hujus nominis secundo, Arvernorum sanctissimo præsule, cujus Acta tractata videsis ad diem 21 januarii. Passio minima, post memoratum S. Austremonii cultum restitutum tempore Cautini, ita dicere pergit: Postea vero per revelationem Domini nostri Jesu Christi, quia isdem locus a suo iterum exorbitatus erat honore, veniens Arvernorum pontifex, adhibita secum monachorum caterva, canonicorum insuper multitudine atque frequentia suæ plebis, jussit aperiri beatissimi martyris Austremonii sepulturam. Cum autem aperto sarcophago corpus illius inde levaretur, tantus odor circumstantium nares perfudit ut vere scirent eum [in] aulam paradisi apostolorum meritis sociandum. Inde cum summo honore deportatus est ad Vulvicum cœnobium, ubi beatissimus martyr et pontifex Præjectus jacet humatus; ibique, Deo ordinante, sepulturæ juxta prælibatum Dei sacerdotem Præjectum martyrem traditur venerandus.

[99] [Iciodoro Vulvicum extr. sec. VII.] Hanc translationem et sequentem Vulvico Mauziacum Mabilionius [Act. SS. O. S. B., sec. III, part. II, p. 191 sqq.] narravit ex Actis Labbeanis, quam nos Passionem magnam diximus. Nobis hic brevioribus esse licebit, quum integra documenta infra legenda daturi simus. Juxta Passionem minimam, locus sepultura S. Austremonii illustratus a suo iterum exorbitatus erat honore. Tertiam vocat Mabilionius hanc Iciodori cladem ex auctoritate Actorum, ut puto, Labbeanorum, primum seculo V ineunte vastantibus Wandalis, dein Theodorici copiis seculo VII decurrente. Nunc rursus ex eodem auctore vastantibus quibusdam Wandalis, Avitus II, Arvernorum episcopus, in loco martyrii prædecessoris sui Præjecti erexit monasterium Vulvici. Hic igitur Arvernorum pontifex, per revelationem Jesu Christi, dicit Passio minima, divinitus ammonitus juxta Passionem parvam, juxta Passionem magnam in somnis admonitus, quum sibi adstaret vir in visu, vivido vultu, canis decoratus, oculis ardentibus, ingressu mirabilis, aspectu terribilis, Iciodorum adit multis ex clero et populo comitantibus, sepulcrum aperiri jubet, sacras reliquias Vulvicum transfert, juxta beatum Præjectum sepulturæ tradit. Aliis verbis idem referunt Passio minima ac parva. Passio magna factum unum addit. Translato videlicet sacro corpore tantisper in monasterium quoddam puellarum, hæ religiosæ feminæ, mali dæmonis instinctu sacris reliquiis illus erunt verbis contumeliosis usæ; quas divina justitia puniente, inde Vulvicum pontifex et clerus sacrum corpus transtulerunt. Rei fides penes auctorem maneat. Quo anno hæc translatio facta sit incertum; quum vero S. Præjectus occisus sit anno 670, et successor ejus Avitus ad annum 680 pervenerit, illo temporis spatio, anno circiter 680, facta censeatur translatio S. Austremonii Iciodoro Vulvicum.

[100] [Secunda translatio Vulvico Mauziacum,] Jam de secunda translatione reliquiarum S. Austremonii Vulvico in monasterium Mauziacense. Anno ab incarnatione Domini 764, indict. II, regnante vero Domno Pipino anno 24, acta est hæc translatio. Eodem tempore imperabat Romanis Constantinus Leonis filius. Ita notatum invenio ad calcem relationis translationis secundæ, quæ Passioni magnæ subjuncta est. Sed inter instrumenta ecclesiæ Claromontensis reperitur diploma Pippini regis pro dotatione seu instauratione Mauziacensis monasterii, quo diplomate multa Pippinus bona concedit prædicto monasterio; quod incipit: In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Pipinus opitulante divina gratia Aquitanorum rex...;dicitque in decursu orationis: Beato Austremonio, primo præsuli Arvernorum, cujus sacra ossa a Vulvico ad cœnobium (Mauziacense) transtulimus; et in fine: Data kal. febr., indictione XI, anno XXIV, regnante Pipino inclyto rege [Gall. christ., tom. II, Instr., p. 108 sqq.] . Ubi auctores Galliæ Christianæ sequentia annotarunt, quæ transcribere operæ pretium est.

[101] [tempore Pippini regis,] Ubi legitur supra an. 24 Pipini regis, legendum 19 putant Cointius et Bouchetus, qui præceptum hoc evulgavit inter probationes veræ originis domus Francicæ, ubi occurrunt multæ variantes lectiones, quas edidit Cointius ad annum 833, n° 3, utramque editionem, Sammarthanorum ex codice Joannis Savaronis et Bouchetianam, conferendo. Ceterum hunc annum 19 refert Cointius ad annum 833, qui erat 19 regni Pipini filii Ludovici Pii. Verum ad illum pertinere non potest hoc diploma in quo Pipinus ipse dicit factam a se translationem corporis Stremonii, quæ contigit anno 764. Vide etiam Annales Cointii ad annum 681, n° 71 et sq. Hæc porro conveniunt cum historia translationis S. Stremonii, auctore Lanfredo abbate, quam edidit Mabill. tom. 3 Act. SS. p. 191. Legendum videtur indict. secunda, pro undecima, ut etiam legitur apud Savaronem. Facile autem erat unam sumere pro altera, quippe nota 11 modo pro II, modo pro XI explicari potest. Porro ubi legitur annus 24 Pipini regis, sumitur initium ejus regni in Aquitania a morte Caroli cognomento Martelli, qui anno 741 exstinctus est, ut omnes fatentur. Quamvis enim statim regis nomen sibi non vindicaret Pipinus, non mirum si post assumptum publice regis titulum, qui solus ei deesse videbatur, cancellarii aut qui vice eorum diplomata scribebant, annos ejus regni computaverint a tempore administratæ regiæ summæque potestatis in Aquitania. Sane Marianus Scotus viginti septem annos regno Pipini tribuit, quod non potuisset facere nisi computando ejus exordium a morte Caroli Martelli. Hoc Pipini diploma egregie propugnatum est a Joanne Berthon, rectore ecclesiæ S. Martini Mausacensis, adversus Josephum Garachon, rectorem Sancti Pauli apud Mauzacum, in lite pendente coram judicibus Ricomagensibus anno 1707. Hoc modo diploma omni vitio in notis chronologicis carere ostenditur.

[102] [patris Caroli Magni,] Hæc illi; quorum explicatio, quamquam Cointio interpretatio subtilis quidem, sed omni carens fundamento visa est [Annal. Eccl. Francorum ad an. 833, n° 3.] , spernenda non est. Etenim nec ipse Cointius, nisi facta vi, diploma hoc ad annum 833, Pippini Ludovici Pii filii, Aquitaniæ regis, annum 19 trahere potuit. Debuit enim ex anno 24 codicis Savaronis, facere 19, ut cum Bouchetiano conveniat, quum multo minor errandi facultas esset ex XIX ad XXIV quam ex II ad XI, quod nos admittere cogimur. Deinde Pippini, Caroli Magni patris, regnum a morte Caroli Martelli computatum fuisse, Mariani Scoti allatum exemplum probat. Alterum ejusmodi exemplum legitur in Gestis abbatum Fontanellensium [Mon. Germ. Hist., tom. II, p. 285.] . Tandem tempora Pippini regis ejusque expeditiones Aquitanæ, illorumque bellorum adjuncta imprimis conveniunt rei narratæ in nostro codice, signantque Pippinum Caroli Martelli filium, cui insuper synchronum imperatorem Romanorum Constantinum, Leonis filium, vetustus auctor adscripsit.

[103] [vel Pippini I, regis Aquitaniæ,] Haud tamen dissimulandum est difficultatem superesse, titulum videlicet, Pipinus opitulante Dei gratia Aquitanorum rex, quem titulum Pippinus Caroli Martelli filius numquam, quod novimus, sumpsit, quique Pippinum, Ludovici Pii filium, tam clare designare videtur ut vix contradicendi locus supersit, maxime quum indictio tum XI, tum II, ipsius regno conveniat, imo indictio II cum ultimo ejus regni anno, qui est 24: regnavit enim ab anno 814 usque ad 838 [Art de vérifier les dates, tom. II, p. 251.] , ac mortuus est die 13 decembris an. 838. Quod si diploma illud authenticum probatur datumque a Pippino Aquitaniæ rege, Ludovici Pii filio, hæc altera S. Austremonii translatio ad seculum IX pertinet. Suspicionem fortasse movebant plurimæ lectiones variantes, quas Cointius sedulo annotavit, inter codicem Savaronis et Bouchetianum. Notatu dignum est deesse in codice Savaronis ad finem sequentia: Y. diaconus ad vicem Aldeberti episcopi recognovi. Quidquid est, auctor prædictæ relationis, quam ex codice seculi IX edimus, adscripto Constantini imperatoris nomine, annum 764 manifeste designat.

[104] [ipso rege jubente] Hanc autem tam accuratam temporis notam ex archivo, ut credere fas est, monasterii Mauziacensis accepit auctor, quem Tillemontius aliique putant fuisse Lanfridum abbatem, de quo in translationis Actis fit sermo. Quod si ita est, hic Lanfridus Passionis magnæ auctor dicendus est; eodem enim stylo utitur, eisdem involvitur ambagibus, eamdem exhibet verborum pompam. Cum Tillemontio tamen sentire prohibeor, primo quia nullum invenio argumentum, secundo quia vir qualis Lanfridus fuit, ab ejusmodi dicendi genere propria indolis gravitate alienus censendus est. Auctores Passionum parvæ ac magnæ simplicem minimæ relationem ampliori singula dicendi genere extendere conati sunt. Juxta Passionem minimam, Lanfridus abbas petierat a Pippino ut concederet eis ex civitate Arverna aliquem transferendi licentiam. Concessit rex, qui paulo post Vulvicum veniens, interrogans de corporibus sanctorum ibi tumulatis, didicit sanctum Austremonium olim prædicatorem ejusdem urbis fore. Tunc reminiscens monachorum petitionibus, divino tactus nutu, (ut scriptum est, Cor regis in manu Dei, quocumque voluerit vertet illud,) celeri nuntio fratribus jubet ut quantocius properent et simul cum eo summum martyrem deferant. Istud nutu Dei Passionis minimæ, vel, uti Passio parva habet, divino tactus spiramine, a Passionis magnæ auctore tam prodigiosum inflatur in modum ut in splendidissimam divinæ revelationis exeat historiam; cujus fidem, uti multarum aliarum rerum, apud auctorem relinquimus.

[105] [et comitante;] Mauziacenses itaque statim cum ingenti gaudio pergunt, et sepulturæ locum cum Joseph scriba et sacerdote regis in altum fodientes, noctemque illam pervigilem ducentes, sanctissimi martyris corpus digne componunt. Mane autem facto rex cum exercitu suo adveniens, et circumquaque per omnem regionem audientes, non modica ibi facta est turba. Rex autem sequebatur corpus et humeris deportabat; fit ingens lætitia. Qui deferebant lætabantur; a quibus auferebant, flebant. Talique ordine beatus martyr Austremonius ad eumdem (Mauziacense) voluit monasterium tranferri. Deinde pauca commentatus de opportuna et rebus adjunctis accommoda translatione Iciodoro Vulvicum et Vulvico Mauziacum, ad miracula Mauziaci ostensa progreditur enarranda. De miraculis vero in itinere factis, quæ Passio parva et magna referunt, ne verbum quidem aut signum Passioni minimæ additum fuit. Quæ ob illam causam nec affirmare nec negare in animo est. Fieri enim potuerunt, utrum vero facta sint, dubitare prorsus licet. Ita a lædenda pietate atque ab asserendo mendacio æquali distamus spatio.

[106] [cui translationi, secundum relationem posteriorem,] Necessarium duximus huc pauca afferre ex iis quæ apud Labbeum [Nov. bibl. mss., tom. II, p. 505 – 507.] post Librum miraculorum S. Austremonii descripta leguntur. Relatio illa composita fuit, ut mihi videtur, anno 1197: ita enim judico propter datam quæ subscriptionibus addita est, quam videsis infra. Potest tamen fieri ut tota relatio posterioris temporis sit, additis subscriptionibus et temporis nota ex authentico aliquo instrumento. Quæ idcirco a me dicuntur, quod tota relatio authentici instrumenti faciem non gerat, et in fine quædam adjecta sunt quæ in ejusmodi documentis inveniri non assolent. Toto tamen cœlo stylus et elocutio a stylo et elocutione præcedentium differunt, atque alium posterioris ætatis auctorem clamant.

[107] [interfuerunt Adebertus, Arvernorum episcopus, et Rogerius, dux Aquitaniæ,] Ex hac relatione discimus translatione Vulvico Mauziacum interfuisse Adebertum Arvernorum episcopum, et Rogerium Aquitaniæ ducem tempore ipsius translationis a Pippino extorsisse caput S. Austremonii, quod ad castrum suæ ditionis quod vocatur Petra-incisa * transtulit; unde postea Iciodorum reportatum fuit. Iciodorenses tandem gloriari cœperunt integrum apud se servari Austremonii corpus. Quo rumore commoti Mauziacenses Robertum episcopum Claromontensem rogaverunt ut examen canonicum institueret: quod quum coram multis testibus fecisset, inventæ sunt S. Austremonii reliquiæ integris adhuc Pippini sigillis: reliquias in vas illud unde fuerant assumptæ sagaci studio reposuerunt honorifice, et illud vas diligentissime fuit reconsignatum, quousque in aliud vas multo pretiosius tempore opportuno transponatur. Lege integram narrationem cum subscriptionibus in fine post Acta.

[108] [qui et caput S. Austremonii a rege impetravit.] Diximus supra in Passione magna circa finem multa legi hiulca, abrupta, quæ vix aut ne vix quidem intelligi queant. Quibus locis lux affulget ex hac relatione. Rotgerius enim qui ibi nominatur, quique fundator Karrofuli * dicitur et eidem loco Petram-incisam tribuit, idem est Rogerius Aquitaniæ dux, qui a Pippino rege sacrum Austremonii caput accepit. Huc spectant ea quæ quorsum pertineant ne divinando quidem assequi poteris, nisi capitis donationem sciveris. Legimus fere ad finem Passionis, ubi obscuris verbis translatio Vulvico Mauziacum indicatur: Nil jam conjiciens rex nomine fisus amminiculo * sacrum merito a terrigeno cespite aufert ac subito * cœlibatum manibus laudabiliter sustentatur. Stellulæ quas textui suo Labbeus inseruit admonere videntur locum esse hiulcum. Hæc ita explico: Rex Pippinus, jam nihil moratus et nulli dubio inhærens, cum Austremonii nomen audivisset, corpus sancti viri e terra exaltari jubet, et quum portaretur, propriis manibus sustentabat. Jam sequitur: Præterea tres pueri vultu decoreque parili ac venustate luculenti, sertis religatas invicem manus rosarumque speculis redimiti, ad exequias convenere; quorum unus peplum apprehendens subinde cervical operto, non illic ubi occiput sed ubi discriminat sinciput, manum injiciens tres rosæ flores tulit: videlicet prima, sacram ferre hæredem; secunda, lætos vernulis afflare honores; tertia, vim superam in præsidium incunctanter coaptandam. Hæc, credo, occasione donati a Pippino Austremonii capitis Rogerio, quam donationem in scripta translationis historia legere potuit, feracissimum auctoris ingenium excogitavit, ut cœlestem quasi angelorum interventum insinuaret, qui sublatis de sub capite Austremonii rosis, Rogerio Eufrasiæ marito, ut ibidem legitur, et piam sobolem et domus honores et cœleste portenderent præsidium. Quare ex mente auctoris, quam exprimere non potuit, congruum fuerit ut Rogerio petenti Pippinus sancti episcopi caput concederet. Rosas miraculosas intelligere auctorem clarum est ex sequenti translatione, quam mense februarii, multa nive cadente, factam esse dicit.

[109] [Reliquiæ] Post recognitionem factam a Roberto, [S. Austremonii recognitæ anno 1197;] Arvernorum episcopo, anno 1197 aut circiter, sacræ reliquiæ in monasterio Mauziacensi constanter asservatæ fuerunt. Credibile est a seculo duodecimo exeunte usque ad seculum decimum octavum sæpius fuisse recognitas; nos tamen nihil authentici documenti reperire potuimus, præter instrumentum authenticum quod anno 1839, die 24 octobris, in capsa sancti Austremonii a R. D. Combes, episcopi Claromontensis vicario generali, has reliquias recognoscente inventum fuit; quo instrumento testabantur monachi Benedictini se, Ill. D. Massilionio Claromontensi episcopo petente, die 23 febr. anni 1731, S. Austremonii capsam aperuisse, et os a sacro corpore abstulisse, episcopo tradendum. Cujus rei processum verbalem lege infra una cum litteris petitoriis episcopi Massilionii.

[110] [recentius vero jussu episcopi Claromontani,] Tandem sacrarum S. Austremonii reliquiarum solemnis recognitio seu visitatio facta est anno 1839, die 24 octobris, a Claromontano episcopo Ill. D. Ludovico Féron ac R. D. Combes, prædicti episcopi vicario generali. Cujus visitationis processum verbalem hic exhibemus, latine versum, ex gallico exemplari quod anno 1880 mense januario Mauziaci descripsimus in domo presbyterali, tradente ac benigne juvante R. D. parocho; reliqua acta publica, quorum versionem latinam hic dabimus ex exemplari gallico factam, apud eumdem venerabilem virum descripsimus, ipso quoque plurimum juvante, cujus viri insignem caritatem erga nos et erga S. Austremonium pietatem satis laudare non possumus. In his versionibus adornandis præcipuum studium fuit in veste latina servare gallicam formam, ut authenticis documentis, quæ vernacula lingua in opus nostrum inseri nequeunt, esset versio similior ac quasi pellucida.

[111] [die 24 octobris an. 1839, R. D. Combes,] Sequatur ergo primo loco processus verbalis D. Combes:

Exemplar processus verbalis visitationis reliquiarum sancti Austremonii, sancti Calminii, sanctæ Namadiæ et aliorum sanctorum in ecclesia Mauziacensi depositorum, factæ per D. Combes vicarium generalem, in archivo episcopatus depositi. — Anno 1839, die 24 octobris, nos Augustus Combes Montis-Ferrandensis seminarii præses, vicarius generalis, ad verificandas prædictas reliquias specialiter delegati, petente D. Faure, Mauziaci parochi, presbyteralem domum dictæ parochiæ adivimus. Quam commissionem impleturi operam dedimus ut certo nobis constaret reliquias gloriosi sancti Austremonii, civitatis Arvernæ apostoli, sancti Calminii, sanctæ Namadiæ, et aliorum sanctorum in Mauziacensi ecclesia depositorum, ibidem ad hunc usque diem fuisse conservatas.

[112] [Mauziaci,] Absque ullo dubio constat pretiosas sancti Austremonii reliquias primo Iciodori in sepulcro depositas, deinde post destructum Iciodori monasterium ab anno 674 usque ad 689 circiter, a Claromontano episcopo Avito nominis hujus secundo Vulvicum translatas, tandem anno 764 ab Adeberto Claromontano episcopo in abbatia Mauziacensi fuisse depositas. Præter monumenta historiæ ecclesiæ Arvernorum, et fidelium pietatem quæ sancti Austremonii gloriosas reliquias in Mauziacensi ecclesia venerata est, quæ nullum dubitandi locum relinquunt utrum Mauziaci sanctæ hæ reliquiæ fuerint depositæ, rem certam nobis reddidit epistola Massilionii, episcopi Claromontani, ad religiosos S. Benedicti Mauziaci existentes data, qua petit reliquias S. Austremonii ad altare consecrandum. Epistolam autographam vidimus, una cum deliberatione religiosorum Benedictinorum, dictæ petitioni acquiescentium. Epistola illa atque ea deliberatio inventæ in capsa reliquiarum sancti Austremonii, transcriptæ servantur in archivo ecclesiæ Mauziacensis. In dubium vocari nequit reliquias sancti Austremonii, populorum venerationi in Benedictinorum Mauziacensium abbatia quotannis expositas, in eodem loco conservatas fuisse usque ad infelicia revolutionis tempora, ad annum usque 1792, quo anno religiosi suo monasterio egressi sunt.

[113] [per testes idoneos] Operam deinde dedimus ad colligendas probationes quibus constare possit pretiosum hoc depositum intactum permansisse temporibus turbationis atque impietatis. Quem ad finem audivimus depositionem D. Joannis Baptistæ Rougier, moderni majoris * et communitatis procuratoris inde a revolutione anni 1793, anno ætatis 77; D. Joannis Auzène, proprietarii et agentis municipalis inde ab eadem revolutione, anno ætatis 74; et D. Jacobi Jabot, proprietarii exercentis functiones æditui * eodem tempore, anno ætatis 79.

[114] [probata reliquiarum authentia,] Hi omnes tres, notæ probitatis viri, qui Mauziacum ab infantia incoluerunt, testes fide digni, separatim interrogati, testimonio nos certiores fecerunt: 1° Fuisse ante revolutionem notorium S. Austremonii reliquias existere in ecclesia abbatiæ Benedictinorum Mauziaci easque quotannis fidelium venerationi exponi. 2° Tempore reipublicæ perturbatæ, quum spoliabantur ecclesiæ et reliquiæ violabantur, capsas quibus continebantur reliquiæ sancti Austremonii, sancti Calminii et sanctæ Namadiæ, et plurimorum aliorum reliquiaria a prædicto Joanne Auzène, secreto ex ecclesia fuisse remota et domum suam avecta, petente ac juvante D. Henrico Ferrier, parocho tunc constitutionali, depositaque fuisse in armario, cujus clavem spatio duorum ferme annorum D. Auzène constanter penes se servabat, eoque temporis spatio capsas non fuisse apertas. 3° Quum tranquillitas redire atque impietatis furor sedari videbatur, dictas capsas intactas fuisse redditas atque in sacristia depositas, ubi nos easdem reperimus. 4° Capsas in sacristia depositas ibidem perpetuo mansisse, nec expositas fuisse novis violationibus; erant enim sub tutela D. Henrici, quo exhortante et adjuvante D. Auzène impiorum eas furori subtraxerat; sacristia quoque, quæ presbyteralis domus præsentis cubiculis subjacet, propria facta erat D. Rougier, D. Auzène prædicti aliorumque Mauziacensium civium, empta ab hisce bonis civibus illa parte ædificiorum abbatiæ Mauziacensis quæ nunc est domus presbyteralis. 5° Clavem sacristiæ penes emptores fuisse usque ad pacem ordinemque restitutum. 6° Apertis catholicis ecclesiis, reliquias sancti Austremonii ceterasque venerationi fidelium fuisse expositas. 7° Capsas nunc in sacristia depositas easdem esse quas ante et post revolutionem viderant.

[115] [eadem solemniter recognovit] Quibus depositionibus additis circumstantiis auditis, ad aperiendas capsas recognitas a prædictis testibus processimus, præsentibus D. Faure parocho Mauziacensi, D. Dalbine parocho Sancti Amabilis Ricomagi, D. Bernardin parocho Marsatensi, DD. Dellestable et Déjardin directoribus majoris seminarii Montis-Ferrandensis, D. Grand eleemosynario collegii Ricomagensis, D. Rougier majore Mauziacensi et DD. Auzène et Jabot. Exterior forma capsarum, antiquitatis notas ostendentium, testatur ecclesiam Mauziacensem a multo tempore easdem possidere. In S. Austremonii capsa reperimus epistolam Massilionii et religiosorum Benedictinorum deliberationem autographas, quorum titulorum supra fecimus mentionem. Inspectæ sancti Austremonii reliquiæ veracitatem testimoniorum prædictorum neutiquam dubiam fecere, nosque impulere ad judicandum primum hoc depositum tempore commotæ reipublicæ et deinceps mansisse intactum. Pretiosæ hæ reliquiæ pannis sericis involutæ erant et linteis tempore exesis coopertis pulvere; tæniola pergamena hæc verba exhibebat: Reliquiæ sancti Austremonii. Pulverem lintea ac reliquiaria operientem sedulo colligendum curavimus atque in capsa decenter collocavimus una cum ossibus ossiumque fragmentis S. Austremonii, involutis linteo candido cum hac inscriptione: Ossa sancti Stremonii.

[116] [et authenticas declaravit,] Quamquam in capsa S. Austremonii non invenimus titulum scriptum, qui reliquiarum authenticitatem positive confirmet, non possumus prohiberi quominus eamdem illis fidem habere pergamus quæ ante revolutionem eisdem habita fuit, propter depositionem cum circumstantiis additis fide dignam testium auditorum, propter signa antiquitatis capsæ, propter statum in quo reliquias reperimus, propter cultum his reliquiis redditum toto tempore quo possibile fuit eas venerari, propter curam D. Perier, episcopi constitutionalis, suppressis duabus aliis Mauziaci ecclesiis, conservandi antiquæ abbatiæ ecclesiam eamque dedicandi sancto Austremonio, quemadmodum majoratus Mauziacensis acta testantur, propter magnam difficultatem, nec veremur etiam dicere impossibilitatem auferendi has sacras reliquias eisque alia ossa substituendi, sive tempore illo quo pretiosum hoc depositum sub tutela fuit D. Auzène, sive tempore quo traditum fuit D. Henrico Ferier, qui omnem lapidem movit ad subtrahendum illud furori revolutionariorum, sive tempore quo in sacristia fuit occlusum, clave manente penes emptores domus presbyteralis, sive eo tempore quo commissum fuit vigilantiæ ac fidelitati parochorum catholicorum, qui inde a revolutione ecclesiæ Mauziacensi præpositi fuerunt. Consideratio exigui momenti quod potuisset haberi in auferendo reliquias hasce pretiosas ipsisque alia ossa substituendi; consideratio magnæ curæ omni tempore Mauziaci habitæ conservandi hoc præclarum depositum, quæ cura manifestatur cultu sancto Austremonio reddito et periculis quæ omni abjecto timore subiere occultando hasce reliquias tempore terroris; spiritus bonus administrationis municipalis Mauziacensis diebus revolutionis; affectus bonus, pietas, zelus, devotio civium Mauziacensium erga sanctum Austremonium: hæ rationes omnes unitæ fortissime probant sacras has reliquias ad nostra usque tempora esse conservatas.

[117] [sicut et reliquias SS. Calminii, Namadiæ] Argumenta jam exposita, quæ ostendunt reliquias sancti Austremonii fuisse conservatas, etiam probant reliquias sancti Calminii et sanctæ Namadiæ in eadem capsa conclusas, ad nostra usque tempora esse conservatas. Invenimus insuper in capsa authenticam latine in charta pergamena exaratam die 8 sept. an. 1705, signante Claudio Foussier. Sacræ hæ reliquiæ inventæ sunt cum tæniolis, eoque in statu quem dicta authentica designabat. Nos vigilem curam adhibuimus ut hæ reliquiæ decenter in capsa reponerentur.

[118] [et aliorum,] Visitavimus quatuor reliquiaria lignea, quibus tamquam stylobatis quatuor parvæ statuæ ligneæ erant impositæ. In primo reperimus duos fasciculos separatos; uni inscriptum erat: Reliquiæ sancti Bonnitii episcopi et religiosi de Maniloco; alteri: Reliquiæ sancti Marii confessoris. In secundo os erat sic inscriptum: Maxilla sancti Petri. In tertio repertum est os satis magnum, cum hac inscriptione: Reliquiæ sancti Austremonii. In quarto erat digitus cupreus, quo in medio post vitrum particulæ ossium reperiuntur cum binis inscriptionibus quæ legi non potuere. Honorem habemus exponendi Reverendissimo episcopo nullas a nobis detectas esse probationes in favorem harum reliquiarum, præter hanc unam, tempore videlicet revolutionis quatuor illa reliquiaria a D. Auzène secreto ex ecclesia fuisse remota una cum duabus capsis, reddita eodem tempore, eaque populorum venerationi constanter exposita fuisse.

[119] [visitationis instrumento confecto;] In quorum fidem nos, vicarius generalis, specialiter delegatus, processum verbalem visitationis nostræ composuimus, cui subscripsimus una cum DD. ecclesiasticis præsentibus et testibus quos audivimus, ut serviat certificandæ authenticitati reliquiarum gloriosi sancti Austremonii, Arverniæ apostoli, beatorum sancti Calminii, sanctæ Namadiæ et sanctorum quorum supra mentionem fecimus, eorumque cultui perpetuando in terris.

Combes, vic. gen. — Dellestable. — Déjardin, S. Sulpicii. — Faure, deservitor. — Bernardin, deservitor Marsat. — Dalbine, parochus S. Amabilis. — Rougier, major. — Grand, eleemos. collegii. — Jabot. — Ozène.

[120] [cujus sententiam confirmavit Ill. Ep. Claromontanus.] Ex hoc processu verbali clare patet quam sollicita cura boni cives Mauziacences sancti patroni sui sacras reliquias ab incursu impiorum tutas servaverint. Jure igitur ac merito Ill. D. Ludovicus Féron, Claromontensis episcopus, anno 1839, die 20 novembris, inventas S. Austremonii reliquias declaravit authenticas solemni decreto ac statuto quod sequitur:

Nos Ludovicus Carolus Féron, miseratione divina et auctoritate sedis apostolicæ episcopus Claromontanus, visa relatione nobis præsentata a D. Combes majoris nostri seminarii præside, viso processu verbali composito a D. Faure deservitore Mauziaci, rebus omnibus multa cura examinatis, collectis suffragiis unanimis omnium membrorum concilii nostri, luminibus sancti Spiritus imploratis, perfecta et plena convictione acquisita, ordinavimus et ordinamus sequentia: Art. I. Reliquiæ sancti Austremonii quas possidet parochia Mauziaci agnoscentur ut authenticæ. Art. II. Reliquiæ sancti Calminii et sanctæ Namadiæ in eadem ecclesia conservatæ etiam agnoscentur ut authenticæ. Art. III. Cunctæ istæ reliquiæ qua tales fidelium venerationi exponentur. Art. IV. D. Combes, majoris nostri seminarii præses, per nos specialiter delegatur ad apponendum sigillum nostrum pretiosis istis reliquiis. Art. V. Quod attinet ad varia ossa conclusa quatuor reliquiariis quorum relatio prædicta et processus verbalis faciunt mentionem, volumus ut cum honore serventur et ponantur in loco conveniente. Attamen haud permittimus ut fidelium venerationi exponantur, deficiente plena certitudine eorumdem authenticitatis.

Actum Claromonte, in nostro palatio episcopali, die 20 novembris 1839.

† L. C. Ep. Claromontanus. — Ex mandato, Osoucard, can. vic. gen.

[121] [Subjunguntur epistola] Huic decreto subjungimus exemplar epistolæ Massilionii et processus verbalis monachorum [Massilionii petentis reliquias S. Austremonii] Mauziacensium, quorum in processu verbali D. Combes fit mentio. Utrumque instrumentum in linguam latinam vertimus, servata quantum fieri poterat facie gallica, ad augendam fidem:

Epistola Massilionii. Construendum curavi in palatio episcopali sacellum, quod Deo dedicavi sub invocatione sancti Austremonii, Arverniæ apostoli et primi episcopi, cujus sacrum corpus in vestra conservatis ecclesia. Suppliciter a te, domine, peto ut domino Théron parum aliquid cinerum ejus vel ossium aliquot particulas tradas, sub novi sacelli altare mittendas. Pro benignitate vestra scriptum testimonium adjungetis, quo significetis vos me petente hasce reliquias a corpore sancti Austremonii separasse, sub altari sacelli palatii episcopalis ponendas. Nomen vestrum ac meum adscribetis, annumque diemque; est enim mea authentica jungenda particulis quas mihi missuri estis. Exspecto magno cum desiderio, altare consecraturus. Si clementiori uteremur cœlo, exhortarer vos ut veniatis mecum pransuri cras, ipsique illas afferatis.

Sum, domine, animo sincerissimo vester Humillimus atque obsequentissimus famulus,

† J. B. Episcopus Claromontanus.

Hoc mane, die martis.

[122] [et deliberatio monachorum Mauziacensium] Processus verbalis mon. Mauziacensium. Hac die vigesima tertia mensis februarii, anno millesimo septingentesimo trigesimo primo, ad horam octavam matutinam, D. Ludovicus Taupin, prior abbatiæ regiæ SS. Petri et Pauli Mauziaci prope Ricomagum, Ordinis Cluniacensis, Claromontanæ diœcesis in Arvernia, quum nos in capitulum convocasset, ubi tota communitas inventa est capitulariter congregata, nobis exposuit Reverendissimum Dominum Joannem Baptistam Massilionium, modernum episcopum Claromontanum, honore se affecisse scribendi ad se epistolam datam die 30 januarii anni præsentis, qua ipsum cunctosque religiosos componentes communitatem dictæ regiæ abbatiæ Mauziacensis instantissime orat ut velint sibi communicare aliquot particulas reliquiarum corporis sancti Austremonii, Arvernæ provinciæ apostoli et Claromontanæ diœcesis primi episcopi, quarum possessores sunt ex tempore immemoriali, quasque conservant in sua ecclesia obseratas cum omni requisita decentia in capsa, propter antiquitatem venerabili; quæ reliquiæ ponendæ sint sub altari sacelli novi quod dictus Dominus Episcopus construendum curavit in palatio suo episcopali sub invocatione ejusdem S. Austremonii.

[123] [petitioni annuens;] Lectione facta per secretarium dictæ communitatis non solum epistolæ Magnitudinis ejus, sed etiam alterius, Reverendissimi Patris Joannis Fricout, superioris religiosorum strictæ observantiæ Ordinis Cluniacensis, datæ die 14 præsentis mensis ad priorem abbatiæ Mauziacensis, tendentis ad exhortandum religiosos dictæ communitatis ut corde bono annuant votis ac precibus dicti Domini Episcopi; facta super negotio deliberatione, omnes unanimiter ei concurrerunt per communem consensionem; et extemplo deduxerunt dictum D. Ludovicum Taupin, dictæ abbatiæ Mauziacensis priorem, ad sacristiam, ubi hic alba et stola indutus est; deinde cum ipso, cereos accensos manu tenentes, iverunt ad sacellum ubi est capsa gloriosi sui patroni; qua discooperta, prostraverunt se, dictisque precibus requisitis in simili casu, dictam capsam aperuerunt, datoque incenso, extraxerunt os corporis dicti sancti Austremonii, gloriosi sui patroni, quod involutum panno bombycino operis damasceni decenter posuerunt in capsula, quam munitam et obsignatam sigillo dictæ abbatiæ dederunt in manus D. prioris, quem rogaverunt ut Domino Episcopo eam tradendam curaret; quod hic libenter in se recepit, promittens se commissionem ipsorum fideliter executurum, tradendo pretiosum depositum sibi commissum.

In quorum fidem præsentem processum verbalem composuimus, cui omnes religiosi, componentes nunc communitatem abbatiæ regiæ Mauziacensis subscripserunt, apposueruntque sigillum insignium dictæ abbatiæ, ut dicto Domino Episcopo pro re nata inserviat. — Datum et ratum habitum in abbatia Mauziacensi, hac die 23 februarii, an. 1731.

Domnus Ludovicus Taupin,
Prior abbatiæ Mauziacensis.

Copia præsens ex originali fideliter descripta reposita fuit in capsa, cum epistola dicti Domini Episcopi Claromontani.

L. S.

[124] [necnon processus verbalis D. Faure, parochi Mauziacensis,] Hisce subjungimus processum verbalem D. Faure, tunc parochiæ Mauziacensis deservitoris, de ipsa D. Combes visitatione, capsarum apertione et reliquiarum recognitione. Ex quo dirimi potest dubium quoddam quod legenti processum verbalem D. Combes, quem primo loco posuimus, oboriri potuit, videlicet utrum reliquiæ S. Austremonii et ceterorum sanctorum in una an in pluribus capsis fuerint repertæ. Ex hoc processu D. Faure clare patet in capsa S. Austremonii solummodo hujus reliquias fuisse repertas, sanctorum vero Calminii et Namadiæ in alia capsa.

[125] [de recognitione reliquiarum per D. Combes,] Processus verbalis visitationis et aperturæ capsarum sancti Austremonii, sancti Calminii et aliorum quatuor reliquiariorum, infra designatorum.

Anno 1839 dieque octobris 24, D. Augustinus Combes, majoris seminarii præses, vicarius generalis diœcesis, virtute delegationis specialis Reverendissimi Domini Episcopi Claromontani, se transtulit in ædes presbyterales et in ecclesiam Mauziaci, ad examinandam authenticitatem reliquiarum quas dicta ecclesia possidet, conclusas duabus capsis ligneis quarum una dicitur sancti Austremonii, altera cooperta cupro variis coloribus distincto dicitur sancti Calminii et sanctæ Namadiæ, et quatuor reliquiariis ligneis quibus tamquam stylobatis quatuor parvæ statuæ etiam ligneæ impositæ sunt.

Ne dubium venire possit de identitate capsarum et reliquiariorum supra designatorum, invitavimus ad assistendum cærimoniæ D. Joannem Baptistam Rougier, majorem et procuratorem communitatis inde a revolutione anni 1793, D. Joannem Ozène, proprietarium in parochia Mauziaci et agentem municipalem inde ab eadem revolutione, et D. Jacobum Jabot, proprietarium in eadem parochia et fungentem munere æditui inde ab eodem tempore. Qui tres testes cognitæ probitatis unanimiter declaraverunt coram D. vicario generali delegato, coram DD. Dalbine parocho Sancti Amabilis Ricomagi, Bernardin deservitore Marsati, Dellestable professore majoris seminarii diœcesani, Desjardin professore in eodem seminario, Prudhomme deservitore Sancti Georgii-de-Mory, Grand eleemosynario in collegio Ricomagensi et Faure deservitore Mauziaci, se perfecte agnoscere dictas capsas et reliquiaria esse easdem atque eadem quas et quæ religiosi Benedictini ante annum 1793 fidelium venerationi exponebant. Insuper dictus Joannes Ozène declaravit se, cessante religionis cultu in Gallia post annum 1793, capsas et reliquiaria prædicta secreto ac directe ex ecclesia Benedictinorum domum suam transtulisse, adjutum solummodo a D. Henrico Ferrier, tunc parocho constitutionali, qui hoc a se petiverat ut prædicta objecta revolutionariorum furori subtraheret; dictas capsas et reliquiaria deposita fuisse in armario, cujus clavem constanter penes se habuit, et mansisse in hoc armario usque ad cultum restitutum, et toto isto temporis lapsu numquam fuisse aperta, et deinceps per se ipsum directe fuisse reportata in locum unde sumpta fuerant, et commissa tutelæ dicti D. Henrici Ferrier, qui perrexit tempore et loco eadem fidelium venerationi exponere ut pridem factum fuerat.

His notitiis collectis, D. Combes processit ad aperiendas capsas et reliquiaria, ut sequitur. Primo aperuit capsam S. Austremonii, in quo reperta fuit epistola autographa Massilionii, Claromontani episcopi, petentis a priore abbatiæ Mauziacensis portiones aliquot reliquiarum sancti Austremonii, ponendas sub altari quod in palatio episcopali construendum curabat; processus verbalis religiosorum, petitioni annuentium, dictæ epistolæ adjunctus est et sigillo abbatiæ munitus. Juxta epistolam repertum est vetus vas porcellanum continens: 1° parvam ampullam vitream in qua erant quatuor dentes; 2° fragmenta plurima ligni veteris omnino putrefacti, et tæniolam membraneam hæc exhibentem: Reliquiæ sancti Austremonii. Post illud vas triginta duo ossa vel ossium fragmenta erant mixta pulvere multarum aliarum particularum ligni putrefacti, involuta linteo veterrimo et pessimo. Capsa mundata est; triginta duo ossa vel ossium fragmenta posita sunt in mappula candida ab omni parte consuta, et cooperta panno serico et villoso rubei coloris cum hac inscriptione: Ossa sancti Stremonii, et reposita in capsam. Ligni fragmenta collecta sunt in saccum lineum et posita in eadem capsa ad dextrum portæ latus; vetus vas porcellanum, continens parvam ampullam in qua sunt quatuor dentes, etiam in capsa repositum est ad portæ latus sinistrum.

Deinde D. Combes aperuit capsam sancti Calmini, abbatiæ fundatoris. Primum objectum quod repertum est, authentica erat latine exarata in charta pergamena, data die 8 septembris 1705, signante Claudio Foussier suppriore. Dicta capsa continebat saccos tres pelle ovina continentes ossa, et unum lineum continentem caput integrum, et reliquias alterius; ab utroque capsæ latere inscriptiones erant conformes authenticæ. Sacci positi sunt cum inscriptionibus in loco eodem quo fuerant; authentica quoque reposita est in loco quo fuerat, et capsa reclusa.

Statim post D. Combes visitavit alia quatuor reliquiaria lignea supra designata. In primo invenit duos parvos fasciculos separatos portantes, unum hanc inscriptionem: Reliquiæ sancti Bonnitii episcopi et religiosi de Maniloco, et alterum hanc: Reliquiæ santi Marii confessoris. Uterque fasciculus cum sua inscriptione in charta pergamena repositus fuit in locum suum. In secundo erat os unum cum hac inscriptione: Maxilla sancti Petri; fasciculus et inscriptio in charta pergamena reposita sunt in loco suo. In tertio erat os satis magnum portans hanc inscriptionem: Reliquiæ sancti Austremonii episcopi Claromontani. Os cum inscriptione in charta pergamena repositum fuit in loco suo. In quarto erat digitus cupreus, quo in medio sub vitro erant parvæ ossium particulæ, et a latere inscriptiones parvæ duæ in charta pergamena, quas legere non potuimus, sive quia temporis diuturnitate characteres notabiliter erant deleti, sive quod scriptura præcedentibus multo est antiquior. Artis periti nobis dixerunt contineri hæc verba: Ex digito S. Joannis Baptistæ, quæ transscripsimus in charta et una in reliquiario reclusimus. Altera legi non potuit. Omnium supra relatorum compositus est præsens processus verbalis cui D. vicarius generalis et testes supra designati mecum parochiæ deservitore subscripserunt.

Combes, vic. gen. — Dellestable. — Déjardin, p. S. S. — Bernardin, deservitor Marsati. — Dalbine, parochus S. Amabilis. — Faure, deservitor. — Grand, eleemosynarius collegii. — Rougier, major. — Jabot. — Ozène. — Prudhomme.

[126] [et de appositione sigilli episcopalis.] Hunc sequatur alter processus verbalis ejusdem Faure de appositione sigilli episcopalis:

Processus verbalis appositi sigilli episcopalis reliquiis sancti Austremonii, sancti Calminii et sanctæ Namadiæ, quas ecclesia Mauziacensis possidet.

Anno 1839 dieque novembris 27, ex articulo primo ordinationis Reverendissimi Domini episcopi Claromontani, datæ die 20 novembris anni hujus, quæ declarat authenticas reliquias sancti Austremonii, sancti Calminii et sanctæ Namadiæ, quas ecclesia Mauziacensis possidet; ex articulo quarto ejusdem ordinationis quæ D. Augustum Combes, majoris seminarii præsidem et vicarium generalem, specialiter delegat ad apponendum sigillum episcopale pretiosis hisce reliquiis, is denuo huc se transtulit in domum presbyteralem et in ecclesiam Mauziaci ad implendam commissionem suam.

Aperta sancti Austremonii capsa, lintea quæ sancti ossa continent exsoluta sunt; ossa principalia separatim involuta sunt tænia candida obsignata ab utraque parte extrema; ossa principalia una cum minoribus et ossium fragmentis reposita sunt in eadem mappula in qua antea erant, quæ fuit cooperta panno serico et villoso rubei coloris multis in locis consuto. Totum hoc ligatum fuit tæniola candida quæ totam latitudinem circumdat, et obsignatum ab utraque parte extrema. In medio addita fuit parva tæniola rosei coloris ad supplendam tæniolam candidam, breviorem quam ut totum pretiosum fasciculum circumplecti posset; qui fasciculus, debite obsignatus, repositus fuit in capsa cum hac inscriptione: Ossa sancti Austremonii. Saccus lineus continens ligni fragmenta inventa in hac eadem capsa ligatus fuit tæniola candida ab utraque parte extrema obsignata, et positus in capsa a portæ latere dextro: parva ampulla continens quatuor dentes, ad orificium fuit obsignata et reposita in veteri vase porcellano a portæ latere sinistro. Epistola Massilionii, processus verbalis religiosorum, ordinatio Reverendissimi Episcopi in capsa fuere posita, quæ fuit obserata, et sigillum foris appositum scuto seræ.

Deinde sancti Calminii capsa aperta est, sacci continentes ossa extracti, sollicite ligati; partibus extremis sigillum appositum: omnes dein cum suis inscriptionibus eodem loco suo repositi sunt. Antiqua authentica in charta pergamena latine exarata, insuper inscriptio in charta indicans ordinationem qua permittitur expositio reperiri in capsa sancti Austremonii, in eadem capsa conclusæ sunt. Capsa fuit obserata et sigillum appositum seræ catenatæ, ligatæ tæniola rosei coloris.

Totum hoc actum est præsentibus DD. Dalbine parocho Sancti Amabilis, Dellestable majoris seminarii directore, Déjardin ejusdem seminarii directore, Pillière deservitore Vulvici, Rordes deservitore de Chateaugau, Bernardin deservitore Marsati, Faucher eleemosynario visitationis oppidi Ricomagi et Grand eleemosynario collegii ejusdem oppidi.

In quorum fidem nos, deservitor parochiæ Mauziaci, præsentem processum verbalem fecimus, cui D. vicarius generalis et testes prædicti nobiscum subscripserunt die, mense et anno ut supra.

Combes, v. g. — Faure, deservitor. — Dalbine, parochus. — Déjardin, p. S. S. — Dellestable, p. S. S. — Faucher. — Bernardin, deservitor Marsati. — Grand.

[127] [Novissima recognitio reliquiarum facta anno 1852.] Tandem sequatur actus authenticus secundæ aperturæ capsæ S. Austremonii et extractionis reliquiarum factæ a Ludovico Féron, episcopo Claromontano, per D. Brun, vicarium generalem prædicti episcopi, ex ejusdem mandato, die 29 januarii, anno 1852:

Nos Ludovicus Feron, miseratione divina et auctoritate sedis apostolicæ episcopus Claromontanus, implorato lumine sancti Spiritus aperuimus capsam continentem reliquias sancti Austremonii Arvernæ civitatis apostoli, pieque provoluti in genua coram pretiosis illis reliquiis, inde pro ecclesia nostra cathedrali duas particulas extraximus, quæ sunt fragmentum satis magnum tibiæ dextræ, et alterum fragmentum minus magnum ejusdem ossis. Quo facto, remisimus reliquias in eumdem statum, replicatasque cum eisdem linteis designatis in processu verbali D. Combes, vicarii generalis diœcesis et majoris seminarii præsidis, nostro sigillo obsignavimus.

Mauziaci, die 20 januarii an. 1852.

Brun, vic. generalis. — Ex mandato, Aug. Teilhot, C. Secret.

[128] [Præter reliquias S, Austremonii Mauziaci servatas,] Magnopere desideraveram actum authenticum hujus secundæ aperturæ et recognitionis reliquiarum; verum invenire non licuit. Fortasse non publica, sed privata assistentis et examinantis medici, domini scilicet Imbert, ut aliunde mihi compertum est, auctoritate facta est relatio quam lego in libro D. Gomot de abbatia regali Mauziacensi, gallice scripto [Gomot, Histoire de l'abbaye royale de Mosat, p. 220.] ; ubi sequentia numerantur: 1° Femur dextrum cui deest apophysis, quem magnum trochanterem vocant, quæque videtur fuisse serrata. 2° Femur sinistrum integrum, dempta magni trochanteris facie aversa, quæ etiam serrata videtur fuisse. 3° Tibia sinistra et tibiæ dextræ pars superior. 4° Vertebri pars satis magna; tres vertebræ lumbares et rotula una. 5° Basis cranii tota. 6° Caput fere integrum, costarum fragmenta duo, calcaneum haud integrum. — Præterea capsa continebat plurima ossa parva, e quibus, præter digitorum pedumque phalanges aliquot, nihil discerni potuit. Post hanc ultimam capsæ aperturam sigillum episcopale portæ appositum fuisse non videtur. Ego quidem quum Mauziaci anno 1880 mense januarii instrumenta authentica descripsi, capsam intus et foris diligenter inspicere potui, aperiente D. parocho; fasciculum et reliqua quorum in processu verbali mentio est, oculis usurpavi.

[129] [aliæ nonnullæ] Ex notabilibus reliquiis S. Austremonii extra Mauziacensem ecclesiam existere didici partem unam in seminario majori Claromontano-Ferrandensi, [servantur Claromonte et Iciodori.] quam secum tulisse videtur Mauziaco domum D. Combes, alteram in ecclesia cathedrali Claromontensi, tertiam in ecclesia parochiali Iciodorensi.

[130] [Quo devenerit S. Austremonii caput, incertum.] Omnem operam dedi investigando capiti S. Austremonii, quod olim constat Iciodori fuisse conservatum; cujus translationem et vices varias antequam Iciodorum perveniret, videsis in relatione illa cujus supra meminimus, quæque infra post Acta legenda est. Quum Mabilionius scriberet alterum tomum Actorum SS. Ord. S. Benedicti seculi III, caput S. Austremonii in Iciodorensi monasterio adhuc servabatur, ut ipse auctor testatur in Translatione S. Stremonii episcopi Arvernensis (p. 194): Iciodorum monasterium hactenus (an. 1672) perseverat sub Ordine S. P. Benedicti, recens congregationi S. Mauri unitum; in quo sancti Stremonii caput etiam nunc asservatur, corpus vero Mauziaci. Quo vero tempore Iciodoro ablatum quove portatum fuerit, non constat. R. D. Daguillon, parochus Iciodori, qui me hospitalitate præclara Iciodori domum suam recepit, dicit se nullam invenisse memoriam hujus capitis Iciodori existentis, neque ante neque post rerum subversionem in Gallia. Notum quidem est in recognitione reliquiarum facta Mauziaci a vicario generali Brun, a doctissimo viro Imbert, medicinæ doctore, inter reliquias inventum fuisse caput et cranii partem. Verum doctissimo medico certo constare non potuit hoc esse caput S. Austremonii. Plura aut certiora discere non licuit.

[131] [Quædam reliquiæ olim servatæ Claromonte in ecclesia S. Illidii] Reliquias S. Austremonii alibi quoque fuisse aut esse, subinde ex variis documentis collegi. Unum et alterum hic adscribo iterum, (nam allata jam fuere, ut testimonium martyrii,) juxta Galliæ christianæ auctores (tom. II, p. 225): Anno 1709, in ecclesia S. Illidii, destructo altari S. Illidii, lapis marmoreus inventus est cum hac inscriptione: Hic reliquiæ sunt B. Austremonii mrs. scique Juliani et Stabile. Quamquam non admitto corpus S. Austremonii aliquamdiu jacuisse in hac ecclesia, patet tamen reliquias quasdam ibidem fuisse.

[132] [et in ecclesia cathedrali,] Deinde lego: In ecclesia cathedrali servatur capsula ex argento inaurato cum hac inscriptione: Partes femoris Sancti Austremonii Arvernorum episcopi et martyris. Juxta Sammarthanum neutra inscriptio septingentos annos superat. Unde patet ex judicio D. Sammarthani facile ad annum 1197 posse referri. Quod si ita sit, credam a Roberto pontifice Arvernorum ex Mauziacensi cœnobio Clarummontem fuisse allatas tunc quum reliquias examine canonico recognovisset. Partes femoris dicit inscriptio; et relatio doctissimi medici Imbert, qui die 29 januarii an. 1852 reliquias S. Austremonii examinavit, inter ossa sancti viri enumerat duo femora, parte aliqua mutila utraque, quæ videntur, inquit, serrata. Quare non absurdum erit opinari duo femora tunc fuisse mutilata quum solemnis recognitio occasionem facilem pontifici daret. Posteriorem epocham non libenter admittam, quia inscriptionis antiquitas contrarium videtur postulare. Nihil tamen certi definire audeo, quia tota res mihi stat aliena fide, eaque hominis autumantis potius quam judicantis.

[133] [atque adhuc in Entraigues.] Tandem audivi ex ore doctissimi viri, R. D. Chaix de Lavarène, parochi Sancti Genesii apud Carmelitas Claromonte, reliquias S. Austremonii servari in ecclesia veteris communitatis S. Austremonii in Entraigues. Atque hæc sunt quæ de reliquiarum S. Austremonii elevatione, translationibus atque existentia ad meam notitiam pervenerunt.

[Annotata]

* Saint-Ivoine

* Charroux

* gallice maire

* gallice marguillier

§ VI. De cultu S. Austremonii.

[Antiquus cultus S. Austremonii apud Arvernos.] Si Actis apocryphis fides est adhibenda, statim a martyrio sacrum viri corpus publici cultus honores accepit. Qui cultus paulatim intepuit et tandem desiit, donec tempore Cautini, cœlesti visione, si Cautino fides, martyris tumulum illustrante, intermissus cultus reparari cœpit. Tunc verum cultum miraculis etiam commendatum incepisse, ex Gregorio Turonensi, De gloria conf., cap. 30, certum est. Postea vero bellis et barbarorum incursibus vastato Iciodorensi monasterio, sepulcrum sancti viri absque honoribus debitis aliquamdiu ruderibus ac squalore obrutum mansisse videtur, donec ab Avito II sacrum corpus exaltatum e terra et Vulvicum translatum fuit, uti supra fuit enarratum. Inde ad nostra tempora cultu non intermisso S. Austremonius apud suos gaudet Arvernos. Extra Arvernorum fines hic cultus sero sparsus est.

[135] [Non tamen memoratur sanctus in vetustis martyrologiis.] Martyrologium quod Hieronymianum vocatur Austremonii nomen non habet, nullis, ne antiquissimis quidem exemplaribus, v. g. Epternacensi aut Bernensi. Ado Viennensis Austremonii non meminit, nec reliqua martyrologia antiqua. In Usuardo puro non invenitur; in additamentis tamen ad kal. novembris legitur ejus nomen et elogium breve. Videlicet, in codice Aquicinctino: Arvernis, sancti Austremonii episcopi; in codice Victorino, et reginæ Sueciæ n° 130: Civitate Arvernis, sancti Austremonii episcopi et martyris; in codice Altempsensi: Arvernis, natale beati Austremonii martyris, primi pastoris civitatis ipsius; apud Belinum, in editione altera: Arvernis, sancti Austremonii, primi Arvernorum episcopi et martyris. Molanus, haud dubie ex Belino, juxta Sollerium, textui subdidit: Arvernis, sancti Austremonii primi Arvernorum episcopi et martyris.

[136] [Ejus elogium in martyrologio Romano.] Galesinius breve habet elogium: Arvernis, sancti Austremonii, episcopi et martyris. Tandem Martyrologium Romanum kal. novembris Austremonii mentionem facit his verbis: Arvernis, sancti Austremonii, primi ejusdem civitatis episcopi. Saussaii longius elogium describere supervacaneum est. Quibus adde breviaria, quæ recensere nihil attinet.

[137] [Missa propria concessa vicariatui apostolico Novæ Caledoniæ,] Tandem hic subjungimus missam propriam S. Austremonii, quæ simul S. Austremonii cultum in extremas terras propagatum indicet.

DOM. INFRA OCT. FESTI OMN. SANCTORUM. IN FESTO SANCTI AUSTREMONII, PRIMI ARVERNORUM EPISCOPI, ET VICARIATUS APOSTOLICI NOVÆ CALEDONIÆ PRINCIPALIS PATRONI. (Ex duplici decreto S. R. C. de Propaganda Fide 15 maji 1881 et 18 decembris ejusdem anni.)

Introitus. Psalm. 95. Annuntiate inter gentes, quoniam magnus Dominus super omnes deos; quoniam omnes dii gentium dæmonia: Dominus autem cœlos fecit. Psalm. ibid. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra. Gloria Patri.

Oratio. Deus, qui nos de tenebris in admirabile lumen tuum beati Austremonii prædicatione vocare dignatus es: da nobis ejus meritis et precibus ita digne evangelio Christi conversari, ut eam quam te miserante suscepimus fidem, sanctis operibus confiteri valeamus. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum.

Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Thessalonicenses. (1. Thessal. 2.) Fratres: Fiduciam habuimus in Deo nostro … accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei, qui operatur in vobis qui credidistis.

Graduale. Gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. In Christo Jesu per evangelium ego vos genui. Rogo vos, imitatores mei estote sicut et ego Christi. Alleluia, alleluia. Deo gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos.

Sequentia.

Arverna gens, mente læta
      Prome cantus die ista
      In laudem Stremonii.
Hic te primus informavit
      Vera fide, primus pavit
      Verbo evangelii.
Missus a Romana Sede
      Ad te volat; et repente
      Nova fiunt omnia.
Plebs, quæ prius sine Deo,
      Redemptore gaudet Christo,
      Jam fidelis et pia.
Quos ludebat stultus error,
      Quos tegebat noctis horror,
      Hi sunt lux in Domino.
Ubi vepres et spineta,
      Ibi surgit seges multa,
      Rigante Stremonio.
Christe, quem sub hoc pastore
      Patres nostri coluere
      Fide et virtutibus;
Quorum fidem profitemur,
      Fac et mores imitemur,
      Placentes in omnibus;
Ut corona quam in cœlis
      Tuis parasti electis,
      Mereamur perfrui.
            Amen. Alleluia.

Sequentia sancti Evangelii secundum Marcum. (Cap. 16, 15.) In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Euntes in mundum universum … super ægros manus imponent, et bene habebunt. Credo.

Offertorium. (Isaiæ 61.) Vos sacerdotes Domini, ministri Dei nostri, dicetur vobis: Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis.

Secreta. Benedictio tua, Domine, super hæc munera nostra descendat, quæ majestati tuæ pro triumpho sancti Austremonii offerimus, humiliter deprecantes ut cujus ministerio fidem accepimus, ejus intercessione ex fide vivamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat.

Communio. (Ephes. 2.) Eratis sine Deo in hoc mundo; nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope, in sanguine Christi.

Postcommunio. Deus, qui beati Austremonii ministerio eam nobis gratiam contulisti ut ex infidelibus fideles, ex peccatoribus justi efficeremur: adesto operibus tuis, adesto muneribus, ut quibus inest fidei justificatio, non desit fidei fortitudo. Per Dominum.

[134] [desumpta ex missis propriis Claromontanis.] Hæc missa desumpta est ex Missis propriis ad usum insignis ecclesiæ Claromontensis, a SS. Domino nostro Pio papa IX approbatis ac de mandato Ill. ac Rev. DD. Ludovici Caroli Féron episc. Clarom. editis (Parisiis, Le Clère, 1865). Ubi præterea legitur hæc præfatio propria, in festo et per octavam legenda: Vere dignum et justum est, æquum et salutare te quidem, Domine, in omnibus sanctis tuis mirabilem prædicare, sed in hac præsertim beati Austremonii festivitate maximas tibi gratias agere. Ipse enim vere nobis est apostolus, cujus ministerio nos a tenebris ad lucem et a morte ad vitam misericorditer transtulisti; hunc dedisti nobis patrem et magistrum, qui et per evangelium nos in Christo genuit et viam justitiæ verbo et exemplo primus monstravit; hanc tu nobis illo prædicante gratiam contulisti, ut qui hospites eramus et advenæ, nunc cives sanctorum et domestici Dei nominemur et simus. Et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, cumque omni militia cœlestis exercitus hymnum gloriæ tuæ canimus sive fine dicentes.

VITA PRIMA S. AUSTREMONII AUCTORE ANONYMO
ex duplice codice Claromontano.

Austremonius, episcopus martyr, Arvernorum apostolus (S.)

BHL Number: 0844 a

EX MSS.

CAPUT PRIMUM.
S. Austremonii missio in Galliam. Labores apostolici. Monasterii Iciodorensis ædificatio.

[S. Austremonius cum aliis sex a S. Clemente in Galliam missus,] Sanctus igitur Austremonius, apostolorum Christi discipulus, temporibus Decii imperatoris cum aliis quampluribus condiscipulis in Galliis missus legitur ad prædicandum. Verum post accessum apostolorum, cum Valentiniani et Novatiani hæresis inimico impellente contra legionem christianam grassari [crassari 2.] cœpisset, sanctus Clemens, discipulus ac successor beati Petri, apostolorum principis, hos viros sicuti ab apostolis ordinati fuerant in singulis eos urbibus destinavit. Hivero missi sunt: Turonicis Gratianus episcopus, Arelatensis Trophimus episcopus, Narbonæ Paulus episcopus, Tolosæ Saturninus episcopus, Parisius Dionysius episcopus, Lemovicen [ita 2.] Marcialis episcopus, Arvernis vero Austremonius est destinatus episcopus. De his vero Dionysius ac Saturninus per martyrii palmam cursum consummarunt, Gratianus vero Trophimusque et Paulus ac Marcialis in summa sanctitate post adquisitos Ecclesiæ populos ad fidem præ omnibus Christi dilatatam, felici confessione migrarunt. Et sic tam illi per martyrium quam hi per confessionem relinquentes terras in cœlestibus pariter sunt conjuncti. Sanctus vero ac venerabilis Dei cultor Austremonius, qui cum Gratiano beatissimo vel reliquis quos memoravimus est directus, quo amplius cognovit gentilitatis fervere errorem, illic intrepidus ac fidei calore accensus, Domino ducente Arvernis civitatis mœnia pervenit. Spiritu enim Sancto repletus non verebatur incredulæ gentis expetere feritatem, hoc sibi re arbitrans prodesse ad gloriam, si rudem ac dudum incultam terram ad verbi Dei semina proscindere et excolere ac fructiferam Domino juvante cum laborum certamine reddere posset; juxta illud quod scriptum est: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Solitudo autem hujuscemodi regio cum habitatoribus recte dicitur, quia sine Deo in hoc mundo vana et insensibilia elementi colentes variis dæmoniorum erratibus subditi erant, adorantes creaturam potius quam Creatorem. Nam eadem urbs ad quam Dei famulus primo perrexit in Limannia b sita habetur, illoque in tempore secundum hujus desideria erroris et conventu populorum et nobilitate inclita videbatur.

[2] [Arvernis ecclesiam construit] Erat igitur civitas ipsa, ubi maximus tunc gentilium error c colebatur, in supercilio montis ejusdem urbis posita, muro et turribus firmiter munita, et aquæducto grandi et miro opere irrigabatur. Siquidem terris fecunda, nemorosa arboribus, vineis uberrima, populis constipata et referta commerciis habebatur. Sed terra fructifera et fertilis a malignis operibus inhabitantium erat corrupta. Ad hunc denique locum sanctus vir Dei Austremonius properans, ecclesiam ibi quæ nec locis nec populis erat nota, Domino protegente, cum magno studio fabricavit. Cumque illic indesinenter die noctuque verbi Dei semina spargere non cessaret, ad prædicationis illius constantiam innumerabilis multitudo utriusque sexus ex eadem provincia concurrentes, pie ac fideliter sanctis ejus monitis obedientes, Creatori omnium Deo credere cœperunt.

[3] [et Christi fidem prædicat.] Igitur sanctus Dei præsul ac per omnia apostolicus vir, Arvernorum congaudens facilitatem credendi, baptismi gratia illos regenerare studens, evangelicis verbis adloquebatur eos dicens: Genimina viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Facite fructus dignos pœnitentiæ, quoniam per gratiam Domini nostri Jesu Christi de insensibilibus lapidibus, id est ex incredulis et necdum Deum cognoscentibus patribus, in veros Abrahæ filios commutari meruistis. Gratia enim Dei estis salvati per fidem; qui vos pretioso sanguine quasi inmaculati agni redimere dignatus est. Cujus beneficio et ope adjuti, confortamini alterutrum, spem habentes quia qui cœpit in vobis opus bonum perficiet. Multis vero exhortationibus et doctrinis populorum turbis imbutis atque ad verbi Dei notitiam cum multo labore et signis a Domino ac miraculis non modicis convocantibus provocatis, levitarum et sacerdotum officia, sicut traditum illi fuerat, ecclesiastico more instituit d. Tantas denique sub eodem tempore virtutes dignatus est Dominus ostendere per illum, ut gentilium corda non minus miraculis quam prædicationibus erigerent.

[4] [Rusticus ejus ope a naufragio servatur.] Nam cum quodam die isdem beatus pontifex Austremonius juxta Flaveris e fluvium populum prædicaret ac strenue moneret ut stabiles permanerent in his quæ ab ipso didicerant, unum inibi fertur a Domino accidisse miraculum. Traditur enim relatione fidelium quod duo rustici ad ligna cædenda flumen transfretare voluissent, cumque populi ubi vir Domini prædicatio[ni] inserviebat substitissent, unus ex illis accepto pane ex quo refectionis hora comesturus erat, ut credo, inspiratus a Domino, perrexit ad episcopum obtulitque ei. Qui suscipiens eumdem panem, benedixit eidemque rustico eulogias ex ipso dedit. Mox rediens navim cum comite suo pluribusque aliis conscendit, et vento flante commovetur aqua. Navis vero inter aquarum undas agitata submergitur, et omnes necantur præter unum cui beatus pontifex Austremonius eulogias dedit; qui natando ripam fluminis attigit, et meritis viri Dei intuentibus, inlæsus evasit. Dæmon vero qui ceteros in profundo pelagi mersit, hunc littora fluminis incolumem properari cernens, ad collegam suum audiente populo clamabat in aere: Eu quid agis? Quare non necas hunc qui tam audaciter fluminis undas transcendit? Ad quem respondit: Non valeo, licet cupiam, quia Austremonius, qui undique nos ejicit, eulogias illi dedit. Quo manifesto peracto miraculo, ab illo die et deinceps sanctum Austremonium magis prædicantem audierunt. Etiam usus inolevit in omnem regionem ut jejuni quique, si sacerdos adest, eulogias accipiant, quæ pro sancta communione habentur.

[5] [Multis ad fidem conversis,] Igitur cum jam ab omnibus virtutibus et signis claresceret, fiebat omnimodo ut ipsi adjutores magistri existerent et prædicatores verbi Dei, qui paulo ante cultores idolorum esse desierant. Ab ipsis denique simulacra destruebantur a quibus summo cum studio fuerant fabricata. Et sicut exhibuerant sua membra servire injustitiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita e contrario studebant servire Deo in sanctificationem. Destruebant aras ubi dæmonibus ante sacrificaverant, et ipsis in locis cum magno conamine et miro decore ecclesias construebant; quibus per idem tempus mos et amor in prædicta urbe increvit, ut tantæ basilicæ Domino opitulante construerentur quantæ [quatenus 2.] nusquam in una [nulla 2.] aliarum civitatum regni illius constructæ [construere 2.] cernuntur. Pro quo gratias, summe Pater omnipotens, poscimus, qui tam egregium prædicatorem mittere [mitti. 2.] dignatus es, per quem olim tam innumerabilem populum perditum ad cœlestia revocares. Jam enim implebatur hoc quod per Osee prophetam dudum ante dictum fuerat ex persona hujusmodi populi convertentis: Vocabo non plebem meam plebem meam, et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei viventis. Et illud Isaiæ: Venient ad te qui detrahebant tibi, et gentes quæ non cognoverunt te, ad te properabunt.

[6] [pastores constituit.] Cum igitur longo tempore sanctus Dei Austremonius in prædicta regione feliciter conversatus, populorum multitudinem ad Dei notitiam, sicut dictum est, perduxisset, congaudens de felicitate tanti gregis, tamquam bonus pastor Dominum exorat ut oves suas integro numero custodire dignetur, incessanter illi gratias agens pro innumera multitudine quam per eum adquisierat nomini suo. Et quamvis multis virtutibus et miraculis insignis videretur, in cunctis custodiam virtutis humilitatem mente retinens, hoc sæpe aiebat: Non ego quicquam operor, sed qui habitat in me Spiritus Sanctus. Et illud apostoli: Gratia Dei sum id quod sum. Posthinc vero, cum jam gregem Christi multiplicatum cerneret, sapientiores quosque ex ipsis et omnem injustitiam odientes, providens reliquæ multitudini, constituit præesse pastores, qui non desinerent omni tempore minus doctos a pravitatis itinere revocare atque ad viam veritatis, quæ Christus est, perducere festinarent. Hi autem qui a tam benigno magistro prædicandi curam susceperant, non subsistebant omni modo, sed meditationi legis Dei inservientes, quod a sancto patre didicerant, ceteræ plebi adnuntiare student.

[7] [Manasterium Iciodori condit.] His ita habentibus, sanctissimus vir Dei Austremonius populorum frequentiam non ferens quam in pontificali culmine sustinebat, necnon et seculi dignitatem quam ei præferebant filii quos in evangelio Christi genuerat devitans, ut impleretur quod dictum est: Justus justificetur adhuc, monasterium dicitur ædificasse in loco qui Iciodorus f vocatur, ubi non modicam monachorum turbam constituens, apostolicam vitam quam pleniter didicerat feliciter illis tradidit conservandam, docuitque eos regulis artis retundi animum et jugo semper Domini colla subdi.

ANNOTATA.

a Horum alter, seculi X, fuit olim abbatiæ S. Illidii. In eo desiderantur numeri 1 et 2, quos edimus ex altero seculi XIII; cfr. Comment. præv., num. 5. Codicem hunc designamus numero 2, illum vero antiquiorem numero 1. — Ipsam autem hanc Vitam primam in Commentario præv. Passionem minimam passim appellavimus.

b Limannia, sive Limania, gallice la Limagne, regiuncula est tractus Arvernensis.

c Videtur auctor indicare voluisse aliquod insigne erroris monumentum quod in Arvernica civitate coleretur quum eo Austremonius missus a Clemente advenisset. Opinor autem significari maximam illam Mercurii statuam eo tempore erectam Arvernis, atque hunc esse maximum illum errorem qui tunc colebatur Arvernis. De qua statua Plinius [Hist. Nat., lib. XXXIV, cap. 7.] : Verum omnem amplitudinem statuarum ejus generis vicit ætate nostra Xenodorus Mercurio facto in civitate Galliæ Arvernis per annos decem, HSc̄c̄c̄c̄ (sestertium quadringenties). Postquam ibi satis artem approbaverat, Romam accitus est a Nerone, ubi destinatum illius principis simulacrum colossum fecit CX pedum longitudine, qui dicatus solis venerationi est, damnatis sceleribus illius principis.

d Nihil Clementis et totius ævi apostolici temporibus magis consonum dici potuit. Verba enim illa morem evangelizandi apostolis proprium ac deinceps a viris apostolicis usurpatum graphice depingunt. Quem morem Clemens Romanus in prima ad Corinthios epistola iisdem ferme verbis tradit, cap. 42: Prædicantes apostoli igitur per regiones eturbes, primitias earum spiritu cum probassent, in episcopos et diaconos eorum qui credituri erant constituerunt [P. G., tom. I, p. 291.] . Quem modum ac rationem viri deinceps apostolici secuti sunt teste Eusebio. Qui postquam de Ignatio, Polycarpo aliisque apostolorum discipulis locutus est, ita pergit [Hist. Eccl., lib. III, cap. 37. (P. G., tom. XX, p. 291.)] : Præter hos alii quoque complures eodem tempore viguerunt inter apostolorum successores principem obtinentes locum. Qui utpote discipuli tantorum virorum admirabiles plane ac divini, ecclesiarum fundamenta, quæ variis in locis apostoli prius jecerant, additis ædificiis exstruxerunt; prædicationem evangelii magis ac magis promoventes et salutaria regni cœlestis semina per universum terrarum orbem late spargentes. Siquidem plerique ex illius temporis discipulis quorum animos ardentioris philosophiæ desiderio verbum divinum incenderat, servatoris nostri præceptum jam antea expleverant, divisis inter egentes facultatibus suis. Deinde relicta patria peregre proficiscentes, munus obibant evangelistarum, iis qui fidei sermonem nondum audivissent, Christum prædicare et sacrorum Evangeliorum libros tradere ambitiose satagentes. Hi postquam in remotis quibusdam ac barbaris regionibus fundamenta fidei jecerant aliosque pastores constituerant et novellæ plantationis curam commiserant, eo contenti ad alias gentes ac regiones comitante Dei gratia ac virtute properabant. Quippe divini spiritus vis ac potentia multa per eosdem miracula etiam tum operabatur, adeo ut prima statim audita prædicatione universi simul populi veri numinis cultum promptissimo animo susciperent. Qui hæc legit et lecta comparat cum iis quæ de S. Austremonio in Actis narrantur, plane eademreperiet dicta de Arvernorum primo episcopo quæ Eusebius de primis apostolorum discipulis ac successoribus enarrat.

e Flaver, i. e. Elaver fluvius, sive Elavaris, Elauris, Hileris, nunc l'Allier, surgit in Cebennis in confinio Gabalorum et Villavorum, et infra Nivernum (Nevers) in Ligerim influit. Recentiores scriptores eum Alerem, Alarem appellant, Helerium quoque et Helarium, Alerium et Alerim [Valesius, Notitia Galliarum, ad hanc vocem.] .

f Iciodorus, nunc Iciodorum oppidum (Issoire), supra urbem Claromontanam situm, ubi Bessæ amnis cum Elavere confluit. Monasterium primitus fundatum varias clades subiit ac solo fuit æquatum; postea a S. Præjecto alumno restitutum sec. VII, post iteratas clades instauratum est denuo sec. X. Cujus basilicam in honorem SS. Petri et Austremonii dedicavit Bernardus Claromontensis episc. circa an. 950 [Act. SS. O. S. B., sec. III, tom. II, p. 191 seq.] . Inutile censemus huc afferre quæ de fundato hoc monasterio in Manuscripto Iciodorensi narrantur; in quo scripto, cujus in his rebusquam levis sit fides nemo ignorat, asseritur illud monasterium anno 318 a comitissa Nataria fuisse erectum [Tablettes historiques de l'Auvergne, tom. VIII, p. 214 sq.] . De hac Nataria cfr. quæ dicit J. B. Bouillet [Statistique monumentale du Puy-de-Dôme, p. 193.] .

CAPUT SECUNDUM.
Judæorum conversio tentata. Lucius puer a patre necatus. S. Austremonii martyrium et sepultura. Revelatio corporis sec. VI.

[Judæi Austremonio mortem moliuntur.] Per idem vero tempus non modicam multitudinem ex Judæorum gente in Arvernam urbem constat fore diffusam a. Nam antiquus hostis, videns sibi perisse quos per famulum suum Austremonium Dominus adquisierat, et quia a mundi exordio contra electos Dei pugnare non destitit, totam nocendi sui artem contra virum Dei per hanc perfidam gentem studuit incitari. Verum cum beatus præsul hunc infelicem populum propter piaculum in Salvatorem commissum multis increpationibus argueret, atque ex divinarum Scripturarum auctoritate ostenderet propter salutem generis [regis 2.] humani de cœlo eum descendisse ad terras, et incarnatum de Spiritu Sancto et Maria Virgine, isdem perfidus populus nullo modo ei præbebat adsensum, nec solum, ut eos monuit, pœnitentiam ex incredulitate et duritia sui cordis perceperunt, sed etiam in ejus necem apertis persecutionibus conspirarunt. Quod sancti viri discipuli intelligentes, nuntiare student magistro quod de ejus interitu tota mentis aviditate Judæi cogitarent. Audiens autem pater sanctus [sanctum 2.] hunc sermonem, alacri vultu tranquilloque ut semper erat animo respondisse fertur: Ecce nuntium bonum de terra longinqua adlatum, si ad effectum rei quandoque præstante Domino perveniret. Cumque discipuli turbati de tali secum responsione conquererent, ait ad eos sanctus Dei Austremonius: Quid est, fratres, quod tristiores solito vos conspicio? Numquid consideratis martyrii mei gloriam pertimescere, quam toto mentis desiderio a Domino studeo promereri? Mementote verbi Domini Jesu dicentis: Non est servus major domino suo, neque discipulus major eo qui misit illum. Et iterum: Si me persecuti fuerint, et vos persequentur. Simulque reminiscite quid monuit dicens: Nolite eos timere qui occidunt corpus, quia postmodum non habent quid amplius faciant. Quid denique jucundius, immo quid servis Domini amabilius huic nuntio quæ detulistis? Qui ideo de terra longinqua bona nuntiare perhibetur, cum erutis animabus fidelium de laqueis tentationum, quæ tota vita humana est super terram, ad æternam patriam, ubi sine laborum certamine cum Christo perenniter regnaturi sunt, eos transmeare insinuatur.

[9] [Martyrium Lucii pueri et deinde ipsius S. Austremonii.] His vero et hujusmodi assertionibus fortiores eos contra hujus mundi tentamenta redditos, idem ipse contra resistentem sibi impiissimum Judæorum populum fide armatus, aperta eis voce Christum prædicare non destitit. Et licet ipsi plus de ejus interitu pertractarent, ille tamen et Dei Filium eis adnuntiare curat et parvulos quosque eorum comprehensos lavacri salutaris unda perfundit. Unde factum est ut unius Judæi filium qui potentior ceteris præerat, baptismi sacramento traderet. Quod cum nuntiatum fuisset Judæo filium suum fore [fonte 2.] baptizatum, maximo furore succensus, cum multitudine suæ gentis ubi vir sanctus tunc temporis morabatur adveniens, filium suum fertur in puteum projecisse. Beatum vero Austremonium antistitem multis verberibus laniatum quoadusque spiritum exhalaret, novissime capitis obtruncatione martyrii palma eum decorantes, dignam sibi Christus animam excipiens, apostolorum meritis constituit sociandam. Caput ejus in puteum post parvuli membra projectum, sed a christianis quam celeriter sublatum, utrosque condigno condientes honore in monasterio quod Hyciodori construxerat isdem sanctus martyr, sepulturæ locum tradiderunt. Ex aqua vero ejus putei infirmantium multitudo postea fideliter hauriens, meritis sancti viri ex variis languoribus saluti restituuntur.

[10] [Judæi expulsi S. Austremonii sepulcrum miraculis prius celebre,] Dehinc namque cœpit christianorum odium in Judæos concrescere, qui hoc scelus fuerant perpessi. Quos ita atrocissimis pœnis variisque suppliciis sunt insecuti ut ne unus quidem in hac urbe sicuti in aliis habitare noscatur usque in præsens b. His vero ad nihilum redactis et extra fines suos, si qui effugere poterant, dignam illis pœnam Domino tribuente, ejectis, eumdem locum in quo sanctum martyrem tumulaverant, summo honore dignum ducere, magnisque cum muneribus beati antistitis expetunt suffragia, cujus meritis et intercessionibus suffulti, ex quacumque tribulatione vel infirmitate læsi adveniunt, sani et incolumes ad propria revertuntur.

[11] [deinde neglectum, sec. VI, agente Cautino, rursus honoratur.] Verum longa per tempora, et quamdiu populus superstes fuit qui signa et miracula sanctamque conversationem beati Austremonii mente et opere retinebat, ad sepulcrum illius eadem plebs cum multis donariis devota mente concurrere festinat. Hos vero a seculo excedentes et per plures jam refrigescente caritate, cruda sequens increscit rusticitas. Qui licet scirent quod in prædicto loco Yciodoro requiesceret, nullum tamen illi exhibebant honoris cultum. Post longinqua vero annorum curricula Cautinus, cui ipsius Arvernæ urbis episcopatus datus est, in diaconatu suo eamdem ecclesiam rexit. Igitur dum nocte quadam in lectulo cellæ suæ quæ huic basilicæ adhærebat decumberet, audivit psallentium quasi parum resonantibus vocibus, et continuo surgens, vidit templum magno splendescere lumine; obstupefactus namque aspexit intrinsecus; erat enim cellula illa in superiore contra fenestras templi. Et vidit, et ecce circa tumulum multitudo albatorum tenentium cereos et psallentium. Quod diutissime cernens, cum discessissent, statim facto mane jussit tumulum cancello vallari, prædixitque reverentiam loci illius. Ex hoc enim frequens oratio super tumulum funditur, et auxilia antistitis impetrantur c.

ANNOTATA.

a Diffusos eo tempore per Arvernorum civitatem fuisse Judæos nihil habet absurdi, neque est isti ævo minus consonum. Pronum enim est Judæorum familias aliquot publico Claudii edicto Roma excedere jussas, in propinquas commigrasse Gallias, eoque conceptum erga Christi legem odium transtulisse.

b Tempus illud præsens quo noscitur nullus in urbe Arvernorum vivere Judæus, pretiosum videtur exhibere indicium quo tempus statuatur horum Actorum. Verumtamen indicium fallax est, uti ex dicendis patebit. Prima quidem specie designari videtur epocha ante seculum VI medium; nam post medium seculum illud multi apud Arvernos iique ditissimi vivebant Judæi, teste Gregorio Turonensi. Etenim inter vitia istius Cautini, Arvernorum episcopi, cujus ex ore S. Gregorius revelationem S. Austremonii quæ in Actis narratur, audivisse se dicit, cum ebrietate et avaritia et crudelitate ab ipso Gregorio refertur ejusdem Cautini familiaritascum Judæis. Post narrata enim alia indignissimi episcopi scelera [Hist., lib. IV, cap. 12.] : Judæis, inquit, valde carus ac subditus erat, non pro salute, ut pastoris cura debet esse sollicita, sed pro comparandis speciebus. Hic Cautinus successit sancto Gallo, Gregorii nostri avunculo, anno 562 [Savaron, Origines de Clairmont, p. 52.] . Sane putandum non est a Cautino revocatos fuisse Judæos ex exilio; non enim omississet Gregorius illud ceteris ejusdem sceleribus addere. Ergo, dicat aliquis, tempus illud quo Arvernorum civitas Judæis caruit, seculum sextum medium præcessit? Attamen aliud idque posterius tempus est quo Judæis habitatoribus caruisse Arvernicam civitatem certa historia testatur. Rem narrat Gregorius Turonensis [Hist., lib. V, cap. 11.] , eamdem versibus exornavit Venantius Fortunatus [Miscellanea, lib. V, cap. 5. (P. L., tom. LXXXVIII, p. 186).] . S. Avitus, qui Cautino successit in cathedram Arvernorum, una pentecostes vigilia baptizavit amplius quingentos; hi vero qui baptismum percipere noluerunt, discedentes ab illa urbe Massiliæ redditi sunt, ubi, adnotante Ruinartio, postea baptismum suscipere compulsi fuisse videntur ex epistola S. Gregorii Magni ad Virgilium Arelatensem et Theodorum Massiliensem episcopos [Epist. lib. I, ep. 45 (P. L., tom. LXXVII, p. 509 sqq.).] .Potest ergo fieri ut Arvernorum civitas dudumJudæo vacua permanserit, quod videns Actorum compilator, hanc Arvernorum felicitatem carendi Judæo inquilino cum traditione occisi a Judæis patriæ apostoli conjungere, ac factam multo post Austremonii mortem ævo Judæorum ejectionem hujus ætati attribuere voluerit. Quod multo magis suspicari licet in Passione parva ac magna, ubi idem factum narratur cum iis adjunctis quæ multo etiam propius ad Gregorii Turonensis narrationem accedunt; manere enim dicuntur baptizati, et qui baptismum recusant ejici; eodem plane modo res accidit sub Avito episcopo.

c Hic primi auctoris textus terminari videtur. Difficile enim intellectu est cur auctor, qui non semel Gregorianam narrationem exscripsit suo eam argumento aptando, hic verba præsentia Gregorii retinuerit, quæ significant Austremonium adhuc requiescere Iciodori, si statim alio translatum fuisse dicturus esset. Ideo quæ adduntur, post secutas translationes adjecta putamus.

CAPUT TERTIUM.
Duplex translatio Vulvicum et Mauziacum. Miracula.

[S. Austremonii corpus Ieiodoro Vulvicum transfertur,] Postea vero per revelationem Domini nostri Jesu Christi, quia isdem locus a suo iterum, exorbitatus erat honore, veniens Arvernorum pontifex, adhibita secum monachorum caterva, canonicorum insuper multitudine atque frequentia suæ plebis, jussit aperiri beatissimi martyris Austremonii sepulturam. Cum autem aperto sarcophago corpus illius inde levaretur, tantus odor circumstantium nares perfudit ut vere scirent eum [in] aulam paradisi apostolorum meritis sociandum. Inde cum summo honore deportatus est ad Vulvicum a cœnobium, ubi beatissimus martyr et pontifex Præjectus jacet humatus, ibique, Deo ordinante, sepulturæ juxta prælibatum Dei sacerdotem Præjectum martyrem traditur venerandus b. Ubi dum per plurimum spatium jaceret, postmodum auxiliante Domino ad Mausiacense monasterium c, qui non longe in honore sancti apostoli Petri et sancti Caprasii martyris exstat, cum ingenti est gloria translatus d.

[13] [et postea Mauziacum,] Nam cum isdem Mausiacus propter malorum hominum invastationem valde a suo esset honore dejectus, venerabilis vir Lanfredus abbas ejus cœnobii et monachorum caterva rogaverunt Pipinum regem ipsius … [Equitanie provincie add. 2.] e ut concederet eis in civitate Arverna aliquem sanctorum transferendi licentiam. Rex vero clementer illis quod petebant concedens et non post multum Vulvicum veniens, atque ex sanctorum corpora illic tumulata interrogans [ex-interr. ita 1, 2.] , didicit beatum Austremonium olim prædicatorem ejusdem urbis fore. Tunc reminiscens monachorum petitionibus, divino tactus nutu, ut scriptum est: Cor regis in manu Dei, quocumque voluerit vertet illud, celeri nuntio fratribus jubet ut quantocius properent et simul cum eo summum martyrem deferant. Qui statim cum ingenti gaudio pergunt et sepulturæ locum cum Joseph scriba et sacerdote regis in altum fodientes, noctemque illam pervigilem ducentes, sanctissimi martyris corpus digne componunt. Mane autem facto, rex cum exercitu suo adveniens, et circumquaque per omnem regionem audientes, non modica ibi facta est turba. Rex autem sequebatur corpus et humeris deportabat; fit ingens lætitia. Qui deferebant lætabantur, a quibus auferebant flebant, talique ordine beatus martyr Austremonius ad eumdem [ita 1, 2.] voluit monasterium transferri.

[14] [ubi miraculis clarescit.] Credo nutu Dei actum fore quod primo de Iciodorensi fuerit ad Vulvicum delatus et inde Mausiacum. Nam isdem beatus Austremonius in loco qui vocatur Hiciodorus, sicut disseruimus, regulare monasterium primitus construens, ibi monasticam tenuit vitam. Sed jam non solum nec regularis ibi erat habitus, verum etiam propter imminentia paganorum bella f, quæ Arvernis regio perpessa est, nullus cultus sanctæ religionis ibi habebatur; ob id voluit asportari. Postmodum vero a regulari iterum Mausiacense cœnobio [a-cœn. ita 1, 2.] placuit transferri, in quo loco quantas per ill[um] Dominus dignatus est operari virtutes, miracula, signa, non est hoc virium mearum exponere. Sed ne in futurum fabulosa credantur quæ adhuc nova cernuntur, pauca de miraculis quæ per illum in eodem monasterio Dominus fecit adgrediamur. Nam isdem locus sub tanta debilitate erat adtritus, quia inter omnia opulentia sublimis habebatur, ut jam vix propter oppressionem pravorum hominum ibidem servientium monachi esuriem valerent adquiri. Sed postea Domino annuente, ejus intercedentibus meritis et precibus, ad tantum recuperatus est honorem ut sublimiter majoribus exæquaret locis et nil frugi haberet in cunctis.

[15] [Energumenus liberatur,] Cum igitur paulatim fama sancti martyris circumquaque reboaret, fiebat ut non solum ex vicinis locis, verum etiam ex longinquis regionibus concito gradu expetenda suffragia advenirent. Erat autem quidam nobilis genere, in territorio Turonico, qui male patiebatur a dæmonio et nocte ac die crudeliter agitabatur. Nam in basilica beatissimi martyris antistitis atque confessoris Turonicis ab uno dæmone liberatus est. Qui exiens fertur clamasse: Jam quia meritis hujus sancti expellor a te, ego veniam ad sororem tuam. Tu autem si ab altero dæmone, scilicet meo socio, vis liberari, Arvernis vade ad monasterium Mauziacum, et ibi a beato Austremonio curaberis ab illo. O diabole! invitus ab ejus corpore exiens et invitus ut mereretur curari bona ventura ei prædicens, corpus alterius invasurum non tacuisti. Tamen isdem homo, non incredulus his dictis, ad eumdem locum pervenit et ejus basilicam ubi beatissimus Dei martyr et pontifex humatus adhuc jacebat Austremonius, intravit. Qui illico dæmonem cum sanguine vomuit et ab eo liberatus est. Ibidem per tres dies vota et orationes Domino persolvens, ad locum unde venerat sanus rediit.

[16] [sanantur infirmus, pedibus contracti, cæci.] Aliud vero miraculum quod Dominus per eum operatus est narrabo. Fuit quidam nomine Aldegeus, gravi per quinque annos infirmitate detentus, nullam corporis sentiens valetudinem, quia per omnes membrorum artus una tenebat ægritudo. Deportatus autem ante sepulcrum sanctissimi viri, ubi dum pervigilem duceret noctem, sanitatem recepit et incolumis ad propria rediit. Nec silendum puto quod quidam, Hildebertus nomine, pedum amiserat usum; ubi dum portatus fuisset, meruit recipere sanitatem, et qui alienis manibus delatus est, propriis gressibus revertitur sanus. Sub eodem fere tempore deportatur quidam, Adalbertus nomine, cum duabus feminis Aufrasia et Adalberga, quibus officium pergendi erat ablatum; et venientes sanitatem recipere meruerunt et incolumes redierunt. Venit etiam quædam femina Adalsindis carens luminis officio, quæ alienis manibus deducta et oculorum lumen meruit recipere ac sana redire. Adducuntur insuper duo viri Sigobertus et Lantarius cum quadam femina Adalberga nomine, oculorum luminibus privati, et illuminati reversi sunt sani. Veniunt namque Ingalbertus nomine et Radulfus cum Benedicta et Ingelberga; simul officium pergendi eis ablatum; sed meritis sive intercessionibus præfati martyris a contractura pedum solvuntur, et nodi disjunguntur, et incolumes revertuntur.

[17] [Pœnitentis vinculum] Præterea aliud dictum mirabile quod egit, silendum non puto. Sanctus namque beatus Petrus, [ferreum apud sepulcrum S. Austremonii dissilit.] princeps apostolorum, a Domino hanc obtinuit gratiam ut a variis languoribus curare valeat quoscumque. Unde accidit ut quidam Romam veniens, ob maxima peccaminum suorum molimina brachia ferro utraque vincta haberet. Sed dum ante sepulcrum cum vota adstaret beatissimi Petri, ejusque intercessionibus cernua devotione supplicaret, illico ex sinistro brachio ferrum nutu divino disruptum est et ex eodem sanus effectus est. Sed sequenti nocte eidem Dominus per visionem revelare dignatus est: Surgens vade Arvernis in Aquitaniam, et quære monasterium Mausiacum, ubi beatus martyr et pontifex Austremonius adhuc humatus jacet. Quo dum ordinante Domino Jesu Christo perveneris, alterius brachii sanitatem recuperabis et a ferro liberaberis. Qui consurgens festine Arvernis venit, et Mausiacum monasterium juxta imperium Domini advenit. Ubi dum ante corpus viri beatissimi vota sua et orationes persolveret, sicut Roma in visu ei prædictum fuerat, ferrum dextro brachio subito contritum est et brachium liberatum. Unde satis claret, cum a beato Petro Roma solutus sit ab uno ferro, et per revelationem a sancto Austremonio ab altero, quia beatus martyr et pontifex Austremonius sociatus est apostolorum meritis, et digne, quia ab apostolorum principe fuerat ordinatus et ad Gallias ad prædicandum destinatus, ut meritis illius coæquaretur. Homo vero qui infirmus venit, sanus et incolumis Deo protegente ad propria rediit.

[18] [Dæmoniaci liberati,] Quidam præterea dæmoniacus ad eumdem cum aliis quampluribus sanctum locum advenit. Quem quidam monachus ex eodem loco multis ab eo causis quæsitis interrogavit plurima; qui fertur ei respondisse: Tu quid interrogas, quid vis? Tibi quicquam respondere nolo, nisi tantum: Vobis autem hac nocte dormientibus Austremonius ante majestatem divinam adstabat supplicans pro his omnibus quorum corpora obsessa habemus, ut ea dimittentes procul ejiceremur inde. Et cum monachus interrogavit: Qua hora eris pulsurus ab eo? Vel ut cum futurum sit ut pellaris inde? At ille respondit: Scio quia cum primum signum motum fuerit in tertiam, statim hinc egrediar. Et sic coactus est ut horam expulsionis suæ diceret et pulsus exiret. Sed, o diabole inimice veritatis! quomodo de te vera dixisse fatearis, cum mendax sis ab initio et in veritate non stetisti, et quibuscumque suades falsitatem promittis? Scio plane quia coactus exiisti et magis coactus recessisti. Homo autem jubente Domino hujus sancti meritis et intercessionibus hora tertia ad motum signi curatus est et a dæmone liberatus, atque sanitati restitutus rediit incolumis.

[19] [cæci curati et alii dæmoniaci. ] Venerunt etiam duo cæci, utrique privati luminibus, et visibus a Domino receptis, ad loca occulta redire sua. Sub eodem vero tempore plurimi sunt adducti maligno spiritu pleni, qui ibidem a Domino sanitatem recipere meruerunt et a malignis spiritibus liberari. Dæmoniacæ quædam feminæ venerunt duæ. Venerunt etiam et tres viri, omnes a dæmonibus obsessa corpora, et ad sepulcrum beatissimi martyris perducti virtutem omnipotentis Dei et meritis sive precibus hujus sancti curati sunt, et sanitatibus restituti incolumes redire meruerunt, ita sani ac si in eis jus proprium dæmones numquam habuissent.

[20] [Vir a lepra et ab obsessione dæmonis sanatus.] Est aliud præterea memorabile miraculum quod non omnino silendum est. Quidam namque toto corpore lepra perfusus ibidem ad beatissimi viri corpus perducitur, qui etiam immundo spiritu tenebatur obsessus. Dumque per aliquot dies ante sepulcrum gloriosissimi pontificis atque martyris vota sua prout poterat cum uxore sua persolveret, deprecans Dominum ut sanctissimi viri meritis et a lepra, qua per omnia membra erat perfusus, eum mundaret atque etiam ab immundo spiritu curaret; qui meruit exaudiri. Nam corpus ejus et a lepra curatum exterius et ipse interius a dæmone liberatus, sicque in utroque recipere meruit sanitatem. Ubi dum post curationem in eodem loco persisteret nec ad agellum suum vellet redire, ammonitus est a conjuge sua ut rursus suum propriosque inviseret parentes. Dumque bis terque fuisset ammonitus, eique suggereret uxor sua ut reverteretur, mox fertur tale ei dedisse responsum: O mulier, quid me tam frequentibus insultas vocibus ut domunculam meam repetam et pauperculos parentes revisitem? Num putas aut credis me adeo venisse ut revertar? Quid etiam æstimas me triduo precari Dominum post acceptam sanitatem meis orationibus, num ut hinc recedam et teguriolum meum videam? Non utique; absit ut redeamus. Sed quia Domino miserante, meritis istius præclarissimi sancti ab infirmitate exterius interiusque curari merui, hic moriar; et hoc corpus, Domino jubente, hic habebit sepulturam, etsi in sterquilinio locellum. Sicque factum est ut postera die, sicut prædixerat, vita præsenti caruit, et in eodem loco sepulturæ est traditus. Credo, licet leprosus iste vir et dæmoniacus fuerit, tamen boni meriti eum dico fuisse, qui dum curatus a Domino esset, noluit redire, sed oratu obtinuit ne curationem quam acceperat, denuo ad seculum rediens, quodam modo perderet. Elegit enim magis mori ubi curatus fuerat quam iterum implicans se actibus seculi, perderet vitam quam per gratiam Sancti Spiritus habebat acceptam. FINIT PASSIO.

ANNOTATA.

a Vulvicum, gallice Volvic, vicus est Arverniæ, prope Ricomagum (Riom, Puy-de-Dôme).

b Cfr. Comment. præv., ubi de translatione prima, præsertim num. 99.

c Mauziacum, gallice Mosat, Mozat vel Mosac, vicus est Vulvicum inter et Ricomagum situs.

d Cfr. Comment. præv., num. 100 sqq.

e Cfr. ibidem.

f Cfr. Comment. præv., num. 99.

VITA SECUNDA S. AUSTREMONII AUCTORE ANONYMO
ex codice Bruxellensi 8550.

Austremonius, episcopus martyr, Arvernorum apostolus (S.)

BHL Number: 0845, 0846, 0847 a

EX MSS. ET IMPR.

CAPUT PRIMUM.
S. Austremonii missio in Galliam. Labores apostolici. Monasterii Iciodorensis ædificatio.

[A S. Clemente] INCIPIT VITA VEL PASSIO SANCTI AUSTREMONII EPISCOPI ET MARTYRIS. — Imperatoris æterni moderamine universa regnorum sceptra regente, postquam ejusdem filius Dominus noster Jesus Christus carneam formam, quam assumere dignatus est, potentia qua decebat super cœlos evexit, sancti apostoli per quatuor terræ plagas se diffuderunt et universis nationibus normam fidei quam a Domino acceperant observandam tradiderunt. Cumque per id tempus Nero impiissimus terra marique imperii sui frena laxasset et in Christi famulos dira ejus rabies nimia acerbitate debaccharet, contigit beatum Clementem pontificem, successorem apostolorum, sanctæ et summæ sedis Romanæ gubernare [cod. gubernavit.] apicem.

[2] [cum aliis sex in Galliam missus S. Austremonius] Beatissimus igitur ac gloriosus Domini Austremonius, apostolorum Christi collega præcipuus, ab eodem a beato præsule Clemente per id tempus digno est cum honore susceptus et loco maximæ venerationis habitus. Contigit præterea Valentiniani et Novatiani hæresim pullulari [ita passim in cod. occurrit forma deponens pro activa.] contra religionem christianam; unde coactus est beatus Clemens sanctum Austremonium cum aliis quibusdam strenuis [cod. strenuus.] viris in partes Galliarum dirigere. Quorum videlicet virorum illustrium, qui jam antea per beatorum apostolorum providentiam singulis erant urbibus delegandi, hæc sunt nomina: Turonus Gratianus episcopus, Arelato [ita corr., prius Arelatensis.] Trophimus episcopus, Narbonæ Paulus episcopus, Tolosa Saturninus episcopus, Parisius Dionysius episcopus, Lemovicas Martialis episcopus, Arvernicam denique inter eos monarchiam Austremonius inclitus martyr post Deum suscepit regendam. Hi denique omnes, secundum omnipotentis Dei cuncta regentis dispositionem, propriam meritorum suorum sunt adepti vicissitudinem. Nam ex eisdem Dionysius ac Saturninus, duo magna luminaria, per martyrii palmam assecuti [cod. assecutis.] sunt æternæ felicitatis coronam; Gratianus vero Trophimusque et Paulus ac Martialis verbi Dei semina ubique diffundentes, et de vasis iniquitatis innumerabiles populos reddentes sanctæ Ecclesiæ gremiis, in non ficta sanctitate viventes, optatæ beatitudinis sunt effecti compotes, et licet hi per passionis agonem nec non et alii per quietis diuturnam confessionem, præsentem sortiti sunt corporum metam, unius tamen vitæ cœlestis senatus eos pariter in æther retinet ovantes.

[3] [Arvernis Christi fidem prædicat,] Venerabilis [in cod. ante hanc vocem add. SEQUITUR.] igitur Dei cultor Austremonius partes Galliarum ingressus et comitibus præfatis a se mutuo divisis, tellus Arvernicum, ad quod per divinitatis [cod. divini tantis.] dispositionem delegatum se fore non dubitabat, adgressus est intrepidus, et innumera dæmonum delubra, quæ per eamdem regionem errore fanatico cuncta colere pro diis videbantur, vanissima esse figmenta publice prædicabat, satagens ad vivifica Christi convertere dogmata. Spiritus itaque Sancti virtute fretus ac munimine verbi Dei firmiter vallatus, Arvernicæ civitatis mœnia incunctanter adiit, non veritus vesaniæ gentis expetere feritatem, quia mens Christo dedita nulla formidatur incommoda. Præterea evangelizabat eis indesinenter fidem catholicam, quam a sanctis apostolis acceperat, videlicet unum Deum in Trinitate venerandum, et eumdem in tribus personis existentem in unitate summopere colendum. Docebatque æque unigenitum Dei Filium de supernis cœlorum ad terras descendisse pro salute cunctorum in plenitudine temporum; propterea æquum non esse ut homo, qui est et rationis capax et magno pretio sanguinis Domini emptus, ad [cod. ab.] injurias ejusdem Dei idolis mutis et vanis cervices suas inclinaret. Prædicabat alternam dilectionem ad invicem, et quod sibi quis mutuo juvamine fieri optaret alteri non denegaret. Asserebat omnibus bonorum operum exhibitionibus insistendum, toto nisu accelerans parare viam Domino in cordibus eorumdem infidelium, qui per tot seculorum curricula per infidelitatem duruerant, saxea gerentes corda, adorantes creaturam potius quam creatorem.

[4] [ecclesiam construit et clericos ordinat.] Erat igitur urbs ad quam vir Domini Austremonius perrexit in supercilio montis posita, quæ secundum illius temporis errores et conventn populorum et nobilitate inclita videbatur, muris turribusque firmissimis vallata, et aquæductu grandi mirifice irrigabatur. Erat et terris fecunda, nemorosa arboribus, vineis uberrima, commerciis referta, quæ a maligno incredulorum cœtu immerito videbatur esse corrupta. Ad hunc denique locum insignis Domini Austremonius properans, et quampluribus ad fidei rudimenta conversis ac superfluis deorum cultibus abjectis et ararum delubris ex parte dirutis, ecclesiam in honore beati Petri apostolorum principis Domino favente construxit. Quo negotio boni primordii patrato, gavisus est beatus pontifex quod de adquisitis Domino populis matrem fidelium coadunari videret ecclesiam, ubi advenientes populi veternosas criminum diluerent noxas et per fidem intemeratæ Ecclesiæ gremiis redditi, perpetuam transferantur ad aulam. Cernens itaque per suæ exhortationis ac prædicationis instantiam, quæ de ore ejus Domino suggerente ineffabiliter profluebat, innumerabiles utriusque sexus catervas ad immortales fidei latices cursitando, immensas creatori omnium rependebat gratiarum odas. Instituit denique more ecclesiastico sacerdotum ac levitarum distincta singillatim officia singulorumque graduum vel qui psalmos alternatim reboarent ordinatissime instituta decrevit.

[5] [Prodigio rustici ejus ope naufragio erepti,] Miraculorum porro insignis [ita cod.] hunc beatum præsulem decorare Dominus dignatus est tam innumeris, ut mentes rebellium non minus miraculis ad credendum incitarentur quam exhortationibus erudirentur. Ex quibus ut majora prætermittamus, unum de minimis ex quo majora perpendantur referendum videtur. Quodam die dum pretiosus Domini Austremonius juxta Flaveris fluvium consisteret et populos quos per fidem Domino adquisierat verbo prædicationis veluti novella plantaria cœlestibus irrigaret monitis, tale inibi fertur accidisse signum ex quo partim datur intelligi quanta excellentia sint tanti viri acta perpendenda. Revelatione quippe notum est eorum qui adfuere, quod duo rustici ad ligna cædenda proficiscentes præfatum flumen transfretare conati sunt. Cumque illic ubi pontifex Domini prædicationi studebat paululum substitissent, unus ex ipsis, accepto pane quem refectionis hora comesurus [cod. comessurus.] erat et, ut creditur, inspirante Domino, perrexit ad beatum antistitem obtulitque ei. Qui suscipiens eumdem panem benedixit, eidemque rustico ex ipso eulogias dedit. Mox rediens, navim cum comite suo plurimisque aliis conscendit et vento flante commovetur [cod. commoventur.] aqua. Carina vero inter undarum minaces procellas undis dehiscentibus male agitata submergitur, omnibusque dirus patet exitus, eorum corpora volventibus undis spiritu vitali carentia. Evasit autem is cui beatus pontifex Austremonius eulogias dederat, ipsius eum protegentibus inter undas meritis a quo in ore perceperat donum benedictionis. Sed totius nefandæ artis auctor dæmon, qui hujus tam miseri negotii exstitit impiger patrator, cernens hunc virum incolumem ad littora tendentem, quem meritis beati viri Dominus liberare decreverat, ad collegam suum itidem malignum clamitabat in aere, audiente populo: Heus tu, ait, quid operaris? Cur hunc permittis elabi qui tam pernicibus alis undas transmeat fluminis? Ad quem ille: Non valeo, licet meæ sit voluntatis, quia Austremonius, qui nos undique ejicit, illi eulogias dedit. Quo audito, universus populus qui huic spectaculo intererat et qui deinceps comperti sunt, beati præsulis prædicationi avidius inhæserunt. Mos etiam inde inolevit in omnem regionem ut jejuni quique, si sacerdos adsit, eulogias accipiant, quæ merito pro sanctæ communionis vera ratione [cod. veracione.] habentur. O quam pari et æquo libramine a superno inspectore sanctorum merita ponderantur! Hic dilectus Domini Austremonius Arvernicæ gentis aggressus edomare feritatem, fatentur dæmones se illum non posse impedire qui ipsius sancti erat munitus benedictione. Pari ordine Saturninus, martyr Domini inclitus, ipsius comes, ut supra retulimus, Tolosanæ gentis expetens verbo fidei demulcere rabiem, fatentur numina dæmonum ejus se præsentiam tolerare non posse nec ipsum mutilandi licentiam habere: merito pares et martyrii agoneque et dæmonum protestatione.

[6] [et aliis miraculis] Claris igitur signis radiante beato præsule ita ut nullo in loco lateri potuisset, prodentibus eum energumenis quos ipse curabat, cœpit se omnis populus eidem offerre, relicto gentilitatis ritu; quos ipse unda sanctificationis respersos benignissimis instruebat documentis, quatenus supernis inhiarent postquam Christi gratiam agnovissent. Et quidam ex eis tanta Domini sunt gratia repleti, ut et suffragatores magistri fierent et cooperatores verbi Dei qui paulo ante cultores esse idolorum desierant, et ubi dæmonum delubris ante latuerant, ibi summo Deo magnis jubilationibus concrepabant. Unde et tantus ardor fidei Domino annuente in eorum cordibus incanduit, ut tam multiplices ibi ecclesias conderent quantas in nulla aliarum regionum civitate constructas esse cernimus.

[7] [plurimis tota gens ad fidem conversa.] Longo igitur tempore beatus Domini Austremonius in hac regione feliciter conversatus, in apostolicæ sanctitatis excellentia vitam ducens, innumera virtutum operatus est insignia, quæ nunc stilo prosequi supervacaneum ducimus; præsertim quia et valde erat difficile inter tot innumeras plebium cohortes frequentantem eum et quodammodo discurrentem agnosci nisi declarantibus signis. Nam claudis gressum reddendo, mortuos ab inferis vitæ reddendo, energumenos [cod. erguminos.] ab obsessis dæmonibus liberando, cæcis lumen præbendo, leprosos curando aliarumque mirandarum signa virtutum patrando, totam gentem Arvernicam Domino favente ad fidei æquitatem convertit. Signa enim, ut ait apostolus, non sunt fidelibus, sed infidelibus. Confirmato ergo in Dei timore populo, providit ex eis sollertes et industrios quosque viros, qui et rerum administratione ceteros præirent et prudentiæ sagacitate miro callerent ingenio, qui et zelo divini amoris referti æquitatem diligerent et non haberent dolum in lingua sua, nec exercerent [cod. ercerent.] malum in proximos suos. Hos itaque tamquam bases columnarum ceteris præfecit, movens eos ut inscios et rudes docerent, omnesque ad meliora provocarent et ad fidem quam ab ipso didicerant minime deviarent.

[8] [Singulis annis convenit S. Austremonius SS. Martiatem et Saturninum.] Est locus in confinio Arvernicæ diœcesis qui antiquorum relatione priscorum a dominis tribus sortitum retinet nomen b. Illuc quippe semel in anno conveniebant beatus Austremonius, necnon egregius Lemovicensium Martialis, et inclitus martyr Saturninus Tolosanus, tamquam luminaria huic mundo micantia. Conferebant inter se de supernis; de statu Ecclesiæ catholicæ ac de suarum ovium profectibus mutua alternatim confabulatione disserebant, vel si forte in alicujus plebe aliquis hæresiarcha oriri videretur, qui maxime in primordia nascentis Ecclesiæ pullulari videbantur, mutuo verborum jaculo funditus ab Ecclesia evellerentur, vel si a proprio errore non resipisceret, inter biothanathas proscriberetur. Qua ad invicem sanctissima collatione examinata, unusquisque ad propria repedabat ovilia.

[9] Operæ pretium videtur et illud non reticere, quod quædam exstitit causa qua ad Bituricense pagum ire decrevit; dispositumque peragens iter, repperit quemdam virum illustrissimum, [Apud Bituricenses Cassium sanat et Ursinum episcopum consecrat.] nomine Cassium, cum suis fratribus gravi languore infirmitatis toto corpore ipsoque vultu dehonestari; quos ab eadem ægritudinis incommoditate ereptos pristinæ sospitati reddidit lætos. Erat autem præfatus vir Cassius natalium splendore decoratus, et quod multæ benignitatis esset suorum affinium protestabantur edicta. Qui quantæ fuerit sanctitatis cujusve meriti [cod. meritis.] finis probavit, in quo omnis laus secure canitur, qui pro Deo ad palmam usque martyrii dicitur pervenisse. Itaque beatus Austremonius ad Bituricensium incolas usque perveniens, populum adhuc in fide vacillantem suo studuit roborare documento et exemplo, et inibi aliquantisper commoratus, in ejusdem cathedræ [ita corr., prius cathedram.] pontificatu sublimavit beatum Ursinum, discipulum suum, nobilitatis apice pollentem et per omnia Deo placere studentem. Clericorum ergo et laicorum rebus benigno moderamine compositis, lætus in Domino Arvernica repedavit ad arva.

[10] [Urbicum sibi substituit et Iciodorense monasterium fundat.] Denique triginta et sex annis cum magno certamine pontificatum ejusdem urbis rexit, et perseveravit fere usque ad tempora Trajani imperatoris. Postea vero Urbicum virum sanctissimum in pontificali culmine ordinavit, omnemque clerum et plebem illi commendavit ac dimisit ad regendum. His rite peractis, pretiosus Domini Austremonius, populorum frequentiam non ferens et aniles laudum strepitus vulgi refugiens, in pontificali quoque culmine positus favores adulantium perhorrescens, toto animi proposito spiritali theoriæ decrevit inhærere; omnibusque modis oblectamenta mundi respuens, ipse ad meridianam plagam eremum concupivit; ad quod perveniens monasterium construxit in loco qui vocatur Iciodorus, ut tanto ibi Domino vacaret liberius quantum a mundiali hominum strepitu erat segregatus. Ubi non modicam monachorum constituens turbam, apostolicam vitam, quam pleniter didicerat, feliciter illis tradidit conservandam; ad exemplum videlicet beatorum apostolorum et per ipsos credentium docens eos vivere, de quibus dicitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

ANNOTATA.

a Cfr. Comment. præv., num. 19. Hanc Vitam in Comment. præv. passim Passionem parvam appellavimus.

b Cfr. Comment. præv., num. 67.

CAPUT SECUNDUM.
Judæorum conversio tentata. Lucius puer a patre necatus. S. Austremonii martyrium et sepultura.

[Judæi Austremonio mortem moliuntur,] Per idem vero tempus non modica Judaicæ gentis agmina in urbe Arvernica videbantur esse diffusa. Sed et antiquus hostis, videns sibi periisse quos per famulum suum Austremonium Dominus adquisierat, et dolens innumerabiles populos per ejus prædicationem de suis faucibus extrahi, toto suo illo antiquo conamine suæ artis apodixen [sic cod.] perfidam gentem hanc in virum Dei conatus est exercere. Verum cum beatus præsul hunc infelicem populum propter piaculum in Salvatorem commissum multis increpationibus argueret, atque ex divinarum scripturarum auctoritate ostenderet pro salute gentis humanæ de cœlo eum descendisse ad terras et incarnatum de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, isdem perfidus populus nullo modo ei præbebat adsensum, nec solum de quibus eos monuit ex incredulitate [cod. incrudelitate.] et duritia sui cordis pœnitentiam non egerunt, sed insuper in ejus necem apertis persecutionibus conspirant. Quod sancti diu discipuli perspicaci curiositate animadvertentes, indicare student magistro quod isdem nequam populus de ipsius interitu tota mentis aviditate pertractaret, dicentes illi: O ter quaterque beate domine pater, num ignoras hujus vesanæ gentis Judaicæ perfidiam in tui grassari [cod. crassare.] perniciem? Certe quidem fatemur, ut palam sit tibi, noveris hunc cœtum malignum suis machinationibus dolosis paternitatem tuam ocius exstinguere velle et, si fas sit, nomen tuum funditus a viventibus aboleri velle. Unde ut tui curam agere magnopere digneris, sancte pater, oramus, quia in hujus insanissimæ gentis dolos te incidere valde pertimescimus. Novimus quia qui cœli terræque rectorem carne visibili mundo apparentem interficere non sunt veriti, forte nec tuæ miserebuntur reverendæ senectuti, et te sancto patre erudiente didicimus quia in occasu boni pastoris magna exstat ruina subjectæ plebis. Quod ne huic innumerabili populo per tuam eruditionem Domino adquisito proveniat, magna sagacitate tuam paternitatem providere congruit. Quæ cum vir Domini a discipulorum ore mente tranquilla et vultu alacri hausisset, sic demum ora resolvit: Felix, inquit, hujus famæ relatus, si ad dictorum [(a. d.) cod. adhuc torum.] fidem proveniat effectus; optimumque est pro Christo hujus corporeæ molis subire dispendium si ex eo pervenitur ad felicissimum supernæ beatitudinis immarcescibile bravium. Nam, quod fateor ut palam sit omnibus, sciatis me pro Christi Domini timore innumeras velle perpeti cruces, horrendos quoque belluarum amplecti hiatus et innumera tormentorum genera, quousque vitalis flatus deficiat, non timere; maxime cum amplectendum sit eorum dolis occumbere qui in Domini Jesu nece manus truculentas injicere non timuere. Populum autem suum deifica Omnipotentis clementia sua ineffabili providentia ubique circumteget [cod.circumtegeret.] et misericordia qua eum voluit revocari a tenebris ad se, qui est vera lux, fine tenus non desistet tueri et conservare. Omnibus quoque indesinenter monita salutis suggerebat, ita inquiens: Filioli, sufficiat unicuique hactenus sua exercuisse studia et sui in voluptatibus deserviisse; reliquum superest ut quod quisque vivit, Deo et non sibi vivat, qui redditurus est secundum opera sua unicuique.

[12] [quam lætus exspectat sanctus.] Hæc et hujuscemodi verba cum vir Domini filiis quos in Christo per evangelium genuerat, tranquillo ut erat semper vultu oreque venusto perorasset, cœperunt discipulorum mentes magno mœroris pondere prægravari, cernentes eum insidiantium laqueos et minas plus appetere quam formidare. Quos intuens inquit: Cur, carissimi, mihi solito tristiores efficimini? Num arbitramini me pro Christi Domini amore certaminis agonem pertimescere? Scitote quia pro eo cuncta quæ a quovis latore [forsan lictore, ut in Vita tertia.] possunt excogitari [cod. excogita.] supplicia, sum paratus perferre. Si enim Christum Dominum oportuit pati et ita intrare in gloriam suam, quis ego sum qui pro eo pati recusem [cod. recusam.] ? Utinam vel idoneus sim discipulorum ejus sequi vestigia, qui per ampla orbis spatia varia sunt perpessi tormenta. Non est enim servus major domino suo, neque discipulus major eo qui misit illum. Quibus verbis animæquiores effecti, præstolabantur eum quotidie adversus nefandissimam gentem dimicantem et eloquia salutis more vehementissimi torrentis evomentem, quæ guidem aliis erat odor vitæ ad vitam, non credentibus vero lapis offensionis et petra scandali; munimineque regio septus, Christum omnimodis non destitit palam prædicare, utpote quem semper ore ac mente gerebat et cujus famulatui indesinenter inhærebat; et quos ab eorum prava revocare poterat synagoga, confestim salutifera respersos unda universorum Domino subdendos sancta aggregabat in aula.

[13] [Martyrium Lucii pueri,] Unde factum est ut cujusdam ex proceribus Judaicæ plebis filium [fidelium.] baptismi sacramento lotum populo sociaret fidelium. Fiunt ergo nota patri Judæo quæ a beato Austremonio fuerant gesta, suum utique filium lavacro salutari renatum. Quam [cod. quem.] ob rem ejusdem genitor amarissimo commotus felle, et ultra quam credi potest ægre ferens, multitudine suæ gentis agglomerata [cod. aggloremerata.] , veluti olim ad Domini Jesu necem cucurrerant, sic itidem nunc ubi sanctus Domini degebat pari voto eademque pertinacia efferatus adcurrit, filiumque suum qui viro Domini indissociabiliter adhærebat arripiens, in puteum qui nunc usque permanet pertinaciter projecit. Beatum vero Austremonium antistitem temerariis manibus pariter aggredientes, multis verberibus diversisque suppliciis diutissime affecerunt; cumque inter hæc hostiam jubilationis et gratiarum laudes Domino infatigabiliter offerret, tandem cum capitis multatione decorarunt. Ad cujus protinus egressum animæ fiunt obviam polorum catervæ, et dulciter hymnizantes ad supernæ curiæ senatum ovantem admittunt, consertusque apostolorum choro, martyrii palma laureatus, quorum exstitit in mundo imitator et collega eximius. O quam præclaram meritorum vicissitudinem contulit arbiter æternus huic sanctissimo martyri, qui videntibus cunctis æthereum penetravit palatium, regnaturus cum eo in æternum.

[14] [et deinde ipsius S. Austremonii.] Impiorum denique phalanges adhuc in pretiosum Domini martyrem Austremonium sævientes, ejus venerandum caput post parvuli corpus in puteum projecere. Sed is cujus moderamine seculorum ordo decurrit, suorum ubique fidelium curam gerens, religiosos citissime præparavit viros qui et pretiosum caput et parvuli corpus ab aquoso eruerent domicilio et meliori reconderent mausoleo. Sublato itaque a puteo magni pretii thesauro in cœnobio [(i. c.) cod. incendio.] Incioderense, quod idem martyr Domini olim construxerat, utrosque favente Domino locare decreverunt. Quo peracto tanta cœperunt micare ad hujus egregii martyris loculum insignia virtutum quanta nullius valet effari lingua viventium. Nam et ex aqua putei illius quo sanctum corpus est projectum multitudo languentium fideliter hauriens meritis sancti viri ab omni eruebantur incommoditate, optatæque reddebantur sospitati. Singulis quoque annis, eodem die quo beatus martyr relinquens terrena penetravit siderea, ejus putei lympha ab imis supergrediens sua mirabiliter videbatur humectare ora, largifluam et quasi superinundantem sancti martyris designans virtutem.

[15] [Judæi expulsi. S. Austremonii sepulcrum miraculis prius celebre, deinde neglectum.] Patrato itaque hoc scelere Judæi, cœpit odium christianorum in eos vehementer ebullire, tantaque eos infestatione cœperunt impetere, variis eos suppliciis afficientes, quousque propriis sedibus eliminati suæ habitationis extorres efficerentur; ita ut ne unus quidem in omni rure Arvernico veluti in aliis mundi regionibus habitare sinatur usque in præsens, congruam meritis illorum Domino vicissitudinem rependente. Quibus ad nihilum redactis, cœpere religiosi viri, divini amoris zelo fervidi, eumdem locum quo sanctum martyrem tumulaverant summo cum honore venerari, multique ex longinquis regionibus adventantes magnis cum muneribus beati martyris Austremonii exspectabant suffragia, cujus ope freti et munimine fulti, quacumque incommoditate detinebantur eruti, sani et alacres ad propria revertebantur. Factumque est ut, quamdiu populus superstes fuit qui signa et prodigia beati martyris viderant et nota mente recolebant, sepulcrum illius et magnis nitescerent donariis et plurima totius vulgi frequentia veneraretur a cunctis. Quos e seculo excedentes pluribusque jam annis evolutis refrigescente caritate, cœpit isdem locus frequentia hominum destitui et paulatim a pristino honoris statu annullari. Et licet non dubitarent beatum martyrem eodem loco manere, non maximum tamen ei exhibebant venerationis famulatum, quousque illum vis divina eo transferre decrevit quo nunc decenter quiescit humatus, favente rege regum Domino, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen. Explicit vita vel passio beati martyris Austremonii.

CAPUT TERTIUM.
Revelatio corporis S. Austremonii. Duplex translatio Vulvicum et Mauziacum. Miracula.

[Reliquiæ S. Austremonii, agente Cautino, rursus honoratæ,] De translatione jussu regis ad locum mauziacum et de miraculis ipsius præfulgentibus. Post longæva annorum curricula quo gloriosus martyr Domini Austremonius consummato martyrii agone in Iciodorensi cœnobio diutissime quievit humatus, placuit divinæ majestati mundo palam facere quantæ virtutis esset isdem martyr, cum eum ab eodem loco transferendum decrevit. Per idem tempus regebat Arvernicæ sedis cathedram præsul nomine Cautinus, qui in suo diaconatu prius eamdem ecclesiam ubi vir Domini quiescebat gubernavit. Igitur dum nocte quadam in lectulo cellæ suæ, quæ huic basilicæ adhærebat, decumberet, audivit psallentium quasi parum resonantibus vocibus; et continuo surgens vidit templum magno splendescere lumine. Obstupefactus namque aspexit intrinsecus; erat enim cellula illa in superiore contra fenestras templi. Et vidit, et ecce circa tumulum multitudo albatorum, tenentium cereos et psallentium. Quod diutissime cernens, cum discessissent, statim facto mane jussit tumulum cancello vallari prædixitque reverentiam illius. Ex hoc enim frequens oratio super tumulum funditur et auxilia antistitis impetrantur.

[17] [postea Iciodoro Vulvicum translatæ,] Igitur Wandalica persecutione ingruente [cod. incruente.] , urbes plurimæ per Galliam dirutæ fuerunt; cujus persecutionis tempestatem præclara urbs Arvernica vitare non valuit; nam et eadem pari modo est eversa. Sunt hactenus in monimentum antiquæ nobilitatis ruinæ ædificiorum, parientinis maceriarum exstantibus. Ecclesiis quoque ubique depopulatis, contigit eumdem locum quo sanctus Domini erat veneratione hominum privari. Unde divinitus Arvernorum præsul ammonitus, adgregata utriusque sexus [cod. xesus.] plebe non modica, adiit locum quo sanctissimum corpus quiescebat, junctis pariter monachorum clericorumque catervis. Supplicata itaque Altithroni clementia, cum jubente præsule urna ubi sancti martyris artus quiescebant aperiretur et exinde sanctum corpus levaretur, tantæ suavitatis odor inde exortus est ac si aromata et balsama ibi aspergerentur, in tantum ut omnes faterentur eum paradisiaco illo nectare dulcedinis perfrui quod sponsa postulat lætabunda: Trahe me, inquit, post te; curremus in odorem unguentorum tuorum. Levantes itaque sancti martyris glebam cum hymnis cantantibus, advexerunt ad cœnobium qui vocatur Vulvicus, ubi beatus martyr et pontifex præfatus * jacet humatus, et juxta ipsius bustum sanctum martyrem Austremonium locandum decernunt.

[18] [deinde Vulvico Mauziacum,] Cumque inibi ejus sancta membra diu quievissent, nolens divinitas geminum decus Ecclesiæ suæ, hæc videlicet duo magna luminaria, unius loci contineri angustia, placuit iterum divinæ majestati sanctum martyrem ab eodem removeri loco [cod. locum.] . Est locus antiqua nobilitate eximius, ab urbe Arverni decem milibus distans, vocabulo Mauziacus, ubi non modica monachorum caterva spiritali theoriæ illis diebus operam dabat. Ferebat [cod. serebat.] autem tunc tempus isdem locus insigne nominis beati Petri apostoli, pariterque sancti martyris Caprasii continens pignora; sed postquam Deo favente almus martyr Austremonius illuc est delatus, transiit ad [cod. adque.] nominis [in cod. repet. transiit adque nominis.] gloriam ipsius cœnobii vocabulum. Cujus cœnobii rector bonæ memoriæ Lanfredus illis erat in diebus, qui inito [cod. mitto.] consilio cum subdito [cod. subito.] sibi [cod. subiti.] monachorum grege adierunt pariter Domnum Pipinum regem Aquitaniæ, unanimiter eum exorantes quatenus eis aliquem ex primoribus sanctorum martyrum Arvernæ civitatis ad suum monasterium transferre liceret. Rex vero precibus aurem semper accommodans, dictis petitionibus eorum assensum præbere judicavit, et non post multum Vulvicum adiens [cod. audiens.] , de sanctorum corporibus illic tumulatis sciscitatus, didicit beatum Austremonium doctorem et magistrum Arvernici ruris exstitisse et ejus incolas ad fidei rudimenta convertisse. Quam [cod. quem.] ob rem petitionum reminiscens monachorum, divino tactus spiramine, sicut Sapientia protestatur: Cor regis in manu Dei est, et quocumque voluerit vertet illud, celeri nuntio fratribus jubet ut quantocius properent et cum ipsius juvamine beatum deferant martyrem.

[19] [ubi miraculis clarescit.] Qui statim cum ingenti exultatione festinantes et ad indicium regiæ auctoritatis Josep ipsius regis apocrisiarium [cod. apocrisarium.] secum habentes, noctem illam pervigilem ducunt, et sanctissimi martyris thecam reserantes, sanctum ejus corpus ad transferendum educunt. In crastinum ergo phœbo suo jubare arva ubique inlustrante, rex præfatus cum suo comitatu [cod. comitatus.] lætus adcurrit, et omnes circumquaque ad fines, qui per totam regionem occurrere potuerunt, unanimes advenere; auferentesque inde sanctum martyrem, cum plausu et alacritate populorum illud deferebant. Rex quoque ad instar regis David, qui olim ante arcam Domini ludebat, lætus ante sancti martyris exequias exultabat et ejus sancta membra propriis humeris evehebat. Erat autem hiems; cumque læti et alacres iter agerent, subito tantæ densitatis nix cœpit elabi ut totius terræ superficiem operiret, et quod est mirabile dictu, per omne illud itineris spatium quo sanctum corpus vehebatur, nihil nivis cecidit. Omnes quoque ægroti et ii quibus natura lumen negaverat, qui sancti martyris loculum tangere meruerunt, et hi gressibus receptis incolumes sunt effecti, necnon et isti optatæ lucis sunt effecti compotes. Denique paulatim augebantur agmina populorum usque quo ventum est ad cœnobium Mauziacense, ubi Domino favente cum magno est decore locatus, ibique hactenus tanta ejus vigent beneficia et virtutum per singulos dies incrementa, quanta nullus valet explicare lingua; quæ si scriberentur per singula, a pluribus dicerentur apocrypha.

[20] [Energumenus liberatur;] Incipiunt ejusdem miracula [miraculi B.] sancti Austremonii episcopi et martyris post transitum [(INC.-TRANS.) INCIPIT TEXTUS LIBRI MIRACULORUM V, L.] a. Insignia mirandorum actuum gesta, quæ divinitati placuit ostendere per gloriosum martyrem Austremonium, Arvernicæ gentis præsulem atque doctorem, in cœnobio Mauziacensi, quo ipse humatus quiescit, nostræ non est facultatis retexere, quia humanæ capacitatis vires excedunt. Nam rerum opifex Dominus, qui nullius eget laude, post ipsius sanctissimi agonis triumphum in præfato loco admirandas admodum peregit virtutes ad comprobandum sui fidelissimi testis meritum, simul ut et humana ratio inde percipiat suæ utilitatis jugiter emolumentum unde virtutum cernit indesinenter oriri incrementum. Illorum sane sanctorum obtentu apud majestatem summi Dei nos muniri credimus in terris in quibus sic evidenter nitescunt prodigia virtutis [EXPLICIT TEXTUS. INCIPIT LIBER MIRACULORUM add. V, L.] . Erat igitur [om. V, L.] vir nobilis quidam [(v. n. q.) q. v. n. V, L.] genere ex territorio Turonico, qui infandæ pestis quatiebatur dæmone. Qui a caris et notis in basilica beatissimi Martini episcopi Turonensis deductus, ab eodem est dæmone liberatus. Sed exiens fertur clamasse: Quia hujus sancti meritis expellor a te, scias te iterum crudeliore spiritu invadendum, a quo si denuo liberari [liberare B.] volueris, vade Arvernis, ad monasterium Mauziacum, quo beatus [om. V, L.] Austremonius martyr quiescit, et eum tuæ salutis restitutorem [restitutorum B.] esse cognosce. Cujus vocis effectus continuo subsecutus est, atque ab atrocissimo correptus [om. B.] dæmone ad præfatum locum quo pestifer spiritus eum ire docuerat pergens, basilicam sanctissimi intravit martyris. Ante cujus tumulum cum aliquamdiu jacuisset, dæmoniacum virus cum misero evomens cruore, sanæ menti redditus est; ibique triduo gratiarum actiones Domino persolvens et beatum Austremonium suum liberatorem asserens [(s. l. a.) s. a. l. V, L.] , ad propria repedavit.

[21] [sanantur infirmus,] Nec illud silendum reor quod eodem tempore per beatum Austremonium gestum est. Fuit quidam homo [om. V, L.] nomine Aldegeus, gravi membrorum incommoditate detentus, nullam sui habens valetudinem corporis per annos quinque. Affines itaque sui et parentes ad basilicam sancti martyris eum advehunt [advenit B.] , et cum eo totam ducentes noctem pervigilem, virtutem adesse sentiunt martyris. Nam sospitati redditus, qui alienis fuerat evectus humeris, reversus est gressibus propriis.

[22] [pedibus contractus,] Haud dissimile contigit iisdem in diebus miraculum. Erat quidam homo vocabulo Hildebertus, qui pedum debilitate mulctatus gradiendi funditus amiserat usum. Delatus est ergo ante martyris venerabile sepulcrum; quem supplici conatu exorans ut sui misereretur, adfuit propitiatio divinitatis, receptoque pedum robore incolumis stetit, et cum ingenti alacritate publica voce laudans martyrem sanctum, ad propria est reversus.

[23] [mulier cæca cum aliis tribus,] Sub eodem fere tempore adiit limina jam dicti gloriosi martyris quædam mulier videndi privata officio; quam comitatus est quidam claudus cum duabus [ducibus B.] ejusdem sexus feminis non impari gressum [gressuri V, gressus L.] debilitate mulctatis [mulctatæ B, V.] . Deducti ergo in basilica sanctumque in excelsis proclamantes Austremonium, adfuit divina clementia nexus solvere miserorum. Vultu [vultum B.] namque, quem diutina [divina V, L.] depresserat cæcitas [cæcitatis B.] , in lucem commutato, gaudens mulier circumcirca oculorum orbes volvebat, et qui aliorum viribus fuerant evecti, redintegratis basibus pedum, ovantes huc illucque cursitabant, sicque redierunt ad sua.

[24] [tres cæci,] Adducuntur itidem tres cæci, qui diutina cæcitatis caligine depressi, a [ad B.] magnarum opum affluentia ad exilem erant inopiam delapsi, unus quidem sexus masculini, duo vero feminei; parique voto Altithroni altis vocibus exorabant clementiam. Quorum gemitibus divinitati annuere libuit, et ut cunctis patesceret martyris meritum [(m. m.)mer. mart. V, L.] , atra depulsa caligine inlustrantur videndi jubare.

[25] [duo viri et totidem mulieres claudi.] Eodem die advehuntur duo claudi cum duabus feminis ejusdem invalitudinis ad præclari limina martyris [(l. m.) m. l. V, L.] . Cujus ut introierunt [intraverunt L.] atria [ara B.] , deifica faciente clementia, adepto pergendi robore, alacriter cursitando repedarunt ad propria.

[26] [Pœnitentis vinculum ferreum apud sepulcrum S. Austremonii dissilit.] Præterea aliud factum dictu [om. V, L.] mirabile quod sæpedictus martyr peregit, silendum non puto [(s. n. p.) n. p. s. V, L.] . Beatum namque Petrum apostolorum principem, quem Deus æthereæ custodem deputat [deputavit V, L.] aulæ, cunctos curare posse languidos [languentes V, L.] nemo [nenon B.] sanæ mentis ambigit. Quidam itaque pœnitens Romam adiit beati Petri suffragia petiturus, utraque brachia ferro vincta habens: ante cujus conspectum vel [c v. om. V, L.] sepulcrum cum cernuus exoraret [om. B.] Omnipotentis misericordiam, illico ex sinistro brachio ferrum nutu divino disruptum est [om. B.] , et ex eodem sanus effectus est. Sequenti vero nocte facta est vox divinitus ad eum hujusmodi: Surgens vade Arvernis in Galliam, et perquire locum Mauziacum vocabulo quo martyr Austremonius humatus quiescit; quo dum adveneris, alterius brachii sanitatem recuperabis. Qui consurgens festine Arvernis venit, et ad jam dictum cœnobium jussionis divinæ haud [au B.] segnis exsecutor pervenit. Ubi dum ante corpus beatissimi viri sua vota persolveret, repente ab illius brachio ferrum procul exilivit [exivit B.] , et optatam recepit sanitatem. Unde claret martyrem sanctum [(m. s.) s. m. V, L.] in illo [(i. i.) nullo V, L.] supernæ curiæ senatu visionis divinæ non dissociari a beato Petro in beamine, cui concors fuit in pœnitentis reddenda sanitate.

[27] [Dæmoniacus liberatus;] Adducitur ex longinquo quidam dæmoniacus arctissimis nexibus catenarum vinctus, cumque ante sepulcrum martyris sancti miseris [misteris B.] modis quateretur, inter plurimos circumstantes percunctatus [percunctatum B.] est eum quidam monachus multa. Ad quem ille hujusmodi responsum dedit: Quid me interrogas? tibi minime respondere volo; sed hocscito, quia nocte transacta hic [om B.] Austremonius ante majestatem [majestate B.] divinam adstabat, supplicanus pro his quorum corpora vexare non desistimus, ut ab eorum dominatione procul ejiceremur. Tunc isdem interrogavit eum horam suæ egressionis. Cui et inquit: Scio quia mox ut signum horæ tertiæ motum fuerit, ab hoc homine exibo. Quod et [ om. B.] ita factum est. Nam ut ad laudes Deo concinendas signum insonuit, ille pestifer spiritus, relicto hominis domicilio, vacuas recessit in auras [aures V.] .

[28] [cæci curati] Venerunt [veniunt V, L.] etiam duo [tres V, L.] cæci, ex multo jam tempore videndi juvamine destituti, poscentes a sancto martyre luminis donum. Quorum preces divina majestas exaudire decrevit. Nam sancti martyris freti meritis, fugata nocte et ingresso die [diei B.] , qui venerant palpando rediere videndo.

[29] [et alii dæmoniaci;] Venerunt etiam tres viri et duæ feminæ immundorum spirituum infestatione vexati, beati martyris Austremonii exposcentes suffragium [suffragia V, L.] . Virtute ergo divina meritisque sancti compulsi sunt dæmones hominum relinquere domicilia et inhabitabilia hominibus avibusque expetere deserta; sanæque menti redditi, gaudentes repedarunt ad sua.

[30] [vir a lepra et ab obsessione dæmonis sanatus.] Patratum est a Domino per gloriosum martyrem aliud memorabile [mirabile B..] miraculum, quod minime censeo reticendum. Quidam namque toto corpore lepra respersus, ad beatissimi viri tumulum deducitur; qui etiam spiritu immundo tenebatur obsessus. Cumque [dumque B.] per aliquot dies ante sepulcrum sancti martyris excubaret cum sua conjuge et interno gemitu supplicationis preces accumularet quatenus a gemina incommoditate liberari mereretur, spe sua frustratus non est. Nam meritis sancti viri expulso dæmone, cutis quoque per omnia recuperavit candorem; sicque [in add. V.] utraque peste carens, adeo sibimet congratulabatur ut fateretur se nec ad proprium redire agellum, nec sacrum eumdem locum ulterius relicturum. Suggerente itaque sibi conjuge ut reverterentur suosque reviserent parentes, penitus non adquievit, sed objurgata ea dixit [ei add. V, L.] : Sine me triduo Domino sanctoque martyri pro adepta sanitate gratiarum persolvere vota, et quod nobis denuo visum fuerit peragemus. Non ambigo hunc sanæ mentis exstitisse hominem, qui malesuadenti [male suadere B.] uxori non credens, magis elegit sanctum magnificare martyrem pro impensa sanitate quam [in B. prius quia, corr. qua.] rursus seculi se implicare actibus [om. B.] . Biduo ergo in bono [Dei V, L.] permanens voto, tertia die ingruente [(d. i.) i. d. ex V, L.] , hac luce privatus [migratus V, L.] est et anima ejus læta de præmio effecta est [et an.-est om. V, L.] .

[31] [Cæcæ natæ oculi reformati.] Quoniam propensiorem fidem eisdem operibus [(e. op.) eis V, L.] accommodamus quæ oculis intuendo dijudicamus quam illis quæ auribus audiendo vix credimus, nunc adgrediamur ea quæ per beatum martyrem Austremonium exspectatione digna [om. V, L.] coram positi fieri vidimus. Venit namque a Tolosanæ gentis climate quædam puella nobili edita prosapia, cui lumen natura negavit [(n. n.) neg. nat. V, L.] in tantum ut, secundum illius evangelici cæci nati sed a Domino per linimenta [liniamenta B, V, L.] luti inluminati figmentum, vultus illius [istius V, L.] puellæ non solum tenebrosus esset [(t. e.) tenebrosum esse V, L.] , sed nec palpebrarum vestigia quo oculorum orbes esse deberent significaret. Hæc ergo ducentium [ducentibus V, L.] manibus Mauziacensis basilicæ atria ingressa, ante beati Austremonii mausoleum se poni debere [deberet B.] rogavit. In sinistra itaque parte cancelli quod curvatura maceriæ tegitur totam noctem pervigilem ducens, ante pullorum cantum sensit ad se accedere [venerabilem V, L.] virum vultu venerabilem, manus sibi per faciem extergentem. Cumque oculi illi reformarentur dextroque ad plenum redintegrato sinister perficeretur, subito quidam janitor illic quiescens obsceni fœtoris [statu B.] miserum emisit sonum. Quo [quod B.] sanctus provocatus abscessit, minorque inventus est ocellus dextro, tamen perfecte videns. Exstitit in testimonium rei gestæ sanguis ab ejus genis [genu B; genos V.] eliciens, multo tempore ostestans [obstestans B.] parietem sanguineum. Erat vero nomen puellæ Karissima [Karisima V, L.] , percunctabaturque omnes [homines B.] cujus stigmatis idem essent [esset B.] , totius essentiæ prorsus ignorans speciem. Expliciunt [EXPLICIT LIBER MIRACULORUM V, L.] .

ANNOTATA.

a A numero 20 ad finem Vitæ eadem leguntur ac in Libro miraculorum qui post Vitam tertiam S. Austremonii duplicem translationem excipit. Quare codicum Bruxellensis et Vaticani, simulet editionis Labbeanæ collatione hic facta, variantes lectiones exhibemus, signantes codicem Bruxellensem littera B, Vaticanum V, editionem vero Labbeanam L. De textu Vaticano et Labbeano cfr. quæ statim ante Vitam tertiam dicuntur.

* legendum videtur, Præjectus,

VITA TERTIA S. AUSTREMONII AUCTORE ANONYMO.

Austremonius, episcopus martyr, Arvernorum apostolus (S.)

BHL Number: 0848, 0849, 0850

EX MSS. ET IMPR.

[Praefatio]

Hanc tertiam S. Austremonii Vitam, quam commentando a reliquis duabus distinximus nomine Passionis maximæ, edimus ex codice ms. Vaticano reginæ Sueciæ n° 486 (in Comment. præv. num. 20, mendose scribitur numerus 426 pro 486), membraneo, folio parvo. Exaratus est seculo IX; quare auctoribus Historiæ litterariæ Galliarum, tom. XV, p. 621, hanc Passionem seculo XII tribuentibus, consentire nequimus. Porro quum codex anteriore parte ablata prologum hujus Passionis mutilum exhibeat, eumdem præfigimus ex codice Parisino bibliothecæ nationalis, signato n° 5365, membraneo, folio maximo, sec. XII, qui integram Passionem exhibet, demptis versibus intercalaribus præter unum aut alterum et tota ea parte quæ incipit a versibus num. 26 additis. Codicis hujus variantes lectiones perpetuo annotantur una cum variantibus lectionibus codicis Lirinensis ecclesiæ, editi apud Labbeum, in Nova bibliotheca mss., tom. II, p. 482, absque dicto prologo, sed cum versibus. Codicem veterem esse dicit Labbeus, sed ætatem non indicat; quam nullo modo indagare potuimus.

Codicem Vaticanum signamus numero 1, Parisinum numero 2, editionem vero Labbeanam numero 3.

PROLOGUS.

a

[Austremonius Galliæ apostolus] Incipit prologus sancti Præjecti [Projectl 2.] in passionem sancti Austremonii. — Cum rector seculorum ineffabile sua dignatione pereunti mundo subvenire dignatus est miserendo ipse præscius futurorum, sic idoneos sponsæ suæ intemeratæ, videlicet Ecclesiæ, decrevit ordinare pastores qui et renatos in Christo adoptivos filios immortalitatis unda abluerent et divini verbi nectare eorumdem penetralia irrigarent, vel cum imminens dira sævientium detonaret procella, ad pii agonis incitamenta provocarent et ipsi ecclesiarum providi rectores in ovile Christi insegniter excubantes, tamquam ædificati super fundamentum apostolorum, insignium verborum spiculis corda rebellium jacularent [jacularunt 2.] , quatenus protervos demulcendo et mites ad potiora incitando, cum innumeris agminibus atria perennis vitæ felici transmigratione mererentur penetrare; quod non solum verissimis assensionibus astruendo, verum etiam copiosis prodigiis coruscando, ad cujus ævi felicitatem toto nisu sequentes inhiare deberent evidentibus patefecere miraculis. Sed et post mirabilem [mirabile 2.] Christi adscensum ad cœlos tanta virtutum congerie iidem fundatores ecclesiarum in sæculo immicuere, leprosos curando, cæcos illuminando, paralyticis gressum reddendo, exanimatos vivificando, ut veridica Domini sententia in eis impleta sit dicentis: Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet. Ex quorum collegio almus Domini Austremonius toto orbe nominandus, velut lampas lucidissimus, partes Galliæ illustrat et, ita est fatendum, suarum fulgore virtutum ipsa reverberat astra, deifica favente clementia. Qui rite in orbe tali vocitatur nomine, quia sicut flante AUSTRO pruinæ et frigoris AUSTERITAS liquescit, ita isdem martyr Domini, a partibus Romaniæ climata adiens Galliæ, innumerabiles infidelitatum machinas suo peritissimo eloquentiæ perfodit spiculo, et superfluas errorum frivolositates suo vanefecit exemplo et documento. Quæ quamvis sint tam magnifica ut exiguitatem humani sensus videantur excedere, tamen ne ex toto silentii carcere tegi videantur, etsi ejus præconia idonee non valemus eloqui, vel tenuem sermonem devotæ plebi auribus tentemus inferre, quia maximus fructus est audientium [pretiosa add. 1.] athletarum gesta revolvere. Explicit prologus [om. 1.] .

Conditor excelsi residens in culmine cœli
Emicat in sanctis, jugiter laudandus in ipsis,
Quos et mirificis mundo radiare triumphis.
Inter quos renitet virtutum lampade vernans
Magnificus martyr Austremonius orbis,
Qui meruit pasci divini dogmate verbi;
Discipulus Christi de septuaginta duobus,
Cujus clara sequens certamina lectio narrat.

ANNOTATUM.

a Hunc prologum damus, ut jam diximus, ex cod. Parisino. Apud Labbeum omnino omittitur præter versus subjunctos; in codice Vaticano fere totus deesi, deficiente primo folio, ita ut exordiatur in media voce [exi]guitatem humani sensus…

CAPUT PRIMUM.
S. Austremonii missio in Galliam. Labores apostolici in Arvernia.

[e septuaginta duobus Christi discipulis,] Incipiunt gesta et passio sanctissimi Austremonii primi Arvernorum pontificis. — Imperatoris æterni moderamine universa regnorum sceptra regente, postquam ejusdem Filius Dominus noster Jesus Christus carneam formam, quam pro nostra salute assumere est dignatus, potentia qua decebat super cœlos evexit, sancti [om. 2.] apostoli per quatuor terræ plagas se diffuderunt, et septuaginta et duos ejusdem Domini nostri discipulos, qui jam, sicut sermo refert evangelicus, ab ipso electi fuerant, paucos scilicet operarios ad multam messem et toto dilatatam [dilatandam 2.] orbe quasi agnos inter lupos, pius ut ipsorum eis jusserat magister, direxerunt. Ante gloriosissimam namque ipsius Domini nostri passionem eis fuerat jussum [(f. j.) jus. fuer. 2.] ne in vias [viis 2.] gentium irent et ne ipsorum civitates [(i. c.) civ. eorum 2.] intrarent. At postquam Judæa, suo immanissimo scelere fœdata et sua damnabili obstinatione cæcata, ipsius Redemptoris [redemptione 3.] salutiferam prædicationem et apostolorum doctrinam funditus sprevit, dicens in suis filiis Domino: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus, isdem rerum omnium Dominus, neminem volens perire, qui ideo venerat ut populis qui in tenebris et umbra mortis sedebant lumen oriretur justitiæ, dixit eisdem sanctissimis discipulis: Euntes in mundum universum, prædicate evangelium omni creaturæ. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sancti igitur apostoli ipsorumque jam dicti gloriosissimi socii cum ipso Domino conversantes ipsiusque sanctissimo obtutu [obtutui 1, 2.] gaudentes, nullatenus ab ipso corporali præsentia patiebantur [patiebant 2.] se separari, quem post modicum [modum 3.] temporis in cœlis [cœlum 2.] noverant exaltari.

[2] [a S. Petro cum aliis sex episcopus consecratus in Galliam mittitur,] Post gloriosam igitur Domini nostri ascensionem postque Sancti Spiritus adventum, beatissimus Petrus a, princeps apostolorum [(P. p. a.) pr. ap. Petrus 2.] , qui vicem Christi inter eos felicissime gerere videbatur [videbantur 2, 3.] , advocans ipsos sanctissimos discipulos, humili præceptione et dulci jussione ut præceptorum Domini memores non fierent segnes obauditores imperavit, et binos ad prædicandum, prout Dominus ante [om. 2.] eis jusserat, destinavit, et sua omniumque apostolorum benedictione roboravit et pontificali honore sublimavit. Quorum videlicet virorum illustrium, qui singulis urbibus erant [fuerant 2.] delegandi, hæc fuere nomina: Turonis dirigitur Gratianus episcopus [om. 2.] , Arelato Trophinus [Trophimus 2.] , Narbonæ Paulus, Tolosa [Tolosæ 2.] Saturninus, Lemovicas Martialis. Arvernicam inter eos monarchiam Austremonius inclitus martyr post Deum suscepit regendam. Ibi denique omnes, secundum Dei omnipotentis cuncta regentis dispositionem, propriam meritorum suorum sunt adepti vicissitudinem. Nam ex eisdem tantum Austremonius ac Saturninus, duo magna luminaria, per martyrii palmam assecuti sunt æternæ felicitatis coronam. Gratianus vero, Trophimusque et Paulus ac Martialis, verbi Dei semina ubique diffundentes, et de vasis iniquitatis innumerabiles populos sanctæ matris Ecclesiæ gremiis reddentes, in non ficta sanctitate viventes, optatæ beatitudinis sunt effecti compotes. Et licet hi per passionis [passionem 2.] agonem nec non et alii per quietis diuturnam confessionem præsentem sortiti sunt corporum [corporis 2.] metam, unus tamen vitæ cœlestis senatus eos pariter in æternum retinet ovantes.

[3] [mysteriorum vitæ Domini testis oculatus.] Gloriosissimus igitur Austremonius in numero septuaginta duorum discipulorum, ut supra jam dictum est, a Domino Jesu Christo designatus, ipso Domino prædicante clarifica divini documenta magisterii sagaciter didicit, et quæ gessit virtutum insignia præsentialiter vidit. Nam et in sacræ cœnæ convivio cum cœnantibus discubuit et novo mysticoque mandato strenuus minister interfuit. De passione vero Domini cum ceteris condoluit discipulis, et gloriosa ipsius resurrectionis [resurrectione 2.] revelatione [om. 2.] subsequenter gaudere promeruit. Illa namque [quoque 2.] benedictione sanctificari dignus fuit, qua ascendens in cœlum discipulis benedixit. Angelorum etiam voces audire gratulatus est [grat. est aud. 2.] dicentium: Viri Galilæi, quid admiramini adspicientes in cœlum? Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum. In die quoque sancto Pentecostes [Pentecosten 1, 2.] Spiritum Sanctum accepit cum ceteris discipulis, cujus intima unctio de omnibus illum docuit et instruxit in omni scientia et doctrina, stabiliens eum in fidei soliditate et confirmans in omni patientia et veritate, tribuens illi largiflua charismatum munera, ac [hac 1, 2.] clarificans salutari munificentia et mirificali ditans virtutum potentia.

Hic [VERSUS ante hanc vocem add. 1.] Domini martyr præclaro lumine cordis
Corporeisque oculis meruit pie cernere Christum.
A Domino dominante quidem benedicitur ipse,
Quum petit alta poli, carnem super astra levando.
Quin etiam veniente die, cum Spiritus almus
Ignis in effigie cœli descendit ab arce
Et per apostolicum se contulit agmen honestum,
Affuit, emeritus ditari munere Christi.

[4] [Cum Necterio, Ursino et Mameto sociis in Arvernica regione] Venerabilis igitur Dei cultor Austremonius partes Galliarum ingressus, et comitibus præfatis a se mutuo divisis, paucis tantum secum comitando, quos a beato Petro discipulos et socios accipere meruit, retentis, Necterium [Nectarium 2.] b scilicet presbyterum, Ursinumque c almificæ probitatis virum, Mametum d quoque habentem levitalis ordinis officium, tellus Arvernicum, ad quod per divinitatis dispositionem delegatum se fore non dubitabat, adgressus est intrepidus, et innumera dæmonum delubra [(d. d.) del dæm. 2.] , quæ per eamdem regionem errore fanatico cuncta colere pro diis videbantur, vanissima esse figmenta publice prædicabat, satagens ad vivifica Christi convertere dogmata. Spiritus itaque Sancti virtute fretus ac munimine verbi Dei firmiter vallatus, Arvernicæ civitatis mœnia incunctanter adiit, non veritus vesanæ gentis expetere feritatem, quia mens Christo dedita nulla formidat [formidabat 2.] incommoda. Præterea evangelizabat eis indesinenter fidem catholicam quam a sanctis apostolis acceperat, videlicet unum Deum in Trinitate venerandum et eumdem in tribus personis existentem, in unitate [virtute 3.] summopere colendum. Docebat æque unigenitum Dei Filium de supernis cœlorum ad terras descendisse pro salute cunctorum in plenitudine temporum; propterea æquum non esse ut homo, qui est et rationis capax et magno pretio sanguinis Domini emptus [redemptus 2.] , ad injurias ejusdem Dei idolis mutis et vanis cervices suas inclinaret. Prædicabat alternam dilectionem ad invicem, et quod sibi quis mutuo juvamine fieri optaret, alteri non denegaret. Asserebat omnibus bonorum operum exhibitionibus insistendum, toto nisu accelerans parare [præparare 2.] viam Domino in cordibus eorumdem infidelium, qui per tot seculorum curricula per infidelitatem [(p. i.) pro infidelitate 2.] duruerant, saxea gerentes corda, adorantes creaturam potius quam creatorem.

[5] [ejusque urbe principe Christi fidem prædicat;] Post non multum vero temporis spatium, revelante sibi ac docente Spiritu Sancto, ad ipsius regionis civitatem pervenit quæ hodieque propter præclaram affluentiam amœnitatis et firmitatem roboris, turrium murorumque copia, vinearum ac nemorum abundantia, apricitate [apriscitate 2; a priscitate 1, 3.] collium et venustate montium, a prisco conditore Clarimontensis [a priscitate 1, 3.] e vocitata est. Fuderat namque in [Clarmontensis 1.] terris roseum jubar ignitum ut sol, cum sanctus vir cœpit evangelizare catholicam civibus doctrinam. Cujus prædicationis rumor totam repente commovit civitatem. Athleta [adleta 1.] autem Domini [nostri add. 3.] Austremonius Sancti Spiritus gratia repletus, inexpugnabilibus sacræ fidei armis munitus, turbam gentilium honestate sermonis turbatam expetit gaudenter, illique prædicationis documenta pronuntiat confidenter. Dominicæ quidem incarnationis, passionis, resurrectionis et ascensionis mirabile mysterium, oraculis vatum longe ante prædictum, apertissimis assertionibus pandens, gloriam vitæ cœlestis prædicabat incredulis, voce affabili dicens: Qui crediderit et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizatus [et bapt. in nom. P. et F. et Sp. S. 2.] fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur.

Spargens per partes mundi regnator Olympi
Discipulos proprios, athletam pontificali
Hunc per apostolicas decrevit honore sacrari
Jure manus sanctas, tribuens affamina grata.
Hunc etenim primum felix Arvernica tellus
Accipit exultans, dono sortita superno
Pontificem, qui perspicuam gustaverat undam
Dogmatis æterni de vivo fonte fluentem.
Florebat vero sociis sibi cœlitus auctis
Ursino Necterioque percuncta piis justoque Mameto [juxtoque Memeto 1.] .
Exultans igitur, nulla formidine flexus,
Convocat assiduus gentes ad jura salutis.

[6] [sermone ac miraculis multos convertit,] Arvernenses igitur cives tam proceres quamque [quam 2.] urbani, nec non et pagenses, ut audiunt terribilem incredulorum perditionem [proditionem 2, 3.] , optabilem quoque credentium salutem, desiderant protinus consequi et fidem Christi et gratiam baptismi. Adcurrit interim populus credentium, augetur numerus fidelium; laudem Domini Jesu omnes uno ore personant. Christiana fides universorum credulitate magnificatur, sæva principum severitas inspirante Deo in suavem mansuetudinem vertitur [convertitur 2.] , dira plebis duritia in blandam dulcedinem commutatur. Crescente vero fidelium numero, vir Domini Austremonius ecclesiam in jam dicta [dictam 1.] civitate construxit, quam in beati Petri principis apostolorum honore dedicavit. In qua etiam ecclesiasticos ordines congruenter instituit, probabilesque personas almæ fidei sacramentis imbutas sacris ordinibus insignivit ac divinis obsequiis mancipavit. Præconiali plane est [om. 3.] excolendus laude pontifex iste, qui primordialem suæ prædicationis et magnificabilem fructum Domino Jesu Christo principique apostolorum, beato scilicet Petro, humili dedicat prosecutione. Sparguntur etenim divini passim verbi semina, dilatantur valde almifluæ orthodoxæ religionis documenta, diabolica [diabolice 1, 2.] evacuantur figmenta, destruuntur simulacrorum delubra, vana corruunt idola ac vivifica [vivifice 2.] sanctæ crucis eriguntur vexilla. Pax Christi nullo contradicente prædicatur, veræ salutis notitia fide pollente diffunditur, laudabilis prædicatio robore coruscante magnificatur. Venerabilis quoque pontifex spiritali lætatur gaudio dum suo conspicit labore et studio gregem Domini multiplici augmentari numero. Gaudebat utique [namque 2; ubique 3.] de filiorum profectibus, quos ac si pius pater nutrimentis fovebat cœlestibus. Mirabilis quidem in suis refulgebat [refulget 2.] actibus, quia dulcissima amplectendæ [amplectenda 2.] exhortationis prædicamenta multimoda prosequebantur virtutum prodigia. Glorificali autem ipsius imperio ab obsessis arcebantur corporibus dæmones; morborum ægritudinibus fessi statim præoptata gratulabantur medela [medella 1.] , ipsius oratione salutari. Visus reddebatur cæcis, dolentibus almi solaminis gaudia largiebantur famine paregoriali [panegyrali 3.] f, divitibus exempla dapsilitatis [dapsatilis — 2.] g ditissima erogatione pandebantur, pauperibus jura patientiæ munificalis evangelica instructione ostendebantur, ut omnibus omnia factus omnes vir Domini lucraretur. Merito enim conlaudant multi sapientiam ejus [(s. e.) ej. sap. 2.] quæ usque in seculum non delebitur.

Actibus in cunctis sanctus mirabilis iste,
Cujus ab ore pio non cessant verba sonando
Quicquid justitiæ, quicquid pietatis amandæ.
Interea populus properans Arvernicus adstat,
Audiat ut supplex cœlestis gaudia vitæ.
Quos monet intrepidus subvertere templa deorum.
Quo simulacra simul pereant fabricata metallis.
Vexillaque crucis tignis figuntur in altis,
Cujus et armati signo sub nomine trino
Ingeniti Patris ac [et 3.] Geniti, non quippe creati
Verbi, consimilisque per omnia Faminis almi,
Credant esse cui constat [stat 1.] sine tempore regnum
Trinum personis, unum deitate perenni,
Purificantis aquæ renovati scilicet unda.

[7] [diligenter doctrina fidei instruit,] Laudabilis vero et sæpe nominandus Austremonius venerabatur [veneratur 3.] ab omnibus, quoniam probabilibus scientiæ documentis pollebat et vernantibus meritorum titulis [(m. t.) tit. mer. 2.] florebat. Poscebat itaque sæpius ut corde mundo spiritu frueretur [flueretur 1; fruerentur 2.] sancto; sacra etiam unctione edoctus, spiritu potiretur recto; spiritu quoque principali subnixus, fidissimus in sancta Ecclesia polleret orthodoxus populorumque prædicator egregius. Proferebat etenim [enim 2.] de thesauro suo nova et vetera, fidelium instruens corda mirificali prudentia. Nam deificæ Trinitatis essentiam, majestatis [majestati 2.] potentiam categorizans h, unum Deum laudabiliter magnificabat, tripudianter glorificabat et glorianter laudabat. O laudabilem episcopum, qui lumen veritatis et justitiæ tramitem sagaci pandit instantia, et ut felici teneatur exercitatione bona parsimonialisque vitæ sana et prudentiali [prudenti 2.] hortatur doctrina! O clarissimum virum per quem Ecclesiæ stabilimentum roboratur solemniter, fidei fundamentum ad altiora provehitur, ordo catholicæ credulitatis venusta honestate decoratur et sublimando fulcitur! Quid enim in persecutione tolerandum fuisset, placita exhortatione præmonstrabat; quidve in pace Ecclesiæ sectandum foret, fidelissima eruditione innotescebat: Scoponi, inquiens, nostrum [nostrumne 2.] pœnitudine mali, aut creperum dirigitur authoritate; sed ut id ipsum telos habeat salutare, diligenti nobis est studendum [(d. n. e. s.) n. e. dil. st. 2.] sollicitudine. Scilicet ut eo pariter tendamus, quo nostrum veraciter esse archin [archon 3.] scimus, et ubi nostram regnare divinitus [om. 2.] usiam novimus. Topon [scopon 2.] in lege Domini die noctuque meditando [(d. noct. med.) med. die noct. 2.] ipsius amminiculandæ præsidio quæramus, ut quærendo invenire valeamus [valemus 1.] . Vita etenim nostra cum Christo in Deo est abscondita. Scimus quippe quoniam cum apparuerit similes ei erimus et videbimus eum sicuti est. Tunc generosæ gratulabuntur animæ, lucis ætheris indigenæ. Somata vero terrigeno surrecta pulvere, beata gaudebunt [gaudebis 2.] immortalitate. Tunc erit adimpletus [adimpletur 2.] nostrorum fratrum numerus, binisque donabimur stolis, gloriosa scilicet perennitate corporis et animæ, et regnabimus cum Deo in perpetuas æternitates.

Expulerat noctis tenebras aurora diei,
Splendebatque dies rutilo sub sole per orbem,
Quum sanctus populus pandit pia verba magistri,
Ut nascente die sererentur [serrentur 1.] semina verbi
Ac æterna dies vitiorum pelleret [pellere 1.] umbras.
Cordis enim proprii thesaurus semper apertus
Semper inexhaustus radianti suggerit auro
Lucidiora Dei verbo mandata fluenti.
Æstuat ergo nimis Christo conjungere gentes,
Centuplicata Deo ut referat commissa talenta,
Firmiter esse Deum declarans omnipotentem [omnipotem 1.] ,
Qui regit imperio terram pelagusque polumque.
Hic genus humanum mortali carne solutum
Corporibus monstrat reparandum nobilis auctor
Christi judicio, sed nunquam rursus eisdem
Externum fieri, moriendo lege priore,
Ut crescant tormenta malis et gloria justis.

[8] [atque baptizat, fontibus etiam prodigio e terra elicitis.] Sanctus denique Austremonius Christi athleta cœptis magnopere insistens, regionem sedule circuibat, evangelium regni prædicans. Cui virtus divina tanta largifluæ contulit facundiæ dogmata ut verbi auditores divini, Spiritu Sancto interius operante, Christi nominis et fidei extemplo [extimplo 1, 2.] ducerentur [duceretur 1.] amore. Quibus itaque orthodoxæ credulitatis prædicabat sacramenta, eos etiam subinde purificali baptismatis abluebat unda, Sanctique Spiritus confirmationis ac perfectionis gratiam pollenter illis salubria impertiebat charismata. Provocabat quippe illos pius affectus gloriosi antistitis ac doctrina mirabilis, vita laudabilis, exhortatio salutaris, munditia placabilis. In omnibus plane actibus suis prædicabilem se exhibebat universis. Erat nempe eximius doctor, justitiæ sectator, veritatis dilector, sanctitatis splendor, strenuus orator, munificalis [munificabilis 2.] ecclesiarum fundator; humilitatis fundamentum, patientiæ exemplum, largitatis supplementum, castimoniæ speculum et totius honestatis ornamentum. In quo splendebat charitas perfecta, sinceritas alma, jocunditas sincera, cleonalis [clericalis 2, 3.] k prudentia, honorabilis temperantia, intimæ puritatis fortitudo prævalida, affectabilis scientia, sanctæque venustatis elegantia. Inter alias denique virtutes erat prudens consilio, ingenio pollens, facundia præpotens, Dei præceptis omnigeno nisu parens, ad cœlestem anhelabat patriam tendens. Nam quotiescumque in aridis vel montanis locis verbum Dei adnuntiare decrevisset et aqua ad baptizandum defuisset, ita illi virtus divinæ aderat gratiæ ut invocato Christi nomine ex profundo [profundum 1.] terræ fontes produceret [producere 1; producerent 3.] aquæ vivæ. Clarissimis ergo, ut diximus, signis radiante beato præsule, ita ut nullo in loco lateri [latere 3.] potuisset, prodentibus eum inergumenis [energumenis 3.] quos ipse curabat, cœpit se omnis populus eidem offerre, relicto gentilitatis ritu. Quos ipse unda sanctificationis respersos benignissimis instruebat documentis, quatinus supernis inhiarent postquam Christi gratiam agnovissent. Et quidam [quidem 3.] ex eis tanta Domini sunt gratia repleti [(s. g. r.) gr. s. repl. 2.] ut et suffragatores magistri forent et cooperatores verbi Dei, qui paulo ante cultores idolorum desierant; et ubi dæmonum delubris ante latuerant, ibi [ubi 2.] summo Deo magnis jubilationibus concrepabant. Unde et tantus ardor fidei Domino annuente in eorum cordibus incanduit [(in cor. c. inc.) inc. in eor. cord. 2.] ut tam multiplices ibi ecclesias conderent quantas in nulla aliarum regionum constructas esse cernimus.

[9] [Singulis annis convenit cum SS. Martiali et Saturnino.] Est namque locus in confinio Arvernicæ diœcesis, qui antiquorum relatione priscorum a DOMNIS [dominis 2, 3.] TRIBUS l sortitum retinet nomen. Illuc [illic. 2.] quippe semel in anno conveniebat beatus Austremonius, nec non æque egregius Lemovicensium Martialis et inclytus Saturninus martyr [(S. m.) mart. Sat. 2.] Tolosanus, tamquam luminaria huic mundo micantia. Conferebant inter se de supernis, de statu ecclesiæ catholicæ, ac de suarum ovium [omnium 1, 2.] profectibus mutua alternatim confabulatione disserebant; vel si forte in alicujus plebe aliquis hæresiarcha oriri videretur, qui maxime in primordio nascentis Ecclesiæ pululare [pululari 2.] videbantur, mutuo verborum jaculo funditus ab Ecclesia evelleretur, vel si a proprio errore non resipisceret [respiceret 1.] , inter biothanatos [biotanatas 1.] m proscriberetur. Qui ad invicem sanctissima collatione examinata, unusquisque ad propria repedabat ovilia.

Signifer insignis pater Austremonius atque
Clarificum lumen fidei splendensque lucerna,
Exuerat pius ut tetra caligine cunctos
Quos nutribat populosa Arvernica tellus,
Incessanter adit villas castellaque cuncta,
Hortaturque fidem baptismate sumere sanctam
Per quam clausa poli reseratur janua nobis
Et sine qua nulli regnum cœleste patebit.
Nec mirum cum rite sui sit nominis hæres;
Sicut enim ventus qui nomine dicitur Auster
Dicitur ac alio Zephyrus, tamen unus uterque
Imbribus inrorans terras fœcundat aristis,
Sic pater egregius cœlestis pascua vitæ
Erogat in populis, locuples pietate salubri.
In quo fons inerat vitæ et sapientia vera;
Idcirco tenet deductum nomen ab Austro n,
Quem, fratres, summo studio veneremur ovantes.

ANNOTATA.

a Non possumus hoc loco non memorare famosissimum illud ecclesiæ Arelatensis documentum sive, ut quidam dixit, monumentum, quod Petrinæ missioni favet. Reperitur in codice Parisino bibliothecæ nationalis, n° 5537, fol. 93; cujus in primo folio legitur: Codex iste fuit Petri Saxii et ex eo Baronius edidit epistolas pontificum Romanorum de privilegiis ecclesiæ Arelatensis. — Stephanus Baluzius. — Delatus ex urbe Arelatensi, ubi emptus est ab hæredibus Saxii anno 1602, in hanc bibliothecam Colbertinam. Hoc itaque in codice inter epistolam Pelagii episcopi ad universumpopulum Dei, et epistolam Gregorii episcopi ad Manassem, Remensem archiepiscopum, legitur fragmentum quoddam geographicum de Gallia, et dein documentum illud nullius sane auctoritatis, quod ideo ecclesiæ Arelatensis documentum audit quia in Arelatensi codice, ubi Romanorum pontificum epistolæ de privilegiis ecclesiæ Arelatensis perscribuntur, fortuitum membranæ locum occupat. Est autem seculi ut videtur duodecimi. De septem viris a beato Petro apostolo in Gallias ad prædicandum missis tempore Neronis. — Sub Claudio igitur Petrus apostolus quosdam discipulos misit in Gallias ad prædicandam gentibus fidem Trinitatis; quos discipulos singulis urbibus delegavit. Fuerunt hi: Trophimus, Paulus, Marcialis, Austremonius, Gratianus, Saturninus, Valerius et plures alii; qui comites a beato apostolo illis prædestinati fuerant. Ex quo hoc unum colligitur, seculo XII fuisse qui crederent hosce viros a S. Petro in Gallias fuisse missos.

b De sancto Necterio agemus die 9 decembris. Vitam ejus narravit Jacobus Branche in altero libro Vitarum SS. Arverniæ, p. 698.

c De sancto Ursino agetur die 9 novembris.

d De Mameto sive Mamerto actum est in Prætermissis diei 8 junii. De eodem Daniel Papebrochius in notis ad Acta S. Marii, eodem die, ita scribit: Neque hic Mammetus proprium aliquem cultum habet; sed de eo agit Branche post Vitam S. Marii additque quod in Arvernia superiori, prope oppidum Salers, parochia sit S. Mameti dicta; quam Joannes Aicelinus, episcopus Claromontanus,anno 1298 dedit suæ cathedrali, ubi suspicatur sepultum sanctum, quem etiam vocat Mamertum. Hæc ille; cfr. Jacobus Branche, in Vitis SS. Arverniæ lib. II, p. 387. Hic Mametus ab ecclesia Claromontensi colitur die 5 novembris in festo omnium sanctorum Arvernensium. Etenim in Proprio ejusdem diei, lect. V, dicitur: Pietas prætermittere non sinit inter confessores, Mammetum Antoninum, Sirenatum, beati Austremonii socios.

e Tantum abest ut Clarimontis nomen a prisco conditore urbi Arvernorum sit inditum ut ante regis Pippini tempora nusquam occurrat. Nomen illud prima vice occurrit apud anonymum continuatorem Fredegarii Scholastici, qui p. IV sequentia scribit (Migne, P. L. tom. LXXI, col. 691): Cumque in gyro castra posuisset (Pippinus), subito a Francis captus atque succensus est (vicus Burbo), et homines Waifarii quos ibidem invenit secum duxit, maximam partem Aquitaniæ vastans, usque urbem Arvernam cum omni exercitu veniens Claromontem castrum captum atque succensum bellando cepit… Ubi Ruinartius annotat observari a Savarone in Originibus Claromontensibus (pag. 22) hanc primam esse apud veteres auctores Clarimontis mentionem, quem locum aperte ab ipsa Arverna urbe distinguit. Unde conjicit castrum seu arcem in monte vicino ad urbis custodiam exstitisse Clarummontem dictum, unde postea urbi nomen tributum sit, cum nempe bellorum tumultibus non semel violata in montem translata fuisset. Id probat ex vulgi traditione qua loci incolæ vineta et terras urbi vicina vulgo la citta, eam vero urbis partem quæ montis cacumen occupat Clairmont appellant. Ex modo loquendi auctoris Passionis, hodieque… Clarimontensis vocitata est, colligitur hanc denominationem auctoris tempore satis recentem fuisse ideoque seculum nonum iniens aut octavum finiens indicari.

f Categorizans, i. e. recte et vere prædicans.

g Paregoriali, i. e. consolatoria, effictum e græca voce παρηγορία.

h Dapsilitas, i. e. liberalitas, pariter effictum e voce δαψιλής.

i Scopon, a σκοπὸς, consilium, propositum; pariter sermoni intermixtæ postea inveniuntur hæ voces græcæ τέλος, finis, ἀρχή, principium, οὐσία, substantia, τόπος, locus, σώματα, corpora. Notaverit eruditus lector ex græcizante stylo seculum quo male affectata græcizandi ratione eruditæ orationis famam quærebant.

k Cleonalis, gloriæ digna, a græca voce κλέος.

l Cfr. Comment. præv. num. 67.

m Biothanatus est qui violenta morte mortuus est.

n Quam vana sit hæc etymologia inde patet quod non Austremonium, sed Stremonium vulgo dicebant.

CAPUT SECUNDUM.
S. Austremonii labores apostolici extra Arverniam. Beatum Urbicum sibi episcopum substituit. Iciodorensis monasteria fundatio. Miracula.

[Apud Bituricenses Cassium sanat et Ursinum episcopum consecrat.] Cum ergo fama viri Dei ob magnum suæ [(m. s.) magnæ 2.] sanctitatis meritum multarumque frequentiam virtutum [mult. fr. vir. om. 2.] longe lateque divulgaretur, ex vicinis civitatibus nobiles viri et mulieres, plurimæque populorum phalanges catervatim ad eum concurrere gaudebant [(conc. gaud.) concurrebant 3.] . Quibus mystica cœlestis vitæ pabula affluenter ministrabat et optabilem corporum animarumque salutem annuente clementia superni arbitri [arbitris 2.] impendebat. Pia namque sollicitudine erudiebat discipulos in omni sapientia ac sanctitate. Operæ pretium videtur et illud non reticere quod quædam extitit causa qua ad Bituricensem [Bituricense 1.] pagum ire decrevit; dispositumque peragens iter, reperit quemdam virum illustrissimum [illustrium 2.] nomine Cassium a cum suis fratribus gravi infirmitate toto corpore ipsoque vultu dehonestari. Quos ab eadem ægritudinis incommoditate ereptos, pristinæ sospitati reddidit lætos. Erat autem præfatus vir Cassius natalium splendore decoratus, et quod multæ benignitatis esset suorum affinium protestabantur edicta. Qui quantæ sanctitatis fuerit cujusve meriti finis probavit, in quo omnis laus secure canitur; pro Dei namque amore ad palmam usque martyrii dicitur pervenisse. Itaque beatus Austremonius ad Bituricensium civitatem perveniens, populum adhuc in fide nimium vacillantem suo studuit roborare documento et exemplo [(d. et ex.) ex. et doc. 2.] . Et inibi aliquantisper commoratus, in ejusdem cathedræ pontificatu populi petitione sublimavit beatum Ursinum b discipulum suum, nobilitatis apice pollentem et per omnia Deo placere studentem.

[11] [Nivernensem etiam ac Lemovicinam regiones et Aquitaniam Secundam excolit.] Clericorum ergo et laicorum rebus prudenti moderamine dispositis, ad Nivernensem [Nevernensem 2.] pagum iter direxit. Ad cujus usque incolas perveniens, populum adhuc erroribus implicitum gentilitatis idola adorando, dæmonibus sacrificando, sua salubri et dulci prædicatione ad veritatis cultum nec non et fidei æquitatem convertit. Ergo in Dei timore populo confirmato, lætus in Domino Arvernica repedavit ad arva. Fertur etenim [enim 2.] quod Lemovicinam [Lemovicensium 2.] regionem fulgidis suæ [supple doctrinæ?] radiis maxima ex parte illustraverit et ad fidem Christi frequenti visitatione converterit. Aquitaniæ etiam Secundæ magnificus extitit prædicator præcipuusque instructor, spiritalium quoque charismatum strenuus largitor. Hæ nempe regiones illum ut piissimum venerabantur [venerantur 1, 2.] , ut inclytum recolebant [recolunt 2.] doctorem, ut venerabilem honorabant [honorantur 2.] fautorem [fautorum 2, 3.] , totoque mentis desiderio condignum illi exhibebant [exibent 2.] honorem. Hic eum laudabat ac si magnæ prudentiæ virum, ille ut [qui 2.] principalem extollebat episcopum. Hic illius probabilem mirabatur eloquentiam, ille humilitatem ejus prædicabat et patientiam. Desiderabant quidem potentes viri et religiosæ mulieres eum sæpius [(e. s.) sæp. eum 2.] cernere, quibus consueverat salutariter [salubriter 2.] jocunda modesti hortaminis consilia propinare; peroptabant identidem pauperes frequentius illum intueri, quia gratissimo ejus solamine gaudebant se clementer recreari [reparari 2.] .

[12] [Vitam contemplatioam cogitans,] Jam quippe grandævus erat [om. 2.] ætate, decora splendidatus canitie, cumque exterior homo honesta venustaretur pulchritudine, interior pollebat morum probitate et coruscibili meritorum speciositate. Quia vero exemplo Marthæ in actuali vita diu Christo regi libenti animo ministraverat, cœpit cordetenus meditari de laudabili studio Mariæ, quæ contemplativæ specimen vitæ [(sp. v.) vit. sp. 2.] gerebat, quia optimam partem elegit quæ non auferetur ab ea. Et intra se dixit: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam; ut sedens secus pedes Domini, audiam jugiter verbum illius? Hæc vir Domini Austremonius sedule secum [(s. s.) sec. sed. 3.] revolvens, disposuit negotia omnino relinquere secularia terrenasque flocci pendere occupationes. Denique XXX et VI annis cum magno certamine pontificatum ejusdem urbis rexit, et perseveravit usque ad tempora imperatoris [Vespasiani add. 2.] . Providit ergo ex suis discipulis solertes quosque [om. 2.] et industrios viros, qui et rerum administratione ceteros [supple regerent?] et prudentiæ sagacitate miro callerent ingenio, qui et zelo divini amoris referti æquitatem diligerent et non haberent dolum in lingua sua nec exercerent malum in proximos suos. Hos itaque tamquam bases columnarum ceteris præfecit, monens eos ut inscios et rudes docerent omnesque ad meliora provocarent, ut a fide quam ab ipso didicerant minime deviarent.

[13] [Urbicum sibi substituit et Iciodorense monasterium fundat.] Advocans namque unum ex ipsis, voluit ei ecclesiasticos committere ordines, ut ipse postmodum heremiticam solitariamque vitam ducere [(v. d.) duc. vit. 2.] liberius potuisset. Cui et dixit: Accipe, frater charissime, curam pastoralis officii, eamque sic tracta et age sicut coram Deo, ipsi immortali regi coram sanctis omnibus rationem redditurus in tremendo examine. O felicem pastorem! O bonum dispensatorem, qui utique implevit præconialem perspicuæ dispositionis affectum quo sciebat sibi divinitus augeri incrementa virtutum! Arvernensi siquidem ecclesiæ, cui ipse præerat, beatum Urbicum c, licet invitum, semet tamen cogente, clero etiam eligente populoque consentiente, strenuum constituit episcopum. Hanc etiam ordinationem clerus et populus idcirco minus moleste ferendam [gerendam 3.] esse censebant quia illum intra [infra 1.] patriam mansurum fore ipso innotescente sciebant. Iste plane pontifex miro doxologoque [doxo longoque 2.] callens ingenio, ordinabili voto et prudenti consilio sibi commissam gubernabat ecclesiam. Quæsivit profecto adjutorium quo æquanimiter pondus quivisset ferre sibi impositum, non ut secum portanti sacri juvaminis subtraheret solatium, sed ut pariter portantes majus negotiarentur præmium. Ecce, ut ita dicam, vere Israelita, in quo dolus non est, quoniam quicquid facit rectissima intentione et sincera ordinat devotione. Ecce, inquam, fidelis dispensator, quem constituit Dominus super familiam suam ut det illis cibum in tempore. Ibi enim est eruditio spiritalis gratiæ, facilis [facile 2.] patet norma justitiæ. His rite peractis, pretiosus Domini Austremonius, populorum frequentiam non ferens et aniles laudum strepitus vulgi refugiens, in pontificali quoque culmine positus favores adulantium perhorrescens, toto animi proposito spiritali theoriæ decrevit inhærere; omnibusque modis oblectamenta mundi respuens, ipse ad meridianam plagam heremum concupivit, et ad quod perveniens monasterium construxit in loco qui vocatur Yciodorus, ut tanto ibi Domino vacaret liberius quantum a mundiali hominum strepitu erat segregatus. Ubi non modicam monachorum constituens turbam, apostolicam vitam quam pleniter didicerat feliciter illis tradidit conservandam; ad exemplum videlicet beatorum apostolorum et per ipsos credentium docens eos vivere, de quibus dicitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam aliquid [eorum quæ possidebat add. 2.] suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

Fama beata dehinc vulgantur ubique [Hic versus exscriptus est in cod. 2; sed pro vulgantur legitur vulgant.]
Concurruntque ad eum populi gaudentque catervæ
De cunctis properare locis, ut mystica verba
Intenti capiant, doctis animisque recondant
Quæ præclara fides depromit martyris almi.
Quos athleta Dei miserans informat et ornat
Virtutum exemplis, divinæ lucis et armis.
E quibus Ursinus cœlesti dogmate plenus
Eligitur præsul, populo quoque Bituricensi
Omnis consensu populi precibusque petentis
Pastor præficitur digne venerandus, amandus.
Sed cupiens hominum strepitus vitare beatus
Quos jam subdiderat Christo baptismate sacro,
Accelerat fundare locum, qui nomine dictus
Antiquitus fertur Flaviacus, quem vocat ipse
Yciodorum, ab aquis d idem quibus insitus inest,
Ecclesiamque dicat Petri sub honore [(P. s. h.) s. h. P. 1.] beati,
Exultans illicque diu vivendo moratur;
In quo constituit monachorum sancta manere
Agmina, legis apostolicæ sectantia cultum.

[14] [Prodigium rustici e naufragio servati] Quadam namque die cum pretiosus Domini Austremonius non longe a monasterio quod ipse construxerat juxta Flaveris [Elaveris 3.] fluvium consisteret, et luculento [luculenti 1, 2.] sermone populum alloqueretur populosque quos per fidem Domino adquisierat verbo prædicationis veluti novella plantaria cœlestibus irrigaret monitis, ostendit Dominus per eum hoc ammirandæ virtutis prodigium, ex quo palam [partim 1, 3.] datur intelligi quanta excellentia sint [sit 1, 2, 3.] tanti viri acta perpendenda. Duo siquidem rustici, cum suis venientes operariis et plaustris, prædictum volebant fluvium navigio transmeare, ut ad silvam pergerent, quæ ultra flumen erat, ligna cædere. Cum itaque pervenissent ad locum ubi sanctus vir prædicabat, ceteris prætereuntibus, unus illorum divino, ut credimus, nutu inspiratus, paululum substitit, quo verbum [verbo 1; verba 3.] prædicantis audiret et ab eo benedictionis gratiam humiliter impetraret. In exordio quippe nascentis Ecclesiæ talis erga prædicatores erat consuetudo, videlicet ut finita prædicatione eulogias communionis gratia acciperent omnes [(a. o.) om. acc. 2.] a prædicatore. Unde rusticus ille, antequam [navem add. 2.] conscenderet, juxta morem a sancto viro eulogias petiit [petit 2, 3.] . Quibus acceptis, cum sociis protinus [(c. s. p.) pr. c. soc. 2.] navem conscendit. Vertunt interim [itaque 2.] fluctivagas per alveum Flaveris [Elaveris 3.] undas; repentina pernicies ventorum impulsione exoritur, transversa viatione subito prora dirigitur, et dum puppis undoso monte ad alta sustollitur, illa proclivi dejectione in ima delabitur. Procellosis ictibus navis hinc inde [(n. h. i.) h. i. nav. 2.] alliditur atque lamentabili [lamentabile 1.] naufragio demergitur. Quid plura? Pereunt utique omnes, præter illum qui a sancto Austremonio eulogias acceperat. Cumque idem ipse ad litus natando tenderet, diabolus in era ad alterum diabolum cœpit horribiliter clamare [(h. c.) cl. horr. 2.] , sancto pontifice [pontifici 1, 2.] omnique populo audiente: Heus! inquiens, quid facis? Quid pigritas? Cur non festinas illum submergere qui ad litus festinat natando evadere? Occupa velocius illum, ne transnatet fluvium et possit vivere. Cui alter: Magna quidem aviditate et [ex 1, 3.] omni etiam voluntate hoc fecissem, si mihi ullatenus possibile fuisset. Sed hoc ipsum non permittit fieri salutiferi potentia Christi, propter meritum sancti Austremonii et propter fidem ejusdem viri. Officit quoque [etiam 2.] mihi crebra præsentis intercessio populi. Expulit enim nos de finibus Arvernicæ regionis episcopus iste, in virtute et nomine illius Christi qui resurgens a mortuis claustra destruxit inferni et subvertit potentiam principis nostri. Hæc audiens sanctus Austremonius, magno repletus gaudio dixit: O cœli rector, terræ fundator, aquarum creator omnisque creaturæ dominator, rex regum, Dominus dominantium, gratias tibi cernua devotione ago [(d. a.) ag. dev. 2.] , qui per Filium tuum unicum Dominum nostrum Jesum Christum triumphalem servis tuis de antiquo hoste concedis victoriam. Cujus inenarrabili potentia arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore. Domine, non [quis 2.] est qui similis sit tibi, qui eripis inopem de manu fortiorum ejus. Ut enim vidit prælibatum hominem de aquæ periculo ereptum, vaticinali adversus dæmonem utens apostophe [apostrophale 1, 2.] , lætabundus intonat verbis: Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes. Qui dicebas in corde tuo: In cœlum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; ascendam super altitudinem [altitudine 1, 3.] nubium, similis ero Altissimo. At vero propter superbiam tuam, superam perdidisti gloriam. Delapsus es etiam ad erebi profunda, ut in lamentabili cœnosæ colluvionis voragine multimoda cum tuis complicibus luens tormenta, experiaris quanta proprio delicto [om.1, 3.] commiseris [lege amiseris.] gaudia. Quid adhuc inaniter moliris pretiosa morte redemptis machinamenta ingerere lethiferæ seductionis? Christus, inquam, Jesus de te pollenter [pellenter 1.] triumphat, cujus victoriam nos studemus affectabili voto universis prædicare, et salutifera vivificæ crucis vexilla in illius [nullius 1, 3.] laudis titulo passim erigere [(p. e.) er. pas. 2; eligere passim 3.] , ut [ait 3.] sicut a veridicis vaticinatum est prophetis, benedicantur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificent eum, et ab omnium ore incessanter dicatur: Benedictus [Dominus add. 2.] Deus Israel, qui facit mirabilia solus, et benedictum nomen majestatis ejus. O spectaculum lamento et laude plenum! Lamento enim in perditione illorum hominum qui naufraga [naufragi 2.] periclitatione demersi sunt, quia prædicationem sancti antistitis spreverunt nec ab eo panem salutis acceperunt, et ideo traditi satanæ perierunt. Laude vero in illius salvatione hominis qui perfectæ fidei tenens sacramentum, a sancto pontifice munus suscepit eulogiarum, cum quibus pariter vitæ indeptus est spatium. Inde quippe inexpertus est salutare beneficium unde almæ fidei sanctæque credulitatis mirabile cognovit mysterium [sacramentum 2.] . In quo itaque miraculo et christiana religio laudabiliter mirificatur [magnificatur 2.] , prædicabiliter laudatur, mirificando prædicatur, et glosiosum almi præsulis meritum tripudianter propalatur, augmentabiliter magnificatur ac jocundanter ab omnibus veneratur.

Iste Dei martyr, quamvis compleverit ipso
Officium monachile loco, quem diximus ante
Se sibi construxisse suis de rebus opimis,
Junctis quo monachis Domino serviret [servire 1.] ibidem,
Non tamen a populis unquam solamina tollit
Pristina, sed magnis signis in plebe refulget.
Ex quibus audaci præsumo retexere dictu,
Unum prodigium Christi virtute coruscum.
Cum solito plebem innumeram fortissimus heros
Alloquitur mandata Dei sermone revolvens,
Augustam prope quam Christo fundaverat ædem,
Scilicet ad fluvium Flaverim [Elaverim 3.] de nomine dictum,
Quidam cum socio properans ut transeat amnem
Rusticus, in silva quærens sibi cædere ligna,
Substitit, a socio declinans qui petit [perit 3.] undas.
Hoc agit, ut sibi succurrat benedictio sancta,
Qua pius ipse pater populorum pectora firmat.
Inde petens flumen, dum puppis ad alta procellis
Subrigitur, veluti mare labitur ocius undis,
Adfuit alma salus aliis, pereuntibus illis.
Nando cumque tremens ad littus tenderet,ecce
Insonat aerii vox horrida dæmonis atri,
Exclamans alio [forsan pro alii.] : Quid agis, crudelis, inique?
Vivere cur sinis hunc? Cur non submergere tentas?
Alter ad hæc: Quia tutus ibit benedictus ab isto
Præsule nos pellente suis de finibus stis.
Cuncti mox laudes festinant reddere Christo
Martyre cum sancto qui summo vernat Olympo.

[15] [et alia Austremonii miracula.] Longo igitur tempore beatus Domini [om. 2.] Austremonius in hac regione feliciter conversatus, in apostolicæ sanctitatis excellentia vitam ducens, innumera virtutum operatus est insignia, quænunc stylo prosequi supervacaneum ducimus, præsertim quia et [om. 2.] valde erat difficile inter tot [om. 2.] innumeras plebium cohortes frequentantem eum et quodammodo discurrentem agnosci nisi declarantibus signis. Nam claudis gressum reddendo, mortuos ab inferis vitæ reddendo, erguminos [energumenos.] ab obsessis corporibus [dæmonibus 1, 3.] liberando, cæcis lumen præbendo, leprosos curando aliarumque mirandarum signa virtutum patrando, totam gentem Arvernicam Domino favente ad fidei æquitatem convertit. Signa enim, ut ait Apostolus, non sunt fidelibus, sed infidelibus.

Edita luminibus variis ceu sidera fulgent
Stelliferi cœli, sic sancti præmia justa
Sumunt pro meritis, variisque nitoribus intra
Regis Olympiaci miranda palatia vibrant.
Iste tamen martyr pretiosus clarior omni
Lumine solis adest, pietas cui maxime [lege maxima.] Christi
Præstat ut foret exemplum virtutis in ævum.
Delicias sibi nempe putat jejunia sancta,
Tradere membra quidem nescit lassata quieti;
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto.
Errat et in vultu gravitatis semper honestas
Atque pudicitiæ [pudiciæ 1, 2.] summæ pudor immaculatus.
Orat cum lacrimis, devoto pectore anhelans
Solem justitiæ qui sanctos provehit ad se;
Summum jure bonum, æternum lumenque bonorum,
Qui quemcumque sibi perspectat corde fidelem
Militiæ propriæ dignatur jungere sanctæ,
Mœnibus astriferis secum regnare peroptans.
Denique pro minimo ducit cruciamina carnis,
Quæ patitur diuturna senex venerabilis iste,
Ni succumbat amore Dei, mucrone cruoris,
Martyrum amabilium victricia signa sequendo.

ANNOTATA.

a De Cassio cfr. Comment. præv. num. 68.

b De Ursino cfr. Comment. præv. numm. 69, 70, 71.

c De Urbico cfr. Comment. præv. num. 75.

d Yciodorus ab aquis vera etymologia; nam dor celtica lingua aquam significat; quod in quibusdam fluminum nominibus adhuc superest, v. g. Dor, Douro, et in aliis nominibus communibus [De Bullet, Mémoires sur la langue celtique, tom. II, Vesuntione, 1759.] .

CAPUT TERTIUM.
Conversio Judæorum tentata. Lucius puer a patre necatur. Ecclesiæ a S. Austremonio consecratæ.

[Judæis plurimis ad fidem Christi Austremonii opera conversis,] Omnis igitur ecclesia sanctorum optime novit qualiter Jerusalem, pro commisso in Salvatore piaculo ultrici vastatione a Tito sit subversa et Vespasiano. De qua subversione idem Dominus Jesus ante prædicens: Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te et coangustabunt te undique et ad terram consternent [prosternent 2.] te, et filios tuos qui in te sunt; et non relinquent [reliquent 1.] in te lapidem super lapidem qui non destruatur, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. Quidam enim Judæorum gladiali excidio [exitio 2.] , quidam famis penuria lethifera in obsidione, imo etiam sævissima populatione perierunt. Perplures etiam vili numismate venditi, in captivitate sunt miserabiliter deducti, sicque per diversa [diversi 1, 3.] , ut Davidica compleretur vaticinatio spiritali de eisdem Judæis effata præsagio: Disperge, inquit, illos in virtute tua, et destrue eos, protector meus Domine, et gentes cognoscerent ejus populi, de qua hæc veridica recitatur prophetia, execrabilem in Christum Jesum blasphemiam et incredulitatem, et ex pernicioso lapsu Judaicæ gentis ipsæ [ipse 3.] spiritali gratia inspirante credendo declinarent [declinaret 2.] perpetuæ captivitatis detrimentum ac fidei perciperent sacramentum æternæque salutis præsidium. Per idem vero tempus non modica Judaicæ gentis agmina in urbe Arvernica videbantur esse diffusa. Multi namque ex ipsis illa in parte, qua venerabilis pater Austremonius jam dictum fundaverat monasterium, mapalia sibi ad habitandum, utpote peregrini moxque pro immani [(p. i.) perimani 2.] scelere dispersuri, construere disposuerunt. Reverendus itaque vir strenuusque orator, beatus scilicet Austremonius, cum sæpius eis viam salutis et notitiam æquitatis formamque credulitatis prædicando panderet, prophetali quoque sermone illos increpabat dicens: Quid est, Israel, quid est [quid est om. 2.] quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena; coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum his qui in inferno sunt, dereliquisti fontem sapientiæ. Si in via Dei ambulasses, habitasses utique [in pace add. 2.] super terram. Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas, vita [vitæ 2.] , virtus [om. 2.] , ubi sit virtus [lumen 2.] oculorum. His vero auditis, plurimi compungebantur, et pœnitentiæ remedia votis omnibus a sancto viro deprecabantur, sancti gurgitis lavacro abluebantur.

[17] [alii necem ei moliuntur.] Sed et [om. 2.] antiquus hostis videns sibi perisse quos per famulum suum Austremonium Dominus acquisierat, et dolens innumerabiles populos per ejus prædicationem de suis faucibus extrahi, toto suo illo antiquo conamine suæ artis apodixen per hanc perfidam gentem in virum Dei conatus est exercere. Verum cum [om. 2.] beatus præsul [(b. p.) pr. beat. 2.] hunc infelicem populum propter piaculum in Salvatorem commissum multis increpationibus argueret, atque ex divinarum Scripturarum authoritate ostenderet pro salute gentis humanæ de cœlo eum descendisse [descendisset 1.] ad terras, et incarnatum de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, isdem perfidus populus nullo modo ei præbebat assensum; nec solum de quibus eos monuit ex incredulitate et duritia sui cordis pœnitentiam non egerunt, sed insuper in ejus necem apertis persecutionibus conspirarunt.

Qualiter excolitur tellus dumosa labore
Proferat ut dignos fructus, ita sanctus et iste
Sentes de populis vitiorum pellere certans,
Destruit errorem gentilem sæpe monendo
Ut necis auctorem vitent lucemque sequantur
Quæ cunctos salvat, vegetat, sublimat, honorat.
His sanctis fidei monitis demulcet et ipsam
Judaicam plebem, quæ tunc morabatur eadem
Urbe colens scelerata deos quos sculpserat ipsa
Atque suos patrios venerans polluta penates;
Maxima pars quorum lavacrum compuncta petebat
Baptismi, assiduis lacrimis peccata luendo.
Namque dolebat in his se lapsam sponte ruinis
Quæ magis exitium barathri mortale pararent
Quam decus et requiem vitæ cœlestis amœnæ.
Talia conspiciens fieri sævissimus hostis
Atque dolens graviter quod sanctus straverit omnes
Gentiles pedibus, Judæos provocat ardens,
Quos habuit semper ferventi fraude sequaces,
Ut sanctum perdant. Subito quoque factio frendens
Plebis Judaicæ, pravas sub fraude latenti
Præparat insidias insonti. Sed pius heros
Omnia contemnit, spernit, certamine victor.

[18] [Filius principis Judæorum ab Austremonio baptizatus, a patre suo necatur.] Sanctus igitur Austremonius athleta fulgurantes evangelicæ doctrinæ radios passim nullatenus formidabat diffundere, sed credentium corda lampabili splendore spiritalis gratiæ illustrat et celsa virtutum fastigia almorum exemplis actuum sublevat. Quid plura? Omnes quotquot ad vitam æternam præordinati erant convertit et baptismatis unda purificavit. Denique inter competentes qui fide orthodoxa cathechizabantur [cathezizabantur 2.] filius principis Judæorum patre nesciente affuit, et ut gratiam baptismi consequeretur a viro Dei humiliter postulavit. Quem sanctus vir [Dei add. 2.] cum reliquis baptizavit sibique in filium adoptavit et Lucium nominatim vocavit, utpote de infidelitatis tenebris ereptum et luce veritatis illuminatum, sacris etiam charismatibus prudenter inbutum æternæque sanctitati laudabiliter dedicatum. Completis ergo [omibus 2.] ex more baptismi [baptismati 1, 2.] sacramentis, vir Domini Austremonius multiplici fervore deifici amoris [amore, 1, 2.] succensus [et add. 1.] villam [villa 1, 2.] quæ Plauziacus a nuncupabatur expetiit, in qua ex fidelium circa manentium sumptibus ecclesiam construxit, eamque in honore beati Petri apostolorum principis dedicavit. Princeps autem Judæorum, ut comperit filium suum a venerabili pontifice esse baptizatum, intolerabili confusus dolore pariter ac mœrore ingemuit, et vehementissime succensus ira, utpote diabolica instigatus malitia, proprium tandem filium, paterno utique carens affectu, quodam projecit in puteo, ne illum Christi Ecclesia haberet vivum ex quo alii Judæi acciperent credulitatis exemplum. Quod cum sancto Austremonio fuisset nuntiatum, mox cum collegio fidelium ad Iciodorense [Icidiorense 2. ] regreditur monasterium, et convocata secum caterva fratrum, cum thuribulis et crucibus coruscisque cereorum luminibus pergit ocius ad puteum; ex quo mox sancti Lucii martyris juvenile corpus a fratribus extrahitur et ad locum sepulchri cum dulcifluo [dulciflua 2.] canore hymnidicæ modulationis deducitur [reliqua hujus num. om. 2.] . O Judaicam perfidiam omnibus seculis execrandam, quæ prius in Dominum crudeliter sævit, servos quoque lethifero afficere infortunio non desistit! Nec sufficit illi percussisse olim gregis pastorem, sed etiam ipsum insectatur gravissimo odio gregem. Iste namque perosus pater, si tamen pater dicendus est qui paternos in filium non servavit affectus, christianis licet invitus venerabilem exhibuit martyrem. Perdit infelix paterni reverentiam nominis, orbatus affectabili dignitate felicissimæ prolis. Cumque titulum christianitatis in filii mortificatione cupit omnino delere, facit potius ut omisso infidelitatis errore Lucius, typico insignitus nomine, scribatur cœlitus in libro vitæ. Lucius namque puer ad Christi tirocinium sancti antistitis sagacissima eruditione instruitur, probabili authoritate provehitur et protegibilibus armis munitur. Lucius sub annis pueritiæ præstantissime Christi militia fungitur et officiali severitate crudelis parricidæ occiditur propriique sanguinis effusione perfunditur. Beata certe et prædicanda puerilis ætas, qua veternosæ machinationes antiqui hostis mirabiliter deluduntur, qua impiissimus pater a piissimo filio veritatis gratia [gratiæ 1.] spernitur, qua infidelitas confunditur et deifici vexilla tirocinii coruscabiliter panduntur. Hæc est illa ætas quæ in glorioso martyre Lucio b magnificabiliter prædicatur et poloso honoramine clarificatur. Lucius etenim puer christianissimus, fide devotus, spe robustissimus, charitate ardentissimus, agonotheta robustissimus martyrque promptissimus, veritate cœlitus jubente munificalibus angelorum obsequiis excipitur atque in choro martyrum fulgido diademate felicis victoriæ coronatur. Ipsum profecto christicolæ ut laudabilem venerantur martyrem cernuisque deposcunt orationibus ut eum pro se apud Deum perpetuum habeant intercessorem.

Horrea complentur Christi redimita maniplis
Vivificæ messis, nostro gaudente patrono
Passim doctrinæ radios diffundere sanctæ
Qui datus est nobis specialis in orbe magister.
Filius interea cujusdam principis orat
Judaici vulgi, divino munere tactus,
Ut mereatur aquæ viventis fonte renasci,
Lucius a lucis sortitus nomine nomen.
Qui differre nolens sanctus quod quærit et optat,
Erudit ad plenum, qua mente lavacra subire
Debeat, et sacro renovat baptismate lethum [forte lætum.] .
Talia cumque patris sævi referuntur ad aures,
Frendet et insanit, nimiumque dolosus oberrat
A patris affectu, sitiens extinguere morte
Magnificam prolem et meritorum germine claram.
Tandem vipereis instaurans arma venenis,
Perimit insontem puteoque retrudit in alto,
Sperans infelix facinus tam grande latere.
Dic, natura potens, ubi sunt tua jura paterna,
Cum pater interimit natum de se generatum?
Mox Christi famulo ut sanctas defertur ad aures
Crimen hoc horrendum, monachorum cum grege sancto
Illuc ire parat, sanctum corpusque sepulchro
Sublatum fovea clementer tradit honesto,
Egregius martyr constanter et ipse futurus.

[19] [Marium discipulum ægrotantem adiens, Austremonius ecclesiam consecrat Maroioli, alteram in honore Marii defuncti,] Gloriosus denique Austremonius dum sancti martyris Lucii sepulturæ implet officium, beati Marii discipuli sui lugubrem [lucubrem 1.] excipit nuntium. Quin etiam illi eumdem venerabilem virum ægrotatione detineri innotuit et ut ad eum ocius visitandi gratia iret [(o. v. g. i.) vis. gr. oc. ir. 2.] ejus ex parte commonuit [monuit 2.] . Direxerat enim illum beatus Austremonius ut montana peragrans loca vices pontificis exequendo homines erroris tenebrositate cæcatos corusco fulgore suæ prædicationis inluminaret et ad tramitem æquitatis deduceret. Quod et fecit bonorum exempla actuum [(e. a.) act. ex. 2.] monstrando et prædicabilia virtutum patrando prodigia. Sanctus itaque Austremonius, ut expedito cursu illum invisere posset, beatum Necterium [Nectarium 2.] laudabilem presbyterum sui itineris facit socium, nec non et beatum Mammetum, venerabilem archidiaconum. His ergo secum comitantibus, vallem expetit Jornensem c, ubi venerandus vir Marius infirmitate detentus manebat. In eodem autem itinere divertit ad quamdam villam quæ Maroiolus [Maraiolus 2.] d vocitatur, in qua fabricatam ab incolis basilicam apostolorum principis in honore dedicavit. Inde quidem concitis gressibus ad virum Dei Marium vir Domini [Dei 2.] Austremonius pervenire contendit. Contigit namque [itaque 2.] ut antequam sanctus antistes ad beati Marii pervenisset hospitium, eumdem virum Dei [om. 2.] e [de 2.] seculo jam migrasse fulgidaque cœlorum palatia nutu Dei subisse. Sæpe nominandus itaque præsul beatus Austremonius sanctum corpus athletæ Christi novo cum digna veneratione tradidit mausoleo, novamque super eum ut dignum erat basilicam sumptibus fidelium circa manentium ædificavit ipsamque ejus in honore solemniter consecravit. Nobiles etenim viri quos beatus Marius salutari prædicatione ad viam veritatis converti fecerat [(conv. fec.) converterant 2.] eidem ecclesiæ beati Austremonii suggestione ex prædiis suis in usus clericorum ibidem omnipotenti Deo sanctoque Mario servientium triginta mansos voluntate promptissima condonaverunt. Quam donationem voluerunt ut sanctus antistes episcopali authoritate confirmaret, ut nullus subsequentium ulla temeritate violare eam auderet. Hoc enim beatissimi præsulis sincerissima ammonitione faciebant, qui magnopere desiderabat [desiderabant 1, 3.] honorare sanctam Dei Ecclesiam et fidem corroborare catholicam. In utroque siquidem pollet mirabilis, id est et desiderabili prædicatione et prædicabili operatione. Strenua namque dispensatione ecclesias Dei utilissimis [utillimas 2.] commoditatibus dotando nobilitat, ut in terra viventium centuplicatam portionem secundum Dei promissum recipiat [accipiat 2.] .

[20] [ac dein tertiam Compendiaci.] Direxerat etiam plures discipulos in montana prædicationis causa, ex quibus ad eum unus illuc venit reverendus vir, scilicet Antoninus e, qui etiam innotuit ei qualiter omnipotens Deus per eos sacramentum fidei hominum mentibus inseruerat, et quomodo amor vitæ æternæ in eis excreverat; qualiter etiam universalis plebs obnixe postulabat ut iret dedicare basilicam noviter ædificatam in loco qui Compendiacensis f dicitur. Quod vir Domini audiens, omnipotentem Deum, qui facit mirabilia solus, sincero corde glorificavit seque iturum ut populus petebat veraciter promisit. Ordinatis ergo ibidem ecclesiæ ministris, supradictum cum discipulis adiit locum. Ibi etiam ecclesiam g in honore sancti Michaelis archangeli consecravit et ecclesiastico ordine nobilitavit. Cumque per aliquod tempus ibidem degeret et populorum errata prædicabili castigatione emendaret [(pr. cast. em.) castigaverit prædicatione 2.] , convenerunt ad eum undecumque [undique 2.] discipuli ejus quos illas in partes ad prædicandum transmiserat. Quibus venerabilis pastor salutaris fluenta doctrinæ affabili effusione propinabat, et ut parsimoniali [parcimonili 1.] observatione ad sanctarum arcem virtutum conscendere niterentur honesta urbanitate mirabilis facundiæ hortabatur. Accendebat [ascendebat 1, 2, 3.] siquidem in cordibus eorum perfectissimum et saluberrimum amorem [amore 1, 3.] cœlestis patriæ, prædicando illis helisiam jocunditatem perennis gloriæ. Suadebat utique eis quo terrena flocci pendendo desideria, Christo regi toto conamine totaque virtute, semota utique [inique 2.] simulationis techna, militarent, ut [et 2.] ab eo absque ulla cunctatione splendidam perpetuæ felicitatis coronam perciperent.

ANNOTATA.

a Villa Plauziacus, gallice Plausat (Puy-de-Dôme, Clermont).

b Papebrochius, in annot. ad cap. III ActorumS. Marii, tom. II Jun., Lucium, inquit, martyrem nullum norunt Arverni. At in festo omnium sanctorum Arvernensis ecclesiæ, hæc habet Proprium Arvernense, in lectione IV: Hac igitur die veneremur inter martyres Antolianum, etc… et Lucium, a beato Austremonio, ut traditur, baptizatum ac sepultum.

c Vallis Iornensis, sive Vallis Montis Iornalis, secundum Branche, in Vitis SS. Arverniæ, lib. II, p. 368, extenditur ab oppido Sancti Flori (Saint-Flour, Cantal) usque ad Massiacum (Massiac, Cantal), ubi duo vici a sancto Mario vocantur, unus St-Mary-le-Creux, alter St-Mary-le-Plain.

d Maroiolus, secundum eumdem auctorem Marogeol, uno milliario a valle Iornensi.

e De hoc Antonino agetur die 3 Novembris.

f Compendiacensis locus, gallice Compains (Puy-de-Dôme, Issoire).

g Fieri non potest ut ecclesiarum a sancto Austremonio fundatarum accuratam seriem texamus, deficiente rerum certitudine. Multa fuisse numero oratoria apud Arvernos ad fidem conversos res ipsa loquitur, quorum fortassis numerum posteri mirum in modum auxerunt, ita ut quæ posteriora seculaerexerant ad Austremonii ævum transferrent; qua de re in Comment. præv. diximus, numm. 59, 60. Inter ecclesias in ipsa urbe Claromontana ædificatas, aliquot ad Austremonium referunt ii qui sanctum virum ad Decii ætatem retrahunt; ita Revie in Historia ecclesiæ Arvernensis tom. I, pp. 51, 58, decem ecclesias ad Austremonium aut saltem ad ejusdem tempora refert; sunt autem sequentes:

1. Quæ creditur domus Cassii fuisse, post domini conversionem in ecclesiam versa. Dedicata est sanctæ Mariæ et sancto Laurentio. Hæc audiebat mater ecclesia beatæ Mariæ episcopalis, quam Gregorius Turonensis, in Hist. lib. II, cap. 16, vocat veterrimam ecclesiarum intra muros urbis. In eodem loco nunc stat cathedralis ecclesia.

2. Sanctæ Crucis, paulum a cathedrali distans, a meridionali videlicet parte. Postea vocata fuit a Sancto Sepulcro, sed destructa fuit a Jacobo d' Amboise, ad faciendum fontem in eo loco qui nunc est platea Delille.

3. S. Petri, in platea hujus nominis, destructa anno 1796 a rebellibus..

4. S. Michaelis, a multis retro seculis diruta; erat in platea des Gras, prope portam occidentalem cathedralis.

5. Dedicata SS. MM. Cassio, Victorino et Maximo prope S. Illidium; post rerum eversionem seculi XVIII destructa.

6. S. Symphoriani, martyrio coronati Augustoduni. Huic ecclesiæ anno 660 S. Genesii nomen datum est, qui eam reædificaverat, cujus quoque corpus in eamdem translatum fuit. Destructa fuit a rebellibus anno 1794.

7. S. Mauritii et sociorum MM. Hæc ecclesia anno 730 a S. Bonnitio, anno 1095 a S. Ferreolo nomen habuit; ante rerum eversionem in Gallia, erat ecclesia minoris seminarii (sous la Poterne).

8. Ecclesia de Chantoin, quæ fuit deinde sanctimonialium, postea canonicorum regularium, dein Carmelit. discalc., demum sacerdotum missionariorum.

9. S. Andreæ, cujus Tigridius, vivente S. Leoguntio, regimen habuit. Erat in urbis parte occidentali;destructa fuit anno 1797.

10. SS. Cyri et Julittæ. Anno 470 erat sanctimonialium, deinde parochialis; anno 1793 versa fuit in stabulum equorum.

CAPUT QUARTUM.
S. Austremonii martyrium et sepultura.

[Mortem sibi a Judæis intentatam] Prædictus interim Judæus, Judæorum nequissimus, quod de carnali filio crudeliter fecit de spiritali patre ejusdem filii jam martyris, beati scilicet Lucii, omnigenis facere nisibus gliscit, ut qui maligna persuasione interfecit sanctum martyrem, dolosa machinatione beatum occidat Austremonium. Magnificus nempe antistes Austremonius magnopere cupiebat, ut diximus, per martyrii agones victorias consummare triumphales. Quod sancti diu discipuli perspicaci curiositate animadvertentes, indicare student [satagunt 2.] magistro quod isdem nequam populus de ipsius interitu tota mentis aviditate pertractaret [tractaret 2.] , dicentes illi: O ter quaterque beate domine pater, num ignoras hujus vesanæ gentis Judaicæ perfidiam in tui grassare [crassare 2.] perniciem? Certe quod fatemur ut palam sit tibi [(s. t.) tibi sit 2.] , noveris hunc cœtum malignum suis machinatibus [machinationibus 2, 3.] dolosis paternitatem tuam ocius extinguere velle, et si fas sit nomen tuum funditus a viventibus aboleri velle. Unde ut tui curam agere magnopere digneris, sancte pater, oramus; quia in hujus insanissimæ gentis dolos te incidere valde pertimescimus. Novimus enim quia qui cœli terræque rectorem carne visibili mundo apparentem interficere non sunt veriti, forte nec tuæ [(f. n. t.) n. t. f. 2.] miserebuntur reverendæ senectuti, et te sancto patre erudiente didicimus quia in occasu boni pastoris magna exstat ruina subjectæ plebis [plebi 2.] . Quod ne huic innumerabili populo per tuam eruditionem Domino adquisito proveniat, magna sagacitate tuam paternitatem providere congruit. Quæ cum vir Domini a discipulorum ore [ora 2.] mente tranquilla et vultu alacri hausisset, sic demum ora resolvit et intima alacritate gavisus magnaque hilaritate [alacritate 1; (gav. magn. hil.) om. 2.] perfusus dixit: O quam desiderabilem nuntium qui mihi prænuntiat mei cordis desiderium! O felicem me, si pervenire quivero [(p. q.) potuero pervenire 2.] ad cleoneum certaminis studium in quo diutina [diutius 3.] finitur machia [machina 2.] aet inclita in virtute Tonantis meritoque agonizantis laudatur victoria! Cumque plus solito lætior [(p. s. l.) l. p. s. 2.] incederet, discipuli ab eo perquisierunt mirantes quid sibi jam dictus nuntiasset legatus. Et sanctus antistes: Felix, inquit, hujus famæ relatus, si ad dictorum fidem proveniat effectus; optimumque est pro Christo hujus corporeæ molis subire dispendium, si ex eo pervenitur ad felicissimum supernæ beatitudinis immarcescibile bravium [(imm. brav.) præmium 2.] . Nam, quod fateor ut palam sit omnibus, sciatis me pro Christi Domini amore innumeras velle perpeti cruces, horrendos quoque belluarum hiatus et innumera tormentorum genera quousque vitalis flatus deficiat non timere, maxime cum amplectendum sit eorum dolo occumbere qui in Domini Jesu [Christi add. 2.] nece manus truculentas injicere non timuere [timuerunt 2.] . Populum autem suum deifica Omnipotentis clementia [(o. c.) clem. omn. 2.] sua ineffabili providentia ubique circumteget [circumtegeret 1; circumtegere 2.] , et misericordia qua eum voluit revocari a tenebris ad se qui est vera lux [ad-lux om. 2.] fine [fide 2.] tenus non desistet tueri et conservare. Omnibus quoque indesinenter monita salutis suggerebat, ita inquiens: Filioli, sufficiat [sufficit 2.] unicuique hactenus sua exercuisse studia et suimet voluptatibus deservisse. Reliquum superest ut quod quisque vivit, Deo vivat et non sibi, qui redditurus est unicuique secundum opera sua.

[22] [lætus exspectat Austremonius.] Ex qua responsione discipuli oppido mœstificantur, gravia subinde ab imis pectoribus suspiria trahuntur, internus animi dolor flebili lamentatione panditur, afficiabilis cordium mœstitia lacrimabili ejulatu ac lamentabili planctu manifestatur, pallentes quidem genæ fluidis lacrimarum rivulis irrigantur, inter creberrimos etiam singultus verba præ doloris magnitudine negantur. Sed sanctus Dei athleta et [om. 2.] venerabilis præsul superna illustratus [stratus 1, 3.] gratia, nimiæ [minime 2.] illorum tristitiæ paterno compatiens, affectu consolatorium eis sermonem fecit dicens: Cur, mihi [mei 2.] charissimi [om. 2.] , solito tristiores efficimini? Num arbitramini me pro Christi Domini amore certaminis agonem pertimescere? Scitote quia pro eo cuncta quæ a quovis lictore possunt excogitari [excogitare 2.] supplicia sum paratus perferre. Si enim Christum Dominum oportuit pati et ita intrare in gloriam suam, quis ego sum qui pro eo pati recusem? Utinam vel idoneus sim discipulorum ejus sequi vestigia, qui per ampla orbis spatia varia sunt perpessi tormenta. Non est enim servus major domino suo, neque apostolus major eo qui misit illum. Nam de mea salute contristari nolite, sed potius congaudete meæ felicitati, quia beatum et felicem me fore incunctanter censeo, si in confessione veritatis perseverans proprium pro ipsa veritate [(p. p. i. v.) pro. ip. ver. prop. 2.] sanguinem fudero. Mea procul dubio augmentabitur gloria, si cum palæstralis finierit pugna, remunerari cœlitum [cœlitus 2.] meruero glorificali victoria. Mihi quippe vivere Christus est et mori lucrum. Misericordiæ etenim ejus omnino meum committo desiderium, ut ipse sua ordinatione disponat eum, a quo constat totius bonæ voluntatis [(bon. vol.) bonitatis 2.] exordium. Non enim separabit me a charitate illius ulla [ultra 1, 3.] mundi tributio, non temporalis angustia, non immanis persequutorum sævitia; quia, licet permittente Domino corpus diversis fatigare acerbitatibus ad ultimum quoque occidere possint [possunt 2.] , animam in potestate nullatenus possunt habere. Qui enim promisit nobis nullum ex nostris periturum fore capillis [capillum 2.] , faciet misericorditer ut nullum ex nostris pereat membris, sed integer spiritus et anima et corpus in ejus adventu servetur [eruetur 1, 3.] . Spiritus etenim meus de ergastulo carneæ corruptibilitatis egredi oppido desiderat, ut Domino cœlitus confiteatur. Sed si vobis in peregrinatione adhuc positis [positus 1, 3.] necessarius sum, in castris fidelium ut infideles [infidelium 1, 3.] adquirere satagam [et add. 1.] , pro amore Jesu Christi militare non abnuo. Multo autem est melius esse cum ipso [illo 2.] si, ut spero, mei desiderium animi celeri temporis meatu compleatur. Non vos igitur mei terreat absentia corporis, quia magis subvenire vobis potero cum ad beatitudinem quam Deus promisit se diligentibus [(s. d.) diligentibus se 2.] ipso suffragante pervenero. Cor meum quippe et caro mea exultaverunt in Deum vivum, qui non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Cumque vir Domini talia prosequeretur, mitigavit aliquatenus mœstitiam illorum. Inter amicabiles denique complexus grata miscentur oscula pacis, eisque paternali affectatione valedicens, episcopali etiam authoritate benedixit, et post benedictionem hæc affamina intulit: Sequimini, inquiens, me [(i. m.) me inq. 2.] , fratres amantissimi, non incessu pedum sed sacra imitatione, qua Dominum Jesum docui certatim esse sequendum. Tenete, quæso, formam doctrinæ illius quam me docente didicistis. Non vos frangat ullus terror mundanæ potentiæ, neque occupet labilis amor execrabilis [execrabili 2.] philargyriæ, nec infaustæ colluvio distentet gastrimargiæ [castrymargiæ 1.] . Sed et inter prospera et adversa viam tenete regiam, quo nec prospera vos insolenter extollant nec adversa turbabiliter dejiciant. Servando itaque almæ fidei salutare propositum, capietis [capiens 1, 2.] æternæ remunerationis præmium. His dictis, beato jussit Necterio [Nectario 2.] ut prædicamenta veræ salutis Antrambensi b studiose ministraret populo [(s. m. p.) pop. st. min. 2.] . Ipse vero cœpit protinus remeare ad supradictum monasterium, assumens [assumpto 2.] secum beatum Mammetum. tantum diaconum [diaconem 2.] suum. Cumque monasterio adpropinquassent [appropinquasset 2.] , in quodam termino distante uno et eo amplius stadio, beatus Austremonius orandi gratia substitit [substetit 1.] , flexisque in terram genibus, diutissime oravit. Pollente etenim fide fidissima illius mens perennis conscia coronæ indicibili inflammabatur amore perpetualis gloriæ. Non dubitabat etiam pro Christo sustinere quidquid non solum tormentorum Judaica, verum etiam omnis humana poterat sævitia excogitare. Jam quippe mundo altior magis de triumphali victoria in Christi fiducia [(Chr. fid.) Christo 2.] quam de senilis corporis meditabatur agonia.

[23] [Austremonii martyrium] Interea prælibatus Judæorum princeps c, missis in via latenter exploratoribus, præstolabatur adventum ejus. Ut autem eum advenisse comperit ipsis innotescentibus, occurrit illi in prædicto loco cum suis complicibus. Mammetus vero diaconus ejus ut vidit illos occurrere, timore perterritus beatum reliquit Austremonium. Non longe quidem ab eodem [eo 2.] loco quamdam ingressus est speluncam, et quia sanctum antistitem metu passionis solum reliquerat, deinceps a conspectu hominum remotus in eadem spelunca solitariam duxit vitam. Christi vero miles Austremonius, a Judæis comprehensus, pro fide Christi flagris atrocissimis cædebatur; sed inlata sibi tormenta sentire non poterat, quia Christum Jesum suo semper in ore habebat; et quia fides in eo mirabiliter pollebat, Christum pro quo patiebatur negare non poterat. Cumque diu vexaretur, apparuit illi angelus ut pio solamine eum confortaret: Austremoni, inquit, gloriosissime præsul Christi, ne frangaris supplicio, sed magis gratulare de [om. 2.] præmio quod mox percepturus es in cœlesti palatio. Exspectat nempe te mirabilis angelorum cœtus, cœlestium quoque virtutum exercitus, candidatus etiam martyrum chorus, in quo semper lætaberis perpetua gloria decoratus. Hac itaque consolatione percepta, athleta Christi Austremonius, ac si novus præliator novitate glacialis [forte gladialis.] perfusus lætitiæ, ovanter agonizabat in certamine. Senilia quidem ejusdem corporis membra inter dirissima carnificum verbera virtute pollebant [pollebat 2.] robustissima. Mens quippe felicis patientiæ conscia murmure carebat ac querimonia. Non enim auferebat immanissima ab eo [ab eo imm. 2.] lictorum vesania fiduciam tripudialis victoriæ, quia corroboraverat mentem illius altissima virtus divinæ potentiæ. Felix utique [utrique 1, 3.] palæstra, in qua Christi athleta fideliter decertat, quo desiderabile trophæum æternæ glorificationis obtineat. Pertimescit interim nefandissimus princeps ne tam crudelis in sanctum Austremonium sævitia christianis circa manentibus ab aliquo viatore nuntietur, et ideo præoptat illum ocius occidere, ne forte a fidelibus viris [om. 2.] per vim rapiatur. Quod etiam identidem sanctus antistes metuebat, ne glorioso diademate martyrii diu desiderato [desiderata 2.] brevi temporis spatio frustraretur. Simile etenim desiderium habebant scelestissimus princeps Judæorum et magnificus christianorum antistes, sed dissimili conditione. Ille quidem ut servum Dei extingueret et universalem [universam 2.] Ecclesiam de interfectione tanti pontificis mœstificaret; iste vero ut inclito martyrio cœli decoraret palatia et Ecclesiam Christi triumphali splendificaret [(t. s.) spl. tr. 2.] victoria. Jubet ergo tumidus [timidus 1, 3.] ac detestabilis princeps prævaricali censura sanctum Dei antistitem capitali velocius puniri sententia. Traditur denuo crudelissimis [om. 2.] carnificibus [a carnif. 1, 3.] insuperabilis Christi miles, hinc inde impellitur, iterataque subsannatione illuditur et illudendo terra tenus prosternitur. Cumque in terra genua fixisset, gladiator super eum stetit caputque illius gladiali [glavinali 1.] secamine [seccamine 2.] amputavit. Inde vero velocius recedentes, almum caput venerandi martyris secum detulerunt, et in puteo quo nefandissimus princeps [Judæorum add. 2.] jampridem suum projecerat filium, jactaverunt.

[24] [prodigiis insigne.] Mirabilis quidem Deus, qui in sanctis suis ammiranda valde [om. 2.] exercet magnalia. Ut enim ostenderet quantæ sanctitatis quantique meriti venerabilis antistes et martyr insignis fuerit, mirabili eum virtute signorum mirabiliter honestavit. Nam eodem momento quo abscissione gladii sanguis ex ejus capite fluxit, sub pedibus illius fons aquæ de terra prorupit. Mirabilis quippe productio fontis evidenter testimonium suæ indicat [(s. i.) ind. s. 2.] probitatis. Tellus quippe ammirandum ac probabile dedit indicium cum sanctus Austremonius suo sanguine purpuratus migravit ad cœlum. In qua etenim hora ejus anima est egressa a corpore, hymnidicis stipata choris angelorum obsequio in specie columbæ visa est ad cœlestia deportari. O virum omnigena laude dignum, cui jubente Domino famulatur militia angelorum! O martyrem almifluæ venerationis gloria sublimandum, quem Dominus Jesus censuit super omnia bona sua constituendum! De quo tripudianter exultat mirabilis concio patriarcharum, cui plausibiliter congaudet clarissimus ordo prophetarum, quem sublimiter honorat chorus apostolorum, qui etiam in glorioso cœtu residet martyrum laureatus splendido diademate virtutum. Felix pro certo Arvernica regio quam beatus martyr sanguine consecravit proprio. Felix, inquam [quam-inquam om. 3.] , quæ tanto gaudet patrono, cujus etiam gratiali [glaciali 1; gloriali 3.] semper adjuvatur merito et præsidiali munitur patrocinio. Dignum itaque est ut beatum Austremonium omnis veneretur mundus, quia de illo gratulatur in cœlo universalis sanctorum exercitus.

[25] [Sepelitur Iciodori,] Nuntiatur interea discipulis athletam Christi Austremonium a perfidis Judæis esse interfectum. Proh dolor! quis potest expedire quantus mœror quantusve luctus pariter et gemitus discipulorum irrepsit corda? Nimirum, quia extincta erat corporaliter lampabilis eorum lucerna. Curritur etenim cum magna cordis mœstitia, cum summa curritur diligentia, ut sciatur quo sint posita sancti præsulis ac venerandi martyris membra. Invenitur vero [om. 2.] tandem sanctissimum corpus absque capite. Afficiuntur inde procul dubio intolerabili mœrore pariter et angore [(et ang.) ac dolore 2.] . Impletur protinus cœlum lamentabili clamore, reboant [om. 2.] hinc inde voces mœstifico ploramine. Inter querulos denique planctus tali etiam usi sunt famine: O beate Austremoni! ut quid [(ut q.) inquit 2.] inter naufragia seculi gregem tuum tam cito reliquisti? O sanctissime pater, cui nos regendos et [ac 2.] salutari norma instituendos commisisti? Quis noster erit amodo pastor ac dux? Quistam strenuus doctor ac præcipuus? In quo prudentialis inveniemus consilium probitatis, in quo gratissimum solamen intimi amoris, in quo prædicabilem exhortationem veræ religionis? Tu qui es, ut ait Dominus Jesus, splendida lux mundi, qui etiam per mortem carnis mundum vicisti, in nomine ejus sis memor nostri, ut te possimus sequi ad gloriam cœli quo te sequendum sæpius monuisti. Student interea uti res gesta erat Urbico quantocius mandare episcopo. Qui cum cognovisset magistrum suum ab impiis Judæis fuisse interemptum, indicibili permotus tristamine, aggregata illico cleri ac [(cl. ac) celeriter 2.] populi multitudine secum, expedita viatione ad Iciodorum pervenit monasterium. Discipuli vero corpus sanctissimi martyris in ecclesiam ab eo in [ad. 2.] honore sancti Petri dedicatam cum condignis officiorum muniis detulerant. Dolent præterea detrimentum ablati capitis; sed protinus e regione callis recentia intuentur vestigia sanguinis; cumque eadem prosequerentur vestigia, venerunt usque ad puteum et cognoverunt in eo fuisse projectum caput sancti martyris. Sed is cujus moderamine seculorum ordo decurrit, suorum ubique fidelium [om. 2.] curam gerens, religiosos citissime præparavit viros qui pretiosum caput ab aquoso eruerent domicilio et meliori reconderent mausoleo. Repentina namque hujus facti opinio pervolavit ad omnium aures Arvernorum. Factus quoque est concursus populorum repente, concordi unanimitate plangentium pariter ac lugentium: Qui sunt illi qui interfecerunt pastorem nostrum? Tollantur de medio christianorum. Episcopus interim cum clero triumphales exequias beati martyris solemni peragit voto. Discipulorum quoque chorus hymnidicas preces fundendo sanctum martyrem commendat omnipotenti Deo. Miscetur quippe luctus cum jubilo vocis, perstrepit ejulatus populi valde plangentis, et inter canoras modulationes hymnidicæ jubilationis ad locum deportatur polyandrii [polyandri 1.] venerabile corpus S. Austremonii. Illius etenim glorificabile corpus in cœnobio Iciodorensi sepelitur præcisi [præciosi 2.] in loculo [loco 2.] lapidis.

[26] [ubi miraculis coruscat.] Quo peracto [peracta 1.] , tanta cœperunt ad hujus egregii martyris loculum micare virtutum insignia quanta nullius valet effari lingua viventium. Nam et ex aqua putei illius quo sanctum caput [(s. c.) c. s. 2.] est projectum multitudo languentium fideliter hauriens, meritis sancti viri ab omni eruebantur incommoditate optatæque reddebantur sospitati. Singulis quoque annis, eodem die quo beatus martyr relinquens terrena penetravit sideria [sidera 3.] , ejus putei lympha ab imis supergrediens, sua mirabiliter videbantur humectare ora largiflua [largiflue 2.] et quasi inundantem sancti martyris designans virtutem. O beate Austremoni, quam dulce mihi [om. 2.] est pietatis et humilitatis gratia tuum flere martyrium! Quam charum est amoris et honoris causa tuum laudare triumphum! quia sicut in utroque polles laudabilis [mirabilis 2.] , ita in utroque refulges mirabilis [laudabilis 2.] . Te quidem honorare laudifluum est, quia omnis qui te solemniter honorat, Christi Jesu mirabilem potentiam qui te glorificavit, sine dubio magnificat. Te enim exorare proficuum est, quia inde optabilis impetratur delictorum venia et cœlestis adipiscitur gratia. Nunc vero securus de te ipso, sis quæso [(s. q.) scis quæso 1; sisque 3.] de collegio tuorum sollicitus servulorum, ut tuo fulti suffragamine mereamur [mereantur 2.] de virtute in virtutem proficere, quo Deum deorum in Sion securi possimus videre. Omnes etiam qui tuam solemnitatem humili [om. 2.] concelebrant devotione, præsentiali fruantur pace et percepta delictorum remissione tecum glorientur æterna clarificatione. Complevit igitur beatus Austremonius gloriosum agonem suum die kalendarum novembrium anno a passione Domini nostri Jesu Christi sexagesimo quarto, rege regum regnante, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen [Hic desinit codex 2, seu Parisinus.] .

Gens inimica bonis semper Judæa nefanda,
Astutam vulpem vapido sub pectore portans,
Diximus ut supra, vestrum hunc furibunda patronum
Tradere molitur morti pro nomine Christi,
Principis instinctu qui natum lumine vitæ
Audax privarat vacuans vitalibus auris.
Ergo patens miles capitur trahiturque cruentis [curentis 1.]
Judaicis manibus tragicali sanguine dignus,
Sicque diu tortum confortans angelus inquit
Cœlitus apparens: Athleta [ad letha 1, 3.] Dei venerande,
Regi dilectus supero, gaudere memento;
Gaudia percipies nullo labentia fine.
Redditur his dictis sanctus constantior almis,
Non trepidans Christi nomen sublime superbis
Proclamare senex Judæis, donec ab ipsis
Attritus pœnis pro Christo sponte tetendit,
In terram genibus prostratis, flexile collum.
Cui superassistens ictu deliberat uno
Cervicem capitis gladiator plectere sanctam.
Sic quoque summa [summo 1.] poli conscendens clarior astris
Adstat in arce pii regis jam victor Averni.
O quam laude sacra cœlis terrisque colendus
Martyr hic egregius, quem Christus censuit almo
Pro meritis decorare libens diademate cœlo!
Dignus laude quidem quem laudant agmina cœli;
De quo mundus ovans exultat rite patrono,
Summa creatori nostro sit gloria semper.
Die kal. novembris gloriosa vota redduntur;
Sexageni quaterque anni a Christi morte dicuntur
Præsulis Austremonii gloriosum usque triumphum [sic etiam 1 in margine; in textu vero Ad gloriosum usque triumphum præsulis Stremoni, et rursus in margine huic nomini indicatur præponenda syllaba Au.] .

ANNOTATA.

a Machia, i. e. pugna, a voce μάχη.

b Antrambensis populus videtur esse populus de Entraigues (Puy-de-Dôme Riom,) prope Ennezat.

c In quodam exemplari Manuscripti Iciodorensis quod inchoatum fuit anno 1740, lego Lucium martyrem, filium Lucii præfecti Romani a Nerone constituti, ab Austremonio fuisse conversum ad fidem, multosque Lucii et Austremonii opera Christum fuisse secutos. Quod quum Lucius patri suo indicasset, hic ira succensus Austremonii necem molitur. Cujus martyrii narratio sequitur ex gallico sermone in latinum versa: Sanctus admonitus a fideli famulo fugam capessit versus Bessam, ubi socii sui Necterius ac Mametus degebant, viam secutus in vicum Périer, per quem in Bessam aut Sanctum Necterium iter ducit. Fugientem sequuntur Iciodorenses cum præfecti militibus; quos quum vir sanctus venientes videret, gressu citatiore viam carpit. Videntes autem milites clamorem tollunt dicentes: Fugitivum tenete. Nobilis quidam vir de Périer, qui venatui operam dabat, auditis clamoribus, equo fertur adversus euntem ut viam præcluderet. Sanctus vero pergit, regreditur, ascendit in vineas de Plaigne, ubi tunc sylva erat, qualis tractus dictus Arundinum (des Roseaux), anhelus pervenit in Tormay, ubi nunc est sacellum ipsi dedicatum, bibitque ex aqua fontis qui in dicto sacello adhuc scaturit, quique multis haurientibus solatio fuit. Eo in loco vir iste nobilis de Périer iratus ob longum cursum, sanctum tenuit, quem capite plecti jubet. Ipse autem occisi caput obtulit Lucio præfecto qui valde lætabatur dono. Lucius vero præfecti filius auditam Austremonii necem patri exprobravit; qui vehementer in filium exardescens statim eumdem morti tradidit, jussitque, secundum quosdam, cadaver in puteum mitti, quem moderno tempore dicunt esse puteum ante ecclesiam sancti Aviti, quemadmodum in Vita S. Austremonii dicitur. Utriusque martyris legendam composuerunt S. Præjectus et S. Avitus Claromontenses episcopi. Fit autem juvenis Lucii memoria in monasterio Iciodorensi postridie festum Austremonii. Deinceps negari cœptus est S. Austremonio martyris titulus, eo quod Gregorius Turonensis confessorem eum appellat; sed satius est fidem adhibere SS. Præjecto et Avito, sancti Gregorii æqualibus, qui eum martyrem vocant. Adde martyrologium Burdegalense, Claromontanum, atque ecclesiam monasterii Iciodorensis, ubi in ejus officio antiphonæ martyris decantantur. Nunc quoque paulo ante quam hæc scripsi, anno 1731 patres Benedictini Sancti Illidii prope Clarummontem produxerunt chartas, quæ ab errore revocarunt credentes S. Austremonium non esse martyrem. Nihilominus anno 1737 Dominus J. B. Massillon, Claromontensis episcopus, dicit eum solummodo confessorem in breviario quod fecit ipse et jussit typis dari per Petrum Boutaudon, regium typographum Claromonte. Quod breviarium omnes sacerdotes seculares accipere coacti sunt stricte jubente Domino Massillon, ac prohibente quominus Romanum officium facerent; quam rem multi presbyteri provectioris ætatis ægre tulerunt. Quidam vir doctissimus Claromonte me admonuit superesse quamdam exprobrandi formam quæ adversus incolas vici Périer adhuc adhibetur, quæque ortum habuisse dicenda est ex narratione præmissa. Ita enim dicitur: Sunt isti Judæi de Périer qui occiderunt S. Austremonium. Fortassis operæ pretium est hoc loco aliquid addere de Manuscripto Iciodorensi. Aliquando titulus præfigitur Annales Iciodorenses. Attribuitur auctori cuidam Charrier, qui asserit notas se collegisse una cum Iciodorensi cive Petro Guérin, ex manuscripto quodam codice membraneo, quem milites capitanei Merle ex thesauro monasterii Iciodorensis raptum in publicam plateam oppidi abjecerant, anno 1575 urbe capta. Alii, quos inter dominus Dulaure, auctorem faciunt Julianum Blauf, Iciodorensem. Vide Tabellulas historicas Arverniæ, auctore J. B. Bouillet, tom. VIII, 1847. Curiosi lectoris ergo ex eodem Manuscripto Iciodorensi, sequentia latine verto: Vita S. Austremonii scripta per SS. Præjectum et Avitum perdita fuit vel combusta a Gothis vel aliis invasoribus qui ecclesiam Iciodorensem vastaverunt. Illa vero, quam inveni stylo gothico scriptam, ante urbem a capitaneo Merle captam translata fuit ad prioratum Sancti Saturnini. Hæc Vita composita fuerat a quodam monacho ad reparandum damnum quod regio passa fuerat priore Vita perdita.

CAPUT QUINTUM.
Judæi puniti. Cultus S. Austremonii neglectus. Corporis revelatio et duplex translatio.

[Judæi qui fidem Christi rejiciunt morte mulctati.] Denique muniis exequiarum expletis, Urbicus episcopus convocans ad se civitatis senatores regionisque primores, indixit illis ut detestabilem Judæorum synagogam cum suo principe absque dilatione comprehenderent, et quicumque ex eis fidem christianæ religionis mallens observare doxologo [doxoloco 1, 3.] cathechizati in scrutinio salutari abluerentur baptismatis gurgite ac pro Christi amore permitterentur vivere; qui vero pertinaci renuissent infidelitate, pœnali mulctarentur mortis damnatione. Cujus placabili edicto mox parentes, comprehensi sunt Judæi execrabiles; quibus comprehensis, præconaria voce clamatum est ut unum e duobus eligerent, aut Christo regi militare aut mortis supplicia luere. Illi namque qui vocem angeli audierant dum beatus agonizabat Austremonius in certamine, dicentis: Austremoni, ne frangaris supplicio, sed gratulare de præmio quod mox percepturus es in cœlesti palatio, admirabile etiam viderant signum quando caput ejus est amputatum, fontem scilicet aquæ de terræ visceribus fuisse divinitus productum, pollucibili voluptate crediderunt aliisque quamplurimis credere persuaserunt. Qui vero in sua remanserunt perfidia, justissima dirissimæ mulctationis afflicti pœna, transitoriæ mortis pertulere tormenta, postque [postquam 3.] temporalia multimodæ vexationis ac macerationis verbera, vacua et lacerata relinquentes corpora, divino examine damnati pœnalia petiere tartara, luituri horrida perpetuæ mortis supplicia.

[28] [Cultus Austremonii primo valde celebris, dein imminutus.] Quibus ad nihilum redactis, cœpere religiosi viri divini amoris zelo fervidi eumdem locum quo sanctum martyrem tumulaverunt summo cum honore venerari, multique ex longinquis regionibus adventantes magis [magnis 1.] beati martyris Austremonii expectabant suffragia. Cujus ope freti et munimine fulti, quacumque incommoditate detinebantur eruti, sani et alacres ad propria revertebantur. Multis itaque prædiorum largitionibus haud prolixo temporis interstitio idem excrevit locus, in tantum etiam ut ex plurimorum abundantia sumptuum plurimæ circa ipsum cœnobium [cœnobiorum 3.] ecclesiæ construerentur. Quod itaque assentionalis antiquitas prisco patuli notaminis in culmine testatur, ipsa quoque operosa facies pavimenti pluribus in locis evidenter fatetur. Quodam igitur tempore quadragesimæ [quadragesimi 1.] , cum sacerdos divina ex more celebraret mysteria, beatus Austremonius, mirabile dictu, de suo cunctis qui aderant cernentibus exiit sepulchro, et procedens ante altare, elevata juxta morem episcopi manu dextera, sacerdoti omnique populo benedixit, ac benedictione completa ipsis videntibus ad proprium regressus est sepulchrum. Permansit autem sanctæ religionis cultus, honoris etiam status ejusdem loci, quousque permittente justissima Dei omnipotentis censura, propter innumera hominum facinora paganorum grassata [crassata 1.] est longe lateque sævitia. Cujus feritatis immanitate multæ civitates sunt depopulatæ, plurima castella funditus destructa, monasteria solo tenus diruta, et quæ tunc erant hominum habitacula facta sunt præ nimia vastatione ferarum cubilia. Per idem tempus Iciodorense monasterium laudabili plurimarum stipamine ecclesiarum prædicabiliter vallatum, ferali barbarorum manu noscitur fuisse depopulatum penitusque subversum. Qua tempestate etiam antiquiores monachi, qui sciebant ubi et qualiter erat reconditum [conditum 3.] venerabile corpus sancti Austremonii præsulis, rupto parcarum stamine tenuere vias universæ carnis. Sicque remansit incognitum a ejusdem sancti martyris sepulchrum; recolenda tamen sui nominis memoria posteris semper fuit nota. Sopito vero turbine bellorum ac redeunte pacis tempore, ubi tot quondam fuerant monasteria duo reparantur oratoria, in quibus illi qui remanserant divina implebant officia.

[29] [Arvernica regione vastata et diruto monasterio Iciodorensi.] Quomodo vero eademi strages tragœdiarumque funestæ clades gestæ sint [sunt 3.] qui nosse pleniter cupit, recurrat ad librum quem de Germanorum gestis noverit scriptum. Namque, sicut inibi refertur, postquam flagitiosissimus rex Theodericus b regnum Francorum pervasit, nimia ardens crudelitate simulque cupidine, Gallias et Aquitaniam Papiamque civitatem una cum Langobardia violenta pervasione cepit; et ut valeret solus potiri regna pervasa, bellum cum fratribus egit apud Viennam, antiquissimam urbem, in quo bello fratrem superavit nec nonque occidit c. O auri sacra fames, quid non cogis agere mortales? Quæ hunc miserum venenosa radice totius iniquitatis ita lethaliter infecisti ut hoc agere præsumeret quod facere verentur belluæ. Sed ejus exercitus pertæsus diutina expeditione et præliorum labore, in ducem suum arma parant convertere. Qui veritus ne regno cum dedecore privaretur atque truculentæ neci daretur, convocans quosque proceres sui exercitus, tali hortamine eorum iram fregit et animos eorum tali ammonitione cupiditatis suæ vinxit: O fortissimi et invictissimi milites, omnium laborum immemores, jam ad cupiendarum [supple urbium?] multarum prædam præparamini, qui nunc usque fame et algore nec nonque bellorum inruptione nimium laborastis. Eo quippe vobis terram prætendam divitem auri argentique metallis omniumque frugum fertilem. Qua pervasa, e vestris cordibus memoria pristini laboris recedet funditus. Sicque Arvernis ingressus d, monasteria et ecclesias solo tenus, ut jam prælibavimus, coæquans, nimiaque grassatus [crassatus 1.] nequitia, Brivatensem vicum, sicut in Libro miraculorum beati Juliani legitur e, irrupit et concupiscibilia quæque disrupit, neque sacræ ædi pepercit. Indeque progressus, Iciodorense adiit cœnobium et eum pristina gloria, sicut eadem Passio docet, spoliavit et ad solitudinem redegit. Arvernis quoque civitatem obsidens se capere ratus, nutu Dei propria spe est frustratus. Sed ne stratematicon videamur texere, his omissis ad propositum unde evagati sumus Altithroni juvamine revertamur.

[30] [Rursus vastata regione, Austremonii corpus transfertur Vulvicum] His ita gestis, Dei fideles, licet rarissimi, qui remanserant, duris silicibus vel præruptis montibus seu abditis cuniculis tutamine defensi, ne Dei cultus funditus in eis deperiret, oratoria pro capacissimis basilicis pro suo modulo restaurare cœperunt, cum funditus omnium monasteriorum cultus Arvernis positorum deperisset. Sub eodem fere tempore quidam vir illustrissimus, cognomine Cautinus, archidiaconatus functus officio, Iciodorensem locum suscepit ad regendum. Cujus temporibus cernentes plurimi sedatam tempestatem jam dictam, authorem pacis Dominum non ut oportuerat honorificaverunt [glorificaverunt 3.] , sed apponentes secundum psalmographi dictum iniquitates super inquitates suas, eum magis ad iracundiam provocaverunt. Quibus merito sic contigit, sicut olim Ægyptiaco populo, cujus omnia germinantia postquam grando consumpsit, quicquid fuit reliquum, locusta superveniens corrosit; et ut per prophetam dicitur: Residuum grandinis [grandini 1.] comedit bruchus, et residuum bruchi comedit locusta, vastavit rubigo. Statimque subinfert: Expergiscimini, miseri, et flete. Nam quicquid Deo odibilis reliquit Theodericus, postmodum gens Vandalica nimium effera, de vagina suæ crudelitatis egressa, dissipavit. Avitus autem, successor beati Projecti, auferens ab Iciodoro corpus beatissimi Austremonii, juxta corpus sui antecessoris, sicut in ipsius translatione pleniter referendum est, Vulvico transposuit.

[31] [et postea, opera Pippini regis,] Sed Deus omnipotens colla regum Francorum jugo suæ fidei subjugavit, victoriamque eis clementi dignatione contra barbaros concessit; sicque ipsorum ceterorumque virorum saniori mente viventium et probitati operam dantium suffragamine paulatim mater Ecclesia, quæ ceu homo ignobilis inculta manebat, pristinum decorem cœpit resumere et suum infortunium pedetentim abjicere, sacraque religio certatim augmentum resumere. Inter quos reges unum diva sublimitas prælegit Pipinum cognomine, qui, sicut Titan suo jubare laricomorumque vibratione tetrum tegimen nebularum facessit et detegit ita suo auxilio et labore nocuum destruxit et proficuum immo salutiferum cultum auxit. Qui [cui 1, 3.] venerandus rex nimiumque solers et industrius Deo gratam jussit aggregari synodum f, in qua [quo 1.] fuere præsules clarissimi et comites innumeri. Cum his ergo jam dictus rex plurima, prout divina sublimitas concessit, de fide sanctæ Trinitatis contra Deo contrarios hæreticos disputavit et incorrigibiles quosque de suo regno cum suis complicibus exturbavit. Aperto quoque demum proprio ærario, infinita munera Dei fidelibus pro suo libitu [libito 3.] ad restaurationem ecclesiarum et sartatectorum reparationem devotissime contulit. Huic sacratissimo jure interfuit prævius Rotgerius, duxque maximus Pitagoreæ linguæ probatus et signifer egregius. Hic ortus ex Francorum genere clariorque Agamemnonio germine, in curia supradicti regis altus est nobiliter. Qui, moriente Arvernorum quodam comite cognomine [nomine 3.] Hectore, a rege sæpefato Eufrasiam ejus suscepit sobolem; cum qua celebrans dulces hymenæos, omnia quæ patris ipsius fuerant suscepit jure. Hic ergo inclytus comes locum maximum in honore Domini Salvatoris construxit, quem Karrofulum, quasi ob OFULAM dignitatis Karoli ejus patre jam defuncto, ipsius Karoli amminiculo onoma indidit. Cui loco castrum, quem Incissam Petram vocant, ut condigna repocia ab ipso mundi Salvatore mereretur percipere, tribuit, quem cum jam dicta Eufrasia jam nominato Hectore jure hereditario adquisivit. Sed his omissis, cœpta gradiamur semita.

[32] [Vulvico Mausiacum.] Abbates igitur, qui regiæ majestati [majestatis 1.] aderant, ab eo perceptis maximis muneribus, quique gratanter ad propria rediere; inter quos extitit quidam præcluus [præclarus 3.] , ipsi regi admodum dilectus, nomine Lanfridus, qui omnigena prece sibi tribui poposcit almi Austremonii corpus, quem diu continuerat humatum Vulvicense cœnobium. Nil jam conjiciens rex, nomine fisus amminiculo sacrum merito a terrigeno cespite aufert, ac subito cælibatum manibus laudabiliter sustentatur g. Præterea tres pueri vultu decoreque parili ac venustate luculenti, sertis religatas invicem manus rosarumque speculis redimiti, ad exequias convenere; quorum unus peplum apprehendens, subinde cervical operto, non illic ubi occiput, sed ubi discriminat sinciput, manum injiciens, tres rosæ flores tulit: videlicet prima, sacram ferre hæredem; secunda, lætos [lætas 1.] vernulis afflare honores; tertia, vim superam in præsidium incunctanter coaptandam. Hisoris sunt simul. Quod superi voluere, licet de pectore fixis. Sed nunquam mage, velle disparamus. Paretur præcluibus locus aptus ut olim. Post hæc signifero regis monstrabat, partesque vinciri, honorationis celsæ affectatione. Pernix in vallibus [nivallibus 1.] triumphat Januarius cavis [comis 1.] . Cantemus, atque amemus. Nunc vos pudici, nostra cum vestra laude jungite. Sub cespite soma, honorabili voto medio aquis. Cujus summa plaga meridiani Flaviacus adornatur. Explicit [EXPLICIUNT 3.] gesta et passio sancti Austremonii episcopi et martyris.

ANNOTATA.

a Non erat incognitum, nullo tamen erat honorecircumdatum. Sed neque nunc locus ille magnopere colitur, colitur tamen. Jure mirari quis posset Arvernorum tepidum erga S. Austremonium pietatis cultum. In ipsa urbe Claromontana nulla ecclesia sancto episcopo, patriæ apostolo, dedicata cernitur; habet tamen sacellum in ecclesia cathedrali. Olim ecclesia in honorem S. Austremonii dedicata fuit, quæ est trigesima secunda in serie ecclesiarum urbis Claromontanæ, quam ex veteri ms. codice Sancti Illidii Savaro edidit et notis illustravit. Pietatis genus erga patriæ apostolos, quod alibi frequens est, in Arvernia rarum, ut videlicet cives filiis suis apostoli nomen tribuant. Paucissimi Arverni nomine Austremonii vocantur. In diœcesi Ruthenorum (Rodez) vicus est qui Austremonii nomine insignitur. Sanctus Austremonius patronus est sequentium locorum, Mont-morin, Ferminat, Lorige; ecclesiæ Iciodorensis patronus est. Olim in abbatia Iciodorensi cultus ejus celeberrinus erat. In ecclesia Mauziacensi adhuc debito fruitur honore.Præter hæc doctus quidam sacerdos Claromontensis duo tantum aut tria loca noverat ubi S. Austremonius speciali modo colebatur. Fortassis plura alia supersunt, quæ quærentem me latuerunt.

b Auctor confundit Theodoricum Gothorum regem cum Theoderico Clodovei filio, de quo hic sermo est, ut facta ab auctore ei adscripta probant. Quem vero librum de Germanorum gestis scriptum hoc loco designare auctor voluerit, mihi quidem dubium est. Haud tamen longe a vero aberrare mihi videor, si ipsum Gregorii Turonensis Francorum historiæ librum tertium una cum Fredegarii epitome hoc nomine designatum opiner. Eadem ferme in opinione est Ruinartius in nota ad lib. II Miracul., de miraculis S. Juliani, cap. 13.

c Hæc spectant prælium quod apud Virontiam, locum urbis Viennensis, commissum est inter Godomarum, Sigismundi Burgundionum regis fratrem, et Clodomerem ac Theodericum, filios Clodovei, in quo prælio a fugiente Godomari exercitu, quum incautius processisset, circumdatus Clodomer occisus est, ultione divina fratricidam attingente talionis pœna, quemadmodum beatus Avitus prædixerat.Quæ clades in epitome Fredegarii tribuitur Theodorico qui socerum ulcisci fratris morte voluisset. Vide Hist. Francorum lib. III, cap. 6, et Epitomen loco respectivo. Virontiam vero Valesius in Notitia Galliarum putat esse Vézéronces (Isère, La Tour-du-Pin); Ruinartius vero in hunc locum annotat ex Labbeo esse Voiron (Isère Grenoble).

d Cfr. Gregorius Turon., Hist. Francorum, lib. III, capp. 11, 12.

e Cfr. idem, Lib. miraculorum, de miraculis S. Juliani, cap. 13.

f Hæc synodus in Sacrorum conciliorum nova amplissima collectione, tom. XII, p. 661 (Florentiæ 1766), vocatur concilium Volvicense, quod ex sola hac narratione innotuit.

g Cfr. Comment. præv. num. 108, ubi de hoc loco disseritur. Quæ vero sequuntur ad finem, intelligere nequimus; sunt pura puta otiosi librarii meditamenta.

REVELATIO CORPORIS S. AUSTREMONII ET EJUSDEM DUPLEX TRANSLATIO AUCTORE ANONYMO
ex cod. Vaticano et editione Labbei.

Austremonius, episcopus martyr, Arvernorum apostolus (S.)

BHL Number: 0853, 0854, 0855 a

EX MSS. ET IMPR.

[Corpus Austremonii, diu neglectum Iciodori.] Incipit revelatio corporis beati Austremonii. Post longæva annorum curricula, quo gloriosus totoque orbe nominandus martyr Domini Austremonius in palæstra Cedar hujus cujus incolatum orthogibra a paradisi sede lapsus suis jure hæreditario dimissa filiis, cum diabolo felici confligens congressu, consummato bravio atque agone martyrii, cœlestia victor conscenderat regna, ejusque sacrosancta somata vili sub cippo in Iciodorensi quieverant humata cœnobio, contigit dissuetudine longa malorum, hominum crescente miseria, ejusdem piissimi patris corpus servitio privari condigno, oblita innumera beneficia quæ isdem ibi egerat degens in hac vita. Ideoque libuit divinæ sublimitati [sublimitatis 1.] mundo palam facere qualis quantusque esset isdem martyr, cum eum tali modo voluit innotesci. Non enim poterat lucerna igne S. Spiritus vehementer accensa sub modio reponi, sed supra candelabrum elevari, ut omnibus qui in domo Dei sunt lucere valeret.

[2] [revelatur Cautino archidiacono, postea Arvernorum episcopo.] Arduam igitur Arvernicæ sedis cathedram præsul pro suo modulo Dei fultus amminiculo tunc regebat, qui, ut reor, quodam felici præsagio pro ipso suo opere, in quo prudens extitit, Cautini nomen sortivit. Namque isdem antequam pontificali sublimaretur throno, ecclesiam in qua, ut jam diximus, vili sub gleba et humili sub cespite cœleste illud et pretiosum latebat thesaurum, in suo archidiaconatu regebat. Igitur dum quadam nocte in lectulo cellæ suæ, quæ huic basilicæ erat contigua, temporibus pressis decumberet, aure capescit clarissimum sed tamen tenuissimum sonum quarumdam vocum laudes Deo resonantium. Qui continuo metu percitus, stratu semet excutiens attonitusque, quod hauserat aure gliscens cognoscere oculis, confestim aspicit interius cernitque eumdem templum magno radiare fulgore, sed non materiali lumine. Hæsitabat namque intra se quid hoc esset. Cella quippe ipsius adeo tenebat fastigia celsa ut cœnaculum fenestris templi esset aptatum. Et ecce juxta tumulum cœlestem cernit assistere militiam, radiantem supra solis jubar, salutifera crucis vexilla in manibus tenentes cereosque gestantes ultra solitum morem fragrantes. Podera quoque et ciclades quarum amiciebantur tegmine, nivium superabant candorem omnisque musci balsamique odorem. Qui quanto eamdem visionem curiosius cupiebat cernere, tanto ejus visus hebetabatur splendore. Credo virtutem fore angelicam quæ ad tumulum beati martyris excubias celebratura convenerat. Cum ergo [vero 3.] illa almifica discessisset turba, ipse ad se rediens, facto mane advocat socios et cives. Tum inquit: O nugeclirivi [nugeclerivi 3.] , in hac basilica cur deperiit reverentia patris nostri et cur est frustratus servitia alumnorum ejus solertia tot per secula ipsi digne exhibita, vestra torpente ignavia? Quo dicto, thecam martyris jubet vallari cancello et postmodum honore excoli maximo. Ex hoc ergo si frequens oratio super tumulum sancti devota fundatur, auxilia ab ipso sacro antistite semper impetrantur. Explicit revelatio.

[3] [Dein, rursus ejus memoria obliterata,] Incipit ejusdem prima translatio. Igitur non post multum accidit temporis spatium ut Wandalorum gens crudelissima, suam cupiens augeri famam, dilatare et gloriam, universam pene ut invaderet Galliam. Quæ urbes destruens, castra evertens, ecclesias dissipans, monasteria villasque depopulans, maximam stragem christianorum faciens, nullum propria ulterius sinebat potiri vita quem in sua poterat reperire præsentia. Cujus persecutionis tempestate præclara urbs Arvernica, licet multis floreret pompis et robustorum [robustium 1.] virorum defensaretur gladiis, turrium murorumque tutaretur propugnaculis, evitare non potuit, quia divinis destituebatur auxiliis, eo quod nec dum ut oportebat authorem honorificabat suæ salutis. Sunt enim hactenus in monimentum priscæ ipsius nobilitatis, murorum tantum signa celsa levantes fastigia, non ad aliud utilia. Ecclesiis quoque ejusdem pagi pene solo æquatis [æquantis 1.] , contigit, heus proh dolor! eumdem locum quo sanctus Domini Austremonius quiescebat desolari et ipsum pretiosissimum margaritum regis æterni diademate aptum veneratione hominum funditus privari, et quod prius neglegentia [ignorantia 3.] , hoc ei postmodum, quod graviter est gemiscendum [gemenscendum 1.] , sacerdotum egit ignorantia.

[4] [agente Avito episcopo transfertur Iciodoro;] Namque tunc temporis beatus Avitus, vir strenuissimus, præsulatum gerebat Arvernicæ sedis; qui præteritorum flagellorum reminiscens atque mœrore tabescens, illius Boanargis [Banargis 1.] valde animabatur famine, quo nos dicit per multas angustias et tribulationes regnum Dei oportere intrare. Cum ergo orationi dans semper operam fessa membra commendasset quieti, in una noctium adest ei mediæ noctis in libramine vir in visu, vivido vultu, canis decoratus, oculis ardentibus, ingressu mirabilis, aspectu terribilis, qui sic infit: Et heus tu! inquit, cur ignavia torpens somno deprimeris mœroreque confectus tabescis? Et cum magnum apud Deum habeas patronum, qui omne quod ab eo petierit dicto citius facillime impetrare possit, eo neglecto fratrum ejus, aliorum scilicet sanctorum, auxilia requiris? Namque pro certo noveris quia quamdiu ejus beatissimum corpus veneratione debita caruerit, tua apud Deum deprecatio effectum minime perceptura erit. Ergo impiger surge quantocius, et alibi ejus sanctissimum tranfer corpus; quia quæ huic civitati accidit pestilentia, hac maxime fuit ob causa. Nam ut certior tibi meus fiat sermo, a loco qui vocatur Iciodorus Vulvico cœnobio beatissimi Austremonii gloriosissimum defer corpus, ut per ejus pretiosissima [gloriosissima 3.] merita humano generi januam suæ misericordiæ aperiat Deus. Qua visione perspecta, præsul memoratus a stratu exurgens omnipotenti Deo gratias reddidit, fratresque advocans omnem textum hujusce visionis per ordinem narravit. Aggregata itaque utriusque sexus haud modica plebe, adiit locum quo sanctissimum corpus quiescebat, junctis sibi pariter monachorum clericorumque catervis. Supplicata itaque Altithroni clementia, cum jubente præsule urna ubi sancti martyris artus quiescebant aperiretur et exinde sanctum corpus levaretur, tantæ suavitatis odor inde est exortus ac si aromata multa et balsama ibi spargerentur, in tantum ut omnes qui aderant faterentur eum paradisiaco illo nectare dulcedinis perfrui quod sponsa postulat lætabunda: Trahe me, inquit, post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.

[5] [contemnentes sacrum corpus divinitus puniuntur;] Levantes itaque sancti martyris glebam cum hymnidicis cantibus et populorum plausibus, perveniunt comitante Deo in quodam, non dicam puellarum, sed pullarum monasterio; quia nigridinem quam habitu gestabant, comitante diabolo in corde gerebant; ibique divertuntur hospitandi gratia. Ipsum quoque monasterium constructum fuerat in honore peccatricis Mariæ et Marthæ sororis. Tum ille chelydrus, qui Adam primigenam a florigera sede depulerat, quique omnis bonitatis semper novit esse contrarius totiusque charitatis invidus, recurrens ad solita fidissimaque sibi arma, immittendo se in aliquarum sororum cordibus, lingua viperea talibus conviciis lacerare sanctum non timuit corpus: O, inquit, fratres dilectissimi, istud [illud 3.] corpus quod attulistis exanime, dicite cujus sit vel quo censeatur nomine. Quibus responsum est a fratribus: Hoc, inquit, corpus venerabile quod cernitis, sanctissimi pro certo noveritis fore Austremonii, præcellentissimi patris, primi et summi Arvernorum præsulis. Quibus illæ, uti dæmonibus plenæ: Istum, inquit, vestrum Austrebodium quem dicitis, quantocius vobiscum auferte et hinc recedite, quia nisi hoc citius feceritis, non absque magno vestrorum detrimento injuriati recedetis. Hæc autem dicentes cum magno furore aliaque plurima convicia in sancto Dei jaculantes, propriis non claustris, sed antris se abdunt. Altitonans ergo, qui nil inultum abire patitur, quique per prophetam terribiliter dicit: Nolite tangere christos meos, id est reges et sacerdotes, et in sanctis meis nolite malignari, itemque: Qui vos, inquit, tangit, pupillam oculi mei tangit, ipsarum damnabilem nugacitatem adeo voluit terribiliter percelli et austere ulcisci, ut hæc audientes ulterius nequaquam audeant in sanctos Dei ulla convicia rabido ore proferre. Nam aliæ earum a dæmonibus captæ, aliæ propriis laqueis necatæ, aliæ etiam febribus et dissentericis consumptæ, nonnullæ utique profluvio ventris laborantes et cum ipsis stercoribus propria exta digerentes, vermibusque scaturientes, interemptæ, cunctæ ex hac fragili vita infra breve spatium temporis infeliciter migravere. Sicque completum est in eis quod in libro Sapientiæ scriptum est de impiis: Duplici, inquit, contritione contere eos, Domine.

[6] [corpus affertur Vulvicum.] Post non multum itaque temporis spatium, videns supradictus pontifex eumdem locum desolari, advocans turbam clericorum et laicorum, præcepit ut iterum amoverent glebam sancti martyris et ad locum qui vocatur Vulvicus, sicut ei divinitus, ut supra jam dictum est, revelatum fuerat, deferrent. Vigilata igitur nocte una et vigiliis ex more celebratis, cum gaudio et tripudio corpus sancti martyris auferentes, adduxerunt ad cœnobium quod vocatur Vulvicus, ubi sanctus martyr et pontifex Præjectus jacet humatus, et juxta ipsius bustum S. Austremonium locandum decernunt. Cumque inibi ejus sancta membra diu quievissent, nolens divinitas geminum decus Ecclesiæ suæ, hæc videlicet duo magna luminaria, unius loci contineri angustia, placuit iterum divinæ majestati sanctum martyrem ab eodem removeri loco. Explicit.

[7] [Mausiacensis monasterii] Incipit ejusdem secunda translatio. Opitulante Altithroni potentia, adjuvante clementia, jam nunc tempus instat quo beatissimi Austremonii athletæ insignis ipsius obtentu pandatur translatio sacra. Est igitur locus antiqua nobilitate valde eximius et religione præclarissimus, ab Arvernica urbe decem distans millibus, vocabulo Mausiacus; quem locum antiquis in temporibus Calminius construxit, Romuleæ urbis senator egregius, quemque beati Petri apostolorum principis, pariterque almi martyris Caprasii insignivit pigneribus auxitque muneribus et amplificavit agrorum possessionibus, datis simul et præclaris prædiis, cum servorum mancipiis. Quem locum præfatorum patrum sub honore sacrari jussit, scilicet ut quorum sacrosancta continebat pignera, ipsorum interventu et auxilio suffragaretur per secula. Sed postquam almus martyr Austremonius illuc Domino favente est delatus, transiit ad gloriam ipsius sancti nominis et vocabulum ejusdem cœnobii.

[8] [abbas Lanfridus Austremonii corpus, a Pippino rege,] Cujus sacri archisterii inerat rector æternæ et felicis memoriæ, Lanfridus cognomine, qui tam Deo quamque hominibus omnimodis studebat placere; sicque imitari satagebat Martham ut nequaquam negligeret Mariam. Ejus cordi omnipotens Deus immisit salubre consilium, juxta illud apostolicum: Omne, inquit, datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum; scilicet ut cum sibi credito monachorum grege adiret regem serenissimum domnum utique Pipinum, suppliciter exorans eum quatenus ei aliquem ex primoribus sanctorum martyrum Arvernæ civitatis ad suum ei liceret transferre monasterium. Præfatus autem rex tunc temporis Arvernis civitate nimiis florens pompis morabatur, magna suorum procerum comitatus caterva et tam Germanorum quamque Arvernorum stipatus frequentia.

[9] [qui et visione ad id concedendum excitatus fuerat, obtinet] Idem vero Augustus audiens petitiones jam dicti patris, ut probis libens semper aurem accommodabat dictis, simulque memor somnii quod pridem viderat, se quasi in excessu mentis Vulvico adesse; et ibidem orandi gratia basilicam B. martyris Præjecti ingressus, videbat quoddam tribunal auro splendidius a quibusdam personis venerandi omnimodis habitus sancto altario superponi, sicque quemdam regem, gemmatum atque incredibili pulchritudine adeo præditum ut innumerum cerostratum adstantium lumina obnubilarentur ejus majestatis ineffabiliter radiantis a gloria, ipso in tribunali sedere, et multa illi sanctorum millia adstare. Inter quos almus Austremonius toga aurea prætextus, stola comptus, planeta indutus, ad quoddam iter explendum quasi paratus adstabat, et quem sibi eadem potestas socium hujus itineris dirigeret inquirebat. Ad quem: Socium quem dilectissime requiris, hunc habeto qui huc modo orandi causa intravit; sicque honorificentissimus pater dans manum regi, ex templo egrediebatur. Cui isdem quo tendere haberent inquirebat. Sanctus vero respondit: Est, inquit, juxta locus domni et magistri mei, Petri apostolorum principis, honore dicatus, cognomine Mauziacus, et hoc a Domino accepi in mandatis ut sub mea tutela et munimine eum accipiam, et omnium quæ ibi geruntur ipsiusque inspector et provisor existam. Cumque hæc dixisset, crassis se sub nubibus contulit et hæc visio ab ipsius regis oculis disparuit. Qui audita petitione abbatis alacer effectus, cum omni illa regia magnificentia episcoporum quoque et abbatum ac clericorum haud exiguo numero Vulvico advenit, et de sanctorum corporibus illuc tumulatis sciscitatus, didicit beatum Austremonium doctorem et magistrum Arvernici ruris extitisse, et ejus incolas ad fidei rudimenta convertisse, et ab Iciodorense cœnobio huc delatum fuisse. Qui statim gaudio magno repletus divinoque spiramine tactus, sicut Sapientia protestatur: Cor regis in manu Dei est, et quocumque voluerit vertet illud, statim jubet abbati ut celerem nuntium fratribus dirigat, ut quantocius properent et cum Dei juvamine beatum sibi deferant martyrem.

[10] [et magna pompa, comitante rege,] Qui statim cum ingenti exultatione festinantes, et ad indicium regiæ authoritatis Joseph, ipsius regis apocrisiarius [apocrisiarium 3.] , qui post ejus discessum abba extitit Tiernensis cœnobii, secum habentes, noctem illam pervigilem ducunt et sanctissimi martyris thecam reserantes, ipsius sacratissimum corpus ad transferendum educunt. Cum ergo illud aperiretur mausoleum, tanta exinde fragrantia est exorta ut omnium aromatum excederet suavitatem. Vincebat enim sabea terebintenaque thura; non ei æquari quibant opobalsama, cassia nec fistula omniumque pigmentorum genera. In crastinum ergo phœbo suo jubare aurea sidera obfuscante terrisque suum lumen serenissime infundente, rex inclytus diademate insignitus et nobilissimo ostro tectus, cum suo illo magnifico comitatu lætus adcurrit totaque protinus regio obviam venit, afferentesque inde martyrem sanctum [(m. s.) s. m. 3.] cum plausu et nimia alacritate populorum deferunt. Augustissimus vero rex, ad instar David regis qui olim ante arcam Domini ludebat, oblita regali purpura, præ gaudio omnem illam insignem vestem lachrymis perfundebat et ante sancti martyris exequias exultabat ipsiusque sacratissima membra propriis humeris evehebat.

[11] [inter multa miracula] Erat autem hiems; Janus quippe tunc Februo locum dabat et alterno tunc successu vicem ipse sumebat. Cumque læti et alacres iter carperent, subito tantæ densitatis nix cœpit elabi ut totum rus Arvernicum operiret. Et quod est mirabile dictu, per omne illud itineris spatium quo sanctum corpus portabatur, nil omnino nivis cecidit: credo, ut ostenderet Dei gratia salutem illi evenire regioni beati meritis martyris, et non ut impedimentum generaret populis. Cuncti ergo ægroti et hi quibus natura negaverat lumen, ut sancti martyris loculum tangere meruerunt, salutem pristinam receperunt. Nam et hi, gressibus receptis, incolumes sunt effecti, nec non et isti optatæ lucis sunt compotes facti, et multi alii sanitati redditi.

[12] [ad suum cœnobium transfert anno 764.] Denique affatim urgebantur eis innumera populorum agmina, quousque ventum est ad cœnobium cui vetustus conditor Mauziaco nomen indidit, eo quod inter aquas conditus sit b. Est namque isdem locus in tantum fertilis et amœnus ut pene nullius rei videatur indigus. Ibi ergo Deo favente tunc B. Austremonius cum magno est honore locatus; in quo loco hactenus tanta ejus vigent beneficia et florent merita virtutumque per singulos dies incrementa, quanta nullius mortalium explicare valet lingua. Quæ si scriberentur per singula, forsan reor quod a pluribus dicerentur apocrypha. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi DCCLXIIII, indictione [Indicione 1.] 2, regnante vero domno Pipino anno 24, acta est hæc translatio. Eodem tempore imperabat Romanis Constantinus filius Leonis imperatoris. Explicit translatio secunda.

ANNOTATA.

a Ut et finis proximæ Vitæ, sic et quæ sequuntur, in codice Parisino non scripta sunt. Ne qua tamen confusio oriatur, codices, licet tantummodo duos, notare pergemus eodem modo, Vaticanum scilicet num. 1, Lirinensem ex edit. Labbei num. 3.

b Mauziacus ab aquis, vera etymologia, quæ in Mosæ fluminis nomine adhuc superest; significatautem locum ex multis rivulis paludeum.

LIBER MIRACULORUM.

Austremonius, episcopus martyr, Arvernorum apostolus (S.)

Post translationem duplicem quam modo dedimus, legitur in codice Vaticano 486 series miraculorum, quam et Labbeus pariter e codice Lirinensi eodem loco tradit. Sed quia nihil reperitur in isto libro miraculorum præter ea quæ in Vita secunda a num. 20 ad finem (cfr. supra, pag. 59 sqq.) dicta sunt, horum codicum variantes lectiones jam superius annotatas lector inveniet.

ADDITAMENTUM DE RELIQUIIS S. AUSTREMONII AUCTORE ANONYMO
e sola editione Labbeana.

Austremonius, episcopus martyr, Arvernorum apostolus (S.)

BHL Number: 0856 a

EX IMPR.

[S. Austremonii corpus Iciodoro Vulvicum, dein Vulvico Mausiacum translatum.] Quod sancti Austremonii ossa mausiacum a pipino rege translata ibidem serventur. Notissimum manet universis B. Austremonium primum Arvernorum episcopum apud vicum qui dicitur Yciodorus vitam illustri consummasse martyrio. Gens enim Wandalica ipsum post longe temporis destruxit locum. Post cujus destructionem beatus Avitus, Claromontensis episcopus, oraculo instructus angelico, corpus B. Austremonii ab Yciodoro transtulit Vulvicum. A quo loco Pipinus inclytus rex Francorum ad petitionem Lanfredi, abbatis Mausiacensis, Adeberto Claromontano episcopo præsente, postea deportavit Mauziacum. Ubi pro reverentia B. martyris plurima reliquit insignia, scilicet cachos crystallinos, et lapides pretiosos, et auri plurimum de quo fieret vas in quo corpus B. Austremonii honorifice reconderetur. Itaque Adebertus, episcopus Claromontanus, qui cum Lanfredo abbate corpus ejusdem martyris Mauziacum transtulerat, in ultimis agens, credens se apud Deum ejusdem martyris meritis juvari, in ecclesia Mauziacensi tumulari voluit in testimonium veritatis.

[2] [Caput Rogerio Aquitaniæ] De capite vero ejusdem gloriosi martyris hoc certissimum habemus quod eo tempore quo domnus rex Pipinus corpus sæpe fati martyris ex Vulvico ad Mauziacum transferebat, [duci a Pippino rege donatum] Roggerius Aquitaniæ dux ab eodem Pipino rege caput ejusdem martyris loco maximi muneris extorsit, et ad castrum sui juris quod Petra-incisa dicitur, transtulit. Qualiter vero ipsum caput Yciodorum delatum sit breviter pandimus.

[3] [et in castro Petræ-incisæ collocatum] Præfatus dux Roggerius monasterium maximum in honore Domini Salvatoris construxit, quod Karrofulum ob honorem Karoli nuncupatum; cui loco castrum supradictum, quod Petra-incisa dicebatur, in quod caput B. Austremonii transtulerat, in perpetuum possidendum concessit. Denique irrumpentibus paganis apud Pictavorum pagum, delati sunt thesauri monasterii Sancti Salvatoris Karrofensis ab ejusdem monasterii monachis apud Arvernos ad castrum quod Petra-incisa dicebatur, eo quod munitus esset locus et suæ propriæ possessionis. Evolutis vero multis annorum spatiis, monachi, qui pro custodia thesaurorum missi fuerant, inierunt consilium ut ex filiis pagensium, qui sibi viciniores erant, monacharent, quatinus sibi succedentes in eodem castro monasteria in perpetuum haberent.

[4] [Iciodorum transfertur.] Transacto longo temporis spatio, monachi supradicti de hoc mundo migraverunt, uno tamen superstite, Gisleberto nomine. Tunc Bernardus, unus de iis quos monachaverant et enutrierant, adeptus est thesaurorum custodiam. Exinde cœperunt tractare quomodo se et suos sodales a subjectione abbatis et monachorum Karrofensium possent abstrahere. Igitur supervenit festivitas B. Austremonii, et præfati monachi inierunt consilium, ut si possent præfatum castrum everterent, et monasterium Yciodorum olim a sancto Austremonio constructum reædificarent, et supradictos thesauros, cum iis quæ ad ipsum castrum pertinebant, sub ditione suæ potestatis redigerent. Rogaverunt autem præfatum Gislebertum, quem sibi abbatem præfecerunt, ut adirent visitandi gratia locum in quo olim inclytus martyr Austremonius jacuerat humatus, et caput ipsius ferrent ut cum honore diem festum celebrarent; quod et factum est. Tunc ergo pretiosi martyris caput, quod dux Roggerius in caput aureum miro opere fabricatum recondiderat, a prædicto castro, quod nunc Sanctus Yvonius appellatur, apud Yciodorum delatum est cum supradictis thesauris.

[5] [Ipso Austremonio ad id per visum impellente,] Solemnitate igitur peracta, Bernardus, de quo supra locuti sumus, circa mediæ noctis medium siti laborans, quemdam famulum nomine Benedictum ad puteum ire jussit ut aquam sibi deferret. Qui urceolum accipiens in manu, cum ad puteum accedere vellet ad hauriendam aquam, vidit supra marginem putei duas adesse personas; qui pavore perculsus retrogradus redire festinanter cupit. Quem una de personis evocans dicit: Cur non appropias huc haurire aquam? Noli timere, sed constans esto; nam certissime scias me esse Austremonium, hujus loci fundatorem, et ob hoc tibi modo appareo ut cognoscas hunc locum a me visitatum ut reædificetur; sed cave ne alicui usque ad finem vitæ tuæ dicas; quia si alicui dixeris, statim lumen oculorum amittes. Cum hæc et alia multa beatus Austremonius dicto famulo prædiceret, ab oculis ejus disparuit. Famulus itaque hausit aquam de puteo et eam ei a quo missus fuerat detulit. Bernardus siquidem sæpe dictus videns vultum illius pallidum eum interrogavit quid vidisset; famulus vero professus est se nil vidisse. Quem Bernardus iterum atque iterum interrogavit quid vidisset; famulus vero pro nihilo visionem et quæ audierat ducens, narravit ei omnia quæ audierat et viderat; qui statim lumen oculorum, ut ei sanctus Austremonius prædixerat, amisit. Hoc in libro miraculorum plenius reperies.

[6] [Iciodorensis ecclesia reædificatur.] Igitur peracta solemnitatis die, præfatus Bernardus petiit a Gisleberto abbate ut in eodem loco basilicam miræ magnitudinis in honore præfati martyris reædificarent. Post paucos dies Gislebertus prædictus abbas cum Bernardo et ceteris monachis castrum supradictum cœpit destruere et ex lapidibus ipsius castri monasterium ædificare. Quo ædificato, petierunt a domno Bernardo episcopo, qui tunc ecclesiæ Claromontis præerat, ut ipsam basilicam in honore sancti Austremonii et sancti Petri dedicaret; quod et factum est.

[7] [Iciodorensibus autem monachis corpus Austremonii] His ita gestis, non multum post tempus Gisleberto abbate defuncto Bernardus successit, post Bernardum Girardus, quem interfecerunt monachi ejusdem loci, et in turre quam ipse construxerat sepelierunt. Cui Girardo successit Robertus abbas Cantinobensis; hujus tempore Hugo, decanus Yciodorensis, supradictum castrum cœpit reædificare. Defuncto Roberto, adeptus est abbatiam Hugo. Quo migrante, Gaubertus *, qui apud Mausiacum in schola fuerat educatus, ejusdem Yciodorensis ecclesiæ regimen suscepit. Hujus tempore error Yciodorensium monachorum, qui beati Austremonii corpus se habere inaniter garrivit, pullulavit. Quod quomodo et quare acciderit, huic inserere scripto operæ pretium duximus.

[8] [apud se esse mentientibus,] Iste Gaubertus, sicut diximus, apud Mausiacum nutritus et educatus fuit. Sed quia post dominum Mancionem abbatem Mausiacensem eidem ecclesiæ Mausiacensi abbas substitui voluit, nec valuit, spe sua frustratus, postea monasterii Yciodorensis abbas ecclesiæ fuit, et quia ab ecclesia Mausiacensi repulsam passus fuerat, ad se ulciscendum totius nequitiæ suæ arma convertit. Nam cum certissime sciret beatum Austremonium olim a domno Pipino rege Mausiacum translatum et ibi contineri, non est veritus quorumdam sanctorum corporibus titulos in nomine beati Austremonii imponere et mendacium suum quibusdam fictitiis et falsis memorabilibus astruere, etc.

[9] [Mauziaci fit reliquiarum Austremonii] Hoc rumore Mausiacenses omnes tam monachi quam clerici quamque laici permoti, et hoc ad opprobrium ecclesiæ Mausiacensis fieri arbitrantes, quamvis de gleba beati Austremonii certissimi sint et hoc omnes pene Arvernorum ecclesiæ testentur, quæ in antiquissimis scriptis translationem olim a domino Pipino rege factam continent, verentes tamen ecclesiam Mausiacensem glorioso patroni sui nomine et beata ipsius fama, quæ ubique venerabilis habetur, privari, præfatis Yciodorensium fallaciis obviare decreverunt et quantus thesaurus de corpore beati Austremonii apud ipsos maneat palam ostendere. Exinde domnum Robertum Claromontensem episcopum humili postulatione rogaverunt ut ad ipsorum ecclesiam accedere dignaretur, et quantus thesaurus de corpore beati Austremonii penes ipsos absconditus maneret, diligenti oculo non refugeret intueri. Quorum precibus præfatus episcopus annuens locum Mausiacensem petiit, et vas in quo corpus beati martyris Austremonii positum erat aperiri jussit, et ipsum corpus sicut ab inclyto rege Francorum Pipino lineis et sericeis linteaminibus involutum et reconditum fuerat, et desuper studiosissime corrigiis ligatum, ne solvi de facile posset, insuper ipsas corrigias impressione sigilli Pipini regis et aliorum duorum sigillorum munitas, ut tanti regis opus autenticum permaneret, in rei certitudine invenit. Episcopus vero ut vidit a parte sigillorum fiscellam illam in qua beati Austremonii corpus continebatur non sine damno sigillorum posse reserari, ab altera parte corrigias scindi jussit ut ossa beata intus latentia suo circumstantiumque conspectui oculo ad oculum apparerent; quod et ita factum est. Episcopus itaque ipsa beati Autremonii ossa pretiosa oculis inspexit, manibus tetigit et digitis attrectavit.

[10] [solemnis recognitio] Huic tam præclaræ ostensioni corporis beati Austremonii adfuit W. præpositus Claromontensis, avunculus dicti episcopi, et W. abbas ecclesiæ Mausiacensis, et Arnaldus abbas S. Illidii, et Durantius abbas S. Andreæ, et Amblardus abbas Riomensis; adfuerunt etiam de præcipuis monachis ecclesiæ Mausiacensis quamplures, et cum ipsis etiam clericorum, militum et laicorum nonnulli. Hæc demonstratio facta fuit subtus majus altare, in inferiori crypta quæ vocatur confessio. Igitur ossa gloriosi martyris Austremonii dictus episcopus et abbates prænominati in vas illud unde fuerant assumpta sagaci studio reposuerunt honorifice, et illud vas diligentissime fuit reconsignatum, quousque in aliud vas multo pretiosius tempore opportuno venerabiliter transponatur.

[11] [anno 1197.] Actum est hoc anno ab incarnatione Domini 1197, IV idus aprilis, luna nona decima, feria quinta septimanæ paschalis solemnitatis, Cœlestino Romanæ sedis existente pontifice, Roberto Arvernorum præsule, Philippo Francorum rege, Wilelmo Mausiaci abbate. Erubescant igitur et sileant omnes sugillatores et adversarii Mausiacensis ecclesiæ, quia quicquid studuerunt doli vel fraudis contra ipsam machinari super corpus beati Austremonii, velint nolint, ipsum venerabile corpus habet, possidet et veneratur; quod evidentissimis veritatis præconiis ad laudem et gloriam beati Austremonii et salutem populi Christus disposuit sic fieri, cui et honor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quæ nunc edimus, apud solum Labbeum reperimus ad finem eorum quæ antea prolata sunt, p. 505 sqq.

* ed. Gaubertum

DE SS. MELTAGASO, VICTORE, FELICE CRESCENTE, FELICE, SATTO, PERSEVERANTO OCTAVIA, CESSIA, MAXIMA, RISTHA, SATURNINA, DONATA, SIMPLICIA, PRIMA MARTYRIBUS TERRACINÆ.

EXEUNTE SEC. I.

[Commentarius]

Meltagasus martyr Terracinæ (S.)
Victor martyr Terracinæ (S.)
Felix martyr Terracinæ (S.)
Crescens martyr Terracinæ (S.)
Felix martyr Terracinæ (S.)
Sattus martyr Terracinæ (S.)
Perseverantus martyr Terracinæ (S.)
Octavia martyr Terracinæ (S.)
Cessia martyr Terracinæ (S.)
Maxima martyr Terracinæ (S.)
Ristha martyr Terracinæ (S.)
Saturnina martyr Terracinæ (S.)
Donata martyr Terracinæ (S.)
Simplicia martyr Terracinæ (S.)
Prima martyr Terracinæ (S.)

AUCTORE G. V. H.

In antiquo martyrologio quod Hieronymianum vocari solet, multorum sanctorum cohors hac die occurrit, [SS. Meltagasi et sociorum in martyrologiis Hieronymianis] quos martyres fuisse nullum nobis dubium est, ex more huic martyrologio solemni sanctos martyres non alio ut plurimum titulo quam sanctitatis insigniendi; passosque cunctos Terracinæ existimamus. Ita enim in prædictis fastis legimus: In Tarracina natale sanctorum Meltagasi, Juliani, Victoris, Felicis, Criscentis, item Felicis, Satti, Perseveranti, Octavie, Cessie, Maximi, Risthe, Saturnini, Donate, Simplicie, Prime, Cesari. Septemdecim hæc sanctorum nomina exemplar codicis Bernensis exhibet, cujus scribendi rationem sequimur. Florentinii editio sexdecim enumerat sequentes: In Terracina natalis sanctorum Meldagasi, Juliani, Victoris, Felicis, Criscentis. Item Felicis, Satti, Perseveranti, Octaviæ, Cassie, Maxime, Riste, Saturnine, Donate, Simplicii, Cæsarii. Florentinius in notis citat manuscriptum codicem Antverpiensem, quem a Bollando, Henschenii et Papebrochii opera, acceperat. Hunc codicem in bibliotheca Parisina nationali sub n° 10837 asservatum, meis oculis inspexi et sequentia sanctorum nomina exscripsi: In Terraci, Meldecasi, Juliani, Victoris, Felicis, Crescentis. Item Felicis, Satti, Perseveranti, Octaviæ, Cassiæ, Maximæ, Faustæ, Saturninæ, Donatæ, Simpliciæ, Primæ. Sunt ergo sexdecim sanctorum nomina.

[2] [varia fit mentio.] Deinde Florentinius ex Corbeiensi codice et suis codicibus sequentem affert sanctorum seriem: In Terracina natalis sanctorum Meldegasi, Juliani, Victoris, Felicis, Sati, Perseveranti, Octaviæ, Cessiæ, Eristei, Saturnini, Simplicii, Primi, Cæsarii, Magni, Justi. Nomina omnino quindecim. In codice membraneo, folio, sec. XIII, quem inter bibliothecæ Laurentianæ incrementa Florentiæ vidi, martyrum Terracinensium seriem hanc reperi: In Terracina natalis sanctorum Meldagasi, Juliani, Victoris, Felicis, Crescentis. Item Felicis, Satti, Perseveranti, Octaviæ, Cassiæ, Maximæ, Ristæ, Saturninæ, Donatæ, Simplicii, Cæsarii. Septemdecim sanctorum nomina. Ex quibus patet non modo numero sed etiam nominibus ac genere sanctorum codices variari. Quapropter utilem Florentinii disputationem exscribemus, quam huic loco in notis subjunxit.

[3] [Ex horum numero videtur eliminandus Magnus;] Sexdecim, inquit, martyres, partim viros, partim mulieres, indicat M. Antverpiense, totidemque libri nostri: hac tamen differentia, ut licet in utroque agmen ducat Moldocasius sive Maldagasius, postremus in illo non est Cæsarius, sed inter sanctas mulieres turmam claudit quæ nomine Prima est in libris nostris et pro Cæsario substituitur; post hunc M. Corbeiense addit Magnum et Justum. De Magno frequenter in hoc codice apud Dacherium addito fluctuavi an potius titulus esset celeberrimi martyris more Græcorum in Menologiis, vel proprium nomen. Bis in hodiernis fastis Magnus additur in martyrologio Antverpiensi, in libris nostris præteritus, nempe ad Melitinenses et hos Terracinenses. An Saturninus, quia celeberrimus esset in regione illa, magnus ideo diceretur, ut Cæsarius celeberrimus Terracinæ vocari potuit, ignoro; dubium excitasse sufficiat, decernant alii. Justus in libris nostris aut M. Antverpiensi nequaquam memoratur, et fortasse ad sequentem diem pertinet. In eodem M. Corbeiensi, quamquam duo hi martyres addantur, sacri agminis numerus XV non excedit. Deficit enim Crescentius, alter Felix, Maxima et Donata. In nostris vero libris pro Faustæ nomine Rista legitur, quæ Eristeus in Corbeiensi est.

[4] [alii vero nonnulli iidem cum iis qui in Actis SS. Cæsarii et Juliani] Ex uberrimo tamen sanctorum martyrum choro qui ex urbe Latii Terracina in adductis mss. unanimiter producuntur, Julianus tantum presbyter et Cæsarius diaconus memorantur in Romano et aliis latinorum martyrologiis. Quamquam vero in Actis apud Surium post Julianum et Cæsarium in mare mersos nonnisi Felicis et Eusebii martyrium adnotetur, cum Leontis (Leontii) consularis in Christi confessione fortunatissimo obitu; ex verbis tamen Cæsarii ad Luxurium antequam mergeretur, constat sub eodem Tarracinensi equite primario, sine permissione consularis, plures martyres ac sanctas virgines per ignem fuisse coronatas; ita enim Luxurio propinquam mortem minatus est Cæsarius: “Te vero, Luxuri, hodie comedet coluber, ut cognoscat omnis hæc regio quod vindicet Dominus sanguinem servorum suorum et virginum quas tu ignibus concremasti.” Unde sanctarum mulierum quæ hac die numerantur, duplex esset corona virginitatis et martyrii. Eusebium monachum et Felicem presbyterum, qui in hac classe non recensentur, post aliquos dies a nece SS. Cæsarii et Juliani martyrium fecisse et forte 12 novembris, ut ibi adnotabimus, ex iisdem Actis palam est.

[5] [et in Actis SS. Nerei, Achillei et Domitillæ] Hactenus Florentinius. Quæ quamquam omnimoda certitudine non gaudent, probabili tamen conjectura dicta esse existimo. Illud vero imprimis placet, servos Dei et virgines, quorum sanguinem a Luxurio Deum requisiturum Cæsarius minatus est, esse eosdem quos martyrologium antiquum recenset. Quam rem ut lector rite intelligat, repetenda hoc loco sunt Acta SS. Nerei, Achillei et Domitillæ cum sociis Euphrosyna et Theodora, quæ tractavit in tom. III Maii Henschenius ad diem 12. Actorum illorum cap. 6 legitur Aurelianus, qui virginis Domitillæ nuptias ambiebat sed Christi virginem mollire non potuerat, dixisse ad Sulpitium et Servilianum, illustres juvenes: Scio quia collactaneas Domitillæ habetis sponsas, id est Euphrosynam et Theodoram virgines sapientissimas. Cum ergo Domitillam deponi fecero de insula ad Campaniam, istæ ad illam visitandi gratia vadant, et suasione sua revocent ad gratiam meam animum ejus. Cum ergo deposita esset Domitilla de insula Pontiana ad Terracinam et venissent ad eam Euphrosyna et Theodora, invicem habuerunt gaudium magnum. Instructo convivio, quum Domitilla jejunaret, cœperunt Euphrosyna et Theodora virginem aggredi verbis; verum Domitilla tum oratione efficaci tum editis miraculis utramque ad Christum adduxit. Tunc miserunt se ambæ ad pedes ejus et credentes mysteriis Christi consecratæ sunt. Universi autem viri et mulieres qui pagani ex urbe venerant, sive servi sive ingenui, videntes hæc crediderunt Christo et baptizati sunt. Et facta est domus in qua manebat (Domitilla) quasi ecclesia.

[6] [laudantur,] Postea venit Aurelianus cum Sulpitio et Serviliano, ut quasi uno die trium virginum nuptiæ fierent. Verum Sulpitius et Servilianus, videntes miracula quæ patrata fuerant, crediderunt et Aurelianum ut a cœptis absisteret hortati sunt. Aurelianus autem non curans de his quæ illi loquebantur, fecit per potentiam suam includi in cubiculo Domitillam, ut securus faceret violentiam. Verum affuit divina ultio et Aurelianus saltans corruit et exspiravit. Videntes autem quæ evenerant, omnes crediderunt. Frater autem Aureliani, nomine Luxurius, petiit ab imperatore Trajano ut hos omnes ad sacrificandum compelleret; qui si non consentirent, pœnis eos quibus vellet interimeret. Unde Luxurius Sulpitium ac Servilianum Aniano urbis præfecto tradidit, qui eos decollavit. Ipse vero post hæc Luxurius abiit ad virgines Christi ad Terracinensem civitatem, et nolentes penitus idolis immolare, ablatis omnibus quæ habebant, in eodem cubiculo in quo simul morabantur clausit et ignem imposuit. Altera namque die veniens sanctus diaconus, nomine Cæsarius, invenit corpora virginum immaculata; in facies enim suas prostratæ, orantes Dominum, recesserunt. Quarum corpora Cæsarius in sarcophago novo simul condiens in profundo terræ infodiens sepelivit.

[7] [videntur dicendi.] Hinc ergo patet plures martyres, viros et virgines, eodem tempore quo Cæsarius Terracinæ degebat martyrii lauream obtinuisse. Potest ergo fieri ut præter Sulpitium, Servilianum et tres virgines, alios quoque Luxurius sive per se, sive per alios magistratus, morti devoverit devotasque occiderit. Etenim illi quos ut occidere liceret a Trajano impetrasse legitur, erant ii omnes qui videntes crediderant præter Sulpitium ac Servilianum cum tribus virginibus. Quorum omnium martyrium quamquam Acta prædicta non commemorant, vix tamen dubitari potest quin secutum sit. Præterea credi potest etiam universos viros et mulieres qui pagani ex urbe venerant, sive servi sive ingenui, et videntes miracula credentes Christo baptizati fuerant, eadem damnatione fuisse comprehensos; erant enim in eadem domo. Unde judicamus Florentinium probabili ratione adductum fuisse ut crederet hosce sanctos viros ac mulieres, quorum gloriosam cohortem martyrologium Hieronymianum hodie celebrat, pertinere ad eos sanctos quorum mortem Cæsarius Luxurio exprobrat. Placet utique Florentinii opinio, quamvis argumentis invictis stabilire eam nequeamus. Nam potest fieri ut Cæsarii verba Sulpitium solummodo ac Servilianum una cum Domitilla et sociis Theodora atque Euphrosyna respiciant. Quidquid est, sancti quorum in vetusto martyrologio fit mentio, viri, feminæ, immortali sua laurea fruuntur in cœlis, suisque honoribus potiuntur in terris. De Cæsario diacono ac Juliano, quorum Acta supersunt, speciali cura agemus.

DE SS. CÆSARIO DIACONO ET JULIANO PRESBYTERO MARTYRIBUS TERRACINÆ

EXEUNTE SEC. I.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cæsarius diaconus, martyr Terracinæ (S.)
Julianus presbyter, martyr Terracinæ (S.)

AUCTORE G. V. H.

§ I. SS. Cæsarii et Juliani Acta quaterna. Totius narrationis martyrii conspectus.

Celeberrimum est in sacra antiquitate martyrium sanctorum Cæsarii et Juliani, qui passi sunt Terracinæ in Campania. [Quatuor Actorum SS. Cæsarii et Juliani exemplaria,] Acta martyrii ex codicibus manuscriptis quamplurimis diligenter inter secollatis lectori subjiciemus. Cultus eorumdem sanctorum per multa retro secula celeberrimus nunc quoque magno cum honore peragitur. Quorum sanctorum egregium certamen quatuor omnino Actorum exemplaria enarrant; quæ exemplaria perspicuitatis gratia quatuor vocabulis statim ab initio distinguemus. Primum itaque sit Passio minima, secundum Passio parva vocetur, tertium Passio major audiat, quartum vero dicatur Passio maxima. Codices singularum Passionum singulos accurate signatos infra ad capita earumdem lector inveniet; hoc loco generatim indicasse sufficiat.

[2] [quorum inedita breviora unum] Passionem minimam adhuc ineditam tres codices suppeditarunt. Romanus unus e bibliotheca Sanctæ Crucis in Jerusalem, ubi prædecessores nostri eumdem invenerant. Ego vero cum in Urbe versarer anno 1880, pretiosum codicem apud Cistercienses monachos, qui apud basilicam Sanctæ Crucis degunt, non inveni; reperi tamen in bibliotheca Victoris Emmanuelis in collegii Romani ædibus, quo cum aliis monasteriorum spoliis hic quoque codex illatus fuit, occupata a gubernio Cisalpino urbe Romana. Secundum codicem inveni in bibliotheca cæsarea, Viennæ in Austria. Tertium in bibliotheca Laurentiana Florentiæ in Etruria. Romani codicis apographum, quod Romæ confeci, cum utroque codice Viennensi ac Florentino a me collatum infra dabitur. Alium præterea codicem in bibliotheca Laurentiana Florentiæ repertum legi quidem diligenter, accurate vero cum reliquis conferre supervacaneum existimavi, eo quod historiæ fidelem quidem ac reliquis consonum, sed innumeris librarii mendis fœdatum ac mutilum inveni.

[3] [et alterum, edita duo prolixiora;] Passionem parvam duo codices ministrarunt; Florentinus unus e bibliotheca Riccardiana, Trajectinus alter e bibliotheca publica universitatis Trajecti ad Rhenum, in Neerlandia. — Passionem majorem, quam Surius more suo correctam ac politam edidit, nos e vetustissimo codice exscripsimus, quem conservat bibliotheca capituli basilicæ S. Petri, Romæ, in Vaticano. Qui codex unus est ex iis quos Sancto Petro dono dedit S. Zacharias papa seculo nono. Romanum illud exemplar hinc inde mutilum edimus tale quale est. Deinde ejusdem Passionis exemplar idem ex codice antiquo musei nostri Bollandiani, quod diligenti instituto examine cum codicibus plus quam quinquaginta contulimus e variis bibliothecis Italiæ, Austriæ, Germaniæ, Galliæ, Belgii ac Neerlandiæ. Singulos codices ad caput Passionis recensitos lector inveniet.

Passionem maximam ex ipsis codicibus antiquis exhibere aut apographa recepta a prædecessoribus nostris cum codicibus manuscriptis conferre nequivimus; temporum enim et hominum injuria perierant. Eamdem Passionem ex suo codice ediderunt monachi Benedictini e monte Cassino; apographa inter se collata dabimus.

[4] [Passio minima Cæsarii solummodo martyrium] Quatuor Actorum exemplaria, quod substantiam spectat martyrii, valde similia sunt inter se; differunt vero ita ut aliud alio plura rerum personarumque adjuncta et verba addant. Passio minima jejuna est ac brevis; solius Cæsarii martyrium post brevem interrogationem factam a Leontio consulari datamque a Cæsario responsionem tum Leontio, tum condemnanti Luxurio urbis præfecto, martyris in mare demersi ejectionem in littus secutamque in Luxurium divinitus pœnam paucis verbis enarrat. Tempus aut locum non exprimit, sed hominum nomina solummodo et locum sepulturæ prope Terracinam. Reliquæ Passiones et multa colloquentium verba et alias personas et alia martyria nec non prodigia superaddunt; tempus insuper et locum determinant. Quarum narrationum, quo facilius differentiam uno veluti oculi obtutu unusquisque perspicere ac dijudicare possit, totius martyrii seriem juxta quatuor Acta enarrabimus.

[5] [breviter enarrat;] Sanctum itaque Cæsarium diaconum Luxurius tradidit Leontio consulari. Ita Passio minima orditur rapitque lectorem in medias res. Passio parva Cæsarium deducit ex Africa in Campaniam, in civitatem Terracinam. Atrox narrat facinus Terracinæ quotannis celebrari solitum. Juvenis enim pulcherrime ornatus per plures menses enutritur, ut tandem, post sacrificium oblatum, equo vectus ascendat in montem marinum et præcipitet se; cujus cineres in templo reconduntur. Hæc quasi in scenam proponuntur. Adveniens enim Cæsarius juvenem ornatum prætereuntem videt, et quid rei sit cives interrogat; qui statim narrant hunc patrium morem tradendi juvenem morti, patriæ salutis propriæque gloriæ causa. Statim exclamat Cæsarius, horrendum facinus detestatus. Sequitur narratio prædicti facti die kalendarum januariarum; quod coram aspiciens Cæsarius cives palam crudelitatis accusat et: Væ, inquit, principibus qui delectantur sanguine. Audientes hæc Firminus pontifex et Luxurius primus civitatis Cæsarium carceri mancipant traduntque Leontio consulari. Qui post longam disputationem tandem ad sacrificandum compellere Cæsarium nititur. Longam disputationem tantum indicat hæc Passio parva, non tradit.

[6] [alia vero ejusdem ex Africa adventum et martyrii tempus,] Passio vero quam majorem appellavimus, martyrii Acta exorditur a tempore persecutionis, tempore videlicet quo Claudius matrem suam necavit gladio et per totum orbem promulgavit decretum quo vetantur omnes a cultu deorum recedere et jubentur consueta offerre sacrificia. Eodem tempore Firminus quidam pontifex Terracinæ prædictum pessimum morem civibus suis suasit. Cæsarius ex Africa Terracinam adveniens ornatum juvenem, Lucianum nomine, obviam habet; quid rei sit cives interrogat. Sequuntur responsa civium, Cæsarii exclamationes, juvenis sacrificium, atque ejusdem ex præcipitio interitus, Cæsarii exclamatio et accusatio ut supra: quæ omnia longiore sermone exponuntur ac vividius oculis quasi subjiciuntur. Firminus pontifex Cæsarium conjicit in vincula; interim collectum Luciani corpus in cinerem redigit, in Apollinis templo cineres deponit offertque victimas. Post octo dies Firminus pontifex et Luxurius primus civitatis Cæsarium e carcere ducunt in forum et tradunt Leontio consulari.

[7] [Cæsarii cum gentilibus magistratibus] Passio maxima hæc omnia longius atque enucleatius evolvit, ita incipiens: Quintus a Cæsare Octaviano Augusto Claudius Nero Gallicula in Romana republica monarchiam imperii et summi apicem primatus obtinuit. Dein Neronis scelera ac persecutionis edictum tradit; Luxurium judicem, Firminum Apollinis pontificem amicitia conjunctos Terracinæ suæ dignitatis locum tenuisse dicit usque ad Domitiani imperium; narrat detestandum morem præcipitandi juvenis, ac Cæsarii ex Africa adventum Terracinam; Cæsarium omnibus ornatum dotibus fuisse affirmat, hospitioque usum Eusebii cujusdam civis Terracinensis, ibidem convertendis civibus operam navasse, dum facinori præstitutus dies adesset. Quibus dictis auctor Passionis digreditur ad martyrium Nerei et Achillei, quos supplicio affectos Cæsarius interim transvexit Romam in prædium sanctæ Domitillæ. Narrat conatus Aureliani ad inducendam Domitillam ad nuptias et reliqua ex Actis SS. Nerei et Achillei usque ad sepulta a Cæsario virginum martyrum corpora. Quibus peractis adest dies kalendarum januariarum, facinori publico statutus dies. Narratur scelus, contra quod politissima oratione invehitur Cæsarius; qui quum tacere nollet, Firmini pontificis jussu in vincula conjicitur. Quo facto, scelerati festi solemnitas perficitur. Tum Cæsarium minis aggreditur Firminus; quem nihil commotum carceri reddi jubet. Arcessitur Fundis Leontius consularis, qui post triduum Terracinam ingressus a Firmino Cæsarii causam edocetur.

[8] [concertationes, Firmini pontificis per ruinam templi oppressionem,] Constitutus ante judicem consularem Cæsarius plurimas subit interrogationes, quas Passiones cum Cæsarii responsis referunt, Passio minima pauciores, Passio parva, ut supra diximus, præterit generali vocabulo longæ disputationis usa, Passio major enucleate tractat, Passio maxima compendio tradit. Post has interrogationes, quum diis sacrificare Cæsarius renuisset, ad Apollinis templum ducitur, quod orante Cæsario concidit, Firminumque pontificem ruina opprimit: ita quidem tres Passiones, sola Passione minima excepta. Collapso templo, occiso pontifice, Luxurius contra Leontium invehitur et Cæsarium magicæ artis incusat. Leontius Cæsario iram suam minatur; intrepide respondet Cæsarius. Totum hoc referunt Passio maxima et major, illa inepte, hæc pulcherrime; Passio parva solam templi ruinam mortemque pontificis, Passio minima ultimam solummodo Cæsarii responsionem habet. Post hoc Cæsarii responsum Luxurius in Passione majore Leontium ad puniendum Cæsarium instigat et interrogante Leontio qua sit pœna puniendus: Congregetur, inquit, tota civitas ad templum eversum. Fit ita, ejicitur e ruderibus Firmini corpus, Luxurius populum alloquitur, Cæsarium accusat perfidiæ, homicidii et magices. Cæsarius publice innocentiam proclamat, populum ad pœnitentiam hortatur. Conclamat populus: Bonus homo justa loquitur. Passio maxima modo satis confuso eadem habet. Passio parva solam Luxurii accusationem ad populum, Cæsarii responsum et populi vocem approbantis Cæsarium refert, Passio autem minima nihil horum præter verba instigantis Leontium et Leontii exposcentis qua sit pœna puniendus.

[9] [Leontii consularis conversionem] Traditur itaque carceri Cæsarius, juxta Passiones majorem ac parvam, ex auctoritate Luxurii; juxta Passionem maximam, ex auctoritate Leontii. In carcere Cæsarius degit annum unum et mensem unum: ita scilicet Passiones major et parva; diutius juxta Passionem maximam. Minima Passio nihil habet de hac incarceratione. Post annum et mensem Luxurius Cæsarium e carcere educit, Leontium arcessit et consuluit eum ut exstingueretur. Educitur Cæsarius maceratus, nudus, tectus solummodo capillis suis, custodiente angelo Dei. Sanctus Dei martyr publice cadens in terram Deum orat, et subito lux de cœlo lapsa splendidissimo luminis vestimento Cæsarium circumdat. Quo prodigio conversus Leontius Deum verum confitetur, propria chlamyde Cæsarium induit et provolutus in genua ut baptizetur rogat. Quem Cæsarius baptizat et superveniens Julianus presbyter corporis Dominici sacramento communit; expleta oratione Leontius vitam claudit. Luxurius Cæsarium diaconum una cum Juliano presbytero in saccos mitti jubet atque in mare præcipitari. Ita quidem Passiones major ac parva narrant, maxima hæc eadem refert, minima totam illam partem omittit. Juxta Passiones majorem et maximam, Leontii consularis corpus uxor ejus ac filii sepulturæ tradunt non longe a civitate tertio kalendas novembris.

[10] [et Luxurio judici horrendam mortem a Cæsario prædictam referunt.] Alia autem nocte post triduum, ex Passione majore ac maxima, quum ducerentur ad mortem, Cæsarius Luxurium allocutus tremendam impio mortem ex morsu serpentis prædicit. Quam prædictionem etiam parva Passio habet. Minima Passio Cæsarii ad Luxurium verba ultima atque hanc prophetiam subnectit responso Luxurii ad Leontii quæstionem supra relatam: Quali debet puniri sententia? Qui quum dixisset: Ut alligatus saxo præcipitetur in reuma, Cæsarius loquitur ut in præcedentibus Passionibus et Luxurio mortem prædicit. Juxta Passiones omnes in mare merguntur martyres, et secundum Cæsarii prophetiam Luxurius morsu serpentis diem obit supremum, haud tamen ante quam gloriosos martyres vidisset suis oculis psallentes ambos et corpora eorum honorifice undis sublata. Sepelitur Cæsarius cum Juliano prope Terracinam. Non pauca Passionum apographa hic terminantur; alia addunt martyrium Eusebii et Felicis a Leontio, Leontii conversi filio, capitis damnatorum; quorum corpora et capita Quartus presbyter de Capua invenit et sepulturæ tradit.

Hæc sufficere existimo ad generalem Passionum conspectum exhibendum. Quamquam et alia præter hæc variorum exemplarium discrimina adjungi possunt; quæ omnia in fine accuratissime adnotata studiosus lector invenire poterit.

[11] [Passio] Qui quatuor Actorum exemplaria, quorum argumentum enarravimus, [maxima manifeste apocrypha et mendosa;] attento animo percurrere atque inter se comparare voluerit, in multis sibi similia, dissimilia in multis inveniet. Authentica nulla existimo. Passionem maximam authenticorum Actorum ne speciem quidem præ se ferre unusquisque primo judicabit aspectu, qui vel semel antiqua et authentica martyrum Acta oculis usurpaverit. Undecimi seculi fetum esse suspicor. Dicerem hanc esse illam Cæsarii Passionem quam Petrus Diaconus, in libro De viris illustribus Casinensibus, cap. 21, Alberico attribuit; verum viri gravitas, ingenium præclarum ac doctrinæ soliditas obstare mihi visa sunt quominus hanc lucubrationem Alberico adscribam. Aut si ei adscribenda est, scholasticæ quoddam disciplinæ exercitium umbratile credo, adolescentis nondum doctrina imbuti solida. Hoc judicium mihi imponunt stylus supra modum affectatus, eloquium nec personis, nec rebus, nec temporibus consonum, menda historica apertissima et lapsus chronologici turpissimi. Auctor præ manibus habuisse videtur Acta quæ Passionem majorem diximus, insuper Acta SS. Nerei, Achillei ac Domitillæ, ex quibus unum opus conflavit. Nostro itaque judicio hæc Passio maxima omni auctoritate et pondere destituta jacet.

[12] [longe præstantior Passio major,] Aliter omnino de Passione majore judicare cogor. Quæ quamquam inter Acta authentica et primigenia locum invenire nequit, magnæ tamen antiquitatis videtur; et si quid video, ipsa Acta authentica, sed interpolata ac retractata, nobis offert. Labi quidem statim ab initio hæc Acta videntur errore chronologico; attamen ex ipsis Actorum visceribus eruitur quo hæc erroris species abstergatur, uti postea patebit. Quæcumque fiunt et dicuntur, tum temporibus tum personis ac locis conveniunt. Seculum quintum præcedere horum Actorum ætatem, inde concludo quod de translatione Romam nihil continent, sed Cæsarii ac Juliani corpora Terracinæ adhuc requiescere supponunt. Ea Acta Surius edidit correcta ac polita, nos instituto nostro servata primigenia auctoris phrasi, integra Acta cum variorum codicum lectionibus variantibus daturi sumus, tanta cura quanta eximiorum martyrum rebus gestis debetur.

[13] [e qua Passiones parva et minima certissime extractæ sunt.] Passio parva et minima ex majori extractæ sunt: quod evidenter patebit illi qui Acta trina secum componere voluerit. Quare ejusdem gaudent auctoritatis prærogativa qua suus unde manarunt fons. A vero fortassis haud aberret, qui mecum sentiat hæc Acta Cæsarii et Juliani, quam Passionem majorem vocamus, post deleta Acta authentica ex fidelium memoria fuisse restituta et primorum Actorum loco fuisse apud posteros. Quibus externum quoddam auctoritatis robur accedit quod ipsa Romana ecclesia ante decem saltem secula hæc Acta legit qualia dabimus, uti videre est in Passionali S. Zachariæ papæ, unde exemplar nostrum fideliter exscripsimus. Quare putandum est hæc Acta non esse e numero eorum quæ vi decreti Gelasiani æstimentur apocrypha. Passionem itaque majorem examini subjiciemus.

§ II. Martyrii SS. Cæsarii et Juliani tempus, genus et alia adjuncta.

[Claudius imperator de quo in Actis] Prima quæstio occurrit a limine quo tempore et anno SS. Cæsarius et Julianus martyrium fecerint. Tempore, inquiunt Acta, quo Claudius matrem suam necavit gladio furore arreptus, talem auctoritatem per totum orbem divulgavit ut omnes a cultura deorum non recederent et consueta exercerent sacrificia. Deinde subjungunt: Tempore autem ipso quo sacra ejus omnibus innotuit, erat Firminus quidam pontifex civitatis Campaniæ, quod est vocabulum Terracinæ. Postremo narratur Firmini hujus scelestissimum inventum, quo ad placanda numina et civitatis gloriam augendam juvenis electus in mare se præcipitem daret, quod horrendum sacrificium quotannis kalendis januariis celebrandum in mores Terracinensium transierat: ita paratur martyrii scena. Juvenem enim, Lucianum nomine, in crudelium dæmonum victimam pinguescentem Cæsarius ex Africa veniens obviam habuit, et inde totius martyrii causa derivatur.

[15] [non ille est Claudius qui Neronem adoptavit, sed ipse Nero.] Claudium hunc, qui matrem suam necavit gladio, non esse illum Claudium qui Neronem adoptavit, sed ipsum Neronem, per se manifestum est. Non pauci codices Neronis nomen habent. Ex hoc exordio non miror multos judicasse Cæsarii martyrium ex horum Actorum auctoritate tempore Neronis accidisse; quod quum ipsis Actis sit contrarium, manifestum videre sibi visi sunt errorem. At pace clarissimorum virorum, Acta non dicunt Neronis tempore Cæsarium martyrium fecisse, sed latam tunc persecutionis legem vi cujus ad necem Cæsarius dabitur. Dicitur etiam eodem tempore Firminus quidam pontifex fuisse Terracinæ ac nefarium quem supra diximus morem introduxisse in civitatem, qui mos Cæsarii martyrio ansam est præbiturus. Sermo quidem est de facto, sed non singulari, verum quotannis recurrente. Possunt itaque quæ in Actis narrabuntur de Cæsario, immo debent accipi ut multis annis posteriora Nerone. Præterea hæc omnia non ipsa martyrii Acta, sed quædam ad Acta introductio sunt, addita multis retro seculis, tunc, opinor, quum ad reparandam immensam Actorum combustorum stragem, quasi secunda carissimorum martyrum Acta ex sua aut parentum memoria fideles Constantini tempore et deinceps restaurarent, in quibus aliquot annorum error non magnum creat periculum; si tamen error hic invenitur: nam si Firmino pontifici senectutis annos concesseris, quod nihil habes cur neges, statim cohærent omnia. Potuit Firminus flagrante Neronis persecutione scelestum juvenis præcipitium suis persuasisse Terracinensibus ipse juventute florens, qui postea senex orante Cæsario criminum pœnas irato Numini dederit tempore Trajani.

[16] [Passus est Cæsarius Trajani imperatoris] Non enim ante Trajanum, sed hoc imperatore passus est Cæsarius, ut ipsa Acta indicant. Etenim quum ad supplicium Cæsarius cum Juliano in saccos mitterentur, postea in mare parricidarum pœna mergendi, iniquum judicem diaconus intrepidus alloquitur in hunc modum: Te, Luxuri, hodie comedet coluber, ut cognoscat hæc omnis patria quia vindicat Dominus sanguinem servorum suorum et virginum quas tu ignibus concremasti. Servi autem Dei et virgines quorum sanguinem Deus Luxurii morte ulturus dicitur, ipsi videntur esse martyres paulo ante Terracinæ supplicio affecti, Sulpitius et Servilianus, Domitilla cum sociis Theodora et Euphrosyna virgines, quas Cæsarius sepelivisse legitur in Actis eorum [Acta SS., ad diem 12 Aprilis et ad diem 12 Maii.] . Credi possunt etiam alii martyres hic indicari de quibus supra egimus; sed non credo, quod Contatori viro doctissimo placuit [De historia Terracinensi, lib. V, cap. 22, in notis.] , hoc loco agere Cæsarium de iis martyribus quos Luxurius interemisset hac ipsa Cæsarii causa pendente, quippe qui violenti hominis iram excitassent, proclamando Cæsarium virum bonum qui justa loquatur. Nihil enim hic aut alibi perscriptum est, quod novi, unde illorum innuatur martyrium. Neque Contatori assentiam dicenti illum Luxurium de quo in Actis SS. Nerei, Achillei ac Domitillæ diversum esse ab hoc Luxurio, hunc videlicet esse Terracinensem, Romanum illum. Nihil vetat, immo quæ diximus suadent utrobique esse eumdem.

[17] [anno tertio,] Trajano itaque imperatore Cæsarius martyrii coronam accepit. Altera jam oritur quæstio, quo scilicet anno martyres nostri coronati sint. Ipsa Acta responsum dabunt, si cum Actis SS. Nerei et Achillei ac Domitillæ conferuntur. Passa est Domitilla anno primo Trajani, quam Domitillam cum sociis Cæsarius sepelivit. Hic vero Terracinam advenerat aliquanto tempore ante kalendas januarias. Kalendis januariis carceri traditur, ultra annum unum in vinculis permansit et tribus post diebus in mare præcipitatus martyrium consummavit. Unde sequitur Cæsarium, qui primo anno Trajani Terracinam advenit et secundo anno tentus fuit in custodia, tertio anno imperantis Trajani ad martyrii terminum pervenisse. Hæc clara sunt ac perspicua.

[18] [hujusque anni, ut ex Actis colligitur,] Verum ingens ex hac claritate devolvitur tenebrarum nubes. Nam fieri non potest ut qui anno uno et mense uno cum tribus diebus post kalendas januarias anni primi obiit, kalendis novembris obierit. Deinde huic temporis durationi aliquot dies addendi sunt; nam Cæsarius in carcerem missus kalendis januariis, primo per dies minimum octo in carcere permansit. Etenim post juvenis præcipitium quum exclamasset Cæsarius: Væ reipublicæ et principibus, et reliqua, audiens Firminus pontifex jussit eum teneri summo studio et recludi in custodia publica. Dein cremato corpore juvenis oblatisque in templo sacrificiis, post dies octo, secundum Acta, Cæsarius e custodia educitur in forum. Arcessitur Fundis consularis Leontius. Qui quum venisset Terracinam, jam per triduum maceratum Cæsarium tradiderunt Leontio. Jam ergo habentur custodiæ dies undecim. Fit interrogatio, itur ad templum Apollinis, orante Cæsario templum concidit et Firminum ruina sua involvit. Luxurius universum populum convocat, eruitur e ruderibus corpus Firmini, et post novam accusationem ac Cæsarii defensionem, turbante in Cæsarii favorem populo, Luxurius iterum Cæsarium carceri tradit, et fuit in custodia anno uno et mense uno. Quo tempore evoluto iterum Cæsarius Leontio traditur, factisque prodigiis Leontius convertitur, baptismum et reliqua sacramenta accipit ac beata morte vitam claudit. Hæc omnia quis credat unica hora aut die peracta fuisse, quemadmodum præcedentia etiam majoris molis videntur quam ut paucis horis perfecta censeantur, pluresque requiri dies haud absurde dicas. Tandem converso Leontio Cæsarius libertati restituitur; nam postea Leontio mortuo, eadem die Luxurius tenuit Julianum presbyterum ac Cæsarium diaconum. Quot dies extra custodiam transegit Cæsarius? Nullibi scribitur. Verum, ut Leontius debite instruatur, non sine causa mensem aut circiter admittere possumus.

[19] [die vigesima mensis aprilis;] Quibus consideratis haud incommode mihi videor sequentem dierum rationem numerando inire posse. A kalendis januarii dies custodiæ undecim, deinde annus unus et mensis unus, deducent nos ad sequentis anni diem 11 mensis februarii; quibus adde dies tres qui decurrunt a morte Leontii usque ad Cæsarii martyrium, habemus diem februarii 14. Hisce diebus si annumeres dies instruendo Leontio triginta, et pro reliquis negotiis in decursu tractatis dies quatuor, pertingemus ad diem aprilis vigesimum atque ita Cæsarii martyrium incidet in diem vigesimum mensis aprilis, quo die legitur in martyrologio Hieronymiano: Terracinæ, natalis S. Cæsarii. Hic Cæsarius hagiologos non parum vexavit. Majores nostri in Prætermissis ad diem 20 aprilis Cæsarium ponunt, dicentes hunc esse Cæsarium qui in Martyrologio Romano colitur kalendis novembris, atque adeo hunc nostrum martyrem, quod ita se habere disputatio nostra tam simile reddit vero ut de duplici Cæsario cogitare nos vetet.

[20] [in sepulcro autem ipsi præparato collocatus kalendis novembris.] Quid ergo de Actis nostris sentiendum est, quæ diem Cæsarii martyrio tribuere videntur kalendas novembris? Respondeo in Actis non scribi Cæsarium kalendis novembris martyrium fecisse, sed eo die sepulcro fuisse depositum ab Eusebio servo Dei. Quid enim? Fierine non potuit ut seligendo loco apto, parando sarcophago aliquantum temporis fuerit impensum, dum interim sacræ reliquiæ prævio quodam loculo conservarentur? Quod tanto est vero similius quanto luculentius, hac temporis intercapedine admissa, Eusebii Felicisque martyrium cum his Actis consentiat. Quinto enim die post sepultum Cæsarium Eusebius ac Felix a militibus Leontii, filii Leontii consularis qui conversus fuerat, tenti fuerunt. Difficile credam octavo post patrem demortuum die filium cum potestate consulari patri successisse; post menses aliquot facilius admittetur. Hoc itaque modo cohærebunt omnia, si Cæsarium ac Julianum die 20 aprilis lauream cœlestem consecutos, kalendis novembris sepulcro honoratiore donatos dicemus, et sic omnis tenebrarum caligo evanescit. At de his satis.

[21] [Errarunt qui Cæsarii martyrium ad Claudii secundi tempora revocarunt.] Fuerunt qui Claudii nomine inducti, quum primum Claudium admitti non posse scirent ac de Claudio Nerone non cogitarent, ad Claudium secundum Cæsarii ac Juliani martyrium retrahendum esse censuerint. Quorum opinio nulla fundatur soliditate fundamenti, estque ipsis Actis contraria, quæ in multis codicibus Claudium Neronem accuratissime determinant, et talia in decursu affirmant qualia secundi Claudii temporibus minime congruant, sed Trajani tempora, ut demonstravimus, certissime postulent. Quod si Tillemontius hæc Acta Cæsarii et Juliani, quæ apud Surium legere poterat, diligenter inspexisset, a præcoce forsitan judicio sibi temperasset [Mémoires sur l'histoire ecclésiastique, sec. II, nota IV, ad Trajani persecutionem.] . Non enim verum est in Actis Cæsarii nullam fieri Domitillæ mentionem, quum illæ virgines quarum mentio fit haud aliæ censeri certo possint quam Domitilla cum sociis. Patet etiam quam recte, ut solet, Baronius judicarit [Annot. ad Martyrol. Rom., 1 nov.] Cæsarium sub Trajano passum ad tempora Claudii secundi non esse revocandum, nec necesse esse cum Menardo et aliis duos fingere Cæsarios ut nodus, quem nullum esse demonstravimus, solvatur.

[22] [Interempti sunt SS. martyres supplicio parricidarum,] Absoluta igitur disputatione de tempore martyrii, ad ipsum martyrii genus oratio vertatur. In Actis legimus: Eadem die (qua mortuus est Leontius) Luxurius tenuit Julianum presbyterum et Cæsarium diaconum, et dedit sententiam in eos ut ambo in saccum missi in mare præcipitarentur. Cujus sententiæ executio post triduum secuta est. Interea missi in saccum beatus Julianus presbyter et sanctus Cæsarius diaconus præcipitati sunt in mare. Interrogationes quæ præcesserant et in Actis infra positis legendæ sunt, formam judicialem habent. Breves sunt, brevia martyris responsa, omnia qualia locus et tempus requirunt, sive ea ex Actis proconsularibus exscripserint sive parentum traditione receperint ii qui hæc martyrum Acta scripserunt. Quæ prætermittimus, ut de supplicio loquamur atque ita lectori plane innotescat quam tremenda pœna simplici illa locutione missi in saccum indicetur. Suppliciorum enim omnium, quæ humanæ crudelitatis ingenium invenit, nullum puto esse acerbius quam sacco sive culeo insutum hominem in aquas præcipitari. Quod ipsi crudelissimi Romani non sine horrore memorant. Omnia enim mortis genera hæc mors una habet. De quo supplicio doctissime more suo disputavit vir clarissimus Antonius Gallonius in præclaro libro quem De sanctorum martyrum cruciatibus inscripsit. Lectorum commodo quibus liber iste aut fontes ejus non ita obvii sunt, pauca exscribemus.

[23] [quæ pœna ex more Romanorum] Culeus itaque vel saccus est antiquissimum tormenti genus cujus jam Plautus, poeta comicus, meminit in Vidularia: Jube hunc insui culeo atque in altum deportari, si vis annonam bonam. Porro culeus, de quo hic agimus, uter seu saccus fuit ex corio factus, in quo cum cane, gallo, serpente, simia, vel aliquibus saltem horum insertus parricida, præceps ex legis Romanorum decreto in mare vel flumen dabatur. Unde jam ex antiquis temporibus, veluti ex Cicerone (De Inventione, lib. II) cognosci potest, hujusmodi lex in parricidas exstitisse videtur: Si quis parentes occiderit aut verberaverit, ei damnato obvolvatur os folliculo lupino, soleæ ligneæ pedibus inducantur, et in carcerem ductus ibi sit tantisper dum paretur culeus, in quem conjectus in profluentem præcipitetur. Hucusque Cicero. Verum lata fuit lex ista, ut Sigonius docet, (De Judiciis, lib. II, cap. 31), ad homines deterrendos, ne L. Hostii exemplo moti, qui primus omnium, post Annibalis bellum, patrem interfecit, suis genitoribus et ipsi ferro aliisve modis vitam eriperent. Itaque quum bello Cimbrico anno 640 Poblicius Malleolus matrem interemisset, hoc cruciatus genere affectus fuit. Scribit hæc Livius lib. XVIII hoc modo: Poblicius Malleolus, matre interempta, primus omnium insutus culeo, in mare præcipitatus est. Post hæc tulit Pompeius in parricidas, dum consulatus dignitate potiretur, ejusmodi legem: Prætor qui ex hac lege quæret, de ejus capite quærito qui patrem, matrem, avum, aviam, fratrem, sororem, patruelem, matruelem, patruum, avunculum, amitam, materteram, consobrinum, consobrinam, uxorem, virum, generum, socrum, vitricum, novercam, privignum, privignam, patronum, patronam occiderit, cujusve dolo malo id factum erit, sive conscius fuerit, deque ejus matris capite quærito, quæ filium filiamve occiderit et avi ejus qui nepotem occiderit, ejusque qui emit venenum ut patri daret, quamvis non potuerit dare, is si confessus fuerit, virgis sanguineis verberatus, deinde culeo insuatur, cum cane, gallo gallinaceo et vipera et simia, deinde in mare profundum culeus jactetur. Meminit hujusce Pompeiæ legis Justinianus, Institut. tit. De pub. jud., paragrapho Alia deinde, dum ait: Lege Pompeia de parricidio cavetur, ut si quis parentis aut filii, aut omnino affinitatis ejus quæ nuncupatione parentum continetur fata præparaverit, … pœna parricidii puniatur, et neque gladio, neque ignibus, neque ulli alii solemni pœnæ subjiciatur, sed insutus culeo cum cane, gallo gallinaceo, vipera et simia, et inter eas ferales angustias comprehensus, secundum quod regionis qualitas tulerit vel in vicinum mare vel in amnem projiciatur. Hujusmodi tam immani tamque acerbo cruciatu punitus fuit (ut Valerius Maximus testatur lib. I, cap. 1) Attilius triumvir, eo quod sacros libros describendos tradidisset. Ita fere Gallonius lib. cit., p. 203, 205, ubi legesis plura de eodem argumento.

[24] [ad violatæ religionis reos extensa fuit.] Consideret lector velim exemplum Attilii probare parricidii pœnam etiam ad violatæ religionis reos extensam fuisse, ne quis ex nimia pœnæ crudelitate Actis nostris fidem neget. Gallonio assentior dicenti, se non putare omnia semper hæc animalia simul cum damnato parricida culeo insuta fuisse, sed interdum aliqua tantum. Ita Tyri S. Ulpianus, cujus exemplum Gallonius etiam affert, apud Eusebium De martyribus Palæstinæ, cap. 5 (Migne, P. G. tom. XX), legitur: post crudeles plagas et acerbissima flagrorum verbera una cum cane et aspide in culeum ex crudo bovis corio insutus in mare præcipitatus. Ex hisce quæ attulimus intelligitur quam immani supplicio sancti martyres Cæsarius ac Julianus Christo testimonium dederint. Quamquam enim de animalibus cum sanctis in saccos immissis Acta non loquuntur, nihil est cur notam rem in dubium vocemus. Putaverim equidem ex conspecto serpente secum in culeum mittendo sanctum Cæsarium divinitus motum fuisse ad intimandam iniquo judici irati Numinis vindictam talionem intentantis: Te, inquit, Luxuri, comedet hodie coluber. Quæ tremenda prophetia, referentibus Actis, ita impleta est ut impius Luxurius serpentis immissi cruciatum eo fere modo subierit quo a submergendis in culeorum angustiis subiri debuit. Studiosa rei descriptio fecit ut in plerisque exemplaribus totus locus fœde vexatus sit: scribis scilicet religio fuit quidpiam mutare.

[25] [Non ex alicujus principalis decreti vi, sed judicis arbitrio damnati sunt SS. Cæsarius et Julianus.] Quod si quis quærat cujusnam decreti vi, aut qua persecutionis lege Cæsarius ac Julianus damnati sint, Acta quidem nullum singulare decretum afferunt præter edictum Neronianum. Perseverabat enim illud tremendum Christianis esse non licet. Notum est Neronis ac Domitiani persecutionem atque adversus christianos bellum variis in locis ex præfectorum ac magistratuum inclementia perdurasse, hoc sensu ut volentibus persequi occasionem facilem pararent. Scribit etiam Eusebius, Hist. Eccl. lib. III, cap. 32: Post Neronis ac Domitiani persecutionem, sub hoc cujus nunc tempora commemoramus Trajano particularem quamdam per singulas civitates populari motu adversus nostros excitatam fuisse persecutionem accepimus. Dein persecutionis hujus victimam commemorat Simeonem Hierosolymitanum episcopum. Sane quod popularis motus facere poterat, potuit quoque magistratuum furor, flaminum invidia atque atrox in christianos odium ex præcedentibus persecutionibus adhuc male desuetum sævire. Popularis quidem motus adversus Cæsarium concitatus non fuit, frustra id agente ac conante Luxurio; cujus privato odio atque ex Firmini pontificis morte succenso furore sancti martyres post præclaram confessionem morti addicti sunt.

[26] [Luxurius judex idem videtur esse qui ex Actis SS. Nerei, Achillei et Domitillæ innotescit.] Luxurium, qui in Actis dicitur primus civitatis fuisse, existimo esse eumdem qui ex Actis SS. Nerei, Achillei et Domitillæ cum sociis innotescit. Quod enim Contatori visum est, hunc Luxurium diversum esse ab illo, haud satis, ut supra dixi, congruum hisce Actis existimo. Qui enim arguitur a Cæsario ob illatam Dei servis necem concrematasque virgines esse videtur ipsissimus Luxurius quem horum Acta commemorant; cujus rei tanta videtur esse evidentia ut Contatori necessarium fuerit alios adducere aut fingere martyres quorum nullam notitiam habemus; nec ipse Contatori habuit, sed gratis supponit illos, qui fausta acclamatione Cæsarium laudaverunt, a Luxurio occisos, ut habeat quo Cæsarii vituperium stabiliat. Quod nulla ratione faciendum fuerat, quum gratis admittatur duplex Luxurius. Verum est in Actis dici Luxurium primum civitatis, sed antiquissimi codices nusquam addiderunt civitati nomen Terracinæ. Quodsi ergo aliunde constaret, quod reapse non constat, Romæ natum esse priorem Luxurium, potuit civitatis nomine Romam intelligere qui Acta conscripsit. Potuit quoque ex prima nobilitate Romana natus esse puer Terracinæ et etiam deinceps in prædio prope Terracinam habitare. Luxurium de quo agitur in Actis villam prope Terracinam habuisse ex ipsis Actis manifestum est, quippe quod propriis verbis asseratur. Quare nihil video quod cogat alium pro noto Luxurio hic substituere, tanto minus quanto clarius Cæsarii verba Valeriani fratrem virginum crudelem carnificem designant. Quæ verba Cæsarii ad certitudinem tam prope causam admovent ut revera in dubium vocare non ausim. Præterea utrobique mores hominis iidem apparent, estque talis hic qualis describitur ibi, vir crudelis, christianorum osor, cui voluptati est innocentes persequi ac suppliciorum immanitate in pios sævire. Juxta Acta SS. Nerei et Achillei ac Domitillæ, Luxurius, Valeriani frater, consulis filius erat; qui consul in breviario Romano Aurelius Fulvus dicitur. Hic consulatum gessit cum Domitiano. Etenim in fastis consularibus Onuphrianis legitur: Domitianus Augustus XI, Titus Aurelius Fulvus, quod incidit in annum Domitiani 4 et 5, æræ vulgatæ 85, et iterum: T. Aurelius Tufarus II, et A. Sempronius Atratinus, anno Domitiani 8 et 9, æræ vulgaris 89 [Cfr. Schelstraete, Antiq. Ecclesiæ, Dissert. II.] .

[27] [Leontii consularis Campaniæ nomen aliunde ignotum;] Leontius consularis Campaniæ et ex persecutore christianus aliunde notus non est. Leontii nomen in Actis martyrum per Campaniam passorum non semel occurrit. Primus post hunc nostrum filius ejus, consularis item, Felicem et Eusebium occidit. Quem eumdem suspicor esse Leontium Campaniæ consularem sub quo Montanus miles martyrium fecit tempore Hadriani. Tertius invenitur Leontius Campaniæ consularis, qui Nolæ SS. Virgines Archelaam, Theclam et Susannam martyrio affecit tempore Decii imperaloris [Remondini, Storia ecclesiastica di Nola, lib. I, cap. IX.] . Paulo post consularis in Actis S. Felicis occurrit nomine Dracus, aut juxta alios codices Draco [Act. SS., tom. I Jan., p. 938 sq., 951.] , ita ut præcipui per Campaniam consulares, christianorum persecutione infames, Leontiorum ac Draconum nomine vocentur. Suntne fortassis ejusdem familiæ nomina? Quodsi ita sit, mirifica exsurgit Actorum Cæsarii ac Juliani confirmatio in ipso Leontii nomine fundata, ex quodam titulo sepulcrali invento in via publica inter Fundos et Terracinam, qui in Corpore Inscriptionum latinarum, tom. X, parte 1, n° 6258 censetur:

P. LEPIDIO P. L. DRACONI LÆLIA Q. L. AMMIA UXOR FECIT ET SIBI.

Etenim in Actis nostris legitur: Corpus autem Leontii collegerunt uxor et filii ejus et sepelierunt juxta civitatem in agrum suum. Quid, si titulum inventum ita legamus?

P. LEPIDIO P. L[EONTIO] DRACONI LAELIA Q. L. AMMIA UXOR FECIT ET SIBI.

Ager autem Leontii qui Fundis habitabat, quum prope Terracinam esset, vix potuit inter Terracinam et Fundos non fuisse situs. Illum itaque titulum sepulcro Leontii nostri inscriptum fuisse haud inani fortassis conjectura suspicari possumus.

[28] [non tamen consularis Campaniæ dignitas.] Ante Leontium unius tantummodo consularis Campaniæ nomen legere me memini, isque est Memmius Rufus. Ita enim legimus in Actis SS. Nerei et Achillei: Sancti vero execrantes dona ejus (Aureliani) et magis Domitillæ fidem corroborantes, ideo verberibus ab eo gravissimis attrectati sunt, atque ad Terracinam depositi, Memmio Rufo sunt traditi consulari. Memmius Rufus forte idem est L. Minucius Rufus qui in fastis consularibus legitur consulatum gessisse cum Domitiano, anno Domitiani 7 et 8, æræ vulg. 88. Certe Memmios Rufos spectat inscriptio reperta in ruderibus parvi theatri Terracinæ, quæ in Corpore Inscriptionum lat., tom. X, parte 1 n° 6329 censetur:

T. T. MEMMI RUFI PATER ET FILIUS FECERUNT.

Consularis Campaniæ dignitatem notam ante Hadrianum fuisse apud eruditos in confesso est. Augustus scilicet Italiam in undecim regiones divisam ad Polam usque extendit, singulisque prætorem præfecit, quibus vir consularis imperabat. Deinde Hadrianus Italiam quatuor consularibus regendam commisit. Consulares quatuor vicario Romæ parebant, quos inter erat consularis Campaniæ [Cfr. Pancirolum in Comment. ad Notitiam dignitatum Imp. Occid., cap. 48, in Thesauro Antiquit. Rom. a J. G. Grævio congesto, tom. VII, pp. 1895 et 1896, et citatos ibi fontes.] . Et hæc quidem sufficiunt ad probandum Actis SS. MM. Cæsarii et Juliani veras antiquitatis notas inesse, et quamvis authentica aut genuina sive etiam primigenia non sint, haud tamen esse spernenda magnæque sinceritatis faciem præ se ferre.

§ III. De Galla Valentiniani filia per invocationem S. Cæsarii sanata, et de sancti translatione Terracina Romam.

[Documentum hanc sanationem referens,] Non paucis exemplaribus Actorum Cæsarii et Juliani subjungitur documentum quoddam miraculi per sanctorum martyrum intercessionem patrati, et secutæ illud eorumdem sanctorum translationis Terracina Romam. Quod ab una parte omni consideratione dignum videtur ob rei gestæ momentum; sed ab altera parte nullius id pensi dixeris, ob errores quibus intricatur. Documentum illud ex S. Damasi Actis excerptum, ac postea auctum novis erroribus, ad calcem Actorum SS. Cæsarii ac Juliani scriptores adjecerunt, cujus argumentum breviter accipe. Damaso papæ familiaris erat Valentinianus Augustus; qui suadente pontifice Theodosii filiam Eudoxiam accepit uxorem. Qua ex unione duæ natæ sunt filiæ; major natu Eudoxia matris nomine vocatur, minor vero natu Galla. Illa adolescens defuncta est, hæc sola et unica parentibus superfuit. Eudoxia Valentiniani uxor filia erat Theodosii, qui cum Honorio ecclesiam beati Pauli ædificavit, cujusque filia Eudoxia ecclesiam S. Petri ad Vincula construxit, quæ ab ipsius nomine appellatur. Beatus Damasus a Valentiniano hortum impetravit quo S. Laurentii ædem construeret. Quod ægre ferens Galla, Valentiniani filia, jacta fundamenta destruere conabatur. Reprehensa a Damaso pontifice, abstinere ab operibus dissipandis noluit, et in facinoris pœnam a dæmone correpta fuit. Quam parentes ad S. Isidorum martyrem, sanitatis recuperandæ causa, per Campaniæ littora vehendam curant. Itinerantem Terracinæ episcopus Felix excipit, ad S. Cæsarii sepulcrum deducit, atque ibi a dæmone liberatur. Cujus sanationis fama Romam delata, illico Augusti accurrunt, jubentque reliquias prædictorum martyrum solemni pompa in urbem transferri; quas Romam delatas beatus Damasus accipit in palatio et condit sub altari in hunc finem dedicato.

[30] [ex Actis S. Damasi excerptum,] Acta S. Damasi, unde hæc hausta fuere, Valentinianum juniorem vocant, qui Eudoxiæ Augustæ filiam Eudoxiam uxorem duxit; de Theodosio, qui cum Honorio beati Pauli basilicam construxit, ne verbo quidem mentionem faciunt; hortum, quem Damaso dederat Augustus, infra urbis mœnia fuisse dicunt. In reliquis consonant cum supradictis, præter puellæ nomen, quæ non simpliciter Galla sed Galla Placidia audit, quod aliqui codices secuti sunt. Quæ omnia tot personarum, rerum ac temporum erroribus intricata sunt ut ferme quid sanum sit ignores. Errorum tenebras illata historiæ luce discutere conabimur. S. Damasus Liberio successit die 1 octobris anni 366 ac pontificatum tenuit per annos octodecim et menses tres; obiit enim die 11 decembris anno 384. Fuerunt ei coævi duo imperatores Valentiniani nomine, Valentinianus I sive senior, et Valentinianus II sive junior; uterque Damaso et Ecclesiæ catholicæ datis legibus faverunt. Valentinianus senior ex Severa habuit filium Gratianum, qui anno 383 prope Lugdunum in Gallia interfectus est, cujus merita S. Ambrosius laudavit. Repudiata Severa, Justinam Valentinianus senior accepit, atque ex ea genuit Valentinianum II juniorem dictum, ac filias tres, Gratam, Justam, Gallam; hanc Theodosius I, sive Magnus, Flaccilla defuncta, uxorem duxit. Imperator Valentinianus II una cum fratre Gratiano Ecclesiæ catholicæ ipsiusque pontifici Damaso, patris exempla secuti, egregiam navarunt operam. Scribit enim Theophanes in sua Chronographia, ad ann. 1 Theodosii: Gratianus et Valentinianus lege data episcopos exules revocarunt, atque Ario faventes expulerunt, cooperante Damaso Romano pontifice [P. G., tom. CVIII, p. 196.] . Theodosius I sive Magnus, ut diximus, Gallam, Valentiniani I filiam, defuncta uxore sua Flaccilla, in conjugem accepit. Ex Flaccilla habebat Arcadium et Honorium filios, Galla ipsi genuit filiam Gallam Placidiam, et supremum diem obiit anno 394. Galla Placidia, Magni Theodosii ex Galla filia, Honoriique ex patre soror, nupsit Athaulpho Gothorum regi, Narbone in Gallia, anno 414, genuitque Theodoricum anno 415, qui eodem anno moritur. Occiso ipso eodem anno Athaulpho Sigericus male habuit Gallam Placidiam, quam, occiso Sigerico, Vallia reddit Honorio imperatori, ejus fratri. Eamdem Honorius Constantio patricio uxorem dat anno 417; ex quibus nascitur Valentinianus III anno 419.

[31] [antiquorum scriptorum]Anno imperantis Valentiniani II nono Damasus papa mortuus est die 11 decembris, anno 384, imperantis Theodosii I anno sexto. Theodosius I incepit ædificare basilicam S. Pauli in via Ostiensi (ubi Constantinus minorem basilicam construxerat), anno uti videtur 389, quum Romam venisset; quam basilicam ædificandam Valentinianus II mandaverat jam inde ab anno 385, datis ad Sallustium Urbis præfectum litteris; eam Honorius postea absolvit, Placidia ornavit, uti patet ex ipsius basilicæ notissima inscriptione:

Theodosius cœpit, perfecit Honorius aulam,
Doctoris mundi sacratam corpore Pauli.
Placidiæ pia mens operis decus omne paterni
Gaudet pontificis studio splendere Leonis.

Valentinianus III, cui quinquenni Theodosius II, S. Pulcheriæ frater, Arcadii imperatoris filius, ac proinde Theodosii I nepos, anno 425 filiam Eudoxiam desponsavit, ex se et Eudocia imperatrice genitam, sexennis puer augustali purpura indutus fuit anno 426; desponsatam sibi Eudoxiam uxorem accepit anno 437, ex qua duas habuit filias, majorem natu Eudociam, quam Cedrenus Eudoxiam vocat, minorem natu Placidiam. Eudoxiæ, Theodosii II ex Eudocia filiæ, debetur constructio ecclesiæ S. Petri ad vincula, accepta a matre Eudocia catena qua S. Petrus Hierosolymis vinctus fuerat. Valentinianus III, interempto sua manu Aetio, ab Aetii amicis interfectus est, uti scribit Prosper in fine Chronici, ubi ita pergit [P. L. tom. LI, p. 604 sq.] :Ut autem hoc parricidium perpetratum est, Maximus, vir gemini consulatus et patriciæ dignitalis, sumpsit imperium. Qui cum periclitani reipublicæ per omnia profuturus crederetur, non sero documento quid animi haberet probavit; siquidem interfectores Valentiniani non solum non plecterit, sed etiam in amicitiam receperit, uxoremque ejus Augustam, amissionem viri lugere prohibitam. intra paucissimos dies in conjugium suum transire coegerit. Sed hac incontinentia non diu potitus est. Nam post alterum mensem, nuntiato ex Africa Genserici regis adventu multisque nobilibus ac popularibus ex urbe fugientibus, cum ipse quoque data cunctis abeundi licentia, trepide vellet abscedere, septuagesimo septimo adepti imperii die a famulis regiis dilaniatus est, et membratim dejectus in Tiberim sepultura quoque caruit. Post hunc Maximi exitum, confestim secuta est multis digna lacrymis Romana captivitas, et urbem omni præsidio vacuam Gensericus obtinuit, occurrente sibi extra portas sancto Leone episcopo, cujus supplicatio ita eum Deo agente lenivit, ut cum omnia potestatis ipsius essent, tradita sibi civitate, ab igne tamen et cæde atque suppliciis abstineretur. Per quatuordecim igitur dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma vacuata est, multaque millia captivorum, prout quique aut ætate aut arte placuerunt, cum regina et filiabus ejus Carthaginem abducta sunt. Hæc a Prospero dicta ideo attulimus ut quadam historiæ serie ad sortem filiarum Valentiniani duceremur; harum enim ob causam tota est instituta disputatio.

[32] [testimoniis] Procopius, De bello Vandalico, lib. I, capp. 4 et 5, post relatam Aetii et Valentiniani cædem, Genserici in urbem adventum ac Maximi lugubrem mortem: Eudoxia, ait, cum Eudocia et Placidia, quas ex ipsa Valentinianus procreaverat, captiva in Gizerici potestatem venit; et paulo post: Eudociam Gizericus matrimonio junxit cum Honorico, filiorum majore natu; alteram Valentiniani filiam, Olybrio senatorum Romæ spectatissimo nuptam, Byzantium cum matre Eudoxia, imperatore postulante, misit. Theophanes in sua Chronographia: Gizerichus, ait,.. Eudoxia imperatrice ejusque filiabus una secum abductis, in Africam navibus remeat; ibi demum Eudociam Honoricho filio suo majori conjugio copulat, Placidiam vero, cum Olybrium patricium virum habere comperisset, una cum matre Eudoxia sub custodia tenuit [P. G., tom. CVIII, p. 276.] . Priscus, harum rerum synchronus scriptor, eadem confirmat. Ita enim in Excerptis ejus Historiæ legimus: Genserichus … ab orientalibus quoque partem bonorum Valentiniani obtinuerat Eudociæ nomine, quæ Honoricho ejus filio nupserat [Corp. scriptt. Byz., ed. Bonn., p. 157.] ; et: Genserichus vero multis ad eum ex diversis partibus legatis missis, non ante mulieres liberavit quam majorem natu filiarum Valentiniani, Eudociam nomine, Honoricho filio desponderet. Tunc enim Eudoxiam, Theodosii filiam, remisit cum Placidia, altera ejus filia, quam duxerat Olybrius [Ibid., p. 218.] . Evagrius, Hist. Ecclesiasticæ lib. II, cap. 7, sequentia scribit: [Gizericus]… in Africam reversus est, Eudoxiam una cum duabus filiabus secum abducens. Ex his majorem natu, Eudociam nomine, Hunerico filio suo uxorem dedit; juniorem vero, Placidiam nomine, una cum matre Eudoxia, aliquanto post cum regio cultu ac satellitio Byzantium misit, ut Marcianum imperatorem placaret… Ceterum Placidia jussu Marciani, matrimonio utitur Olybrii, qui eam domum duxerat. Hic inter senatores Romanos nobilissimus habebatur, et capta urbe Roma Constantinopolim se receperat [Ed. Vales., Moguntiæ 1679, p. 298.] . Chronicon Alexandrinum: Et occupavit urbem Gensericus, Afrorum rex, uxoremque Valentiniani Eudoxiam et filias ejus geminas, Placidiam et Honoriam, secum abduxit; quas paulo post Leo imperator e servitute redemit. Honoriam retinuit Gensericus filio suo Honorico desponsam [P. G., tom. XCII, p. 818.] . Cedrenus in Historiarum compendio: Gizerichus Eudoxiam Honoricho filiorum suorum natu maximo copulavit; Placidiam Olybrio Patricio nuptam audiens cum matre Eudoxia asservavit [Corp. scriptt. Byz., ed. Bonn., tom. I, p. 606.] . Zonaras, Annalium lib. XIII: Genserichus Eudoxiam cum duabus filiabus in Africam secum asportat. Cujus filiam Eudociam natu majorem filio Honoricho jungit; alteram, quia Olybrio patricio desponsam datamque noverat, cum matre asservat. Quæ cum biennium ibi egisset, cum filia Placidia, regnante adhuc Marciano, Byzantium revertitur, relicta filia Eudocia [P. G., tom. CXXXIV, p. 1201.] .

[33] [inter se collatis,] Quo ex unanimi historicorum consensu manifestum est utramque Valentiniani atque Eudoxiæ filiam, Eudociam videlicet et Placidiam, patri superstites fuisse, in Africam abductas, nuptasque fuisse majorem natu Honoricho, Genserici regis Vandalorum filio, minorem Olybrio patricio. Erravit utique Chronici Alexandrini auctor quum Honoriam Honoricho desponsam dicit; non enim Honoria, sed Eudocia audiebat illa quam Cedrenus falso Eudoxiam nominat, quæque Honorichi uxor facta est. Errat quoque Pagius, cum in notis ad Baronium, anno 455, n. 5, scripsit a Prisco Eudociam vocari Honoriam Honorichi uxorem; eo enim loco Priscus eam vocat Eudociam, uti supra videsis loco allato. Neque plene consentire possum Baronio, ad annum 455, n. 15, asserenti nuptias Placidiæ cum Olybrio non per Gensericum sed per Marcianum Constantinopoli esse contractas, idque testari Evagrium; neque Pagio dicenti idem testari Priscum et Evagrium, aut Priscum ambigue loqui. Nam Evagrius non dixit quod versio latina eum dicentem facit. Non enim dixit: Placidia jussu Marciani nupsit Olybrio, sed: μὲν Πλακιδία γαμοῖς ὁμιλεῖ κελεύσμασι Μαρκιανοῦ Ὀλυβρίῳ ταύτην ἐσοικισαμένῳ, quod vertendum putamus, uti supra fecimus: Placidia jussu Marciani matrimonio utitur Olybrii, qui eam domum duxerat. Ubi Placidiam Olybrius domum duxerat? Romæ nempe ante captivitatem. Nec Priscus loc. cit. ambigue loquitur, sed clare atque aperte; dicit enim haudquaquam quod versio latina, duxit, sed ἐγεγαμήκει, duxerat. Majori mendo Cedreni versio latina loc. cit. infecta est, quæ ἄνδρα ἔχειν μαθὼν, ita reddit desponsatam audiens, cum dicendum esset nuptam audiens. Quare in Zonara verbum κατηγγύησθαι non simpliciter desponsam esse sed desponsam datamque vertendum duximus. Recte tandem Pagius asserit standum esse cum Procopio, qui Placidiam, antequam Constantinopolim mitteretur, Olybrio nuptam fuisse testatur; quod confirmat Cyrillus monachus, auctor accuratus, in Vita S. Euthymii abbatis scribens: Valerii fratris et Olybrii generi (neptis Placidiæ viri) sæpe mittuntur litteræ ad imperatricem Eudociam (Theodosii II uxorem) [Act. SS., tom. II., Jan., p. 315.] .

[34] [demonstratur scatere erroribus;] Jam redeamus eo unde egressi sumus, ad exordium videlicet relationis de miraculo et translatione SS. Cæsarii ac Juliani. Ex testimoniis historicorum quæ attulimus manifeste apparet pene nihil ex vero dictum esse ab auctore relationis. Confudit hic omnia, personas, tempora, res gestas. Ex duobus Valentinianis Damaso coævis, Valentinianus I habuit filiam Gallam nomine; sed hic tantum abest ut Theodosii I filiam uxorem duxerit ut ipse Theodosius I Valentiniani I filiam Gallam duxerit uxorem. Galla hæc, Valentiniani I filia, non habuit matrem Eudoxiam, nec sororem Eudociam vel Eudoxiam, sed matrem habuit Justinam, sorores vero Gratam et Justam; ipse autem Valentinianus I et Damaso favisse et Ecclesiæ latis legibus profuisse legitur. Valentinianus II sive junior, Damasi æqualis, sancti pontificis consiliis obsecutus est in revocandis ab exilio orthodoxis episcopis, ejiciendis hæreticis; sed neque hic Valentinianus II Theodosii I sive Magni filiam uxorem habuit, nec filias genuit Eudociam vel Gallam. Valentinianus III Eudoxiam Theodosii Augusti filiam uxorem habuit; hic autem Theodosius non est nomine primus, sed secundus. Non est ille Theodosius qui S. Pauli basilicam ædificare cœpit, sed hujus Theodosii nepos ex Arcadio filio, Orientis imperatore, et Eudoxia famosa ejus conjuge, quæ S. Joannem Chrysostomum persecuta est. Præterea hic Valentinianus III, multis annis post S. Damasi obitum natus, non potuit ejus parere consiliis proprio ore datis nec ei esse familiaris. Valentinianus III, qui Eudoxiam habuit uxorem, ex ea duas filias genuit; sed major natu non vocabatur Eudoxia, sed Eudocia, et minor non vocabatur Galla, sed Placidia. Nec major adolescens defuncta est vivente patre Valentiniano, sed patri superstes in Africa Honoricho Genserichi filio nupsit. Eudoxia Valentiniani III uxor ædificavit quidem titulum S. Petri ad Vincula, quæ basilica Eudoxiana vocatur; sed hæc Eudoxia non est filia Theodosii I, sed Theodosii II.

[35] [res autem contigisse videtur] Errores multiplices detegere labor magnus non fuit, veritatem latentem indagare valde difficile est; quapropter omnia extrahendæ veritatis elementa corradere undique juvat. Relatio, cujus errores negotium nobis facessunt, extracta est ex Actis S. Damasi, sed aucta et interpolata. Qualis in Actis S. Damasi continetur, multo est simplicior, non paucis tamen fœdata nævis. Eam Ughellius in tomo I Italiæ Sacræ typis expressit ex codice, ut fatetur, Vaticano. In Actis S. Damasi, quæ Romæ exscripsit olim G. Henschenius ex tomo X Vit. SS. Baronii, quæque etiam reperiri dicit in archivis S. Petri Romæ signata B, et in bibliotheca Barberiana, quæque ipse contulit cum Holstenii apographo ex utroque codice, eadem relatio legitur, atque Ughellio ad amussim convenit; quare ex eodem codice utrumque hausisse credo. Ibidem igitur lego Valentinianum, de cujus filia Galla sermo est, addito junioris epitheto. Galla quoque Galla Placidia audit. Hortus etiam quem exstruendæ S. Laurentii basilicæ S. Damasus impetrasse legitur, infra urbis mœnia situs esse dicitur. Valentinianus junior ex horum Actorum auctoritate Eudoxiam, Eudoxiæ Augustæfiliam, uxorem habuit; ex qua duas procreavit filias, quarum natu major matris sortita est nomen, minor Galla Placidia appellata fuit. Major in adolescentia defuncta est. Theodosium et Honorium et S. Pauli basilicam silentio premunt. In reliquis, quod argumentum spectat, cum præcedenti relatione congruit; quare sugillatos supra errores iterum notare necesse non est.

[36] [imperatoribus Valente et Valentiniano juniore,] Quod vero in Actis S. Damasi prædictam narrationem sequitur, dignum est notatu: Ea tempestate (sic lego) Valens Augustus, Valentiniani germanus, orientalem persequebatur Ecclesiam, ea videlicet tempestate qua miraculum SS. Cæsarii et Juliani in sananda Galla et reliquiarum translatio contigit. Habemus itaque claram temporis notam ab anno æræ vulgaris 375, Damasi 10, usque ad annum 379, Damasi 14. Anno enim 375, die 17 novembris, Valentinianus senior, Valentis frater, mortuus est, et die 22 ejusdem mensis Valentinianus junior Augustus factus est. Ita enim fasti Idatii: His consulibus (post consulatum Gratiani Augusti III et Egitii, i. e. anno 375) thermæ Carosianæ dedicatæ sunt agente præfecto v. c. Vindalonio Magno, et ipso anno diem functus Valentinianus senior XV cal. decembres in Castello Virgitione, et levatus est Valentinianus Junior Augustus, filius Augusti Valentiniani, ab exercitu in tribunali die X kal. dec. in civitate Acinco. Quum igitur, ut habet relatio, Valentinianus junior Augustus esset tempore patrati miraculi, patrari id non potuit ante annum 375. Quod quum factum sit persequente catholicos Valente, fieri non potuit post annum 379, quo Valens a Gothis crematus fuit factusque Augustus Theodosius. Nam juxta fastos Idatianos: His consulibus (D. Ausonio, Q. Clodio Hermogeniano Olybrio, i. e. anno 379) levatus est Theodosius Augustus ab Augusto Gratiano die XIV kal. febr. in civitate Sirmio. Patet ergo miraculum accidisse eo temporis spatio quod inter annum 375 et 379 decurrit.

[37] [ac proinde inter annum 375] Confirmatur ex iis quæ in eisdem Actis sequuntur deinceps; etenim florentem religionis statum describens hisce verbis auctor usus est: In diversis quoque mundi partibus procurante beato Damaso florebat Ecclesia, cunctis hæreticorum fraudibus redactis ad nihilum; nam et eo nitente vulgaverant imperatores edictum, ut omnes qui Romano regebantur imperio eam tenerent fidem quam pontificem Damasum et Petrum Alexandrinum episcopum prædicare cognoscerent. Hoc est illud celeberrimum edictum Theodosii Magni de fide catholica, quod reperitur in Cod. Theodosiano, lib. XVI, tit. I, de fide catholica, estque sequens: Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius AAA. — Edictum ad populum Constantinopolitanum. — Cunctos populos quos Clementiæ nostræ regit temperamentum in tali volumus religione versari quam divinum Petrum apostolum tradidisse Romanis religio usque nunc ab ipso insinuata declarat, quamque pontificem Damasum sequi claret et Petrum Alexandriæ episcopum, virum apostolicæ sanctitatis; ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam Patris et Filii et Spiritus Sancti unam deitatem sub parili majestate et sub pia Trinitate credamus. Hanc legem sequentes christianorum catholicorum nomen jubemus amplecti, reliquos vero dementes vesanosque judicantes hæretici dogmatis infamiam sustinere nec conciliabula eorum ecclesiarum nomen accipere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex cœlesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos [Codex Theodosianus Jac. Gothofredi, ed. Lipsiæ, 1736, tom. VI, p. 5.] . Edictum datum est, ut patet, Gratiano V et Theodosio Coss., i. e. anno 380, qui est Damasi 14.

[38] [et annum 379,] De illo ergo anno Acta citata loquuntur et deinde ita pergunt: Interea beatus Damasus, peracta basilica pro qua Galla Placida (sic) dudum vexata fuerat, titulum eam constituit et in honorem sancti Laurentii consecravit, ubi et donavit patenam argenteam, etc. Interea, dicit auctor; nempe interea quam gesta sunt quæ modo narravit, ergo ante annum 380. Quum vero de basilica sancti Laurentii, ob quam Galla vexata fuerat, loquatur, non licet supra annum 375 ascendere. Habemus itaque eamdem temporis notam quo miraculum factum est. Aliam insuper indicationem citata verba afferunt. Dona enim quæ enumerat a Damaso huic S. Laurentii basilicæ collata probant agi de illa S. Laurentii basilica quæ est prope theatrum Pompeii, ut colligitur ex Vitis pontificum in Damaso; in quam ecclesiam postea S. Damasi reliquiæ translatæ fuere. Hortus ergo quem Damasus a Valentiniano impetrarat juxta Acta, ibi situs fuisset ubi nunc est ecclesia S. Laurentii in Damaso appellata.

[39] [Damaso pontifice,] Quibus omnibus consideratis, liceat in re obscura conjectura uti quæ non videatur absurda. Substantia totius rei huc redit: Galla quædam Valentiniano juniori Damasoque pontifici coæva, propter violata basilicæ S. Laurentii fundamenta a dæmone corripitur, deinceps a sancto Cæsario sananda. Habemus ex disputatis Damasum, Valentinianum, tempus, locum; superest quærenda Galla quæ hisce adjunctis conveniat. Aliam non invenio præter Gallam Valentiniani senioris et Justinæ filiam, Valentiniani junioris sororem, postea alteram Theodosii Magni uxorem. Hunc ergo quasi historiæ nucleum, donec demonstretur falsus, amplector; reliqua errantium auctorum figmenta, ex nominum confusione atque ignorantia temporum orta, abjicio. Fuerit ergo Valentinianus annorum duodecim Augustus quum Damaso petitum hortum concessit, Galla vero, quum tanta petulantiæ documenta dabat, novem annorum puella; ita fiet, ut tota historia anno 379 adhæreat.

[40] [non autem, ut videtur, seculo V, pontifice Sixto III.] Quod si cui nostra conjectura displiceat, aliam faciemus quæ multis fortasse eo magis arridebit quo habet elementa aliqua firmius in certo historiæ fundo inhærentia. Damasum igitur muta in Sixtum, Gallam in Placidiam, et habebis Valentinianum amicum pontifici, Eudoxiam, S. Laurentii basilicam, Eudociam quoque ab Eudoxiæ matris nomine una tantum litterula diversam. Cum hac conjectura ad quintum usque seculum rem gestam demittimus. Etenim S. Sixtus hujus nominis tertius sancto Cœlestino successit anno 432, post novem annorum pontificatum obiit anno 440. Valentinianus III huic pontifici valde fuit obediens, ut patet legenti textum Libri pontificalis in Vita S. Sixti III, nominatim vero: Fecit autem basilicam beato Laurentio, quod et Valentinianus Augustus concessit. Insuper Valentinianus III hoc Sixto pontifice Theodosii II filiam Eudoxiam uxorem accepit. Quæ omnia mirifice conveniunt cum iis quæ relatio narrat. Verum ultima convenientia toti conjecturæ grave vulnus infligit; nam qui anno 437 uxorem duxit, fieri non potest ut anno 440, quo Sixtus obiit, habuerit minorem natu filiam quæ par fuerit turbando operi fundamentorum ecclesiæ. Et cum hoc ultimo conamine totam rem missam facimus, priorem conjecturam retinentes, quæ nihil est aliud ac palpantis in tenebroso negotio animi opinio; quam quivis qui certiora docuerit illico eximet. Si quis quærat cur tam insipidum documentum moremur, totumque abjiciendum putet ut nullius ponderis quisquilias, ideo sciat nos fecisse quod rei substantia pura, ut ita dicam, Cæsarii nempe e Terracinensi sepulcro translatio Romam, certa sit atque indubia.

[41] [Oratorium S. Cæsarii, ] Hinc nova oritur quæstio, quo scilicet loco, sive Valentinianus, sive Damasus, sive quisquis fuit, sacras sanctissimi martyris exuvias posuerit. Acta S. Damasi in hunc modum loquuntur: Easdem venerandas reliquias ad palatium usque deducens, infra imperiale cubiculum venerabiliter condidit in altari quod ipse suis manibus dedicavit. Ubi quum de Damaso sermo sit, Damasi quoque intelligendum videtur palatium. Attamen in ipsa relatione, qualis SS. Cæsarii et Juliani Actis subjungi solet, eadem res hoc modo narratur: Valentinianus Augustus cum Eudoxia conjuge basternam in qua antea filiam, nunc sanata filia sanctas Cæsarii et Juliani reliquias posuerat, intra Romanum palatium collocavit in optimo imperiali cubiculo, per beatissimum Damasum papam, qui ejus oratorii dedicator extitit; ubi infinita dona contulit et in ornamentis ab Augusto illata sunt. Qui locus usque hodie multa mirabilia divinæ gratiæ præstat. Quam partem relationis ultimam certissima sibi historia vindicat; labor est, uter sit locus sanctarum reliquiarum in urbe prior, absque dubio discernere. Sunt enim duo oratoria sancto Cæsario sacra, quæ utraque dicuntur in palatio.

[42] [ubi ejus corpus repositum fuit,] Sanctuarium sancti Cæsarii in sacrosancto palatio exstitisse manifestum est ex Libro pontificali, in Vita Sergii, ad annum 687: Post septennium vero defuncto beatæ memoriæ Conone apostolicæ sedis præsule, ut fieri assolet, Romanus populus urbis in duas partes divisus est, et una quidem pars elegit Theodorum archipresbyterum, alia vero pars Paschalem archidiaconum. Et quidem Theodorus archipresbyter cum populo qui ei favebat, præveniens, interiorem partem patriarchii tenuit. Paschalis vero exteriorem partem ab oratorio sancti Silvestri et basilicam domus Juliæ, quæ super campum respicit, occupavit. Cumque unus alio * locum non cederet, sed utrique immaniter perdurarent, ut unus alium superaret, inito consilio primates judicum et exercitus Romanæ militiæ vel cleri plurima pars et præsertim sacerdotum atque civium multitudo ad sacrum palatium perrexerunt, et diu pertractantes quid fieri deberet qualiterve duorum altercantium electorum sopiretur contentio, Deo annuente in personam denominati Sergii venerabilis tunc presbyteri concordantes se contulerunt, eumque de medio populi tollentes in oraculum beati Cæsarii martyris Christi, quod est intra sacrosanctum suprascriptum palatium introduxerunt, et exinde in Lateranense episcopium cum laudum declamationibus deduxerunt [P. L., tom. CXXVIII, pp. 892,893.] . Quem in locum sequentia annotat Maffeus [Ibid., p. 909.] : Ad sacrum palatium perrexerunt. Sacrum palatium ad quod e Laterano major pars cleri et primates exercitus perrexerunt, ut de restinguendo schismate inter Theodorum archipresbyterum et Paschalem archidiaconum consilium inirent, situm erat non in Palatino, ubi olim Cæsarum ædes fuere, sed haud procul a titulo Sancti Sixti, in eo loco ubi via Appia a via Latina divertit. Peramplæ etenim ædes illic conspiciebantur dictæ sacrum palatium, erantque usui sive pontificis, sive imperatoris, si quando Romæ esse contingeret. Intra sacrum palatium oratorium vel ecclesia sancti Cæsarii constructa erat, quam sub nomine tituli Sancti Cæsarii in Palatio nobilitatam fuisse tum complura vetusta monimenta testantur, tum acta sacræ synodi Tridentinæ, quibus subscriptus legitur Christophorus cardinalis Madrucius presbyter SANCTI CÆSARII IN PALATIO. At e numero titulorum expunxit ecclesiam hanc Sixtus V, quod nimia vetustate collapsa penitusque inaccessa sua ætate eadem erat. In veterem tamen formam haud multo post sedente Clemente VIII fuit excitata, qui insuper, ut pristinam dignitatem ecclesiæ illi sartam tectam posteritati retineret, eamdem denuo in numero titulorum descripsit. Hæc animadverto ex eruditissimo Baronio (ad annum 603, n.2).

[43] [non in patriarchio Lateranensi,] Baronius loco citato revera hæc habet quæ Maffeus inde hausit. Causa dicendi Baronio fuit ista, quæ etiam e re nostra est. Meminerat expositas Augustorum imagines in basilica Julii, et post acclamationes consuetas, pontificis jussu repositas in oratorio S. Cæsarii, quod ubi fuerit explicare conatur. Juvat citata verba referre. Venit autem icona suprascriptorum Phocæ et Leontiæ Augustorum Romam septimo kalendas maii, et acclamatum est eis in Lateranis in basilica Julii ab omni clero vel senatu: Exaudi Christe; Phocæ Augusto et Leontiæ Augustæ vita. Tunc jussit ipsam iconem dominus beatissimus et apostolicus Gregorius papa reponi in oratorio S. Cæsarii martyris intra palatium. Dicit Baronius: Quod autem imagines Augustorum Gregorius jusserit reponi post acclamationes debitas in basilica Julii in Lateranis, in oratorio S. Cæsarii martyris intra palatium: non putes locum illum fuisse, in Palatino vel palatio Lateranensi quod Patriarchium dicebatur, sed ecclesiam illam (quæ aliquando diaconia, postea vero titulus fuit) positam in viæ Appiæ divortio a Latina haud procul a titulo S. Sixti (ad an. 603, nn. 1, 2).

[44] [ubi tamen etiam aliquod oratorium erat S. Cæsario dicatum,] De illo oratorio S. Cæsarii scribit Martinellus in libro cui titulus Roma ex ethnica sacra, de templis sanctorum obsoletis in Urbe, cap. XII: S. Cæsarei in palatio. Est, ut Bibliothecarius inquit pag. 85, in Sergio I, oraculum intra sacrosanctum palatium Lateranense; habebat monasterium. Idem in Leone IV, p. 267: Et in monasterio S. Cæsarei, quod ponitur in palatio, fecit, etc. Diversum a sancti Cæsarei apud S. Sixtum cognominatum improprie in palatio. De eo Panvinius, de Basilica Lateranensi l. IV, c. 13, ms. hæc scribit: Novissime Leo X papa magna illa 31 cardinalium creatione 1517 oratorium hoc, cum veteres cardinalium tituli non sufficerent, titulum card. instituit eumque Nicolao Pandulphino Florentino episcopo Pistoriensi Card. Presb. tradidit; post quem eidem titulo præfuit Ludovicus de Gorvo Allobrox episcopus Maurinensis a Clemente VII anno 1529 creatus, cui a Paulo III suffectus est Christoforus Madrutius princeps et episcopus Tridentinus anno 1544, quem Pius IV proxime ex eodem titulo primum transtulit ad tt. S. M. trans Tiberim, deinde episcopum Albanensem creavit. Quo vero palatii loco aut fuerit aut sit, omnino adhuc mihi incompertum est. Hactenus Panvinius. Quodsi verum est quod monet Baronius, illud oratorium S. Cæsarii, de quo Panvinius, non in palatio Lateranensi situm fuisse, sed in divortio viarum Appiæ ac Latinæ, sane non est mirandum Panvinio ejus locum in palatio Lateranensi incognitum fuisse. Joannes tamen Severanus, Congregationis Oratorii Romanæ presbyter, in libro italico cui titulus Memorie sacre delle sette chiese, etc. (Romæ 1630), locum oratorii S. Cæsarii in palatio Lateranensi satis accurate indicat ex Libro pontificali, in Stephano III [Lib. cit., p. 562; cfr. P. L., tom. CXXVIII, p. 1151.] . Erat, inquit, vicinum vestiario prope oratorium sancti Nicolai; nam in Vita Stephani ita legitur: Constantinus cum suprascripto Passivo et Theodoro episcopo et vicedomino suo in basilicam Salvatoris aufugit (erant autem hi, ut ex præcedentibus patet, in sanctissimo Lateranensi patriarchio) et descendentes ad fontem in ecclesiam sancti Venantii, aliquantulum ibidem resederunt, et considerantes melius se posse salvari in vestiarium ascenderunt. Illuc intus oratorium S. Cæsarii ingredientes clausisque super se januis ibidem residebant. Utrum vero hoc S. Cæsarii oratorium idem sit quo S. Gregorius imagines Augustorum reponi jussit, in ancipiti relinquit.

[45] [sed apud monasterium Corsarum, prope basilicam S. Sixti in via Appia,] Jam vero, quod supra dixit Martinellus [P. L., ibid.] , Anastasium scripsisse de sanctuario S. Cæsarii: Est oraculum intra sacrosanctum palatium Lateranense, si verba respicis, non invenitur verum; res ipsa vera est. Dicitur loc. cit. Libri pontificalis: in oraculum beati Cæsarii martyris Christi, quod est intra sacrosanctum suprascriptum palatium. Eo loco egerat Liber pontificalis de patriarchio et de sacro palatio. Quæstio est utrum duo hæc diversa sint an eadem. Maffeus loc. cit. diversa fuisse supponit. Videri potest illa res non admodum clara esse. Potest enim fieri ut suprascriptum sacrosanctum palatium ipsum sit patriarchium Lateranense, potest fieri ut sit aliud palatium. Quidquid est, ex eodem Libro pontificali certo cognovimus duo sanctuaria S. Cæsarii, unum intra Lateranense palatium, alterum apud monasterium quod vocatur Corsarum, apud basilicam S. Sixti Viæ Appiæ [Supra, num. 44.] . Ecce tibi de utroque testimonium in Vita Leonis IV: Nam monasterium Corsarum quod juxta basilicam B. Sixti martyris atque pontificis situm est, quod, etc. [P. L., tom. cit., pp. 1311, 1312, n. 507.] . Et ipse mitissimus pontifex atque acutus in omnibus bonis obtulit in ecclesia beatæ Dei genitricis semperque virginis Mariæ Dominæ nostræ, quæ ponitur infra prædictum monasterium quod vocatur Corsarum, vestem de fundato unam. Ubi supra obtulit in oratorio S. Cæsarii vestem de fundato unam [Ibid., n. 509.] . Et in monasterio S. Cæsarii quod ponitur in palatio, fecit vestem de fundato unam, et vela octo [Ibid., n. 513.] .

[46] [præter quod et alia monasteria et ecclesiæ S. Cæsarii Romæ visebantur,] Habemus ergo duo sanctuaria S. Cæsarii, utraque in palatio, sive re sive nomine. Sunt alia præter hæc S. Cæsarii templa vel monasteria ex quibus, inter obsoleta sanctorum templa in Urbe, Martinellus c. XII recenset S. Cæsarii apud S. Paulum, ex Libro pontificali in Vita Leonis III [Ibid., p. 1233, n. 405.] : Simulque in monasterio sancti Cæsarii, quod ponitur ad beatum Paulum apostolum, etc. Supra Martinellus: Cæsarei monasterium in regione Campi Martii legitur in taxa Leonis X. Deinde: SS. Cæsarii et Pauli in regione Areolæ meminit taxa Leonis X. Castallus Metallinus scribit fuisse ædificatum quoddam templum sancto Cæsario prope Undam, ex quo facile inferri potest fuisse quod nunc dicitur sancti Pauli Arenulæ. Vocatur a Mazochio prope Tiberim. Tandem Cæsarii et Simetrii monasterium in æde propria Leonis IV habetur in Libro pontificali, quo loco ita lego [Ibid., p. 1319, n. 527.] : Fecit ipse mitissimus in æde propria, quam ipse a fundamentis fieri disposuit et ex jure parentum sibi accessisse videbatur, monasterium ancillarum Dei in honorem sanctorum Simitrii et Cæsarii, ubi et dona largitus est, etc. Hæc itaque memoriæ causa dicta sint. Patet enim ex his S. Cæsarii templis duo sola quæ vocantur in palatio ad rem nostram spectare. Utrum vero S. Cæsarii corpus Terracina Romam translatum acceperit, quum ex antiquis documentis certo innotescere nequeat, ex recentioribus scriptoribus discamus oportet.

[47] [situm fuisse opinantur plerique scriptores.] Baronius in notis ad martyrologium Romanum die 1 novembris sequentia scribit: Erat vetus memoria S. Cæsarii martyris Romæ in palatio, cujus meminit S. Gregorius papa in registro, 1. II, C. I, (nisi sanctuarium ejusdem martyris intra palatium Lateranense eo loco intelligendum sit) eratque ibi abbatia una ex viginti duabus quas notatas vidimus in antiquo rituali, quod habetur in bibliotheca Vaticana, in cod. ms. cujus est titulus Liber censuum. Ea diruta ecclesia, corpus ejus translatum est in basilicam Helenianam, dictam alio nomine S. Crucis ad Hierusalem, in atrio Sessoriano, ubi hactenus religiosissime asservatur. Judicavit itaque Baronius palatium in quo S. Cæsarii corpus, dedicato oratorio, repositum fuit, non fuisse in Laterano, sed in divortio viarum Appiæ et Latinæ. Cum Baronio sentiunt plerique alii, quorum sententias integras referre nihil est necessarium, Bartholomæus Piazza, Hierarchia Cardinalitia, titulo L, Sancti Cæsarii; Panciroli, Thesauri Romæ absconditi, in regione nona, ecclesia sancti Cæsarii; alii. Hanc ecclesiam addito monasterio monachi græci patria extorres possederunt, fuitque hæc abbatia una ex viginti celeberrimis Romæ abbatiis, quarum præpositi summo Pontifici, quando sacris solemniter operabatur, adstare consueverant. Postea monachis discedentibus, ecclesia in ruinam vergente, sacrum Cæsarii corpus translatum fuit in ecclesiam S. Crucis dictam in Jerusalem, quæ est basilica Heleniana in atrio Sessoriano, ibique ad hanc usque diem requiescit sub altari majori una cum corpore S. Anastasii.

[48] [Acta illius translationis deperdita.] Antiqua translationis documenta irrito conatu per Urbem quæsivimus. Quibus nobis deficientibus, non possumus nisi breviter, ut fecimus, rem sicuti se habet referre. Historiam celeberrimæ hujus ecclesiæ non prosequimur: primo, quia extra instituti fines divagari nos non sinit operis nostri magnitudo ac moles; deinde, quod erudita manu conscriptum volumen exspectamus opera patrum Basilianorum inclyti monasterii Cryptæ Ferratæ, quod manuscriptum inspicere nobis licuit per humanitatem doctissimi viri hujus monasterii abbatis Cozza-Luzzi, cujus caritatem erga me hospitem suum summo grati animi affectu prædicare non cessabo.

[Annotatum]

* sic ed.

§ IV. De SS. Cæsarii et Juliani reliquiis.

[SS. Cæsarii et Juliani reliquiæ apud Terracinam prius integræ] Terracinæ uti gloriosi certaminis triumphum, ita primam sacrorum ossium sedem sanctis simi martyres consecuti sunt. Corpora enim sanctorum martyrum collegit quidam servus Dei qui cum ipsis habitaverat, et sepelivit noctu in loco juxta Terracinam civitatem die kalendarum novembris. Ita Acta; juxta quos martyres idem servus Dei, qui ipsos tumulaverat, una cum Felici presbytero ipsi paucis post diebus martyrio affecti, a sancto Quarto sacerdote Capuano sepulti sunt. De illo primæ sepulturæ loco Dominicus Antonius Contatori, libro V Historiæ Terracinensis, cap. 14, sequentia scribit: Locus ubi prope Terracinensium urbem inventus est orans S. Eusebius prope corpora sanctorum martyrum Cæsarii et Juliani credimus esse illum eumdem in quo nunc exstant vestigia ecclesiæ veteris S. Cæsarii, alias sanctæ Mariæ in Varano nuncupatæ. In ea autem inventa sunt corpora præfatorum SS. martyrum atque aliorum multorum, adeoque memoriæ ergo factum est ut e directo in via Romana columnam marmoream striatam cum signo crucis ferreæ supereminente erigerent Terracinenses, ut posteris reverentiæ esset locus ille. Ager circumstans (vulgo dicitur le prebende, et ad capitulum ecclesiæ cathedralis spectat), olim dicebatur ager Varanus a familia Vara, Terracina oriunda, cujus sub dominio erat. Quem locum et rudera et columnam striatam cruciferam anno 1880 mense junio inspexi. Paucos ante menses multa ibidem cadavera effossa fuerant, detectumque opus musivum valde pulchrum.

[50] [in ecclesia extra urbem repositæ;] In hac ergo ecclesia apud SS. martyrum sepulcrum sanata fuit Galla, cujus gratia longam coacti fuimus disquisitionem instituere. Situs ecclesiæ accurate respondet relationi translationis, ubi legimus Felicem, Terracinensem episcopum, adventantem Gallam non sivisse urbem ingredi, sed cum ea ad ecclesiam S. Cæsarii divertisse sanationis impetrandæ causa. Roma enim advenientibus hæc ecclesia ante urbem juxta viam Appiam sita est. Hinc ergo Romam sacra martyrum corpora translata sunt, haud tamen integra; partem enim pretiosi thesauri, ut æquum erat, sibi ac suis S. Felix servare debuit. Partes illæ aliquamdiu requieverint in dicta ecclesia, postea vero intra urbem in ecclesiam cathedralem translatæ fuerint. Quæ translatio quando et per quem facta sit expiscari non potui.

[51] [pars adhuc in ecclesia cathedrali servata, et altera in sacello domestico comitis Antonelli.] Inveni autem in ecclesia cathedrali Terracinæ SS. martyrum reliquias. Primo sub altari majori, si inscriptioni fides est, requiescunt corpora SS. MM. Cæsarii, Juliani, Felicis, Eusebii. Verum affixa muro marmorea tabula testatur raptas hinc sacras reliquias in quodam sacello fuisse absconditas ac postmodum Terracinam relatas. Dicebat mihi quidam sacerdos nihil præter pulverem terrenum ac vestium fragmenta fuisse repertum. In tabula scriptum erat:

FRANCISCUS ANTONIUS MONDELLI CORPORA CÆS. ET RELIQ. PATRO. EX FAMIL. ASSORATI SACELLO RESTITUIT. ANNO 1807.

In eadem cathedrali ecclesia conservatur pars brachii S. Cæsarii in pulcherrima theca brachii formam præferente. Apud comitem Antonelli, in eadem urbe Terracinensi, vidi in sacello domestico capsam argenteam pulchro opere, munitam crystallo, cardinalis Antonelli donum, in qua conservantur duo magna ossa brachii S. Cæsarii, quæ archipresbyter præsens mihi testatus est esse authentica. Insignes alias sanctorum martyrum reliquias non inveni Terracinæ.

[52] [Romæ corpus S. Cæsarii requiesit in basilica S. Crucis in Jerusalem,] Romæ vero corpus S. Cæsarii una cum S. Anastasii requiescit in pulcherrimo vase sub altari majori basilicæ Helenianæ sive Sanctæ Crucis in Jerusalem, ut inscriptio testatur. Quo quando translata fuerint sanctorum martyrum ossa, nemo ex doctissimis monachis Cisterciensibus, quorum curæ basilica tradita est, me edocere potuit. Opinio erat Carthusianos, quorum tunc ecclesia erat, omnia secum documenta abstulisse; quæ investigare, turbatis per Urbem bibliothecis monasteriorum, non potui. Fortassis in Lateranensi archivo latet aliquid; verum adeo difficiles habui istius ecclesiæ viros ut omnes conatus mei in irritum cesserint: solo et unico exemplo in Urbe, cujus doctissimos viros, bibliothecarum atque archivorum præpositos, Cardinales doctissimos, ipsum etiam summum Pontificem, benevolos fautores studiorum meorum habui. In solo capitulo Lateranensi laborandum fuit, et labore irrito. Ne ipsa quidem pretiosissima S. Cæsarii Acta ex antiquissimo ipsorum Passionali conferre licuit. Quod justi doloris mei testimonium hic consignare volui, ne postea prudens lector miretur inter plurima Actorum exemplaria Lateranense non numerari.

[53] [nisi quod in sacello S. Laurentii servatur] In sacello S. Laurentii, quod sancta sanctorum vocatur, inter sanctorum reliquiarum innumera cimelia brachium S. Cæsarii conservari legitur in pagellis quæ ibidem prostant, reliquiarum indices continentibus. Verum utrum hic pretiosus thesaurus adhuc conservetur, non sine causa quæritur. Joannes enim Severanus, in libro supra citato [Memorie sacre etc., p. 470.] palatium Lateranense describens, ubi ad sacellum S. Laurentii quod sancta sanctorum dicitur pervenit, eo modo loquitur ut suspicio oriatur Cæsarii brachium auctoris ætate jam fuisse deperditum. In tertio, inquit, altari, sancto Laurentio dedicato, ERANT aliquot carbones martyris hujus sanguine tincti… brachium S. Cæsarii, etc. Videtur itaque loqui de tempore præterito. Et revera magnam dubitandi rationem affert silentium Panciroli, qui S. Cæsarii brachium in illo sanctuario conservatum non recenset. Monet hic auctor, postquam aliquot reliquias enumeravit, ceterarum non potuisse se habere plenam certitudinem, eo quod anno 1527, direpta Roma, milites reliquias abstulerint [Tesori nascosti di Roma, regione II, ecclesia XII, Romæ 1625.] . Marangoni tamen [Istoria della cappella di San Lorenzo, p. 42, Romæ 1747.] S. Cæsarii brachium commemorat dicens: In capsa eburnea … brachium S. Cæsarii martyris.

[54] [aliqua pars brachii, et Coloniæ altera pars;] Quidquid est, integrum certe brachium apud sancta sanctorum non conservatur, quum Alexander II pontifex maximus, anno ab incarnatione Domini post millesimum sexagesimum nonum septuagesimo vertente, Cæsarii brachium S. Annoni Coloniensium antistiti dono concesserit, quod S. Anno posuit Coloniæ in ecclesia S. Georgii [Cfr. Vit. Annonis, lib. I, capp. 33, 34, 35, cit. infra, numm. 58, 59.] . Utriusque brachii S. Cæsarii reliquiæ ita distributæ sunt ut unius integri ossa integra Terracina debito cum honore conservet, alterius una pars Romæ, altera sit concessa Coloniæ. Ne quis ridiculam objectionem moveat, quam inepto ignorantium hominum risu hæretici atque impii homines obtrudere solent, meminerit eruditus lector ecclesiastico sermone ubi de sanctorum reliquiis agitur, totum sæpe poni pro parte, et corpus ibi dici requiescere ubi pars corporis etiam parva reperitur, ita quoque brachium ubi pars brachii, pes ubi pedis pars. Quæ monuisse supervacaneum videri fas erat, nisi recens auctor coctam toties cramben recoquere statuisset.

[55] [caput vero mansit in ecclesia S. Anastasiæ.] Jam agendum est de capite S. Cæsarii, quod a reliquo corpore a multis retro seculis separatim conservatum fuit. Quando sanctissimum caput a corpore fuerit separatum, non liquet. Puto tamen id factum esse quum S. Bernardus Romæ versaretur tempore Innocentii II papæ, ejusque anno 9, ab incarnatione Domini 1138. Ita enim refert auctor Vitæ S. Bernardi lib. IV, cap. 1: Rediens autem pater sanctus ab Urbe, ex sanctorum apostolorum martyrumque corporibus xenia secum retulit pretiosa, haud modicum hunc sibi reputans fructum esse laboris. Inter quæ B. Cæsarii dentem quonam modo receperit memorandum. Cum enim integrum ei prædicti martyris caput exhiberetur ut tolleret inde quod vellet, dari sibi petiit dentem unum. Frustra vero aliquamdiu fratres qui cum eo venerant laborantes, concessum sibi trahere penitus non valebant. Fractis eorum cultellis duobus aut tribus quos applicuerant, nihilominus adhuc dens immobilis permanebat. Tum ille: “Orandum nobis, ait; nec enim habere possumus, nisi martyr ipse concedat.” Facta denique oratione, reverenter accedens, incredibili facilitate duobus tulit digitis quod ferreis ante moveri non poterat instrumentis. Manet itaque certum caput separatum Bernardo fuisse oblatum. Caput illud sanctissimum, translato in basilicam Helenianam corpore, mansit, si Pancirolo fides, in ecclesia S. Anastasiæ; ita enim lego in indice reliquiarum in fine libri sæpe citati, cui titulus Tesori nascosti, etc.

[56] [Dens inde avulsus a S. Bernardo in Galliam allatus est; dens alter datus abbatiæ Cryptæ Ferratæ.] Dens igitur unus ivit in Galliam cum sancto Bernardo; alius dens dono datus fuit abbatiæ Cryptæ Ferratæ, fuitque, uti ab illis monachis audivi, non tantum cum honore conservatus, sed etiam donis cælitus datis illustris. Sunt præterea in variis locis reliquiarum S. Cæsarii minutæ particulæ, quas recensere longum foret atque impeditum. Potest quæri hoc loco quid de S. Juliani reliquiis factum sit. Constat utriusque sancti martyris Cæsarii et Juliani corpora Romam Terracina avecta fuisse. At deinceps solius Cæsarii memoria durare videtur. Opinor utriusque sancti sacra lipsana ita tandem commixta fuisse ut discerni utra utriusque ossa forent vix aut ne vix quidem posset: quare sub uno Cæsarii nomine utriusque corpus in ecclesia Sanctæ Crucis requiescere puto.

§ V. De miraculis sanctorum Cæsarii et Juliani.

[Galla Augusta a vexatione dæmonis liberata;] Plurima apud sanctissimorum martyrum sepulcrum præstita cœlitus fuisse beneficia quum Terracinæ adhuc requiescerent, ex ipsorum Actis discimus. Ita enim legimus: Ubi oratione eorum beneficia præstantur usque in præsentem diem. Quæ beneficia quamquam non recensentur nominatim, credi fas est sanationes corporum fuisse atque animorum, energumenorum liberationem atque alia hujusmodi quæ ad honorandos sanctos suos clementissimus Deus per sacra ipsorum lipsana operari consuevit. Attamen, quum singula ignoremus, ea sub generali Actorum testimonio præterire cogimur. Primum beneficium cujus accuratam descriptionem accepimus, liberatio est Gallæ ab inhabitante ac vexante dæmone; cujus relationem, quam ex instituta superius disputatione lector noverit, infra legendam dabimus. Post illam sanationem multo seculorum tractu nihil quidquam de miraculis S. Cæsarii perscriptum invenimus, nec multa deinceps usque in hunc diem, sed duo vel tria omnino. Estque notatu dignum in Galla sananda duos cœlestes viros occupari, nil dubium quin unus Cæsarius, alter sit Julianus, in reliquis vero solius mentionem fieri Cæsarii.

[58] [anno 1070 incendium exstinctum,] Primum itaque Cæsarii miraculum, cujus memoriam historia conservat, Romæ accidit, pontifice Alexandro II aut circiter. Cujus occasione S. Anno, ut supra retulimus, sancti martyris brachium a pontifice dono accepit Coloniam transferendum. Cujus miraculi narrationem ab ipso sanctissimo archiepiscopo Annone factam huc inserimus, monentes lectorem ut in una narratione duplex observet miraculum, unum quod S. Anno narrat Romæ accidisse, revocato ad vitam Andrea, alterum, exstinctum precibus incendium:

Ille (S. Anno), ne quas ex Italiæ divitiis opes advexerat suæ sedis concivibus minus communicasset, elegantis artificii capellam templo S. Georgii contiguam instruxit, reponens in ea quod a Roma detulerat dignum veneratione martyris Cæsarii brachium. Quam ut apostolici nominis dignitas celebriorem redderet, in honorem S. Jacobi sacraturus eam venerabilis pontifex cum populo processit; et ecce vorax incendium, eo jam ut mos exigit infulato, repente civitatem versus orientem invasit minaciter. Tunc turbis ad ejus extinctionem sese certatim subtrahentibus et episcopum vix paucis ex tam immani quæ confluxerat multitudine septum relinquentibus, ille tanti mœstus impedimenti, cum caput infra manus reclinans paululum resedisset, quasi responso divinitus accepto: Non, inquit, suæ virtutis vim ignis, qui fraude malitiosi serpentis emersit, in periculum aliquod hujus urbis hodie operabitur; tantum plebs ex hoc secura redeat, ut in consecratione filiæ matris nostræ, sanctæ scilicet Ecclesiæ, beneplacitum Domino ministerii nostri persolvamus obsequium. Protinus reverso populo, flamma nihilominus emoriens defecit. Itaque juxta ritum institutionis ecclesiasticæ cunctis in dedicando sacerdotem prosequentibus alacriter, ubi tempus expetiit, eminentioris loci petens apicem, mellifluis et compunctione plenis exhortationibus circumstantes alloqui cœpit; cum repente per insidias invidiosi hostis edax denuo consurgens ignis turbationem non minimam sacri verbi auditoribus incussit. Quos forti commonitione ne loco moverentur retinens episcopus, omnibus in periculis primum asseruit esse præsidium laudibus Christi nullum præponere periculum; ipsos oculis inspicere, si tantum stare deliberassent, quam velox nemine obsistente furentis incendii fieret interitus. Adhuc eo talia prosequente, cum nonnullis extra facientibus cæteri verbi Dei reverentiam habentes gradum fixissent, adspicientibus cunctis, velut inundatione desuper fusa, in momento temporis totus oppressus est ignis, et ad majorem Christi gloriam, regnante non minimum super eos incendio quos ardor avaritiæ non passus est in audiendo sacerdotem perdurare, ii qui verbis ejus assensi fuerant ne levis quidem scintillæ vestigium in omni supellectili sua repererunt. Unde materiam dicendi sumens episcopus, in longum protraxit sermonem, multa de dæmonum insidiis, multa de Dei clementia disserens; finem, non initia, in christianis quæri; cæterum cœpisse bonum nec perfecisse non modo nulli mercedi, sed et suppliciis obnoxium affirmans. Postremo in extollendis sanctorum laudibus immorans, hoc relatione dignum cunctis suspirantibus annexuit:

[59] [Andreas quidam æternæ damnationi ereptus.] In urbe Roma vir quidam Andreas nomine non opere, divitiis et vitæ delitiis affluens, laxæ conversationis amplam terebat viam, animam oneri, corpus habens voluptati, cui præter nomen christianitatis et emortuam fidem christianæ religionis nihil inesse videbatur, excepto quod beato Cæsario martyri devotus ecclesiam ejus cum cereis frequentare solebat. Hic generali mortis conditione præventus, sero sui pœnitens, ultimum efflavit spiritum. Nec mora, corpus feretro compositum flentium et plangentium amicorum tristi ambiebatur obsequio, sepulturam ejus ob quædam impedimenta in diem alterum differentium. Itaque protractis ad medium noctis excubiis, alto silentio cunctis altoque stupore perfusis, repente feretrum moveri cœpit, elevansque caput qui jacebat exanimis, cum undique circumspiciens ampliorem videntibus terrorem incussisset, fugæ præsidium nonnullis arripientibus, omnibus vero pariter mente consternatis, in feretro resedit. Interim prudentiores fiduciam paululum resumentes, a longe quibusdam subsistentibus, propius accesserunt, et intuito diligenter homine, quid rei contigisset sciscitati sunt: utrum phantasiis diaboli luderentur, an insueta mortalibus lege ab inferis redivivus emersisset, vel, quod magis erat in suspicione, languoris immanitate pro mortuo habitus, oculos tantum intuentium fefellisset, cæterum vitam plene non amisisset. Ad hæc ille graviter suspirans: Non, inquit, simulatæ sed veræ mortis incidi sortem; at vero perpetuæ mortis sententiam et in anima et in corpore proh dolor! luerem, si Cæsarii martyris Deo digna non intercessisset supplicatio. Subjungensque secundum tenorem interrogantium ubi fuisset, quid vidisset et qualiter rediisset, exposuit dicens: E corpore violenter ejectus, ad terribile nimisque pavendum Christi solium ducebar. Ibi circumstantibus cum tremore millibus angelorum, ego miserrimus conscientiæ reus nec oculos in quemquam illorum supplex attollere præsumebam; solummodo districti judicis tristem sententiam accipiens, a teterrimis et horrore plenis dæmonibus ad æternæ damnationis loca trahebar absque misericordia. Pectusque feriens ac nimis flebiliter ingemiscens: Illius, inquit, horæ miseria, nullis digne exponenda verbis, mei cordis memoria numquam elabitur. Cumque me flentem procacissimi dæmones cachinnantes meisque casibus insultantes ad perditionem atrociter impellerent, preciosus martyr Cæsarius, meis calamitatibus pie commotus, cum favore sanctæ Dei genitricis Mariæ sanctorumque apostolorum et martyrum procidit ante Dominum, vulnerum suorum stigmata demonstrans, et dicens: O clementissime Domine, tremendi nominis tui causa hæc quondam libenter excepi, nec erat in his perferendis, licet caro gemeret, ulla reluctatio mentis, dummodo temporalium tormentorum asperitate corpus semel enecatum, nullis deinceps tristitiæ stimulis vel animam vel corpus, te præside, afficeret. Quid itaque, te qui pius es inspiciente, novis doloribus in corde denuo premor? Ecce qui meo credulus patrocinio vitam suam mihi commisit ex integro, præceps impellitur ad inferos, jamque merito stultitiæ arguitur qui vana spe seductus me coluerit ut vitæ suæ gubernatorem, quem in levigandis saltem suppliciis habere non possit intercessorem. In his vocibus eo coram Christo rege jacente, piissima Dei genitrix Maria, cum reliquis sanctis se adjungens, filium et Dominum suum ad voluntatem martyris sui flexit. Per cujus imperium pessimis dæmonibus ereptus, jam veniæ securus et vitæ, corpus ad hoc reinduere jussus sum ut his cognitis unusquisque suæ salutis sollicitior reddatur. Hæc homine perorante, cum adstantes stupor invaderet, collegit se super feretrum et obiit.

[60] Tertium aut quartum miraculum cito quod S. Bernardo contigit apud sanctissimi martyris caput, quum nullis antea instrumentis evellendus dens post fusas ad martyrem preces levi tactui digitorum sponte cederet; quod supra, ubi de reliquiis egimus, ipsius Bernardi Vitæ auctoris verbis relatum vide. Præter hæc nihil habemus quod referamus. Fuit tamen magna apud sacrum Cæsarii sepulcrum Romæ in palatio signorum frequentia; legimus enim in relatione primi miraculi quod translationi Romam occasionem dedit: Qui locus usque hodie multa mirabilia divinæ gratiæ præstat.

§ VI. De cultu SS. Cæsarii et Juliani. Eorumdem officium græcum.

Cultus celeberrimorum martyrum quam fuerit antiquus et quaquaversum diffusus inde maxime patet quod vix ulli sint sanctorum fasti aut monumenta quæ Juliani ac Cæsarii mentionem non faciant. Singula enumerare longum foret et inutile; quapropter hæc pauca sufficiunt. Martyrologii Hieronymiani varia exemplaria cum reliquis Cæsarium celebrant ac Julianum. Martyrologium parvum Romanum utriusque meminit. Ado non tantum eos commemorat, sed ipsa sanctorum Acta contracta exhibet. Usuardus more suo Adonis contractum elogium exhibet. Beda, Rhabanus, martyrologium Fuldense et plurima alia SS. Cæsarium ac Julianum celebrant. Quibus coronidem imposuit Martyrologium Romanum kalendis novembris sequenti elogio: Tarracinæ in Campania, natalis sancti Cæsarii diaconi, qui diebus multis in custodia maceratus, postea cum sancto Juliano presbytero in saccum missus, in mare præcipitatus est.

[62] Præcipuas diversarum regionum bibliothecas lustravimus; vix ullum reperimus passionale quod martyrum nostrorum Acta non contineret. Longissimam seriem plus quinquaginta codicum infra trademus, inde a seculo nono SS. Cæsarii ac Juliani gesta referentium, ex Belgio, Gallia, Italia, Germania, Neerlandia atque aliis regionibus. Unde sanctorum gloria ac cultus longe lateque diffusus quam maxime elucet.

[63] Nec latinæ linguæ terminis ipsorum coarctatur cultus ac honor; apud græcos etiam celebrantur. Inter eos vero qui Cæsarium ac Julianum insignis cultus honore auxerunt, primum ac præcipuum sibi locum vindicant Basiliani monachi constituti in Italia, maxime vero in Urbe et in sanctissimo monasterio S. Mariæ Cryptæ Ferratæ. Basilianorum monachorum celeberrima abbatia fuit apud S. Cæsarium in palatio Romæ, cujus supra meminimus. Quorum monachorum arcta fuisse videtur amoris necessitudo cum S. Nili discipulis Cryptæ Ferratæ monasterium incolentibus. Quo factum est ut Bartholomæus Junior, vir sanctissimus ac hymmologus nulli laude secundus, in honorem SS. Cæsarii ac Juliani egregios composuerit hymnos quos ex ipsis Cryptæ Ferratæ codicibus descriptos ac per nos accuratissime collatos daturi sumus. Ingenti sane lætitia hæc sacra cimelia accepimus, summopere gaudentes græcos ingenium hymnidicum in præclarissimorum martyrum latinorum gloriam impendisse. Etenim uti in profanis ita in sacris valet, quod Grajis ingenium, Grajis dedit, non utique musa sed Deus, ore rotundo loqui. Si enim græcorum facundiam in celebrandis sanctorum laudibus cum latinorum hagiologia comparas, pallet ac squalet illico totius linguæ latinæ eloquentia, ac Græcorum sidus fulget

      velut inter ignes
Luna minores.

Maximas ergo jure ac merito gratiarum actiones persolvo clarissimis viris, quorum amicitia glorior, qui thesauros suos larga manu in SS. martyrum honorem mihi communicarunt, quorum nomina in perpetuum grati animi testimonium hic consignata relinquo, Josepho Cozzæ, monasterii Cryptæ Ferratæ abbati, atque Antonio Rocchi, ejusdem monasterii bibliothecario.

OFFICIUM GRÆCUM SS. CÆSARII ET JULIANI

EX MSS.

ex codice Cryptoferratensi Nili II, seculi XII, membraneo, folio parvo, signato Δ. α. III, auctore Bartholomæo Juniore; cujus nomen in margine adscribitur, et format singulis litteris acrostichida τῶν θεοτοκίων, quæ est Βαρθολομ.

Μὴν Νοέμβριος εἰς τὴν α᾽.

Τῇ ἑσπέρᾳ κανὼν τοῦ ἁγίου Καισαρίου, ᾖχος πλ. δ᾽, φέρων ἀκροστιχίδα· Τὸν κλεινὸν ὑμνῶ Καισάριον προφρόνως. Βαρθ[ολομαίου τοῦ νέου].

ᾨδὴ α᾽, ἦχος πλ. δ᾽. Ἁρματηλάτην Φαραῶ.

Τῷ τοῦ Χριστοῦ λελαμπρυσμένος, ἔνδοξε * μάρτυς Καισάριε *, παρεστηκὼς θρόνῳ σὺν ἀγγέλων τάξεσι *, τοὺς πόθῳ σε γεραίροντας * καὶ τὴν θείαν σου μνήμην ἐπιτελοῦντας πρεσβείαις σου * ῥῦσαι πειρασμῶν τε καὶ θλίψεων.

Ὄρθρος ἐφάνης νοητὸς, Καισάριε *, σκότος βαθύτατον * δαιμονικῆς πλάνης ἀπελαύνων λάμψεσι * τῆς ἱερᾶς ἀθλήσεως *, καὶ πιστῶν τὰς καρδίας τῶν εὐσεβῶς ἀνυμνούντων σε * θαύμασι λαμπρύνας ἑκάστοτε.

Νέος, ὡραῖος, εὐπρεπὴς διάκονος * τῶν μυστηρίων Χριστοῦ * ἀναδειχθεὶς, ὄντως ἀθλητὰ Καισάριε *, τὰς ἀναγεῖς κατέπαυσας * τῶν εἰδώλων θυσίας καὶ τῆς Τριάδος ἐτράνωσας * δόγμα τὸ σεπτὸν ἐν τοῖς πέρασι.

Δόξα.

Κεκοσμημένος τοῖς τῶν ἄθλων στίγμασι * καὶ πορφυρίδα φορῶν * τοῖς τῶν αἱμάτων ῥείθροις βεβαμμένην, ἔνδοξε * Καισάριε, παρίστασαι * τῷ δεσπότῃ τῶν ὅλων * καὶ τοῖς πιστῶς ἀνυμνοῦσι σε * νέμοις ἱλασμὸν ταῖς πρεσβείαις σου.

Καὶ νῦν Θεοτόκιον.

Βάτος ἐν ὄρει πυρφόρος, πάναγνε *, προδιετύπωσέ σε καὶ γὰρ τὸ πῦρ φέρεις τῆς ἀστέκτου φύσεως *, καὶ μένεις ἀκατάφλεκτος ἀλλὰ, δέομαι, πάθη τὰ τῆς ψυχῆς μου κατάφλεξον * καὶ τὸν νοῦν μου φώτισον, δέσποινα.

ᾨδὴ γ᾽. στερεώσας κατ᾽ ἀρχάς.

Λέων καθάπερ πεποιθὼς *, Καισάριε ἀθλοθόρε *, θαρσαλέως τῷ σταδίῳ ἐπέστης *, διελέγχων τῶν ἐχθρῶν * τὰ ἐναγῆ θρησκεύματα *, καὶ τοῦ πικροῦ θανάτου τοὺς πλανωμένους ῥυόμενος.

Ἔχων καρδίαν καθαρὰν *, τοῦ Πνεύματος τοῦ ἁγίου * οἰκητήριον παμμάκαρ ἐγένου *, καὶ τῶν λόγων σου μοχλῷ * τεμένη κατειδάφισας * εἰδωλικὰ καὶ πλάνης ὄντως σαθρὰ μηχανήματα

Ἰδὼν Λεόντιος τὸ φῶς * τὸ ἄδυτον, ἀθλοφόρε *, τοῦ φωτὸς σὲ τὸν υἱὸν περιλάμψαν *, τῆς ἀπάτης τὴν δεινὴν * ὁμίχλην καταλέλοιπε *, καὶ τῷ Χριστῷ πιστεύσας υἱὸς φωτὸς ἀναδέδεικται.

Δόξα.

Νέμοις ἡμῖν τὸν ἱλασμὸν * καὶ τῶν πταισμάτων τὴν λύσιν *, πολυέλεε Χριστὲ, καὶ ταῖς πρεσβείαις * Καισαρίου τοῦ σοφοῦ * τῷ κόσμῳ σου δωρούμενος * εἰρήνην καὶ γαλήνην ταῖς ἐκκλησίαις σου, ὡς εὔσπλαγχνος.

Καὶ νῦν Θεοτόκιον.

Ἀκατανόητον ἐστὶ * τὸ θαῦμά σου, θεοτόκε *, πῶς γεννᾷς τῶν προπατόρων τὸν πλάστην καὶ θηλάζεις ὡς βροτὸν * τὸν χορηγὸν τοῦ γάλακτος *, καὶ φέρεις ἐν ἀγκάλαις τὸν πάντα φέροντα ῥήματι.

Κάθισμα, ἦχος α᾽. Τὸν τάφον σου, κύριε.

Νικήσας ἀνδρικῶς τῶν εἰδώλων τὴν πλάνην *, ἐδέξω ἐκ Θεοῦ τῶν θαυμάτων τὴν χάριν *, καὶ βρύων ἰάματα * θεραπεύεις νοσήματα ὅθεν σήμερον τὴν παναγίαν σου μνήμην ἑορτάζομεν * καὶ τὴν σεπτὴν προσκυνοῦμεν, Καισάριε, κάραν σου.

ᾨδὴ δ᾽. Σύ μου ἰσχὺς, κύριε.

Ὄρθρος φαιδρὸς * μνήμη σου ἀνατείλασα * ἐν τῷ κόσμῳ, ἅγιε Καισάριε *, φωταγωγεῖ ἅπασαν τὴν γῆν * καὶ ἀποδιώκει * δαιμονικὰς, μάρτυς, φάλαγγας καὶ πάθη θεραπεύεις * τῶν πιστῶς μελωδούντων Τῇ δυνάμει σου δόξα, φιλάνθρωπε.

Ναὸς σεπτὸς * καὶ ἱερὸς τοῦ κυρίου σου * χρηματίζων, ἱερὸν ἀνίερον * καταβαλὼν σθένει θεἳκῷ *, τὸν τῆς πλάνης μύστην * Φιρμίνον, μάρτυς Καισάριε *, θανάτῳ παραπέμπεις * μὴ βουλόμενον κράζειν Τῇ δυνάμει σου δόξα, φιλάνθρωπε.

Ὑπὲρ αὐτοῦ *, ἱερόμαρτυς Καισάριε *, δεσπότης, ὰναβαλλόμενος * φῶς ὡς ἱμάτιον ψαλμικῶς *, γυμνόν σε ἐστῶτα * ἐν τῷ σταδίῳ ἐσκέπασε * φωτὶ ἀνεκλαλήτῳ *, εὐσεβῶς μελωδοῦντα Τῇ δυνάμει σου δόξα, φιλάνθρωπε.

Δόξα.

Μαρμαρυγαῖς * τῶν σῶν θαυμάτων τὰ πέρατα * φρυκτωρεῖται, ἅγιε Καισάριε ἀλλὰ τοὺς πόθῳ σου τὴν σεπτὴν * μνήμην ἐκτελοῦντας * καὶ τὴν θεόπεμπτον * κάραν σου ἐν πίστει προσκυνοῦντας * ἁγιάζεις βοῶντας Τῇ δυνάμει σου δόξα, φιλάνθρωπε.

Καὶ νῦν Θεοτόκιον.

Ῥὰβδος ἀγνὴ * τοῦ Ἰεσσαὶ βλαστήσασα * ἀνεδείχθης ἄνθος ὡραιότατον *, τὸν φυτουργὸν πάντων καὶ Θεὸν * ἐξ ἀγνῶν λαγόνων * ἐκφύουσα, θεονύμφευτε *, τὸν κόσμον ὡραΐζοντα * καὶ φωτίζοντα βοῶντας Τῇ δυνάμει σου δόξα, φιλάνθρωπε.

ᾨδὴ ε᾽. Ἵνα τί με ἀπώσω.

Νόμου θείου ὡς φύλαξ * φυλακαῖς ὡμίλησας *, μάρτυς Καισάριε *, καὶ νομίμῳ πίστει * ἐναθλήσας, τῆς νίκης τὸν στέφανον * καὶ πολλῶν θαυμάτων * παρὰ θεοῦ χάριν ἐδέξω *, καὶ προστάτης πιστῶν ἐχρημάτισας.

Ὡς φρικτά σου τὰ ἔργα * καὶ ἀνεξερεύνητα *, Χριστὲ, τὰ κρίματα *. τὸ πρὶν διώκτης * τὸ σεπτόν σου δεξάμενος βάπτισμα * καὶ τοῦ σώματός σου * μεταλαβὼν, εὐθὺς τὸ πνεῦμα * ταῖς ἀχράνταις χερσί σου παρέθετο.

Κατακρίνει θανάτῳ * τῆς ζωῆς τὸν κήρυκα * σὲ, παναοίδιμε *, τῆς φιληδονίας * ἐπώνυμος, ὄντως Λουξούριος *, καὶ βυθῷ θαλάσσης * σὺν τῷ συνάθλῳ πρεσβυτέρῳ * παραπέμπει ὑμνοῦντα τὸν κύριον.

Δόξα.

Ἀπερίτρεπτον πύργον *, τεῖχος ἀκατάσειστον *, στῦλον ἀκλόνητον * σὲ τῆς ἐκκλησίας * Χριστὸς ἀπηργάσατο, ἔνδοξε *, ᾗ ταῖς σαῖς πρεσβείαις * εἰρηνικὴν νέμοις γαλήνην *, καὶ ἡμῖν τῶν πταισμάτων τὴν ἄφεσιν.

Καὶ νῦν Θεοτόκιον.

Θαυμαστός σου τόκος * καὶ άκατανόητος *, Θεογεννήτρια *, τὴν θείαν μνήμην * Καισαρίου λαμπρύνας τοῖς θαύμασι * καὶ πολλῶν θαυμάτων * πηγὴν τὴν ἄχραντον εἰκόνα * τῆς μορφῆς σου δεικνύων τοῖς πέρασιν.

ᾨδὴ [koppa]᾽. Ἱλάσθητί μοι, σώτερ.

Ἰσχύἳ τοῦ παντουργοῦ * ῥωννύμενος θείου πνεύματος *, καθεῖλες τὰ τοῦ ἐχθροῦ * σᾳθρὰ ὁχυρώματα * καὶ προστάτης γέγονας * ἰσχυρῶς τοῦ κόσμου *, παμμακάριστε Καισάριε.

Σεπτόν σου καὶ ἱερὸν * σὺν τῷ συνάθλῳ, Καισάριε *, θαλάσσης σῶμα βυθὸς * τῇ χέρσῳ δεξάμενος * ἀσινὲς παρέπεμψεν *, ὅπερ καὶ κηδεύει * εὐσεβείας ἐπώνυμος.

Ἀλάθητόν σου, Χριστὲ *, καὶ ἄφυκτον τὸ κριτήριον *. γὰρ θανάτῳ προδοὺς * ἀδίκως τοὺς δούλους σου * εὐθύς σου τοῖς κρίμασι * τοῖς δικαίοις δίκην * ὑπὸ ὄφεως εἰσπράττεται.

Δόξα.

Ῥυόμενος πειρασμῶν *, κινδύνων καὶ περιστάσεων *, ἐπίφανον *, ἀθλητὰ *, οὐρανόθεν σήμερον *, ἱερὲ Καισάριε *, πᾶσι διανέμων * ἱλασμὸν καὶ μέγα ἔλεος.

Καὶ νῦν Θεοτόκιον.

νώτοις χερουβικοῖς * θεοπρεπῶς ἐποχούμενος *, βρεφοπρεπῶς ἐν ταῖς σαῖς * ἀγκάλαις συνέχεται *, παναγία δέσποινα *, πάντας διασώζων * τοὺς πιστῶς σε μακαρίζοννας.

Κονδάκιον, ἦχ, β᾽. Τὰ ἄνω ζητῶν.

Ἰσχὺν τοῦ Χριστοῦ * καθοπλισθεὶς, Καισάριε *, ὀφρὺν τοῦ ἐχθροῦ * κατέβαλες, μακάριε *. καὶ ἀθλήσας γέγονας * ἰσχυρὰ ἀνθρώπων βοήθεια *, καὶ θαυμάτων βρύεις πηγὰς *, πρεσβεύων ἀπαύστως ὑπὲρ ἡμῶν.

οἶκος· Τράνωσόν μου.

Ὡς ποταμὸς * εἰρήνης, οἰκτιρμῶν * ώς πηγὴ εὐσπλαγχνίας *, ὡς ἐλέους βυθὸς *, ὡς πέλαγος ἀγαθότητος *, ταῖς ἱκεσίαις τῆς σε τεκούσης * τῶν παθῶν μου τὰ κύματα κατευνάσας *, καὶ λογισμὸν * τρικυμίας πραΰνας * εὐσπλάγχνῳ ῥοπῆ * γαλήνης, καὶ ἀπαθείας * τὴν ψυχήν μου πληρώσας, ἀξίωσον * τὸν ἀθλητήν σου Καισάριον * ἐπαξίως ὑμνῆσαι ἐν ᾄσμασιν *. πρεσβέυων ἀπαύστως

Διὰ Χριστὸν * τὴν ἐνεγκαμένην * καταλείψας πολίχνην * Τεῤῥακίνης, σοφὲ *, κατέλαβες, καὶ κατέβαλες * τὰς ἐν αὐτῇ ἐναγεῖς θυσίας *, καὶ εἰδώλων τὰ ξόανα ἐδαφίσας *, θείους ναοὺς * ἐν αὐτῇ ἐδωμήσω εἰς δόξαν Θεοῦ *. βυθῷ θαλάσσης ῥιφεὶς δὲ *, συγχορεύων φωτίζεις τὰ πέρατα.

Ἀφρικὴ * τοῖς θείοις σπαργάνοις * ἐγκαυχᾶται ἀξίως *, ἀθλοφόρε, τοῖς σοῖς *, Τεῤῥακίνα τοῖς ἄθλοις δὲ *, καὶ τοῖς ἀγῶσι σὺν τῇ ταφῇ σου * ἐμαυρύνεται πόθῳ καὶ ἑορτάζει *, Ῥώμη τοῖς σοῖς * παναγίοις λειψάνοις * κομπάζει, φαιδρῶς * κόσμος τοῖς θαυμασίοις * φωτιζόμενος μέλπει τὴν μνήμην σου ἀλλὰ ταῖς θείαις πρεσβείαις σου * καὶ ἡμᾶς ὑμνοῦντάς σε φώτισον.

ᾨδὴ ζ᾽. Θεοῦ συγκατάβασιν.

Ἰσχὺς καὶ βοήθεια * τῶν ἀσθενούντων *, μάρτυς, γεγέννησαι *, θλιβομένων προστάτης *, ἀδικουμένων * ῥύστης θερμότατος * καὶ τῶν βοώντων * ἑκάστοτε πρόμαχος Εὐλογητὸς [ὁ θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν].

δράκων βύθιος * βυθῷ θαλάσσης * παραπεμψάμενος * τοὺς Χριστοῦ στρατιώτας * ἀξίαν δίκην * ὑπὸ τοῦ ὄφεως *, βοᾶν μὴ θέλων *, εὐθέως εἰσπράττεται Εὐλογητὸς θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν.

Ναμάτων τοῦ πνεύματος * πεπληρωμένος *, εὐσεβώνυμος * εὐσεβεῖν ἐκδιδάσκει * τοῦς ἀσεβοῦντας * μετὰ τοῦ Φίλικος *, καὶ ἐκτμηθέντες * τὰς κάρας ἐῤῥίφησαν * ἐν ποταμῷ, εὐσεβῶς δοξολογοῦντες Χριστόν.

Δόξα.

Προστάτα καὶ πρόμαχε * τῶν θλιβομένων *, μάρτυς Καισάριε *, τοὺς πιστῶς σου τὴν μνήμην * ἐπιτελοῦντας * ῥῦσαι πρεσβείαις σου * πάσης ἀνάγκης * βοῶντας ἑκάστοτε Εὐλογητὸς θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν.

Καὶ νῦν Θεοτόκιον.

Λαμπὰς ἀκατάσβεστε *, χρυσῆ λυχνία *, θρόνε πυρίμορφε *, ἀκατάφλεκτε βάτε *, ἀγνὴ παρθένε *, φώτισον, σῶσόν με * τόν σε ύμνοῦντα * καὶ πίστει κραυγάζοντα Εὐλογητὸς θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν.

ᾨδὴ η᾽. Ἑπταπλασίως κάμινον.

Ῥάβδος ἰσχύος δέδοσαι *, καὶ φρουρὸς ὰσφαλέστατος *, τεῖχος καὶ σκέπη * τοῖς πιστοῖς, Καισάριε *. διὸ καταφεύγοντες * ἐν τῷ ναῷ σου κράζωμεν Σκέπασον ἡμᾶς ταῖς πρὸς Θεόν σου πρεσβείαις * ἐν πίστει μελωδοῦντας Ἱερεῖς [ἀνυμνεῖτε *, λαὸς ὑπερυψοῦτε εἶς πάντας τοὺς αἰῶνας].

Ὁλολαμπῆ σε ἥλιον * καὶ ἀστέρα πολύφωτον *, στῦλον εὐσεβείας * και λιμένα ἄκλυστον *, Καισάριε, ἔχουσα *, τῶν πιστῶν ὁμήγυρις * πάσης ἐπηρείας τῶν δαιμόνων λυτροῦται * ἐνθέως μελωδοῦσα * · Ἱερεῖς εὐλογεῖτε *, λαὸς ὑπερυψοῦτε εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας.

Φίληξ ἱερώτατος * καὶ μέγας Εὐσέβειος *, δυὰς θεία * καὶ σεπτὴ καὶ πάντιμος *, Τριάδα κηρύττουσα * τὴν παντουργὸν καὶ σύνθρονον *, ξίφει κεφαλὰς ἐναπετμήθη προθύμως *, καὶ αὐθις ἀπεῤῥίφη * ποταμίοις ἐν ῥειθροις *, Χριστὸν δοξολογοῦσα εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας.

Ευλόγησις.

Ῥώμης τὸ ἐγκαλλώπισμα *, Τερρακίνης τὸ καύχημα *, κλέος Ἀφρικῆς καὶ * κόσμου ἀγαλλίαμα *, προστάτα Καισάριε *, ῥῦσαι ἡμᾶς, δεόμεθα *, πάσης ἐπηρείας * τοῦ ἐχθροῦ ἐκβοῶντας Οἱ παῖδες εὐλογεῖτε *, [ἱερεῖς ὰνυμνεῖτε *], λαὸς ὑπερυψοῦτε εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας.

Καὶ νῦν Θεοτόκιον.

οὐρανοῖς ἀχώρητος *, Σεραφὶμ ἀπρόσιτος *, ἄχραντος ὑπάρχων * κατ᾽ οὐσίαν κύριος *, χωρεῖται ἐν μήτρᾳ σου * καὶ προσιτός μοι γίνεται *, πάντας διασώζων * τοὺς πιστῶς μελωδοῦντας Οἱ παῖδες εὐλογεῖτε *, ἱερεῖς ἀνυμνεῖτε *, λαὸς ὑπερυψοῦτε εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας.

ᾨδὴ θ᾽. Ἐξέστη ἐπὶ τοῦτο.

κόσμος τῶν θαυμάτων σου τῷ φωτὶ * αὐγαζόμενος τὴν θείαν μνήμην σου * ἐπιτελεῖ *. ᾄδει δέ κηρύττουσα εὐσεβῶς * Ἀφρικὴ τὰ σπάργανα *, ἄθλα Τερρακίνα καὶ τὴν ταφὴν *, Ῥώμη τοῖς λειψάνοις * κομπάζει καὶ καυχᾶται *, θεομακάριστε Καισάριε.

Νικήσαντες τὴν πλάνην νεανικῶς * καὶ στεφάνους τῆς νίκης δεξάμενοι * παρὰ θεοῦ *, πάντας διασώζουσι τοὺς πιστοὺς * Καισάριος ἔνδοξος * Ἰουλιανός τε ἱερὸς *, Ἐυσέβιος καὶ Φίλιξ *, οἱ μάρτυρες τοῦ λόγου *, οὓς ἐπαξίως μακαρίσωμεν.

Ὡς πύργοι ἐκκλησίας τῆς τοῦ Χριστοῦ *, ὡς λιμένες πιστῶν γαληνότατοι *, ὡς ἐκλεκτὰ * ξύλα παραδείσου τοῦ νοητοῦ *, ὡς οὐρανοῦ κειμήλια *, ὡς προστάται πάντων χριστιανῶν *, τῷ κόσμῳ τὴν εἰρήνην *, τοῖς πᾶσι σωτηρίαν * ύμῶν πρεσβείαις πρυτανεύσατε.

Δόξα.

Σοφία ἐνυπόστατε τοῦ Θεοῦ *, χαρακτὴρ καὶ εἰκὼν καὶ ἀπαύγασμα *, λόγε Θεοῦ *, στέφανε καὶ δόξα τῶν ἀθλητῶν *, αὐτῶν ταῖς παρακλήσεσιν * σῶσον τοὺς ἐλπίζοντας ἐπὶ σοὶ *, ὁμόνοιαν, εἰρήνην *, εὐστάθειαν, γαλήνην * ταῖς ἐκκλησίαις σου δωρούμενος.

Καὶ νῦν Θεοτόκιον.

Μακάριος, παρθένε, σὸς λαὸς *, προστασίαν θερμὴν κεκτημένος σε *, τὴν ἀληθῶς * μεμακαρισμένην ἐν γυναιξὶν *, ὡς ἐν γαστρὶ χωρήσασαν * πᾶσι τὸν ἀχώρητον ὡς θεὸν θεὸν διό σε θεοτόκον καὶ γλώσσῃ καὶ καρδίᾳ * ὁμολογοῦντες μεγαλύνομεν.

Kalendis Novembris.

Vespere canon sancti Cæsarii toni obliqui IV, sub acrostichide: Illustrem celebro Cæsarium ex corde. Bartholomæi (junioris).

Ode I in tono obliquo IV: Aurigam Pharaonis.

Tu qui Christi fulgidus, gloriose martyr Cæsari, adstas throno cum angelorum ordinibus, amore te honorantes ac sanctam tui memoriam agentes precibus tuis libera a tentationibus ac tribulationibus.

Aurora apparuisti intelligibilis, Cæsari, caliginem profundissimam diabolici erroris expellens fulgoribus sancti certaminis, et fidelium corda pie te cantantium miraculis illustrasti undique.

Juvenis, pulcher, decorus minister mysteriorum Christi constitutus, o vere athleta Cæsari, fecisti ut desinerent execrandæ idolorum hostiæ, et Trinitatis illustrasti dogma adorandum per fines orbis.

Gloria.

Ornatus certaminum stigmatibus et purpuream portans vestem tuis sanguinum fluentis tinctam, gloriose Cæsari, adstas coram Domino universorum, et cum fide laudantibus te tribue misericordiam precibus tuis.

Ad Dei Genitricem.

Rubus in monte ignifer, purissima, præfiguravit te; ignem enim fers incomprehensibilis naturæ et manes incombusta. At precor, passiones animæ meæ comburas et mentem meam illumines, domina.

Ode III: Firmans ab initio.

Leonis adinstar confidens, Cæsari, præmium reportans, animose in stadio stetisti, coarguens hostium execrabiles superstitiones et ab acerba morte errantes eruens.

Habens cor mundum, Spiritus Sancti habitaculum, beatissime, factus es; et verborum tuorum vecte delubra solo æquasti idolorum errorisque vere putrida machinamenta.

Videns Leontius lumen inaccessibile, o laborum præmia ferens, luminis te filium circumfulgens, deceptionis horrendam caliginem dereliquit et Christo credens filius lucis ostensus est.

Gloria.

Tribuas nobis propitiationem ac peccatorum remissionem, misericordissime Christe, et precibus Cæsarii sapientis mundo tuam donans pacem et tranquillitatem ecclesiis tuis, ut misericordiæ viscera habens.

Ad Dei Genitricem.

Incomprehensibile est prodigium tuum, o Deipara, ut parias progenitorum creatorem, et lactes ut mortalem eum qui ducit lac [in tua ubera], et feras in ulnas omnia ferentem verbo.

Kathisma toni 1: Sepulcrum tuum, Dne.

Devicto viriliter idolorum errore, accepisti a Deo miraculorum gratiam, et scaturiens sanationibus curas morbos; unde hodie sanctissimam tui memoriam celebramus festo, et venerandum honoramus, Cæsari, caput tuum.

Ode IV: Tu virtus mea, Dne.

Aurora veluti splendida memoria tui surgens in mundo, sancte Cæsari, illuminat universam terram, et expellit diabolicas, martyr, phalanges, et passionibus mederis cum fide cantantium: Virtuti tuæ gloria, o amator hominum.

Templum venerabile ac sanctum Christi tui vocatus, templo profano dejecto robore divino, erroris sacerdotem Firminum, martyr Cæsari, morti transmittis non volentem clamare: Virtuti tuæ gloria, o amator hominum.

Pro eo, sancto martyrio functe Cæsari, Dominus indutus lumine ut vestimento juxta psalmum, nudum te stantem in stadio texit lumine ineffabili pie canentem: Virtuti tuæ gloria, o amator hominum.

Gloria

Fulgoribus miraculorum tuorum mundus illustratur, sancte Cæsari, sed eos qui cupide tuam venerandam memoriam colunt atque a Deo missum caput tuum cum fide venerantur sanctificas clamantes: Virtuti tuæ gloria, o amator hominum.

Ad Dei Genitricem.

Virga pura Jesse germinans ostensa es florem pulcherrimum, plantarum omnium creatorem ac Deum ex castis visceribus generans, Dei sponsa, qui mundum decorat et illuminat clamantes: Virtuti tuæ gloria, o amator hominum.

Ode V: Utquid me dereliquisti.

Legis divinæ ut custos super custodias stetisti, martyr Cæsari, ac legitima pro fide decertans victoriæ coronam ac multorum miraculorum a Deo gratiam accepisti, et patronus fidelium nominatus es.

Quam terribilia opera tua et imperscrutabilia, Christe, judicia! Qui prius persecutor, venerando tuo suscepto baptismate ac corpore tuo communicato, statim spiritum impollutis manibus tuis tradidit.

Condemnat morte vitæ præconem te, o per omnia reverende, voluptatis cognomen habens, vere Luxurius, et profundo mari cum certaminis socio presbytero tradit laudes canentem Domini.

Gloria.

Inexpugnabile propugnaculum, murum inconcussum, columnam firmam te Ecclesiæ Christus effecit, o gloriose; cui precibus tuis pacificam tribuas tranquillitatem ac nobis peccatorum remissionem.

Ad Dei Genitricem.

Admirabilis tuus partus atque incomprehensibilis, o Deipara, qui divinam memoriam Cæsarii illustrat miraculis, ac multorum miraculorum fontem, impollutam imaginem figuræ tuæ, monstrat mundo.

Ode VI: Miserere mei, salvator.

Robore creatoris omnium corroboratus divini flaminis, detraxisti inimici putrida munimenta et mundi patronus factus es cum fortitudine, o beatissime Cæsari.

Venerandum tuum ac sacrum corpus una cum certaminis socio, Cæsari, maris profundum accepit littorique illæsum transmisit; cui et curam adhibet ille qui a pietate nomen impositum habet.

Latere tuum nequit, Christe, nec evadi judicium. Nam qui morti tradiderat injuste servos tuos, illico tuis judiciis justis justam per serpentem pœnam solvit.

Gloria.

Erutus ex tentationibus, periculis ac casibus adversis, appare, athleta, cœlitus hodie, sancte Cæsari, cunctis distribuens propitiationem ac magnam misericordiam.

Ad Dei Genitricem.

Qui tergis cherubim ut Deum decet vehitur, ut decet parvulum in tuis ulnis continetur, sanctissima Domina, omnium servatrix cum fide te beatam dicentium.

Condacium, tono II: Quæ sursum sunt quærens.

Virtute Christi armatus, Cæsari, supercilium inimici dejecisti, beate, ac martyrio completo, factus es robustum hominum auxilium ac miraculorum scaturis fontibus, intercedens jugiter pro nobis.

Œcus: Pande mihi.

Ut fluvius pacis, miserationum ut fons misericors, ut commiserationis gurges, ut mare bonitatis, precibus tuæ genitricis passionum mearum fluctibus pacatis, cogitationum tempestatibus sedatis misericordi inclinatione, pace ac tranquillitate animo meo repleto, dignare me athletam tuum Cæsarium digne laudare carminibus. Intercedens, etc.

Propter Christum, quod te protulit relicto, oppidum Terracinæ, sapiens, suscepisti, ac dejecisti in ipsa execrabiles victimas, et idolorum fana solo æquasti, divina templa in ipsa ædificasti ad gloriam Dei; in profundum autem maris jactatus, magna cum indulgentia illuminas mundum.

Africa sanctis fasciis gloriatur merito, martyr coronate, tuis, Terracina vero certaminibus et luctis ac sepulcro tuo, languet amore et festa celebrat, Roma tuis sanctissime reliquiis magnopere extollitur, splendide mundus tuis prodigiis illuminatus cantat memoriam tui; sed divinis precibus tuis et nos hymnos dicentes tibi illumina.

Ode VII: Dei benignitatem.

Robur atque auxilium infirmorum, martyr, factus es, afflictorum patronus, injuriam patientium liberator ardentissimus ac propugnator hinc inde clamantium: Benedictus Deus patrum nostrorum.

Draco profundus, qui profundo mari tradiderat Christi milites, dignam pœnam per serpentem statim solvit, haud volens clamare: Benedictus Deus patrum nostrorum.

Fluentis spiritus repletus, qui a pietate nomen habet [Eusebius] pie vivere docet impios cum Felice, et cæsi capitibus missi sunt in flumen pie laudes canentes Christo.

Gloria.

Patrone ac propugnator afflictorum, martyr Cæsari, qui cum fide tui memoriam agunt, libera eos precibus tuis ab omni necessitate, clamantes undique: Benedictus Deus patrum nostrorum.

Ad Dei Genitricem.

Lampas inexstinguibilis, aurea lucerna, throne igniformis, rube incombuste, casta virgo, illumina, serva me te laudantem et cum fide vociferantem: Benedictus Deus patrum nostrorum.

Ode VIII: Septempliciter fornacem.

Baculus virtutis datus es ac custos tutissimus, murus ac tegumen fidelibus, Cæsari; quare confugientes in templum tuum clamemus: Protege nos tuis ad Deum precibus in fide cantantes: Sacerdotes [dicite hymnum, populi exaltate in omnia sæcula].

Fulgentissimum te solem ac sidus luminosum, columnam pietatis ac portum haud agitatum, Cæsari, habens, fidelium cœtus omni insultatione dæmonum liberatur divine concinens: Sacerdotes, etc.

Felix sanctissimus et magnus Eusebius, par divinum ac venerandum atque omni dignum honore, Trinitatem prædicans omnium creatricem atque uno residentem throno, gladio capita cæsi sunt libenter et illico abjecti fluminis in fluenta, Christum glorificantes in omnia sæcula.

Benedictio.

Romæ ornamentum, Terracinæ gloria, decus Africæ ac mundi lætitia, patrone Cæsari, libera nos, precamur, ab omni insultatione inimici, exclamantes: Pueri benedicite etc..

Ad Dei Genitricem.

Qui cœlis comprehendi non potest, Seraphim inaccessibilis, impollutus existens substantialiter Dominus comprehenditur in utero tuo et accessibilis mihi fit, omnes servans cum fide canentes: Pueri benedicite, sacerdotes dicite hymnum, etc.

Ode IX: Obstupuit in hoc.

Mundus miraculorum tuorum luce resplendens divinam memoriam tui agit, cantat autem proclamans cum pietate Africa fascias, certamina Terracina et sepulchrum, Roma reliquiis magnopere se jactat ac gloriatur, beatissime in Deo Cæsari.

Victo errore fortiter ac coronis victoriæ receptis a Deo, cunctos servant fideles Cæsarius gloriosus Julianusque sanctus, Eusebius et Felix, martyres verbi, quos digne beatos prædicemus.

Ut mœnia Ecclesiæ Christi, ut portus fidelium tranquillissimi, ut electa ligna paradisi intelligibilis, ut cœli gemmæ pretiosæ, ut patroni omnium christianorum, mundo pacem, cunctis salutem vestris precibus procurate.

Gloria.

Sapientia substantialis Dei, character et imago et splendor, verbum Dei, corona et gloria athletarum, ipsorum intercessionibus serva sperantes in te, concordiam, pacem, constantiam, tranquillitatem ecclesiis tuis donans.

Ad Dei Genitricem.

Beatus, virgo, tuus populus, patronam ardentem possidens te, vere beatam dictam in mulieribus, ut in utero comprehendentem omnibus incomprehensibilem, utpote Deum; quare te deiparam et lingua et corde confitentes magnificamus.

APOLYTICIA SS. CÆSARII ET JULIANI.

EX MSS.

Sequuntur ejusdem officii sanctorum martyrum Cæsarii ac Juliani Apolyticia, ex codice Vaticano, membraneo, folio parvo, n° 9671, seculi XIII; fuit olim Cryptæ Ferratæ. Quem codicem exaravit Joannes Rossanensis, monachus Basilianus, anno 1230. Auctorem ignoramus; Bartholomæum præcedentium hymnorum scriptorem non redolent.

Μηνὶ νοεμβρίῳ α᾽. Τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου μεγαλομάρτυρος Καισαρίου καὶ Ἰουλιανοῦ. Ἀπολυτίκια.

ἦχος β᾽, πρὸς τό· Ἡλίου ἐμιμήσω.

Τὸν γενναῖον ὁπλίτην τῆς εὐσεβείας * καὶ φαιδρὸν ἑωσφόρον γῆς ἑσπερίας * ἐν ὑμνῳδίαις ᾀσμάτων τιμήσωμεν * νῦν καὶ συμφώνως αὐτῷ ἐκβωήσωμεν Μεγαλόμαρτυς Καισάριε, Χριστὸν ύπὲρ ἡμῶν δυσώπει τῶν δούλων σου.

Ἄλλο. ἦχος γ᾽. Εὐφραινέσθω τὰ οὐράνια.

Εὐφραινέσθω Ρώμη σήμερον *, ἀγαλλιάσθω κτίσις ἅπασα *. γὰρ Χριστοῦ στρατιώτης * Καισάριος νῦν συγκαλεῖ * ἀνθρώπους μετ᾽ ἀγγέλων μὲν *, ἀγγέλους σὺν ἀνθρώποις δὲ *, ἀγάλλεσθαι τὸν Χριστὸν δοξάζοντας *, ὡς ζωοδότην, ὅτι κεχάρισται ἡμῖν ἀυτὸν * ἀντιλήπτορα μέγαν, προστάτην εὔσπλαγχνον.

Στιχηρὰ, ἦχος β᾽, πρὸς τό· Ὅτε ἐκ τοῦ ξύλου σε γυμνόν.

Ἴδε * θλίψεις, πόνους, πειρασμοὺς *, ῥύοις ὧν ἡμᾶς τοὺς σοὺς δούλους *, φίλη δυὰς τῷ θεῷ, *, ἔνδοξε Καισάριε *, σεπτὲ Ἰουλιανέ τῶν πταισμάτων τὴν ἄφεσιν *, καλῶν τε τὰς πράξεις * πάντων ὧν φιλεῖ Θεὸς *, καὶ σὺ, καλλίνικον φῶς *, νέμε σαῖς ἐνδόξοις πρεσβείαις * τοῖς εἰλικρινῶς σε τιμῶσιν * ἔλεος καὶ κλέος ἐπουράνιον.

Ἴδε *, ὅτι πάσας μου εἴς σε *, μάρτυς, ἀνεθέμην ἐλπίδας * καὶ πᾶσαν μέριμναν *, ἔνδοξε Καισάριε *, πάγκλυτε, φίλε Χριστοῦ καὶ νυκτὸς καὶ ἡμέρας σοι γνησίως δουλέυειν *, ὅση μοι καὶ δύναμις, μὴ κατοκνήσαιμι σὺ γοῦν * καὶ προστάτης μοι μέγας *, σκέπη καὶ ἀντίληψις θεία * γίνου μοι, καὶ κλέος ἐπουράνιον.

Ὤφθης * ἄλλος· ἥλιος ἐν γῇ *, θάλπων καὶ φωτίζων ἐνθέως * καὶ κατευφραίνων πιστοὺς *, ἔνδοξε Καισάριε *, τῶν ἀθλητῶν καλλονὴ *, ἱερεῖ καὶ συμμάρτυρι σὺν Ἰουλιανῷ φώτισον οὖν, δέομαι *, πάντας κἀμὲ σῷ φωτὶ *, λύων * πειρασμῶν καὶ κινδύνων *, θλίψεων, ἀνάγκης τε πάσης * τοὺς προσκαλουμένους σε, προστάτα θερμέ.

Ἄνθος * παραδείσου ἐκφυὲν * τοῦ θεοφυτεύτου ἐγνώσθης *, δυὰς θεόκλητε *, δένδρον δὲ σωτήριον * τρέφον καὶ σκέπον πιστοὺς *, τῶν θαυμάτων ὡς πέλαγος *, ἐκβίων ἐνθέων ἄθλων *, καρτερίας τε καὶ γενναιότητος * δόξα *, ἀθλητῶν κῦδος, κλέος *, στέφος, βασιλείας πορφύρα μνήσκου καὶ ἡμῶν ἐν θείᾳ δόξῃ σου.

Νᾶμα * πατροπρόβλητον πιὼν *, ποταμὸς ἐγένου θαυμάτων *, σεμνὲ Καισάριε *, ὅθεν σοι περικλυτὸν * ἀνάκτ[ο]ρον ἄναξ καλὸς * θυγατρὸς χάριν δέδωκε * δαιμόνων ῥυσθείσης *, ἄθλον ὡς ἐπίσημον, Ῥώμης ἀρχίμανδρον δρὰς * ὅλης *, σὺν Δαμάσῳ τῷ πάπᾳ * θεῖοι θειωδῶς ἐκτελοῦντες * δόξαν τε πρὸς σὴν, καί σε δοξάσαντες.

Νέος * ὤφθης ὄντως εὐπρεπὴς *, οὐ τὴν ἔξω θέαν δὲ μόνον *, καὶ χαρακτῆρα λαμπρὸς *, ἔνδοξε Καισάριε *, ἀλλὰ καὶ κάλλος ψυχῆς ὡραῖος ἐν κάλλει δὲ * παρὰ υἱοὺς ἀνθρώπων * εἵλκυσε, σέσωκε νυμφίος, ἔρως ψυχῶν ὃθεν * ἀντερῶσί σου πάντες *, θεῖοι ἱερεῖς βασιλεῖς τε *, Δάμασος, Βαλεντινιανὸς βασιλεύς.

Ὅτε * θεῖος ἔρως σῆς ψυχῆς * ἥψατο, γενναίως ἀντέστης * κατὰ Σατᾶν τοῦ πικροῦ *, πάγκλυτε Καισάριε *, καὶ τὸν δὴ τιτρώσκεις δεινῶς * τῇ ῥομφαίᾳ τῶν ἄθλων σου *, ταῖς σπάθαις τῶν πόνων *, φαρετροβελέμνοις σῆς * ὑπομονῆς καρτερᾶς *, πτέρναις * κἀμβαλὼν αὐτὸν ταῖς σαῖς *, γέλων καθορώμενον πᾶσι * καὶ ὡς ἀσθενῆ καταπαιζόμενον.

Ὕμνοις * καὶ ᾠδαῖς σε καὶ ψαλμοῖς *, κρότοις καὶ χοροῖς * ἀνυμνοῦμεν πνευματικῶς * πᾶς πιστὸς, πάντιμε Καισάριε *, ὅν καὶ ἀρχάγγελος πᾶς *, Μιχαὴλ ταξίαρχος *, ἀρχαί τε καὶ θρόνοι * φιλοῦντες συμπλέκονται * καὶ συγχορεύουσί σοι ἔτι * καὶ Χριστὸς σῷ τραχήλῳ * περιφὺς, ὑπέρτιμον στέφει * στέμμασι σὴν κάραν τὴν πολύολβον.

Ῥώμη * πλοῦτον κτᾶται μὲν πολὺν * τοῖς τῶν κορυφαίων λειψάνοις *, Πέτρου καὶ Παύλου σεπτῶν *, Σεβαστιανοῦ, Ζωῆς * καὶ Λαυρεντίου κλεινῶν *, καί σου, θεῖε Καισάριε *, Ἰουλιανοῦ τε λάμπει, καταστράπτεται ὥσπερ ἥλιος * πολλοῖς *, οὐρανὸς ἀναφαίνεται *, σεμνὸς ἀλλος πόλος *. ὅθεν καὶ συγχαίρουσιν * ἀγγέλοις ἄνθρωποι * δόξῃ * τὸν θεὸν εὐλογοῦντες *, καὶ ἡμεῖς τὸ κλέος τοῦ κόσμου * τρόμῳ σε καὶ πόθῳ συγγεραίροντες.

ἦχος πλ. β᾽.

Τὸν φωστῆρα * τῆς τοῦ θεοῦ ἐκκλησίας Καισάριον νῦν τιμήσωμεν ὡς ἔγκριτον μάρτυρα * · οὗτος γὰρ πορφύραν ἐξ αἵματος στολισάμενος, λαμπρὸς * τῶ βασιλεῖ Χριστῷ παρίσταται * σὺν χοροῖς ἀγγέλων, πρεσβεύων ἀεὶ * δωρηθῆναι ἡμῖν τὸ μέγα ἔλεος.

Δόξα, ἦχος πλ. β᾽, πρὸς το · Προτυπῶν τὴν ἀνάστασιν.

Θαυμαστὸς θεὸς ἡμῶν ἐν τοῖς ἁγίοις αὐτοῦ *, θαύμασι καθεκάστην λαμπρύνουσι τὴν γῆν * ἄθλων ταῖς λαμπρότησι καὶ τῶν στιγμάτων * φαεινοτάταις αὐγαῖς ὧν ὡς ἀστὴρ * μέσος διαλάμπων *, ἀθλοφόρε κυρίου, φωταγωγεῖς τοὺς πιστοὺς, καὶ τῶν παθῶν τὸ σκότος * διώκεις τὸ βαθὺ τῶν πρεσβειῶν σου φωτί *. ἀγγέλων στρατιαὶ τῷ τεμένει σου σαφῶς παρεῖσιν *, ἁγιάζουσαι τοὺς ἐν πόθῳ * εὐσεβῶς σήμερον ἐκτελοῦντάς σου * τὴν μνήμην τὴν σεπτὴν *, μέγιστε Καισάριε.

Στιχηρὰ σύντομα.

Ἴαμα τοῖς πιστοῖς * δέδοσαι θεῖον, μάρτυς * Καισάριε τρισμάκαρ *, πρὸς Χριστοῦ βασιλέως * νόσων πασῶν καὶ θλίψεων.

Ὡς δρόσος Ἀερμὼν * δροσίζεις πῦρ πνευμάτων * ἀνθρώπων παρρησίᾳ * κακῶς ἐνεργουμένων * διώκων θείᾳ χάριτι.

Ἅπαντες οἱ πιστοὶ * συνδράμωμεν πρὸς δόξαν * Χριστοῦ τῶν ἀθλοφόρων * καὶ λαμπροτάτων φίλων *, οὕσπερ αὐτὸς ἐδόξασε.

Νάματα ζωηρὰ * βρύεις τοῖς προσιοῦσιν * θαυμάτων ἀεννάων * σὺν Ἰουλιανῷ τε *, θαυματουργὲ Καισάριε.

Νέμει μὲν σοὶ Χριστὸς * τὴν χάριν τῶν θαυμάτων *, ὡς μάρτυρι καὶ φίλῳ *, λαμπρόν σε παντὶ κόσμῳ * δείξας ὡς ἄλλον ἥλιον.

Ἤστραψε σοῦ τὸ φῶς * ἐν Ῥώμῃ βασιλίδι *, ἰᾶσαν βασιλίδα *, βασιλέα δαμάζον * ἐσθλὸν πρὸς πόδας θείους σου.

Σφόδρα σου βασιλεὺς * Βαλεντινιανὸς πόθοις * φλεχθεὶς, ἀνάκτορά σοι * πορίζει πρὸς σὴν δόξαν *, κοσμῶν θείως σὸν τέμενος.

Στέφει Χριστὸς λαμπρῶς * σὴν λαμπροτάτην κάραν * στέφεσιν ὑπερλάμπροις *, καὶ λάμπεις ἐξαστράπτων *, μάρτυς λαμπρὲ Καισάριε.

Δόξα. Ἰδιόμελον.

Σήμερον γῆς πᾶν πέρας φρυκτωρεῖς, Καισάριε τρισμάκαρ, λάμψεσι θαυμάτων ἀπείρων σου· διὸ βροτῶν τὰ πλήθη συνελθόντα σε μακαρίζει χαίροντα, σεβαζόμενα λειψάνων σορὸν ἱερὸν, θεοστέπτους καὶ κάρας σεβόμενα, θεοτόκον δὲ μᾶλλον σεβόμενα, καὶ λαμβάνοντα ῥοῦν χαριτόμβρυτον, δοξάζει σύν σοι Θεὸν, ἐκβοῶντα· Δόξα ἐν ὑψίστοις Θεῷ καὶ ἐπὶ γῆς εἰρήνη, ἐν ἀνθρώποις εὐδοκία.

Kalendis novembris. Sancti et gloriosi magni martyris Cæsarii et Juliani. Apolyticia.

Tono II, ad modulum: Heliæ imitatus es.

Generosum militem pietatis ac splendidum luciferum terræ occidentalis hymnis carminum honoremus nunc atque una voce ipsi exclamemus: Magne martyr Cæsari, Christum pro nobis placa servis tuis.

Aliud, tono III: Gaudeant cœlestia.

Gaudeat Roma hodie, lætetur creatio universa. Christi enim miles Cæsarius nunc convocat homines quidem cum angelis, angelos vero cum hominibus ad lætandum, Christum glorificando ut vitæ datorem, quia largitus est nobis hunc susceptorem magnum, patronum misericordem.

Stichira, tono II, ad modulum: Quando ex ligno te nudum.

Vide afflictiones, labores, tentationes, liberes unde nos servos tuos, carum par Deo, gloriose Cæsari, venerande Juliane, peccatorum remissionem [tribue], pulchororumque operum patrationem omnium quæ amat Deus, et tu pulchræ victoriæ lumen, tribue gloriosis intercessionibus illis qui pure te honorant misericordiam ac gloriam cœlestem.

Vide quod omnes meas in te, martyr, reposu spes et omnem sollicitudinem, gloriose Cæsari, celeberrime amice Christi, ac noctu dieque tibi generose servire, quantum possum, ne tardem; tu itque etiam patronus mihi magnus, tegumen et protectio divina fias mihi ac decus cœleste.

Visus es alter sol in terra, fovens atque illuminans divine et exhilarans fideles, gloriose Cæsari, athletarum pulchritudo, cum sacerdote et martyrii socio Juliano; illumina ergo, precor, omnes et me tua luce, liberans tentationibus et periculis, afflictionibus necessitateque cuncta invocantes te, patrone fervens.

Flos paradiso prognatus a Deo plantato agnitum es, o par a Deo vocatum, arbor salutaris nutriens ac tegens fideles, miraculorum quasi pelagus, occisorum divorum certaminum fortitudinis ac generositatis gloria; athletarum decus, celebritas, corona, regiæ purpura, memento nostri in divina gloria tua.

Fluentum a patre emissum bibens, fluvius factus es miraculorum, venerande Cæsari; unde tibi celebratissimum palatium dominus Augustus filiæ gratia dedit a dæmonibus liberatæ, ut præmium insigne, Romæ rectorem constituens universæ cum Damaso papa, divi divine cultum exhibentes in gloriam tuam et te glorificantes.

Juvenis visus es vere decorus, non solum externo aspectu et forma splendidus, gloriose Cæsari, verum etiam pulchritudine animæ. Speciosus pulchritudine super filios hominum attraxit, servavit sponsus, amor animarum; unde vicissim amant te omnes divini sacerdotes regesque, Damasus, Valentianus imperator.

Quando divinus amor animam tuam amplexus est, generose restitisti Satanæ acerbo, celeberrime Cæsari, et ipsum vulneras vehementer gladio certaminum tuorum, mucronibus laborum, telis ex pharetra tuæ patientiæ fortissimæ, calcibusque evertens ipsum tuis ridiculum spectaculum cunctis et ut infirmum illusum.

Hymnis et canticis te ac psalmis, plausu ac choro laudamus spiritualiter, fideles omnes, omni honore digne Cæsari; quem vel archangelus omnis, Michael dux, principatus et throni amantes constringunt amplexu, et choreas tecum ducunt; insuper et Christus collo tuo inhærens honorificentissimis coronat coronis tuum caput beatissimum.

Roma divitias nacta est multas principum reliquiis Petri et Pauli venerabilium, Sebastiani, Zoës et Laurentii inclytorum, et tuis, divine Cæsari, Julianique; lucet fulget uti sol multitudini, cœlum apparet venerandum, alter polus; unde et congaudent angelis homines cum gloria Deo benedicentes et nos decus mundi cum tremore te et amore honorantes.

Tono obliquo II.

Illuminatorem Dei Ecclesiæ Cæsarium nunc honoremus ut dignum honore judicatum martyrem; hic enim purpurea ex sanguine stolaindutus, splendidus regi Christo adstat cum choris angelorum, orans semper ut donetur nobis magna misericordia.

Gloria, tono obliquo II, ad modulum: Præfigurans resurrectionem.

Mirabilis Deus noster in sanctis suis, miraculis quotidie illustrantibus terram certaminum splendoribus et vulnerum fulgidissimis radiis; quorum ut sidus medius illucescens, martyr coronate Domini, illuminas fideles et passionum dispergis tenebras altissimas, intercessionis tuæ luce. Angelorum exercitus templo tuo jugiter adsunt, sanctificantes eos qui cum amore pie hodie celebrant tui memoriam venerandam, maxime Cæsari.

Versus concisi.

Medicina fidelibus datus es divina, martyr Cæsari beatissime, per Christum regem, morborum omnium et afflictionum.

Ut ros Aermon rore tuo exstinguis ignem spirituum, eos ab hominibus quos confidenter male vexant expellens divina gratia.

Universi fideles concurramus ad honorem Christi martyrum coronatorum et splendidissimorum amicorum quos ipse honore affecit.

Fluenta vitalia manas adeuntibus miraculorum perennium, una cum Jualiano, o prodigiorum patrator Cæsari.

Largitur quidem tibi Christus gratiam miraculorum ut martyri et amico, splendidum te universo mundo exhibens ut alterum solem.

Effulsit tuum lumen Roma in regia, medicatum reginæ, imperatorem subigens probum ante pedes divinos tuos.

Vehementer tui imperator Valentinianus amoribus exardens palatium tibi procurat ad tuam gloriam, exornans divine tuum templum.

Coronat Christus splendide tuum splendidissimum caput coronis præclaris, et splendes fulgurans, martyr splendide Cæsari.

Gloria, Idiomelon.

Hodie terræ cunctos fines signis illustras, Cæsari beatissime, fulgoribus miraculorum innumerorum tuorum; quare hominum multitudines convenientes te beatum dicunt gaudentes, venerantes reliquiarum loculum sanctum, atque a Deo coronata capita venerantes, magis autem deiparam venerantes, accipientes fluxum gratiis scaturientem, glorificant tecum Deum exclamantes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax, in hominibus bona voluntas.

PASSIO PRIMA SS. CÆSARII ET JULIANI
cum periphrasi græca ex codice Vaticano 1608.

Cæsarius diaconus, martyr Terracinæ (S.)
Julianus presbyter, martyr Terracinæ (S.)

BHL Number: 1511

EX MSS.

[Praefatio]

Hanc Passionem, quam in Comment. præv., p. 84, num. 3, majorem appellavimus, suppeditarunt nobis codices omnino quinquaginta quinque; quorum plerique summa diligentia collati sunt, lectionum varietate minutissime notata. In paucis tamen ita diligentiam temperavimus, ut quum ab optimis exemplaribus nulla fere in voce discreparent, ab annotanda lectionum varietate omnino aut fere omnino abstinuerimus; quibus adde codicem Florentinum notatum infra, num. 8; quum enim nonnisi fragmentum Passionis in eo legatur, variantes lectiones ex eo non excerpsimus. Satis autem veremur ne putidioris studii in minutiis prosequendis aliqui nos accusent. Sed temporibus aliquid dandum fuit. Præterea in tot notarum millibus nihil nos humani passos esse non credimus, putamus tamen nullum alicujus momenti errorem commissum esse. Codices ita distribuimus ut secundum varias regiones in quibus sunt reperti sequenti modo exhibeantur:

CODICES ITALIÆ. — 1. Romanus, e bibliotheca archivi capituli basilicæ S. Petri, membraneus, folio maximo, ex armario A, n° 5, seculi IX; hoc lectionarium existimatur basilicæ S. Petri dono datum a S. Zacharia I: ita Grimaldus sacrista, qui scripsit jussu Fabritii Veralli, canonici S. Petri, præfecti bibliothecæ et archivo, anno 1598. In hoc codice quum plura sint quæ recenti manu fuere suppleta, ea retinuimus quæ prius scripta sunt, ubi hæc adhuc legere licuit; quando autem aliqua verba antiquæ scriptioni superddita accepimus, id notandum semper curavimus. — 2. Romanus, e bibliotheca Casanatensi (supra Minervam), membraneus, folio mediocri, A 11, 28, partim seculi IX, partim seculi X. Passio Cæsarii videtur seculi X. — 3. Sublacensis, monasterii Sanctæ Scholasticæ, membraneus, folio magno, seculi X vel XI. — 4. Florentinus, e bibliotheca Laurentiana, membraneus, folio maximo, plutei 20 cod. 1, seculi XI. — 5. Florentinus, ex eadem bibliotheca, membraneus, folio maximo, seculi XI. Fuit bibliothecæ Strozzianæ Florentiæ, n° 2. Passionarium et homiliarium. SS., pars 2. — 6. Florentinus, e bibliotheca Laurentiana, membraneus, folio maximo, seculi XI. Fuit bibliothecæ ædilium Florentinæ ecclesiæ, n° 139. Passionarium et homiliarium. — 7. Florentinus, e bibliotheca Laurentiana, membraneus, folio maximo, seculi XI. Fuit bibliothecæ ædilium Florentinæ ecclesiæ, n° 132. Passionarium a mense julio usque ad vigiliam S. Andreæ. — 8. Florentinus, e bibliotheca Laurentiana, membraneus, folio maximo, seculi XI. Fuit bibliothecæ Cisterciensis Arnutinæ, n° 2. Habet fragmentum Passionis Cæsarii. — 9. Neapolitanus, e bibliotheca Borboniana, nunc dicta nationali, membraneus, folio maximo, n° VIII, B 2, seculi X vel XI. — 10. Romanus, e bibliotheca Casanatensi (supra Minervam), membraneus, folio maximo, seculi XI vel XII. Passionalis tomus secundus. — 11. Florentinus, e bibliotheca Laurentiana, membraneus, folio maximo, seculi XI vel XII; plutei 20 cod. 2. — 12. Ravennas, e bibliotheca capituli cathedralis ecclesiæ, membraneus, folio maximo, partim seculi XII, partim seculi XIII. Passio Cæsarii est seculi XII. — 13. Florentinus, e bibliotheca Laurentiana, membraneus, folio maximo, seculi XII, plutei 20 cod. 4. Fuit Canacci Florentini. — 14. Vaticanus latinus reginæ Sueciæ, membraneus, folio minori, n° 496. — 15. Vaticanus lat. membraneus, folio maximo, n° 5696, seculi XII. — 16. Neapolitanus, e bibliotheca Borboniana, nunc dicta nationali, membraneus, folio maximo, seculi XII, n° VIII, B 44. — 17. Romanus, e bibliotheca Barberiana, membraneus, folio maximo, n° 12, 29, seculi XII. — 18. Romanus, e bibliotheca archivi capituli basilicæ S. Petri, membraneus, folio maximo, ex armario A 7, seculi XIII. — 19. Vaticanus lat. reginæ Sueciæ, membraneus, n° 524, seculi XIII. — 20. Vaticanus, membraneus, folio minori, n° 1608, ut videtur seculi XI. In præfixo folio legitur: τοῦτο βιβλίον ἦν τῆς μονῆς τῆς Κρυπτοφέρρης. Plura continet, inter quæ: Μαρτύριον τοῦ ἁγίου Καισαρίου καὶ τῶν σὺν αὐτῷ. Hæc est periphrasis græca Passionis latinæ S. Cæsarii, quam e regione textus latini edimus; a quo perparum recedit. — 21. Apographus ex codice longobardico monasterii S. Joannis Capuæ; hunc inter documenta a prædecessoribus nostris comparata reperimus. — 22. Casinensis, e bibliotheca monasterii O. S. B., membraneus, folio magno, seculi XI, longobardicus. — 23. Romanus, e bibliotheca Vallicellana, membraneus, folio maximo. Vitæ SS., tom. IX, pag. 145; seculi X exeuntis. — 24. Florentinus, e bibliotheca Laurentiana, n° 300, membraneus, folio magno, seculi XIII. Fuit Vallisumbrosæ, n° 663. — 25. Florentinus, e bibliotheca Laurentiana, membraneus, folio maximo, n° 302, seculi XIII. Fuit Vallisumbrosæ 662.

CODICES GALLIÆ. — 26. Parisinus, bibliothecæ nationalis, membraneus, folio minori, n° 5299, seculi IX. Fuit bibliothecæ Puteani (Dupuy), senatoris Parisiensis, n° 4175. — 27. Tricassinus, bibliothecæ publicæ, membraneus, n° 1248, seculi IX vel X. — 28. Parisinus, bibliothecæ nationalis, membraneus, folio maximo, n° 16733, seculi XII. Fuit S. Martini a Campis, Ord. Cluniac. — 29. Parisinus, bibliothecæ nationalis, membraneus, folio magno, n° 17006, seculi XII. — 30. Parisinus, bibliothecæ nationalis, membraneus, folio maximo, n° 15436, seculi XI. Datus olim domui Sorbonæ a Petro Blanger, socio Sorbonico, qui emerat eumdem a capitulo S. Marcelli. Præcedunt officia Immaculatæ Conceptionis et Corporis Domini, manu seculi XIII. — 31. Tricassinus, n° 7, seculi XII. — 32. Parisinus, bibliothecæ Nationalis, membraneus, folio magno, n° 11753, seculi XII. — 33. Montis Pessulani, e bibliotheca scholæ medicinæ, membraneus, folio maximo, n° 30, seculi XII. Passio Cæsarii neque in indice neque in catalogo recensetur. — 34. Divionensis, bibliothecæ publicæ, membraneus, folio maximo, n° 383, seculi XII exeuntis. Fuit olim Cistercii. — 35. Montis Pessulani, e bibliotheca scholæ medicinæ, membraneus, folio maximo, n° 1, seculi XIII. — 36. Duacenus, bibliothecæ publicæ, membraneus, folio magno, n° 724, seculi XIII vel XIV. — 37. Parisinus, bibliothecæ nationalis, papyraceus, folio minori, n° 14652, seculi XV. Fuit S. Victoris, n° 86. CODICES GERMANIÆ. — 38. Vindobonensis, e bibliotheca Cæsarea, n° 332, seculi XII. — 39. Vindobonensis, e bibliotheca Cæsarea, n° 330, seculi XIII. — 40. Admuntensis, e bibliotheca monasterii Admuntensis O. S. B., in Styria, membraneus, folio maximo, n° 2, seculi XIII; legendarium. — 41. Admuntensis, e bibliotheca ejusdem monasterii, membraneus, folio parvo, n° 412, seculi XIII. — 42. Admuntensis, e bibliotheca ejusdem monasterii, membraneus, folio minori, n° 94, seculi XIII; passionale. — 43. S. Maximini apud Treviros, membraneus, folio magno, seculi XIV. Fuit monasterii S. Maximini, Treviris; nunc est apud quemdam civem Trevirensem.

CODICES BELGII. — 44. Bollandianus, e museo nostro, membraneus, folio magno, n° 4, partim seculi X, partim XIII. Passio Cæsarii est seculi X. — 45. Namurcensis, e bibliotheca seminarii, membraneus, folio maximo. — 46. Namurcensis, e bibliotheca publica, membraneus, folio magno, n° 15, seculi XII. Fuit S. Huberti in Arduenna. — 47. Bruxellensis, e bibliotheca regia, membraneus, folio magno, n° 9289, seculi XII. Fuit S. Laurentii. — 48. Bruxellensis, e bibliotheca regia, membraneus, folio minori, n° 21855; anni 1277. — 49. Bruxellensis, e bibliotheca regia, membraneus, folio magno, n° 206, seculi XIII. — 50. Bruxellensis, e bibliotheca regia, membraneus, folio magno, n° 7487 – 91, seculi XIII. — 51. Bruxellensis, e bibliotheca regia, membraneus, folio maximo, n° 9120. — 52. Leodiensis, e bibliotheca publica, membraneus, folio maximo, n° 210, antea 58, sec. XII. — 53. Bruxellensis, e bibliotheca regia, membraneus, folio maximo, n° 7460, seculi XIII. Fuit abbatiæ apud Vallicellas, dein Moreti, postea musei Bollandiani Antverpiæ. — 54. Apographus ex manuscripto vetustissimo Audomarensi, e bibliotheca regia Bruxellensi, n° 8929, olim musei Bollandiani.

NEERLANDIÆ. — 55. Haganus, e bibliotheca regia n° 14, seculi XV. Fuit Sororum S. Catharinæ Mudæ.

CAPUT PRIMUM.
Cæsarius ex Africa Terracinam veniens, dirum juvenis sacrificium improbat; mittitur in carcerem.

[1] Τῷ καιρῷ ἐν ᾧ Κλαύδιος τὴν ἑαυτοῦ μητέρα ξίφει ἀνεῖλεν, ὑπὸ τοῦ θυμοῦ πλεῖον ἐμμανὴς τοιαύτην διάταξιν κατὰ πάσης τῆς οἰκουμένης ἐξέθετο, ὅπως ἅπαντες ἀπὸ τῆς τῶν θεῶν θρησκείας μὴ ἐγκλίνωσιν, ἀλλὰ τὰς συνήθεις αὐτῆς ἐπιτελεῖν ἤγουν προσφέρεσθαι θυσίας. Τῷ οὖν καιρῷ ἐκείνῳ ἐν ᾧ ἑαυτοῦ παράνομοι διατάξεις ἅπασιν κατάδηλοι γεγόνασιν, ἦν τις ἀρχιερεὺς τῆς τῶν εἰδώλων θρησκείας θεραπευτὴς ὑπάρχων, τοὔνομα Φιρμίνος, πόλεως Καμπανίας ἥτις κέκληται Τεῤῥακίνα.

[2] Οὕτως τοίνυν τὸ ἀσεβὲς καὶ ἀθέμιτον τοῦτο διεπράττετο ἔργον ἐφ᾽ ἑκάστῳ ἐνιαυτῷ κατὰ τὴν ἡμέραν τῶν καλανδῶν ἰανουαρίων, ὥς φησιν, ὑπὲρ τῆς σωτηρίας τῆς πολιτείας καὶ τῶν ἀρχόντων, ὑπονοσσεύων τοὺς ἀφιλεστέρους· ἀνθρώπους, οὓς καὶ ἤπολλεν ἡδυφαγίαις τισὶν καὶ κοσμήμασιν ἐξαπατῶν τούτους, ὡς εἴρηται, ὅπως ὡς ἂν εἰ διὰ τῆς πολιτείας καινὸν ὄνομα ἐκτελέσωσιν ὠμοτάτης παῤῥησίας· οἳ καὶ λαβόντες θησαυροὺς καὶ κόσμον πολὺν λόγῳ ἵππων ἔτι δὲ καὶ ὅπλα πολεμικὰ δεξάμενοι, σὺν αὐτοῖς κρημνίσωσιν ἑαυτοὺς, ὥς φησιν ἔπαινον νομίζεσθαι παρὰ τῶν ἐν τῇ πόλει Τεῤῥακίνῃ οἰκούντων.

[3] Καὶ ἰδού τις νεανίας ὡραῖος τῇ ὄψει πάνυ διάγων ἐν τῇ αὐτῇ πόλει ὀνόματι Λουκιανὸς, ὅστις τοῖς τοῦ σώματος πάθεσιν καὶ λαγνείαις ἀνετρέφετο πάντοτε κατεξαίρετον δὲ κατὰ τὴν ἡμέραν τῶν καλανδῶν ἰανουαρίων, καὶ τοῦτο διαγέγονεν ἕως τῆς αὐτοῦ ἀναιρέσεως. Τοίνυν κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν καιρὸν καταλαβὼν μακάριος Καισάριος διάκονος ἀπὸ τῆς Ἄφρων χώρας, κατήντησεν ἐν τῇ πόλει τῇ ἐπονομαζομένῃ Τεῤῥακίνῃ.

[4] Καὶ ἰδὼν τὸν αὐτὸν νεανίαν παρερχόμενον ὡραῖον πάνυ, Λουκιανόν φημι, ἐπυνθάνετο παρά τισιν τῶν πολιτῶν τί ἄρα δοκεῖ κόσμησις αὐτὴ ὑπάρχει. οἱ οὖν πολῖται εἶπον αὐτῷ· Εἰς ἀναίρεσιν τοῦ σώματος αὐτοῦ ἔστιν τοιαύτη κόσμησις. πρὸς οὓς μακάριος Καισάριος διάκονος ἔφη· Ὁρκίζω ὑμᾶς τὸν θεὸν τὸν παντοκράτορα, ἳνα μοι κατάδηλον ποιήσητε τὸ δι᾽ ἣν αἰτίαν κακότεχνος ἐπίνοια αὐτὴ ἔστιν.

[5] Πρὸς ὃν ἀποκριθέντες οἱ πολῖται εἰπον· Οὗτος ἀνατρέφεται ὡς ἀρεστὸν αὐτῷ εἶναι δοκεῖ. πρὸ γὰρ ἓξ καὶ ὀκτὼ μηνῶν τοῦ καιροῦ τῆς αὐτοῦ κοσμήσεως, ἀνελθὼν εἰς τὸ ὄρος τὸ πρὸς θάλασσαν βλέπον, καὶ καταβληθεὶς ὑπὸ τοῦ ἵππου αὐτοῦ, ὥς φησιν, ὑπὲρ σωτηρίας τῆς πολιτείας καὶ τῶν ἀρχόντων, ἀλλὰ μὴν καὶ ὑπὲρ τῆς τῶν πολιτῶν εὐημερίας, ἔτι δὲ καὶ τὸ ὄνομα αὐτὸν ἔχειν καινῆς δόξης, αὐτὸς ἑαυτὸν ἐκρήμνισεν καὶ παρέδωκε τῷ θανάτῳ. οὕτινος τὸ σῶμα μετὰ μεγάλης τιμῆς συστέλλεται καὶ ἐν τῷ ναῷ τῶν θεῶν ἡμῶν ἀπάγεται, κἀκεῖσε πυρίκαυστον συντελεῖται. καὶ τέφρα αὐτοῦ ἐν τῷ αὐτῷ ναῷ τῶν θεῶν εἰς σωτηρίαν τῆς πολιτείας καὶ τῶν πολιτῶν ἀποτίθεται.

[6] Τότε μακάριος Καισάριος διάκονος ἀκηκοὼς τὸ δυσσεβὲς τοῦτο ἀτόπημα, ἔφη πρὸς πάντα τὸν περιεστῶτα αὐτῷ λαὸν· Ὡς ἀτυχέστατοι ὑμεῖς ὑπάρχετε, οἵτινες παραδίδοτε ψυχὰς ἀθώους εἰς ἀπώλειαν τῷ διαβόλῳ, οἵτινες οὔτε έν τῷ νῦν, οὔτε ἐν τῷ μέλλοντι αἰῶνι ζωὴν αἰώνιον κληρονομῆσαι δυνήσεσθε. ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις ἐν αἷς ταῦτα ἐπράττοντο, ἧν μακάριος Καισάριος ἐν αὐτῇ τῇ πόλει κρυπτόμενος μέχρι τῆς ἡμέρας τῶν καλανδῶν ἰανουαρίων παρά τινι χριστιανῷ, δούλῳ θεοῦ ὑπάρχοντι ἐν τῷ λεληθότι, οὕτως ἀμφότεροι εὐχαῖς καὶ ἀγρυπνίαις ἐπιτελοῦντες τῷ θεῷ καὶ κυρίῳ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῷ, καὶ ψάλλοντες νυκτὸς καὶ ἡμέρας διηνεκῶς.

[7] Καταλαβούσης δὲ τῆς ἡμέρας τῶν καλανδῶν ἰανουαρίων, ἐγένετο συνδρομὴ παντὸς τοῦ λαοῦ τῶν πολιτῶν, καὶ ἐλθὸν ἅπαν τὸ πλῆθος εἰς τὸν ναὸν τοῦ Ἀπόλλωνος, ἤγαγον τὸν αὐτὸν ἄνδρα Λουκιανὸν νεανίαν πάνυ ὡραιότατον τοῦ ἐπιθῦσαι πρῶτον θυσίαν ὑπὲρ σωτηρίας τῆς πόλεως καὶ τῶν πολιτῶν.

[8] Ἐλθὼν δὲ μακάριος Καισάριος ἤρξατο κράζειν καὶ λέγειν· Ἄνδρες σοφοὶ, τί ποιεῖτε τὸ ἄθεμι καὶ παράνομον ἀτόπημα τοῦτο; οὐχὶ δίκαιόν ἐστιν ἵνα ὑπὲρ τὴν ζωὴν τῷ θανάτῳ παραζώσητε τοὺς ἀνθρώπους; ποῖον αἰσχρὸν τῷ θανάτῳ παραδοθῆναι αἶμα ἀθῶον.

[9] Αὐτῇ τῇ ὧρᾳ μετὰ τὴν θυσίαν ἐπέβη νεανίας μετὰ τοῦ ἵππου, καὶ συσχεθεὶς μανίᾳ ἤρξατο θυμομαχῶν ἐλαύνειν τὸν ἵππον, καὶ ἀνελθὼν εἰς τὸ ὄρος ἐκρήμνισεν ἑαυτὸν καὶ οὕτως ἀπέθανεν.

[10] Ὅπερ θεασάμενος μακάριος Καισάριος ἐβόα λέγων· Οὐαὶ τῇ πολιτείᾳ καὶ τοῖς ἄρχουσιν οὕτινες ταῖς τοῦ βίου ματαίαις ὀνηροπολίαις συμπεφυρμένοι περιπλέκονται, ἔτι δὲ καὶ τῇ ἐκχύσει τῶν ἀθώων αἱμάτων σιτεόμενοι ἐπιτέρπονται· ἵνα τί οὕτως ἀπολλύετε ψυχὰς ἀνθρώπων τῇ τοῦ διαβόλου ἀπάτῃ χλευαζόμενοι;;

[11] Ἀκούσας δὲ ταῦτα Φιρμίνος ἀρχιερεύς τῶν εἰδώλων, καὶ ἑωρακὼς τὸν μακάριον Καισάριον φήσαντα ταῦτα, ἐκέλευσεν αὐτίκα κρατηθῆναι αὐτὸν μετὰ πάσης ἀσφαλείας καὶ τοῦτον κατακλεισθῆναι ἐν τῇ δημοσίᾳ εἱρκτῇ. Τὸ δὲ σῶμα τοῦ δυσσεβοῦς Λουκιανοῦ κιανοῦ ἐκέλευσεν ἐπιμελῶς συναχθῆναι, καὶ κατὰ τὸ εἰωθὸς αὐτῷ ἀπήγαγεν εὶς τὸν ναὸν τοῦ Ἀπόλλωνος, καὶ τοῦτο πυρὶ ἀνήλωσεν· καὶ οὕτως θυσίαις ἐκόσμησεν τὸν ναὸν τοῦ Ἀπόλλωνος.

[Tempore Neronis Terracinæ] Tempore [temporibus 2.] quo Claudius matrem suam necavit gladio, furore arreptus [arrepto 10.] talem [om. 17.] auctoritatem [suam add. 17.] per totum [om. 50.] orbem [mundum 46.] divulgavit [(auct. p. t. o div.) p. t. o. div. auct. 2.] ut omnes [nullus 21, 36, 53; omnibus 31; om. 13; homines add. 9; auderet add. 21; qui add. 43.] a cultura [(a cult.) ad culturam 12, 50.] deorum non recederent [(non rec.) recedere 21 , recederet 36, 53, accederent 50.] et [sed 36, 46, 47, 53; sed magis omnes 21.] consueta exercerent [exercere 10; exerceret 12.] sacrificia [(et cons. ex. sacr.) aut acerrimis suppliciis interirent vel ad consueta sacrificia redirent 43; (ex. sacr.) sacr. ex. 21.] . Factum est [(f. e.) erasum 19, eo 21, erant 46, 47.] autem [(e. a.) a. e. 11.] tempore [om. 19.] ipso [om. 45; illo 2, 14; ipsius 11; (t. i.) i. t. 53.] quo [quod 12; ut 11.] sacra ejus [ei 52; (s. e.) ejus præceptio 9, sacrilega ejus lex 31, 33, 34, sacrificii jus 45, sanctio 49.] omnibus innotuit [innotuissent 11; innotuerunt 36; innotuerat 55; (ipso-innotuit) om. 21.] , erat [om. 11; quidam add. 5; quidem add. 17.] Firminus [autem add. 11.] quidam [om. 4; nomine 5, 17; (F q.) q. F. 10.] pontifex [idolorum add. 21.] civitatis [civitate 10; in civitate 21.] Campaniæ cui [quod 1, 2, 3, 5, 10, 14, 19, 48, 53; quæ 9, 21; cujus 17, 27, 33, 34, 52, 55.] est vocabulum [vocabulo 2; (e. v.) dicitur 21, v. e. 17, 49.] Terracina [Terracinæ 1, 2, 3, 9, 17, 19, 21, 31, 33, 38, 45, 50, 52, 54, 55.] a.

[2] [quotannis civis neci se devovet.] Hoc [hic 36, 38, 49, 55; hæc 13; qui 31, 33, 34; qui hoc 50.] faciebat [om. 31, 33, 34; faciebant 3; Claudius add. 45; sacrificium add. 49.] per singulos annos [dies 5.] die [om. 5; a die 3.] kal. januariarum [(k. j.) in kalendis januariis 55.] quasi pro salute reipublicæ et principum. Suadebat [persuadebat 11, 13; suadens 45, 53; de 49.] hominibus ignaris [(h. i.) homines ignaros 11, enim omnes 13.] , quos ita [om. 11, 17, 49.] perdebat [per anni spatium exerceri faciebat 49.] deliciis [(p. d.) d. p. 17.] et ornamentis; qui hoc persuadebat [suadebat 23; (q. h. p.) om. 11, 15, 31, 33, 34. 36, 38, 55, suadens 17, 49, q. per hoc suadebat 12.] eis [om. 9; (p. e.) e. p. 53.] ut propter rempublicam [reipublicæ 17, 47.] nomen [(p. r. n.) pro reipublicæ nomine 11.] exercerent [exerceret 2, 45; sibi facerent 49.] crudelis [crudelitas 38; reliqui præter 17 et 49, crudelitatis; et add. 5, 9, 26, 38, 53.] audaciæ [audaciam 11; audacia 13. 31, 33, 34; nomen audaciæ 4, 6, 7, 8, 12, 16, 18 – 25, 27 – 30, 32, 35 – 37, 39 – 44, 46 – 48, 51, 54 – 55; (c. a.) om. 49, se ad crudelem audaciam 17.] ; qui [ut 17; et 36, 49; quatenus 31, 33, 34.] acceptis [om. 26. 27, 50.] thesauris et [(th. e.) om. 11, 13.] ornamentis equorum [equo 11, 13; (o. e.) e. o. 17.] et armis [arma 2, 3, 5, 10, 11, 13, 31, 34, 45.] belligeratorum [bellica 11, 13; bellicis 17.] acceptis [om. 11, 13, 34, 48, 49, 53, 55; accepta 1, 2, 3, 5, 9, 10, 15; ut 14.] , præcipitio se [om. 2, 3; (p. s.) s. p. 14.] mergerent [mergeretur 3; mergeret 14, 45; remergerent 13; merserunt 52.] et [om. 52; hoc add. 17.] quasi [(e. q.) om. 50.] ad laudem [(a. l.) ita 1, 50, 53, laus 9, 11, 13, 17, 49, 50, laudi 31, 33, 34, reliqui omitt. ad.] esset [ita 1, 2, 5, 9, 10, 11, 13, 17, 31, 33; essent 15, 34; erat 49; om. 50, 53; reliqui esse.] eorum [(es. eor.) eorum esse 14.] qui in civitate [civitatem 48, 51, 53.] Terracina [Terracinam 5, 45, 48, 51, 52.] manebant [manebat 2; manere videbantur 11, 13; (Factum est num. 1 — man.) Erant autem hæc consueta sacrificia ut per singulos annos die kalendarum januariarum quicumque acceptis thesauris et ornamentis equorum et armis belligeratorum præcipitio se mergeret, ad laudem eorum se fecisse gauderet qui in civitate manerent. Et hoc Claudius quasi pro salute reipublicæ et principum suadebat hominibus ignaris, quos ita perdebat deliciis et ornamentis, ut per nomen et occasionem salutis reipublicæ jus exerceret tyrannidis et crudelitatis suæ 46, 47. Pro iisdem verbis hæc tradit cod. 43: Qui dæmoniaco inflatus spiritu, suadebat ignaris et insipientibus et veri Dei notitiam non habentibus, ut propter rempublicam nomen sibi assumerent crudelitatis et audaciæ, proponens scilicet illis varia deliciarum et ornamentorum genera, ut illis delectati, acceptis thesauris et ornamentis equorum et armis belligeratorum, procederent et præcipitio se mergerent, quasi hoc genere crudelitatis suo sanguine sanctificaturi. Hoc autem faciebant per singulos annos die kalendarum januariarum, quasi pro salute reipublicæ et principum, et quasi in laudem eorum qui in civitate Terracina manebant.]

[3] [Lucianum juvenem Cæsarius] Et ecce [(e. e.) et erat 11, ecce autem 17, erat itaque 49.] quidam juvenis speciosus [om. 2, 3, 49; pretiosus 12; speciosissimus 17, 38.] in eadem civitate erat [(in-erat) om. 49, qui er. in ead. civ. 11, er. in ead. civ. 17, er. in illa civ. 43, in ead. er. civ. 45, er. in civ. Terracinensi quæ est sita in Campania 46, 47.] , nomine Lucianus [Lucinianus 2, 10.] , qui [in add. 48, 53, 55; de add. 34.] deliciis et [om. 27.] lasciviis [voluptatibus 17.] nutriebatur [(e. l. n.) n. e. l. 3.] ad [usque ad 5, 11; usque in 17, 46, 47.] diem [(a. d.) a die 1, 2, 3, 9, 14, 15, 30, 32, 50.] kalendarum januariarum [om. 2.] ad interfectionem suam [sui 5, 31, 33, 34; (ad diem-suam) ad i. s. (ipsius 54) die kal. jan. 53, 54.] . Veniens autem [sanctus add. 11.] Cæsarius diaconus ex Africa in eamdem civitatem [(e. c.) eadem civitate 2, 3, 5, 10, 11, 13, 14, 15, 17, 48, 50, 51, 53, 55.] quæ vocatur Terracina [(q. v. T.) om. 45, 46, 47, 49; et add. 2, 5, 9, 10, 14.] , vidit [illum add. 17; eumdem add. 49.] juvenem transeuntem [om. 11, 13, 17.] speciosum [speciosissimum 17; nimis add. 55; (tr. sp.) sp. tr. 49.] , nomine Lucianum [Lucinianum 2, 10; transeuntem add. 13, 17; (n. L.) om. 11, 49.] .

[4] [ex Terracinensibus a se interrogatis] Quem cum [ubi 5.] vidisset [beatus Cæsarius add. 10; (q. c. v.) om. 31, et 33, 34.] , interrogavit [eumdem add. 13.] cives ejusdem [om. 46, 47, 49; illius 9, 17.] civitatis quisnam [quinam 9; quidnam 7, 10, 11, 12, 14, 15, 26, 27, 31, 33, 34, 36, 43, 48, 49, 50, 52; ut quidnam 45, 46, 47.] esset [portenderet 31, 33, 34; vel sanctificaret add. 43.] hic ornatus [coronatus 10; (h. o.) om. 13.] . Responderunt [At illi dixerunt 1; qui dixerunt 4 – 7, 11, 17; respondentes dixerunt 14; qui respondentes 43; qui responderunt 49; dicentes add. 9; cives add. 3; hic ornatus add. 4 – 7, 11; hic juvenis add. 17; om. 2, 10, 48, 51, 53, 55.] : Ad interfectionem [inquiunt add. 43.] corporis sui [(c. s.) s. c. 14, suam 43, 45, 46, 47.] est [esset 10.] ornatus [om. 4 – 7, 11; respondentes add. 2; responderunt add. 48, 51, 53; dixerunt add. 55.] . Quibus [cui 4, 6.] beatus [om. 34.] Cæsarius [(c. b. C.) om. 10.] dixit [ita dicentem 10.] : Per Deum [Dominum 5.] omnipotentem vos conjuro [adjuro 45.] ut dicatis mihi vel [om. 4, 5, 9, 10, 11, 14, 17, 33, 34, 49, 51.] ex qua causa [exercitatione 45, 46, 47; (e. q. c.) q. e. c. 10.] vel quæ [qua 10, 14; est add. 2, 11, 14, 33, 34, 43, 49; sit add. 9.] exercitatio [ratio 27, 33, 34; est add. 52.] ipsa [om. 3, 11; ista 1; hoc quod agitur 10; est add. 5, 17; (v. q. e. i.) est hoc 45, 46, 47.] .

[5] [ita periturum audit,] Et dixerunt [responderunt 2.] ei cives [om. 45, 46, 47; (ei c.) om. 43.] : Nutritur [nutritus 48, 55.] hic [om. 3, 38; homo add. 31, 33, 34.] quomodo [quando 13.] illi [ei 14; sibi 43; om. 55.] placuerit [placet 4, 5, 17; (i. p.) p. i. 13.] ante [om. 10, 43.] octo vel sex [(o. v. s.) s. v. o. 10.] mensibus [menses 2, 6, 7, 9, 10, 15, 17, 26, 31, 33, 34, 36, 38, 45, 48, 50, 52, 55; et add. 11, 13, 36, 53.] . Exempto [excepto 2; expleto 3, 9, 17; transacto 14; exacto 43; certo 11, 13, 48; vero add. 9, 43; hoc add. 46.] tempore armatus et ornatus ascendit [ascendet 43, 48, 55.] in montem [om. 7; monte 3, 13, 38; pontem (?) 16.] marinum [marino 3, 13; maximum 46, 53, 55; (i. m. m.) ponte marino 11.] , et [om. 10.] arreptus [arrepto 3, 5, 17, 31, 33, 34, 43, 46, 53.] equo, pro salute reipublicæ et principum et civium [(e. c.) civiumque 36, 45, 46, 48, 55, et omnium civ. 10.] salubritate [om. 10, 17; salubritatem 13.] , et [om. 33, 34.] ut [ipse add. 45, 46.] nomen habeat gloriæ [(h. g.) g. h. 11.] , ipse se [om. 7, 43.] præcipitat [præcipitabit 36, 48, 53, 54; præcipitavit 2.] morti [ad mortem 10, 11; in mortem 33, 34, 45, 46, 47.] . Cujus corpus [corpusculum 2.] cum grandi [fiducia et add. 55.] honore colligitur [colligetur 36, 48, 53, 54.] et [om. 5.] ad templum ducitur [om. 6; adducitur 2, 3, 7; perducitur 9, 10, 15, 26, 27, 31, 33, 43, 45, 52; perducetur 36, 48, 53, 54; deportatur 46, 47.] Apollinis [om. 4; (d. A.) A. perducitur 11, 14, A. deportatur 5.] et [om. 9.] incendio consumitur [consumetur 48; (e. i. c.) om. 11.] , et cinis ejus in templo [(i. t.) om. 11, 14.] pro salute reipublicæ et civium [(in templo-civ.) pro sal. reip. et civ. salubritate in templo 14.] reconditur [recondetur 48, 51, 53, 54; (cinis-reconditur) cineres-reconduntur 2 – 7, 13, 15, 26, 27, 33, 34, 36, 38, 43, 50, 52, cineres-conduntur 46, cineres condiuntur 45, 47, cineres reconduntur 11.] .

[6] [et dolet.] Tunc [sanctus add. 45, 46, 47, 53, 54.] Cæsarius diaconus [om. 47.] audiens hoc scelus [(a. h. sc.) hoc 10, 48, 51, 55, h. sc. a. 9, 31, 45, 46, 47.] dixit [audite add. 10.] : O infelices, qui [et miseri, cur 10; quid 3, 13, 17, 47.] traditis [tradidistis 11.] animas [animam 4, 5; innocentium add. 2, 9, 10, 11, 17, 33, 34, 51.] in perditionem [perditione 2, 11, 13, 17, 51, 53.] diaboli [diabolo 13, 31, 34, 45, 46, 47; om. 49; (in p. d.) diabolo in p. 33, diabolis in p. 15.] innocentium [om. 9, 10, 11, 17, 35, 47, 51.] , qui [quo 1, 45, 46, 47; ut 9, 11, 33, 34, 52.] nec [neque 17.] hic nec in futuro [futurum 3, 11; seculo add. 55.] vitam æternam [om. 17, 45, 46, 47.] invenire [inveniunt 4 – 7, 17; habere 10.] possitis [om. 4 – 7, 17; possint 33, 34; potestis 9, 10, 15, 53, 54; poteritis 38, 49; (i. p.) p. i. 51.] ! Et [om. 3, 10, 11, 17.] erat [cum esset 31, 33, 34; beatus Cæsarius add. 36, 43; Cæsarius add. 46, 47; autem add. 3, 10, 11, 17.] in eadem civitate occultus usque ad [in 9, 17.] diem kalendarum januariarum apud [ita 1, 3, 5, 10, 11, 13, 38, 43, 45, 46, 49, 50, 55; cum 52, 53; in reliquis codd. ad.] quemdam servum [servulum 11; (q. s.) quodam servo 53; dixit add. 7.] Dei [om. 11, 55;; (s. D.) D. s. 3, om. 49.] christianum [christiano 53; om. 3.] , cum quo orationibus [orationes 11; in orationibus 43, 52.] et vigiliis [vigilias 11.] Deo [om. 3, 9, 11, 17; die noctuque 49; quotidie Domino vacabat 21; Patri add. 45, 46, 47.] et [om. 9, 17; ac 53.] Domino [die noctuque add. 36; (e. D.) om. 49.] nostro [om. 45, 46, 53.] Jesu Christo [(n. J. C.) om. 36.] psallebat [vacabat 53; die noctuque vacabat 10; deserviebat 36; serviebat 17, 49; (Deo-psallebat) deserviebat 43, om. 21.] .

[7] [Impium sacrificium] Veniente [veniens 3 – 6, 10, 15, 26, 45; venit 49; adveniente supradicta 21.] autem die [dies 3, 4, 6, 10, 15, 26, 45, 49; ad diem 5.] kalendarum januariarum, factus [factum 14.] est conventus [conventum 14.] civium, et venerunt ad templum [(a. t.) in templo 11, in templum 13.] Apollinis, et adduxerunt [ad templum add. 9, 17.] hominem [om. 9, 11, 17, 21, 33, 34, 36, 38, 43, 45, 46, 47.] Lucianum [om. 9, 17.] speciosissimum [speciosum 9, 17; prædictum 21.] juvenem [Lucianum add. 9, 17; (sp. j.) om. 3, j. sp. 46, 47.] ut sacrificaret [sacrificaretur 21, 50; sacrificium add. 11, 13.] , et in sacrificio [sacrificium 33, 51, 53, 55.] obtulerunt porcam [porcum 55; hostiam 48, 51, 53.] , quam [quem 55; quæ 2, 3, 7; juxta morem add. 21; ipse add. 10.] immolavit Lucianus [Lucianum 2, 3; (i. L.) L. i. 10; (et in sacr.-Luc.) om. 11, 13.] pro salute civitatis et civium [(obtulerunt-civium) om. 16.] .

[8] [arguit,] Veniens autem [beatus add. 5, 9, 17.] Cæsarius diaconus [om. 21.] cœpit clamare, dicens [et dicere 11, 13.] : Viri sapientes, quid [utquid 3, 52, 53.] facitis [hoc add. 10.] scelus stultum [istud 11 13, 17.] ? Numquid justum est ut pro vita morti [mortis 4, 11, 13.] tradatis [(m. tr.) tr. m. 10, 49.] homines [hominem 1, 27, 33, 34, 52, 53; (tr. h.) h. tr. 43.] ? O quam stultum [justum 45, 46; est add. 1, 6, 13, 15, 43, 46.] ut [et 7.] morti tradatis [(o quam-trad.) om. 10; (homines-trad.) om. 3, 11.] sanguinem [hominem 53; animas 2, 3; om. 10.] innocentem [innocentes 2, 3, 10.] !

[9] [ac mortuo Luciano,] Eadem hora post sacrificium ascendit juvenis [juvenem 38.] equum [equo 11, 13; (asc. j. e.) om. 5.] , et [om. 13.] arreptus furia [(a. f.) arrepto 2; (ascendit-fur.) om. 17.] cœpit furiose arripere [agitare 36; conscendere 17.] equum [om. 11; (et arr.-eq.) om. 50.] , et [(arrept.-et) om. 45, 46; (cœpit-et) om. 49.] cum ascendisset [ascendit 11, 13.] in montem [marinum add. 14; (a. i. m.) i. m. a. 31, 33, 34.] b, præcipitavit se [om. 2; semetipsum 53.] ipse [om. 52, 53; ipsum 6, 16, 17, 46, 49, 55; et hoc ei (hæc ei 13, hoc eis 16) munus erat 11, 13, 16.] et [ipse add. 38.] mortuus est [(m. e.) om 11, 13. Totum numerum om. 21.] .

[10] [iterum vehementer improbat;] Hoc [om. 11, 13.] cum vidisset [sanctus add. 11, 13.] Cæsarius diaconus, cœpit clamare dicens [(hoc-dicens) et adjecit 21.] : Væ reipublicæ et [om. 13, 21.] principibus [principum 1, 3, 4, 6, 9, 10, 14, 17. 38.] , qui cruciatibus [cruciatus 11, 27, 36, 43, 49; cruciato 13; hominum add. 21, 46, 47.] adflectuntur [amplectuntur 1, 2, 3, 5, 10, 11, 14, 17, 27, 36, 38, 43, 45, 52; adplectuntur 9; delectantur 15, 21, 26, 50; pascuntur 31, 33, 34, 46, 47; afflictorum 55.] et effusione [effusionem 4, 5; effusionum 13.] sanguinum [om. 45; sanguinis 9, 17, 46; sanguinem 13.] saginantur [signantur 51.] . Ut quid [(u. q.) væ qui 50.] perditis animas [vestras add. 2, 3.] diaboli [diabolica 4, 5, 9, 17, 27, 31, 33, 34, 45, 46, 47, 48, 49, 51, 52, 55; diabolicæ 1, 2, 3, 10, 14, 15, 26, 38, 50; diabolicis 11, 13, 21, 36, 43.] fraude [fraudis 1, 2, 3, 10, 14, 15, 26, 38, 50; fraudibus 11, 13, 21, 36, 43.] et [om. 15, 26, 38, 50; deceptas vestris 9, 17.] suasionibus [persuasionibus 15.] ?

[11] [Quapropter carcere includitur.] Videns [audiens 2, 11, 13, 21, 31, 33, 34, 43, 49.] hoc [autem 2, 43; om. 49.] Firminus [Firmius 5, 7.] pontifex [hæc add. 49.] dicentem [om. 21, 43, 53; (videns-dicentem) Factum est eo tempore quo sacrificium hujusmodi institutum est, erat Firminus quidam pontifex civitatis Terracinæ; qui audiens 46, 47.] beatum Cæsarium diaconum [diaconem 26, 27, 33, 34, 52; talia dicentem 46, 47; dicentem 53; om. 2, 9, 17, 45; (b. C. d.) om. 21, 43.] , jussit eum teneri cum summo studio et [om. 6.] recludi [reclusit 2; recludit 3; reclaudi 13.] eum [om. 5, 21, 33, 34, 36, 46, 47; (e. r. e.) om. 9, 17.] in custodia publica [publicana 5.] . Corpus autem Luciani [om. 10.] collegit [(L. c.) c. L. 11.] et secundum consuetudinem [(e. s. c.) s. c. e. 49.] duxit [detulit 21; jussit 2.] ad templum Apollinis [om. 4, 14; duci add. 2.] , et incendio [(e. i.) incendioque 31.] consumpsit, et sacrificiis ornavit templum [(e. s. o. t.) e. s. t. o. 27, 43, sacrificatas coronavit templum 13.] .

ANNOTATA.

a Non ignoro latine melius scribi Tarracinam quam Terracinam. Volui tamen scribendi rationem Actorum horum martyrum etiam in Commentario sequi, maxime quum horum martyrum coævus Plinius, lib. III, cap. 5, Terracinam scripserit: Dein flumen Ufens, supra quod TERRACINA oppidum, lingua Volscorum Anxur dictum. Ac sic scribi optimis ejus libris affirmat Cellarius, Geographiæ antiquæ lib. II, cap. 9, pag. 515.

b Locus unde se juvenis præcipitabat a Terracinensibus monstratur adhuc hodie diciturque il gran sasso, i. e., saxum grande, et ad rupem rubeam, vulgo la rave roscia; quæ imminet mari sinistrorsum Fundos petentibus.

CAPUT SECUNDUM.
Cæsarius a Leontio consulari Campaniæ ad sacrificandum frustra sollicitatur. Ejus precibus templum Apollinis corruit et ruina Firminum pontificem opprimit.

[12] Μετὰ οὖν ἡμέρας ὀκτὼ ἦλθεν Λουξούριός τις ὀνόματι, πρῶτος ύπάρχων Τεῤῥακίνης τῆς πόλεως, ἅμα Φιρμίνῳ τῷ ἀπχιερεῖ πρὸς τὸν μακάριον Καισάριον ἔνθα ἧν κατακεκλεισμένος, καὶ ἐξήνεγκαν αὐτὸν ἐκ τῆς φυλακῆς· ὅν καὶ ἄγοντες ἔστησαν δημοσίᾳ ἐν μέσῳ τῆς ἀγορᾶς τῆς πόλεως Τεῤῥακίνης, καὶ ᾐτήσαντο τὸν ὕπατον τῆς Καμπανίας, ὅστις ἧν ἐν ἐκείναις ταῖς ἡμέραις ὕπατος καθεζόμενος εἰς Φουντάναν τὴν πόλιν οὕτω καλουμένην, ὅς ἐκέκλητο Λεόντιος τοὔνομα.

[13] Πυνθανόμενος οὗν ταῦτα ἀυτὸς ὕπατος Λεόντιος, μετὰ πολλοῦ θυμοῦ ἐπέβη τῇ πόλει Τεῤῥακίνῃ· τρίτης ἤδη ἡμέρας παρελθούσης ἐν αἷς ἦν μακάριος Καισάριος ἄσιτος διαμείνας, καὶ τοῦ σώματος αὐτοῦ λοιπὸν ἐκτακέντος ἐν μέσῳ τῆς ἀγορᾶς ἴστάμενος· ὃν καὶ παρέδωκαν τῷ αὐτῷ Λεοντίῳ τῷ· παραχρῆμα δὲ αὐτῇ τῇ ὥρᾳ παράνομος Λεόντιος ἤρξατο ἐπερωτᾶν τὸν μακάριον Καισάριον τούτοις τοῖς λόγοις διὰ φωνῆς τοῦ κήρυκος, λέγων οὕτως· Λέγε μοι, σὺ τίς κέκλησαι; δὲ μακάριος ἀποκριθεὶς ἔφη αὐτῷ· Καισάριος λέγομαι ἁμαρτωλὸς, διάκονός εἰμι ἀνάξιος. Λεοντιος ὕπατος ἔφη· Δοῦλος εἶ εὐγενὴς; ἄγιος Καισάριος εἶπεν· Δοῦλός εἰμι τοῦ ἀληθινου θεοῦ τοῦ ἐν τοῖς οὐρανοῖς, καὶ τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ τοῦ μονογενοῦς, τοῦ κυρίου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ.

[14] Λεόντιος ὕπατος εἶπεν· Ὡς ἔοικεν, οὐκ ἀκήκοας τί προσέταξαν διὰ θείων αὐτῶν χαραγμάτων οἱ δεσπόται ἡμῶν καὶ ἀήττητοι βασιλεῖς. ἅγιος Καισάριος εἶπεν· Οὐχί. Λεόντιος ὕπατος εἶπεν· Τοῦτο προσέταξαν παντί * τε καὶ πανταχοῦ ὅπως ἅπαντες ὑποκύψωσιν καὶ θυσίας προσαγάγωσιν τοῖς μεγίστοις ἡμῶν θεοῖς· δέον οὖν ὑπάρχει ἐξακολουθῆσαί σε τοῖς προστάγμασιν τῶν κρατούντων, καὶ σπεῖσαι θυσίας τοῖς θεοῖς ἡμῶν ὡς ἅπαντες. ἀποκριθεὶς ἅγιος μάρτυς τοῦ Χριστοῦ εἶπεν πρὸς αὐτόν· Ἄκουσον, ὑπατικέ. ἀληθῶς οὕτως προσέταξαν ὡς ἀφρονέστατοι παρὰ πάντας ἀνθρώπους ὑπάρχοντες. Λεόντιος ὕπατος εἶπεν· Οὐκ οἶδας ὅτι διὰ τὴν σωτηρίαν ἁπάντων τοῦτο προσέταξαν; ἅγιος Καισάριος ἔφη. Τί γὰρ σὺ οὐκ οἶδας ὅτι ἣν λέγεις σωτηρίαν εἶναι, θάνατος πάντων ὑμῶν ἐστιν; Λεόντιος ὕπατος εἶπεν αὐτῷ· Διὰ τί θάνατον αὐτὴν ἀποκαλεῖς καὶ οὐχὶ μᾶλλον πάντας ζωοῦσαν; ἅγιος Καισάριος εἶπεν· Διὰ τί πλανᾶσθε ἐξαπατώμενοι τοῖς μύθοις; σωτηρία ἀναιροῦσα μὲν τοὺς ἀνθρώπους, ζωοποιῆσαι δὲ μὴ δυναμένη, ἀλλὰ πάντας ἀποπλανῶσα καὶ ἀπολλῦσα.

[15] Ἀκούσας δὲ ταῦτα ὕπατος ἔφη πρὁς τὸν μακάριον· Ἄκουσόν μου, Καισάριε, καὶ προσελθὼν θῦσον τοῖς θεοῖς τοῖς μεγίστοις, ἐπεὶ ἐν σοὶ ὄψῃ κολαστήρια οὐ δύνασαι ἐπενεγκεῖν. ἀποκριθεὶς δὲ ἅγιος Καισάριος εἶπεν αὐτῷ· Ποίει βούλει· ἐμὲ γὰρ οὐδ᾽ ὅλως δυνήσονται αἱ ἀπηλαί σου αἱ βάσανοί σου πτωῆσαι μετασαλεῦσαι ἀπὸ τῆς εἰς Χριστὸν ὁμολογίας. τοῦ θεοῦ μου γὰρ ἐνδυναμοῦντός με, καταπατῆσαι ἔχω τὸν ἐχθρόν μου, τὸν πατέρα σου, τὸν διάβολον, ὑπὸ τοὺς πόδας μου. οὐαὶ δὲ ὑμῖν τοῖς ἀσεβέσιν, διότι ἐκδέχονται ὑμᾶς αἰώνιαι κολάσεις, Βασανίζουσαι ὑμᾶς εἰς τὸ διηνεκές. ταῦτα ἀκούσας ὕπατος ἐκέλευσεν τῆς τάξεως αὐτοῦ ἑτοιμᾶσαι αὐτῷ τὸ ὄχημα, καὶ τούτου ἀχθέντος ἔφη πρὸς αὐτούς· Πορευθῶμεν ἕως τοῦ σεπτοῦ ναοῦ τοῦ μεγάλου Ἀπόλλωνος· τότε προσέταξεν τὸν μακάριον Καισάριον γυμνωθέντα αὐτὸν δεδεμένον ἔμπροσθεν τοῦ ὀχήματος αὐτοῦ σύρεσθαι ἕως τοῦ ναοῦ τοῦ Ἀπόλλωνος.

[16] Ἐλθὼν οὖν πλησίον τοῦ ναοῦ, μακάριος τὰς χεῖρας ἔχων δεδεμένας μέσον τῶν στρατιωτῶν προσηώξατο λέγων· θεὸς πατὴρ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὢν εὐλογητὸς εἰς τοὺς αἰῶνας, σὲ ἐπικαλοῦμαι, δέσποτα, κύριε παντοκράτωρ, ὅτι σοι μόνῳ πάντα κατάδηλά εἰσιν, μὴ ἐγκαταλείπῃς με, ἀλλ᾽ ἔπιδε ἐπὶ μοὶ τῷ ἁμαρτωλῷ καὶ ἐπὶ πάντας τοὺς πεποιθότας ἐπὶ σοί. καὶ ταῦτα εἰπὼν, ἄφνω συνέπεσεν ναὸς τοῦ Ἀπόλλωνος καὶ ἀνεῖλεν Φιρμίνον τὸν ἀρχιερέα μετὰ πλήθους λαοῦ.

[17] Πυθόμενος οὖν ταῦτα Λουξούριός τις ὀνόματι, ὃς ἦν πρῶτος τῆς πόλεως Τεῤῥακίνης, δραμὼν ἐβόα λέγων· Ὑπατικὲ, ἄκουσον Καισαρίου τοῦ δυσσεβοῦς, πῶς ᾠδαῖς μαγικαῖς ἐπιφωνεῖ. Λεόντιος ὕπατος εἶπεν· Ἔγνωμεν ἅπαντες· καὶ ἐπιστραφεὶς πρὸς τὸν μακάριον Καισάριον Λουξούριος ἔφη· Σήμερον εἰς σὲ ἐξάπτεται θυμός μου. καὶ πρὸς αὐτὸν μακάριος εἶπεν· Ἐγὼ τοῦ θεοῦ βοηθοῦντός μοι οὔτε σε οὔτε τὸν ἄρχοντά σου φοβηθῆναι ἔχω. καθ᾽ ὃν τρόπον σὺ εἶπας ὅτι σήμερον ἐξάπτεται θυμός σου ἐπ᾽ ἐμοὶ, γνῶθι ὅτι αὔριον ἐξαφανίζεσθε ἐν τῷ γενέσθαι ὑμᾶς νεκροῦς. λοιπὸν οὐκ ἔτι ἔσεσθε. θνήσκετε γάρ.

[18] Τότε ἐμμανὴς γενόμενος Λουξούριος ἐβόα πρὸς τὸν ὕπατον λέγων· Οὑκ ἀκούεις Καισαρίου λοιδωροῦντος καὶ ἀτιμάζοντος τοὺς θεοὺς ἡμῶν καὶ τοὺς ἄρχοντας ἡμῶν, ἔτι δὲ καὶ ἡμᾶς αὐτοῦς ἐξουθενοῦντος δημοσίᾳ, καὶ τοῦτον οὐκ ἀπόλλυς ἐν συντόμῳ, ἀλλ᾽ ἐᾷς ζῆν; ἔφησέν τε ὕπατος τῷ Λουξουρίῳ· Καὶ ποίᾳ τοῦτον ἀποφάσει δέον τεθνάναι; καὶ Λουξούριος ἔφη· Πρῶτον μέντοι συναχθήτω ἅπας δῆμος ἐν ταύτῃ τῇ πόλει ἐν τοῦτῳ τῷ τόπῳ εἰς τὸν σεπτὸν ναὸν τοῦ Ἀπόλλωνος, ἐν ᾧ κατάδηλος τοῖς πᾶσιν ἐγένετο αὐτοῦ μαγικὴ τέχνη, καὶ οὕτως τῇ ἁπάντων ψήφῳ ἀναιρεθήτω.

[19] Ὡς οὖν ὑπέστρεψαν τὸν μακάριον Καισάριον εἰς τὸν ναὸν τοῦ Ἀπόλλωνος, καὶ ἔστησαν εἰς τὸν τόπον ἐν ᾧ ἦν τὸ τοῦ ἀρχιερέως Φιρμίνου σῶμα ἐῤῥιμμένον *, οὕτως διεσάφησεν λαμπρᾷ τῇ φωνῇ Λουξούριος τῷ λαῷ λέγων· Ἀκούσατε, πᾶσα ἡλικία, καὶ ἐπίγνωτε Καισάριον ἄνδρα ἀπειθῆ γενόμενον, ὅστις οὐδὲ τοῖς μεγίστοις θεοῖς τὸ ὀφειλόμενον σέβας ἀπονέμει καθὼς πάντες ἡμεῖς, οὔτε δὲ τοὺς ἄρχοντας ἡμῶν δειλιᾷ. πρὸς ἔτι γε μὴν καὶ φόνον ἠργάσατο. ταῖς γὰρ αὐτοῦ μαγίαις καὶ ἐπαοιδίαις τὸν ἀρχαιότατον ἡμῶν ναὸν τοῦ μεγάλου Ἀπόλλωνος εἰς τὸ ἔδαφος κατέαξεν.

[20] Ἐν αὐτῇ δὲ τῇ ὥρᾳ ἀκούσας μακάριος Καισάριος ταῦτα, ἔκραξεν φωνῇ μεγάλῃ λέγων· Ἀκούσατέ μου, ἀδελφοὶ καὶ τέκνα μου ἀγαπητὰ, εἰ δίκαιόν ἐστιν ἵνα ἀνθρώπους φοβοῦμαι μᾶλλον τὸν θεὸν, τὸν ποιητὴν πάντων ὁρατῶν τε καὶ ἀοράτων· ύμεῖς αὐτοὶ κρίνατε· ἐπίγνωτε τοίνυν τὸν μόνον ἀληθινὸν θεὸν τὸν ποιήσαντα ἡμᾶς, ὅπως καθαρθῇ πόλις ὑμῶν ἀπὸ τῶν μολυσμάτων τῶν ματαίων εἰδώλων καὶ ἀπὸ τοῦ πικροῦ θανάτου καὶ τῆς ἐκχύσεως τῶν ἀθώων αἱμάτων. διὸ παραινῶ τὴν ὑμετέραν ἀγάπην, ἵνα μετανοήσῃ εἷς ἕκαστος ὑπὲρ τῶν ἀθώων αἱμάτων τῶν ἐκχυθέντων ὑφ᾽ ὑμῶν ἐπὶ τὴν γῆν, καὶ πιστεύσῃ τῷ μόνῳ θεῷ τῷ ἀληθινῷ σωτῆρι ἐξ ὅλης τῆς καρδίας ὑμῶν, ὅστις ἐστὶν κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς, υἱὸς τοῦ θεοῦ μονογενής.

[21] Τότε ἔκραξεν πᾶς λαὸς, μεγάλῃ τῇ φωνῇ λέγοντες· Ἀγαθὸς ἄνθρωπος οὗτος καὶ δίκαια λέγει. ἀκούσας δὲ ταῦτα παράνομος Λουξούριος καὶ θυμοῦ πλσθεὶς, προσέταξεν τοῖς παρεστῶσιν αὐτῷ, καὶ ἐξαγαγὼν τὸν ἅγιον Καισάριον ἐκ μέσου τοῦ λαοῦ καὶ πάλιν ἐκέλευσεν ἀπαναχθέντα αὐτὸν καὶ κατακλεισθῆναι ἐν τῇ φυλακῇ. ἐποίησεν δὲ μακάριος μάρτυς ἐν τῇ φυλακῇ ἐνιαυτὸν ἕνα καὶ μῆνα ἕνα.

[Leontio consulari] Post [vero add. 1, 2, 4 – 7, 9, 11, 17, 21, 27, 31, 33, 34, 38, 45, 46, 48, 49, 52, 53.] dies octo venit [veniens 14.] Luxurius primus civitatis cum Firmino [quidem add. 2.] pontifice, et eduxerunt [duxerunt 2, 21.] Cæsarium [sanctum C. 10, 11; beatum C. 45, 46, 47; C. diaconum 2, 3.] de custodia publica [om. 14.] , et adduxerunt [eum add. 5, 17; (e. a.) adducentes 43.] in forum [foro 10, 11.] civitatis Terracinæ [(c. T.) T. c. 53.] , et [mittentes add. 23.] postulaverunt [accersierunt 53; venire add. 49.] consularem [consulem 10, 48, 53, 55; civitatis add. 48; Leontium nomine add. 53; (p. c.) cum audissent eum suggesserunt de eo consulari 21.] Campaniæ [om. 53.] , qui [in add. 11.] illis diebus erat consularis [om. 21, 49; consul 10.] in [om. 10.] Fundana civitate [(F. c.) Fundanæ civitatis 10, Fundanam civitatem 11, 14.] , nomine Leontius [Leontium 1, 5, 17, 27, 31, 33, 34, 45, 46, 47, 52, 53; Leontio 21; ut veniret add. 10; ut adveniret add. 27, 43, 53; ad discutiendum Cæsarium Terracinam advenire add. 46, 47; (n. L.) om. 36, 49.] .

[13] [oblatus et ab eo interrogatus,] Qui dum [cum 4, 6, 7, 27, 31, 43, 50, 55; (q. d.) cumque 21.] venisset [advenisset 17.] ad [om. 21; in 11.] Terracinam [civitatem add. 53.] , jam [om. 17, 50.] per [post 1, 2, 11, 14, 15, 17, 21, 27, 31, 33, 34, 36, 38, 43, 45, 46, 47, 50, 52, 55.] triduum [(p. t.) om. 3.] maceratum Cæsarium [om. 55; (m. C.) maceratus Cæsarius 3.] diaconum [om. 33.] in foro [(i. f.) om. 14, 15, 17, 27, 31, 33, 34.] tradiderunt Leontio [ei 49; consulari L. 14; (t. L.) L. t. 46, 47; (ad Terracinam-Leontio) jam post triduum ad Terracinam urbem, tradiderunt eidem Leontio beato Cæsario diacono fortiter maceratum in foro 10; (maceratum-Leontio) tradiderunt ei in foro beatum levitam Cæsarium 21.] . Eadem hora [(e. h.) tunc 36, 43.] Leontius consularis [consul 10; (L. c.) om. 11.] interrogavit [interrogat 1, 5, 6, 7, 17, 36, 43, 48, 50, 52; beatum add. 10, 21.] Cæsarium [diaconum add. 2, 7; diaconem add. 17.] his verbis [(C. h. v.) eum consularis 11, h. v. C. 46.] sub voce [præ se 48; (s. v.) v. s. 53.] præconia [præconaria 48; dicens add. 17.] : Quis [quid 1, 2, 3, 11, 14, 17, 38, 49.] vocaris? Respondit [Cæsarius resp. 27, 43] : Cæsarius [om. 45.] peccator, diaconus [om. 13; officio add. 46, 47; (p. d.) d. p. 7.] non meritus [merito 33, 34, 46; meritis 1, 5, 45, 46, 47, 49; meis meritis 2, 3, 10, 11, 13, 14, 17; (n. m.) immeritus 27, 43.] Leontius consularis dixit: Servus es an ingenuus? Cæsarius diaconus [om. 17, 50; (C. d.) beatus C. 21.] dixit [respondit 21.] : Servus sum [om. 49.] Domini mei [nostri 31, 34, 49.] Jesu Christi [(servus es-Christi) om. 7, 9, 13.] .

[14] [fortiter respondet;]Leontius consularis [consul 10.] dixit [(L. c. d.) om. 7, 9, 13.] : Audisti [audistis 2, 4.] quid [quod 17.] jusserunt principes [et add. 7, 10, 11, 46, 52, 53.] domini [om. 2, 10, 27, 31, 33, 34, 47, 52, 55; dominissimi (domini sanctissimi?) 1, 3, 14, 26, 50; piissimi 13; potentissimi 45, 46; nostri add. 53; nostri invictissimi add. 4 – 7, 17, 21.] imperatores [nostri add. 10; nostri invictissimi add. 11.] ? Cæsarius diaconus [om. 17, 43, 49, 53; (C. d.) sanctus C. 21, d. C. 26.] dixit [respondit 21.] : Nescio [om. 27; minime 21; quæ 31, 34.] a. Leontius consularis dixit: Ut sacrificium offeras diis [(o. d.) d. o. 53.] immortalibus [(o. d. i.) d. i. o. 43.] . Cæsarius [beatus C. 10, 21; diaconus add. 31, 33, 34, 49, 51, 53.] dixit: Vere [Quæ sequuntur colloquia om. 16; mutatis verbis usque ad Deus pater (num. 16, vide ibid.) exhibet 10.] sic dixerunt [jusserunt 46.] ? Quomodo [miseri et add. 9.] infelices! Respondit Leontius [om. 27, 31, 33, 34, 38.] consularis et [om. 11.] dixit [(r. L. c. e. d.) L. c. d. 2, 21, r. L. 14, 17, L. c. r. e. d. 50.] : Quare? [infelices eos dixisti 4 – 7, 11, 17, 21.] quia [qui 17, 21; cum 31, 33, 34, 46, 47.] pro salute [om. 55.] reipublicæ [republica 55; hoc determinaverunt add. 4 – 7, 11, 17; hoc decreverunt add. 21; (p. s. r.) jussio eorum saluti reipublicæ provideat 46.] . Cæsarius diaconus [om. 9, 14, 17; (C. d.) sanctus C. 21.] dixit [(vere sic dixit) om. 13.] : Et ipsa salus [solummodo add. 4, 5, 7.] interfectio est [(i. e.) e. i. 4.] . Leontius consularis [om. 9, 14, 17, 27, 43.] dixit: Quare [quæ 55; est add. 4 – 7, 11, 13, 21.] interfectio [est add. 9, 17.] ? quia [quæ 4 – 7, 9, 11, 15, 17, 26, 31, 33, 34, 49, 53, 55; cum 21, 27, 43.] omnes salvos facit [faciat 21, 27, 43, 46, 47; fecit 17; (s. f.) f. s. 34.] . Respondit Cæsarius diaconus [(r. C. d.) C. d. r. 2, C. d. dixit 3, 49, C. r. 9, 17.] : O salus, ut [quæ 21.] intereant [intereat 11; interficiant 31, 33, 34, 49; interimat 13, 21.] homines et vivificari [vivificare 11, 13, 15, 21, 33, 34, 38, 48, 49, 50, 52.] non possint [possit 4 – 7, 11, 13, 21; possunt 48, 53; posse 14.] !

[15] [ducitur ad templum Apollinis,] Respondit Leontius [om. 33; (r. L.) L. r. 17, L. ait 21.] dicens [om. 17, 21, 51.] : Fac quod dico [et add. 47.] , sacrifica diis, quia in te modo [om. 46, 47; demum 13.] videbis esse [om. 21; expendi 36.] supplicia [(v. e. s.) suppliciaque vid. 55.] , ubi puniri [punire 3, 48, 51; plurimum 50.] desideras [(quia in-desideras) sin autem, citius tibi supplicia videbis irrogari quibus ut video desideras puniri 27, 43.] . Respondit Cæsarius [(r. C.) C. r. 17, beatus C. r. 21.] diaconus [om. 17, 21; dicens 47; dicens add. 46.] : Non me [in hæc 13.] commovent [æternæ quæ vos add. 13.] pœnæ tuæ [et temporales add. 9.] , sed [magis add. 21.] vos [nos 48.] commovent [commoveant 34; commovebunt 27, 43, 53; (v. c.) commovebunt v. 45, 46, 47.] æternæ [pœnæ add. 2, 21; (s. v. c. æt.) om. 3 – 7, 11, 17.] quæ vos torquere habent in perpetuum. Leontius consularis dixit [ad eum add. 4 – 7, 9, 11, 13, 17.] : Eamus usque [om. 21, 43.] ad templum sacratissimum [om. 55; sacratissimi 3, 9, 17, 48, 49, 53; (t. s.) s. t. 43.] Apollinis [(s. A.) A. s. 36.] . Et vinctum [Cæsarium add. 49.] ante carpentum [conspectum 3.] Leontii consularis [(L. c.) suum 9, 17.] duxerunt eum [om. 49; et add. 52.] nudum [ad templum add. 9, 17; (d. e. n.) n. e. d. 2, 3; (et vinctum-nudum) tunc eunte Leontio ad templum, beatus Cæsarius vinctus ducitur et nudus ante ejus carpentum 27, 43.] .

[16] [quod, eo orante, corruit et pontificem opprimit.] Et cum [dum 9, 17; (e. c.) cumque 49.] appropinquaret [appropinquasset 9, 17; Cæsarius add. 53.] ad [om. 2.] templum, Cæsarius [beatus C. 21.] diaconus [om. 21, 49.] manibus ligatis [(m. l.) manus ligatas 1, 2, 3, 14, 45, per manus ligatus 27, 31, 33, 34, 52, om. 4 – 7, 9, 11, 17, 21, stans 49.] in medio militum [(i. m. m.) om. 21.] dixit [oravit dicens 21; (vere sic, num. 14 — dixit) legitur in cod. 10: Valde et (sic) stulte locuti sunt imperatores tui. Respondit Leontius consul et dixit: Quare hoc dicis? quia hoc pro salute reipublicæ constituerunt. Beatus Cæsarius dixit Salus ipsa non est salus, sed interfectio est. Leontius consul dixit: Quare interfectionem nuncuparis? quia omnes salvos facit. Respondit Cæsarius diaconus: O infelix salus, quæ vivificare nescit sed mortificare. Respondit Leontius dicens: Fac quod dico, sacrifica diis, quia in te modo videbis adhiberi supplicia per quam puniri possis. Respondit Cæsarius diaconus: Non me conturbant pœnæ tuæ, sed vos conturbabuntur æternæ ubi cruciaturi eritis in perpetuum. Leontius consul dixit: Eamus usque ad templum sacratissimi Apollinis. Et vinctum ante carpentum Leontii consulis nudum beatum Cæsarium duxerunt. Et cum appropinquaret ad templum beatus Cæsarius habens ligatas manus in medio militum, hanc orationem fudit ad Dominum.] : Deus, pater Domini nostri [mei 4, 17, 43.] Jesu Christi [(J. C.) om. 3.] , qui es [benedictus add. 15.] in æternum, tibi [cui 10; et cui 27, 43; et 31; ibi 38.] omnia cognita sunt [(t. o. c. s.) om. 53.] ; noli me derelinquere, sed respice [adjuva 9; super me servum tuum add. 10.] sperantes [sperantem 3, 10, 11, 13, 14, 15, 17, 43, 49, 50.] in te. Et cum hoc [(c. h.) h. c. 7.] dixisset, subito ruit [corruit 10, 21.] templum b et occidit Firminum [Firmium 5; Firminium 6.] pontificem [(F. p.) p. F. 1 – 7, 9, 10, 11, 13, 17, 21, 26, 27, 31, 34, 36, 43, 46, 47, 48, 50 – 52, 54, 55.] .

[17] [Luxurius, primus civitatis,] Hoc audiens Luxurius primus civitatis, cucurrit [survenit 12.] clamans [fortiter add. 10.] et dicens: Consularis [O consul 10; consulari 21.] , audis [om. 10; audi 4, 5, 6, 11, 13, 14; audisti 7, 46, 47.] Cæsarium [om. 10; diaconum add. 53.] quam [om. 9, 17, 21, 27, 31, 33, 34, 36, 43, 46, 47, 49.] perfidum [perfidus 10; perfide 9, 11, 13, 17.] et [est Cæsarius qui 10; om. 1, 9, 11, 13, 14, 17, 21, 27, 31, 33, 34, 36, 43, 46, 47, 52.] hymnis [om. 10.] magicis consonantem [insonantem 49; artibus hoc opus exercuit 10.] ? Leontius consularis [om. 14; consul 10.] dixit: Cognovimus [agnosco 10; audivi 46, 47.] . Et dixit [Leontius add. 10.] ad [beatum add. 4, 5, 7, 9, 11, 13, 17, 21, 52, 53, 54.] Cæsarium diaconum [om. 21; cum furore add. 4, 6, 9, 11, 17, 52.] : Hodie in te exardescet [exardescit 2, 3, 9, 13, 14, 17, 52.] ira mea. Tunc [om. 21; cui 27, 36, 43, 45.] Cæsarius diaconus [om. 3, 27, 33, 36, 43, 45; (C. d.) beatus C. 10, sanctus C. 21.] dixit [respondit 21, 27, 36, 43, 45.] : Nec te nec [om. 7.] principem tuum [(p. t.) principes tuos 2, 3.] timeo; quia, sicut dixisti [(s. d.) om. 31, 33, 34.] , hodie [om. 1, 14, 15, 26, 33, 36, 38, 43, 45, 51, 55.] ira [om. 4 – 7, 47.] tua [vestra 31, 33, 34; (h. i. t.) i. t. h. 2, 3, 10, 11, 13, 45.] exardescit [exardescet 26, 31, 33, 34, 38, 45, 46, 47, 48, 50, 51, 53 – 55; (nec te-exard.) ego neque tuam neque principum tuorum iram aliquatenus timeo; quia, sicut ipse dixisti, hodie exardescit 21.] et cras [cito 43, 53, 54.] evanescit [evanescet 26, 31, 33, 34, 45 – 48, 50, 51, 53 – 55.] , et cum fueritis mortui [(f. m.) m. f. 43, 53, 54.] , ulterius [ultra 49, 51; jam add. 21; potestatem add. 43.] non eritis [habebitis 43.] .

[18] [adversus Cæsarium] Tunc Luxurius [consularis 43; consularis add. 51.] clamabat [clamavit 2, 49; ad Leontium add. 33, 34; om. 14.] consulari [om. 48, 51; ad consularem 4 – 7, 9, 11, 13, 14, 17, 21, 53; ad Leontium consularem 31; contra Leontium 10; consularem 33, 34; (c. e.) cons. clamavit 3.] dicens [dixit 14; O consul non add. 10; (c. d.) d. c. 47.] : Audis [Audi 2, 3; audisti 14.] Cæsarium [Cæsarius 2; in add. 1, 3 – 6, 11, 13, 14, 15, 21, 31, 33, 34, 45, 46, 47, 52.] injuria [injuriam 2, 4 – 7, 9, 11, 13, 17, 43, 48, 49, 50, 53, 55.] principum [principis 2.] sermocinantem, et [om. 3, 52.] adhuc eum non exstinguis? Dixit autem consularis [Leontius 10.] ad Luxurium [(c. a. L.) a. L. c. 33, 34.] : Qua [quali 6, 21; et quali 3, 9, 11, 13, 17; quale 4, 7; et qualem 5.] debet puniri sententia [sententiam 5, 7; (p. s.) s. p. 10.] ? Luxurius dixit: Primum [om. 21, 45; primo 47.] quidem congregetur [congregentur 3, 5, 7, 14.] omnis ordo civitatis in eodem loco [(i. e. o.) om. 27, 43.] ad templum [(a. t.) om. 49; Apollinis add. 9, 11, 13, 17.] ubi ejus [om. 10, 45, 46, 47.] claruit magia [magica 4, 6, 11, 31, 33, 36, 49, 51, 52, 54, 55; ars magica 15; (e. c. m.) ars ejus claruit magica 5, 7; (c. m.) magica ars cl. 10; et ibidem judicetur add. 10; et ibi de eo quid fieri debeat statuatur add. 21; et postea alligato (om. 31) saxo præcipitetur in reuma add. 28, 29, 31, 33, 34, 48; ars add. 52.] .

[19] [plebem concitat.] Et dum [(e. d.) cumque 28, 29, 31, 33, 34, 48, dum vero 43.] revocatus [vocatus 36, revocatum 33.] fuisset [venisset 36; (r. f.) reversi fuissent 1; et add. 52.] ad templum, ubi [om. 1, 5, 7, 9, 13, 14, 15, 17, 21, 26, 27, 31, 33, 34, 36, 38, 43, 45 – 50, 52, 54; ecce 10; et 53.] ejectum [om. 3, 6, 10, 11, 21; ejectus 3, 9, 17; ejecto 13, 15, 26, 36, 43, 46, 47; et foris ejecto 53, 54; jectum 5, 7; dejectum 34, 38; erectum 55.] jacebat [erat 6, 11; est 7, 9, 17, 38, 49, 55; om. 2, 3, 4, 10, 13, 14, 15, 21, 26, 27, 31, 33, 34, 36, 43, 45, 46, 47, 48, 50, 52, 53, 54.] corpus [corpore 15, 26, 36, 43, 46, 47, 53, 54.] Firmini pontificis [om. 21; et add. 2, 9, 17, 55; in medium add. 4, 5, 7; trahebatur et add. 10; (c. F. p.) beatus Cæsarius 21.] , sic alloquitur [allocutus est 9, 10, 17; loquitur 55.] Luxurius populum [populo 1, 7, 9, 11, 13, 14, 17, 27, 48, 55; (L. p) p. L. 53, 54, populo L. 3, L. ad p. dicens 10.] : Ecce cognoscite quam [quia 38; om. 27, 33, 34, 36, 43.] perfidum hominem [(p. h.) perfidus est iste homo 10.] , qui nec deos [nostros add. 10.] timet nec principem [principes 9, 10, 17, 31, 33, 34, 45, 46, 48, 49; metuit add. 10.] , qui etiam [om. 33.] et [om. 3 – 7, 9, 10, 11, 13, 17, 27, 36, 43, 48, 49, 52.] homicidium fecit et incantationibus suis templum antiquitatis destruxit.

[20] [Quem refuta Cæsarius;] Eadem hora [(e. h.) tunc beatus Cæsarius 27, 36, 43.] clamabat [clamavit 2, 45, 46, 47.] Cæsarius diaconus [om. 3, 14, 46, 47, 50; (C. d.) om. 27, 36, 43.] , dicens: Audite [me add. 4, 8, 49.] , fratres, si justum est ut homo timeatur [(h. t.) hominem timeatis 4 – 7, 9, 11, 17.] magis quam Deus [om. 1; Dominus 10.] creator [(D. c.) Deum creatorem 4 – 7, 9, 11, 17, Deo creatori 14.] omnium rerum, et in morte [mortem 14, 38, 45, 46, 47, 53, 55; timore 16; om. 49.] sanguinis [sanguine 49; ac sanguine 21.] hominum [humani 47; hominis 55.] purificetur civitas [vita 4 – 7, 10, 11, 17.] vestra, vos [om. 9, 17; ipsi add. 21.] judicate. Unde commoneo caritatem [prudentiam 21.] vestram ut pœnitentiam agat unusquisque vestrum de sanguine [innocentium add. 9, 10, 17, 27, 36, 43, 46, 47, 49.] quem effudistis [fudistis 53; effunditis 43; effudisti 7.] innocentium [innoxium 3; om. 9, 10, 17, 27, 36, 43, 46, 47.] , et [ut 9, 17.] credatis [(e. c.) om. 27, 36, 43, 54.] et timeatis [(e. t.) om. 5.] Dominum [nostrum add. 7, 11, 13, 17.] Jesum Christum Dei Filium [(D. F.) F. D. 3, 10, 31, 33, 34, D. esse F. 14, esse D. F. 46, 47; et credatis in eum add. 43.] .

[21] [unde custodia diu detinetur.] Tunc [quo audito 21.] clamaverunt [clamabat 43; clamavit 49, 50.] omnis populus [(o. p.) omnes populi 1, 2, 21, 31, 33, 34, 45, 52 – 55, omnes una voce 46, 47; (c. o. p.) omnis populus clamavit 10.] , dicentes [dicens 43, 49, 50; voce magna dicens 10.] : Bonus [justus 21.] homo [et justus add. 9, 17; qui add. 53; est add. 54; est qui add. 36, 52; de bono add. 50.] justa [ista 5, 7, 53.] loquitur. Tunc [tum 34.] Luxurius tulit eum de medio populorum [populi 3, 10, 21, 43, 47, 49.] , et iterum [in carcere 36.] recludit [reclusit 1, 2, 11, 33, 34, 36, 47, 49; fecit includi 21.] eum [om. 36; in carcere add. 10.] . Et fuit [(e. f.) fuitque 27, 43, qui fuit 2.] in [eadem add. 21.] custodia [(i. c.) reclausus 13; per add. 4 – 7, 9, 11, 17, 21, 49.] annum unum [om. 9, 17, 21; (a. u.) anno uno 2, 10, 13, 15, 26, 31, 33, 34, 36, 45, 46, 47, 55.] et mensem unum [(m. u.) mense uno 2, 10, 13, 15, 26, 31, 33, 34, 45, 46, 47, 55, mense integro 36.] c.

ANNOTATA.

a Indicare videtur hoc responso martyr non ignorare se nullum a Trajano imperatore ejusmodi decretum latum fuisse.

b Videtur illud esse famosissimum Apollinis templum super quod, si Contatori fides, lib. III, cap. 5, pag. 359: “Exsurgit modo insignis ecclesia cathedralis Terracinensis, nomine sanctorum martyrum Petri et levitæ Cæsarii condecorata; quæ tamen ut plurimum, dimisso titulo principis apostolorum Petri, sub invocatione solius S. Cæsarii appellatur.” Quæ ecclesia quando constructa sit ignoratur. Consecrationis ejusdem instrumentum apud Contatorem legitur pag. 360, quod ita incipit: “In nomine Domini, amen. Pateat universis et singulis quod ego Ambrosius, Dei gratia episcopus Terracinensis, consecravi solemniter basilicam titulo S. Cæsarii insignitam in hac civitate Terracinensi constructam, sub die dominico ac 24 mensis novembris, anno a nativitate ejusdem Domini nostri 1074, pontificatus Sanctissimi Domini nostri Domini Gregorii Papæ Septimi Soanensis anno primo, in festo S. Grisogoni martyris. Consecravi etiam eodem die tria principalia altaria ejusdem ecclesiæ; videlicet altare medium, quod majus est, consecratum est in honorem S. Crucis et B. Mariæ semper Virginis, et SS. Petri et Pauli et omnium apostolorum, et beatorum martyrum Cæsarii, Juliani, Felicis et Eusebii, quorum corpora intus recondita sunt, etc.

c De temporum ratione ineunda, ut Acta sibi constent, egimus in Comment. præv. § II, numm. 18 – 20.

* forsan pro πάντη

* cod. ἐῤῥημένον

CAPUT TERTIUM.
Leontii conversio et beata mors. Cæsarius et Julianus, a Luxurio primo civitatis damnati et sacco inclusi, demerguntur in mare. Luxurius secundum Cæsarii prophetiam a serpente necatur. Cæsarii et Juliani corpora ab Eusebio monacho sepeliuntur.

[22] Συμπληρωθέντος δὲ τοῦ καιροῦ, προσέταξεν δὲ δυσσεβὴς Λουξούριος ἐκβληθῆναι τὸν ἅγιον Καισάριον ἐκ τῆς φυλακῆς, καὶ ἀποστέλλει πρὸς Λεόντιον τὸν ὕπατον, ὅστις καὶ ἦν ὑποβαλὼν αὐτῷ ὅπως συντόμως ἀναιρεθῇ. ἐκβληθέντος δὲ τοῦ μακαρίου Καισαρίου ἐκ τῆς φυλακῆς, ἦν κατατακεὶς τῷ σώματι πάνυ, δὲ κόμη τῆς κεφαλῆς αὐτοῦ ἦν αὐξηθεῖσα, ὥστε σκέπεσθαι αὐτὸν ὑπὸ τῶν αὐτοῦ τριχῶν. ἦν γὰρ γυμνὸς τῷ σώματι. τοιγαροῦν ἄγγελος κυρίου τοῦτον ἡμέρας καὶ νυκτὸς ἐφύλαττεν.

[23] Τότε δὴ ἄγουσιν τὸν μακάριον Καισάριον ἐν μέσῳ τῆς ἀγορᾶς. ὡς οὖν εἰσῆλθεν ἅγιος μάρτυς καὶ ἔστη ἐν μέσῳ πάντων, εἶπεν πρὸς τοὺς στρατιώτας τοὺς τῇ ἀλύσει δέσμιον αὐτὸν κατέχοντας· Μικρὸν, παρακαλῶ ὑμᾶς, ἀνάσχεσθέ μου, ὅπως εὐχαριστήσω τῷ κυρίῳ μου Ἰησοῦ Χριστῷ, τῷ ἀξιώσαντί με μέτοχον γενέσθαι τῶν δούλων αὐτοῦ τῶν εὐαρεστησάντων αὐτῷ. αὐτίκα γοῦν πεσὼν εἰς τὴν γῆν καὶ κλίνας γόνυ, προσεκύνησεν τῷ κυρίῳ λέγων· Κύριε θεὸς, πατὴρ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, δεῖξον ἡμῖν τὸ ἔλεός σου. ἐν αὐτῇ δὲ τῇ ὥρᾳ ἐγένετο φῶς μέγα, λάμψαν ὡς ἀστραπή. καὶ ὑπεράσπισεν τὸν μακάριον.

[24] Ἰδὼν δὲ τοῦτο Λεόντιος ὕπατος ἤρξατο μεγάλῃ τῇ φωνῇ κράζειν καὶ λέγειν· Ἀληθῶς εἷς ἔστιν κύριος θεὸς ὃν κηρύσσει Καισάριος διάκονος. καὶ προσελθὼν τοῖς ποσὶν τοῦ ἁγίου μάρτυρος, κλαίων ἐξεδύσατο τὴν διπλοΐδα αὐτοῦ ἥνπερ ἠμφίετο, καὶ περιέβαλεν αὐτὴν τῷ μακαρίῳ Καισαρίῳ. καὶ οὕτως ἤρξατο αἰτεῖν καὶ παρακαλεῖν αὐτὸν ἐνώπιον παντὸς τοῦ λαοῦ, ὅπως βαπτισθῇ ὑπ᾽ αὐτοῦ. πρὸς ὅν ἀποκριθεὶς μακάριος Καισάριος εἶπεν· Σὺ μόνον πίστευσον εἰς ἕνα θεὸν Πατέρα παντοκράτορα, καὶ εἰς ἕνα κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ τὸν μονογενῆ. παραυτὰ δὲ ἐπίστευσεν τῷ κυρίῳ πανοικεί. τότε λαβὼν ὕδωρ μακάριος ἐβάπτισεν αὐτοὺς εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ Ἁγίου Πνεύματος.

[25] Ἐν αὐτῇ οὖν τῇ ὥρᾳ, ἐλθὼν πρεσβύτερός τις ὀνόματι Ἰουλιανὸς μετέδωκεν αὐτοῖς τοῦ πανσέπτου καὶ τιμίου σώματός τε καὶ αἵματος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. μετὰ οὖν τὸ δέξασθαι αὐτοὺς πάντα τὰ θεῖα μυστήρια τῆς πίστεως, ηὔξατο μακάριος Ἰουλιανὸς πρεσβύτερος ἐπὶ τὸν Λεόντιον, καὶ πληρώσαντος αὐτοῦ τὴν εὐχὴν, μετὰ δόξης παραχρῆμα Λεόντιος αὐτῇ τῂ ὥρᾳ παρέδωκεν τῷ κυρίῳ.

[26] Τότε τοίνυν Λουξούριος ἐκέλευσεν κρατηθῆναι τοὺς μακαρίους Ἰουλιανὸν τὸν πρεσβύτερον καὶ Καισάριον τὸν διάκονον, οἳς καὶ ἀπεφήνατο κατ᾽ αὐτῶν ἀπόφασιν τοιάνδε λέγων, ὅπως οἱ δύο ἅμα ἐν σάκκῳ βληθέντες, οὕτως καταποντισθῆναι αὐτοὺς ἐν τῷ πελάγει τῆς θαλάσσης. τὸ δὲ τοῦ ὁσίου Λεοντίου σῶμα συστείλαντες τε γυνὴ αὐτοῦ καὶ τὰ τέκνα, ἔθαψαν αὐτὸν πλησίον τῆς πόλεως εἰς τὸν ἄγρον αὐτοῦ, τῇ πρὸ τριῶν καλανδῶν νοεμβρίων, καὶ οὕτως ἀνεπαύετο ἐν κυρίῳ.

[27] Τῇ οὖν ἑτέρᾳ νυκτὶ ἤγουν μετὰ τρεῖς ἡμέρας ἀπαγομένων τῶν ἁγίων μαρτύρων, Ἰουλιανοῦ φημι καὶ Καισαρίου, ὅπως ἐν τῇ θαλάσσῃ αὐτοὺς ῥιφῆναι προέταξαν οἱ παράνομοι. οὖν μακάριος Καισάριος ὰνοίξας τὸ στόμα αὐτοῦ εἶπεν πρὸς τὸν Λουξούριον· Γνῶθι ὡς ἐμὲ μὲν τὸ ὕδωρ τὸ ἀναγεννῆσάν με ὡς ἤδη υἱὸν ἐξ αὐτοῦ με τεχθέντα ὑποδέχεται, καὶ τοῦτό με μάρτυρα παραχρῆμα ἀναδείξει, τοῦ θεοῦ μου οὕτως εὐδοκήσαντος, ἅμα τῷ τιμιωτάτῳ μου πατρὶ καὶ πρεσβυτέρῳ Ἰουλιανῷ τῷ καὶ πρῶτόν με χριστιανὸν ποιήσαντι. σὲ δὲ οὖν, Λουξούριε, σήμερον καταλαμβάνει τοῦ θεοῦ δικαία κρίσις τοῦ ἐναχθῆναι * ἐπὶ σὲ, ὡς ζῶν ὑπὸ ὄφεως βρωθήσει, ἵνα γνῷ * πᾶσα πατρὶς ὅτι ἐκδικῶν ἐκδικήσει κύριος τὸ αἷμα τῶν δούλων αὐτοῦ ἅμα καὶ τῶν παρθένων, οὓς σὺ κατατήξας ἀνεῖλες, καὶ ὅτιπερ έμὲ μὲν ὑπὸ τῶν σῶν ὑπηρετὧν τῷ ὕδατι καταποντισθῆναι προστάττεις, σὺ δὲ ἔσῃ εἰς τὰ κατώτατα τοῦ ἅδου ὑπὸ τοῦ θεοῦ μου καταχθονιζόμενος.

[28] Ταῦτα δὲ καὶ τὰ τούτοις ὅμοια τοῦ αθλοφόρου μάρτυρος Καισαρίου ἐνώπιον πάντων καὶ τῷ παρανόμῳ Λουξουρίῳ λέγοντος, ἐνεβλήθησαν ἐν τῷ σάκκῳ οἱ ἅγιοι μάρτυρες, Ἰουλιανὸς πρεσβύτερος καὶ Καισάριος διάκονος, οὕτως τε ὁμοθυμαδὸν ἐχαλάσθησαν ἐν τῇ θαλάσσῃ. ἐν αὐτῇ δὲ τῇ ἡμέρᾳ ἐν ᾗ κατήχθησαν οἱ ἅγιοι τοῦ Χριστοῦ μάρτυρες εἰς τὸν αἰγιαλὸν, ἐξήγαγεν αὐτοὺς τὸ ῥεῦμα τῇ τοῦ θεοῦ χάριτι εἰς τὸν τόπον ἐν ᾧ ἔκειτο Λουξούριος ἐπὶ τοῦ ἐδάφους ὅλος ὀγτκωθείς.

[29] Τῆς γὰρ μοίρας * αὐτοῦ [ἔτι δὲ καὶ ἣν ἔσχεν κατά τῶν ἁγίων μανίαν καὶ λύσσαν πέρας ἐδήλωσεν·] τὰ κατ᾽ αὐτὸν ἀπόδειξιν ἔχει. συνέβη γὰρ τὸν αὐτὸν Λουξούριον ἐν τῷ ἵππῳ αὐτοῦ καθεζόμενον πορεύεσθαι ἀριστῆσαι. ἐπειδὴ δὲ ἔσπευδεν εἰς τὸ ἄριστον, προέδραμεν αὐτὸς σὺν τῷ ἵππῳ μόνος· καὶ δὴ πλησιάσαντος ὑπό τι δένδρον, τῆς πονηρᾶς αὐτοῦ πράξεως δῆλον ὅτι ἐπὶ τοῦτο αὐτὸν ἀγούσης, συνέβη δὲ διὰ τῆς κεφαλῆς αὐτοῦ καὶ τῶν ὤμων τοῦ στιχαρίου αὐτοῦ καὶ τῆς κοιλίας· ἐν οἷς ἐν τῇ κοιλίᾳ αὐτοῦ εἰσελθὼν, μέχρι τῆς καρδίας αὐτοῦ ἤγγισεν.

[30] Κείμενος δὲ ἐξογκούμενος, πρὶν αὐτὸν ἀποπνεῦσαι εἶδεν τοῖς ὀφθαλμοῖς ἑαυτοῦ, καὶ ἰδοὺ οἱ ἅγιοι μάρτυρες ψάλλοντες ἦσαν ἀμφότεροι ἐπὶ τῷ αἰγιαλῷ τῆς θαλάσσης κείμενοι. μετὰ τιμῆς οὗν μεγάλης καὶ ὑπηρεσίας τῆς προσηκούσης, τὰ σώματα τῶν ἁγίων καὶ καλλινίκων μαρτύρων, Ἰουλιανοῦ φημι τοῦ πρεσβυτέρου καὶ Καισαρίου τοῦ διακόνου, ἐκ τῶν κυμάτων ἐξήγαγον ἄνδρες τινὲς εὐλαβεῖς. ὅπερ αὐτὸς Λουξούριος καθ᾽ εἴρηται ὀφθαλμῷ φανῶς ἑώρα· πρὶν αὐτὸν ἐκπνεῦσαι ἐκραύγαξεν ἐν ἑαυτῷ. συνῆξε δέ τις δοῦλος θεοῦ, ὃστις καὶ συνέμενεν ἅμα τῷ ἁγίῳ Καισαρίῳ· ἅπερ καὶ ἔθαψεν νυκτὸς ἐν τόπῳ πλησίον τῆς πόλεως Τεῤῥακίνης, ὑπὸ τὴν ἡμέραν τῶν καλανδῶν νοεμβρίων, εἰς δόξαν καὶ ἔπαινον Χριστοῦ τοῦ θεοῦ ἡμῶν.

[31] Μετὰ οὖν πέντε ἡμέρας εὑρέθη αὐτὸς δοῦλος τοῦ θεοῦ τοὔνομα Εὐσέβιος ἐν αὐτῷ τῷ τόπῳ ἐν ᾦ ἦν καταθέμενος τοὺς ἁγίους μάρτυρας τοῦ Χριστοῦ, νηστεύων καὶ εὐχόμενος καὶ ψάλλων ἀδιαλείπτως κυρίῳ τῷ θεῷ ἡμῶν. τοῦτο δὲ θεασάμενοι πολλοὶ συνέτρεχον τῷ μακαρίῳ Εὐσεβίῳ ἀπὸ τῆς πόλεως Τεῤῥακίνης, διὰ τὸ ὡς εἴρηται πλησιάζειν τὸν τόπον τῇ πόλει· πολλοὶ μὲν οὖν ἐπέστρεφον πρός κύριον καὶ ἐβαπτίζοντο ὑπὸ τοῦ μακαρίου Φίλικος τοῦ πρεσβυτέρου.

[Nudus e carcere eductus Cæsarius] Exempto [expleto 2 – 7, 9, 11, 13, 17, 21, 48, 50, 53, 54; completo 14.] vero tempore, jussit [eum add. 43.] Luxurius [eum add. 49.] ejici [educi 14; ejicere 15; sanctum add. 27, 31, 33, 34, 38; beatum add. 21.] Cæsarium [om. 43, 49; (e. C.) beatum C. educere 10, C. e. 45, 46, 47, 48; diaconum add. 1.] de custodia, et mittens [misit. 10.] ad Leontium consulem [consularem 14, 15, 27, 31, 43, 46, 47, 48, 53; et add. 2, 10, 14, 17.] consuluit [consulit 4, 5, 7, 11, 13; qualiter add. 27.] eum [ei 27, 34, 43, 55.] ut [quomodo 36, 53; qualiter 43; om. 27; eum add. 43.] exstingueretur [extingueret 21, 27, 43, 53.] . Ejectus [ejectum 31, 33, 34, 46, 47; ejicitur 27, 43.] est [add. ex 50, 53.] vero [ergo 49.] Cæsarius [Cæsarium 31, 33, 34, 46; beatus C. 21.] de custodia [publica add. 33, 34; (C. d. c.) om. 3, d. c. C. 47, d. c. Cæsarium 46.] maceratus [maceratum 31, 33, 34, 47.] et tectus [tectum 31, 33, 46, 47.] de [om. 27, 31, 34, 38, 43, 46, 47, 49, 52.] capillis [om. 33.] suis [om. 31, 45.] , quia nudus erat, et [om. 3, 11, 13, 27, 31, 33, 34, 43.] angelus [enim add. 21, 36, 43.] Domini die noctuque custodiebat eum [om. 33, 34.] .

[23] [luce cœlesti circumfunditur.] Tunc [et 49; om. 46, 47.] adduxerunt eum [om. 46, 47, 55; (a. e.) adductus est 21, 49.] in medio foro [civitatis add. 2; (m. f.) foro civitatis 10, medium forum 21, 26, 27, 31, 33, 34, 36, 43, 49, 50, 52.] . Qui [quo 33, 34; om. 49.] cum [cumque 49.] ingressus fuisset [in add. 14, 52.] forum [om. 2, 15, 21, 31, 33, 49.] , dixit [om. 5, 6, 7, 11, 13; beatus add. 10.] Cæsarius diaconus [om. 10; (C. d.) om. 21, 36, 43, 45, 46, 47, 49; dixit add. 11, 13, 50; dicit add. 6; ait add. 5, 7.] ad milites qui eum [catenis add. 10.] conligatum [ligatum 2, 14, 38; om. 15, 17, 26, 31, 33, 34, 45, 46, 47, 49, 52 – 54.] tenebant [tenebat 10; et add. 38.] catenis [om. 10.] vinctum [(c. v.) v. c. 53, 54, om. 27, 43; (t. c. v.) t. v. 46, 47.] : Modicum [modico 11; om. 10, 13.] rogo [om. 4, 17; vos add. 10, 13, 36; me add. 43, 52; (m. r.) rogo, modicum me 14; me add. 21, 26, 36.] relaxate [laxate 10, 55; me add. 2, 5, 6, 7, 11, 17, 27, 31, 33, 34, 38, 47, 53, 55; vincula mea modicum add. 10.] , ut gratias [gratiam 4 – 7, 10, 11.] referam Domino [Deo 38; Deo add. 15.] meo Jesu Christo, qui me dignatus est socium [socius 2; om. 43.] esse [facere 33, 34, 56; om. 27, 49; (s. e.) e. s. 26, 36, 53, 54, sociare 4, 5, 6, 11, 17, 21, effici socium 10.] servorum [servis 4, 5, 6, 11, 17, 21.] suorum [suis 4, 5, 6, 11, 17, 21; esse add. 49.] . Et subito [om. 46.] cadens in terram [terra 2, 14, 17.] adoravit [oravit ad 49.] Dominum dicens: Domine [om. 17.] Deus [om. 55; omnipotens add. 47.] , pater [(D. p.) p. D. 33.] Domini nostri [mei 27, 43.] Jesu Christi, ostende nobis misericordiam tuam [et add. 43; (qui me dignatus tuam) om. 7.] . Eadem autem [om. 2 – 7, 11, 13, 33, 34.] hora facta est [om. 27.] lux sicut coruscatio [coruscus 13, 21; super eum add. 10.] , et protexit [texit beatum 21; beatum add. 10.] Cæsarium diaconum.

[24] [Inde conversus Leontius] Videns [vero add. 46, 47; autem add. 10, 43.] hoc Leontius [om. 14.] consularis [consul 10.] cœpit voce magna clamare [(v. m. cl.) cl. dicens 33; cl. dicens v. m. 31, 34, cl. v. m. 45, 46, 47; dicens add. 21; et dicere add. 49.] : Vere Dominus Deus [unus add. 3, 17; (v. D. D.) verus Deus atque Dominus 21.] est [om. 21.] quem prædicat Cæsarius diaconus [om. 43.] . Et [hoc dicens add. 43.] misit se ad [ante 17.] pedes beati [om. 2, 5, 14, 48, 49, 51; sancti 11, 36, 53; ejus 3, 10, 43.] Cæsarii [om. 3, 10, 43; diaconi add. 2, 4, 14, 51; plorans et dicens: Peccavi add. 4 – 7, 11, 21.] , et [ut 7; plorabat dicens: Peccavi. Et add. 17.] exspolians [exuens 21, 43; spolians 10.] se [om. 45.] chlamyde sua [(c. s.) chlamydem suam 1, 2, 3, 10, 11, 13, 14, 17, 26, 36, 38, 43, 48, 50, 51, 52, 53, 55; et add. 10.] , induit [om. 13; ea add. 13, 47, 53; eam add. 21.] beatum [om. 1, 2, 13, 14, 48, 51, 53, 55; eum 3, 45, 49; eam 46; beato 21.] Cæsarium [om. 3; Cæsario 21; diaconum add. 1, 51.] , et rogare [eum add. 4 – 7, 11, 17.] cœpit [eum add. 21.] coram omni [om. 17, 47.] populo ut baptizaretur. Cui [et 10; ita add. 2.] dixit beatus [om. 43.] Cæsarius [diaconus add. 2, 3, 16; diaconum add. 10; (d. b. C.) b. C. d. 33, 34, 56.] : Tu [om. 21, 43, 50; tantummodo 46, 47.] crede [sede 50; tantummodo add. 21, 43; in Domino J. C. add. 10.] , et modo [om. 21, 43, 47, 53.] videbis lumen splendidum a. Et accepta aqua [beatus Cæsarius add. 21; benedixit et add. 1.] baptizavit eum [om. 2.] in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

[25] [perceptis sacramentis moritur.] In [om. 3.] ipsa [autem add. 17.] hora veniens [venit 3, 34; quidam 6; quidam add. 4, 11, 17, 21; quidem add. 5, 7.] Julianus [nomine add. 21.] presbyter [et add. 10, 14, 50.] dedit [tradidit 21.] ei [eis 48.] corpus et sanguinem Domini nostri [om. 33, 34.] Jesu Christi. Et cum percepisset [cepisset 26; perfecisset 43; pervenisset 10.] omnia sacramenta [christianæ add. 46, 47.] legis b, oravit beatus [om. 2.] Julianus [Cæsarius 53; presbyter add. 2, 5, 17; (presbyter dedit-Jul.) om. 4.] super Leontium, et completa oratione cum gloria Leontius tradidit [reddidit 53.] spiritum [(t. s.) sp. reddidit 3; (percepisset omnia-spir.) fecisset orationem super eum, mox completa oratione Leontius consularis reddidit Domino spiritum 21.] .

[26] [Cæsarius cum Juliano] Eadem [tunc 27, 43; autem add. 14.] die [om. 27, 43; (e. d.) om. 17.] Luxurius tenuit [(L. t.) t. L. 38, 49; beatum add. 14.] Julianum presbyterum et Cæsarium diaconum, et dedit [ei add. 14; in eos add. 49.] sententiam in eis [eos 43; (i. e.) om. 14, 21, 49.] ut ambo [om. 47.] in [om. 46, 47.] saccum [sacco 2, 4 – 7, 10, 11, 12, 17, 26, 36, 45, 46, 47, 48, 53, 54, 55.] c missi [insuti 46, 47; om. 13; mitterent 12.] in mare [mari 53.] præcipitarentur. Corpus autem [vero 21.] Leontii collegit [collegerunt 1, 2, 4 – 7, 10, 11, 14, 15, 17, 21, 33, 34, 43, 49, 52, 55.] uxor et filii ejus, et sepelierunt [eum add. 21, 27, 43; illud add. 36.] juxta civitatem [Terracinam 3, 11, 13; Terracinam add. 53, 54; Terr. civ. 36.] in agrum suum [(ag. s.) agro suo 26, 27, 33, 34, 36, 43, 45, 46, 47, 50, 53, 54.] d, tertio kal. [(t. k.) in kalendis 50.] nov.

[27] [Luxurii nece prædicta,] Alia autem nocte post triduum [ita 1, 3 – 7, 10, 13, 14, 17, 27, 31, 33, 34, 43, 51, 55; reliqui triduo; (alia-triduum) om. 21.] , cum [cum autem 21.] ducerentur [duceretur 1, 2, 3, 14, 15, 50; sancti martyres add. 5, 7, 9, 11, 13, 17; Julianus presbyter et Cæsarius diaconus add. 45, 46, 47.] ut [ita 1, 4, 6, 14, 15, 17, 21, 31, 33, 34, 43, 45, 46, 47, 50, 53; reliqui et.] præcipitio [om. 21.] mergerentur [mergeretur 1, 2, 3, 14, 15, 26, 50.] in mare [mari 10, 42, 51, 53, 54.] , beatus [om. 53, 54.] Cæsarius dixit ad Luxurium: Me quidem aqua, quæ [qui 3, 14; qua 12; me add. 3, 5, 7, 14, 43; om. 52.] regeneravit [generavit 4, 6, 11.] quasi filium suum [om. 17, 43; ut suum 31.] ex [esse 2; ut 14.] se renatum [(ex se ren.) om. 27, 31, 33, 34.] suscipiet [suscepit 2; excepit 3; suscipit 14.] , ut [et 2, 21.] ipsa me modo [om. 15.] martyrem faciat [faciet 21.] una cum [beato add. 51.] patre meo [(p. m.) patrem meum 1, 2, Juliano patre 47.] Juliano [om. 2, 3; Julianum 1; meo 47; presbytero add. 13, 21.] quæ [qui 1 – 6, 17, 21, 36, 38, 43, 45, 53 – 55; quem 12, 13, 48, 51, 52; om. 11; me add. 43, 53, 55.] ante [om. 11; antea 53; me add. 3, 38, 46, 47.] fecerat [om. 11; fuerat 3; fecit 46, 47; fecerit 55; fec. eum 5.] christianum [om. 11; christianus 3.] e. Te [tu 2, 4, 5, 6, 11, 13.] autem [vero 21.] , Luxuri, hodie comedet [(h. c.) comedet hodie 33, 34; te add. 11, 13.] coluber [carnes tuas add. 2.] , ut cognoscat hæc omnis [(h. o.) o. h. 43, 46, 47, 49.] patria [civitas 55.] quia [Christus add. 43.] vindicat Dominus [om. 43.] sanguinem servorum suorum [om. 2.] et [ac 11, 17.] virginum [suarum 10.] , quas tu ignibus [igne 21.] concremasti [cremasti 10, 21; concremare jussisti 36, 53; et 5, 7; et add. 10, 21, 27, 31, 33, 34, 38, 43, 49.] , me [meum 34.] quidem [que 46; quam 10; quem 27, 31, 33, 34, 43; (m. q.) qui me 21.] ad [om. 10.] libitus [libitum 21, 27, 43; libidos 38.] tuos [tu 10; tuum 21, 27, 43; in add. 21, 27, 31, 33, 34, 38, 43, 46, 47, 49, 52, 55.] aqua [aquam 43, 55; (concremasti-aqua) om. 4 – 7.] mergi jussisti [(me quidem-jussisti) om. 11, tu vero eris in profundo mortis a Deo mersurus (versurus 11) 4 – 7, 11.] .

[28] [in sacco mari demergitur. Corpora in littus ejiciuntur.] Interea missi [missus 11; sunt add. 10.] in saccum [sacco 2, 3, 46, 47.] beatus Julianus presbyter et sanctus [om. 48, 51, 55; beatus 53.] Cæsarius diaconus [levita 21; (presbyter-diaconus) una cum sancto Cæsario diacono 17.] præcipitati sunt in mare [mari 10; (præcip.-mare) præcipitavit eos 3; sed add. 36, 43, 53, 54.] . Eodem [eadem 2; autem add. 31, 33, 34, 49; vero add. 46, 47.] die [momento 53.] quo [quod 31; in mare add. 4 – 7, 11, 13.] mersi [præcipitati 17.] sunt in littore [littus 27, 33, 34, 43, 49, 52.] eos [om. 48, 51.] unda [undas 2.] ejecit [jecit 31, 33, 34; dejecit 2; projecit 4 – 7, 11, 13; rejecit 43, 46, 49, 53; eos add. 48. 51.] , ubi etiam [autem 27, 43.] jacebat Luxurius totus turgidus a serpente percussus [perculsus 34; (ubi-percussus) om. 10; (jacebat-percussus) jaciebantur 43, jaciebantur in littus 47.] .

[29] [Luxurius serpentis morsu] Ipse autem [namque 21; enim 49; (ips. a.) om. 27, 43.] Luxurius ibat [in 10.] equo sedens [properabat 10.] ad villam suam ut pranderet; et [om. 2.] quoniam festinabat ad prandium, præcessit cum equo solus [(præc.-solus) om. 13, cum eq. sol. præc. 27, 43.] . Igitur cum juxta arborem præteriret [præcessisset 2.] , et [om. 4 – 7, 10, 11, 13, 14, 15, 17, 21, 26, 27, 31, 33, 34, 36, 43, 45, 46, 48 – 55.] faciente [facientem 2; facientes 10.] nequitia sua [nequitiam suam 2; serpens add. 10.] sic evenit [contigit 51; venit 16; supervenit 10.] ei [om. 3, 10, 13, 16.] ut [om. 10, 13, 16, 46.] coluber [ita 13, 16, 43; serpens 9, 26; lignum confractum 28, 29, 33, 34, 36; qui add. 16; reliqui codices omittunt.] per caput ejus [(p. c. e.) c. e. 4 – 7, 11, 17, om. 50, super c. e. 9, 10, 13, de arbore veniens 49; se præcipitare [t] ei add. 9; immanis serpens descenderet atque add. 1 (recenti manu), 14.] inter collum et capitium tunicæ ejus [(inter c. et c. tun. ej.) om. 43, 53, et col. et cap. tun. (ejus add. 4 – 7, 17) ingressus serpens (om. 16) 4 – 7, 11, 16, 17, 21, 22, et c. et cap. tun. ej. veniret, et serpens 28, 29, 31, 33, 34, et c. ejus et cap. tun. ej. 51, et collum 38, inter col. tun. 3; intraret add. 1, 14; intraret et add. 26, 27; ita ut add. 10.] inter tunicam et ventrem ejus [(i. t. et v. ej.) om. 13, 16, inter tunicam 49, ventrem ejus 11, 17, 21, 22, 28, 29, 31, 33, 34, ventre ejus 4 – 7, i. t. et v. 3, 46; serpens de alto lapsus add. 15; serpens add. 36, 48, 51, 53, 54; collum et capitium tunicæ ejus serpens add. 52. In cod. 1 verba inter collum-vent. ejus recenti manu fuere scripta.] irreperet [ita 36, 48, 51, 53, 54; dilaberetur 43; introiret 10, 16; ingressus 13; reliqui omittunt.] et [om. 13, 16.] latus [ita 4 – 7, 9, 11, 21, 22, 36, 38, 46, 47, 53, 54; lateribus 14; latera 10, 13, 15, 16, 17, 28, 29, 31, 33, 34, 43, 49; reliqui lateris; eum serpens add. 38.] suis [om. 4 – 7, 11, 17; ejus 10, 13, 16, 43, 46, 47; sua 15; sui 45, 48, 50, 51, 53, 55; suum 36, 53, 54; eum add. 49.] morsibus [fortiter 10; serpentinis add. 46, 47, 50; eum add. 14; serpens add. 49.] laniaret [ita 1 (rec. man.), 17, 21, 22, 38, 49; laceraret 28, 29, 31, 33, 34; laniabatur 45, 50; laniaretur 46, 47; attrectabat 13; reliqui laniabat.] , ita ut per ventrem [(i. u. p. ventr.) i. p. v. 36, 54, p. v. 53, i. u. p. ventre 7, i. u. 2, 47, et p. v. 10; et latus ejus add. 6; ejus add. 55.] perveniret usque ad cor ejus [(p. u. a. c. e.) u. a. c. e. p. 43, p. a. c. e. 2, 4 – 7, 11, 17, 28, 29, 31, 33, 34, 49, pervenisset u. a. c. e. 48, pervenisset a. c. e. 50, u. a. c. e. pervenit 10.] .

[30] [perimitur. Apud martyrum sepulcrum] Jacens [jaciens 2.] autem [om. 17.] totus tumidus [tumidus totus 47.] , tamen [om. 15, 31, 33, 34.] antequam exspiraret vidit oculis suis [viros add. 31, 33, 34.] psallentes ambo [ambos 1, 15, 17, 26, 45 – 50, 52, 53, 54, 55; om. 12, 13, 31, 33, 34, 43; et gaudentes, id est, Julianum et Cæsarium add. 21, 22; sanctos Dei Julianum et Cæsarium add. 36.] et [om. 15, 36.] cum honore dignissimo [om. 36; pergentes ad cœlum add. 21, 22.] corpora sanctorum [eorum 36.] Juliani presbyteri et Cæsarii diaconi [(Juliani-diaconi) om. 36.] undas [om. 43; undam 17, 38; ab undis 31, 33, 34; de unda 37.] auferentes [ferri 1; auferentem 17, 38; afferentes 9, 14, 15, 36, 47, 53; offerentes 11; ferrentes in arida 10. Hic terminatur codex 16 his verbis: Qui martyr sepultus est juxta Terracinam; in quo loco merita ejus bene se credentibus beneficia præstant in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.] ; quod [quibus 1.] ipse Luxurius [(quod ipse Lux.) om. 10.] videns [ita 43, 46; vidit 53; cernens 21, 22; om. reliqui.] antequam exspiraret [se videre add. 49.] clamabat [clamavit 2, 3; om. 10; (quod ipse-clam.) om. 11, 17, 36.] : Adjuro vos, sancti martyres [(s. mart.) ambo martyres et sancti 2, 3, 14.] Dei, ut modicum cessetis a tormentis. Et cum hæc [hoc 2, 3.] diceret, diabolus suffocavit [affocavit 2.] eum, et coram omnibus exspiravit [(adjuro-exspiravit) hæc leguntur in solis codicibus 1. 2, 3, 14; eorum loco 21 et 22: succurrite mihi misero, sancti Dei, quia plurimas patior angustias. Et hæc dicens exspiravit; in reliquis codicibus omnino prætermittuntur.] . Quorum [om. 1, 43, 49.] corpora [vero add. 1, 43; autem add. 21; videlicet add. 45, 46, 47; itaque add. 49.] sanctorum [om. 9, 17, 33, 34; (c. s.) sanct. corp. 4.] martyrum [om. 9, 17; Juliani presbyteri et Cæsarii diaconi add. 3; Juliani et Cæsarii add. 21.] collegit quidam servus Dei qui cum ipso [ipsis 17, 21, 33, 34, 36, 49, 52, 53, 54.] habitaverat [habitaverit 4; habitabat 10.] , et sepelivit nocte [om. 11, 17, 26; noctu 1, 2, 3, 10, 14, 21, 33, 34, 36, 47, 48, 49, 51 – 54; in locum add. 1, 14, 48, 51; in loco add. 2, 10, 21, 26, 36, 47, 52, 53, 54.] juxta Terracinam [om. 4, 6, 51; Terracina 2; Terracinensem 21.] civitatem [civitate 2; ubi usque hodie florent corpora eorum. Martyrizatus est autem sanctus Cæsarius die calendarum novembrium, regnante Domino nostro Jesu Christo in secula seculorum. Amen; his verbis hic desinit codex 13.] f sub [om. 1.] die kal. nov. [in pace add. 21; regnante Jesu Christo Domino nostro in secula seculorum. Amen; his additis desinit codex 11.] .

[31] [Eusebius et Felix presbyter multos convertunt.] Post dies autem [om. 1, 2, 10, 14, 48, 51, 55.] quinque [sex 49.] inventus est et ipse [ille 53.] servus Dei [(s. D.) Dei servus 53; qui cum ipsis habitaverat add. 17.] , nomine Eusebius, in eodem loco ubi posuerat [posuerant 4, 6.] beatos martyres, jejunans et [(ubi-jejunans et) om. 45, 46, 47.] orans [jejunantem et orantem 10.] Dominum [Domino 2, 3; Deum 38, 47.] et [om. 14, 17, 33, 47.] psallens [psallentem 10.] . Hoc dum [cum 17, 43, 45, 46, 47.] multi [(d. m.) m. d. 14.] viderent [videbant 10; cognovissent 49.] , occurrebant [occurrerunt 1.] beato Eusebio de civitate Terracina [Terracinam 1.] , quia [qua 53.] locus [locum 2.] prope civitatem [civitate 10, 14, 17, 38.] erat; et multi convertebantur [convertebatur (?) 2.] et baptizabantur [om. 10, 38.] a Felice presbytero.

ANNOTATA.

a Baptizare antiquis erat illuminare; unde et Armenorum baptizatori sancto Gregorio Illuminatoris titulus inhæsit. Quod græca periphrasis docet, Leontium πανοικεὶ, i. e. cum universa domo baptizatum, id nullibi legitur.

b Omnia sacramenta legis, præter baptismum et Eucharistiam, fortasse indicant confirmationem; unde quis forte suspicetur beatum Julianum fuisse Terracinæ episcopum.

c De supplicio sacci actum est in Comment. præv., § II, numm. 23 et 24.

d De Leontii sepulcro vide conjecturam nostram in Comment. præv., numm. 27 et 28. Quod vero Acta Leontium III kal. nov. sepultum dicunt, id factum esse credo ut conveniret auctor secum, qui post triduum occisum Cæsarium dicturus erat. Quem crediderit kal. nov. martyrio consummatum fuisse, immemor illorum quæ de temporis distributione in Actorum decursu dicta fuerant. Vide Comment. præv., § II, num. 27.

e Variantibus codicum lectionibus non adeo certum est utrum Cæsarius his verbis ad baptismatis aquam an vero ad baptizantem alludat Julianum. Credo ad aquam referri baptismatis. Vero enim simile non est Cæsarium ex Africa adventantem ab hoc Juliano fuisse baptizatum, nisi quis utrumque, Julianum videlicet cum Cæsario diacono suo, ex Africa Terracinam venisse supponat; quod nihilest cur admittas.

f In agro Varano, non Verano, uti Surius scribit. Eodem loco postmodum ædificata fuit ecclesia, nunc diruta. Vide Comment. præv., § IV, num. 49.

* cod. ἐνεχθῆναι.

* cod. γνῶτο.

* cod. μύρας.

CAPUT QUARTUM.
Felix presbyter et Eusebius monachus a Leontio filio Leontii consularis capite plectuntur. Eorum corpora a Quarto presbytero juxta corpus S. Cæsarii sepulta.

[32] Ταῦτα δὲ ἀκούσας Λεόντιος υἱὸς Λεοντίου τοῦ ὑπάτου, θυμομαχῶν διὰ τὸν θάνατον τοῦ πατρὸς αὐτοῦ, ἀπέστειλεν στρατιώτας καὶ ἐκέλευσεν κρατηθῆναι τὸν μακάριον Φίλικα τὸν πρεσβύτερον καὶ Εὐσέβιον τὸν μοναχόν· οὓς καὶ προσέταξεν * κατὰ πρόσωπον τῶν ἐκεῖσε πολιτῶν ἀχθῆναι ἐπὶ τῆς ἀγορᾶς πρὸς ἐρώτησιν.

[33] Προκαθίσας τε ἐπὶ τοῦ βήματος δυσσεβὴς Λεόντιος ἅμα τῶν τὰ πρῶτα φερόντων τῆς αὐτῆς πόλεως, οὕτως διελάλησεν αὐτοῖς· Εἴπατε ἡμῖν, δοῦλοί ἐστε εὐγενεῖς; πρὸς ὃν ἀποκριθέντες οἱ ἅγιοι Φίλιξ πρεσβύτερος καὶ Εὐσέβιος μοναχὸς εἶπαν· Δοῦλοί ἐσμεν τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. καὶ πάλιν πρὸς αὐτοὺς ἔφη· Διασαφήσατε ἡμῖν τὰ ὀνόματα ὑμῶν. οἱ ἅγιοι εἶπαν· Ἐγὼ μὲν Φίλιξ καλοῦμαι, ἀνάξιος πρεσβύτερος. ἀποκριθεὶς δὲ καὶ ἕτερος αὐτοῦ ἔφη· Κἀγὼ Εὐσέβιος λέγομαι, ἁμαρτωλὸς μοναχός. Λεόντιος εἶπεν πρὸς αὐτούς· Εἴπατε ἡμῖν, κατὰ τῆς πολιτείας καὶ τῶν ἀρχόντων ἐτολμήσατε κηρῦξαι νέαν διδαχήν; ἀποκριθέντες οὖν οἱ ἅγιοι Φίλιξ καὶ Εὐσέβιος εἶπαν αὐτῷ· Ἡμεῖς κηρύσσομεν Ἰησοῦν Χριστὸν, ἥτις ἐστὶν ὑγιὴς καὶ σωτηριώδης διδασκαλία, καὶ ἐπιστροφὴ πάντων πρὸς αὐτὸν καὶ τοῦ ἐπιγινώσκεσθαι αὐτόν.

[34] Ἀποκριθεὶς Λεόντιος εἶπεν πρὸς τοὺς παρεστῶτας αὐτῷ