Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März II           Band März II           Anhang März II

9. März


IX MARTII.

SANCTI QVI VII IDVS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Iulianus, Martyr in Africa.
S. Sicus siue Ysicus, Martyr in Africa.
S. Cyrillus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Philippus, Martyr in Africa.
S. Cedecesis, Martyr in Africa.
S. Cendeus, Martyr in Africa.
S. Marianus, Martyr in Africa.
S. Rogatus, Martyr in Africa.
S. Concessus, Martyr in Africa.
S. Iuuencula, Martyr in Africa.
Sancti auus & auia, Martyr consanguinei apud Græcos.
Sancti pater & mater, Sancti filij duo, Martyr consanguinei apud Græcos.
S. Pacianus Episcopus Barcinonensis in Hispania.
S. Gregorius Episcopus Nyssenus in Cappadocia.
S. Bosa Episcopus Deirorum, Eboraci in Anglia.
S. Cyrillus, Episcopus, Slauorum Apostoli, Olomucij in Morauia.
S. Methodius, Episcopus, Slauorum Apostoli, Olomucij in Morauia.
S. Vitalis Siculus, Abbas Ordinis S. Basilij, Armenti & Rapollæ in Italia.
B. Catharina Bononiensis, Virgo Ordinis S. Claræ.
S. Francisca Romana vidua, Fundatrix Oblatarum Turris-speculorum Romæ.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Cæsarij fratris S. Gregorij Nazianzeni memoria cum vno disticho celebratur in Menæis Græcorum excusis, & MSS. Chifletianis, & apud Maximum Cytheræum. De eo egimus XXV Febr.
S. Tarasij nudum nomen habetur in Menæis Græcorum, & apud Maximum Cytheræum. Nullius hactenus notitiam Tarasij habemus, nisi Archiepiscopi Constantinopolitani, cuius Vitam dedimus XXV Februarij.
Eutychius Abbas, cuius meminit B. Gregorius. MS. Kalendarium SS. Ord. S. Benedicti. Videtur Equitius esse, de quo egimus VII Martij.
S. Siluanus, relatus a Greueno in Auctario Vsuardi inter Martyres Afros huius diei: quem eumdem arbitramur, qui a pluribus inter Martyres Afros nominatur VIII Mart.
S. Paulus, Episcopus Prusiadis, in Menæis excusis memoratur cum eodem elogio, quod ei ab eisdem ponitur VIII Martij.
Sebastianus, Nectarius, Martyres inter Afros hoc die recensentur: ex his Nectarius videtur loco Mariani intrusus, & Sebastianus reperitur etiam pro vrbe Sebastia positus, & ideo a nobis omißi.
Gaddanæ Abbatis, Philoromi Presbyteri, gestæ in eremo describit Palladius in Historia Lausiaca cap. 110 & 112. Meminit prioris Sozomenus lib. 6 cap. 34, vtriusque Petrus de Natalibus lib. 11 Catalogi cap. 49 & 50, & Sancti titulo honorat. Eos ad hunc diem Martyrologio Anglice olim excuso inscripsit VVitfordus, quod hic indicamus.
Sedna de Druim-mac-vbla & Sedna de Kill-aine, soli a Colgano referuntur hoc die ex pluribus, quos Hibernica hagiologia Sanctis adscribunt: primi ecclesiam quam rexit in Vita Patricij Tripartita reperies num. 311, secundi ecclesiam in monte Bregh collocat Kalendarium Casselense: eiusque genus Colganus ad proauum Loarnum, cum fratre Fergußio Scotici in Albania regni Fundatorem, refert.
Brigida filia Domæ in Campo Liffi, Brigida de Moi-miolain, a Colgano præteritæ: in Martyrologio Tamlactensi & Mariani Gormani nominantur. Nobis, quoad cultum & Acta, ignotæ sunt: nisi quod primam VII quoque Februa. ab Hagiologijs recenseri Colganus dicat in Append. 4 ad Acta S. Brigidæ Kildariensis.
Lugidius seu Lugadius de Kill-cuile, Colmanus de Cluain-Tibrinn, Tossanus de Druim-Ladhgein, nomen hoc die habent in Hibernicis fastis: quinam sint, & vbi earum ecclesiæ, tacente Colgano, nolumus diuinare: multo minus Sanctorum immiscere cultui, quamdiu grauiora suffragia desunt. Colmanum Marianus in sequentem diem distulit. Tamlactense Martyrologium in XIII.
Sillanus, Dima, Mella, in Tamlactensi martyrologio sunt: Dima etiam apud Marianum Gormanum. Sillanum S. Berachi forsan esse discipulum, de quo Vita eius ex Hibernico translata XV Febr. num. 9, suspicatur Colganus.
S. Briga seu Brigida, Virgo filia Congalli, mater Ancillarum Christi in prouincia Lagenia, memoratur in tertia Vita S. Brigidæ cap. 30 apud Colganum, & in Notis num. 18, qui eam coli tradit aut XXI Ianuarij, aut IX Martij. Ast vtroque die omisit, an sui oblitus an melius edoctus prudenter reticuerit, haud scimus.
Silleni mentio fit apud Colganum in Vita S. Berachij 26 Febru. qui in Notis ad supplementum num. 6 recenset varios dies, quibus aliquis, nomine Sillenus, colitur: & arbitratur hunc esse, qui aut IV Maij, aut IX Martij in veneratione est. Interim hoc die alto eum silentio premit, licet in Tamlactensi Martyrologio referatur.
Kennethus, Episcopus Glentaniræ in Scotia memoratur a Thoma Dempstero, citato Breuiario huius Ecclesiæ. Quæ eadem ex eius scriptis Ferrarius. Monumenta huius proferenda, cum nulla eius alibi mentio reperiatur, nec magnam apud nos fidem obtineat Dempsterus.
Felix Abbas Ruyensis, Sanctus vocatur a Benedicto Gonono, & hac die refertur ab Alberto le Grand: prior Vitam eius contexuit ex Aimoino Floriacensi de miraculis S. Benedicti, & Vita S. Gildæ Sapientis, quam dedimus XXIX Ianuarij; posterior eam additis quibusdam interpolauit: neuter vllum alicuius cultus argumentum adfert, nec vllus veterum Sancti appellationem ei affigit.
B. Vindrici Abbatis Tullensis. Ita Ferrarius in Catalogo generali. Eum Abbatem S. Apri vocat Saussaius in supplemento Martyrologij, & magnarum virtutum patratorem. Saussaium describit Bucelinus, additq; se necdum Vitam vidisse. De monasterio S. Apri agunt Sanmarthani tomo 4 Galliæ Christianæ, & inter paucos Abbates non meminerunt Vindrici. Quare certiora monumenta desideramus.
Helias nepos & discipulus S. Vitalis Abbatis, cum hoc celebratur a Caietano in Martyrologio Siculo, & Beatus appellatur. De eo infra agitur in Vita S. Vitalis.
Reinhardus, primus Abbas monasterij Reinhausen in Saxonia, miraculis claruit in vita & post mortem. Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum 1098. Menardus, eumque secutus Bucelinus inscripserunt suis Martyrologijs Benedictinis ad hunc diem: forsan quia deerat alius Sanctus Menardo, qui præter hunc solum habet S. Franciscam Viduam. Sed vnde sciuerunt illum inter Sanctos referendum, quem neque Trithemius, neque VVion Sanctis adscripserunt?
Monachi LX Cisterciensis Ordinis, in Alemannia pro Christo trucidati, referuntur in Kalendario Cisterciensi Diuione anno 1617 excuso; & ex illo apud Manriquez & Henriquez in Menologio Cisterciensi; sed qui notat monasterium non exprimi; quod etiam ignorauit Bucelinus, & ipse Alemannus.
Maria, soror Caroli Abbatis Villariensis, Sanctimonialis in monasterio de Dunewarch, Ordinis Cisterciensis, laudatur a Cæsario Heisterbacensi: & cum titulo Beatæ inscripta est Menologijs Henriquez & Bucelini. Citat ille Catalogum Sanctorum Ordinis Cisterciensis. Habemus Kalendarium sacri Ordinis Cisterciensis Diuione excusum, sed absque mentione huius Mariæ. Gelenius in fastis Coloniensibus solum appellat Venerabilem.
Guardianus cum socio in insula Minorica a Turcis occisus, Petrus Trani in Apulia miraculis clarus, Baptista a Florentia in Aprutio extasi illustris, Ordinis Minorum, memorantur in Martyrologio Franciscano Arturi a monasterio.
Simon siue Simonetus, de Camerino, Ordinis Eremitarum S. Augustini, verbi diuini egregius Ecclesiastes, & Congregationis Montis-Ortoni Fundator, IX Martij anni MCCCCLXXVIII, e vita discessit. Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano asserit eum a pluribus inter Ordinis Augustiniani Beatos recenseri, vti & Iacobillus tomo 1 de Sanctis Vmbriæ. Verum Herrera, licet alibi facile titulum Beati tribuat, ab eo tamen hic abstinet.
Quadraginta Martyres Sebasteni suum hoc die cultum habuere, vsque dum Innocentij X Pontificis iussu, eum cessere S. Franciscæ Romanæ officio duplici celebrandæ: agimus ergo de ijs X Martij.
Dionysius Martyr celebratur in Menologio Basilij Imperatoris; iterum cum S. Codrato & socijs X Martij.
Draconius Abbas Parisijs, relatus in MS. Florario, Martyrologio Coloniensi, & ab Hermanno Greuen, Canisio, Ferrario; est S. Droctoneus X Martij.
Vrspasiani Martyris, nudum nomen inscriptum est Menæis Græcorum & Maximi Cytheræi. Iterum cum magno elogio XIII Martij.
Vgo Archiepiscopus Confessor, memoratur in MS. Martyrologio Casinensi charactere Longobardico: in pluribus sequenti die, dicturque Hugo Archiepiscopus Rotomagensis, qui ab alijs colitur IX Aprilis.
Idesbaldi Abbatis Dunensis prima Translatio facta anno MCXXXIX, refertur hic ab Henriquez & Bucelino. Dies natalis incidit in XVIII Aprilis.
Claretta, Illuminata, Virgines Ordinis Augustiniani apud Montem-Falconem in Vmbria, inscriptæ sunt sacro Gynæceo Arturi du Monstier, & Beatæ appellantur, vti & in Alphabeto Augustiniano Herrera, qui ait anno MDCII, de præcepto Prioris Generalis, corpora fere integra & incorrupta in decentiori loco recondita esse supra altaris mensam intra cratem ferream; vt a deuotis fidelibus priuata veneratione & coli possint & videri. Cum lacobillo tomo 1 de Sanctis Vmbriæ poterit de ijs agi XXVII Aprilis.
Gregorius Cardinalis, Episcopus Ostiensis, ante Abbas SS. Cosmæ & Damiani ad Micam auream, cum titulo Beati refertur a Bucelino, diciturque hoc die mortuus aut certe (quando paullo distinctius se acturum dicit & nos cum illo, si certiora a venerationis monumenta assequamur) IX Maij.
S. Aprunculi, Episcopi Aruernorum susceptio Claromonte colitur, quando ex Lingonensi Præsulatu ad hanc Cathedram transijt. Ita Saussaius, qui eius Natalem celebrat XIV Maij.
Cantij, Cantiani, Cantianillæ, Martyrum exceptio reliquiarum apud Saxiacum. Labbæus in Hagiologio Franco-Galliæ. Coluntur XXXI Maij.
S. Alexandri Confessoris apud Aruernos memoria celebratur a Saussæio in Martyrologio Gallicano. Iterum ab eo, Molano, Canisio, Ferrario XXXI Maij.
Colmus Episcopus Orcadum. Camerarius. De eo licebit cum Dempstero, si certa monumenta a proferantur, agere VI Iunij.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS IVLIANO, SICO SIVE YSICO, CYRILLO, FELICE, PHILIPPO, CEDECESE, CENDEO, MARIANO, ROGATO, CONCESSO, IVVENCVLA.

[Commentarius]

Iulianus, Martyr in Africa (S.)
Sicus sive Ysicus, Martyr in Africa (S.)
Cyrillus, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Philippus, Martyr in Africa (S.)
Cedecesis, Martyr in Africa (S.)
Cendeus, Martyr in Africa (S.)
Marianus, Martyr in Africa (S.)
Rogatus, Martyr in Africa (S.)
Concessus, Martyr in Africa (S.)
Iuuencula, Martyr in Africa (S.)

[1] Martyrologium S. Hieronymi, quod apud nos extat, in codice ante annos fere mille exarato, ista hoc die habet: VII Idus Martij In Armenia Sebastia militum XL. Item Iuliani & Sici. In Africa Cyrilli, [Nomina horum in Martyrologijs.] Felicis, Philippi, Cedecesis, Cendei, Mariani, Rogati Concessi. In MS. Lucensi eiusdem S. Hieronymi, ita de his legitur: Item Iuliani, Sici & Cyrilli. In Africa Felicis &c. Eadem habentur in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso, in quo vt duo distincta nomina scribuntur Cere, Cedis, non Cesis, & loco Sici legitur Ysici, & in fine additur nomen Iuuenculæ. In MS. Richenouiensi siue Augiæ-diuitis prope Constantiam septem proponuntur, & Africæ etiam tres primi aßignantur his verbis: In Africa Iuliani & Sici, Cyrilli, Philippi, Mariniani, Rogati, Concessi. Quinque tradit MS. Augustanum monasterij S. Vdalrici: In Africa Iuliani, Felicis, Philippi, Mariani, Concessi. Totidem numero, sed aliquot eorum ab his diuersos, habet MS. Parisiense Labbæi: Africa Iuliani, Sici, Philippi, Nectarij, Concessi. Vbi veremur ne loco Mariani aut Mariniani, sit vitio amanuensium intrusum nomen Nectarij. Ceterum cum hisce Martyrologijs omnes Africæ adscribimus. & in Martyrologio S. Hieronymi sic arbitramur legendum: Item in Africa Iuliani, Sici, Cyrilli Felicis &c. Apud Notkerum hi quinque memorantur: In Africa Felicis & Philippi, Mariani, Rogati & Concessi. At nulla Africæ mentione facta, Aquicinctinum MS. ista habet: Item SS. Felicis, Philippi, Rogati. MS. S. Maximini: Mariani Iuliani, Sebastiani, Felicis. Idem quoque nomen Sebastiani reperitur in MS. Aquisgranensi, vbi hic ordo: Natalis Iuliani, Sici, Philippi, Mariani, Concessi, Sebastiani. Greuenus etiam eumdem cum Siluano adiungit in auctario Vsuardi: Ipso die SS. Sici, Philippi, Mariani, Concessi, Sebastiani, Iuliani, Siluani. Ex his Siluanus spectat ad Martyres Afros VIII Martij relatos. Imo & Sebastianus perperam intrusus videtur: nam in MS. Lucensi S. Hieronymi, eiusdemque Martyrologio Parisijs excuso, legitur hoc die. In Armenia Sebastiani & XL militum, vbi melius in nostro codice Sebastia vrbs indicatur: interim ille error etiam repetitur in MS. Corbeiensi. Ex quo similiue mendo Sebastianus hisce Martyribus iunctus videtur, & plane omittendus.

[2] Duo ex his Martyribus SS. Felix & Philippus ad diem sequentem, [Aliqui relati 10, 11, 12 Martij:] X huius referuntur in ante memorato Martyrologio S. Maximini, item in MSS. Florentinis bibliothecæ Medicææ & D. Caroli Strozzi, ac Martyrologio ibidem excuso anno 1486. At die XII continentur in MS. Tamlactensi. Alij duo Rogatus & Cendeus XI Martij iterum referuntur in tribus exemplaribus Martyrologij S. Hieronymi, post Martyres Carthaginenses inserti: quos ab his non arbitramur diuersos.

[3] [an milites] In Calendario Breuiarij Moguntini anno 1495 & 1507 excusi, annotatur hoc die memoria XI militum. An isti ab his Martyribus diuersi sint non liquet: forsan XL militum est legendum, qui sunt Sebastiæ coronati.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CONSANGVINEIS AVO, AVIA, PATRE, MATRE ET II FILIIS APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Avus & auia, pater & mater, filii duo, Martyres consanguinei apud Græcos (SS.)

Celebrantur hi Sancti Martyres in Menæis Græcorum his verbis: Ὁι ἅγιοι Μάρτυρες, πάππος, μάμμη, πατὴρ, μήτηρ, καὶ δύο τέκνα ξίφει τελειοῦνται.

Διὰ ξίφους ἤθλησε συγγενὲς γὲνος,
παππόμαννος, πατρόμητρος, τεκνία.

Sancti Martyres, auus, auia, pater, mater, & duo filij gladio vitam finiuerunt. Per gladium instar athletarum certauit cognatum genus, cum auo auia, cum patre mater & filij. Memorantur etiam apud Maximum Cytheræum. Nihil alibi reperimus.

DE SANCTO PACIANO EPISCOPO BARCINONENSI IN HISPANIA.

CIRCA ANNVM CCCXC.

[Commentarius]

Pacianus Episcopus Barcinonensis in Hispania (S.)

[1] Extollitur S. Pacianus plurimorum scriptorum encomio, sed fere eodem, ex S. Hieronymi verbis, qui libro de Scriptoribus Eccles. cap. 106 ista tradit: Pacianus in Pyrenæi iugis Barcilonæ Episcopus, castigatæ eloquentiæ, & tam vita quam sermone clarus, [Notitia in S. Hieronymo de libris editis a S. Paciano:] scripsit varia opuscula, de quibus Cerbus & contra Nouatianos. Et sub Theodosio Principe, iam vltima senectute, mortuus est. Ita codex noster MS. In editis codicibus pro verbis castigatæ eloquentiæ, legitur castitate & eloquentia, & Cerbus Græce exaratur Κέρβος, aut Λέρβος, vox æque dubia. Quibus omissis Honorius Augustodunensis libro etiam de Scriptor. Ecclesiast. cap. 107 hæc solum habet: Pacianus in Pyrenæis iugis Barcinonæ Episcopus, tam vita quam sermone clarus, scripsit varia opuscula contra Nouatianos sub Theodosio. Extant cum seorsim tum in Bibliothecis veterum Patrum, tres epistolæ contra Nouatianos ad Sympronianum Nouatianæ hæresis labe infectum. Parænesis siue Exhortatio ad pœnitentiam. Libellus siue sermo de baptismo ad fideles Catechumenos. De his operibus agunt Bellarminus, Posseuinus, Miræus, Labbæus, alijque disserentes de Scriptoribus Ecclesiasticis.

[2] Matrimonio ante Sacerdotium fuisse iunctum S. Pacianum colligimus ex eodem libro S. Hieronymi cap. 132 hæc scribente. [huius filius Dexter Præfectus Prætorio:] Dexter Paciani, de quo supra dixi, filius, clarus apud seculum & Christi fidei deditus, fertur ad me omnimodam historiam texuisse, quam necdum legi. Idem Hieronymus in Apologia ad Ruffinum scribit se rogatum a Dextero amico suo, qui Præfecturam administrauit Prætorij, vt auctorum nostræ religionis ei indicem texeret. Vnde illi memoratum librum inscripsit, ita prologum exorsus: Hieronymus Dextro. Hortaris, Dexter, vt Tranquillum sequens, Ecclesiasticos Scriptores in ordinem digeram, & quod ille in enumerandis Gentilium litterarum viris fecit illustribus, id ego in nostris faciam, id est a Passione Christi vsque ad decimum quartum Theodosij Imperatoris annum, omnes qui de Scripturis sanctis memoriæ aliquid prodiderunt, tibi breuiter exponam. Hæc ibi. Ceterum de Chronico, sub nomine iam dicti Dextri edito, late egimus in Præfatione communi ante tomum I Februarij cap. 4.

[3] De tempore vitæ & obitus S. Paciani ex relatis recte statui potest, floruisse eum seculo Christi quarto, & circa annum Christi CCCXC e vita migrasse, atque ita biennio post, [obitus circa annum 390,] cum Theodosius XIV anno regnaret, potuisse S. Hieronymum scire, eum iam in senectute vltima mortuum esse. Die, obitus aßignatur in fastis sacris IX Martij, quem confirmat Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 187. Pacianus, inquit, Episcopus, [nomen in fastis 9 Martij,] apud Barcinonam eiusdem Pontifex Ecclesiæ, claruit vir castitate insignis, vita & sermone clarus: varia compilauit opuscula, e quibus est certus liber contra Nouatianos. Tempore autem Theodosij primi, vltima senectute fessus, finem vitæ sortitus est VII Idus Martij. Hæc Hieronymus de viris illustribus. Sed quæ Petrus de Natal. sua phrasi exposuit. Vsuardus in omnibus, etiam manuscriptis exemplaribus ista scribit: Ciuitate Barcinona S. Paciani Episcopi, qui tempore Theodosij Principis optima senectute finem vitæ sortitus est. Eadem fere habent Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, alijque: quæ in hodierno Martyrologio Romano ita exponuntur: Barcinone in Hispania S. Paciani Episcopi, tam vita quam sermone conspicui, qui tempore Theodosij Principis, in vltima senectute, finem vitæ sortitus est. Eumdem in Natalibus Sanctorum Canonicorum retulit Ghinius, [& II Martij.] & in Martyrologio Hispanico Tamaius Salazar. At die XI Martij inscriptus est Martyrologio sub nomine Bedæ vulgato, in cuius genuino codice neutro die vlla eius mentio reperitur, vti neque apud Florum in eius Martyrologij supplemento. Eodem XI die relatus est in Kalendario Breuiarij Eborensis anno MDXLVIII excusi: vti etiam in Martyrologio MS. Vsuardi apud Neapolitanos parum aucti & immutati, & in MS. Codice Cardinalis Barberini.

[4] Sacellum & altare Barcinone S. Paciano dicatum esse indicat Franciscus Diagus lib. 1 Historiæ Comitum Barcinonensium cap. 12, [Sacellum & altare Barcinone:] & Ioannem Dimas Lloris Episcopum Barcinonensem constituisse anno MDXCV, vt festum S. Paciani quotannis sub ritu duplicis primæ claßis IX Martij celebraretur, [Officium duplex prima classis:] & reditus aßignasse, quibus & luminaria & alia altaris ornamenta procurarentur, & Canonicis ac Clericis, festum illud in altari sacelli eius celebrantibus, stipendium tribueretur. Auxit dein huius Sancti venerationem Synodus Diœcesana anno MDC sub Ildephonso Coloma tunc Episcopo collecta, quando festum, interdicto omni opere seruili, [festum in populo.] præceptum est obseruari, vti cum Diago etiam tradit Antonius Vincentius Domineccus in Historia generali Sanctorum Catalaniæ, qui pluribus culpat negligentiam antiquorum Scriptorum, quod reliqua illustria Acta S. Paciani litteris non mandarint.

DE SANCTO GREGORIO EPISCOPO NYSSENO IN CAPPADOCIA,

CIRCA AN. CCCXC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Gregorius Episcopus Nyssenus in Cappadocia (S.)

§ I Gregorij Nysseni fratres, soror, vxor ante Episcopatum.

[1] Evsebius atque Emmelia, de quibus ad XXX Maij agendum erit nobis, par coniugum sua liberorumq; virtute laudatissimum, non solum Ecclesiæ Orientali dedere Basilium, [Ex parentibus ijsdem] re & nomine Magnum; sed (præter plures alios, quorum partim nomina & decora nouimus, partim cognoscenda in cælis modo ignoramus) hunc etiam, de quo nobis nunc sermo instituendus, Gregorium; doctrina ac sanctitate supparem Basilio: cui tamen illum fuisse multo minorem natu, patet ex ijs scriptis, quæ ad Petrum Sebastenum Episcopum, decimum vltimumque matris Emmeliæ partum, direxit post obitum Basilij. [Basilio fratre natu minor,] Nam in proœmio opusculi in Hexaëmeron alteriusq; de Opificio hominis, quibus pertractauit nonnullas a Basilio præteritas quæstiones, quasi aliquā magno operi appendicem attexens, patrem & magistrum identidem compellat Basilium: & Petrus Gregorio fratri consulenti, an vulgaturus esset tractatus a se conscriptos in Eunomium, viuentis aduersarium & demortui insectatorem, ita respondit, vt velit eum illos vulgando exemplum fieri posteris, quomodo probos filios erga bonos parentes affectos esse oporteat. [illum vt patrem obseruat;] Etenim si superstite adhuc Sancto, inquit, tale studium in eius existimatione ab aduersariorum spiculis vindicanda posuisses, forsan adulationis suspicionem non effugisses: nunc vero candorem & sinceritatem mentis tuæ, & quæ sit tua affectio erga illum, & opinio de illo, qui te spirituali partu in lucem edidit, perspicue docent partim studiū, quo vita functum prosequeris; partim indignatio, qua in hostes eius inflammaris.

[2] Quod igitur Gregorius, in Præfatione operibus suis præfigi solita, Frater Basilij natu maior dicatur, euidens σφάλμα est typothetarum potius quam auctoris: [S. Macrinam sororem vt Magistrā,] contrarium enim probat, quæ adiungitur ratio, quod nempe de Basilio loquens, præceptorem semper appellet; vt mirum sit, tam manifestam contradictionem in primis duabus lineis inobseruatam hactenus, & toties prælo subiectam fuisse. Macrinæ quoque sororis primogenitæ, cuius encomium pro XIX Iulij extat ad Olympium monachum a Gregorio conscriptum, in formanda Gregorij adolescentia studium minime vulgare fuisse, facile colligere possumus ex ea opera, quam ipse scribit ab illa impensam Petro natu minimo, quamuis de se præ modestia taceat: certe in ea, quam de anima & resurrectione conscripsit, disputatione, tamquam habita cum eadem morti vicina, magistram eamdem perpetuo nominat.

[3] Et hæc quidem virginitatis propositum, mortuo præmature sponso, ad vltimum vitæ tenuit, fratresque Basilium & Naucratium, [hæc & fratrum quidam cœlibatum tenent:] ad idem castimoniæ seruandæ studium incitauit: ac forte etiam Petrum; quamuis vt de eo ambigatur facit quædam Basilij Vita, sed propter multos errores eo, cuius nomine circumfertur, Amphilochio, Iconiensi Episcopo sanctißimo pariter atque doctißimo, prorsus indigna, ideoq; non magnum in contrariam partem auctoritatis momentum adferens. Gregorius autem ex ijs fuit, de quibus Nazianzenus ait in laudatione Basilij, quod in matrimonio eam sibi vim adhibuerunt, vt matrimonium nullum ipsis nocumentum afferret, quo minus ad parem virtutis gloriam adspirarent; atque efficerent, [Gregorius vxorem habuit] vt hæc generum vitæ potius quam rationis viuendi electiones essent. Nam matrimonij vinculo illigatū esse, se clare fatetur Nyssenus, caput tertium de Virginitate sic exordiens: Vtinam aliquo modo fieri posset, vt ex hoc studio mihi quoque aliquid amplius contingeret … nunc vero virginalium laudum cognitio quodammodo inanis est ac minime fructuosa nobis … qui veluti quodam terrarum hiatu prohibemur, quo minus ad hanc gloriam accedamus: pergit deinde conditionis suæ molestias conferre cum eorum felicitate, qui virginitatem colere perpetuam maluerunt, & tamquam alienæ laudis spectator plaudit saniora consilia secutis.

[4] Non tamen dißimilem sibi vxorem duxerat: sed quæ, quam nomine præferebat diuini cultus profeßionem, [Theosebiam, a Nazianzeno laudatam;] ipso viuendi instituto teneret: quam Epistola 95 laudans Nazianzenus non videtur posse explere animum congerendis titulis encomiorum: Quid faciamus, inquit, aduersus Dei legem iam olim viuentem ac dominantem, quæ Theosebiam meam habet (meam enim voco, quæ, vt Dei legibus consentaneum erat, vixit; quandoquidem spiritualis cognatio corpoream antecellit) Theosebiam Ecclesiæ decus, Christi ornamentum, ætatis nostræ vtilitatem, fæminarum fiduciam: Theosebiam in tanta fratrum pulchritudine formosissimam & clarissimam: Theosebiam vere sacram & Sacerdotis coniugem, & honore parem magnisque mysterijs dignam: Theosebiam, quam futurum quoque tempus excepturum est in immortalibus columnis; hoc est omnium, tam qui eam nunc norunt, quam qui posthac futuri sunt, animis sitam. Nec vero mirum tibi videatur, quod eam sæpe appellem; nam etiam beatæ illius fæminæ memoriā pro delicijs habeo. Hactenus Nazianzenus: a quo eam & sacram, & honore parem Sacerdoti (quantum quidem fas est fæminis ad sacra accedere) ideo dici putat Cardinalis Baronius ad annum 369, quod fungeretur in Ecclesia munere Diaconissæ: quod non nisi viduis aut thoro seiunctis Sacerdotum vxoribus competebat.

[5] [cum ea deinde vt sorore viuēs,] Neque vero absurdum omnino fuerit credere, postquam Sacerdotio initiatus Gregorius est, seruatam ab eo & coniuge fuisse pari consensu castitatem: hoc enim persuadent Nazianzeni verba, quibus sanctam ac beatam ipsius sororem dicit; cuius obitū Gregorius tulit (prout Nazianzenus ad ipsummet scribit) vt vir probus & perfectus ac Deo adstans, diuinaque & humana melius quam quiuis alius cognita habens: quodque in eiusmodi rebus alijs grauissimum & acerbissimum est, hoc leuissimum iudicans. Nempe solatij magni loco habens, quod cum tali vixeris, & talem transmiseris, atque in cælestia domicilia, tamquam areæ aceruum, [& viduatus,] tempestiue deuectā recondideris: & quidem ita vt ipsa iucunditatum vitæ particeps fuerit, molestias autem per ætatis mensuram effugerit, priusquam te luxisset, præclaro funere atq; huiusmodi mulieribus debito a te ornata sit. Ex quibus non vana coniectura habetur, prius vxore viduatum fuisse Gregorium, quam Nyssenæ Ecclesiæ spirituali coniugio iungeretur: alioquin enim facienda fuisset mentio non tantum iucunditatum vitæ, quarum particeps fuit: sed etiam calamitatum, quarum, licet thoro habitationeque secreta, expers esse non potuisset, marito factiosorum Arianorum artibus in exilium pulso, & rebus Ecclesiæ sub Valentis imperio perturbatißimis.

[6] [priusquam fieret Episcopus Nyssæ,] Nam incertum omnino est, quam multis annis ante Basilij electionem, quæ anno Christi trecentesimo sexagesimo nono vel sequenti accidit, Nyssæ Episcopus creatus Gregorius sit; imo an omnino ante eum: hoc tamen Eminentißimo Annalium Ecclesiasticorum scriptori certum videtur, Gregorium Episcopum fuisse quando in exilium actus est, octauo ante obitum Valentis anno, id est, trecentesimo septuagesimo Christi; quot annorum fuisse exilium suum expreßis verbis ita scribit Nyssenus in epistola de Vita Macrinæ sororis: Magnum intercesserat temporis interuallum, quo mutuo inter nos conspectu non poteramus frui (ipse scilicet & soror, [vnde annis 8 exulat sub Valente,] eodem quo Basilius anno mortua) prohibentibus tentationum molestijs, quas ab hæresis principibus patria pulsus vbique sustinueram: nam dimetienti mihi temporis spatium, quod interim fluxerat, dum eiusmodi perturbationibus noster congressus impeditur, octo plus minus annorum videbatur: fuisse autem Episcopum Gregorium cum pulsus a Valente in exilium est, per Synodum Episcoporum Arianis fauentium media hyeme in Galatia turbulenter conuocatam, manifeste colligitur ex illis Basilij verbis Epist. 10. Hi nunc fratrem meum Nyssa ablegarunt, & eius loco virum induxerunt, imo mancipium triobolare: Quis enim hic alius locus designetur nisi dignitas Episcopalis?

[7] Prius tamen quam in exilium pelleretur, adijt Gregorium (quem paßim Nazianzenum dicimus, quod Nazianzi natus viuente Patre vicariam illius Ecclesiæ curam gesserit) postridie quam is, [Aaroni collatus a Nazianzeno,] ad instantißimas Basilij preces ac pene imperia, permisisset se Sasimorum Episcopum consecrari. Qua occasione eam orationem habuit Nazianzenus, quæ ordine sexta est, in qua Gregorium nostrum Aaroni comparat, Basilium Moysi; a quorum altero vnctus sit productusque, inuitus licet; alterum præsentem habeat, qui ideo aduenerit, vt se consoletur ac componat spirituique mansuefaciat: cui scilicet in hac sui electione difficulter poterat acquiescere, præuidens quam numquam pacate eam esset obtenturus Sedem, [Sasimorum Episcopo;] in quam, licet reuera esset Cappadociæ primæ, atque adeo subiecta Basilio, ius tamen seu potius vim vsurpabat Anthimus Tyanæ Episcopus & secundæ Cappadociæ Metropolites.

[8] [eiusdemq; consolatoria epistola recreatus,] Has inter Ecclesiæ Orientalis calamitates dum Valentis Imperatoris vel finita esset vel iam ad finem vergeret tyrannis, vitæ quoque suæ finem Basilius magnus attigit. De cuius morte litteras ad Gregorium fratrem consolatorias dedit Nazianzenus, periculoso corporis morbo impeditus, quo minus ire posset sanctum cinerem exosculaturus, ipsiq; ad ea quȩ consentanea sunt philosophanti prȩsto futurus, atque communibus amicis consolationem adhibiturus, Est ea inter epistolas numero 37, quam claudunt hæc verba: Ac me, qui hæc scribo, quod tempus aut quæ ratio consolabitur, præter tuam societatem & congressionem, quam beatus ille vir pro omnibus rebus nobis reliquit; vt virtutes illius in te, quasi in pulchro & pellucido speculo intuentes, illum quoque nos habere existimemus? [in morte Basilij,] Adfuisse morienti fratri Nyssenum Gregorium vel certe non procul abfuisse, quamuis nusquā expressum habeamus, indicare tamen videntur verba prius a nobis ex Nazianzeno allata: quibus & ciueri osculum, & orbo fratri consilium, & amicis communibus solatium se laturum profitetur, nisi morbo impediretur istæc humanitatis officia persoluere.

[9] Hoc autem magis verosimile videbitur ei, qui motus auctoritate Socratis lib. 5 cap. 2 & 4 asserentis, [cui potuit Nyssenus adfuisse.] Antiochenam Synodum celebratam fuisse Theodosio Augusto declarato, Ausonio & Olybrio Consulibus; consequens esse existimaret, vt principio anni trecentesimi septuagesimi noni mortuus Basilius sit: ita enim inter mortem Valentis & Basilij quinque fere menses interceßissent, quo tempore constat Gratiani sanctione ecclesias restitutas esse Episcopis, quibus anno priori Valens coactus fuerat reditum in patriam indulgere. Non est autem credibile, si restitutus Sedi suæ Nyssenus fuerit, antequam moreretur frater, eumdem in tanta locorum vicinia, aut ad moribundi solatium noluisse accurrere, aut si veniendi spatium mors properata non dedit, fraternis exequijs defuisse. Quod idem de Petro intelligi potest; etiamsi is iam tum, quod non credimus, fuisset Sebastenus Episcopus: Nyssa enim Sebaste ac Cæsarea triangulum propemodum æquilaterum constituunt ex Ptolemæi designatione, atque itinere tridui dumtaxat ab inuicem singulæ separantur: recentiores Geographi inter Nyssam & Cæsaream minus, maius vero inter has & Sebasten statuunt interuallum.

§ II Acta in Synodis Antiochena & Constantinopolitana: libri contra Eunomium.

[10] [Synodus Antioch. in caussa schismatis,] Erat post hanc iacturam nonus mensis aut paullo amplius, inquit Nyssenus in Vita Macrinæ, cum Episcoporum concilium indictum Antiochiæ est, cui & nos interfuimus, in caußa scilicet periculosißimi schismatis, quo non tantum ab Arrianis Catholici, sed hi quoque inter se ipsos diuisi erant: dum eorum alij S. Meletio adhærent, approbante electionem Basilio; alij ab omni cum hæreticis, a quibus consecratus Meletius fuerat, communione penitus mundi volentes haberi, Paulinum sequuntur, a Lucifero Calaritano Apostolico Legato institutum, qui nulla vmquam vel tenui suspicione pollutæ fidei Catholicæ laborasset, sed eam potius magna cum laude inter tot tantaque discrimina propugnasset. Poterat sane ea controuersia, quæ iam decimum quinium annum Ecclesiam sciderat Antiochenam, vniuersas totius orbis Ecclesias in partes distrahere: sed inuentum a Synodo medium est, in quod pars vtraque consensit, vt cum alteruter, Paulinus vel Meletius, prior ex hac vita discederet, qui superstes esset, in locum demortui nullo alio creato succederet. Arianorum autem, qui deposito a Valente Meletio Euzoium subrogarant, vt tres vno tempore Antiocheni Episcopi dicerentur, ratio habenda non fuit sub Catholico Imperatore.

[11] Ab hac Synodo posteaquam domum quisq; suam discessimus, inquit Nyssenus, mihi cupiditas incidit, vt sororem inuiserem: [hinc ad visendam sororem reuersus Gregorius,] magnum enim intercesserat temporis interuallum, quo mutuo inter nos conspectu frui non poteramus… Cum igitur multum itineris iam confecissem, nec amplius quam vnius diei via restaret, visio mihi per quietem oblata manifestum eorum, quæ erant euentura, indicium fecit. Videbar enim mihi manibus gestare Martyrum Reliquias; ex quibus splendor elucebat, qualis ex leui speculo, si aduerso soli opponatur, egreditur; quo quidem luminis fulgore oculi mei perstringebantur. Hoc autem visum mihi ter occurrit eadem nocte, nec plane quid portenderet conijcere poteram. Sollicitus itaque animo agitabam obseruabamque, [per visum de morte eius instante monetur:] vt eius significationem exitu iudicarem. Tandem ad secessum, in quo illa Angelicam cælestemque vitam degebat, appropinquans, familiarium quemdam interrogaui, primum de fratre an adesset; quo respondente illum quarto iam die discessisse, cognoscens eum altera nobis via prodijsse obuiam, tum etiam de magna illa percunctatus sum; cumque ille respondisset eam morbo quodam laborare, maiore incensus studio, quod reliquum erat viæ, festinanter arripui.

[12] Hæc ille, Petrum intelligens, vt IX Ianuarij nobis videri diximus, necdum Episcopum Sebastenum, [cum qua in ædibus paternis collocutio,] & virorum solitariam vna vitam degentium Præfectum; in anteriori earumdem ædium parte, quarum interiora sacræ Virgines cum Macrina tenebant: quas ædes verosimile est huic familiæ proprias fuisse, atque ab Emmelia matre in hos vsus conuersas. Pergit deinde Nyssenus suum cum sorore congressum describere, & colloquium, illata de morte Basilij mentione motum, de hominis anima & resurrectione: [librum de Anima scribit:] vnde natus deinde liber ille insignis, qui hoc titulo inter opera Nysseni extat, & sublimem B. Macrinæ philosophiam continet: ac denique sororis vere pretiosam in conspectu Domini mortem, suaque erga defunctam officia commemorans, exequiarum describit ordinem, in quibus ipse & illius regionis Episcopus Araxius, vna cum duobus alijs de Clero insignibus viris, subiecere humeros sacro oneri. Araxij autem Sedem vtinam clarius alicubi expressam inueniremus, esset profecto vnde in cognitionem veniremus eius loci, qui sanctæ huic familiæ patrius fuit, nec nisi vago late patentis Cappadociæ nomine expressus inuenitur.

[13] Ab eadem Antiochena Synodo reuertentem Nyssenum destinatum esse, [Itinera pro Ecclesijs ordinandis suscepta.] ad ordinandum Ecclesiarum collapsum sub Valente statum, ex iam citata S. Macrinæ Vita habemus: Te enim, inquit ipsa, fratrem de laboribus suis quærentem alloquens, ad ferendum auxilium, te ad res constituendas Ecclesiæ mittunt. Et quidem in Armeniam eum hac de caußa post mortem sororis esse profectum mox patebit, ex eius ad Petrum Fratrem epistola, libris aduersus Eunomium præfixa. Huc autem potius crediderim pertinere, quam ad exilij tempus Nazianzeni ad Nyssenum epistolam 34, qua eum continuas istas discursationes peregrinationesque ferentem molestius solatur in hunc modum: Locorum circuitu angeris tibique instabilis esse videris, quemadmodum ligna quæ aquis circumferuntur. Absit, vir eximie, absit vt ita affectus sis, nisi vero quis solem accuset, quia in orbem currit radios fundens, atque omnibus rebus, quas obit vitam afferens: aut etiam fixas stellas laudans, planetas vituperet, quorum error quoque ipse compositus est atque concinnus.

[14] Secuta intra biennium est Constantinopolitana Oecumenica Synodus, anno scilicet CCCLXXXI, in qua, [Ad Synodū Oecum: C P.] eiecto Maximo, Nazianzenus in Constantinopolitana Sede collocatus est, magnum haud dubie ad rem eam momentum adferente Nysseno, qui interfuit subscripsitque: qui etiam, quoniam aduersus Macedonij atque Eunomij hæresim agendum a Patribus congregatis sciebat, Constantinopolim attulit libros contra Eunomium a se conscriptos, toties a Theodoreto citatos & diu a viris doctis desideratos; donec eos in lucem protulit F. Ioannes a S. Francisco, Fuliensis monachus, Latinitati donatos a patre suo Nicolao Gulonio, [libros suos contra Eunomium defert;] in Academia Parisiensi litterarū Græcarum Professore regio, postquam a Iacobo Gretsero nostro nactus esset e codice Bauarico primum, qui in alijs MSS. deficiebat, librum cum interpretatione Latina. Vidit hoc opus tunc Constantinopoli agens Hieronymus, de eoque sic loquitur in catalogo scriptorum Ecclesiasticorum: Gregorius Nyssenus Episcopus, frater Basilij Cæsariensis, mihi & Gregorio Nazianzeno suos contra Eunomium legit libros.

[15] [eorum laus,] Quo autem effectu credibile sit idem opus lectum a Synodi Patribus, post Theodori & Sophronij refutationes doctißimas, audi Photium explicantem: Lectus est Gregorij Nyssæ Episcopi similiter pro Basilio aduersus Eunomium liber. Stylus illi, si cui Rhetorum, illustris & iucunditat cunditatem auribus instillans:… Theodoro concisior & Sophronio latior… Lectum est alterum eiusdem Gregorij Nysseni opus de eadem ipsa re; in quo rationibus validioribus, cum eodem Eunomio manus conferens, eum vi expugnat, omnia impietatis fundamenta labefactans: venustas vero orationis & splendor iucunditate mixtus etiam hoc opere vehementer se ostendit. Eunomius nempe Arianæ partis Episcopus Cyzicenus (vt auctor est Hieronymus in catalogo) in apertam hæreseos prorumpens blasphemiam, [& scribendi occasio,] quod illi tegebant, publice fateri cœperat: aduersus quem Basilius stylum cum strinxisset, scripto eo quod paßim in manibus est opere; multas annorum Olympiadas ædiculæ inclusum suæ absumpsisse Eunomium ferunt, inquit Photius, ac vix tandem post multorum annorum interuallum abortiendo improbum illum ac prodigiosum, quem furtiuis congressibus conceperat, fœtum in lucem eiecisse. Quin tunc etiam miserum illic fouendo partum ipsis quoque sectæ asseclis non temere exhibuisse; veritum nimirum maxime, ne quando & hoc opus, in Basilij prius manus veniens quam coalesceret, dissiparetur.

[16] [ex furtiuo Eunomij partu,] Igitur studiose, velut alter in fabulis Saturnus, natum deuorando texit atque abscondit, quamdiu quidem Basilius in fluxa ista vita degens, metum incuteret: postquam vero vir ille diuinus peregrina habitatione relicta, in suam, hoc est, in cælestem commigrauit hæreditatem, & ingenti illo metu discusso, vix tandem sero edendi aduenit occasio; ne tunc quidem omnibus, sed amicis dumtaxat euulgare ausus est. Non potuit tamen sic occulte lucem tentare veterator, quin incurreret in oculos propugnatorum veritatis acerrimorum Theodori atque Sophronij: imprimis autem Gregorij Nysseni; cuius etiam priuata caussa agi videbatur in Basilij fratris defensione: itaque vt ad fratrem Petrum scribit, Paullulum otij nactus vt valetudini operam dare posset post reditum ex Armenia, [quem obiter tantum videre potuit;] & colligere schedulas, quas contra Eunomium Petri suasu scripserat, eo rem promouit, vt labor eius in orationis formam, & oratio in volumen excreuerit. Scripsi autem, inquit, non contra vtrumque Eunomij librum: neque enim tantum temporis concessum est, cum is, qui librum hæreticum commodato dederat, eum valde importune & inciuiliter repetiuerit, & neque transcribendi, neque per otium euoluendi sat spatij dederit: nam septemdecim tantum dies huic lucubrationi impertiens, fieri non potuit, vt tam breui tempore vtrumque librum refellerem.

[17] [ideoq; nec plene & ordine refutare.] Atque hinc intelligitur cur Photius dicat, quod Gregorius non reprehendat ordine Eunomij scriptum, id est, non ad verbum Eunomij rationes refellat, quod scripserat, fere fecisse Theodorum: sed (sicut de Sophronio antea dixerat idem Photius) illa potissimum exagitet, quæ videbantur continere potissima capita hæresis Eunomianæ, vel præcipuas aduersus Basilium ineptias: & fortasse in hac ad Petrum Epistola de solis duobus primis tractatibus agit: quorum alter a Gretsero suppeditatus est, alter inter duodecim de hac materia orationes, a Parisino interprete repertas, ordine prima inuenitur: reliquas autem vndecim orationes, quas alterum Gregorij opus contra Eunomium appellare Photius potuit, [Eidem nouos libellos procudenti eterum,] & cui debellati Eunomij potißimam laudem videtur tribuere, reposuit duabus impudentis: hæretici responsionibus; & quidem alio longe, quam impressæ legantur, ordine; vt ex ipsis earum initijs videtur clare demonstrari. Nam quæ nunc duodecima est hoc habet exordium: Iam quidem diuino fauente auxilio superioribus laboribus prima contra Eunomium certamina confecta sunt… quoniam vero secundus labor ab eo contra pietatem, veluti prædatorium quoddam agmen collectus est, rursus Deo opitulante per nos instructa acie contra hostes armatur veritas: aliquanto deinde post, ne cui dubium esse poßit, quos hic primos labores suos nominet. Hæc habet: Quamobrem primam sermonis pugnam audacter ex pastorali cado, id est ecclesiasticis decretis institui (ijs namque primæ orationis vis maxime innititur)… nunc ad secunda certamina venire non recuso.

[18] [tertioq; respondet.] Est autem hæc oratio, duobus primis, quos dixi, tractatibus simul sumptis æqualis mole: cui succedunt decem reliquæ intermediæ in Parisiensi editione orationes, tertius Gregorij labor aduersus Eunomium & similis prolixitatis: quem ab eo nequaquam in decem partes, vt nunc sunt, diuulsum fuisse; sed vno eodemq; continuo textu conscriptum, iubet credere omnium partium inter se cohærentium apta symmetria absque vllo exordiorum apparatu; qualis ad singulas orationes esset in principio necessarius, & qualis reperitur in capite eius, quæ nunc secunda dicitur, orationis, his verbis instructus. Legitime decertantibus laborum in certaminibus exantlatorum hic terminus est, vt vel aduersarius laboribus defessus fractusque & languidus sponte ei, qui superarit, herbam porrigat, & cedat victoria; vel vt secundum athleticam legem ter prostratus in terram ruat; per quæ victori præsidum iudicio, clara præconis denuntiatione, ob adeptam victoriam illustris accedit gloria. Quoniam igitur bis superioribus orationibus prostratus Eunomius, nondum veritati cedit, nec ipsam sinit contra mendacium victoriæ præmia reportare: sed rursus tertio contra pietatem per scriptionem puluerem excitat; in assueta sibi palæstra mendacij, ad iteranda pro errore certamina seipsum corroborans; necessario etiam nunc per nos veritatis sermo ad mendacij euersionem contra exurgit, in auctorem victoriæ & agonothetam totam victoriȩ spem reponens.

[19] In Oecumenica porro Constantinopolitana Synodo scribit Socrates factam Diœceseon, [In distributione diœceseon ordinandarū ex Synodi sanctione,] quæ inspectione ac correctione egebant, sortitionem, lib. 5 cap. 8, ita loquens: Dispartitis Prouincijs Patriarchas constituunt, deciduntque, vt nullus Episcopus, relicta sua diœcesi, ad exteras Ecclesias demigraret: nam antea propter persecutionum tempestates illud facere cuique liberum erat. Nectario igitur ampla illa ciuitas Constantinopolis & tota Thracia sorte obuenit: Ponticæ autem diœcesis Patriarchatus contigit Helladio, Cæsareæ Cappadociæ post Basilium Episcopo; Gregorio Nyssæ (hæc quoque vrbs Cappadociæ est) Fratri Basilij, & Otreio Melitinæ, quæ est in Armenia: Patriarchatum item Asianum Amphilochius Episcopus Iconij, & Optimus Antiochiæ Pisidiæ sortito capiunt. Ecclesiarum denique versus Orientem diœcesim ijdem Episcopi, qui antea, Pelagius scilicet Episcopus Laodiciæ, & Diodorus Tarsi obtinent: honoris prærogatiua Ecclesiæ Antiochenæ reseruata, quam Meletio tum præsenti tribuerunt. His ita verbotenus consonat textus Græcus, vt dubium esse nullum poßit, quin, quod ab Antiochena Synodo factum dixerat S. Macrina, Te, inquiens, ad res constituendas Ecclesiæ mittunt, nunc quoque simili exemplo factum voluerit Socrates significare, ideoq; de Pelagio & Diodoro dixerit, ijdem qui antea.

[20] Atque ex hac sanctione desumptum est Theodosij Imperatoris decretum, [& Imperatorio decreto,] L. 3 de fide Cathol. ad Auxonium Proconsulem Asiæ, quo iubet, Ecclesias omnes mox tradi Episcopis… quos constabit communione Nectarij, Episcopi Constantinopolitanæ Ecclesiæ, nec non Timothei intra Ægyptum Alexandrinæ Vrbis Episcopi esse sociatos: quos etiam in Orientis partibus Pelagio Episcopo Laodicensi, & Diodoro Episcopo Tarsensi; nec non in Asia Proconsulari atque Asiana Amphilochio Episcopo Iconij, & Optimo Episcopo Antiocheno, in Pontica diœcesi Helladio Episcopo Cæsareensi, & Otreio Meliteno, & Gregorio Episcopo Nysseno…communicare constiterit. [Pontica Gregorio obuenit,] Ex quibus aliud haberi non potest, quam hos Episcopos in prædictis diœcesibus esse sequendos, tamquam rerum ad fidem pertinentium definitores; qui scilicet vnanimiter, vnius maiestatis atque virtutis Patrem & Filium & Spiritum sanctum confitentur eiusdem gloriæ, claritatis vnius; nihil dissonum profana diuisione facientes; sed Trinitatis ordinem, Personarum assertionem, & diuinitatis profitentes vnitatem.

[21] Verum somnolentus interpres wolfgangus Musculus dum legit, Et sortitur Nectarius Megalopolim ac Thraciam: Ponticæ vero diœcesis Helladius, qui post Basilium fuit: Cæsareæ Cappadociæ Gregorius Nyssenus Basilij frater, & Melitenæ Armeniæ Otreius Patriarchatum accipit; in errorem traxit auctorem præfationis ad opera Nysseni, vt scriberet velut ex Socrate: Cæsarea post defunctum Basilium obuenit fratri Gregorio, Nyssæ prius Episcopo: qui error haud minus absurdus est, & ab omni specie verisimilitudinis alienus; quam quod Basilij frater maior natu Gregorius fuerit, & Synodus ea, [non Cæsareæ Episcopatus.] de qua Socrates agit, anno CCCLXXXIV conuocata sit. Simili fortaßis errore Ioannes Ribittus, Epigrammatum Cyri Theodori Prodromi interpres, auctorem suum deturpauisse nosceretur, si versus Græci essent ad manum, ex quibus ille Latinos hos fecit:

Te memorande cariam, Magni frater Basilij,
      Quo Nyssa & quo se præsule Cæsarea
Iactat.

quod ego scripsisse Theodorum vix credo: sed duobus Fratribus communiter dixisse, altero Nyssam, altero Cæsaream gloriari.

§ III Æquata Gregorio & Helladio potestas: hinc simultates.

[22] Igitur Helladio, Gregorio & Otreio, huic Mitylenæ, alteri Nyssæ, [Ex æquata cum Helladio potestate,] priori Cæsareæ Episcopis, vt fuerant, semper manentibus; commissus extra ordinem fuerat diœceseos Ponticæ Patriarchatus, non habendus vt proprius, ab aliquo aut singulis horum cum titulo patriarchali, Cæsareæ & Melitenæ vrbibus (prout inepta illa versio Musculi facit intelligi) communicato; sed eiectis aut reconciliatis Episcopis Arianis ordinandus: & quidem omnibus, communi consilio rem peracturis, aut diœcesim inter se partituris, pari potestate data ad reformationis negotium. Ita de se atque Helladio aperte Nyssenus in epistola ad Flauianum: Par & idem concessum a Synodo vtrique priuilegium est, vel potius cura emendationis publicæ; idque in eo, quod iure pari esse iussi sumus. [ortas simultates,] Quod inter eos simultatis exstitit seminarium, quam eadem epistola fuse prosequitur: cuius partem aliquam huc transcribere visum, quoniam insignem animi demißionem in Nysseno, & vere Christianam modestiam exprimit luculenter.

[23] Erant, inquit, qui ad nos deferrent reuerendissimum virum Helladium hostili erga nos animo affectum, [componere Gregorius studet per alios,] ad omnes commemorate, me maximorum ipsi malorum auctorem esse. Ego vero illis, quæ dicerentur fidem non habebam, vt qui & ipsarum rerum veritatem intuerer. Atqui cum ab hominibus eadem, eodem velut ore, nobis renuntiarentur, cumque rumoribus res ipsæ conuenirent, decere me statuebam, vt ne hostilitatem hanc incuratam negligerem; præsertim quæ necdum radices egisset. Itaque tuam ad pietatem multosque alios scriptis litteris, monui hanc vt in curā incumberetis. Tandē cum memoriā Beatissimi Petri, quȩ tum primum celebrari cœpta esset apud Sebastenos, peregissem; itidemq; reliquorū fidei testiū, qui vt eodem cum Petro vixerunt tempore, ita celebrari vna cum ipso consueuerunt; conuerso itinere ad meam me recipiebam Ecclesiam. Martyres proculdubio Quadraginta intelligit, quorum memoriam hoc IX Martij Oriens æque ac Occidens faciebat, & Reliquias Petrus Episcopus collegit, diuersißimus a Gregorij ac Basilij Fratre, & annis minimum sexaginta ante hunc ad Ecclesiæ Sebastenæ gubernacula sedenti, quem Baronij errorem ad IX diem Ianuarij correximus. Pergit porro Nyssenus: [ac tandem ipsemet ad Helladium,] Cumque significasset nobis quidam degere Helladium in finitimis montibus, Martyrumque memoriam peragere; primo quidem in itinere pergebam instituto, quod magis decoro cōsentaneum esse existimarem, vt ipsa in metropoli hominem conuenirem: verum vbi cognatorum quispiam data opera me accessit, atque hominem aduersa valetudine teneri pro certo confirmauit; relicto ibidem curru, vbi nuntium hunc acceperam, equo reliquum itineris interuallum confeci, sane præceps, & quod ob ascensus asperrimos prope a nobis peragrari non posset.

[24] Spatium ipsum, quod nobis emetiendum erat, habebat ad quindecim milliaria, hæc vbi partim equo vectus, [itinere difficili profectus,] vix matutino tempore atque etiam aliqua noctis parte absoluissem, prima diei hora iam Audumocinis eram (nam hoc loco illi erat nomen, in quo cum duobus alijs Episcopis in hominum cœtu frequenti concionabatur) cumque procul e tumulo quodam, qui vico immineret, concionis sub dio concursum vidissemus, gradatim deinceps progressi sumus pedites, tam ipse quam comites mei, manuque nostros equos ductitauimus. Quo factum vt eadem celeritate duo confierent; nimirum vt ipse domum e concione rediret, ac nos Martyrum ad locum perueniremus. Neque mora vlla interposita missus a nobis est, qui aduentum ei nostrum indicaret: & paullo post minister ipsius in nos incidit, quem rogauimus, vt celeriter ad eum rem deferret, quo diutius apud ipsum versari possemus, & opportunitatem aliquam inuenire, ne nihil non curatum relinqueretur. Secundum hæc sedebam equidem sub dio exspectans aliquem, qui nos intro vocaret; adeoque propositus eram omnibus quotquot eo conuenerant, vt importunum spectaculum. Non iam exiguum temporis spatium intercesserat, [permittitur feris præsiolari diu,] & nictabant oculi & consequebatur quidam torpor, & ex itinere defatigatio molestiam augebat, itemque æstus vehemens, & homines nos intuentes nosque digitis inter se ostentantes. Hæc igitur aliaq; eiusmodi omnia tam mihi erant grauia, vt in me vatis illud verbum vere competeret: Obtorpuit in me spiritus meus.

[25] Instabat iam meridies, & me vehementer congressus huius pœnitebat, [excipitur inurbane] vt qui mihimet talis ignominiæ auctor exstitissem. Cumque grauior hæc mihi accideret iniuria, quam si ab hostibus profecta fuisset; ipsa mihi cogitatio mea molestiam exhibebat, secum quodammodo pugnans, & sententiam mutans in consilio sinistro quod instituisset. Vbi vero vix tandem sacrarium nobis apertum esset, iamque ingressi fuissemus adyta; vulgus quidem hominum, quo minus introiret, aditu prohibebatur, meo mecum intrante ministro, qui manu corpus e labore fatigatum fulciret. Ego autem compellaui hominem, & aliquantulum steti expectans vt sedere iuberet. Vt nihil horum accidit, conuersus ad gradus quosdam procul inde dissitos, in eorum vno consideo, & num quid amanter humaniterue dicturus esset nobis, vel saltem supercilijs annuturus opperior. [tristi cum silentio,] Verum omnia contra spem nostram euenere: nam silentium nocturnum erat, & tristitia quædam tragica & stupor, & in vniuersum nulla vox est prolata. Ad ea toto animo perculsus, quod ne vulgari quidem voce nos dignaretur, per illa in vsu hominum frequentia verba, quibus vel obiter saltem excipere nosmet solemus, cuiusmodi sunt: Saluusne aduenisti? vel: Vnde nobis ades? qua de caussa? quamobrem huc properasti? Taciturnitatem illam mihi quasi quamdam vitæ apud inferos imaginem proponebam… præsertim cum ipse perpenderem, quantis in bonis a Patribus acceptis successores facti fuerimus, & quales posteris de nobis narrationes relicturi simus…

[26] Nesciebam quo pacto meipsum erudirem, vti memet continerem, quod animus mihi ob insolentiam eorum, quæ acciderant, interius intumesceret, & cogitationes omnes de tolerantia respueret… Posteaquam Dei beneficio victoria non potiebatur id quod in peius momento suo impellebat, tum demum sic eum appello: Num quid eorum, quæ ad corporis tui curam pertinent, propter aduentum meum omittitur, [& excusatione reiecta,] vt nox exire sit opportunum? Ad quæ cum dixisset, non esse sibi opus curatione corporis; subieci verba quædam, quibus ægrum hominis animum pro virili curarem. Cumque paucis ille se nobis irasci propter multas iniurias ostendisset; respondi ego: Mendacium inter homines ad fraudem & deceptionem vim habere permagnam: verum in Dei iudicio non posse fraudis falsitatem locum habere. Meæ vero conscientiæ tanta est in his aduersus te negotijs confidentia, vt exoptem, aliorum quidem delictorum mihi veniam contingere; hoc in perpetuum manere non cōdonatum. Hanc ille orationem cum grauiter molesteque tulisset; non amplius addi ad ea quæ dixissem probationes quasdam passus est. [inurbanius dimittitur,] Sexta iam hora præterierat, & balneum eleganter instructum erat, & apparabatur epulum, & ipsa dies sabbatum erat & Martyrum celebratio… at ille piaculi loco duxit adhibere nos mensæ suæ post defatigationem illam ortam ex itinere; post tantum æstum, in quo assidentes ipsius ad ostium sub die torrebamur; post tristem illam taciturnitatem, quā experti eramus posteaquam in conspectum eius veneramus. Nimirum nos rursum ad idem spatium emetiendum dimittit; vt per eamdem viam nosmet affligeremus, corpore iam defecto & laboribus macerato: quo factum est, vt vix sub seram noctem, multas in medio itinere ærumnas passi, comites nostros assequeremur.

[27] Quis autem Flauianus ille, [quæ Flauiano Antiocheno perscribuntur,] cui epistola inscribitur? Vix dubito quin Antiochenus Patriarcha S. Meletij successor; contra pacta quidem conuenta subrogatus, quibus ad solum Paulinum redibat Ecclesia; ab Orientalibus tamen semper agnitus, vt legitimus; quod eum fuisse, saltem post mortem Paulini (quæ decimo post Antiochenam Synodum contigit anno) quamuis Euagrium ipsi pars aduersa opposuerit, pene extra controuersiam fuit. Vir certe magnus fuit & doctrina ac morum integritate conspicuus Flauianus, quem ex MS. Synaxario nostro Parisiensi comperimus etiam inter Sanctos relatum a Græcis, die XXVI Septembris festum eius celebrantibus: nec dubium esse potest, quin de eo locutus Chrysostomus sit; quando in funebri de S. Meletij laudibus oratione, quæ est a nobis edita ad XII Febr. dixit: Benignus & clemens Dominus misertus nostri doloris, [inter Sanctos relato a Græcis.] alium cito nobis dedit Pastorem, qui pulchre exprimebat & conseruabat formam omnis illius virtutis: qui cum Sedem adscendisset, humili & lugubri veste nos statim exuit, & dolorem extinxit.

§ IV Eloquentia Gregorij; iter Hierosolymitanum; mors & cultus sacer.

[28] Svæ interim Ecclesiæ excolendæ diligentem quoque operam Gregorius noster nauauit: [Eloquentiæ studio plus æquo addictus,] in qua quanta dicentis ad populum gratia & auctoritas fuerit, declarat illud orationis de sancto baptismate initium. Nunc agnosco meum gregem; hodie video formam Ecclesiæ consuetam, quando etiam, carnalium curarū posthabito negotio, iusta plenitudine ad cultum Dei concurristis: atque ædem quidem populus angustam reddit, intra sacra adyta penetrans & irrumpens; quotquot autem ab ijs qui intus sunt non admittuntur, apum in modum locum externum in vestibulis implent. Et vero eloquentiæ studijs tam fuit addictus Gregorius, [a Nazianzeno reprehenditur,] vt nimius in ijs esse, quibusdam sit visus; nec reprehensionem effugerit, quasi abiectis sacris suauissimisque libris, quos quondam populo lectitabat; falsos & amarulentos in manus sumpserit, ac Rhetor vocari quam Christianus maluerit: quo nomine extat insignis apud Nazianzenum epistola, ordine 43 amicum amice ac grauiter de tacita hac & furtiua in deterius prolapsione redarguentis. Hinc Suidas: Addictior tamen Rhetorices studijs, tam celeber præclarusque in eis euasit, quam quisquam veterum.

[29] Hoc ne multis opus sit comprobare, faciunt insignia eius opera, quibus vel Scripturas sacras explicuit populo, [dicit in funere Flaccillæ Imperatricis,] vel fidem aduersus hæreticos propugnauit, vel illustres sanctitate ac dignitate personas meritis excomijs extulit: ex quibus a Nicephoro Callisto historiæ Eccles. lib. 11 cap. 29 illa imprimis laudatur oratio, quam in D. Gregorium Thaumaturgum edidit. Placillam quoque Augustam, primam Theodosij coniugem, Arcadij atque Honorij matrem (Flaccillam vocatam reuera fuisse ex numismatum inscriptione Baronius docet) eadem ingenij sui commendatione laudauit, defunctam anno CCCLXXXV, qua non multo ante eius filiæ Pulcheriæ, infantili ætate præreptæ, mortem luxerat immaturam: Videte, inquit, quantis in exiguo tempore conflictamur malis! [eius filiola Pulcheria,] nondum a priori clade respirauimus, nondum lacrymas ab oculis abstersimus, rursum in tantam incidimus calamitatem: tunc tenerum florem deplorauimus, nunc ipsum ramum, vnde flos germinauit & enatus est. Et quidem Constantinopoli adfuisse se, cum vtrumque funus efferretur, vtraque in oratione declarat.

[30] Idem, cum Magni Meletij mortem Oecumenicæ Synodi tempore exornassent omnes, [& S. Meletij,] quotquot Constantinopolim conuenerant Patres, aliqua eloquentiæ laude super ceteros conspicui (qua de re actum a nobis ad XII Februarij) suam quoque symbolam in commune contulit; sic vt in ipso orationis exordio declaret, eodem in loco orationem aliam a se fuisse paucos ante dies pronuntiatam, argumenti lætioris, qua Nazianzeno sibi cognomini fuerat gratulatus Constantinopolitanam Ecclesiam, tamquam sponsam sponso legitimis nuptijs in manus venientem: ita enim loquitur: Quam contrario modo a nobis in hoc loco & nunc verba fiunt, [item in ordinatione S. Greg. Nazianz.] & nuper facta sunt! Tunc tamquam in nuptijs tripudiabamus & choreas ducebamus, nunc miserabiliter gementes ingemiscimus: tunc nuptiale, nunc sepulcrale carmen canimus. Meministis enim illius diei, cum in nuptijs spiritualibus, præclaro sponso Virginem domum deducentes, conuiuio vos excepimus, & verborum sponsalia munera pro munere nostro intulimus: verum nunc in luctum nobis gaudium conuersum est, ac lætitiæ amictus saccus euasit.

[31] Peregrinationem ad sacra Hierosolymorum loca suscepisse Nyssenum, etsi non satis certo constet, quo tempore, [Hierosolymam profectus,] suscepisse tamen certum fit ex ea epistola, quam protulit & Latinitate donauit Isaacus Casaubonus, laudandus ex merito, nisi beneficium suum Caluiniani veneni liuore contaminasset, adiectis Notis, quibus incauti lectoris animus auertatur, ne peregrinationum istiusmodi vsum inter Catholicos antiquißimum, hoc prolato monumento videat confirmari. Sed pessimis Notis salutare antidotum adiunctum lector inueniet in editione Parisina, post Notas Gretseri super Petri Molinæi similis farinæ quisquilias in epistolam de euntibus Hierosolymam, Nysseno adscriptam: quæ vt nihil aduersus Catholicos facere a viris doctis ostensa est, quamuis reuera Nysseni foret, vtpote solos Monachorum ac Virginum periculosos sub prætextu pietatis discursus improbans; ita huius, quam vltro nobis Caluinistæ suppeditant ineluctabilis est auctoritas, inscriptæ, [etiam ibi reperit Arianos,] Vere ornatissimis & religiosissimis sororibus Eustathiæ & Ambrosiæ, nec non honestissimæ & ornatissimæ filiæ Basilissæ: in qua occasione peregrinationis istiusmodi, dolet se cognouisse, quod Arianæ (quam detestatur & refutat) impietatis nulla pars orbis terrarum expers esset: Nam si locus ipse, inquit, qui sanctum vestigium veræ vitæ suscepit, purus a malis sentibus non est; quid de ceteris opinari debemus, qui sola auditione & prædicatione boni illius communione sunt aspersi?

[32] Hos autem sentes cum dicit repertos a se, non eo tempore, quo late obtinebant hæretica dogmata, [post Synodum C P.] & bonum factum erat opponere se potestatibus, per quas aduersariorum videbatur doctrina stabiliri; verum tunc cum toto terrarum orbe, atque ab vno cæli cardine ad alterum ex æquo palam prædicabatur pietas; satis quidem manifeste declarat sacram se peregrinationem suscepisse post Oecumenicam Synodum Constantinopoli celebratam, non tamen an Sedem eam adhuc obtinente Hilario, post Heraclium atque Herennium ab Arianis intruso in locum Cyrilli veri Catholicique Episcopi; an vero post annum seculi illius octogesimum secundum, quo restituendum gradui suo Cyrillum declararunt Episcopi particulari in Synodo Constantinopoli post Oecumenicam collecti, in ijs litteris, quas ad Romanam Synodum destinatas refert recitatque Theodoretus & ex Theodoreto Baronius ad hunc annum: post quem, inquam, an Gregorio oblata sit querelarum occasio ab ijs, qui hæreseon virus necdum euomuerant, incertum manet.

[33] Interim in ipso epistolæ exordio declarat, Maximi gaudij & voluptatis argumento sibi fuisse congressū bonorum, [& sacris delectatus locis,] & illius ingentis humanitatis nobis a Domino præstitæ monumenta, quæ istic ostenduntur. Vtroque enim modo, inquit, experiebar, quid esset feriari Deo: cum & Dei, qui vitam nobis dedit, symbola salutaria videbam, & in eiusmodi personas incideram, in queis illa ipsa signa gratiæ Domini spiritualiter est contemplari; vt credere liceat esse reuera in animo illius, qui Deum in se habet, Bethleem, Golgotham, Oliuetum, Resurrectionem. Concludens autem, simul ac reuersus pedem posuit in metropoli, [monet ab hæreticorū fraudibus cauere] exhausisse se ait acerbitatem contra malo de Filio sentientes conceptam, datis ad prædictas Matronas litteris, easque hortatur, vt pone Dominum ingredientes carni & sanguini non acquiescerent, neque occasionem gloriandi nonnullis præberent, neue propter earum vitam ipsorum ambitio caperet incrementum. Estote memores, inquit, sanctorum Patrum, quibus commendatæ fuistis a Beato Patre vestro, & quorum in locum ipsi, vt succederemus per Dei factum est gratiam, quæ eo honore nos est dignata: quo loco existimo Cyrillum intelligi, qui harum Spiritualium filiarum suarum sub Arianis periclitantium protectionem commendauerit Patribus Synodi Constantinopolitanæ, & hi Gregorio.

[34] Quam plurima reliquit alia ingenij sui monumenta, quorum hic catalogum texere nihil attinet: [moritur valde grādæuus:] vitam autem quamdiu protraxerit, incertum reliquit Scriptorum taciturnitas. Ad extremam peruenisse ætatem, ex ea Synodo Baronius colligit, quæ in Agapij & Gebadij caußa Constantinopoli celebrata anno CCCXCIV, apud Theodorum Balsamonem reperitur, considentibus inter alios plurimos Amphilochio Iconij & Gregorio Nyssæ Episcopis. Sane magnam ei iam tum ætatem cum ordinaretur Episcopus ante annos ab hoc, qui præfertur, viginti quatuor, probaret oratio, quæ Frontone nostro Ducæo interprete titulum præfert in suam ordinationem, si vere tum potuerit de se dicere, [an auctor orationis in suam Ordinationem?] vnum se ex ijs esse, quorum cani sint crines, & fractæ ob ætatem vires, tremula autem & nonnihil claudicans oratio; cui permitti debeat, vt se velut emeritus athleta aliorum contentionibus spectandis oblectet. Verum vt in tota ea oratione omnino verbum nullum est, quod titulo illi respondeat, vel omnino Nysseni esse suadeat, semper & tunc maxime florentis eloquentiæ laude: ita ipsum orationis argumentum, quod totum est de Spiritus sancti diuinitate in aliqua Synodo propugnata, quæ a Nicæni Concilij tempore abfuerit propius, suspicionem nobis non leuem mouet, eam antiquioris alicuius esse, qui grandis natu in Alexandrina Synodo anno CCCLXII celebrata, post plures alios declamauerit aduersus Eunomium, Macedonium, aliosq; Semiarianos, qui Spiritui sancto bellum indixerant; diuinum quidem appellantes, sed eum e creaturarum numero eximi non ferentes.

[35] [Inscriptus Martyrologijs IX Martij,] Hanc coniecturam facile esset pluribus ex eadem oratione adminiculis fulcire, nisi ea ad hunc locum aut parum aut nihil faceret, nisi quantum opus est, vt Nysseni non esse cognoscatur; cuius solennem hac die memoriam Ecclesia Latina recolit, in qua Vsuardum secuta Martyrologia tam typis edita quam manu exarata, Apud Nyssenam ciuitatem, inquiunt, depositio S. Gregorij Episcopi, fratris Basilij Cæsariensis, tam vita quam eloquentia clarissimi: quibus consonans Romanum Martyrologium Cardinalis Baronij, addit: qui ob fidei Catholicæ defensionem sub Valente Imperatore Ariano ciuitate sua pulsus est. Apud Græcos autem festum hoc agitur die X Ianuarij, varijs hymnis eius encomia celebrantes multiplicatis laudum titulis, quibus Calamum eum indigitant sancti Spiritus voce plenum, [Menæis x Ianuarij,] Linguam pietatis disertissimam, diuini splendoris lucentissimam lampadem, veritatis præconem, Theologiæ apicem, fontem sublimium doctrinarum, torrentem mellifluæ eruditionis, Dei sonam lyram, cælestium scriptorem canticorum, securim hæreticorum præscindentem conatus, ancipitem Spiritus Paracleti gladium, falcem spuria germina rescindentem, ignem surculosas hæreses comburentem.

[36] [& elogio laudatus:] Post hæc autem aliaque eiusmodi plura verbosius iterata tandem ei elogium tale recitant: Hic erat frater Basilij Magni, eloquentia præclarus, & orthodoxæ fidei æmulator: propterea etiam Ecclesiæ Dei præfuit; & cum illis, qui Constantinopoli secundam Synodum celebrarunt, contra impias hæreses tunc exurgentes inuictum pugilem sese præbuit; aduersarijs dicendi potentia & Scripturarum demonstrationibus profligatis. In omni enim orationis genere exercitatus, & virtutis gloria illustris, vim & robur obtinuit; & ad iustam senectutem prouectus, obdormiuit, & ad Dominum abijt. Erat autem corporis constitutione & figura similis per omnia fratri suo Basilio, excepta canitie & minus gratioso aspectu. [Ægyptijs 14 Octob.] Copti, quorum Martyrologium in Romano Maronitarum seminario extat, memoriam Gregorij faciunt XVII die mensis Baba, qui XIV nostri Octobris respondet: ei autem, quod Ioannis Seldeni libris, [& 12 Nouemb.] de synedrijs veterum Hebræorum subnectitur, Kalendario Ægyptiaco idem nomen ad diem XXVI mensis Hathur, Nouembris nostri diei XXII respondentem, reperies inscriptum.

DE B. BOSA EPISCOPO DEIRORVM EBORACI IN ANGLIA,

ANNO DCLXXXVI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Bosa Episcopus Deirorum, Eboraci in Anglia (S.)

[1] Eboracum præclarißima Angliæ vrbs est, Archiepiscopali Sede exornata: cui quartus præsedit Bosa, alijs Boza, Bossa, & Boso dictus: quem ante Presbyterum altaris officium in monasterio Streneshalhensi sub S. Hilda Abbatissa obijsse, [B. Bosa Presbyter sub S. Hilda,] indicat venerabilis Beda lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 23. Certe ostendens quanta cum vitæ perfectione regeretur ab illa dictum monasterium, ista tradit. Multam inibi iustitiæ, pietatis & castimoniæ, ceterarumque virtutum, sed maxime pacis & caritatis, custodiam docuit; ita vt in exemplum primitiuæ Ecclesiæ nullus ibi diues, nullus esset egens, omnibus essent omnia communia, cum nihil cuiusquam esse videretur proprium. Tantæ autem ipsa erat prudentiæ, vt non solum mediocres quique in necessitatibus suis, sed etiam Reges ac Principes nonnumquam ab ea consilium quærerent ac inuenirent. [sacræ Scripturæ & virtuti vacat:] Tantum lectioni diuinarum Scripturarum suos vacare subditos, tantum operibus iustitiæ se exercere faciebat, vt facillime viderentur ibidem, qui Ecclesiasticum gradum, hoc est, altaris officium apte subirent plurimi posse reperiri. Denique quinque ex eodem monasterio postea Episcopos vidimus, & hos omnes singularis meriti ac sanctitatis viros, quorum hæc sunt nomina, Bosa, Æcha, Ostfor, Ioannes & Wilfrid. [in monasterio Streneshalhensi,] Hactenus Beda. Fuit Streneshalh, vbi nunc VVhitby, in Eboracensis Ducatus parte boreali, ad Orientale littus Oceani Germanici, prope sinum Dunum, vbi monasterium fundatum est anno DCLVIII, a S. Hilda, cum aliquot annos Heortheu monasterio, regularis vitæ institutioni multum intenta, præfuisset, scilicet ab anno DCXLIX. Est Heortheu, [an etiam in Herteseyensi?] aliis Hertesey, nunc Hartlepole, ad eumdem Oceanum Germanicum in Dunelmensi Episcopatu. An Bosa ibidem cum S. Hilda vixerit, est incertum. De Ostforo, postea VVigorniensi Episcopo, qui medius inter quinque Episcopos supra constituitur, dicit Beda, eum in vtroque Hildæ Abbatissæ monasterio lectioni & obseruationi Scripturarum operam dedisse. At quænam illis institutio vitæ aut regula fuerit præscripta, Beda etiam docet ibidem. Prælata, inquit, regimini monasterij famula Christi Hilda, [secundum Regulam S. Columbæ] mox hoc Regulari vita per omnia, prout a doctis viris discere poterat, ordinare curabat. Nam & Aidanus Episcopus (qui eam ante ad se euocarat, atque anno vno ad Septemtrionalem plagam VViri fluminis instruxerat) & quique nouerant eam Religiosi, pro insita ei sapientia & amore diuini famulatus, sedulo eam visitare, obnixe amare, diligenter erudire solebant. Viuebant vero S. Aidanus, alijq; tum in regno Nordanhumbrorum monachi, secundum regulam S. Columbæ Abbatis: ac postmodum S. VVilfridus, vt volunt quidam, Regulam S. Benedicti in eas oras intulit, ac sibi subiectis monasteriis imposuit: verum quia S. Hilda alijq; Streneshalenses ei minus addicti fuerunt, videntur in stricta prioris Regulæ obseruantia perstitisse. Mortua est S. Hilda XVII Nouembris anno DCLXXX. At S. Aidanus XXXI Augusti anni DCLI.

[2] De S. Bosæ ad Cathedram Episcopalem promotione ista tradit lib. 4 cap. 12 Beda: [sit Episcopus Deirorū anno 678] Anno Dominicæ Incarnationis DCLXXVIII, qui est annus VIII imperij Regis Egfridi, orta inter ipsum Regem Egfridum & reuerendissimum Antistitem Wilfridum dissensione, pulsus est idem Antistes a Sede sui Episcopatus, & duo in locum eius substituti Episcopi, qui Nordanhumbrorum genti præessent, Bosa videlicet, qui Deirorum, & Eata, qui Berniciorum prouinciam gubernaret. Hic, Bosa scilicet, [ordinatus cum S. Eata] in ciuitate Eboraci, ille in Hagulstadensi siue Lindisfarnensi Ecclesia Cathedram habens Episcopalem: ambo de monachorum collegio in Episcopatus dignitatem adsciti: cum quibus & Eadhedus in prouincia Lindisfarorum, quam nuperrime Rex Egfridus superato in bello & fugato Vulfhere obtinuerat, ordinatur Episcopus… Ordinati sunt autem Eadhedus, Bosa & Eata Eboraci ab Archiepiscopo Theodoro. Erat Eata, vt ait Beda lib. 3 cap. 26 vnus de duodecim pueris Aidani, quos primo Episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo suscepit: [ante Abbate Mailrosensi] atque anno DCLI, cum S. Aidanus moreretur, erat Abbas in monasterio, quod vocatur Mailros, anno autem DCLXIV præpositus est Abbatis iure Fratribus in Lindisfarnensi Ecclesia. In vtroque loco vigebat ordo monasticus secundum institutionem S. Aidani ac regulam S. Columbæ Abbatis. Ambo ergo & Bosa & Eata de collegio monachorum secundum istam regulam viuentium, adsciti sunt in Episcopatus dignitatem. Colitur S. Eata XXVI Octobris.

[3] Idem Beda lib. 5. cap. 21, tradit S. VVilfrido in Episcopatu Hagulstadensi succeßisse Accam, qui a pueritia in Clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosæ Eboracensis Episcopi nutritus atque eruditus est. Huius Accæ ideo virtutes magni facit, quia insitas a Bosa ostendit. Eas lubet inde describere, [Magister S. Accæ Episc. Hagulstadēsis, in studiis & pietate] vt in discipulo Acca magistrum Bosam agnoscamus. Fuit namque, Acca vir strenuissimus & coram Deo & hominibus magnificus, qui & ipsius Ecclesiæ suæ, quæ in B. Andreæ Apostoli honorem consecrata est, ædificium multifario decore ac mirificis ampliauit operibus. Dedit namque operam (quod & hodie facit) vt acquisitis vndecumque Reliquiis beatorum Apostolorum ac Martyrum Christi, in venerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiæ. Sed & historias passionum eorum vna cum ceteris Ecclesiasticis voluminibus summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit. Nec non & vasa sancta & luminaria aliaque huiusmodi, quæ ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit. Cantorem quoque egregium, nomine Maban, qui a successoribus discipulorum beati Papæ Gregorij in Cantia fuerat cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos duodecim tenuit: quatenus & ea, quæ illi non nouerant, carmina Ecclesiastica doceret, & ea, quæ quondam cognita longo vsu vel negligentia inueterare cœperant, huius doctrina in priscum renouarentur statum. Nam & ipse Episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo erat in litteris Sanctis doctissimus, & in Catholicæ fidei confessione castissimus, in Ecclesiasticæ quoque institutionis regulis solertissimus extiterat, & vsque dum sua præmia piæ deuotionis acciperet, existere non destitit. Vtpote, qui a pueritia, vt supra monuimus, in Clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosæ Eboracensis Episcopi nutritus atque eruditus est. Adiutus etiam fuit ob conuersationem cum S. VVilfrido, cum quo & Romam profectus, Ecclesiæ suæ vtilia didicit. Colitur S. Acca XXX Nouembris.

[4] [Mortuus post S. Eatam,] De obitu B. Bosæ hæc solum narrat Beda lib. 5 cap. 3. Cum reuerendissimus vir Wilfridus post longum exilium in Episcopatum esset Hagulstadensis Ecclesiæ receptus, est idem Ioannes, defuncto Bosa, viro multæ sanctitatis & humilitatis, Episcopus pro eo Eboraci substitutus. Iam vero, vt capite præcedenti retulerat Beda, principio regni Alfridi Regis, defuncto Eata Episcopo, Ioannes vir sanctus Hagustadensis Ecclesiæ præsulatum suscepit. Succeßit Alfridus Egberto fratri anno DCLXXXV die XX Maij apud Pictos extincto: quo adhuc anno, vt tradit Ricardus Prior Hagustaldensis de Episcopis huius Ecclesiæ cap. 10, defuncto venerabili Eata, & in Hagustadensi ecclesia honorifice sepulto, Episcopatum eius suscepit S. Ioannes, cui vno anno præfuit. & cap. II Wilfridus Sedem & Episcopatum suum Hagustaldensis Ecclesiæ recepit. Sanctus vero Ioannes de Hagustaldensi translatus, Eboracensem Ecclesiam regendam pro defuncto Bosan suscepit, eamque laudabiliter XXXIII annis rexit. Deinde … ad monasterium suum, quod apud Beuerli est, secessit, ibique Deo digna conuersatione III annis in pace maiori viuens, anno ab Incarnatione Domini DCCXXI, regni vero Osrici III, Nonis Maij beato fine quieuit in Domino. Quibus annis inter se computatis, S. Bosa dicendus est anno DCLXXXVI ad æternam vitam hinc migrasse. [anno 686,]

[5] Agunt de eodem Bosa paßim omnes scriptores Angliæ, qui illa tempora, quibus Episcopus vixit, attingunt: sed aut sua e Beda descripserunt, aut a vero aberrant. Vnum attingo mendum, scilicet apud Malmesburiensem lib. 3 de Gestis Pontificum Anglorum irrepsisse in epistolam Ioannis Papæ ad Ethelredum Regem Merciorum & Alfridum Regem Deirorum & Berniciorum in caußa VVilfridi Episcopi, [Epistola sub nomine Ioannis Papæ genuinat] quæ aut plurimum interpolata est, aut certe e duabus vnica confecta. Præfuerunt Ecclesiæ Romani Pontifices post S. Agathonem Leo II, Benedictus II, ac dein Ioannes V. cui hanc epistolam adscribit Henricus Spelmannus in Conciliis Britannicis pag. 179. Sedit hic a XXII Iulij anni DCLXXXV vsque ad II Augusti anni sequentis. Hinc circa medium, expuncto nomine Bertwaldi, legendum foret: Idcirco commonemus Theodorum Archiepiscopum … vt Synodum conuocet vna cum Wilfrido Episcopo, & Bosam atque Ioannem in Synodum faciat conuenire &c. Quæ cum sequentibus potuerunt scripta fuisse ex informatione inter XI menses, quibus præfuit Ioannes V, ac viuebant Ioannes & saltem multo tempore Bosa. Prior pars epistolæ aut interpolata est, aut spectat ad Ioannem VI, qui sedit a XXIX Octobris anni DCCI vsque ad X Ianuarij anni DCCV. Quia iterum a Sede Hagulstaldensi pulsus S. VVilfridus Romam ad illum Pontificem confugit; potißimum solicitus vt monasteria Ripense & Hagustaldense a se fundata detineret. An huic malint alij priorem tribuere partem, ipsi viderint; imo & totam, modo interpolatam, intruso nomine Bosæ permittant dici, cum Malmesburiensis asserat in his S. VVilfridi gestis Venerabilem Bedam historicum dignum pro sermonum sobrietate, cui debeat credi.

[6] Trithemius lib. 4 de viris illustribus Ordinis S. Benedicti agit de Bosa cap. 64, asserens eum in Concilio Anglicano cum ceteris Archiepiscopis ad reformationem illius Ecclesiæ adiutorem Theodoro fuisse. [Benedictinus creditus,] Subscripsit post Theodorum donationi Egfridi Regis factæ S. Cuthberto Episcopo Lindisfarnensi, quam explicamus ad huius Acta XX Martij. Arnoldus VVion lib. 2 Ligni vitæ cap. 22 inter sex Sanctos Archiepiscopos Ecclesiæ Eboracensis S. Bosam quartum collocat.

[7] Quo autem mense aut die ex hæc vita ad meliorem migrarit, apud antiquos necdum potuimus reperire. Hinc etiam ad varios dies est Martyrologiis inscriptus: [inscriptus Martyrologiis 13 Ianuarij] ac primo in MS. Kalendario Sanctorum Ordinis S. Benedicti, quod extat in monasterio S. Saluatoris Ordinis Cisterciensis, nec tamen antiquo, ad XIII Ianuarij sic legitur: Sancti Bosæ Archiepiscopi Ebora ensis Metropolitani in Anglia, prius monachi monasterij Streneshalensis. [9 Martij] At IX Martij de eo agunt Hieronymus Porterus in Floribus Vitarum præcipuorū Sanctorum Angliæ, Scotiæ & Hiberniæ, & Ioannes VVilsonus in Martyrologio Anglicano vtriusque editionis. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, citatis etiam Tabulis Ecclesiæ Eboracensis, quibus videntur intelligi debere Catalogi Episcoporum, quorum auctoritas allegatur in Martyrologio Anglicano. Alij referunt ad X Martij, [& 10 Martij.] ac præiuit Edouardus Maihew in Trophæis Congregationis Anglicanæ, qui noluit credere VVigorniensi asserenti anno Christi DCLXXXVI mortuum esse, ac maluit transferre obitum ad annum circiter DCCIV. deceptus epistola supra indicata sub nomine Ioannis Papæ a Malmesburiensi edita: cui maluit adhærere, quam verbis Bedæ & aliorum antiquorum scriptorum. Secutus Menardus, qui in obseruationibus refert obiisse circa annum DCCV: Bucelinus etiam ad eumdem diem suo eum elogio celebrat, ac prudentius addit claruisse sub A. C. DCLXXVIII, quo est Archiepiscopus creatus.

[8] Hactenus Martyrologia varia, sed recentiorum auctorum, quos video ductos auctoritate potißimum venerabilis Bedæ, qui eum Sanctissimum ac Deo dilectum, [a nobis quare solū Beatus cōpelletur.] dein virum multæ sanctitatis & humilitatis compellauit, imo inter quinque Episcopos, qui cum S. Hilda vixerunt, singularis meriti ac magnæ sanctitatis viros enumerat: ex his sunt Ætla siue Æcca factus Domwicensis in Suffolcia Episcopus, & Otfordus VVigorniensis, quos tamen necdum scimus vllis fastis, vt Sanctos, inscriptos. Thomas Stubbes, aliis Stobeus Ordinis Fratrum Prædicatorum, qui ante trecentos annos scripsit Chronicon de Actibus Pontificum Eboracensium & ex iis Sanctos appellat Paulinum, Ceaddam, VVilfridum seniorem, Ioannem de Beuerlaco, VVilfridum iuniorem, Oswaldum & Guillielmum sub Stephano Rege defunctum: de cuius corporis Translatione dum agit in VVillielmo VVykwane, & hunc Sanctum, nisi error amanuensium sit, appellat. Interim dum de Bosa Archiepiscopo agit, ab eo titulo abstinet, vti Brompton, Dicetus alijque faciunt. Maluimus ergo & nos solum Beati appellatione cohonestare, cum arbitremur non fuisse de eo Officium Ecclesiasticum recitatum.

DE SANCTIS EPISCOPIS SLAVORVM APOSTOLIS CYRILLO ET METHODIO OLOMVCII IN MORAVIA

SEC. IX.

Commentarius præuius.

Cyrillus, Episcopus, Slauorum Apostolus, Olomucii in Morauia (S.)
Methodius, Episcopus, Slauorum Apostolus, Olomucii in Morauia (S.)

BHL Number: 1851

§. I Quæ gentes a SS. Constantino Philosopho siue Cyrillo, & Methodio eius fratre, siue Methudio, conuersæ.

[1] Celebratur VII Idus Martij anniuersaria solennitas SS. Cyrilli & Methodij siue Methudij, qui fratres germani fuerunt sacerdotioq; initiati ambo, [SS. Cyrillus & Methodius coluntur 9 Martij,] & Spiritu apostolico instincti, varios Slauorum populos fidei Christianæ notitia imbuerunt. Ita tabulis Martyrologij Romani eorum inscripta hoc die memoria est: In Morauia, sanctorum Episcoporum Cyrilli & Methodij, qui multas illarum regionum gentes cum earum Regibus ad fidem Christi perduxerunt. MS. SS. Florarium illorum sic meminit ad eumdem diem: In Marauia, ciuitate Welligrad SS. Cirilli & Motudij Episcoporum & Confess. Card. Baronius in Obseruationibus ad Martyrol. ista adnotat: Habentur horum res gestæ in Breuiario religiosissimæ Polonorum Ecclesiæ, [a Polonis.] sex Lectionibus secundum ritum Ecclesiasticum distinctæ. Ternæ nunc sunt Breuiario ad Romani normam redacto: eædemque extant inter Officia propria Sanctorum Cathedralis Ecclesiæ & totius diœcesis Olomucensis, [Morauis,] consensu & auctoritate S. D. N. Vrbani VIII, omnibus omnium ordinum Sacerdotibus recitanda: quæ Eminentißimus D. Franciscus S. R. E. tit. S. Mariæ Transtiberinæ Presbyter Cardinalis, ac Princeps a Dietrickstain, Episc. Olomucensis, a Sacra Rituum Congregatione illuminata, & a S. D. N. Vrbano VIII illustrata, iterum in lucem dedit anno MDCXXX, vt iis vniuersus per Morauiam Clerus in Breuiarij recitatione vteretur. Extant & inter Lectiones proprias eorum Sanctorum, [Bohemiæ] quorum memoria per Archidiœcesin Bohemiæ specialiter colitur, quæ auctoritate Eminentißimi Cardin. ab Harrach Archiepiscopi Pragensis, anno MDCLIII excusa. In Directorio, siue ordine Horas Canonicas recitandi & Missas celebrandi, iuxta ritum Breuiarij & Missalis Romani, excuso Pragæ anno 1663, ad IX Martij ista habentur: In Bohem. & Morau. SS. Cyrilli & Methudij Ep. Conf. & Patron. dupl. Et in Morauia festum fori, vbi in Missa, CREDO. Nos infra antiquiores illas sex e veteri Breuiario Olomucensi dabimus.

[2] Nunc quia monet Baronius, licet Methodio Morauia tantum tribuatur, tamen ex registro Ioannis VIII Papæ satis apparere, [ij varias gentes conuerterunt:] etiam Methodium fuisse Slauorum Episcopum qui ordinatus ab Hadriano II Romano Pontifice, prædecessore eiusdem Ioannis VIII, ab eo ad Slauorum populum missus fuerit; quasi non etiam Moraui Slaui fuerint: indicandum videtur quibus gentibus quas incolentibus regiones, Christum ambo prædicarint. Et Cyrillus quidem, quem Martinus Polonus lib. 4 Chronici pene omnium Sclauorum Apostolum nominat, ad Cazaros siue Gazaros aut Chazaros missus fuit: [Cyrillus Chazaros,] ac primum venit Chersonam (vt inferius in prima de actis eius narratione dicetur) quæ nimirum terræ vicina Cazarorum & contigua est. Vnde vero Chazari proruperint, & quam late dominatum extenderint, tradit Theophanes ad annum XI Constantini Pogonati his verbis: Numerosa Chazarorum gens, [Ponti Euxini accolas,] ex interiori Berzeliæ, quæ est primæ Sarmatiæ, recessu prorupit; omnibusque vsque ad mare Ponticum sub ditionem suam redactis trans flumen positis prouinciis, a Batbaia primæ Bulgariæ Principe, vectigali sibi reddito, tributum ab eo in hunc vsque diem exigit. Perduxit autem Chronographiam suam Theophanes vsque ad Leonis Armeni imperium, quod anno DCCCXIII, Indict. VI inuasit. Cedrenus ad annum Heraclij XVI memorat τοὺς Τούρκους της εώας ὃυς καὶ χαξάρους ὀνομά ζουσιν. Turcas Orientales, quos & Chazaros appellant.

[3] Altera gens, cui Sancti hi fratres Euangelicam doctrinam tradidere, [vterque Bulgaros, e Sarmatia oriundos,] Bulgarorum fuit. Horum quoque ex Sarmatia origo ducitur, vbi antiqua magnaque Bulgaria, circa amnem, qui Atalis dicitur Theophani, aliis Atel, Edel Tartarice, vt notat Ortelius olim Rha Ptolomæo; Rutenis Volga seu Wolga, vnde gens ipsa Vulgares, siue Bulgari, ac Wulgares appellati. Eorum antiquam ditionem Batbaias iam memoratus, Crobasi primogenitus retinuit: quatuor reliqui fratres contra quam testamento ijs pater mandarat, sese ab inuicem, cum subiecto sibi populo, segregarunt. Et secundus quidem, cui Cotragus nomen, Tanai flumine traiecto, ex aduerso fratris primogeniti sedes posuit: ceteri alio migrarunt: circa Danubium duo in inferiore Mœsia inque Dardania consederunt, ac multa cum vicinis, præsertim Thracibus, deinceps bella gesserunt. Quamquam longe etiam ante incursiones in Thraciam fecerant, vti in Chronico Marcellini Comitis, Indict. VII Ioanne Gibbo solo Cos. anno Christi CCCCXCIX traditur.

[4] Ad diem XI Februarij § 9 Vitæ S. Theodoræ Augustæ, matris Michaëlis III Imp. a quo missus ad Chazaros S. Cyrillus est, [(equos antea instituerat Methodius pictor Romanus,] retulimus conuersum eo ipso tempore Bogorem Regem Bulgarorum, quem Constantinus Cupharas, vir eximius, tunc ibidem captiuus, primus sacra Christianorum docuerat, ac sua deinde soror, in quadam excursione capta, & in aula Imperatricis detenta, ibique Christiana religione initiata, & litterarum doctrina imbuta. Hæc enim domum remissa, non cessabat fratri Fidei nostræ mysteria prædicare. Sed validior accessit impulsus, a monacho quodam Methodio, gente Romano, pingendi artis perito: qui ab Rege iussus pingere suo arbitratu terribile quidpiam, quodque horrorem ac metum incuteret spectantibus; cum nihil definite præscriptum esset, secundum Christi aduentum extremumque iudicium, quibus nihil nouerat terribilius, pinxit; simulque Regem edocuit, quid ea sibi vellent: hic autem illico auitam superstitionem eiurauit, ac sacrum baptismum suscepit, Michaël ex nomine Imperatoris appellatus. Plenius loco citato quæ gesta quæq; postea euenerunt, deduximus: illud tamen inquirere tunc distulimus, [dubium an idem qui Cyrilli frater)] ac neque nunc extricare sat quimus, fueritne ille Methodius idem, qui Slauorum cum Cyrillo Apostolus; quandoquidem & hic Bulgaris Christi fidem prædicarit. Vnum illud contra obiici potest, quod Methodius pictor fuerit, vt habet Cedrenus, ῥωμαῖος τὸ γένος, genere Romanus; noster vero hic vel Constantinopoli natus, vel potius Thessalonicæ. Verum aut Romanum appellauit Cedrenus qui natus Constantinopoli erat, quæ Noua Roma; vel vniuersim illud, genere Romanus, idem est quod intra imperij Romani fines genitus. Et vero etiam qui Thessalonicæ natus, fortaßis & ab Antiqua Roma vel ideo trahere genus dici poterat, quod Prouincia Thessalonicensis, vti & vtrumque Illyricum sub Patriarchatu Romano continebatur. Cumque & ipse & germanus eius Constantinus Philosophus siue Cyrillus, æque Latinæ ac Græcæ linguæ periti essent, existimari possunt, Romanis parentibus Thessalonicæ nati: ac Methodius vel forsan tantisper declinandæ vel quacumque alia ex caußa persecutionis a Theophilo contra monachos & pictores motæ, ad Bulgaros Dardaniæ incolas secessesserat: vnde redierit Constantinopolim, cum illuc reuersum ex Chazaria fratrem intellexit. Si tamen diuersi Methodij fuerunt, cum pictor ille Sacerdos non dicatur extitisse; non defuere ex Bulgaris, quos dum ad Transdanubianos Slauos tendunt, excolerent sancti fratres.

[5] Triballi (quoniam & hos adisse ac Fidei scientia imbuisse feruntur) Bulgaris permisti ea ætate videntur fuisse, Christianos mores fidemq; dedocti longo vsu barbarorum, [conuertere, & Triballos Bulgaris mistos,] antea & ipsi plusquam semibarbari. De quibus iam olim Strabo annis ante Bulgarorum conuersionem DCCC & quod excurrit, lib. 7 Geograph. scripsit, Getas inferioribus Istri partibus vicinos esse, atque eadem qua Dacos lingua vti, esseque Græcis notiores, ob crebras in vtramque Istri ripam migrationes, & quod Thracibus sunt Mysisq; permisti: quod ipsum Triballis etiam, inquit, Thraciæ genti, vsuuenit. Aliquanto ante scripserat, Alexandrum Magnum in ea expeditione, quam aduersus Thracas Æmi montis incolas suscepit, impreßionem quoque fecisse in Triballos, quos ad Istrum vsque & sitam in eo insulam Peucen pertingere videbat; [olim Thraciam gentem;] & ab Syrmo Triballorum Rege impeditum fuisse ne eam insulam intraret, in quam ille se receperat. Quæ ipsißima nunc est Bulgaria, Mysia videlicet inferior. Ac suo iam tempore idem Strabo Triballos Mysosq; coniungit iuxta Istrum degentes. Hosce adiisse intelligendus est S. Cyrillus, cum in recentiori Polonorum Morauorumque & Bohemorum Breuiario dicitur, assumpto fratre Methodio longum iter ingressus, ad Volgaros Danubij accolas primum diuertisse: eis itidem fidem Christi, sacrasque litteras in eorum linguam conuersas tradidisse: eas videlicet, quibus non tantum omnes Volgarorum populi, sed multæ quoque aliæ vtuntur nationes, quæ lumen fidei a Volgaris mutuatæ sunt.

[6] Ex dictis colligi videtur, Chazaris ac Bulgaris communem fuisse Slauicam linguam. Sed, vt antea ex Theophane retulimus primæ Bulgariæ Principem cum populo suo Chazcris vectigalem esse factum; ita narrat idem, [item Morauos, Sclauicam gentem,] Slauinorum septem generationes, vt dicuntur, a Bulgaris, Mysiam inferiorem ad dextram Istri fluminis ripam incolentibus, in potestatem esse redactas. His autem pertransitis, ad Morauos, qui tunc potentißimi fuisse videntur Slauorum, peruenerunt. Situm Morauiæ ita describit Æneas Siluius histor. Bohemicæ cap. 13: Morauia, inquit, trans Danubium iacet, cui ad Orientem Hungari Polonique regnum possident, [latius olim dominantes;] Moraua disiuncti amne, qui nomen regioni dedit. Occidentem solem Bohemi excipiunt; Austriales Meridianum: Septentrionale latus Slesitæ occupant… Hic multos annos regnatum: Hungari, Bohemi, Russani, Polonique, Morauorum Principi paruerunt. Id quatenus verum sit, alij disquirant. Latius certe imperarunt, quam nunc prouinciæ limites protenduntur. Nam infra ostendetur vsque ad Nitriam, Hungariæ nunc vrbem ac fluuium, pertigisse eorum dominatum.

[7] In Bohemiam demum Sancti iidem Fidei lumen primi inuexerunt, Æræ Christianæ nono seculo, Borsiuoio Duce decimo gentis, vt idem Æneas Siluius numerat, baptizato, [& Bohemos.] cum S. Ludmilla vxore; quæ nepotem suum VVenceslaum Ducem ac Martyrem, ad studium pietatis ad infantia erudiit, ipsa quoque impiißimæ nurus suæ Drahomiræ crudelitate, coronam adepta martyrij: quæ XVI Septembris (vna quippe de regni Tutelaribus Diuis) Officio duplici secundæ claßis, vt vocant, celebratur; at VVenceslaus XXVIII Septembris, festo fori, Officioq; duplici I claßis ad octauum diem prorogato.

§ II SS. Cyrilli & Methodij res gestæ, præcipue ex historia Translationis S. Clementis Papæ Mart.

[8] [Horum SS. Acta in Bohemicis scriptorib.] Sanctorum Præsulum Cyrilli & Methodij res gestas succincte attigerunt potius, quam historice enarrarunt, Bohemicarum rerum scriptores. Eorum primus Cosmas Pragensis Ecclesiæ Decanus, qui in epistola ad Geruasium Magistrum, seu præfatione operis sui, [Cosma Pragensi circa an. 1120.] quod Chronicam Bohemorum inscripsit, testatur eam compositam regnante quarto Henrico Romanorum Imperatore, & gubernante sanctam Ecclesiam Dei Papa Kalisto, sub tēpore Ducis Boëmorum Wladislai, simul & Præsulis Pragensis Ecclesiæ Hermanni. Obiit Henricus IV, quem vulgo Germani quintum vocant, anno MCXXV, imperij XIX. Callistus II die XIX Decembris MCXXIV; Hermannus Ep. Pragensis MCXXII, XVII Septembris; Dux VVladislaus MCXXV, XII Aprilis, Dominica Misericordia.

[9] Proximus huic est Æneas Siluius Picolhomineus, qui anno MCCCCLVIII Pontifex Maximus electus, Pius II est appellatus, eoq; anno historiam suam Bohemicam finiit. [Ænea Siluio seculo 15, Dubrauio & Hagecio 16,] Eam paullo post Ioannes Dubrauius Episc. Olomucensis luculentius pertractauit, qui libro XXXIII finem posuit in Ludouici Regis miserabili obitu, ac Ferdinandi Austriaci inauguratione, quorum ille contigit XXIX Aug. MDXXVI; hæc XXIV Februarij anni insequentis. Ipse vero Auctor VI Septemb. MDLIII traditur deceßisse. VVenceslaus Hagecius circa idem tempus Chronica Bohemorum conscripsit lingua patria, atque eidem Ferdinando I anno MDXLI dicauit: quæ Germanice reddidit Ioannes Sandelius Zluticensis, & Rudolpho II Imperatori obtulit, typis excusa anno MDXCVI. In his quoque mentio fit sanctorum Slauicæ gentis Apostolorum Cyrilli & Methodij, & hic ad annum Christi DCCCCIV, [Pōtano 17;] traditur Bohemice Strachota appellari. Agit quoque de iis Georgius Bartholdus Pontanus a Braitenberg Metropolitanæ Ecclesiæ Pragensis Præpositus, in sua Bohemia Pia anno MDCVIII Francofurti excusa. Hi tamen Auctores neque inuicem satis consentiunt, neque firmant vsquequaque quam proponunt Chronologiam.

[10] Nos quia Acta illorum perpetuo tenore conscriptæ non habemus, varias, quas reperimus de illis narrationes proferemus. Prima descripta est ex codice Amplißimi viri Francisci Duchesne, [plenius in Translat, corporis S. Clementis,] in suprema Curia Parisiensi Senatoris, cui codici titulus præscriptus Tomus 2 Collectionis; huic vero narrationi hic est titulus: Incipit translatio corporis S. Clementis Martyris & Pontificis. Atque ea quidem præcipue commemoratur occasione susceptæ a Constantino Philosopho, nobili ac pio Sacerdote, Thessalonica oriundo, peregrinationis in Tauricam Chersonesum, ad Chazaros, qui id poscebant, Christianæ fidei mysteriis imbuendos: vbi dum linguæ Chazarorum addiscendæ tantisper subsistit, de corpore S. Clementis Papæ (quem meminerat illic, [quod S. Cyrillus inuenit,] anchora ad collum eius alligata fuisse deiectum in mare: quod deinde Christianis ad littus orantibus, ad tria milliaria recesserat: eoque illi accedentes ædiculam marmoream in templi formam, & intus arcam lapideam, vbi Martyris corpus conditum erat, inuenerunt: atque illud recedentis pelagi miraculum per multa tempora anniuersaria eius celebritate euenire consueuisse) de eo ergo gloriosi Pontificis corpore inquirit, idque, habitis cum omni populo & propinquæ vrbis Antistite publicis precibus, reperit ac transfert, secumq; id vel præcipuas eius partes ad Chazaros proficiscens, [& Romam attulit circa an. 868,] & postea ad Morauos deportat, ac tandem Romam, quo erat ex Morauia a Nicolao I Pontifice euocatus: atque id reconditum illic est in æde Martyris eiusdem honori pridem dicata, vbi & ipse quoque postea tumulatus est.

[11] De hac S. Clementis translatione meminit Baronius in Notis ad Martyrol. XXIII Nouemb. atque ex epistola Anastasij Bibliothecarij testis oculati data ad Carolum Regem Kalendis Aprilis Indict. VIII, [vt ait testis oculatus Anastasius Bibliothec.] id est, anno Christi DCCCLXXV, hæc recitat: Vir magnus & apostolicæ vitæ præceptor Constantinus Philosophus Romam sub venerabilis memoriæ Hadriano Iuniore Papa venit, S. Clementis corpus Sedi suæ restituit. Idem Baronius Annal. tom. 10 ad an. 867 illius Inuentionis ac Translationis historiam narrat ex Petro de Natalibus lib. 10 cap. 98 ita scribente: Leo Episcopus Ostiensis tradit, quod tempore Michaëlis Imp. CP. &c. Eamdem historiam plenius retulit Iacobus de Voragine centum fere ante Petrum annis, cum anno MCCXCII Archiepiscopus Genuensis creatus sit, [ac multo post Equilinus,] &, vt de eo scribit Iacobus Philippus Bergomensis, ante Episcopatum inque Episcopatu multos commentarios succo plenos composuerit, ac multas Sanctorum Vitas diffusas atque dispersas in vnum volumen collegerit: quo de volumine, quæ Legenda Aurea siue Historia Lombardica vulgo appellatur, pluribus disseruimus in Præfat. gener. ad Ianuarium cap. 1 § 4. At Petrus, quod nos fugit cum istam Præfationem commentaremur, [& hoc antiquior] inchoauit Catalogum Sanctorum anno 1369 die S. Barnabæ, absoluit anno 1371.

[12] Damus ergo ex Voraginensi, qui ista habet in Vita S. Clementis: Refert Leo Ostiensis Episcopus, [Iac. de Voragine,] quod tempore quo Michaël Imp. Nouæ Romæ regebat imperium, Sacerdos quidam, nomine Philosophus, qui ob summum ingenium a pueritia fuerat sic vocatus, cum Cersonam peruenisset, & de iis, quæ narrantur in historia Clementis, habitatores interrogasset; quia aduenæ potius quam indigenæ erant, se nescire professi sunt. Siquidem miraculum marini recessus ob culpam inhabitantium iam diu cessauerat; & ob incursum barbarorum tempore marini recessus veniētium, templum destructum fuerat, & arca cum corpore marinis fluctibus obruta erat, exigentibus culpis inhabitantium. Super quo miratus Philosophus, & accedens ad ciuitatulam, nomine Georgiam, cum Episcopo & Clero accessit ad quærendum sacras reliquias ad insulam, in qua existimabant esse corpus Martyris. Vbi cum hymnis & orationibus fodientes, diuina reuelatione inuenerunt corpus & anchoram, cum qua fuerat in mare proiectum, & deportauerunt Cersonam. Deinde prædictus Philosophus cum corpore S. Clementis Romam venit, & multis ostensis miraculis, in ecclesia, quæ nunc dicitur S. Clementis, honorifice corpus collocatum fuit. In quadam autem Chronica legitur, quod mari ab illo loco exsiccato, a B. Cyrillo Moranorum Episcopo Romam translatum est.

[13] Hæc ille. Quem autem Sacerdotem nomine Philosophum fuisse vocatum ait, Philippum Equilinus appellat, [ac Baronius,] ex eoq; Baronius; Anastasius iam citatus Constantinum Philosophum, cum quo & Acta consentiunt: idemq; ille est, qui diuino monitu, Cyrillum haud longe ante obitum dici se voluit; idemq; Moranorum, siue, vt vulgo nunc vocantur, Morauorum Episcopus. In ceteris Equilini ac Voraginensis narratio inuicem congruit sententia, non verbis. Sed Equilinus ita concludit: Quod (corpus) Cersonam deportantes, ibidem sepelierunt. Tempore vero Nicolai Papæ I corpus ipsum a S. Cyrillo Sclauorum Episcopo inde sublatum, & Romam delatum, atque in ecclesia eius nomini fabricata reconditum est, vbi requiescit miraculis clarens. Baronius, cum antea ex Anastasij epistola retulisset Constantinum Philosophum Romam sub venerabilis memoriæ Hadriano Iuniore Papa venisse, & S. Clementis corpus Sedi suæ restituisse, quod Acta quoque tradunt; in Annalibus vt narrationi quoque Equilini quadantenus insistat, ait Cyrillum & Methodium S. Clementis corpus Romam attulisse, viuente adhuc Nicolao; hic vero illos ait mansisse Romæ vsque ad creationem Hadriani.

[14] Quem autem scriptorem iam memoratæ Translationis, Iacobus a Voragine, Petrus de Natalibus, [citantq; hi Leonem Ostiensem,] & Cardinalis Baronius citant Leonem Ostiensem, quo in opere eam referat non indicant, vt suspicari liceat ipsosmet eam in illo non legisse. Nos illius tres dumtaxat libros Casinensis Chronici legimus, in quibus nil simile reperimus: scimus tamen plura recenseri a Petro Diacono in libro de viris illustribus Casinensibus cap. 30, Leonis scripta, quæ fortaßis Voraginensis vidisse credi potest; ceteri saltem ab eo citata; eiusmodi sunt, Sermones in varia festa, Historia Peregrinorum, Vita S. Mennatis, & alia quamplurima. [forte in sermone de cathedra S. Clementis.] Accepimus ab Reuerendißimo Abbate Vghello descriptum ex MS. monasterij Fossæ-nouæ, sed mutilum, Sermonem Domni Leonis Ostiensis Episcopi de ordinatione siue Cathedra S. Clementis Papæ, quæ colitur X Kalend. Februarij. atque ita incipit: Postquam diuinæ ordinationis prouidentia, B. Clemens, sicut in gestis Vitæ ipsius relatum est, apud Vrbem Romam a B. Barnaba Diuini verbi semina percepit; ac demum beatissimo Apostolorum Principi Petro apud Cæsaream iunctus, plenius ab eo in fide Christi informatus & edoctus est, & salutaris aquæ baptismo solenniter baptizatus &c. Est solum vnica pagella inter ea quæ consequebantur, & auulsa a codice sunt: illa fortaßis etiam fuit narratio Inuentionis & Translationis eius per Constantinum Philosophum, quam retulimus ex Iacobo de Voragine, Baronius ex Equilino. Ceterum Cathedræ S. Clementis, quæ in titulo citati sermonis coli dicitur X Kal. Februarij, nullam ad eum diem reperimus in Martyrologus mentionem.

[15] Quam porro nos hic daturi sumus Translationis eius historiam, eam suspicamur a Gauderico Velitrarum Episcopo, quem alij Gaudentium vocant, [Translationis historia scripta a Gauderico Ep. Veliterno,] esse conscriptam. Accepimus enim ab eodem Abbate Vghello Vitam siue historiam S. Clementis, sed mutilam. Cuius Præfatio ad Ioannem VIII Papam ita incipit: Præfatio Gauderici Veliterni Episcopi ad Sanctissimum Papam Ioannem sanctæ Catholicæ & Apostolicæ Romanæ Ecclesiæ, Domino semper Beato, Summo Pontifici & vniuersali Papæ Ioanni, Gaudericus Episcoporum nouissimus, perenne gaudium in Domino Iesu Christo. Dignum esse putaui ad honorem & laudem Tui Prædecessoris B. Clementis Martyris atque Pontificis, aliqua de genere vel vita ipsius, Deo institutore, in vnum colligi: & quam generosa fuerit oriundus prosapia, quamque philosophando contra idola disputans, diuino præsagio veritatem cognouerit, enucleatius inueniri: præsertim cum ego valde inutilis, huius eximij Martyris Christi Ecclesiæ, apud Veliternam oppidum sitæ, præfuerim. Et aliquanto post: Non tam strenue quam deuote collegi, & in tribus libris conglutinans ordinaui. In primo siquidem libro Clementis genus, patriam, natiuitatem, institutionem, propositum, vitam, conuersionem, & qualitatem recognitionis eius innuimus. In secundo vero, Deo auxiliante, profunditatem doctrinæ, dignitatem Episcopalis apicis, auctoritatem singularis pontificatus, & audaciam contra idola sophistice disputantis, subdidimus. Ast in tertio miramur prodigia, exulationis angustias, martyrij laureas, reuersionis eius ad propriam Sedem miracula colligere procurauimus. [vt ipse testatur,] Ac demum, Quȩ nos, vt meminimus, inquit. quæ vidimus & legimus, ipsius Christi Martyris fieri orationibus, colligentes transscripsimus, & ad laudem Dei omnipotentis ex multis paucissima deflorauimus.

[16] Haudquaquam ergo dubium nobis videtur, quin ea narratio Inuentionis S. Clementis, quam nobis suppeditauit Duchesnij codex, ex illo tertio libro de eiusdem sancti Pontificis rebus gestis a Gauderico Ep. composito, decerpta sit, ac fortassis contracta. Ipse certe se reuersionem S. Clementis ad propriam Sedem, factaque tunc miracula collegisse profitetur, quæ spectasse videtur, sub Hadriano II, Ioannis VIII decessore facta, quorum & huic narrationem dicat. Interfuit autem idem Gaudericus siue Gandericus Veliternensis Episcopus Concilio Oecumenico VIII, vt multis ex locis patet.

[17] At non omnes corporis S. Clementis reliquias Romam translatas existimem: [Reliquiæ aliquæ in Chersoneso relictæ videntur:] qui enim id paßi essent Cheronesij? His ergo aliquas reliquisse discedens videtur, cum ad eorum metropolim essent solenniter deportatæ. Eo facit quod subiungam, ante annos DC a Iaroslao Russorum Rege Catholico, S. VVlodomiri filio SS. Romani & Dauidis, siue Borißi & Hlebi, Martyrum fratre, Legatis Henrici I Galliæ Regis narratū, quodq; in vetusto codice Ecclesiæ S. Audomari, ad miraculum quod in Actis S. Clementis refertur de infantulo sub vndis post anni spatium dormiente reperto, in margine adscriptum est.

[18] Anno incarnati Verbi MXLVIII, quando Henricus Rex Francorum misit in * Rabastiam Catalaunensem Episcopum Rogerum, pro filia Regis illius terræ, Anna nomine, quam debebat ducere vxorem; deprecatus est Odalricu Præpositus S. Mariæ Remensis Ecclesiæ eumdem Episcopum, quatenus inquirere dignaretur, vtrum in illis partibus esset Cersona, vbi S. Clemens requiescere legitur; vel si adhuc mare partiatur die natalis eius, & peruium esset euntibus? Quod & fecit: nam a Rege illius terræ, scilicet Ierosolauo, hoc didicit: quod Iulius Papa in regionem illam, vbi S. Clemens iacebat, ad destruendam hæresim, quæ illis in partibus pullulauerat, perrexit. [aliquæ Romam ablatæ,] Cumque peracto negotio, idem Papa ab illis partibus regredi inciperet; apparuit ei Angelus Domini, dicens: Noli recedere; a Domino enim præcipitur tibi, vt reuertaris & tranferas corpus S. Clementis, quod hactenus in mare iacuit. Quomodo, inquit, hoc potest fieri, cum mare non partiatur, nisi in die natalis eius? Cui Angelus: Hoc erit tibi signum, quod Dominus tibi præcipiat reuerti, quia mare in occursum tuum partiatur. Perrexit ibi, & transtulit corpus S. Clementis, & posuit illud super ripam & ædificauit ibi ecclesiam: & assumens de corpore eius reliquias Romam secum duxit. Contigit autem, vt illo deferente, die quo reliquias cum summa honorificentia populus recepisset Romanus, eodem die sepulcrum, quod in mari relictum erat, cum solo se super mare erigeret, & fieret insula: vbi illius regionis homines basilicam construxerunt & congregationem: ex tunc ad illam ecclesiam nauigio itur. Retulit igitur idem Rex Georgius Sclauus Episcopo Catalaunensi, quod ipsemet quondam ibi perrexit, & inde secum attulit capita SS. Clementis & Phœbi discipuli eius, & posuit in ciuitate Chiow, vbi honorifice venerantur: quæ etiā capita eidem Episcopo ostendit.

[19] Hic Iaroslaus Russorum Rex Henrici Franciæ Regis socer, [aliquæ postea Kiouiam:] tom. 4 Francorum scriptorum Duchesnij in fragmento quodam ex veteri codice Floriacēsi, Iuriscloht mendose appellatur: in alio excerpto ex MS. Bibliothecæ Thuanæ Georgius Sclauus Rex Ratiorum. Qui ad eum missus dicitur ab Henrico Legatus Rogerus, quadragesimus quartus fuit Catalaunensis Ecclesiæ Episcopus, secundus eius nominis. Alij Galterum Meldensem quinquagesimum fuisse tradunt. Quid si ambo mißi sint? Quod vero hic memoratur in Chersonesum Tauricam venisse Iulius Papa ad hæresim, quæ illis in partibus pullularat, destruendam, haud satis cum Ecclesiastica historia consensit. Multas quidem S. Iulius I aduersus Arianos dimicationes suscepit, pro Fidei Orthodoxæ defensione, & proscriptorum Episcoporum restitutione; [illæ non a S. Iulio Papa, sed S. Cyrillo inuentæ;] numquam tamen ea aliaue caußa profectus fuisse in illas oras aliasue Orientis legitur: neque, vt Baronius probat, fidei caußa exulauit, vt est alioquin in libro de Pontificibus. Iulius II & III seculo Æræ Christinæ XVI vixere, diu post Henrici & Iaroslai Regum ætatem. Fortaßis ab Cyrillo Episcopo siue Constantino Philosopho, quo de hic agimus, minutas translatasque S. Clementis reliquias audierat Russorum Rex Neophytus, & Iulio nescio qua exerratione vel ipse tribuit, vel Legatus memoria lapsus, vel scriptor temere hallucinatus. De iis quæ post ablatas Romam reliquias acciderunt, deq; emersis e mari S. Clementis sepulcro & insula, nusquam adhuc vel legere licuit, vel vacauit inquirere. De capite S. Clementis, aut parte eius aliqua asseruata Kiouiæ, quæ fita ad Borysthenem vrbs amplißima, Metropolis tunc fuisse totius Rußiæ traditur, ipsiusq; Iaroslai regia, saltem parentis eius VVlodomiri: vtcumque quod retulimus, confirmat Albertus VViiuk Koialowicz noster in Miscellaneis rerum Ecclesiastici status in Magno Ducatu Lituaniæ pag. 42, vbi tradit ex Russorum Annalibus, Clementem quemdam anno 1146 electum Rußiæ Metropolitam, consecratum fuisse impositione capitis S. Clementis Papæ.

[Annotatum]

* an f. Bastarniam?

§ III Alia de actis SS. Cyrilli & Methodij narratio. Sclauonice versæ a Cyrillo scripturæ; ab vtroq; Missæ cantatæ Papa probāte.

[20] Aliam sanctorum fratrum Cyrilli siue Constantini Philosophi, & Methodij Vitam, aut rerum ab iis gestarum narrationem, ex prægrandi Blauburensis cœnobij codice, ad nos misit Ioannes Gamansius noster. Fuit autē Blaubura, siue, vt Gabriel Bucelinus scribit, Blaubyra; vt Martinus Crusius, [Vita alia SS. Cyrilli & Methodij ex MS. Blauburēsi.] Bladyra ac Blauburnium, insigne Ordinis Benedictini cœnobium, haud procul Vlma, iuxta amplißimum ac profundissimum fontem, e quo fluuius aërij coloris Blauus oritur, vnde & loco nomen, quod cæruleum fontem sonat, Dico fuisse illud cœnobium, quia VVirtenbengiæ Dux Vdalricus superiori seculo, eruta maiorum religione, id occupauit. Restituti quidem sunt religiosi ascetæ primum Caroli V Imp. auctoritate, dein Ferdinandi II, sed tertio eiecti. Inter præclara eius cœnobij ornamenta, egregij fuere codices de Sanctorum actis, Passionalia inscripti, quorum qui numero decimus, a F. Bartholomæo Kraffe anno 1480 in membrana elegantissime exaratus, parte 2 fol. 19, quam secundo loco daturi sumus, narrationem exhibet hoc titulo: Vita S. Cyrilli Ep. & monachi, atque S. Methudij Ep. fratris eius, qui Morauiam atque Bohemiam ad fidem Christi conuerterunt. Est porro huius narrationis pars prior contracta ex ea quam primo loco damus, remurque ab Gauderico Veliterno Ep. compositam, in opere tripartito de S. Clementis Papæ rebus gestis; quod non nisi truncum nacti sumus. Edemus tamen etiam illam Blauburanam narrationem, quæ quamuis, vt monuimus, prima parte ex priore contracta; plura tamen recenset quæ in illa desunt.

[21] Huic narrationi subiiciemus sex eas Lectiones, quas in Officio Ecclesiastico olim Slauorum Ecclesiæ recitare consueuerunt, [alia ex antiquo Officio Slauico,] quarum superius ex Baronij ad Martyrologium annotationibus facta mentio est. Eas ex veteri Ecclesiæ Olomucensis MS. Breuiario ad nos ex Morauia misit Ludouicus Crasius noster. Sex alias nacti sumus ex Olomucensi itidem Breuiario typis excuso vtcumque informibus, anno 1495; quibus tamen longe prætulerim quas ex MS. daturi sumus. Excusarum hoc exordium est: Quemadmodum ex historijs plurimorum Sanctorum & Chronicis diuersis colligitur, SS. Cyrullus & Metudius fratres germani, de Alexādria, Grȩcæ & Sclauonicæ linguæ [periti] venerunt in terram. Morauiæ. Has easdem tamen Lectiones didicimus in vetusto Passionali Pragæ extare. [& Vita S. Ludmillæ,] Vitam accepimus S. Ludmillæ ex insigni codice membraneo Budicensis cœnobij Canonicorum regularium in diœcesi Paderbornensi; cuius pars prior ex ijs lectionibus, quas dabimus, sumpta videtur, sed phrasi subinde interterpolata. De Bohemis opera horum Sanctorum, ac præsertim Methodij ad Christi Fidem conuersis quædam ex eadem Vita subiungemus.

[22] De Scripturis, Diuinisq; Officiis, in linguam Slauonicam ab his iisdem apostolicis viris, sed præsertim Cyrillo, translatis, [S. Cyrillus multa e Scripturis Sclauonice vertit,] nihil admodum habet prior Vita, præter vnum illud nu. 7, Magno Morauorum gaudio exceptos fuisse, quia & reliquias S. Clementis secum ferre audierant, & Euangelium in eorum linguam a Philosopho prædicto translatum. At Blauburana Vita num. 5, ista narrat. Cum viri sancti Regem ac populum ad Fidei lumen prouocassent, illis deinde nouum & vetus Testamenta exponentes, & informantes eos, [& Officia Ecclesiastica:] plura de Græco & Latino transferentes, in Sclauonica lingua Canonicas Horas & Missas in Ecclesia Dei publice statuerunt decantare. At Vita S. Ludmillæ nu. 1 ait, Cyrillum etiam apices vel characteres nouos comperisse & vetus nouumque Testamentum, pluraque alia de Græco seu Latino sermone in Slauonicam linguam transtulisse: Missas præterea ceterasque Canonicas Horas in Ecclesia resonare statuisse.

[23] Vbi primum id Nicolao Papæ nuntiatum est, Mirabatur, vt nu. 6 in 2. Vita dicitur, [quod Romæ displicuit,] quod ausi fuissent Sacerdotes Domini, Horas Canonicas in Sclauonico decantare. Quapropter mandauit per litteras Apostolicas illos ad se venire Romam. Qui mox iter aggressi applicuerunt Romam, Papa interim moriente. Vel vt habent antiquæ Lectiones. Cum quodam tempore Cyrillus Romam caussa deuotionis adiisset, a Summo Pontifice & ab reliquis Rectoribus Ecclesiȩ redarguitur, vt quid contra statuta Canonum ausus fuerit Missarum solennia instituere canere Sclauonica in lingua. Ad quæ ille modeste ac sapienter respondit, permouitque vt assentirentur. Quæ omnia etiam in 2 Vita num. 7 traduntur. Æneas Siluius cap. 13 historiæ Bohemiæ, hac de re sic scribit: Ferunt Cyrillum, cum Romæ ageret, Romano Pontifici supplicasse, vt Sclauorum lingua eius gentis hominibus, quam baptizauerat, rem diuinam faciens vti posset. De qua re dum in sacro Senatu disceptaretur, essentque non pauci contradictores, auditam vocem tamquam de cælo in hæc verba missam: Omnis spiritus laudet Dominum, & omnis lingua confiteatur ei; inde datum Cyrillo indultum. In Propriis Officiis, quibus nunc vtuntur Ecclesiæ Olomucensis, Pragensis, & Polonica, ista traduntur in eumdem fere sensum: Fundatis tandem Ecclesiis, & Christi opere perfecto, [postea tamen probatum, ex diuino responso:] S. Clementis corpus Romam deferunt; & a Nicolao I Pontif. impetrant, vt gentibus a se baptizatis, lingua vernacula obire sacra liceret. Quod diuino responso approbatum esse ferunt, vt omnis spiritus laudaret Dominum. Mox tamen ostendemus non videri licentiam lingua Sclauonica in sacris vtendi a Nicolao, sed summum ab Adriano II, ac saltem postea, a Ioanne VIII concessam.

[24] Idem fere quod Æneas Siluius, sed non sine insigni parachronismo scribit Ioannes Dubrauius lib. 2 Historiæ Bohemicæ; vbi recensitis locis aliquot, in quibus templa Boriuorius Bohemiæ Dux extruxerat, hæc subdit: Atque in omnibus istis locis sacris Sacerdotes a Methudio Præsule consecratos constituit, illisque stipendia de ærario suo dari iussit. Scholas præterea instituit, in quibus Scholastici Latinis litteris discendis, a Bohemis prius plane ignoratis, vacarent. Nascitur interea Boriuorio ex Ludmilla filiolus, nomine Boleslaus, [ad eius linguæ in sacris vsum compulsus a Bohemis S. Methodius,] Methudioque Præsuli tingendus vngendusque offertur. Ibi Bohemi Methudium adoriuntur, ab ipso exigentes, ne sermone Latino, quem non intelligerent, sed Boiemo sibi vsitato, sacra & Sacramenta perageret. Hanc rem ille Romam ad Cyrillum collegam, atque is ad Nicolaum Romanum Pontificem retulit. Ambo collegæ ob eam relationem, non Pontifici modo, sed frequenti etiam Patrum concilio, deridendos se propinauerunt. Cum ecce tibi, de improuiso vox hæc sua sponte, in tali frequentia insonuit: Omnis spiritus laudet Dominum, [quod a Papa concessū:] & omnis lingua confiteatur eum. Qua voce perculsus Romanus Pontifex secundum petitionem Boiemorum respondendum Cyrillo duxit. Isthæc omnia verbis iisdem narrat Georgius Bartholdus Pontanus lib. 2 Bohemiæ Piæ.

[25] Ambo illa subiungunt: Ceterum non intra multos annos mos ille vernacula lingua inter sacra cantandi viguit, abolente illum rursus Pontifice Romano, [postea reuocatum,] cum daret Boiemis Antistitem … eidemque præscriberet ne a ritu cæremoniisque & cantu Romano vllam in partem deuium ageret. Atque hoc quidem arbitror in Bohemia & aliis prouinciis, quæ ritu Latino vtuntur, [sed non vniuersim;] vim habuisse: at quæ Græcum ritum sequuntur Slauicæ gentes, eæ Sclauicum quoque in sacris sermonem pleræque retinent. Certe nostra memoria Archiepiscopus Polocensis fuit B. Iosaphatus Kunceuicius, [viget enim etiamnum,] qui anno MDCXXIII die XII Nouemb. a Schismaticis crudeliter pro Catholicæ fidei & Sanctæ Sedis Apostolicæ Romanæ defensione Vitebsci trucidatus, atque ab Vrbano VIII die XVI Maij MDCXLIII Catalogo Sanctorū Martyrum inscriptus est: [vt patet ex vsu B. Iosaphati Ep. M.] is nec Latinas nec Græcas litteras nouerat, quamuis ex sola lectione librorum Sclauonicorum & Polonicorum, tantam fuerit doctrinam assecutus, vt subtilissimas quasque Theologicas difficultates, quales sunt circa mysterium Sanctissimæ Trinitatis & alia huiusmodi, facilius ipse potuerit capere, quam subtilissimus quisque eidem explicare, & nullus ei hæreticus aut schismaticus resistere valeret; vti memoratur in Relatione martyrij eius anno MDCXXIV Zamosci excusa,

[26] Si autem eiusmodi potestatem lingua Sclauonica in sacris vtendi concesserat Pontifex, non Nicolaus quidem vt putant aliquot ex iam citatis auctoribus, sed Hadrianus II, a quo S. Methodius erat Morauorum Archiepiscopus ordinatus, vt asserit epist. 194 Ioannes VIII eiusdem Hadriani successor; miramur non immerito, cur idem Ioannes ad ipsum Methodium ep. 195 data VIII Kal. Iulij, Indict. XII, qui erat annus Christi DCCCLXXIX, [Ioannes 8 an. 879 arguit S. Methodiū id facientem,] Pontificatus eius VII, ita scripserit: Audimus etiam, inquit, quod Missas cantes in barbara, hoc est, in Sclauina lingua: vnde iam litteris nostris per Paulum Episcopum Anconitanum tibi directis prohibuimus, ne in ea lingua sacra Missarum solennia celebrares; sed vel in Latina vel in Græca lingua, sicut Ecclesia Dei, toto terrarum orbe diffusa & in omnibus gentibus dilatata, cantat. An fortaßis non adfuerat ille tunc Romæ, [ignarus forte indulsisse decessorem:] cum de ea cæremonia consulti Patres, & responsum cælitus missum dicitur? Quod tamen responsum non aliud fortasse fuit, quam diuinus quidam instinctus, quo permoti singulorum animi sunt, vt Apostolicorum virorum postulatis annuerent, eorum rationibus perspectis, ac fructu, quem inter barbaros iam fecerant: verum a posterioribus scriptoribus per vocem cælitus missam id explicatum.

[27] Quocumque se res ea modo habuerit, idem Ioannes Pontifex epist. 247 ad Sfentopulchrum gloriosum Comitem (qui Swantopulcus est Rex Morauiæ, sed nondum regio titulo a Sede Apostolica dignatus) tum alia in laudem S. Methodij, [postea an. 880 eius fidem commendat,] tum ista scribit: Nos autem illum in omnibus Ecclesiasticis doctrinis & vtilitatibus orthodoxū & proficuum esse reperientes; vobis iterum ad regendam commissam sibi Ecclesiam Dei remisimus: quem vobis Pastorem proprium, vt digno honore & reuerentia, lætaque mente recipiatis, iubemus, ac post pauca: Litteras denique Sclauonicas, [litteras Sclauonicas a Constantino Philosopho inuētas laudat,] a Constantino quodam Philosopho repertas, quibus Deo laudes debite resonent, iure laudamus: & in eadem lingua Christi Domini nostri præconia & opera enarrentur, iubemus. Neque enim tribus tantum, sed omnibus linguis Dominum laudare, auctoritate sacra monemur, quæ præcipit, dicens: Laudate Dominum omnes gentes, & collaudate eum omnes populi… Nec sanæ fidei vel doctrinæ aliquid obstat, [probatq; vt ea lingua fiant sacra,] siue Missas in eadem Sclauonica lingua canere, siue sacrum Euangelium, vel lectiones Diuinas noui & veteris Testamenti, bene translatas & interpretatas, legere, aut alia Horarum Officia omnia psallere: quoniam qui fecit tres linguas principales, Hebræam scilicet, Græcam & Latinam, ipse creauit & alias omnes ad laudē & gloriam suam. [Ps. 116, 1] [lecto prius Latine Euangelio,] Iubemus tamen, vt in omnibus Ecclesijs terræ vestræ, propter maiorem honorificentiam, Euangelium Latine legatur, & postmodum Sclauonica lingua translatum, in auribus populi Latina verba non intelligentis, [sed vt Missæ Latine fiant, si Rex malit,] adnuntietur, sicut in quibusdam Ecclesijs fieri videtur. Et si tibi & Iudicibus tuis placet Missas Latina lingua magis audire, præcipimus vt Latine Missarum tibi solennia celebrentur. Data mense Iun. Indict. XIII, id est anno DCCCLXXX. Hactenus de Mißis Horisque Canonicis Sclauonico sermone cantandis. Quo de ritu inserius in veteri Officio Lect. 1. [fructus ex Missa Sclauonice dicta.] Quod & vsque hodie in partibus Slauorum agitur, maxime in wulgaris, multæque animæ Christo Domino acquiruntur.

§ IV Chronologia Apostolicæ prædicationis SS. Cyrilli & Methodij.

[28] Qvem hic Pontifex inuentorem Sclauonicarum litterarum, quæ ad concinendas ea lingua laudes Deo sint vsui, Constantinum quemdam philosophum vocat, is est, [Constantinus Philosophus idem est qui S. Cyrillus,] vt ante dictum, S. Methodij frater, vir magnus & Apostolicæ vitæ præceptor ab Anastasio supra appellatus, qui hoc tempore vel mortuus fuisse videtur, vel mutato nomine in monasterio, vt aspectum hominum laudesque vitaret, delituisse. Nam perperam in Breuiario, quo hodie Bohemi, Moraui, Poloni vtuntur, Lect. 1 dicitur Cyrilli & Methodij pater fuisse Constantinus cognomento Philosophus: erat enim hoc ipsius Cyrilli nomen, vt oculati testis Anastasij assertione constat in epistola ad Carolum Caluum Francorum Regem anno DCCCLXXV data, qua nuntiat corpus S. Clementis Papæ a Constantino Philosopho Romam allatum: atqui constat a Cyrillo id factum, [qui corpus S. Clementis Romam attulit,] Methodij fratre: vnus ergo idemq; Constantinus ac Cyrillus fuit. Neque hunc oportuisset Chersonæ commorari linguæ Chazaricæ condiscendæ caussa, quam domi paterna institutione haurire potuisset, si is litterarum Slauicarum repertor, & sacrorum librorum interpres fuisset.

[29] Libet hic ad eiusdem Constantini siue Cyrilli commendandam eruditionem ac pietatem, zelumque rectæ fidei, proferre quæ de eo narrat Anastasius idem præsatione in concilium VIII vniuersale siue Constantinopolitanum IV, ad Hadrianum II Papam, vbi inter alia sic scribit: Ante annos aliquot Photius idem duarum vnumquemque hominem animarum consistere prædicabat. [& antea Photium reprehenderat duas animas in quouis homine constituentem,] Qui cum a Constantino Philosopho, magnæ sanctitatis viro, fortissimo eius amico, increpatus fuisset, dicente; Cur tantum errorem in populum spargens, tot animas interfecisti? Respondit: Non studio quemquam lædendi, talia, inquit, dicta proposui; sed probandi, quid Patriarcha Ignatius ageret, si suo tempore quælibet hæresis per syllogismos philosophorum exorta patesceret, qui scilicet viros exterioris sapientiæ repulisset: verum ignoraui me sub huius fomite propositionis tot animas fore læsurum. Ad quod ille: O sapientia mundi, quæ infatuatur & destruitur! Iactasti sagittas in multitudinem copiosæ turbæ, & ignorasti quemlibet ex his omnibus vulnerandum. Certe omnibus liquet, quia sicut oculi quantumlibet sint magni & aperti, si fumus palearum interiacuerit, [inuidiæ S. Ignatio cōciliandæ gratia,] videre vltra non possunt; ita oculi sapientiæ tuæ quantumlibet sint ampli & patuli, auaritiæ tamen & inuidiæ fumo penitus obcæcati, tramitem iustitiæ videre non possunt. Ac per id verum est, quod dicis, neminem ictu tuo putasse esse lædendum, cum sic obcæcatum sensum prædictis aduersum Patriarcham passionibus habens, nec quid emiseris, præuidisti.

[30] Videtur illud temerarium Photij dogma circiter annum DCCCXLVIII aut sequentem, [circa an. 848,] reprehendisse sapientißimus Constantinus; cum esset anno DCCCXLVII ad Patriarchales insulas regiæ vrbis, post obitum S. Methodij, euectus S. Ignatius, Michaëlis Curopolatæ Imp. filius. Et non multo post ipse Constantinus missus, [missus paullo post ad Chazaros conuertendos,] vt Chazaris fidei Christianæ mysteria exponeret, qui id ab Imperatore Michaële petierant, cuius erat iam celebre, etiam apud exteros, nomen, cum sancta matre Theodora & Thecla sorore placide ac feliciter imperantis, &, quod caput erat, caste tunc colentis pietatem. Matris ergo sororisque Reginæ consilio & Patriarchæ Ignatij, ad eam rem delegit Constantinum Michaël. Qui mox in Chersonesum profectus, ibi primum Sclauicam linguam, Chazaris quoque communem didicit, &, vt verisimile est, [in Chersoneso linguā Sclauicam discit,] Euangelium in eam linguam transtulit, aliaque e Scripturis aut Ecclesiasticis libris, quæ sibi ad barbarorum commodiorem institutionem vtilia censebat, & ad publicas precationes, quarum ijs formulas inculcaret, etiam priuatim vsurpandas. Quam ad rem nouos quoque characteres excogitauit, cum forte, [sacros libros in eam vertit,] vt etiamnum nonnulli Orientales populi, figuris quibusdam vterentur, quæ neque tam facile addisci præ multitudine possent, neque ad omnia enuntianda perinde idoneæ essent, nisi formæ aliquæ, velut alphabeti ordine connexæ, effingerentur: quibus identidem varie transpositis, non voces integræ, nedum sententiæ, sed syllabæ, [& nouos eius lingua characteres excogitat:] certo consonantium motu ac velut spiritu repræsentarentur; prout in Græcis ac Latinis fieri norat. Diuersos tamen ab vtrisque esse characteres illos necesse erat, ne perturbarētur legentes, quibus æque sua esset ac linguæ alterius noua scriptura. His ita præparatis, inuentisque interea S. Clementis Papæ reliquijs; ad Chazaros adijt, eosque celeriter, [Chazaros conuertit] quippe iam vltro expetentes, cognitione nostræ Religionis erudijt. Qua re peracta Constantinopolim reuertit, relictis fortasse apud Chazaros orthodoxis e Taurica Sacerdotibus, qui linguæ eorum gnari, ad Sacramenta ijs conferenda, & quæ alia necessaria, præsertim Neophytis essent, procuranda impenderent operam.

[31] Sparsus illico apud ceteras Slauinorum phylarchias rumor conuersionis Chazarorum, [petente Rastilao Rege mittitur ad Morduos,] ad Rastilaum præpotentem eo tempore Principem Morauiæ, qui & Swantoplutus siue Ssentipulcus appellari alibi videtur, cum gentem suam videret vltro ab idolorum cultu receßisse, & Christianæ Fidei percipiendæ auidam esse, Legatos & ipse ad Imperatorem Michaëlem mittit, oratque, vt eximium illum Doctorem Constantinum, qui Chazaros erudijsset, ad suam quoque gentem instruendam venire pateretur: quod sane haud grauate concessum. Id remur contigisse ante annum DCCCLVI, quando Michael & ab imperij regimine matrem ac sororem, [ante an. 856,] & se ab S. Ignatij familiari consuetudine remouit, fraudulentis Bardæ auunculi sui consilijs circumuentus. [cum Methodio fratre.] Socius Constantino ad hanc secundam expeditionem germanus suus Methodius fuit. Quando ad regiam vrbem VVillegradum peruenerint Sancti, inde perspici potest, quod in priore Vita e codice Duchesnij, dicuntur annos quatuor & medium in Morauia permansisse, [quos conuertunt annis 4 & medium,] gentemq; vniuersam cum Rege conuertisse. Dein Romam euocati a Nicolao Papa, statim iter susceperunt, neque eo peruenerunt, nisi Hadriano II Pontifice, qui Nicolao Idib. Nouembris DCCCLXVII mortuo suffectus erat: [anno 877 vocantur Romam:] a quo sunt ipsi Episcopi consecrati.

[32] Non satis tamen liquet an simul ambo sint deinde in Morauiam reuersi; an mox vt fuere Episcopi inaugurati, quod innuit prior Vita, Constantinus diem transitus sui imminere sibi sentiens, ex concessione Summi Pontificis, Cyrilli sibi nomen imposuerit, [fortassis an. 868 mortuus Cyrillus,] quod ei erat diuinitus reuelatum, &, vt altera Vita tradit, Episcopatui renuntians, habitum induerit monachalem, idque circa IV Id. Ianuarias, qui post XL dies dormitionem acceperit in Domino, sexto decimo Kalendas Martias. Illud saltem videtur colligi certo posse, deceßisse e viuis Constantinum ante annum Christi DCCCLXXX, quo data a Ioanne VIII ad Sfentopulchum gloriosum Comitem est epistola 247 superius a nobis citata, [saltem ante 880,] in qua ista habet: Ipsum quoque Presbyterum, nomine Wichinum, quem nobis direxisti, electum Episcopum consecrauimus sanctæ Ecclesiæ Nitrensis, quem suo Archiepiscopo (Methodio nimirum, de quo tota ea in epistola loquitur) in omnibus obedientem, sicut sancti Canones docent, esse iubemus & volumus: vt pariter cum ipsius Archiepiscopi consensu & prouidentia, alterum nobis apto tempore vtilem Presbyterum vel Diaconum dirigas, quem similiter in alia Ecclesia, in qua Episcopalem Sedem noueris esse necessariam, ordinemus Episcopum: vt cum his duobus a nobis ordinatis Episcopis, prȩfatus Archiepiscopus vester iuxta decretum Apostolicum, per alia loca, in quibus Episcopi honorifice debent & possunt existere, postmodum valeat ordinare. Quid enim præter VVichinum necesse erat tertium Ordinari Episcopum, quocum Methodius alios consecrare Episcopos posset, si aderat Constantinus, qui & Cyrillus, ipse senior & Archiepiscopus?

[33] Illud tamen longissime abhorret a vero, quod Pontanus lib. 1 Bohemiæ Piæ scribit, Borsiuoium Bohemiæ Ducem a Suatopluco Marcomannorum Rege inuitatum, [neque Borsiuoium Bohemiæ Ducem anno 894 baptizauit,] S. Cyrilli informatione diligentissima ad fidem Christianam conuersum anno DCCCLXXXXIV, in vigilia S. Ioannis Baptistæ cum familia sua Baptismum suscepisse. Ac post pauca, Hic Borziuoius, inquit, propter fidem Christianam exilium postea omnemque iniuriā tulit patientissime, Deo commendans omnia; vouensque tum Deo in præsentia Regis & Episcopi Morauiæ, si Deus illum in Ducatum collocauerit pristinum, se & Christianum fore bonum & Mariæ Virgini Diuæque Matrique templum insigne dedicaturum. Vbi paullo ante votum emiserat, [nec cum eo tunc iuit in Bohemiam.] ecce Bohemiæ Legati adsunt, reditum suum constanter efflagitantes, eoque deducunt, vt e vestigio se in Bohemiam, S. Cyrillo Episcopo Comite, reciperet. Qui credi potest sub exitum Iunij DCCCLXXXXIV baptizatus, in Bohemiam reuertisse, religionem, cui se addixerat, palam profitendo animos subditorum ita irritasse, vt ad eum e patria pellendum, aut etiam trucidandum, coniurarint? Quorum vt se furori subduceret, coactus sit vltro cedere, & in Morauiam ad Swentepulcum se recipere: a quo humanißime susceptus, illic aliquantulum degens doctrinam Christi perfecte nanciscitur, vt infra ex S. Ludmillæ Vita dicetur. Interea ad Ducatus gubernacula Zreimir accitus, qui inter Teutones profugus exulabat: & hic quoque, quod linguæ patriæ esset oblitus, & qui ei suffragabantur clandestina conspiratione, specie consultationis, contrasentientes tollere de medio cogitassent; cum illis exturbatus e patria est: ac tum reuocatus e Morauia Borsiuoius. Quis hæc omnia parte extrema eius anni DCCCLXXXXIV sibi persuadeat esse gesta? Cum ista legantur in Annalibus Francorum Metensibus ad eumdem annum: Circa hæc etiam tempora Zuentibolck Rex Marahensium Sclauorum, vir inter suos prudentissimus & ingenio callidissimus, diem clausit extremum. Cuius regnum filij eius pauco tempore infeliciter tenuerunt, Hungaris omnia vsque ad solum depopulantibus. Sed multo magis Pontani sententiam refellit, quod antea dictum, Methodio, præter VVichinum Nitrensem Episcopum, adiungi alium Episcopum debuisse, quem Rex Methodiusque Papæ obtulissent, vt terni deinceps, eos ipsi consecrare Episcopos possent, qui alij eligerentur; idq; iam ab anno DCCCLXXX præscriptum. Vt liquido constet ante eum annum Constantinum, siue Cyrillum mortuum fuisse.

[34] At neque ij audiendi, qui a Methodio quidem baptizatum fuisse Borsiuoium tradunt, [ac ne Methodius quidem eo anno Ducem baptizauit.] sed eodem anno DCCCLXXXXIV. Nam cum Swatopulcum iuniorem constet a Methodio anathemate perculsum, totique eius regno sacris interdictum, ob religionem violatam; ipsumque tunc Methodium in Bohemiam ad Borsiuoium Ducem iam antea Christo auctoratum abiuisse, ac postea a Swantopulco scelerum suorum veniam obnixe flagitante, reuocatum in Morauiam fuisse: quis hæc omnia connectere, & intra paucorum mensium spatium compingere se putet posse, Ducis Baptismum, reditum in patriam, actam illic aliquamdiu ex Christianæ disciplinæ rationibus vitam, inita a popularibus consilia rebellionis, ipsius voluntarium exilium, recuperationem Principatus, iniuriam Methodio illatam a Rege; huius pœnitentiam, reconciliatam cum Antistite gratiam, cædem denique ipsius Regis vel ἀναχώρησιν? Quis hæc, inquam, sex mensium spatio arbitretur accidere potuisse? Sed secessum illum in solitudinem alij seniori Swatepulco tribuunt, alij iuniori. De neutro constat.

[35] De Borsiuoij baptismo ita statuimus, si a S. Cyrillo ei impertitus, id factum ante Hadriani Papæ mortem videri: sed longe similius vero esse illo initiatum a S. Methodio, [sed prius, vti & S. Ludmillā;] vti Cosmas Pragensis Decanus, Æneas Siluius, Ioannes Dubrauius tradunt: etsi de anno, quo id contigerit, eorum nequaquam adstipulemur sententiæ. Ab eodem quoque Archiepiscopo Methodio tincta baptismate est S. Ludmilla Borsiuoij coniux, vt Æneas Siluius cap. 12 scribit, & Boleslaus eorum filius, vt Pontanus lib. 2, qui & Boriuorium ait per Methudium conciones & Sacra frequentissima fieri curasse, [ac multa millia in Bohemiā conuertit:] vt multa millia conuerterentur & baptizarentur. At Dubrauius lib. 4 refert, Boriuorium Spitigneo filio administrandam prouinciam commisisse, vt pietati ipse in arce, cui Tetin vocabulum erat, cum Ludmilla & Paulo Sacellano, viro religiosißimo, vacare liberius posset. At cum is, optimi parentis saluberrima monita contemnens, præmaturo funere esset elatus, ipseque ad principatum parens reuocaretur, quoniam alter eius filius Vratislaus imparoneri ferendo propter ætatem adhuc teneriorem esse videbatur; [Vratislaum Ducem pietate informat:] obtinuit tamen Boriuorius, vt idem Vratislaus succederet, quem ipse suis præceptis institutisque formandum recepit. Atque vt præterea in absentia patris haberet, quorum auctoritate in Officio religionis contineretur, egit cum Methudio præsule, vt quoties a diuinis negotijs vacare liceret, iuuenis modestiam, religionemque & fidem corroboraret: dein Drobosino affinitate sibi connexo iniuaxit, ne a latere filij discederet, sed præsens semper illum submoneret, quid sequi in vita adhuc lubrica, quidue fugere oporteat.

[36] Hic Vratislaus ex Drahomira impijßima coniuge S. VVenceslaum filium suscepit, auo atque auiæ quam matri similiorem. Boriuorius, vt idem Dubrauius scribit, non multo post ægritudine velut somno pressus; obdormiuit in Domino, & in æde a se recens condita, atque a Methudio præsule consecrata, ritu Christiano funeratus est. [Romam redit,] Abierat antea Romam, vt idem scriptor ait, Methudius, vbi & non multo post vita functus est. Clareque & ipse & germanus eius Cyrillus, eodem Dubrauio teste, in obitu & post eum, [ac moritur miraculis clarus:] sanctitatis suȩ ediderunt miracula, quæ mox illos in catalogum Sanctorum retulerunt. Memor autem Vratislaus beneficiorum, quæ sancti viri in parentes suos, [ipsius & Cyrilli honori positū templum a VVratislao,] seque, & totam gentem suam contulerunt, memoriæ huius & apud posteros extare voluit monumentum: nempe templum sub nominibus illorum consecratum, quod ipse in eo loco ædificauit, quem Boleslauiam ex Boleslai filij eius nomine in hodiernum diem appellant; in eo nimirum vico, in cuius sacra æde hac ipsa, [Boleslauiæ, in quo postea S. VVenceslaus occisus.] vt remur, quam VVratislaus ædificarat, Boleslaus crudelis S. VVenceslaum fratrem immaniter trucidauit; quemque ideo vicum foßis, vallis, mœnibus cinxit, ac munijt, vt Ottoni Cæsari ad vlciscendam innocentißimi Principis cædem mox venturo resistere valeret. Sed quæ ad hos fratres, auum auiamque pertinent plenius alibi dicentur, præsertim ad SS. VVenceslai ac Ludmillæ acta. Nunc quæ de hisce Slauorum Apostolis Cyrillo & Methodio reliqua sunt exequamur.

[37] De ijs in Annotationibus ad Martyrol. Rom. Baronius; Porro ijdem, [Cyrilli & Methodij reliquiæ Romæ in S. Clementis:] inquit, Romæ morientes, miraculis clari sepulti sunt, quorum sacras reliquias nuper sub altari in eiusdem ecclesiæ (nimirum S. Clementis) sacello peruetusto repertas esse accepi. Scribit quoque Octauius Pancirollus in Thesauris absconditis almæ Vrbis, in dicta ecclesia S. Clementis, quæ est 23 regionis 2. Sanctorum horum corpora asseruari, coliq; eos die IX Martij.

[38] Translatæ aliquæ eorum postea in Morauiam reliquiæ. Nam Bruna, [aliquæ S. Cyrilli Brunæ.] quæ celebris illic ciuitas est, ita ad nos anno MDCLVIII P. Theodorus Moretus noster scripsit: Nuper visitabam Ecclesiam collegiatam Brunensem S. Petri, vbi in Thesauro eiusdem Ecclesiæ S. Cyrilli Episcopi, & cum S. Methodio Apostoli Morauiæ, os brachij integrum mihi ostensum est, in antiquissima argentea theca inclusum.

[39] Edidit Balthasar Corderius noster Viennæ in Austria anno MDCXXX Apologos morales S. Cyrilli: ita enim prætitulati erant in veteri codice, qui, vt compactura & insignia indicabant, fuerat olim Matthiæ Coruini Regis Hungariæ; atque e celeberrima illa totius fere Orientis Bibliotheca Budensi, [An Apologi morales S. Cyrilli, sint huius?] per Reuerendiss. D. Ioannem Fabrum Viennensem Episcopum, tamquam præclarum e Danaum reliquijs tropæum, in Academica Viennensi Bibliotheca suspensus. Et erat quidem splendide satis in membrana exaratus, sed perquam vitiose. Cuius porro Cyrilli id sit opus, Hierosolymitani, an Alexandrini, an cuiusquam alterius, fatetur Corderius se haud posse diuinare, qui nusquam horum Apologorum mentionem repererit. Sed hic libellus, vt de Scriptoribus Ecclesiast. censet Philippus Labbæus noster, ab auctore Latino scriptus est: atque vt obseruauit, quem & ipse citat, Aubertus Miræus in opere de scriptorib. Ecclesiast. ad cap. 57 Gennadij Maßiliensis, titulo Speculi sapientiæ, Parisijs a Ioanne Paruo iam olim publicatus. Pridem mihi vir doctus aiebat suspicari se, conscriptum eum libellum a S. Cyrillo hoc nostro Sclauorum Apostolo. Inuestigandum esset num eius extet aliquod in Sclauorum scriptis vestigium.

[40] Libet ad extremum Ioannis VIII Papæ epistolam 268 recitare, qua B. Methodio gratulatur de orthodoxæ fidei cultu, & de eius erga religionem studio & cura; eiq; precatur indies spiritualem profectum maiorem, atque eum consolatur. Ita ergo habet: Methodio Archiepiscopo pro fide. Pastoralis solicitudinis tuæ curam, [Ioannis 8 Papæ ad S. Methodium epistola,] quam in lucrandis animabus fidelium Domino Deo nostro exhibes, approbantes, & orthodoxæ Fidei te cultorem strenuum existere contemplantes, nimis in eodem Domino iocundamur; & ei immensas laudes & gratias agere non cessamus: [qua eius fidei zelum laudat,] quia te magis ac magis in suis mandatis accendat, & ad sanctæ suæ Ecclesiæ profectum ab omnibus aduersitatibus clementer eripiat. Verum auditis per suas litteras varijs casibus vel euentibus tuis, quanta compassione tibi condoluerimus, ex hoc aduertere poteris, in quo te coram nobis positum, [& consolatur eum in aduersis,] sanctæ Romanæ Ecclesiæ doctrinam, iuxta Sanctorum Patrum probabilem traditionem, sequi debere monuimus, & tam symbolum, quam rectam Fidem a te docendam & prædicandam subdidimus, nostrisque Apostolicis litteris glorioso Principi Stentopulcho, quas ei asseris fuisse delatas, hoc ipsum significauimus: & neque aliæ litteræ nostræ ad eum directæ sunt, neque Episcopo illi palam vel secreto aliud faciendum iniunximus, & aliud a te peragendum decreuimus. [negans se confictæ aduersus eum criminationi ansam præbuisse,] Quanto minus credendum est, vt sacramentum ab eodem Episcopo exigeremus, quem saltem leui sermone super hoc negotio allocuti non fuimus? Ideoque cesset illa dubietas, & Deo cooperante, sicut Euangelica & Apostolica se habet doctrina, orthodoxæ Fidei cultum fidelibus cunctis inculca, vt labore tui certaminis, [spondensq; a Deo mercedem,] Domino Iesu Christo fructum afferas abundantem, & gratia eius remuneratus, mercedem recipias competentem. Ceterum de alijs tentationibus, quas diuerso modo perpessus es, noli tristari: quin potius hoc, secundum Apostolum, omne gaudium prorsus existima, quia si Deus pro te, nemo esse poterit contra te. [Iac. 1, 2] Tamen cum Deo duce reuersus fueris, quidquid innormiter aduersum te est commissum, quidquid iam dictus Episcopus contra suum ministerium in te exercuit; vtramque audientiam coram nobis discussam, adiuuante Domino, [& se quoque ei falsi obiecta discussurum.] legitimo fini trademus; & illius pertinaciā iudicij nostri sententia corripere non omittemus. Data X Kalend. Aprilis, Indict. XIIII. Is erat annus Christi DCCCLXXXII. Ex hac porro epistola manifestum est, plura eum dura perpessum, quam quæ in Vita narrantur: & fortassis hoc persecutionis, quam a Swentopulco iuniori tolerauit, initium existimari potest.

VITA CVM TRANSLATIONE S. CLEMENTIS,
Ex MS. Francisci Duchesne V. CL.

Cyrillus, Episcopus, Slauorum Apostolus, Olomucii in Morauia (S.)
Methodius, Episcopus, Slauorum Apostolus, Olomucii in Morauia (S.)

BHL Number: 2073

[1] Tempore igitur quo a Michaë Imperator Nouæ-Romæ regebat imperium, fuit quidam vir nobili genere, ciuitate Thessalonica ortus, vocabulo Constantinus, qui ob mirabile ingenium, quo ab ineunte infantia mirabiliter claruit, veraci agnomine b Philosophus est appellatus. [Chazaris fidei magistrum petentibus,] Hic cum adoleuisset, atque a parentibus fuisset in vrbem regiam ductus, essetque insuper magna c religione & prudentia præditus, honorem quoque Sacerdotij ibidem, ordinante Domino, est adeptus. Tunc temporis ad præfatum Imperatorem Cazarorum Legati venerunt, orantes ac supplicantes, vt dignaretur mittere ad illos aliquem eruditum virum, qui eos fidem Catholicam veraciter edoceret; adijcientes inter cetera, quoniam nunc d Iudæi ad fidem suam, modo Saraceni ad suam nos conuertere e contrario moliuntur. Verum nos ignorantes ad quos potissimum nos transferamus, [mittitur Constantinus Philosophus, qui & Cyrillus:] propterea a Summo & Catholico Imperatore consilium quærere nostræ fidei ac salutis decreuimus, in fide vestra ac veteri amicitia plurimum confidentes. Tunc Imperator, simul cum Patriarcha e consilio habito, præfatum Philosophum aduocans, simul cum Legatis illorum ac suis, honorificissime transmisit illuc, optime confidens de prudentia & eloquentia eius.

[2] E vestigio igitur præparatis omnibus necessarijs, iter arripiens venit f Cersonam, quæ nimirum terræ vicina Cazarorum & contigua est, [hic Chersonæ eorum linguam discit,] ibiq; gratia discendi linguam gentis illius est aliquantulum demoratus. Interea Deo inspirante, qui iam iamque tantum tamque pretiosum thesaurum; corporis videlicet S. Clementis, fidelibus suis reuelare decreuerat, cœpit præfatus vir, acsi curiosus explorator, ab incolis loci diligentissime perscrutari ac solerter inuestigare illa, quæ ad se tum litterarum traditione, tum quoque vulgari fama, de corpore B. Clementis, de templo Angelicis manibus præparato siue de arca ipsius, peruenerant. Ad quem præfati omnes, [& de corpore S. Clementis Papæ inquirit,] vtpote non indigenæ, sed diuersis ex gentibus aduenæ, se quod requireret omnino nescire professi sunt. Siquidem ex longo iam tempore, ob culpam & negligentiam incolarum, miraculum illud marini recessus, quod in historia passionis præfati Pontificis celebre satis habetur, fieri destiterat, & mare fluctus suos in pristinas stationes refuderat. Præterea & ob multitudinem incursantiū Barbarorum locus ille desertus est, [cuius tum antiquata memoria:] & templum neglectū atque destructum, & magna pars regionis illius fere desolata & inhabitabilis reddita; ac propterea ipsa sancti Martyris arca cum corpore ipsius fluctibus obruta fuerat.

[3] Super quo responso g miratus valde ac tristis Philosophus redditus, ad orationem conuersus est, vt quod per homines explorare non poterat, [indictis precibus,] diuina sibi reuelatio meritis præfati Pontificis dignaretur ostendere. Ciuitatulæ h ipsius Metropolitam, nomine i Georgium, simul cum Clero & populo ad eadem de cælo expetenda inuitans: super hoc etiam referens illius gesta passionis, seu miraculorum eiusdem beatissimi Martyris, plurimos eorum accedere & tam pretiosas margaritas tamdiu neglectas requirere, & in lucem Deo iuuante reducere, suis adhortationibus animauit. Quadam autem die, quæ in III k Calendarum Ianuariarum inscribitur, [cum Episcopo & alijs insulā quamdam adit;] tranquillo mari nauem ingressi, Christo Duce iter arripiunt, prædictus videlicet Philosophus cum Episcopo ac venerabili Clero, nec non cum nonnullis de populo. Nauigantes igitur cum ingenti deuotione ac fiducia psallentes & orantes peruenerunt ad insulam, in qua videlicet æstimabant sancti corpus Martyris esse. Eam igitur vndique circumdantes, & multo luminum splendore lustrantes, cœperunt magis ac magis precibus sacris insistere, & in aceruo illo, quo tantum thesaurum quiescere suspicari dabatur, curiose satis & instantissime fodere.

[4] Vbi diu multumque desiderio sancto cunctantibus, & de spe diuinæ miserationis plurimum confidentibus, [vbi refossa eius costa,] tandem ex improuiso velut clarissimum quoddam sidus, donante Deo, vna de costis Martyris pretiosi resplenduit. Ad quod spectaculum omnibus immensa exultatione repletis, magisque ac amplius sine aliqua iam excitatione terram certatim eruderantibus, sanctum quoque caput ipsius consequenter apparuit. [cum caput,] Quantæ iam omnium voces in cælum, quantæ laudes & gratiarum actiones in Deum ab vniuersis cum lacrymarum effusionibus, datæ sunt, si vel æstimare quidem vix possumus, quanto minus exprimere? Tanta siquidem in omnes tum de sanctarum inuentione Reliquiarum, [diffuso suaui odore:] tum de immensissimi odoris suauitate erat innata lætitia, vt cum iubilo ineffabili gratulantes in Paradiso extra sese putaretur consistere. [dein aliæ particulæ,] Cum ecce post paullulum rursus quasi ex quibusdam abditis sanctarum reliquiarum particulis paullatim & per modica interualla, [& anchora,] omnes repertæ sunt. Ad vltimum quoque ipsa etiam anchora, cum qua in Pōtum est præcipitatus, apparuit.

[5] Omnibus igitur pro tantis Dei bonis immensa repletis lætitia, celebratis ibidem a sancto Pontifice sacro sanctis mysterijs, ipsemet sanctus vir super proprium caput sanctarum reliquiarum loculum leuans, ad nauim cum ingenti vniuersorum subsequentium tripudio detulit; ac deinde l Gloriam Metropolim cum hymnis & laudibus maximis transportauit. [eæ Reliquiæ solenniter transferuntur.] Interea cum iam ciuitati appropinquarent, vir nobilis Nicephorus eiusdem ciuitatis Dux, illis cum pluribus alijs obuiauit, & adoratis sacrosanctis Reliquijs, cum multis gratiarum actionibus præcedens sanctum loculum, ad vrbem cum gaudio remeare properabat. Ibi etiam cum ingenti vniuersorum tripudio sanctum ac venerabile corpus receptum adorauit, & recitato coram omni populo inuentionis eius mysterio, cum iam aduesperasceret, & præ nimia populi frequentia ingredi vltra non posset, in templo S. m Sozontis, quod vrbi erat contiguum, cum diligenti custodia posuerunt: demum vero ad Ecclesiam S. n Leuntij transtulerunt. Inde cum mane factum esset, vniuersa ciuitatis multitudo conueniens, assumpto sanctarum Reliquiarum loculo, totam cum magnis laudibus in circuitu lustrauerunt vrbem, & sic ad maiorem basilicam venientes, in ea ipsum honorifice locauerunt: sicque omnes demum ad sua gaudentes reuersi sunt.

[6] Post hæc prædictus Philosophus iter arripiens, & ad gentem illam, ad quam missus fuerat, veniens, comitatus Redemptoris omnium Dei prædicationibus & rationibus eloquiorum suorum, [Cyrillus Chazares conuertit.] conuertit omnes illos ab erroribus, quos tam de Saracenorū quam de Iudæorum perfidia retinebant. Vnde plurimum exhilarati, & in fide Catholica corroborati atque edocti, gratias referebant omnipotenti Deo & famulo eius Constantino Philosopho. Litteras insuper Imperatori cum multis gratiarum actionibus transmiserunt; quia eos studio suo ad veram & Catholicam reuocare studuerit fidem; affirmantes se ob eam rem imperio eius semper subditos & fidelissimos de cetero velle manere. [petit sibi dari omnes externos captiuos & abducit.] Deducentes autem Philosophum cum multo honore, obtulerunt ei munera maxima, quæ ille omnia, vt reuera Philosophus, respuens, rogauit vt pro muneribus illis, quotquot captiuos externos haberent, sibi secum mox reuersuro dimitterent. Quod protinus completum est.

[7] Philosopho autem reuerso Constantinopolim, audiens Rastilaus Princeps o Morauiæ, quod factum fuerat a Philosopho in prouincia Cazarorum; [mittitur cum Methodio ad Slauos in Morauiā:] ipse quoque genti suæ consulens, ad prædictum Imperatorem nuntios misit, nuntians hoc, quod populus suus ab idolorum quidem cultura recesserat, & Christianam legem obseruare desiderabat; verum Doctorem talem non habent, qui ad legendum eos, & ad perfectam legem ipsam edoceat: rogare se vt talem hominem ad partes illas dirigat, qui pleniter fidem & ordinem diuinæ Legis & viam veritatis populo illi ostendere valeat. Cuius precibus annuens Imperator, eumdem supernominatum Philosophum ad se venire rogauit; eumque illuc, id est, in terram Sclauorum, simul cum Methodio germano suo, transmisit, copio sis valde illi de palatio suo datis expendijs. [ferunt secum reliquias S. Clementis,] Cumque ad partes illas, Deo præparante, venisset; cognoscentes loci indigenæ aduentum illorum, valde gauisi sunt; quia & reliquias B. Clementis secum ferre audierant, & Euangelium in eorum linguam a Philosopho prædicto translatum. [& Euangelium Slavonice redditum:] Exeuntes igitur extra ciuitatem obuiam, honorifice & cum ingenti lætitia receperunt eos. Cœperunt itaque ad id quod venerant peragendum studiose insistere, & paruulos eorum litteras edocere, officia Ecclesiastica instruere, & ad correptionem diuersorum errorum, quos in populo illo repererant, falcem eloquiorum suorum inducere; sicque abrasis & extirpatis de agro illo pestifero multifarijs vitiorū sentibus, diuini verbi gramina seminare. [Omnes conuertūt.] Manserunt ergo in Morauia per annos quatuor & dimidium, & direxerunt populum illius in fide Catholica, & scripta ibi reliquerunt omnia, quæ ad Ecclesiæ ministerium videbantur esse necessaria.

[8] His omnibus auditis, Papa gloriosissimus Nicolaus, valde lætus super his quæ sibi ex hoc relata fuerant redditus, mandauit & ad se venire illos litteris Apostolicis inuitauit. [vocantur Romam a Nicolao I] Quo nuntio illi percepto valde gauisi sunt, gratias agentes Deo, quod tanti erant habiti, quod mererentur ab Apostolica Sede vocari. Mox igitur iter aggressi, duxerunt etiam secum aliquos de discipulis suis, quos dignos esse ad Episcopatus honorem recipiendum censebant: sicque post aliquot dies Romam applicuerant.

[9] Sed cum ante non multos dies supradictus Papa Nicolaus p transijsset ad Dominum, secundus Adrianus, qui illi in Romano Pontificatu successerat, [eo mortuo recipiuntur ab Adriano 2 honorifice,] audiens quod præfatus Philosophus corpus B. Clementis, quod studio suo repererat, secum deferret, valde nimis exhilaratus est, & extra Vrbem cum Clero & populo procedens obuiam illis, honorifice satis eos recepit. Cœperunt interea ad præsentiam sanctarum Reliquiarum, per virtutem omnipotentis Dei, sanitates mirabiles fieri; ita vt quouis languore quilibet oppressus fuisset, [ad Reliquias S. Clementis, fiunt miracula:] adoratis pretiosi Martyris reliquijs sacrosanctis, protinus saluaretur. Quapropter tam Venerabilis Apostolicus quam & totius Romani populi vniuersitas, gratias & laudes Deo maximas referentes, gaudebant & iocundabantur in ipso, qui eis post tam prolixi temporis spatia concesserit in diebus suis sanctum & Apostolicum virum, & ipsius Apostolorum Principis Petri successorem, in Sede sua recipere; & non solum Vrbem totam, sed & orbem quoque totum Romani Imperij, signis eius ac virtutibus illustrare. Multis itaque gratiarum actionibus præfato Philosopho pro tanto beneficio redditis, [ipsi Episcopi consecrantur.] consecrauerunt ipsum & Methodium in Episcopos, nec non & ceteros eorum discipulos in Presbyteros & Diaconos.

[10] Cum autem Philosophus, qui & Constantinus, diem transitus sui imminere sibi sensisset, ex concessione Summi Pontificis imposuit sibi nomē Cyrillum, dicens hoc reuelatū sibi fuisse: & sic post quadraginta dies dormitionem accepit in Domino q sexto decimo Kalendas Martias. [S. Cyrillus Romæ moritur & magnifice effertur,] Præcepit autem sanctus Apostolicus, vt omnes tam Græci quam Romani Clerici ad exequias eius accurrerent cum psalmis & canticis, cum cereis & thuris odoribus, & non aliter ei, quam ipsi quoque Apostolico, funeris honorem impenderent.

[11] Tunc supradictus frater eius Methodius accedens ad sanctum Pontificem, & procidens ad vestigia eius, ait: Dignum ac necessarium duxi suggerere Beatitudini Tuæ, [Methodio volēti corpus fratris in patriam referre,] Apostolice Pater, quoniam quando ex domo nostra ad seruitium, quod auxiliante Domino fecimus, sumus egressi; mater cum multis lacrymis obtestata est, vt si aliquem ex nobis, antequam reuerteremur, obijsse contingeret, defunctum fratrem frater viuens ad monasterium suum reduceret, & ibidem illum digno & competenti obsequio sepeliret. Dignetur igitur Sanctitas vestra hoc munus meæ paruitati concedere, ne precibus matris vel contestationibus videar aliquatenus contraire. Non est visum Apostolico, quamuis graue sibi aliquantulum videretur, [annuit primum Papa,] petitioni & voluntati huiuscemodi refragari: sed clausum diligenter defuncti corpus in locello marmoreo, & proprio insuper sigillo signatum, post septem dies dat ei licentiam recedendi. Tunc Romanus Clerus simul cum Episcopis ac Cardinalibus & nobilibus Vrbis consilio habito conuenientes ad Apostolicum cœperunt dicere: [dein Romanis intercedentibus,] Indignum nobis valde videtur, venerabilis Pater & Domine, vt tantum tamque magnificum virum, per quem tam pretiosum thesaurum Vrbs & Ecclesia nostra recuperare promeruit, & quem Deus ex tam longinquis regionibus & exteris ad nos sua gratuita pietate perducere, & adhuc etiam ex hoc loco ad sua regna est dignatus assumere, qualibet interueniente occasione in alias patiamini partestransferri: [id negat;] sed hic potius placet, honorifice tumuletur, quia & dignum valde est, vt famæ tam celebris homo, in tam celeberrima vrbe, celebrem locum habeat sepulturæ. Placuit hoc concilium Apostolico, & statuit vt in B. Petri basilica poneretur, in suo videlicet proprio monumento.

[12] Cernens Methodius iam suum defecisse propositum, orauit iterum dicens: [sed iubet magnifico sepeliri] Obsecro vos Domini mei, quandoquidem non est placitum vobis, meam petitiunculam adimplere, vt in ecclesia B. Clementis, cuius corpus multo suo labore ac studio repertum huc detulit, recondatur. Annuit huiusmodi petitioni Præsul sanctissimus, & concurrente Cleri ac populi maxima frequentia, cum ingenti lætitia & reuerentia multa, simul cum locello marmoreo, in quo pridem illum prædictus Papa condiderat, [in templo S. Clementis,] posuerunt in monumento ad id præparato in basilica B. Clementis ad dexteram partem altaris ipsius, cum hymnis & laudibus, maximas gratias agentes Deo: qui in loco eodem multa & miranda operatur, [vbi & miraculis clarescit.] ad laudem & gloriam nominis sui, per merita & orationes Sanctorum suorum, qui est benedictus & gloriosus in secula seculorū, Amen.

[Annotata]

a Non primus hic eius nominis Michaël Curopalates, cognomine Rengabe, qui an. 811, mense Octobri Imperator factus, anno 813 principatu cessit haud inuitus, Leone Armeno eum occupante: sed tertius, Theophili iconomachi filius & Sanctæ Theodoræ, de qua ac filio eius fuse actum II Februarij.

b Male hoc cognomen parenti eius tribuitur, vt antea probatum.

c Id quod de eo quoque tradit Anastasius Bibliothecarius antea citatus, qui & scriptoris huius Gauderici, & ipsius S. Constantini Philosophi æqualis fuit.

d Idem VVlodomiro potentissimo Russorum Duci accidisse tradit Matthias de Michouia lib. 2 Chronicorum Polon. cap 3; Iudæorum tamen ei Lex grauis videbatur, Mahometistarum fœdi ritus ac turpes: Christianorum autem orthodoxam amplexus est religionem, quam Basilius & Constantinus Imperatores quorum sororem Annam sibi vxorem deposcebat, cum Ecclesia Constantinopolitana colebant: sed ritibus Græcorum adhæsit, proptereaquod legati, quos ea caussa Constantinopolim miserat, homines nimirum militares & adhuc semi barbari, eos vehementer commendassent; Latinorum vero cæremonias vel iidem vel sortis eiusdem alij nuntij, haud satis religiose peragi, ac templa parum esse ornata retulissent. Nisi id postea Græci schismatis propugnatores confinxerunt, cum eum ac filios plerosque constet Catholicæ fidei cumprimis studiosos extitisse, quorum duo Dauid ac Romanus, siue Borissus ac Glebus in catalogo Sanctorum a Russis, etiam Romanæ Ecclesiæ vnitis, recensentur.

e Eum oportet S. Ignatium fuisse vt constat per ea quæ ex Bibliothecario retulimus nequiter confinxisse Photium, vt eidem Ignatio conflaret inuidiam, de quibus eum S. Constantinus coarguit: quodomnino videtur, antequam ad Chazaros proficisceretur, contigisse.

f [Chersona ciuitas Chersonēsi.] De hac vrbe plura diximus ad VII Martij cum de SS. Ephrem, Basileo & aliis Episcopis ageremus.

g Ita legendum censuimus. apographum codicis Parisiensis habebat iratus.

h Quomodo ciuitatulam dicit, si ipsa est quam ante Chersonam appellauit siue Chersonesum, quæ olim perampla fuisse dicitur, quinque millia passuum ambiente muro, vt Plinius scribit. Sed cum gesta sunt quæ hic narrantur, fortassis iam tum a barbaris direpta & ex parte excisa fuerat.

i Iacobus de Voragine superius a nobis citatus § 2 nu. 12 ita habet: accedens ad ciuitatulam nomine Georgiam. Et Equilinus lib. 10 cap. 98, Tunc assumpto Episcopo Georgiæ ciuitatis. Putat Baronius hanc illam esse ciuitatem quam Plinius lib. 4 cap. 12 Georgon appellat, vnde Georgij, [In Georgia ciuitas?] de quibus idem Plinius lib. 6 cap. 13. Plinius priore loco Georgon ciuitatem non habet, sed gentem Scythicam quæ terram colat. Verba eius sunt: Vltra Panticapei amnis, qui Nomadas & Georgos disterminat. At lib. 6 cap. 13. Vltra eos (nimirum Arimpheos nemorum habitatores) plane iam Scythæ, Cimmerij, Cicianthi, Georgi, [qui Georgi populi?] & Amazonum gens Mela lib. 1 cap. 2 etiam Georgos & Moschos inter Scythiæ populos numerat. Et lib. 2 cap. 1 nominis rationem indicat: Vagi Nomades pecorum pabula sequuntur, atque vt illa durant, ita diu statim sedem agunt. Colunt Georgi exercentque agros. Sic vt ex neutro auctore satis probetur vrbem aliquam extitisse, quæ Georgia vel Georgos diceretur. Quin vero videantur vocabula illa Georgi & Nomades appellatiua esse, sed pro gentilitiis sumpta, cum hoc pecuarios significet, illud agricolas? Asiæ regionem Georgiam, [Georgianorum regia.] inter Euxinum ac Hircanum mare sitam, scribit Iosephus Silos Historiæ Teatinorum tom. 2 lib. 13, ab agrorum cultura cui addicta apprime gens, Græcum nomen inuenisse. Alij a S. Georgio id accersunt, alij aliunde.

k In nullis adhuc fastis ad eum diem S. Clementis mentionem reperimus

l Ita habet ecgraphon nostrum, nec quid diuinemus occurrit: alibi videtur Heraclea Chersonesus metropolis statui.

m [S. Sozon.] Egregio perfunctus martyrio est S. Sozon Pompeiopoli in Cilicia, quod 7 Septemb dabimus.

n [S. Leontius.] Multi in Martyrologiis tum Latinorum tum Græcorum memorantur Leontij, cui potissimum in Taurica Chersoneso dicata fuerit ecclesia, nos latet.

o Ecgraphon, Mirauit. videtur scriptum Moravve.

p [S. Nicolaus PP.] Mortuus est S. Nicolaus Papa an. 867 13 Nouembris, ad quem diem nomen eius Martyrologio Rom. inscriptum est.

q Non meminere eius illo die quæ adhuc vidimus Martyrologia: sed, vt supra diximus, 9 Martij, quo simul cum S. Methodio colitur.

VITA EORVMDEM SANCTORVM CYRILLI ET METHODII
ex MS. Blauburano.
Chazari, Bulgari, Moraui, Bohemi per eos conuersi: corpus S. Clementis Papæ Romam allatum: vsus linguæ Sclauonicæ in sacris: aduersa Methodio illata.

Cyrillus, Episcopus, Slauorum Apostolus, Olomucii in Morauia (S.)
Methodius, Episcopus, Slauorum Apostolus, Olomucii in Morauia (S.)

BHL Number: 2074

[1] a Tempore Michaëlis Imperatoris, fuit quidam vir genere nobilis, ciuitate Thessalonica ortus, nomine Constantinus, qui propter mirabile eius ingeniū dictus est Philosophus b (hic quinquagesimo die ante obitum suum, [Constantinus Philosophus] ex licētia Sūmi Pontificis imposuit sibi nomen Cyrillus, asserens sibi nomen hoc diuinitus fuisse reuelatum) cumque adoleuisset, magna religione & prudentia est præditus, honoremque Sacerdotij c ibidem est adeptus. Eodem tempore ad præfatum Imperatorē in Constantinopoli venerunt Gazarorum legati, [mittitur ad Chazaros fide imbuendos.] supplicantes quatenus dignaretur aliquem virum eruditum ad illos mittere, qui eos fidem Catholicam veraciter edoceret; adiicientes inter cetera, quomodo nunc Iudæi, nunc Saraceni, ad suam fidem eos molirentur conuertere. Tunc Imperator cum Patriarcha habito consilio, præfatum Philosophum illuc transmisit, optime confidens de eius prudentia, conuersatione laudabili, & morum puritate.

[2] Vir autem clarus iter arripiens, venit d Gersanam, quæ Gazarorum terræ vicina & contigua erat: & ibi gratia discendi e linguam illius gentis, est aliquantulum commoratus. Interea, Deo inspirante, interrogauit habitatores loci illius de corpore S. Clementis. [linguam eorum discit Chersonæ:] Sed quia aduenæ erant potius quam indigenæ, professi sunt se nescire. Miraculum enim marini recessus, ob culpam inhabitantium iam dudum cessauerat, & ob incursum barbarorum templum fuerat destructum. Porro vir sanctus ad vigilias, ieiunia, & orationes conuertitur; [diuinitus inuenit corpus S. Clementis,] Domino supplicans, vt quæ per homines explorare non poterat, diuina sibi reuelatione pandere dignaretur. Tunc mari siccato diuinitus, ecclesiam sibi dudum consecratam ingreditur, & corpus S. Clementis Papæ & Martyris cum anchora inueniens, [& secum desert:] & reuerenter sustollens, quocumque locorum ibat secum deportabat.

[3] Post hæc iter arripiens ad terram Gazarorum perueniens, [Chazaros conuertit:] Prophetica & Euangelica semina serebat in populo, virtutibusque & exemplis lucebat, omnium dulci prædicationis sermone corda refecit esuriētium: ita vt ab errore idololatriæ ad viam veritatis terram illam reducȩret. At illi plurimum exhilarati, & in fide Catholica roborati, omnipotenti Deo, & famulo eius Constantino, quod ab errore draconis flammiuomi essent eruti, gratias referebant, offerentes Philosopho maxima munera; qui illa omnia, vt reuera Philosophus, [munera respuens, captiuos petit. & obtinet.] respuens, rogauit eos quatenus pro muneribus illis, quotquot captiuos haberent Christianos seruituti deditos, dimitterent liberos; quod protinus est adimpletum. Quo facto Philosophus reuersus est Constantinopolim.

[4] Audiens autem Princeps Morauiȩ, quod factum fuerat a Philosopho in Gazarorum prouincia, [expetitus a Morauis,] ipse quoque genti suæ consulens, misit ad prædictum Imperatorem nuntios, rogans eum, quatenus genti suæ verum doctorem dirigeret; qui eis pleniter fidem rectam, legis ordinem, & viam veritatis valeat ostendere. Cuius precibus annuens Imperator, prænuntiatum Philosophum cum Methudio germano suo illuc transmisit, mandans eis dari copiosas expensas pro itinere. Egressus itaque, primo venit ad Bulgaros, quos, diuina gratia cooperante, [cū Methudio in via Bulgaris prædicat;] sua prædicatione conuertit ad fidem.

[5] Ab inde autem procedens, venit in terram Morauiæ, secum portans corpus S. Clementis. Cœpit autem ad id propter quod venerat, peragendum, studiose insistere, scilicet ad correctionem diuersorum errorum, quos in populo inuenerat, falcem eloquiorum suorum inducere, [deinde Morauis,] & de agro illo pestiferos vitiorum sentes extirpare, & diuini verbi semina seminare. Vnde quotidie cum fratre suo Methudio perlustrabat vicos & villas, oppida & ciuitates, instillando in aures fidelium verba vitæ; docens populum, per Baptismum remissionem peccatorum accipere; nec eos aliter saluari posse, veraciter proclamabat. Dum hæc saluberrima vir Dei prædicaret eloquia, [quos cum Rege suo baptizant,] & in corde Regis ac populi iā inspirata diuinitus illuxisset gratia; Rex ipse cū multitudine populi sui hac doctrina firmiter confortatus, non moratus in via, nil dubitans in fide, hilaritate magna animi, magna spe salutis præsentis & futuræ, intimis instabat postulationibus, quatenus Catholicæ fidei eum firmis initiaret Sacramentis. Hoc vt audierunt viri sancti, prægaudio lacrymati, pro eorum conuersione & desiderio deprecabantur Dominum instantius: deinde sacri Baptismatis vnda mundatum æterno Regi munus acceptabile Regem obtulerunt mortalem. Cumque viri Dei ipsum Regem cum populo suo religiosa solicitudine ad fidei lumen omnino prouocassent, [iisq; Scripturas & sacra alia Sclauonice vertunt:] illis deinde nouum & vetus testamenta exponentes, & informantes eos, plura de Græco & Latino transferentes, in Sclauonica lingua Canonicas Horas & Missas in Ecclesia Dei publice statuerunt decantare.

[6] Manserunt autem in Morauia annos quatuor & dimidium, quibus terræ illius populum direxerunt in viam salutarem. His omnibus auditis Papa, Nicolaus lætus factus super his quæ sibi relata fuerunt, scilicet de conuersione gentis Bulgarorum & Morauiæ, [euocantur Romam a Nicolao Papa:] & de reliquiis inuentis S. Clementis; mirabatur tamen ex alia parte, quod ausi fuissent Sacerdotes Domini Horas Canonicas in Sclauonico decantare. Quapropter mandauit per litteras Apostolicas illos ad se venire Romam. Qui mox iter aggressi applicuerunt Romam, Papa interim moriente. [eo mortuo recipiuntur ad Adriano 2,] Audiens autem Papa Adrianus, quod Cyrillus corpus S. Clementis secum deferret, exhilaratus valde, cum Clero & populo procedens illis obuiam, honorifice eos cum sacris suscepit reliquiis. Cœperunt autem interea ad præsentiam reliquiarum sanctarum, [offerrentes S. Clemētis reliquias] per virtutem omnipotentis Dei sanitates innumerabiles fieri; ita vt quouis languore quilibet oppressus fuisset, venerandis sanctis reliquiis sancti Martyris protinus sanaretur. Sepelierunt autem corpus sanctum in ecclesia, quæ in nomine eius diu antea fuerat constructa,

[7] Apostolicus vero & reliqui Rectores Ecclesiæ corripiebant B. Cyrillum, cur videlicet ausus fuisset in Sclauonica lingua Horas Canonicas statuere, & sanctorum Patrum instituta immutare. At ille humiliter respondens, [rationem reddūt cur Horas & Missas Sclauonice verterint & cantarint,] dixit: Attendite, vos Fratres & Domini, sermonem Apostoli dicentis: Loqui variis linguis nolite prohibere. Secutus ego Apostolicam doctrinam, quam impugnatis, institui. At illi dixerunt: Quamuis Apostolus loqui linguis variis persuaserit, non tamen per hoc in ipsam, quam statuisti, linguam, diuina solennia voluit decantari. [1 Cor. 14, 39] Cum autem propter huiusmodi institutionem plus & plus inter eos cresceret altercatio, B. Cyrillus dictum Dauidicum protulit in medium dicens: Scriptum est enim, Omnis spiritus laudet Dominum. [Ps. 150, 6] Et si omnis Spiritus laudando magnificat Dominum, cur me ergo prohibetis sacrarum Missarum solennia & Horarum Sclauonice modulari? Siquidem si quiuissemus illi populo aliter aliquando cum ceteris nationibus subuenire in lingua Græca vel Latina, omnino quæ reprehenditis, non sanxissem: sed quia idiotas viarum Dei totaliter eos reperiens & ignaros, [quod tandē cum concilio approbat Papa.] solum hoc ingenium almiflua sancti Spiritus gratia cordi meo inspirante, per quod etiam innumerosum populum Deo acquisiui. Quapropter, Patres & Domini, cogitate consultius, si institutionis meæ normam hanc expediat immutare. At illi audientes & admirantes tanti viri industriam & fidem, studiosa deliberatione præhabita, statuerunt supradicto ordine & sermone in illis partibus, quas Deo B. Cyrillus acquisierat, sicut statuerat, Canonicas Horas cum Missarum solenniis ita debere deinceps celebrari.

[8] Cum ergo fama viri Dei magnificaretur in populo, expauescens ne rumigero populi celebraretur fauore, [Cyrillus fit monachus:] sub magna deliberauit vigilantia potius soli Deo cognitus esse, quam hominum efferri laudibus. Quapropter Episcopatui renuntians, habitum induit monachalem, & ex auctoritate Apostolica dereliquit post se S. Methudium fratrem suum, gloriosis virtutibus glorificandum: cui pro fœdere caritatis æternæ, tamquam pius Magister discipulo suo, amore deuoto curam commendauit pastoralem: in quo caritatis munificentia, religio optimæ vitæ, [Methodius Ep. sedulo suorum salutē curat.] & verbi Dei instantia, veraciter refidebat. Factus ergo Morauorum Antistes & Lucerna patriæ, gregem commissum curæ suæ discreta pietate monuit, docuit & correxit, euellens nocua, salubria seminans, Ecclesias Dei ad culmen summi honoris erigens, mira exercens, vnumquemque a polluta religione discedere persuasit, & Baptismum Christi induere. Insuper cum instantia vir Dei rexit Ecclesiam sibi commissam. Sic per suam salutarem doctrinam sanctissimum Christi nomen resonabat in ore cunctorum: sic omnes quiescebant in pulchritudine pacis, omnes gaudebant in agnitione veritatis, vniuersi lætabantur in sanctitate religionis.

[9] [In pij Regis necem conspirat nepos,] Cernens autem ludificator animarum diabolus, populum semper suis mancipatum seruitijs sibi subtrahi, & Christo Regi applicari; nequitiarum indutus armis, ad tantam malignitatis perfidiam Deo odibiles excitauit, vt seditiosus Swadopluk Princeps doli, cum sibi adhærentibus fraudum complicibus fremeret, intantum quod religiosum Principem auunculum suum occulte potione veneni appeteret occidere, quatenus in loco eius posset regnare. Sed pius Rex sumpto ignoranter potu lethali, [frustra:] Diuina se gratia protegente, nil nocuum sensit in corpore.

[10] Postquam vero deuotus Rex fuisset naturali morte præuentus, & Swadopluk regnum Morauiæ gubernaret; [postea regnum adeptus Fideles persequitur:] sua feritate inflatus, fastu arrogantiæ cum ministris satanæ, qui sibi pari conspiratione tamquam canes rabidissimi erant connexi, doctrinam viri Dei vanam fore asserebant, & eos, quos vna cum eis erroneos reuocauerat ad viam veritatis, salutis & gratiæ, laborabant exterminare. Præco autem Christi constantissimus plebem Deo fidelem admonuit, vt in via veritatis persisterent, qui alacri corde salutaria eius monita capaciter susceperunt. Rebelles vero contumaciter aspernabantur legem Domini, plurimis iniurijs afficientes Sacerdotes Domini.

[11] Pater autem Angelicus alta consideratione perpendens, [S. Methodius eum excommunicat cum suis.] quomodo nonnullos pie credentes splendor lucis accenderat, & alios impie credentes & derogantes tetra caligo diffuderat; & quomodo sequaces boni currunt ad gloriam, & perfidi trahuntur ad pœnam; illorum declinans pertinaciam, illos tamquam hostes religionis Catholicæ abhorruit, omnem eorum conuersationem detestans, Dauidico surfultus eloquio dixit intra se: De cetero non sedebo cum consilio malignantium, & cum sceleratis non manebo: sed adhærebo innocentibus, & circumdabo altare Dei mei. [Ps. 25, 4] Quapropter in frontosum Principem Swadopluk, & suos satellites, & in omnes eius f Gades, excommunicationis fulminauit sententiam.

[12] Quo facto Romam adire volens beatumque Cyrillum secum ducere; sed inueniens eum mortuū, [S. Cyrilli corpus, Papa abnuente,] petiit Papam vt saltem fraternum corpus exanime secum posset Morauiam deferre, pro deuotione gentis ipsius nouiter conuersæ. Cui petitioni cum non annuisset Apostolicus, B. Methudius occulte pro tempore stetit Romæ, & tandem quadam nocte ingrediens ecclesiam S. Clementis, [clam Roma aufert,] in qua corpus fraternum fuerat sepultum, id occulte recipiens, ad Morauiam secum deportare voluit. Cumque per aliquot dies corpus sanctum deportaret secum in via, [sed vi diuina sistitur in via,] & in loco quodam amœno requiesceret, & postea cum corpore sancto vlterius vellet procedere, nulla ratione ab illo potuit abire loco. Beatus autem Methudius orationibus insistens, petijt sibi diuinitus reuelari, quonam corpus id sacrum deberet deferri. [& monitus a mortuo, id refert:] Tunc S. Cyrillus manu dextra eleuata ostendit fratri suo Methudio multis videntibus, quod Romam iterum deberet deportari. Quo deportato, Papa cum populo Romano sancto occurrens corpori, & reuerenter id recipiens, in ecclesia S. Clementis, vbi antea iacuerat, iterum sepeliuit.

[13] Post hoc Swadopluk pœnitentia ductus super his, quæ viro sancto iniuste intulerat, [reuocatur in Morauiam:] misit per nuntios ad virum sanctum, per quos petiit, vt reuerteretur ad Ecclesiam suam, promittens errata emendare. Tunc vir Dei gregem suum reuisere properat, quē reliquerat corpore, non affectu. Ad cuius aduentum occurrentes nobiles cum ciuibus patriæ, & in mirum exultationis gaudium versi, grates Deo dixerunt: Visitasti, Domine, terram tuam lætificasti eam, remittens nobis nostrum Pastorem animarum.

[14] Accidit autem vt Rex Swadopluk in quodam conuiuio Ducem Bohemiæ, nomine g Worsiwoi, sub mensa sua in detestationem suæ perfidiæ locaret, [Ducem Bohemiæ baptizat,] incongruum asserens debere cum Christicolis gentilem hominem edere. Quem sanctus Præsul Methudius conuertit ad fidem Catholicam, prædicens ei ore prophetico, si baptizaretur, quod ipse & sui successores potentiores omnibus Principibus & Regibus fierent. Cuius verbis Dux Worsiwoi consentiens, se petijt cū triginta suis numero baptizari. Quo baptizato, Sacerdotibus secum receptis, Bohemiam reuertitur, [eiq; fausta vaticinatur.] & vxorem suam S. Ludmillam, cum multitudine gentis Bohemiæ, curauit baptizari: qui in Christi fide viuentes, post multa tempora animas Christo reddiderunt, sancta exempla post se relinquentes posteris vsque in hodiernum diem, ad laudem & gloriam Dei omnipotentis, cui est honor & gloria in secula seculorū, Amen.

[Annotata]

a Initium ex præcedenti Vita expressum, sed subinde interpolatum, & contractum.

b Quæ parenthesi inclusimus in præced. Vita nu. 10 habentur, loco aptiore,

c Præcedens Vita habet cum adoleuisset, in vrbem a parentibus fuisse deductum: quod hic omissum, cum tamen vox ibidem eo referatur.

d Alibi Cherson, Chersona, & olim Chersonesus, ipso peninsulæ nomine.

e Nam cum esset vrbs Græca, in ea tamen aliqui ex vicinis Chazaris degebant, vel qui horum linguæ per cōmercia vsum haberent.

f Ita habebat ecgraphon, vel Godes Populine, an ditiones Svvatopulco subiectæ hac voce significentur non satis liquet: alte rutros vel vtrosque significari, patet ex huius loci expositione in fine sequentium Lectionum.

g Qui hic Worsivvoi, alibi Boriuoi & Boriuorius, appellatur.

LECTIONES ECCLESIASTICÆ DE IISDEM SANCTIS CYRILLO ET METHODIO,
ex veteri MS. Breuiario Olomuc.

Cyrillus, Episcopus, Slauorum Apostolus, Olomucii in Morauia (S.)
Methodius, Episcopus, Slauorum Apostolus, Olomucii in Morauia (S.)

BHL Number: 2075

LECTIO.

[1] a Beatus Cyrillus natione Græcus, tam Latinis quam ipsis Græcorum apicibus instructus, postquam Wulgari crediderunt, aggressus est, [S. Cyrillus Moranos conuertit:] in nomine sanctæ Trinitatis & indiuiduæ vnitatis, etiam genti Morauiæ fidem Domini nostri Iesu Christi prædicare. Et cooperante Diuina gratia, postquam illos Christo lucratus fuerat, etiam apices vel characteres nouos comperit, [eis inuenit litterass] & vetus nouumque Testamentum, pluraque alia de Græco seu Latino Slauonicam in linguam transtulit: ac Missas præterea ceterasque Canonicas Horas in Ecclesia resonare statuit. [Missas Slauonice canit.] Quod & vsque hodie in partibus Sclauorum agitur, maxime in Wulgaris, multæque ex hoc animæ Christo Domino acquiruntur.

[2] Cumque quodam tempore memoratus Cyrillus Romam caussa deuotionis adiisset, [ob hoc a Papa reprehensus,] a Summo Pontifice & a reliquis Rectoribus Ecclesiæ redarguitur, vt quod contra statuta Canonum ausus fuerit Missarum solennia instituere canere Slauonica in lingua. Illo humiliter satisfaciente illis, nec omnino eos mitigare valente; arrepto psalterio, Psalmigraphi versum in medio recitauit, [apto respōso eum inducit vt permittat;] quo dicitur, Omnis spiritus laudet Dominū. [Ps. 150. 6.]

[3] Et ipse versui alludens, Si, inquit, omnis spiritus laudet Dominum, cur me, Patres electi, prohibetis Missarum solennia celebrantem modulari Slauonice? seu alia quæque de Latino vel Græco verbo eorum vertere in sermonem? Si quidem vel in eo quiuissem subuenire populo illi, vt ceteris nationibus, in lingua Latina vel Græca, omnimodis id non præsumpsissem. Sed omnino idiotas & ignaros viarum Domini reperiens, solum hoc ingenium, omnipotente Deo cordi meo inspirante, comperi: per quod etiam multos Deo acquisiui. Quapropter ignoscite mihi, Patres & Domini: siquidem & Paulus Apostolus Doctor gentium in epistola sua ad Corinthios inquit: Loqui linguis nolite prohibere: At illi audientes, & admirantes tanti viri sanctitatem & fidem, auctoritate sua statuerunt, & firmarunt, supernotato sermone partibus in illis Missarum solennia ceterasque Horas Canonicas hymnizare. [1 Cor. 14. 39]

[4] [fit monachus,] Ipse autem Cyrillus etiam ibi persistens, monachicum habitum ibi suscipiens, diem clausit extremū, relinquens supermemoratis in partibus fratrem suum, nomine Methudium, [& Episcopatum suum Methodio fratri tradit:] virum strenuum omnique sanctitate decoratum. Qui etiam postquam multos Christo manipulos congregauerat, ab ipso Principe, qui partibus in illis tunc dominabatur, & imperabat vniuersæ terræ ceu magnificus Imperator, statuitur vt Summus Pontifex fieret, habens sub se b septem Pontifices eiusdem sanctitatis.

[5] Sed quia ab ipso mundi primordio, postquam protoplastus sumpsit vetiti amaritudinem pomi, seminarium discordiæ inter humilitatem & superbiam, [Iunior Zuētopulck in necem auunculi pij Regis conspirat.] inter dilectionem & odium, & reliqua virtutum odoramenta vitiorumque fœtorem, humani generis inimicus vsque ad præsens fundere non desistit; dolens populum suis semper seruitijs mancipatum sibi subtrahi, veroque Regi Christo Domino acquiri; totis nequitiarum armis indutus, nouos satellites & ignaros ad tantam perfidiam bellandi adit, discordiarum venenata semina inter ipsos primarios rectoresque iactitat & auaritiæ & superbiæ ignita tela parat.

[6] c Et hoc intantum, vt Swatopluk, qui erat nepos Principis vel Regis religiosi, qui institutor & rector totius Christianitatis seu religionis extiterat benignus, ipsum auunculum suum insidijs appetitum regno pellere, visu priuare, vitamque ei veneno conaretur auferre. Sed hausto illo pestifero potu, protegente se diuina gratia, nil aduersum patitur. [Methodiū contemnit,] Dehinc Swatopluk tyrannide suscepta, fastu arrogantiæ inflammatus, cum sibi militantibus sodalibus, Pontificis Methudij prædicationem quasi mellifluam respuit, monitaque sacratissima non pleniter suscepit: verum membra sua, videlicet plebem populumque suum, partim Christo partim diabolo seruire exhibuit. [qui eius subditos apostatas excommunicat.] Quapropter a Pontifice beatæ memoriæ supermemorato pagus eius & rus cum habitantibus incolis, anathemate percussa, cum sulcis suis & fructibus, diuersis cladibus attrita, vsque in hodiernum diem deflent. Hæc ex MS. illo, quantum legi potuerunt?

[Annotata]

a Cum his Lectionibus congruit initium Vitæ S. Ludmillæ, quæ extat in MS. cœnobij Budicensis Canonicorum regularium in diœcesi Paderbornensi, sed phrasi nonnihil subinde amplificata.

b Dudum inquirimus, qui illi, quarumue Sedium fuerit Pontifices: vnicum hactenus reperimus Wichinum Nitrensem, quæ nunc Sedes subiecta est Archiepiscopo Strigoniensi Metropolitæ Hungariæ.

c In citata S. Ludmillæ Vita hæc sequuntur: data in direptionem & captiuitatem & prædam & derisum & desolationem, atque in sibilum vniuersæ carni gradienti per eam: quoniam nulla societas lucis ad tenebras, nec conuentio Christi cum Belial. Quorum exempla nos quoque videntur respicere, qui eisdem passibus conamur incedere; quoniam qui domum vicini sui conspicit concremari, suspectus debet esse de sua. Quæ videtur de suo adiecisse, qui ex citatis lectionibus Vitæ illius priorem partem concinnauit.

BOHEMORVM CONVERSIO PER S. METHODIVM EPISC.
ex MS. cœnobij Budecensis
in Vita S. Ludmillæ Mart.

Cyrillus, Episcopus, Slauorum Apostolus, Olomucii in Morauia (S.)
Methodius, Episcopus, Slauorum Apostolus, Olomucii in Morauia (S.)

BHL Number: 5031

[1] Pestilentiæ cladibus afflicti infelices illi, qui nunc Slaui Boiemi, sub Arcturo positi, postquam diu sine lege, sine principe vel rectore vel vrbe, vt bruta animalia sparsim vagantes, fructibus terræ suæ siue alijs rebus suis destituti sunt; a Pythonissam quamdam adeunt, postulantes ab ea spiritum consilij & responsum diuinationis. Quo accepto ciuitatem statuunt, [Bohemorū Slauorum Ducem Ethnicum] cui nomen Pragam imponunt. Postea inuento quodam sagacissimo ac prudentissimo viro, cui notissimum erat agriculturæ officium, responsione Pythonissæ gubernatorem agrorum suorum statuunt, cognominatum b Primiz, iuncta ei in matrimonio supramemorata virgine Pythonissa. Sicque demum a clade ac multiplici peste eruti; Ducem sibi vel Principem præposuerunt, vocitatum c Boriwoi; seruientes ipsi, vti cœperant, dæmoniorum simulacris, ac profanis sacrificiorum artibus debacchantes. Princeps igitur iste Boriwoi, cum excellentissimæ, & egregiæ iuuentutis flore nitesceret, [quāuis hospitem, coactum tamen a Morauo, ritu paganorū humi comedere,] quodam tempore, negotij sui populique sibi commissi caussa; Ducem sibi vel Regem Zuentepulck, qui ab incepta d pertinacia mitigatus, viam veritatis constanter apprehenderat, adijt tunc temporis Morauwe vna cum Methodio Pontifice commorantem: a quo videlicet Rege benigne suscipitur, ad conuiuium pariter cum reliquis adsciscitur. Verum sessionis ei locus inter Christicolas minime conceditur, sed ritu paganorum ante mensam pauimento iubetur insidere.

[2] Tum Præsul Methodius iniuriæ condolens, fertur dixisse ad eum: [ea occasione ad fidem Christi inducit S. Methodius,] Væ, inquit, quod tu talis tantusq; haud erubescis a principalibus sedibus repelli, cum & ipse in fascibus ducatum obtineas; sed magis cupias ob nefandam culturam cum subulcis humotenus incubare. At ille, Quid, inquit, ob huiusmodi rem periculi patior? Vel quid mihi boni conferet Christianitatis ritus? Si, inquit Præsul Methodius, abrenuntiaueris idolis, & habitantibus in eis dæmonibus, dominorum dominus efficieris, cunctique hostes tui subijcientur ditioni tuæ; [& cum 30 comitibus instructum,] & progenies tua augmentabitur, sicut fluuius maximus, in quo diuersorum confluunt fluenta riuulorum. Et, Si, inquit Boriwoi, res se ita habet, quæ mora est baptizandi? Nulla, ait Pontifex; tantum paratus esto ex integro corde credere in Deū Patrem omnipotentem, eiusque Vnigenitum Dominum nostrum Iesum Christum, & in Spiritum Paraclitum, illuminatorem omnium fidelium animarum; non tantum mundialis caussa substantiæ, verum capessendæ salutis animæ tuæ, & acquirendæ perennitatis gloriæ, simul etiam percipiendæ societatis Sanctorum, & ineffabilis lætitiæ eorum. His & huiusmodi mellifluis exhortationibus accensa mens iuuenis, æstuabat gratiam Baptismi percipere. Et vt nulla mora fieret, cum his, qui comitabantur eum, terratenus pedibus Pontificis aduolutus, obnixius postulabat. Quid plura? Mane facto, Ducem ipsum & triginta, qui cum eo venerant; [peractis ieiunijs baptizat,] catechizans, peractis ieiuniorum ex more solennijs, sacrosancto baptismatis fonte initiauit; pleniterq; eum de fide Christi instrumens, multis locupletatum donis ad propria redire concessit, tribuens ei venerabilis vitæ Sacerdotem, nomine Caych. Qui reuersi in sua, supradictum Sacerdotem statuunt in castello, [domum redeunti iungit Sacerdotem.] cui nomen Gradicz, fundantes ecclesiam in honore S. Clementis Papæ & Martyris, multa detrimenta satanæ ingerentes, populum vero multum Christo Domino acquirentes.

[3] Quæ cernens perfidus ille chelydrus, proprijs armis sumptis antiqua bella reparat, populum cunctū Boiemorum in furorem Principis accendit, [Bohemis rebellantibus,] eo quod paternos mores relinqueret, & nouam atque inauditam sanctitatis legem Christianorum arriperet. Surgunt igitur aduersus eum vno animo eademque sententia, & suis eum a finibus proturbare conantur, seu etiam vitam ipsam auferre moliuntur. Quo agnito, Princeps sese ab eis remouit, rursusque Regem Zuentepulck siue Pontificem Methudium repetiuit: [secedit Dux in Morauiā & plenius a Methodio instruitur:] a quibus clarissime, &, vt decebat, humanissime suscipitur, & aliquantulum apud eos degens doctrinam Christi perfecte nanciscitur. At vero plebs præfata in nequitia sua permanens, quemdam Ducem Zreimir, cuius nomen in Latinum vertitur sermonem, Ivdica pacem, [Zreimir a rebellibus electus,] qui apud Teutones profugus exulabat, de sua gente missis Legatis, ad propria reducunt, sibique Principem statuunt. Verum quia Veritas minime fallitur, quæ ait in Euangelio: Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus cælestis, eradicabitur; ipsa cooperante dissipatum est consilium prauorum velociter. [Matth. 15, 13] Nam isdem eorum electus Dux, licet ex ipsis genitus esset, diuturna tamen exulatio proprij eum priuauerat labij eloquio. [ijs displicet quia linguæ patriæ oblitus,] Quapropter a suis electoribus reijcitur, primum seipsos accusantibus, videlicet quod talem sibi elegissent, cuius neque vocem neque sermonem possent haurire, & quorum clamores aures ignaras linguæ suæ penetrare non valerent.

[4] Et quoniam Dei prouidentia disponente supramemoratus Princeps Boriwoi plurimos amicorum inibi secedens reliquerat; agitur eorum consilio, vt animus furentium plebium erga benignum rectorem mitigaretur, atque aduersus perfidum inuasorem toto annisu instigaretur in necem. Verum quoniam pars quam maxima perfidorum tyranno fauebant, [& adhærentium noua perfidia detecta,] ineunt consilium, quo ciuitatem Metropolim Pragam adeant, & ibi simul egredientes in campum, quid sibi gerendum foret, iuxta beneplacitum vtriusque partis diligenter exquirant. Perfidorum ergo pars perperam agens, arma secum loricasque occulte in eumdem campum detulit, vt si hi, qui ex parte Principis Boriwoi erant, eis in omnibus assentire nollent, quilibet eorum excelsa voce occultum in medium proclamaret signum, inquiens: Variemus, variemus nos: sicque loricas & galeas, quas occulte tulerant induti, contradictores suos frameis necarent. Quod consilium eorum pessimum partem Boriwoi minime latuit. Itaq; & ipsi loricis sub tunicis induti, procedunt in campum pro definiendo statu Principis sui. Cumque parti Zreimir non placuisset consultus partis Boriwoi, [cum ijs pellitur:] vnus eorum vocem in altum eleuans, proclamat: Heya nostri, variemus nos. Qua voce cognita, pars Boriwoi, quæ loricata erat sub tunicis, Bene, inquit, bene dixisti; ecce nunc diuersis coloribus variatus apparebis. Sicque ferro obtruncato illo armatos eius socios fugam inire coëgerunt, & falsum Principem eorum patria expulerunt.

[5] Morawe dehinc properantes, pristinum Principem Boriwoi illinc reducunt, & loco proprio restituunt. [Borivvous reuocatur,] Quoniam vero isdem Princeps Morawe degens, omnipotenti Deo votum vouerat, quod si eum Dominus ad propria cum honore reduceret, basilicam in honore Beatæ Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ ædificaret, [templa exstruit,] reuersus sine mora votum suum implere studuit in ciuitate Pragensi. Hic, inquam, Princeps primus fundator sanctorum locorum, congregator Clericorum, & tantillæ, quæ tunc fuit, religionis extitit constitutor. Habuit etiam vxorem, nomine Liutmilam, filiam Zlauboris Comitis in prouincia Slauorum, quæ Speu antiquitas nuncupabatur, [fidem promouet cum S. Ludmilla vxore.] nunc a modernis propter ciuitatem nouiter inibi constructam, Milnick vocitatur. Hæc nimirum Liutmila sicut prius in errore gentilitatis immolando simulacris feruens extiterat, ita postmodum imitando virtutes mariti sui, ad religionem Christianitatis conuersa, facta est feruentissima famula Christi. Suscepit igitur ex ea sæpememoratus Princeps tres filios totidemque filias, vt ei Methodius Pontifex prophetico ore prædixerat, & quotidianis incrementis cum omni gente sua regnoque coagmentabatur.

[Annotata]

a Hæc Libussa fuit, Croci secundi Bohemorum Ducis filia.

b Primislaus alijs scriptoribus appellatur: quartus Dux fuit, de quo & Libussa multa memorantur a Bohemicis scriptoribus, Poëticis affinia fabulis, quæ videre est apud Æneam Siluium histor. Bohemicæ cap. 5 & 6.

c Borivvoi, Æneæ Siluio Borsiuoius, alijs Boriuorius, decimus Bohemiæ Dux, Nostirici siue Hostiuici filius fuit, primus inter Bohemiæ Duces Christianus.

d Hæc, vt antea ostendimus, non videntur accipi posse de Zuentopluck siue Svvatopulck aut Sfentopulcho iuniore, qui indignis modis S. Methodium exagitauit, ac deinde pœnitentia ductus cum eo in gratiam redijt. Nam ad Borivvoium Ducem Bohemiæ, vtiq; iam Christianum, vt tumoris Svvatoplucki furorem declinaret, secessit, vti cap. 13 memorat Æneas Siluius: qui seniorem tradit ab Arnulpho Imp. prælio victum, clam profugisse, ac veste mutata armisq; abiectis, tribus eremitis sese adiunxisse, in monte cui Sambri nomen, ibiq; vitam quietam & religiosam egisse; at cum instare sibi mortem sentiret, quis esset indicasse: postea corpus eius a filio refossum, ac Velogradi in maiorum sepulcris conditum. Sed qui seniori successit, non filius eius fuit, sed nepos, vt supra dictum. Seniori quoque hanc ἀναχώρησιν tribuit Cosmas Pragensis ad annum 894. Antiquiores sunt, ac proinde fide digniores Annales Metenses tom 3 Francicor. Duchesnij pag 329, vbi hæc habent ad annum eumdem 894: Circa hæc etiam tempora Zuentibolch Rex Marahensium Sclauorum, vir inter suos prudentissimus & ingenio callidissimus, diem clausit extremum. Cuius regnum filij eius pauco tempore infeliciter tenuerunt, Vngaris omnia vsque ad solum depopulantibus. Quod in iuniorem Zuatopulcum, primi Christiani Regis nepotem, quadrare potius nobis videtur, quam in seniorem, eius auunculum.

DE S. VITALE SICVLO, ABBATE ORDINIS S. BASILII, ARMENTI ET RAPOLLÆ IN ITALIA.

ANNO DCCCCXCIV

[Praefatio]

Vitalis Siculus, Abbas Ordinis S. Basilii, Armenti & Rapollæ in Italia (S.)

[1] Mortalem hanc vitam deseruisse hoc dic S. Vitalem Acta eius docent, quæ accurate ab auctore fere coæuo Græce conscripta, ac postmodum anno MCXCIV Latine translata, atque in Lectiones distributa, solebant ad Matutinum in Officio Ecclesiastico recitari in Ecclesia Armentensi in Lucania siue Basilicata, [Vita vnde hic edita?] prouincia regni Neapolitani, vbi corpus eius dicitur etiamnum adseruari. Nonnullæ etiam reliquiæ sunt in Ecclesia Cathedrali vrbis Tricaricensis, in cuius diœcesi oppidum Armentum situm est. Apographum nostrum est anno MDLXV a Domino Luca Muscato Armentano transcriptum, & nobis Neapoli ab Antonio Beatillo Societatis nostræ Sacerdote transmissum. Edidit eamdem Vitam ex duobus MSS. Armentanis Octauius Caietanus tomo secundo Vitarum Sanctorum Siculorum, sed quod arbitraretur stylum rudem esse, eam sua phrasi perpoliuit. At nobis primi auctoris stylus minus displicebat, quem proinde retinuimus.

[2] Idem Caietanus in Martyrologio Siculo ad hunc IX Martij ista habet: In Castro-nouo S. Vitalis Abbatis ex Ordine S. Basilij. [nomen in fastis] Quæ eadem in Catalogo generali habet Ferrarius, qui ad præcedentem diem ex tabulis monasterij Carbonensis de eodem egerat his verbis: Armenti in Lucania S. Vitalis eremitæ. De illo ista Oratio solebat recitari. Adesto, quæsumus, Domine, omnipotens Deus, precibus populi supplicantis, & B. Vitalis Confessoris tui ad impetrandam misericordiam tuam precibus adiuuemur: cuius quoque interuentu apud te nostræ deuotionis fructus accrescat. Per Dominum nostrum &c.

[3] Festum Translationis S. Vitalis ex monumentis oppidi Armentani celebrari XXVIII Aprilis docent ijdem Caietanus & Ferrarius. [Translatio 18 Aprilis.] Addit hic in Notis S. Vitalem etiam præfuisse Carbonensi monasterio a dicto Armento X millibus passuum distanti. Cuius tamen Præfecturæ nulla mentio in Actis, neque apud Paulum Æmilium Sanctorium in Historia monasterij Carbonensis. Fuit Sancti Vitalis discipulus & nepos Helias, qui ad eum de Sicilia venerat: cui ille moribundus indicauit, post triginta annos corpus suum transferendum, [Helias nepos S. Vitalis.] quod tum monitus præstitit, cum interim in partibus Turrensium monasterium erexisset, & Fratres plurimos congregasset: & horum quædam infra in Actis leguntur. Caietanus hunc etiam cum S. Vitale Martyrologio Siculo cum titulo Beati inscripsit.

VITA Auctore Græco fere coæuo,
ex antiquis MSS. Latinis.

Vitalis Siculus, Abbas Ordinis S. Basilii, Armenti & Rapollæ in Italia (S.)

BHL Number: 8697

EX MSS.

CAPVT I.
Educatio S. Vitalis: Vita monastica in Sicilia, Calabria, & Lucania.

[1] Cvm sitis varijs ac diuersis, eruditissime Præsul a Roberte, fertilium agrorum floribus assueti; mirari non desino incultis & insipidis hortuli mei vos oleribus delectari. Nam claris Doctoribus prætermissis, imperitiam meam instanti compellitis iussione: vt vitam, conuersationem & actus sanctissimi Confessoris, & præcipui eremitæ Vitalis, [Prologus interpretis.] quoue ordine ab aliquibus personis gloriosum illius corpus fuerit Armentum deductum, ex opaca Græcorum silua transferam in Latinum, quatenus tempore nostro splendeat. Ardet, inquam, animus exequi quod iubetis: sed vereor, ne, dum petitioni vestrȩ satisfacere gestio, exasperet potius indocta prolatio, quam demulceat auditores. Quamquam autem, Venerabilis Pontifex, ad tanti oneris sarcinam tolerandam, insufficientem me penitus & minus idoneum non ignorem: spem tamen ad eum erigens, qui docet hominem scientiam, & linguas infantium facit esse disertas, tam efficax quam libens, quod Vestra suadet Paternitas, aggrediar explicare.

[2] Beatissimus igitur Pater iste Vitalis, natione Siculus, de ciuitate, quæ b Castrum-Nouum dicitur, extitit oriundus. Parentes eius genere clari, [S. Vitalis studijs excultus,] substantia splendidi, fide deuoti, cooperatores boni, per viam mandatorum Dei iugiter incedebant. Pater eius Sergius, mater vero fuit Chrysonica nuncupata: a quibus, cum adhuc puer esset, traditus est primis Doctoribus, sacris erudiendus litteris & diuinis. Nec multo quidem tempore studuit, sed multum in breui scientiæ fructum collegit. Mox a teneris annis Christo cupiens militare, dimissa patria, parentibus derelictis, ad venerabilem Patrem c Philippum Largirium, virum vtique sanctum, [fit monachus:] ac malignorum spirituum expugnatorem confugit, seque fieri monachum postulauit: apud quem sacro & Angelico habitu deuote suscepto, per quinquennium mansit, pijs eius moribus ac disciplinis monasticis se conformans, in deputato sibi monasterio Abbati & Fratribus plena semper obedientia seruiebat, nec vmquam a diuinorum eloquiorum fructu sancta meditatione vacabat. Mirabantur omnes humilitatem, stupebant patientiam, quam in bonis actibus exercebat. Interea se voto astrinxit, vt orationis caussa Romam pergeret, atque sacrosanctas Apostolorum Principum Petri & Pauli basilicas visitaret. [Romam proficiscitur:] Ad hoc autem quosdam de Confratribus complices habuit, cum quibus voluntate, assensu, & licentia seu conscientia Abbatis, suum duxit desiderium exequendum.

[3] Cum ergo iter faceret, ventum est Taracinam d, Campaniæ regionis: sed quoniam humani generis hostis diabolus, qui felicibus eius actibus inuidebat, parare non erubescit insidias, vt possit tam pium, tam sanctum propositum reuocare; contigit, cum esset ibi, [morsum serpentis signo Crucis sanat:] præfatum virum Dei morderi atrociter a serpente, ita vt venenato morsu nimium æstuaret, & præ doloris angustia vehementer vrgeretur. Fratres, qui secum aderant, stupefacti, ad eius interitum oculos intendebant. O magna & admiranda pietas Saluatoris! Mox, vt locus, quem serpens læserat, Crucis ab eodem Patre munitur signaculo, discedit dolor, cessat angustia, & qui mortem parauerat, sospite eo, cui parabatur, interijt. Videntes autem, qui comitabantur cum eo, quod sic illæsus, etiamque nil passus, gaudens potius & exultans in Domino permansisset; Deo, qui facit mirabilia pro Sanctis suis, gratias agere cum gloria cœperunt, magnificantes quoque Sanctum & modis omnibus admirantes. Deinde cœptam exequentes viam, sicut Domino placuit, perfecerunt.

[4] Postquam autem Apostolorum Principum, aliorumque Sanctorum ibidem quiescentium templa & sepulcra fuerunt deuotissime venerati, [degit in Calabria,] in Calabriam sunt regressi: vbi clanculum Dei famulus a socijs se surripiens abijt, & iuxta ciuitatem e S. Seuerini in quibusdam thermis biennio habitabat, vbi a nemine visus, ieiunijs dumtaxat, & orationibus intentus, preces suas Domino cum lacrymis offerebat. Motus autem, inde transfretauit in Siciliam, [dein in Sicilia,] & veniens habitauit apud montem Gibellum contra monasterium sancti Patris Philippi Largirij, in quo iam pridem fuerat monachus effectus: ibique delitescens corpus suum frigore & æstu discoopertum domauit, per duodecim annos herbis & aqua se nutriens: deinde in Calabriam remeans, peragratis eremis, [iterum in Calabria,] montibus & speluncis, applicuit finibus ciuitatis f Cassoni in monte, qui dicitur Liporachi. Hic dum in monte isto degeret, obuiam habuit Abbatem g Antonium, non antiquum illum & primum eremitam, sed alium quemdam iuuenem moderni temporis a moribus primi haud multum discrepantem: qui, postquam ad inuicem recognoscunt, mutuamque sibi veniam reuerenter impendunt, S. Vitalis dignatus est cellam eius adire. Fuit autem iste Antonius in tenera ætate bonis operibus reuirescens, per eremos semper & montes castam atque Angelicam vitam ducens. Cum per dies plurimos pariter conuersati fuissent, [B. Antonio eremitæ familiaris,] nimiumque B. Antonius congressibus diaboli restitisset; vir magnæ virtutis eum salutaribus aggrediens monitis, sic affatur: Vide, inquit, Frater Antoni, ne propter persecutiones & insidias diaboli præuaricationis lapsum incurras, vel tribulationis angustias in corde suscipias: quia tentator est insipientibus & callidus simplicibus: tentat enim deponere & præcipitare: efferus est & fugax, audax & elatus, destructor & deformis. Sed nihil præualet contra nos serpens multiformis, quia suas nequaquam versutias ignoramus. [eum in virtute corroborat:] Dempta est illi seductoria vis eius, nec subsistit: quoniam conculcatur a Sanctis per virtutem Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi. Nos ergo ne conteramur vel pusillamines efficiamur, quia fraudulenti draconis commenta pro beneplacito Dei frangimus, cum seruamus nos: & sicut auis, eripiemur a laqueis, & a muscipulis quinque sensuum, visus scilicet, odoratus, auditus &c. quibus occupat & occultat leuiter eos, qui carnalia diligunt, & mundana sectantur. Sic etiam sperat hic secundum cogitationem & imaginationem nos rapere, & conculcare. Hæc & his similia, multaque alia prædicans B. Vitalis, monebat Antonium, & in Dei opere confirmabat.

[5] Post hæc orantibus vtrisque, & inter eos vale dicto, discessit S. Vitalis, atq; circumiens mansit in locis inuijs, & inhabitabilibus, quæ nunc dicitur h Petra Roseti: [migrat in Petram-Roseti,] vbi multa latrocinia multaque fiebant homicidia: ibique degens, orationum suarum interuenientibus meritis fures de illo loco omnes penitus extirpauit, & qui erat inaccessibilis, accessibilem reddidit vniuersis. Tunc ad vocabulum maximi Patris nostri & regularis Basilij inprimis domo constructa, aquam sanctam & salutiferam superostendit, quæ erat ægrotantium mirabilis medicina, & stupenda curatio languidorum. De vicinis ergo locis currunt viri, properant mulieres, & a quacumque detinebantur infirmitate, huius interuentu Patris sancti, sani & alacres reuertuntur: sicque factum est, vt vbi conuentus malignantium fuerat, ibi gratiarum actiones Domino referantur. Eodem quippe tempore facta est solito profusius inundatio pluuiarum: [& abundantia pluuiarum precibus auersa,] tunc efflagitatus ab incolis illius terræ, eleuatis manibus & erectis in cælum luminibus, ad preces se totum effudit, obortisque lacrymis orauit ad Dominum. Oratione facta, misericors & miserator Dominus, qui facit voluntatem timentium se, continuo precibus eius adfuit, & ex nimio labore hominum ad pietatem flexus, circumdantes pluuias in bonam terræ fructificationem conuertit, atque datorem largissimum glorificare Deum omnes & laudare præcepit, qui per seruos suos miracula semper ac prodigia non desinit operari. Hinc profectus ad montem, qui dicitur i Raparus, contra castellum S. Quirici sua mouit vestigia, [peragrat varia loca] ad quem dies aliquot iter faciens, loca dura & aspera peragrauit, vsque dum peruenit ad Cryptam S. Angeli de k Drapono: ibi sane contribulando se pariter & mala patiendo omnesque miseriarum sibi species inducendo, omnimoda regula sanctum corpus afflixit. Nec pauco ibi tempore mora facta, recedens iterum ad excelsum quemdam l S. Iuliani montem ascendit, vbi discoopertus pernoctans, nunc frigore nunc æstu, carnem macerabat incessanter.

[6] Post hæc descendens de monte, recepit se ad quoddam S. Heliæ monasterium, quod dicitur m Missanelli, [permanet aliquamdiu in Missanelli S. Eliæ monasterio.] cuius scilicet Heliæ conuersationis se imitatorem ostendit. In hoc puro & sancto seu casto monasterio concubialiter perseuerans, omni mansuetudine, humilitate immensa, obedientia immarcessibili, sobrietate multa & abstinentia decoratus, sine intermissione Deum orabat: & Angelica facies eius lacrymas effundebat. Habebat in ore semper & corde, ad integram victoriam aduersarij, meditationem diuinorum verborum: habebat & irremissam curam atque perseuerantiam omnes honorandi, omnes sine simulatione monendi: solicitos confirmabat & simplices: gulosos ac desides ad pœnitentiam & rectitudinem attrahebat: ab illis, qui se ipsos tantum diligunt, & inanis sunt gloriæ cupidi, carnisque desideria quærunt, velut ab igne & serpente, procul faciebat nomen suum: vigilabat assiduus in multa supplicatione, decipiens callidum & multiformem serpentem, portansq; in se ipso primi genitoris & eorum, qui erant de certo lapsuri, calcaneum indissolutum. Sic ergo se agens, nimis & diu afflictus, multis cunctisque admirabilis Dei seruus obsirmauit incommutabilem mentis suæ statum, nec non & quotidianam, qua iugiter affluebat, prædicationem sequens, non se laudari ab aliquo permittebat.

[Annotata]

a Robertus vrbis Tricariensis Episcopus, vti in fine num. 16 explicatur: vbi plura de eo indicamus.

b [Castrum-nouum vrbs Siciliæ.] Castrum-nouum ciuitas in medio Vallis Mazaræ sita, in cuius-æde maxima memoria marmori insculpta. est cuiusdam Placidæ Vniuiræ anno 35 post Consulatum Basilij, Christi 572 defunctæ, ex qua inscriptione & antiquis ruinis Octauius Caietanus demonstrat vrbem ibi olim celebrem fuisse, eaq; destructa Castrum-nouum erectum.

c Caiet anus hunc locum ita mutauit: parentibus derelictis Agyri ad monasterium S. Philippi malignorum spirituum expugnatoris acerrimi confugit: [S. Philippus Agyriensis.] sed malumus antiquam interpretationem retinere, deq; ea monere lectorem. Vixit S. Philippus Agyriensis seculo Christi primo, colitur 12 Maij.

d Terracina vrbs antiqui Latij, tunc, vt modo, in Campania Romana ac ditione Pontificia, in confinio regni Neapolitani. [Taracina.]

e Vulgo Sanseuerina munitissima ciuitas in media Calabria prope Nethum fluuium, qui haud procul in mare Ionium exoneratur. [San-Seuerina.] Creditur vrbs Siberena Plinio alijsq; dicta.

f Cassanum in citeriore Calabria versus Basilicatam, in regione aspera.

g [S. Antonius Italus 23 Augusti.] Colitur hic Abbas Antonius 23 Augusti. Arbitramur huius S. Antonij ossa esse, quæ in æde Cathedrali Tricaricensi ad stuporem miraculoso splendore fulgere Vghellus tradit tomo 7 Italiæ sacræ columna 192.

h Est ibidem Castrum-Roseti ad Acalandrum fluuium, parum a mari Ionio distans, in confinio Basilicatæ. [Castrum Roseti.]

i Sunt hæc loca in prouincia Basilicata, in qua reliquam vitam peregit. Rapara mons ibi in chartis geographicis notatur, imo & locus S. Quitici, sed ab eo distans: [Rapara mons.] vt alius hic locus videatur indicari.

k Caietanus S. Angeli de Asprono. Est oppidum S. Archangeli prope Agrium fluuium. In vertice montis Rapara est etiam ecclesia S. Angeli.

l [S. Iuliani mons] In Vita S. Lucæ Eremitæ, de quo mox, memoratur monasterium S. Iuliani, hisce in partibus situm.

m Massianellum oppidum Calabris vltra Agrium fluuium.

CAPVT II.
Vita in spelunca acta. Colloquium cum S. Luca eremita. Varij instructi, & peccatores adiuti.

[7] Ad hoc enim plurimum intendebat, & quia mundi huius gloriam cum suis oblectationibus contemnebat, ne humana laude aliquando raperetur, latenter inde motus, quasdam adijt valles inter duos montes: a Turris & Armenti: in quo loco speluncam reperiens, [Latet in vallibus montium Turris & Armenti:] longis temporibus habitauit, ieiunijs deditus & orationibus, multasque Dei famulus imaginationes dæmonum tolerauit immotus. Mira loquar, sed fide plena: agrestia animalia, duce Domino, veniebant, omnique deposita feritate, sacros huius viri pedes lingebant, nec inde, nisi suscepta benedictionis gratia, recedebant. Et non solum hoc, sed & multitudo volucrum ad speluncam properabant, vt tanti Patris possent benedictionis accipere portionem. Ipse vero communes escas, quas solitus erat comedere, illis manu propria ministrabat: quibus data benedictione, [cum feris animalibus & auibus familiariter agit:] acsi naturæ loqueretur humanæ, dicebat: Ite vos amodo, vt veniant aliæ. Quidam monachi casu venientes ad montem, & a solis incendio nimio æstuantes (erat enim tunc tempus messionis) huic sancto viro prope speluncam, sicut Deo placuit, obuiarunt: qui protinus corruentes ad pedes eius, potum sibi aquæ tribul postulabant. Cum ergo locus ille aqua careret, ceruam illis in eodem fortuito pascentem, digito demonstrauit: quæ ad nutum, imperium & virtutem sancti Patris, quam habebat in Deo, mira mansuetudine stetit immota, donec prædicti monachi eam apprehendentes emulserunt, & ad satietatem vsq; biberunt. Agentes itaque gratias omnipotenti Deo, & virum sanctum glorificantes, viam, quam cœperant, abierunt. Protinus Dei seruus velut compatiens, & misericors Pater ad pietatem motus, positis, prout consueuerat, in terram genibus, oculos tam spirituales quam corporales cum lacrymis eleuans, orauit ad Dominum, vt in illo loco indeficienter aquam ad vsum transeuntium largiretur. [Ioan. 16, 24., Luc. 17, 6] Exorabilis itaque Deus, qui dixit, Petite & accipietis, &, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, [precibus fontem elicit:] sermone vestro montes transferetis; exaudiuit orationem eius, statimque iuxta torrentem fontem aquæ aperuit Saluator, qui vsque hodie dicitur Lacus S. Vitalis: in quo videlicet lacu (quod est mirabile dictu) toto tempore, [ad mentū vsque pernoctat in aqua:] quod ibi in contritione spiritus & carnis maceratione peregit, ad mentum vsque immersus constantissime pernoctabat.

[8] Cum ergo sanctitatem huius præcognitam insignis vbique fama loqueretur; accidit vt ad magnum, quod Armentum dicitur, monasterium, rumor famosissimus perueniret. In eo siquidem monasterio Prȩlatus habebatur ac Rector, vir quidam beatus & sanctus multumque acceptabilis & Deo carus, cui nomen erat b Lucas. Hic postquam bona opera, fama vbique volante, [excipit S. Lucam se visitantem,] ac durum esse vitæ hominis illius accepit, in magnam incidit admirationem, & in seipso cogitans, quod tanta gratia illi esset; mox arrepta via, quæ ducit ad Sanctum, dicebat intra se: Ego ipse vadam, & videbo si vera sunt, quæ dicunt de eo: gaudensque B. Lucas super equam candidam, sicut disposuerat, ad virum, Dei voluntate, peruenit. Tunc præmisso salutationis elogio, consueta capitis inclinatione & genu flexo, mutuam sibi reuerentiam impenderunt. Deinde ad ostium speluncæ considentes, sermones sacros & vtiles in medium deduxerunt, per Spiritum sanctū loquentes inter se. Iam iamque vir Dei Lucas, quæ de ipso indice fama cognouerat, operum experientia probauit. Appropinquante tunc, hora constituta, B. Vitalis iubet discipulo suo, Vade, inquiens, & ad venientis gratiam Fratris, de frumento elixa & cum pane modico para nobis. Celer minister accelerat dicta iubentis, & adueniente c hora secundum regularem consuetudinem præfati Patres pariter orauerunt. Tunc apposito a discipulo frumento in mensa, [curat apponi cibos,] & escis in vnum receptis, compatiens B. Vitalis, ad suum ait discipulum: Vis benedictionem Patrum acquirere, Frater Helia, veniente ad nos tanto viro? Vade & affer in medio mensæ de cepis horti: has enim S. Vitalis solitus erat cum pane hordeaceo manducare. Allatis illico cepis, vnam illarum in quatuor secuit partes & apposuit: quod dum conuiua ille Lucas videret, Parce, inquit, Pater, parce, & cibum istum caprinum longe fac a me, quia mortem inserit comedenti. Sanctus autem Vitalis intrepide, sicut consueuerat, cœpit comedere: quem vt vidit B. Lucas ita facientem, [gustata copa instar mortui corruentem,] exinde cum timore accepit, & ore suo simul degustans & gutturi mandans, statim cecidit tamquam mortuus ad terram. Surgens autem B. Vitalis orauit in hæc verba: Domine Iesu Christe, qui omnia ad salutem seruorum tuorum constituisti, & credentes in te probari permittis, vt ad maioritatem boni operis valeant prouenire; exaudi me indignum, & hunc famulum tuum sanum & illæsum ostende. Hæc orante B. Vitale, factoque super eum Crucis signaculo, [signo Crucis sanat:] continuo qui iacebat surrexit, & procidens ad pedes eius, Parce, inquit, mihi, Sancte Dei; quoniam nunc cognoui & vidi magnalia in te, & quæ multorum relatione didiceram, veritatis robore fulcita non ambigo. Ipse egressus vnus ero de prædicantibus nomen tuum, virtutes magnificas reserans vniuersis. Tunc eleuans illum S. Vitalis, simulque orans in pace abire dimisit, glorificans Dominum, qui in Sanctis suis mirabilia operatur.

[9] Volo nunc, carissimi Fratres, varia & inaudita referre miracula, [confitentes peccata non onerat grauibus pœnitentijs:] quæ pius & misericors Dominus per beatissimum virum istum Vitalem dignatus est mirabiliter operari: erit enim hoc valde necessarium illis, qui aliorum, sarcinam in se portandam assumunt, & confitentibus sibi peccata sua & ex toto corde pœnitentibus satisfactionem volunt iniungere grauiorem. Ad sanctissimum, namque virum plures vndique confluunt, & peccata, quæ fecerant, sibi humiliter confitentur. Ille humanæ naturæ imbecillitatem pia consideratione videns, vniuscuiusque morbo, secundum quod eum ferre posse cognoscit, curationem adhibet salutarem; & ne succumbant oneri, quæ grauia sunt leuiori tritura moderatur: impotentes absoluit, alleuat aggrauatos, prouidens ne propter onera grauia & insustentabilia, sicut diuersæ multorum hominum mentes, in profunda perdantur ignorantia, & a desperationis dæmone pertrahantur: qui dum tanti Patris exhortationes admittunt, monitis acquiescunt, declinantes a malo, in bono pœnitentiæ se confirmant, & cōfirmati ad propria cum gaudio reuertuntur. Ex vicinis ergo regularibus duo sanctissimi Patres d Leontius de Petra & Hilarius de Galaso talia audientes, fuerunt non modice admirati, quonam modo B. Vitalis tantam remissionem indulgeret illis, qui sunt in grauioribus culpis. Existimantes autem illum tamquam idiotam, iter ad eum direxerunt volentes interrogare, qua ratione ita soluit eos, qui sua sibi confitentur peccata. Tandem in speluncam, in qua Sanctus manebat, peruenerunt & salutatione ad alterutrum facta, vir Deo plenus Vitalis caussam itineris intellexit. Gauisus est ipse, [& ita faciendum esse id exemplo edocet:] & benedictionis atque lætitiæ gratia mensam eis ad prandium parauit, & de his, quæ solitus erat ipse comedere, elixando decoxit, & illis apposuit: qui contigentem inde vaporem & odorē perpeti nequeuntes, a mensa protinus recesserunt. Hoc cum vidisset B. Vitalis dixit ad eos: Sicut ferre non potuistis cibi huius odorem, ita & impositas homines grauis pœnitentiæ leges nequeunt sustinere, & plurima eis exempla de hac eadem materia proponebat. Admirantes autem illi spiritalem huius viri sanctissimi voluntatem, viam, qua venerant, abierunt, omnipotenti Deo laudem ac gloriam referentes.

[10] Erat in his diebus vir quidā, timens Dominum, Basilius nomine, in ciuitate Barij principatum gerens; habens in ei adiacentibus oppidis potestatem. Hic diuina gratia plenus, affectu nimio tenebatur viros venerabiles & iustos audire, vt ab eis posset verba salutifera edoceri, totamque illam circumiens regionem, quod optabat, nusquam potuit inuenire. Tunc quidam ad eum veniens, sanctam & honorabilem vitam SS. Hilarij & Leontij, qui manebant in Turrensium pertinentijs, quos oculis suis viderat & auribus suis audierat, indicauit: qui protinus deprecatiuas & oratorias litteras fieri mandauit, & illis honorifice direxit Sanctis. Itaque litteris illius e Catapani cum mentis alacritate susceptis, [ad Principē Barij adductus,] egerunt gratias Deo, qui seruorum suorum dirigit vias rectas. Et diuina prouidentia tunc factum est, vt beatus & sanctus Vitalis ad eorum mentem redeat, & ad memoriam reuocetur. Continuo ergo venientes ad speluncam, vbi in Dei seruitio persistebat, rogauerunt eum, vt cum illis ad amante Deum Catapanum viam faceret. Annuit ipse, nolens tantorum Fratrum precibus refragari. Videns igitur Catapanus tres istos venerabiles & sanctos viros, eos officiosissime recepit; promittens & asserens quidquid ipsi præceperint se facturum. Sequenti enim die postquam venerunt, vocatus ab eodem Catapano S. Hilarius, illius cameras intrauit. Cum autem vellet ipse sua sibi confiteri peccata, & ab eo pœnitentiæ tempus recipere, S. Hilarius noluit quidquam solus præsumere; sed vocauit S. Leontium, volens ipsum huius in omnibus colloquijs interesse. Ingressus ille nequaquam hæc approbauit; [post excusationem humilem,] sed coram venerabili Patre nostro Vitale censuit referenda. Ab his ergo verbis dictorum Patrū cum Catapanus se nimis affligeret, accitus est S. Vitalis, qui postquam intrauit, & vocationis suæ caussam agnouit; protinus allocutus Catapanum, ait: Non fili, non a me indigno & vbique idiota debes ea petere, quæ tibi non est fas recipere: habes tecum Patres sanctos sacro vestitos sacerdotio: ego enim parum quasdam litteras noui, & f tunc sum ausus accipere Sacerdotium. Quod ergo mens tua flagrans amore Dei postulat, non a me sed potius ab eis accipias. Ad quem ille: A te Pater, inquit, a te volo recipere hoc; noui enim, quis sis, & tam ab illis quam a multis tua vita venerabilis prædicatur. [eū instruit:] Visa namque tanta B. Vitalis instantia, voluntate Catapani deuotissime præuentus, cœpit Dei amore super illum gratiam benedictionis effundere, atque pro suo desiderio cuncta, quæ poposcerat, adimpleuit,

[11] Post hæc præfatus Sanctus cum ipso & cum alijs multis sub quodam considens vmbraculo, cœpit verba salutifera prædicare. Ipso autem die ver serenitati gratissime arridebat, sed repente versa est in contrariam caussam, & obducto nubibus cælo irrumpunt tonitrua, coruscant fulgura, solitoque asperius pluuiæ cum grandinibus effunduntur. [in magna tempestate & strage] Ex hoc autem non solum in ciuitate, verum etiam in regione illa contigit immensam hominum & animalium multitudinem interire. Nec cessauit grando, donec ad equorum genua illius cresceret altitudo. Sed licet ingens hominum & animalium strages vbique facta fuisset, per virtutem tamen omnipotentis Dei & orationem sancti Patris nostri Vitalis, Catapanus nihil in hoc damnum sustinuit, nihilque huiusmodi est perpessus. [manet cum aliis illæsus:] Hominem enim non perdidit, animalia non amisit, & quod sine admiratione non dico, ad vmbraculum, in quo Sanctus manebat, non appropinquauit grando, pluuia non accessit. His Catapanus signis & miraculis inspectis, seruo Dei apposuit non modica donaria, & genuflexo ante eum rogauit & dixit: Accipe, quæso, Pater, accipe argentum & aurum, & quidquid est placitum tuæ sanctitati: incunctanter enim scio & oculata fide cognoui, quod veri Dei seruus existis, qui postulationibus tuis semper adesse dignatur. Sanctus vero Vitalis nec aurum ab eo, [pauca ex oblatis donis accipit.] nec argentum suscipere voluit, sed quasdam tulit secum iconas & vasa detulit, quæ tantum vsui ecclesiæ competebant. Postquam autem salutaribus monitis ac sacris eum exhortationibus docuit & instruxit, ad speluncam vnde venerat cum memoratis Patribus, gaudens & exultans in Domino, repedauit.

[Annotata]

a Turris & Armentum itidem oppida, eorumq; Dominus infra num 24 Tuscanius appellatur, & Turrensium etiam ciuitas sæpius nominatur, Sede olim Episcopali exornata.

b S. Lucæ Vitam daturi sumus 13 Septemb qui Armentum monasterium extruxit, & locum muniuit circa annum 970, [S. Lucas eremita.] mortuus anno 993.

c Caietanus sub horam nonam, vt tunc Itali more Orientalium numerabant. Erat hora post meridiem tertia.

d Vghellus ante citatus inter reliquias Tricaricensis Ecclesiæ asseruari ait SS. Lucæ, Vitalis, Hilarij & Ioannis de Gallaso Eremitarum, [SS. Leōtius & Hilarius] qui in vicinis solitudinibus vitam Euangelicam duxerunt: vbi loco Hilarij & Ioannis de Galasso forsan scribendum Leontij de Petra & Hilarij de Galaso. Ast Petra ibidem locus cum Turri & Armento infra coniunctus, vbi notatur Galichio in Chartis geographicis.

e

Catapan aut Catapanus idem est atque Præfectus atque Dux. Hinc Guillielmus Apuliensis lib. 1 Rerum Normannicarum in Italia ista canit

Cui Catapan facto cognomen erat Bagianus,
Quod κατα πᾶν Græci, nos iuxta diximus omne. [Catapanus.]
Quisquis apud Danaos vice fungitur huius honoris
Dispositor populi, parat omne quod expedit illi,
Et iuxta quod cuique dari decet, omne ministrat.

Lupus Protospata in Chronico ad hæc tempora sæpius memorat Catapanos, imo & Proto-Catapanum, qui hisce in partibus præfuerunt.

f Ita MS. Caietanus VIX.

CAPVT III.
Monasterium constructum. Miracula varia.

[12] Manens ergo beatissimus iste Vitalis Pater in prænotata montis spelunca, quoddam habitaculum reperit, quod iam pridem a S. Adriani & S. Nataliæ vxoris eius templum extiterat: [Monasteriū extruit:] quo videlicet reædificato & Fratribus congregatis, fecit ibi venerabile monasterium ad glorificandum omnipotentem Deum, & sine fine laudandum: ibi plura miracula faciebat, & operabatur innumeras sanitates: [sanat ægros?] nam per eius orationis suffragia multi læsi, multi cæci, multi dæmoniaci curabantur. Nec solum hoc, sed & plurimi de longe veniebant, cupientes peccata sua Patri sancto confiteri: [accurrentes docet:] ille vero tamquam fidelis ministrator & medicus, venientes ad se cum pietate suscipiebat, admonens eos & dicens: Quiescite, Fratres, a vestris malignitatibus, ab iniquitatibus cessate, & studete bene agere: ego enim pro vobis orabo Deum, vt de prȩteritis peccatis vestra confessio pura fiat. Audientes autem, ad eum omnes diligenter currebant, & relicta via sua mala, gratias Altissimo resonabant: admirantes quoque virum sanctum & ab eo multum adiuti, ad sua cum gaudio regredi festinabant.

[13] A commatre sua quædam mulier panem mutuo postulauit, quæ terribili iuramento respondit: Per Deum Iesum Christum non habeo panem in domo, sicut non vides serpentem in collo meo. Est enim consuetudo mulieribus terribile nomen Dei verbis mendacibus immiscere. Veniente autem hora, in qua prandere volebat infelix illa, intrauit vt panem afferret, [Mulierem ob periuriū diuinitus punitā, serpente collo eius affixo] & continuo serpens de cophino resiliuit, seque in collo mentitæ mulieris appendit pariter & inuoluit: quem videlicet serpentem continuo a latere mulier portauit ab octauo idus Martij vsque ad septimum Idus Madij, multa per medicos expendendo, & Sanctos innumeros visitando: cumque nihil proficeret, de sanitate sua cœpit pœnitus desperare. Quidam autem habitatores terræ dicebant illi: O filia, placeat tibi consilium nostrum, & eamus ad pedes & ad cellam Patris nostri Vitalis. Sicut enim pius & misericors Deus per ipsum plurimis est misertus, sic miserabitur & tibi per illius sanctissimas orationes, si ad eum perrexeris incunctanter. His auditis, infelix illa mulier iter arripuit, & ad triumphantes Martyres Adrianum & Nataliam cucurrit, & aliæ mulieres cum illa. Cumque venissent ad locum, seruum Dei contigit non adesse. Tunc ascenderunt suspiria, gemitus non quiescunt, & præ nimia tristitia fit omnis ad fletus resolutio: omnes dormitauerunt; tandem in atrijs omnes extra ecclesiam dormierunt: erat enim tum sero factum nam mox sanctus Pater noster ibat singulis serotinis horis ad lacum, & collotenus ibi tota nocte perseuerabat, mala corpori subministrans, [aduenientē ad monasterium cum aliis,] & secundum Apostolum subijciens carnem spiritui: propter quod accepit a Deo gratiam operandi miracula, & sanandi omnes, & peccatoribus spondet veniam, dæmonia pellit, mundat leprosos, illuminat cæcos, & secundum Euangeliū curat omnes languores. Hinc plerumque in figura senis Angelus Domini apparet in lacu, communicans illum Dominici Corporis & Sanguinis Sacramēto. [curat ad cellam suā duci,] Tunc S. Vitalis a lacu recedens, ad peragendas consuetas Matutinales laudes, monasterium ingressus est. Misertus autem, dum vidit mulieres foris iacentes in atrijs, dixit ad monachos: Vt quid non introduxistis illas ad cellas? Qui respōderunt: Absit hoc, Pater, a nobis seruis tuis, vt vsque in finem nō obediamus sancto præcepto tuo. Audiuimus enim a tuo veridico ore, quod inobedientia parit mortem. Tunc vocauit vnum de monachis, nomine Stilum, & dixit? Ducas eas ad cellam meam: ignem accende, ne horrore frigoris moriantur, ipsoque ita tamquam spirituali Patre ad Matutinales hymnos cum Fratribus excubante, calefactæ mulieres obdormierunt: vnaque ex illis inueniens zonam Sancti, apposuit eam ad caput infelicissimæ mulieris. O magnum & stupendum miraculum! [& attactu zonæ eius liberatam] Serpens sentiens zonam Sancti, continuo resiliuit, & ad terram de collo se proiecit, muliere præ dulcedine somni, quod sibi factum fuerat, ignorante. Regressus itaque S. Vitalis ab oratorio, & serpentem in terra iacentem reperiens, intellexit, quod diu vexata mulier liberata sit a flagello, & gratias agens, omnipotentem Deum glorificauit. Expergefactæ vero mulieres, & tantum miraculum intuentes, statim corruerunt ad pedes Sancti & vtraque manu pectora sua tundentes, dicebant: O Pater sanctissime, miserere nostri, pro nobis misellis Dominum exora, vt tuis meritis interuenientibus nostrorum recipiamus indulgentiam delictorum, & vitam acquiramus æternam. Ille vero secundum gratiam, quæ data est sibi a Deo, eas admonens, & exhortans, cœpit dicere mulieri: [admonet:] O filia, volo secundum vocem Euangelicam loqui tibi: Ecce sana facta es, iam amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. [Ioan. 8. 11] Omnes enim qui mentiuntur terribile nomen Christi, non effugient iram eius. Hæc & alia multa secundum Scriptura monens illas, in pace abire dimisit.

[14] Barbarorum autem multitudine deprædantium irruente, forte capta est b Calabria. Tunc quidam eorum prædæ cupidi abeuntes occupauerunt venerabile cœnobium S. Vitalis: [Saracenis, monasteriū inuadentibus] fugientibus itaque monachis, solus ipse remansit sanctissimus vir. Beatus ab Agarenis apprehenditur, multa sibi dura & aspera comminantibus. Interrogantes autem de rebus & animalilibus monasterij, in dæmonum facies transformantur, nihilque penes eum de his omnibus inuenerunt; nam simplicem semper cum Fratribus & inopem vestitum gerebat. Non enim intendebant serui Dei ad lucrum quadrupedum, non ad quæstum aliorum ferentium onera insistebant, non alijs negotijs acquirendæ pecuniæ incumbebant, vt ad consequendum ex lucris victum repleretur eorum indigentia, petentium alterius bona regionis, non plantabant vineas, [vnū, quod occidere eū vellet,] non possessionibus diuersi generis arborum inhiabant, non indumenta mollia affectabant, nec ad ceteras mundanas curas operam impendebant: quin nec de crastino cogitabant, sed neque thesaurum habebant. Cum igitur nihil eorum, quæ concupierant, reperissent, illum plecti capite decreuerant. Gladio barbari itaque ad decollandum Sanctum altius euibrato, repente nebula, sicut fumus, Agarenum ipsum inuoluit, quem terribilis & fulguris ignea flamma percussit, turbinis quoque ac densæ caliginis reuolutio vultum eius obumbrauit pariter & obduxit. Ille, mucrone de manu sua procul abiecto, sine voce corruit super terram. [in terram collapsum, signo Crucis erigit:] Cum autem vidisset S. Vitalis patratum a Deo miraculum, compatiens eius animæ, sicut erat amator, misertus est illius, & signo sanctæ & viuificæ Crucis barbarum signans, fecit illum surgere, dicens: In nomine Domini nostri Iesu Christi surge sanus, & ad socios tuos perge. Quid inde? Surrexit illico barbarus, & ad se reuersus, in faciem cecidit, & cœpit ad sancti Patris huius vestigia volutari; rogans illum & obsecrans, vt, quod aduersus eum iniuste præsumpserat, sibi clementer indulgeret ac remitteret. Barbari vero, qui erant eius socij, ad spectaculum stantes, stupore capti sunt vehementi; quoniam vbi factum est signum super speculatores, videbant flammam ignis stantem, & cælum tangentem. Sanctus itaque cum ipso perrexit ad illos, omnesque sibi cum tremore ac timore nimio occurrentes, adorauerunt pedes eius, implorantes, vt veniam sibi tribuat, & pro eis orare dignetur, quatenus illæsi ad suos comites reuertantur. Tunc S. Vitalis admonens eos præcepit & dixit: Cessate vlterius ab effusione sanguinis Christianorum, [socios eius monet] & nolite eorum habitacula captiuare: nam Deus omnipotens non vobis permittet hoc facere, vt illos videlicet destruatis, sed vult, vt, sicut bene eruditi & docti, derelinquant vias suas malas, & conuertantur & viuant in sanctis præceptis eius; non enim vult mortem peccatoris, sed vt conuertatur & viuat in ipso secundum cognitionem & pœnitentiam. Nam propter hoc Dei Filius inclinauit cælos & descendit in terram, atq; cum esset verus Deus, per immensam bonitatem suæ magnitudinis verus homo factus est: quæ quidem vos omnia penitus ignoratis, nolentes scire sacram & salutiferam illius præordinationem. Venturus est enim e cælo, quo ascendit, ad destruendam omnem superbiam, & elatos & blasphemantes sanctum nomen eius. [eisq; minatur,] Hic profecto deponet in breui, & ad nihilum valde rediget vestræ gentis elationem & audaciam: demerget vos ipsos infelices & miseros in abyssum, cum brachio quoque virtutis suæ, vtpote sanctus & fortis Dominus & excelsus & insuperabilis, vos dispergere non cessabit. Sicut olim vestrum Principem cum suo equitatu in mari rubro demersit, Tyrannum scilicet illum & duri cordis Pharaonem: similiter ira Dei subito veniet super vos, nisi recesseritis a populo Christiano. Ab his itaque verbis nimium perterriti barbari, diuini ignis præstolabantur vltionem. Erant enim genuflexi ad pedes Sancti, [in specie Angeli apparens,] promittentes ei se numquam Christianorum gentes vlterius expugnare; sed neque potuerant in eius personam intendere, quæ tunc illis in specie Angeli apparebat. Beatus itaque Vitalis in pace eos abire dimisit.

[15] Fama autem Patris huius sanctissimi longe lateque diffusa, de ciuitate Cassani virum quemdam, cui prolem natura negauerat, ad præfatum S. Adriani Oratorium destinauit: qui protinus humiliter ad pedes S. Vitalis prostratus, [alteri moliorem vitam inculcat:] delictorum suorum molem & enormitatem vitæ studuit explicare. Ipse vero compatiens Pater, & immensæ pietatis amator, sermonis ad eum exordium habuit: O frater, ne ignores te ipsum in his omnibus, quoniam benignum Deum & Patrem habemus, qui bonitatem diligit, qui peccata mundi suscipit, & semper, velut pius & misericors, delet, si in vijs eius ambulauerimus; declinantes scilicet a malo, & facientes bonum, multisque alijs pœnitentiæ modis secundum Scripturam sanctā, eum adorauerimus. Præceptaque Dei, quæ sunt ante legem, & in lege, & in gratia, demonstrabat: comminationes quoque & flagella, quæ in ipsis præceptis sunt, aperiens. Cum autem considenti secum illi talia prædicaret, vnde venerat, placuit sciscitari. Posthæc dignatus est ipsum ad cellam suam deducere, sibique copiosorum ciborum mensam apposuit: qui dum suorum magis verborum dulcedine quam escarum abundantia plenus esset, ingenituram & sterilitatem suam eidem Patri referens indicauit, [& prolem addicit.] credens quod per eius exaudibiles orationes impetrare valeat, quod optabat. Hoc verus ille Pastor audito, læto sibi vultu & comi voce respondit: O frater, ne quiescamus, nec summum Deum aliquando relinquamus, quia potens est vobis & in senectute fructum dare. Sicut dedit Annæ Prophetam Samuelem, Saræ magnum Isaac, & Sacerdoti Zachariæ Ioannem Baptistam: fecit enim Deus voluntatem se timentium. Talia igitur prædicando, B. Vitalis manus in cælo & oculos eleuauit, & orauit ad Deum, & deinde benedictione data, illum in pace dimisit, & ait: O fili secundum fidem tuam fiat tibi. Ille vero valedicens regressus est. Tunc diuina clementia operante, & interuenientibus meritis beatissimi Confessoris, filiam tribuit ei Dominus ad gloriam & laudem pietatis suæ, & eius ministri Vitalis. Procedente quippe tempore parentes adduxerunt illam ad Sanctum, qui facta super filiam & parentes benedictione orauit, dicens: Qui mundum fecit, ipse vobis gratiam largiatur, reuertimini cum gaudio.

[Annotata]

a Coluntur S. Hadrianus 8 Septemb. S. Natalia 1 Decemb,

b Lupus Protospata in Chronico asserit anno 986 Saracenos dissipauisse Calabriam totam, ad quæ fere tempora hæc referenda.

CAPVT IV.
Monasterium Rapollæ extructum. Obitus S. Vitalis.

[16] His atque alijs in loco illo patratis a B. Vitale miraculis, ab infestatione populorum & sæuitia paganorum secessit inde, cum discipulo & nepote suo Helia, [Migrat in partes Turrinensium,] qui dudum ad eum de Sicilia venerat, & abiens habitauit in partibus Turrinensium ciuitatis: vbi tempore non modico degens, quamdam fabricauit ecclesiam, multaque per eum Deus dignatus est ibi miracula demonstrare. Inde rursus profectus venit, & habitauit secus flumen in partibus ciuitatis a Rapollæ, ibi siluestrem nactus locum, [dein Rapellensium:] ieiunijs deditus, & orationibus semper intentus, suam constituit mansionem: in die siquidem montes, sicut consueuerat, sed discoopertus, percurrebat, & nocte ad collum vsque in gurgite peraquabat. [vbi monasterium cōdit:] Quid ergo? Intellexerunt monachi, vbi se agebat, & secuti post eum inuenerunt ipsum in prædicto loco, ibique monasterio constituto, secum vsque in vltimum vitæ suæ in bona & perfecta obedientia permanserunt.

[17] Congregatis autem Fratribus de eodem loco vniuersis, sermonem B. Pauli assumens taliter est locutus: [præuidens obitum, suos adhortatur;] Nolo vos ignorare, filij carissimi, viscera concupita & membra mea dilecta, quod resolutionis meæ tempus aduenit. Bonum certamen certaui, cursum consummaui, Fidem seruaui per gratiam Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, quid autem mihi contingat de cetero nescio: notum est Deo, quem amaui, quem desideraui, quem dilexi, quem irreuocabiliter sum secutus in confessione bona, quem in conspectu multorum testium nos ipsi confitemur. Nolite subiectiones abnegare, sacram institutionem custodite, regulas vitæ & confirmationis monasticæ incorruptibiliter conseruate. Cœnobium nolite dissoluere, a terrenis possessionibus abstinete, traditiones & præcepta sanctorum Patrum, Basilij scilicet & aliorum, nolite respuere. Nō efficiamini multorum lucrorum cupidi, non carnis propriæ amatores, non mundum aut quæ sunt in mundo diligentes, non murmuratores aut contentiosi, non multilo qui siue detractores aut inuidi: non adhæreatis ludentium personis, sed magis insistite ieiunijs, abstinentijs, lacrymis, macilentijs, genuflexionibus, lectionibus, psalmodijs, orationibus, petitionibus, ministerijs, & quietis cogitationibus, caritati non fictæ, humilitati, mansuetudini, castitati & omni bonæ conuersationi: verbis, operibus, cogitationibus studentes, quatenus Regi & Sponso nostro Deo bene placere possitis, vt ad inuiolabiles & secretas regni cælorum nuptias securi, & sine repulsa digni simus introire cum paranympho nostro Paulo, qui dicit: Despondi enim vos vni viro virginem castam exhibere Christo, cum quo sumus crucifixi mundo, & mundus nobis. [2 Cor. 11, 2] Si enim commorimur Christo, & conuiuemus & conregnabimus ipsi in secula seculorum, cum omnibus Sanctis sibi placentibus ab æterno.

[18] [constituit successorē:] Hæc & alia multa prædicans & præcipiens probatus hic magnus Agonista, substituit eis loco sui Ductorem & primum virum quemdam spiritualem & sanctum a vita monastica non errantem, habentem rerum diuinarum scientiam & Scripturarum, & scientem eos, qui pergere cupiunt ad Deum, conducere diligenter, a moribus & actibus Sancti non longius differentem. Huic itaque licet repugnanti tradidit sacrum illum rationabilium ouium gregem, secundum subiectionem debitam pascendum pariter & ducendum, sicut qui erat rationem de eis in die iudicij redditurus. Tunc S. Vitalis cœpit his verbis Ductorem istum instruere: Frater, prouide tibi ipsi, [ei monitu tradit:] prouide & vniuerso gregi, quem pascendum a Christo Pastorum Principe suscepisti, vt pascas illum in sanctitate & iustitia, probans, quid sit gratum & beneplacens Domino. Oportet enim Prælatum esse regularem, procuratorem, prædicatorem, mansuetum, amicabilem, perorabilem, gulosorum & lasciuorum vitia fugientem, nudum, purum sine macula; non elatum, non superbum, non adulatorem; constantem, malorum immemorem, non vagum, non multa cogitantem, vt Salomon dicit: Oportet etiam esse non cupidum auri vel argenti, quia radix omnium malorum cupiditas est: non repetitorem, quia nemo militans Deo, implicat se negotijs secularibus, vt placeat ei, cui se probauit: non personarum acceptatorem, non irascibilem; sed quietum, Dei & pauperum ac Fratrum suorum amatorem, discretum & ædificatorem boni operis eis, qui sibi volunt appropinquare, nihilque plus quam Deum honorantem: non ebrium, non percussorem, non simoniacum, non auarum, per quod indicatur idololatria, non odij seruatorem, non contradictorem, non cogitatorem & datorem proprijs & consanguineis, non mundi amatorem, non solum quærentem sua, sed quæ multorum. Non sis furiosus, non audax, & iracundus, sed mitis & moderatus, & noli delinquentem aliquem inaudire; non piger, neque pigris consentiens, qui volunt subuertere sacros Canones. Non pius semper & facile condescendens, quia cæcus si cæcum ducit, ambo in foueam cadunt: non te decet esse dulcem rationum secularium auditorem, ne delecteris vestibus pretiosis: nec oportet præhonorare personam alicuius potentis, super id quod pertinet fraternitatem, nec ab obseruatione sacrarum legum, & præceptorum recedas vsque ad sanguinem effundendum. Oportet enim te ponere animam, Nam bonus Pastor, ait Dominus, ponit animam suam pro ouibus suis. [Ioan. 11, 21] Non oportet multo tempore te manere extra monasterium, quia tota meditatio tua & cogitatio volvi debet circa monasterij desideria: oportet te quoque diligere Fratres, sicut Agnos Christi, fouendo eos & tamquam membra propria gubernando: non separabis vnum ab altero, sed eos sicut pater filios curabis, singulorum necessitates visitando. Ad te namque cura spectat & sanitas animarum & corporum cum dilectione & bona voluntate. Neque proprium cuilibet habere permittas, sed sicut Apostoli & Angeli Dei communem agant vitam, & sint omnibus omnia communia. Nam propter vniuscuiusque proprietatem rei fiunt contentiones, diuisiones vel incitationes omnium malorum. Quæ autem facienda contingunt tam spiritualia quam corporalia, non secundum proprium arbitrium & voluntatem, sed cum conscientia fiant & consilio maiorum, & eorum qui sunt digni reuerentia. Et in monasterio carnes comedi non permittas. Nec licet Prælato introitus omnis & exitus rerum monasterij procuratio, sed sola eius cogitatio sit cura animarum, & in quibus occupantur illi, qui sint præordinati ab ipso: ipse negotia dirigat grauiora, dixit enim Iethro ad Moysem in Exodo: Audi verba mea atque consilia, & erit Dominus tecum: esto tu populo in his, quæ ad Deum pertinent, vt referas quæ dicuntur ad eum, ostendasque cæremonias & ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, & opus quod faciant. [Exod. 18. 19 & seqq.] Proba autem de omni plebe viros potentes & timentes Deum, in quibus sit veritas, & qui oderunt auaritiam: & constitue ex eis Tribunos & Centuriones & Quinquagenarios & Decanos, qui iudicent populos omni tempore: quidquid autem maius fuerit, referatur ad te: & ipsi minora tantummodo iudicent, leuiusque tibi sit partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium Dei & præcepta omnia poteris sustentare, quod Moyses fecit. Tu ergo si hoc egeris, apparebis coram Deo placens. Oportet enim te esse assentientem & sustinentem, vrgendo sacrum gregem, diuinas scilicet & spiritales oues. Cumque volueris eos aliquid agere, tu primus incipias, vt qui te viderint humilia facere, doceantur.

[19] Hæc & alia multa dicens & prædicans nouiter ædificato Abbati, rursumq; cōfirmans Fratres, præcepit eis semper in monasterio permanere, [adhortatus Fratres] totaq; mansuetudine & deuotione subijcere se Prælato: valeq; illis dicto, gaudens & exultans, Deumque glorificans, extendit venerabiles pedes suos, & manus suas sanctissimas iungens, tradidit beatam animam suam sanctam in manibus sanctorum Angelorum, & obdormiuit in Domino, septimo Idus Martij, b sexta feria, hora prima noctis: [pie moritur.] sepultus est autem a Fratribus in eodem monasterio Rapollæ, ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi, cui honor & potestas per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a [Rapolla vrbs.] Rapolla ciuitas mediterranea Basilicatæ, proprios habuit Episcopos, nunc Melphiensi Sedi vicinæ vnita, in confinio Principatus vlterioris & Capitanatæ.

b Opinamur indicari annum 994, quando Cyclo Solis 23 littera Dominicali G feria sexta conuenit in diem Martij nonum.

CAPVT V.
Triplex corporis S. Vitalis translatio, Guardiam, Turrem & Armentum. Variæ reuelationes & miracula.

[20] De vita, lamētatione & obitu sanctissimi Patris nostri Vitalis, pro mei breuitate ingenij, stylo humili scripsimus: superest, opitulante Domino, vt scribatur qualiter gloriosum illius corpus de præfato monasterio vsque Armentum peruenerit. Cum itaque Dei famulus dissolutionem sui corporis cerneret imminere, & hoc diuina per Angelum reuelatione facta præcognouisset; [Ab Angelo de obitu præmonitus;] statim nepotem suum Heliam accersiri iubet, virum vtique prouidum & discretum, atque a sanctitate & bonis eius operibus non nimium discrepantem. Tunc alloquitur eum his verbis, & dixit: Fili mi, ecce ego senui, & secundū Apostolum tēpus meæ resolutionis aduenit: cursum consummaui. Fidem seruaui, incertus sum, si est mihi corona iustitiæ præparata: verumtamen post mortem meam sepelias corpus meum, & terræ terram tradas. [2 Tim. 4, 6] Quo peracto, nullam hic inferas moram, [mandat nepoti Holiæ secessum.] sed vade celeriter ad Turrensium ciuitatem, & esto ibi vsque ad annos triginta: ego namque, si coram Deo gratiam inuenero, & de eius fuerit voluntate, veniam ad te, meque illic videbis, & quid facere debeas indicabo. [& translationem sui corporis faciendam:] Oportet enim te huc redire & ad memoratum locum corpus meum transferre: nam ab vniuersorum Domino prospera sunt ibi non minima reuelanda. Cum autem hæc dixisset, vocauit ceteros Fratres, & eos vt in fide recta bonisque semper operibus perseuerarent, admonens & confirmans, in pace migrauit ad Dominum. [sepelitur:] Mox sepultus est in monasterio Rapollȩ quod idem ipse construxit, & fecit, multasque virtutes & sanitates gratia omnipotentis Dei operatus est.

[21] Præfatus igitur Helias dilationis obstaculo propulsato, recessit inde, & veniens, sicut ei fuerat imperatum, in Turrensium partibus habitauit; vbi ad honorem & gloriam summi Regis monasterium erexit, [Helias post 30 annos monitus,] & Fratres plurimos congregauit. Peractis autem, sicut perlectum est, annis triginta, hora quarta noctis apparuit S. Vitalis venerabili iam dicto Heliæ, alloquens eum in hæc verba: Surge fili, comple verbum meum, & ad vtilitatem multorum hominum tuamque laudem, diligenter satage meas reliquias huc afferre. Expergefactus itaque Helias, & verba, quæ iam sibi dicta fuerant a Sancto cum adhuc viueret, ad memoriam & mentem suam reuocans, suscitatis quinq; de venerabilibus Fratribus, cūcta, quȩ vidit & audiuit in somno, seriatim retulit in secreto. His auditis, monachi simul cum eorum Prælato, duobus assumptis fortissimis animalibus arripuerunt viam, quæ ducit Rapollam. Qui venientes ad venerabile eius sepulcrum cum ingenti timore adorauerunt, rogantes pariter & dicentes: O Sanctissime Pater, [cum sociis abit Rapellam:] licet nos peccatores indignissimus, tam mundum, tam sacrum corpus contingere; tuis tamen resistere non possumus imperatis. Vis ergo venire ad nos humiles, vis vt tuas venerandas reliquias sine repulsa ducamus ad patriam, vbi sudores multos perpessus es, & innumera pericula sustinuisti, & vbi plurimos qui erant in ignorantiæ tenebris, ad lucem & ad Dei notitiam adduxisti; vt & nos tui, te recipientes, gloriam pariter & laudem referamus Christo bonorum omnium largitori, teque magnificemus in secula? His dictis, circumspicientes cum sagacitate locum, foras exierunt, nec a monumento procul hospitium acceperunt. [Sancti corpus odorem suauem spirans,] Cum itaque sero factum esset, in profundo scilicet vespere, accedentes non sine formidine ad sepulcrum, occulte illud aperuerunt. O res admirabilis & stupenda! Nemo illorum, qui erant in monasterio, sensit quod est, iacebantque omnes, sicut lapides insensibiles, quia aggrauauerat eos somnus. Tunc ex illo venerabili corpore velut de paradiso deliciarum odor suauissimus exiuit, [auserunt,] aromata superans vniuersa. Perterrefactis omnibus & conterritis manifeste Sanctus apparuit, vires & animos illis subministrans: qui suscepta protinus ab eo inenarrabili virtute, corpus odoriferum apprehenderunt: erat adhuc sicut positum fuerat, integrum, scilicet imputridum, & forte neque capillus de capite eius ceciderat. Dixit enim Dominus: Eos, qui me glorificant, glorificabo. [1 Reg. 2, 30] Tunc aptauerunt illud in lecto, quod vulgari eloquio solent homines feretrum nuncupare; & animalibus imponentes, cum ingenti lætitia sunt reuersi, talem secum & tantum thesaurum, immensasque diuitias referentes.

[22] Mane vero facto, cum monachi ipsius monasterij Rapollæ ad consuetas Matutinales consurgerent laudes, [Rapollensibus frustra insequentibus,] & apertas inuenirent tam ecclesiæ valuas, quam sanctissimi Patris sepulcrum, & eius inspicerent venerabile corpus sublatum; contristati valde ex interni doloris angustia lamentari cœperunt, dicentes: Quis abstulit indeficientem thesaurum, nostrumque furatus est nobis Antistitem & Patrem? Heu, quam magnum & intolerabile damnum! Quare non magis fuimus morti traditi, quam sic essemus separati ab illo? Ad quem modo fugiemus? Quis intercedet pro nobis? Quis sanabit animas & corpora nostra? Hæc & his similia dicentes, nec vllam inde consolationem accipere valentes, egressi sunt cum festinatione per vias & semitas insequentes. Cum autem ablatum sibi thesaurum inuenire non possent, inanes & vacui sunt reuersi. Adimpletumque est illud Propheticum dictum: Dormierunt somnum suum & nihil inuenerunt. [Ps. 75, 6] [veniunt ad Petramperciatam:] Quid ergo? Monachi tamquam victoria potiti, cum sacris reliquijs ad quemdam locum, cui nomē a Petra-perciata, sicut Domino placuit, peruenerunt. Tunc ex diuina visione facta sibi per Angelum, acceperunt quod ibi esset Dominus famulum suum glorificaturus, & maxima per eum miracula ostensurus. Hæc illis Angelo reuelante, [inter cantus Angelorum,] dum visionem ad inuicem, quæ facta est, loquerentur, audierunt multorum Angelorum exercitum concurrentes, seque circumferentes, psallentes Domino & cantantes. Tunc reliquiarum transitio in tota illa claruit regione, cateruatimque omnes cum Litanijs obuiam exeuntes, quidam immaculatum corpus, quidam pedes, quidam sacras illius vestes deosculari certabant: multi quidem cæci, multi claudi, & multi qui erant longioris temporis ægritudine fatigati, [& miracula,] venientes illuc, adepti sunt sospitatem, & vexati ab immundis spiritibus curabantur. Hinc rursum profecti, sicut erat de voluntate illius sanctissimi Patris ad quoddam hospitium, prope Vicum b Guardiæ, peruenerunt: statimque fixerunt gradum animalia & steterunt. O quam admiranda sunt opera tua, Domine Deus! quanto potioribus flagris animalia ire compelluntur, tanto magis manent immota: neque, quod hic gestum est, minori fertur admiratione dignum, quam vetus historia Balaam. Ioannes itaque c Turritanæ Sedis Antistes, cum talia audisset, repente conuocato Clero, [occurrunt Episcopo Turrinati:] coadunato populo, mulieribus simul & pueris congregatis, ad honorem sancti Patris huius, non sine thymiamatis & luminaribus festinanter occurrit: vidensque sacrosanctum illius corpus immobile, contristari cœpit & mœestus esse, consilium adunare cupiens, quonam modo posset ad suum Episcopium deportare. [corpus immobile sepeliunt,] Tunc iubet currum fieri, vt cum mundo illud grege, adhibitis quoque magnis viribus, ad supradictam ducatur Turrensium ciuitatem. Parato ergo curru & populo Kyrie eleison altis vocibus acclamante, contingentes feretrum, in quo Sanctissimum corpus iacebat, [extructa ecclesia:] vt imponerent currui, mouere nullatenus valuerunt: effectum enim erat ponderosius ferro multo, & innumerabili grauius plumbo. Cum ergo cognouissent, quod tunc ille non placeret Sancto Dei cultus; Episcopus & Helias reuerendus Sacerdos inuoluerunt corpus in quodam pretiosissimo vestimento, ibique in nouo sepulcro, quod tunc factum est, illud honorifice posuerunt: vbi ad honorem Dei & eius Matris fabricata est ecclesia, multaq; nunc vsque per eum fiunt miracula. Quot autem & quanti sint tunc curati a diuersis ibi languoribus, impossibile est præ nimia multitudine chartis tradere vel scriptis comprehendere.

[23] Positis iuxta Guardiam sacrosanctis reliquijs, de Sicilia propter peccata populi, Deo permittente, venerunt immundi & spurcissimi d Agareni totam terram deprædantes & deuastantes, trahentes filij Ancillæ filios Liberæ in seruitutem. Tunc irruit super inhabitantes Italiam formido & pauor. [sub Saracenorum incursionē,] Fugientibus itaque cunctis, nitebantur alij per castella, alij per loca natura munita, imminentia pericula declinare. Tunc Ioannes Turrensium Sedis Antistes, vir vtique magni meriti & multa honestate præfulgens, cum Clero & populo consilium inijt, quomodo corpus illud sanctissimum ad suam posset deducere ciuitatem, bonam in hoc habens considerationem, quod eidem ciuitati fieret e Epicurius maximus & defensor. Continuo consilium operibus comprobarunt, & consequente die, quadam Parasceue ad sepulcrum Sancti cum ingenti properant lætitia, & a tertia ipsius diei hora vsque ad mane sequentis diei Sabbati orationibus & vigilijs deuotissime insistentes. Tunc Episcopus arrepto malleo ferreo, conabatur tabulam lapideam monumenti frangere. Considera nunc, lector, & attende virtutem Sancti: omnibus cooperantibus, nihilque pro suo desiderio proficientibus, nulla vis, nullus ictus læsit tabulam illam, sed mansit illæsa, nec vllo mota est hominis ingenio. Stupore igitur capti vehementius vniuersi, quid agerent ignorabant. Spiritus autem sanctus, [corpus initio resistens,] qui loquitur per Prophetas, Episcopum inspirauit, ponens hoc in corde suo: quod ad mundos munde conuenit accedere. Mox emissis omnibus extra, solos illos, quos esse nouerat munditiæ amatores, Clericos scilicet & monachos, secum retinuit: qui flexis in terra genibus, & erectis in cælum luminibus, non sine lacrymis orauit dicens: Domine Deus noster, qui sedes super Cherubim, & intueris abyssos, qui omnia facis ad salutem nostram, [facta oratione,] & reliquias Patriarchæ nostri Iacob, rursumque dilecti filij tui casti & speciosi Iosep in fortitudine & gloria multa ab Ægypto voluisti in Palæstinam transferri, reliquias S. Ioannis Chrysostomi per triginta annos a Comana in ciuitatem Cōstantinopolim ad salutem hominum deduxisti; Tu respice super nos, & da nobis inexhauribilem hunc thesaurum, quem ad custodiam & robur nostræ ciuitatis cupimus inuenire: fac omnipotens Deus, vt non appareamus spe nostra vacui & expertes, quatenus semper glorificemus magnum & venerabile nomē tuum. Respondentibus Amen, repente concursus est locus, sepulcro per seipsum aperto. [submota plebe.] Inuentum est itaque venerabile corpus illud, habitu vestitum Angelico, absque carne quidem; sed ossa eius erant adhuc dura & valida, & splendentia sicut stellæ. Erat quoque sua venerabilis dextera manus integra & illæsa, & digitis velut ad signandum dispositis, cunctos benedicere videbatur. Tunc præfatus Episcopus & monachi ineffabilem percipientes odorem, [facile differtur Turrim,] cum ingenti gaudio & timore, in quodam ligneo scrinio nouiter facto pretiosas reliquias posuerunt. Hi, qui foris stabant, odoris fragrantiam sentientes, Kyrie eleison magnis vocibus clamare cœperunt. Deinde quatuor venerabilibus Presbyteris ferentibus scrinium, reuersi sunt omnes in ciuitatem, & glorificantes & benedicentes Deum; & sanctum Confessorem, posuerunt illud cum reliquijs & vestibus suis in templo, quod ædificauerat, ad læuam scilicet ciuitatis versus Orientem: innumeraq; tunc ibi curata est multitudo languidorum, vbi florent iugiter orationes eius, per virtutem Dei & Domini nostri Iesu Christi.

[24] [a Comite Tuscanio,] Posthæc contigit eo tempore Tuscanium quemdam, filium Rabdi (sic enim cognominabatur) in regione illa dominatorem esse in terris Turris, Armenti & Petræ, aliorumque quorundam locorum: qui in animo suo posuerat corpus beatissimi Patris nostri Vitalis de Turre in Armentum transferre. Cum palam hoc facere non valeret, assumptis quodam die secum militibus Armenti, finxit se longius profecturum. Arrepta itaque via, quæ ducit ad Turrem, cum iam essent prope ciuitatem, relictis foras militibus, vno tantum contentus Comite, qui erat eiusdem intentionis, voluntatis & eiusdem consilij non ignarus, ecclesiam adijt, ostendens se tamquam ad adorandum venisse. Tunc vocato Sacrista, cum omni mansuetudine dixit ad eum: [simulata veneratione,] Affer mihi, Pater, affer reliquias Sancti: quia volo eas cum veneratione debita osculari, vt certum iter meum per ipsum prospere dirigatur. Mos est enim latronum intendentium semper malum, admiscere mendacia veritati. Sacrista vero, sicut vir iustus & venerabilis Sacerdos, in simplicitate sancta se agens, totum statim aperuit scrinium, & posuit coram eo. Comes itaque Tuscanius subito mansuetudinem in feritatem conuertens, toruo vultu ac minis compellit Sacristam, & dixit: Si ciuitatem vertis in tumultum, caput tibi auferam, & totum puniam genus tuum. Tunc Sacrista videns se in hoc facto positum, & iniquitatem cordis illius attendens, [postea minis Sacrista intentatis,] solitudinem quoque ciuitatis considerans, & virorum absentiam cogitans (erat enim tempus metendi, quando cuncti homines exeunt, iuxta Dauid ad opus suum & ad operationem suam, vsque ad vesperam) cum nesciret aliter cruentas manus euadere tanti viri, permisit hoc fieri, & dixit se silentio pertransire. [Ps. 103, 22] Claur igitur de manu eius violenter surrepta, & occultato sub chlamyde scrinio, egressus est de ciuitate, paucissimis quibusdam viris ibi repertis, mulieribus autem plurimis. Exeunt ex his quædam secundum consuetudinem ad plateam, [corpus ausertur,] vt honorem Domino suo deferant: aspiciunt aliæ per fenestras, & quoniam ob pondus, quod latebat sub pallio, grauior solito cernentibus videbatur, scandalizatæ sunt omnes, & ex tristi habitu Sacristæ caussam protinus perpenderunt. Ea propter mulieres cœperunt primum percunctari Sacristam, quænam sibi caussa foret mœstitiæ, & vnde tantarum effusio lacrymarum: constat enim mulieres percunctatrices esse. Quid multa? In vna hora omnibus, quod acciderat diuulgatur: [frustra ingemiscentibus Turriensibus:] tunc facies & pectora tundunt, & ad fletum pariter resolutȩ modicum insecutȩ fuerunt, amissionemque tanti Patris cœperunt lamentari, dicentes: Heu, heu, quanta nobis iniustitia, quantumue damnum acciderit, verbis exprimere non valemus. Non enim ab Agarenis, non ab aliqua natione seu gente; sed (proh dolor!) a nostro Domino sumus hodie spoliati: recepimus quippe damnum grauius omni damno, a proprio sumus orbati Patrono, a communi medico separati. Hæc & his similia lamentabantur vsque ad vesperam mulieres: viri autem ab opere messorio redeuntes, & spoliationis & deplorationis caussam percipientes, quidam amare flebant, quidam alta suspiria depromebant. Tunc contra Dominum suum insurgere voluerunt; [Armenti collocatur in Ecclesia S. Lucæ.] sed a Religione sunt prohibiti iuramenti, & sic ingentem hanc tristitiam duxerunt æquanimiter tolerare. Milites vero, qui foris expectantes manserant, suscipientes sanctum corpus, cum maximo gaudio remearunt. Cum autem ventum esset ad locum, qui Vigilia nuncupatur, Armentum respiciendo, Litania solenniter ordinata, processit obuiam populus vniuersus. Tunc qui portabant steterunt, & facta est ab omnibus communis oratio, clamantibus Kyrie eleison. Cumque iam diu in oratione perleuerassent, genu flexo scrinium adorantes, ipsumque cum gloria & honore suscipientes, ad templum beatissimi Confessoris & pijssimi Patris nostri Lucæ duxerunt: ibique corpus illud pretiosissimum honorifice condiderunt. f

[25] [S. Vitalis solatur Turrienses.] Post tres autem dies apparuit S. Vitalis in somno quibusdam reuerendissimis personis Turriensium incolarum, confortans eos & dicens: Quare ciuitas sic mouetur propter me quotidie, & suspirat? Nolite, filij, nolite contristari amodo, sed exultate potius & gaudere, quia etsi placuit quadam ineffabili Dei dispositione, corpus meum esse cum fratre meo Luca; non sum tamen a ciuitate vestra spiritu segregatus. Hac ergo reuelatione patefacta, cognitisque postmodum virtutibus, quas secundum vniuscuiusque desiderium operabatur in eis, de mœrore lætitiam, de tristitia gaudium, de tribulatione fuerunt consolationis remedium consecuti.

[26] [Acta Latine reddita] Facta est autem hæc de Græco in Latinum translatio Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo nonagesimo quarto, mense Iulij XII Indictionis, Pontificatus sanctissimi Roberti, Venerabilis Tricaricensis Episcopi g anno nonodecimo, ad laudem & gloriam summæ & indiuiduæ Trinitatis, [anno 1194.] nec non ad honorem eximij Confessoris & præcipui Eremitæ Vitalis, cuius nos adiuuemur meritis, protegamur auxilijs, orationibus muniamur nunc & semper in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a [Petra-perciata.] Petra-perciata seu parciata, id est, pertusa, in alio codice apud Caietanum pretiata, videtur ea esse, quæ Italis Petra-fesa, infra Potentiam vrbem in Apennino monte, versus Principatum Citeriorem: & reliquum iter correspondet. Distat a Rapolla circiter 30 millibus passuum.

b [Guardia vicus.] Guardia vicus distat a Petra-fesa sedecim circiter, & a Turri octo millibus passuum.

c Turritanæ Sedis Episcopalis, ne quidem memoria est apud Vgellum: videtur perijsse per Saracenorum incursiones; [Turrotanus Episcopatus.] & eius loco erecta anno 1068 Sedes Tricaricensis: cui modo subest.

d Lupus Protospata Anno 1031, inquit, mense Iunij comprehenderunt Saraceni Cassianum, & tertio die mensis fecit prælium Potho (alijs Protocapanus) cum Saracenis, [Cassanum vrbs.] & cæciderunt Græci, seu Christiani. Est Cassianum seu Cassanum vrbs vicinæ Calabriæ, alia in vicina Barriensi ditione. Vnde ad hæc tempora videntur hæc referenda.

e Επίκουρος, & Ἐπικούριος Græcis auxiliator, quod etiam epitheton Apollini datum.

f Asseruari modo reliquias SS. Lucæ & Vitalis in ecclesia Cathedrali Tricaricensi supra diximus.

g Creauis ergo Robertus anno 1175 aut sequente, testis interfuit anno 1177 mense Februario, initi coniugij inter VVillelmum Regem Siciliæ & Ioannam Angliæ Regis filiam: & anno 1179 adfuit Lateranensi Concilio sub Alexandro III. Nec diu post hic relatum annum superfuit, quia Henricus successor anno proximo 1195 subscripsit Florensis cœnobij priuilegio ab Henrico VI Imperatore concesso.

DE B. CATHARINA BONONIENSI VIRGINE ORDINIS S. CLARÆ, BONONIÆ IN ITALIA.

ANNO MCCCCLXIII.

[Praefatio]

Catharina Bononiensis, Virgo Ordinis S. Claræ (B.)

[1] Inter illustriora Italicæ pietatis monumenta, ad quæ ab exteris regionibus appulsi hospites consueuere deduci, haud sane postremum est, incorruptum Virginis Catharinæ corpus; quod Bononiæ religiose accedentibus offertur spectabile, per crates vitreamque fenestram, in eo pariete, [Corpus incorruptum,] qui latus ecclesiæ Dominci Corporis dextrum separat at ab interiori sacello, in quo ipsa viuenti similis (nisi quod partium patentium color obfuscatus ad nigredinem vergat) mollisque adhuc & tractabilis considet, diuina dumtaxat sustentata virtute, quod anno MDCLX illac transeuntes nostris ipsimet oculis venerabundi aspeximus, ante eam consistentes aram, ad quam Sacerdos, [conspectum a nobis.] in Beatæ honorem Deo facturus sacrificium, solet consistere: vnde per prædictos clatros directus in sacrum illud ac venerabile pignus offertur conspectus. Vidimus autem habitu, regia magnificentia apparato, indutam, sic vt manus super sedentis sinum expansæ, annulisque pretiosißimis compluribus ornatæ, dextera quidem argenteam cum Crucifixo suo Crucem sustineat; sinistra vero subiecto incumbat libro: qui vel ipse ille est, quem de septem Armis spiritualibus propria manu conscripsit, gemmeo inclusus operculo, vel alius eumdem repræsentans.

[2] Vitam illius conscripsere varij, vt in præfatione ad Vitam secundam videbimus. [Vita intra annum 50 a morte scripta,] Antiquißima habetur ea, quam anno seculi præcedentis vndecimo, quinquaginta fere annis post mortem, absque suo nomine vulgasse dicitur Frater Dionysius Paleotti ex Ordine S. Francisci de Obseruantia: quamque vna cum prædicto de septem Armis spiritualibus libro, Latinam fecit e vulgari Italico, & typis Hieronymi de Benedictis vulgauit anno MDXXII Ioannes Antonius Flaminius Foro-Corneliensis, vir cultißimæ (vt ea ferebant tempora) litteraturæ: quem sacris eiusmodi commentationibus haud illibenter stylum impendisse, testabuntur Vitæ Patrum inclyti Ordinis Prædicatorum, ijsdem typis anno post hanc Vitam sexto subiectæ.

[3] Suum ille quidem nomen velut auctoris Vitæ isti præfixit: non tamen dißimulauit Interpretis se munere dumtaxat functum, [interprete Flaminio hic edita,] quando eidem subiecit Fratris Francisci Castrocarij epistolam, maturam vtilißimi operis editionem postulantis, hoc exordio: Ede quæso, Flamini doctissime, opus illud diuinum, quod de Catharinæ posterioris laudibus, licet ex patrio sermone in Latinum transtuleris, composuisti tamen nuperrime & protulisti: id enim lectissimis verbis & grauissimis sententijs sic ornasti, vt diuersum in eodem, alterum a semet existat. Eam Vitam hic damus primo loco, [alia posterior cur prætermissa:] anno MDCLIII tertia vice recusam atq; ab Admodū Reuerendo Domino Simone Santagatha, Sacerdote Bononiensi dono acceptam; cuius etiam beneficio & ductu ad omnia vrbis sacraria vsi, hoc inter cetera præclarissimum vidimus. Eamdem Vitam vna cum libello ipsius & miraculis ex Latina Flaminij versione Gallicam fecit N. de Soulfour, & Sanctimonialibus D. Claræ dedicatam Parisijs impreßit anno 1597 typis Guilielmi de la Nouë.

[4] Quoniam porro in hac prima Vita plurima deficere videbantur, defectus illos ex parte suppleuit anno 1595 Reuerendus D. Christophorus Mansueti de Monte-claro, [nouissima & accuratissima Vita que!] historica pleraque ex libello prædicto Vitæ priori interserens, quam sic interpolatam eo, quo diximus anno iterumque quadriennio post Bononiæ subiecit prælo Ioannis Baptistæ Bellagambæ. Quia tamen Christophorus, præter accepta ex prædicto libello (quem maluerant alij seorsim vna cum Vita imprimere quam eidem admiscere) & præter aliquot recentiora miracula, ante annum sexcentesimum patrata, noui fere habet nihil, vnde Vita diuersa debeat potius dici quam prior interpolata: satis habuimus indicasse auctorem & tempus; quamuis eamdem Latine redditam haberemus, a Matthia Thannero Carthusiano, & Friburgi Brisgoiæ excusam anno MDCXXVIII: quam quidem tanto facilius æquiusq; fuit a nobis prætermitti, quod in manibus esset non tam verbis quam rebus prolixa, eademq; accuratißima scriptio Iacobi Grassetti e Societate Iesu, Bononiæ impressa seculi huius anno vicesimo; quam quomodo & quatenus Latinam fecerimus, post auctoris ad secundam Vitam præfationem distincte explicatum Lector reperiet. Ex illius porro capite vltimo, quæ ad cultum B. Catharinæ Ecclesiasticum spectant, hic coniuncta lege.

[5] Quatuor hoc in genere indulta Clemens VII Pontifex Maximus promulgauit, [B. Catharinæ Clemens VII.] tempore non vno, quorum hæc summa est. De sancta vita ac morte Dei famulæ Catharinæ, & miraculosa corporis incorruptione, eiusque exhumationem secutis prodigijs plene instructus Sanctissimus Dominus; qui ipse, in comitatu Caroli V Imperatoris inuictissimi, eadem ipsa suismet oculis Bononiæ vsurparat; amplam perpetuamque facultatem concessit Sanctimonialibus monasteriorum Corporis Christi & S. Bernardini Bononiæ, aliorumque duorum ijsdem nominibus Ferrariȩ, [Officium & Missam propriam concedit,] solenniter celebrandi illius, tamquam Beatæ, festum, VII Idus Martij: idque Officio proprio & Missa particulari, per deuotos quosdam Religiosos compositis ordinatisque, & a Magistro sacri Palatij Romæ approbatis: eiusdemque Commemorationem faciendi omnibus & singulis anni diebus. Concessit præterea, vt prȩfata Missa in quatuor illis ecclesijs dici possit a quocumque seu Regulari seu seculari Sacerdote: non tantum in die ipsius festo, sed etiam alio quocumque die, quo dici possunt Missæ Votiuæ, iuxta Regulas atque instructiones Missalis Romani.

[6] Cogitabat vero ad solennem B. Catharinæ canonizationem procedere hic Pontifex; idque ipsum facturum se viuæ vocis oraculo addixerat: [ea sub Sixto V reformatur,] sed maximi motus publici priuatique, quibus exercitum habuit totum (vt passim constat) sui Pontificatus spatium, nequaquam ei permisere, vt bene cogitata in effectum deduceret. Post aliquot deinde annos renouatum reformatumque est Breuiarium atque Missale Romanum, tempore Pij V Pontificis Maximi; ex cuius decreto necesse fuit Officium & Missam, quæ Clemens probarat, ad formam innouationis prædictæ reduci; quod sub Pontificatu Sixti V est factum: de cuius mandato eadem recensita reformataque, prælo typographico subiecta sunt anno MDLXXXVII: & ab eo tempore in hunc vsque diem, ea forma seruatur, quoties noua opus est impressione.

[7] Denique Illustrissimi Cardinales Congregationis Sacrorum Rituum, expenso denuo miraculoso corporis incorrupti, etiam his nostris temporibus, statu, [nomen inseritur Martyrologio Rom.] iudicarunt B. Catharinæ nomen Martyrologio inserendum, ex quo diebus singulis in sacris precibus Ecclesia recitat Sanctorum ac Beatorum quotidie occurrentium nomina: procurantibus negotium istud Illustrissimis Cardinalibus Gesualdo & Paleotto, qui rem ad Congregationem primum, deinde ad Romanum Pontificem Clementem, Papam eius nominis octauum, retulere: qui viuæ vocis oraculo sanxit, vt quod censuerat Congregatio executioni mandaretur. Itaque condito decreto XII die Augusti, anno vero MDXCII inserta sunt Martyrologio Romano hæc verba: Bononiæ B. Catharinæ Virginis, Ordinis S. Claræ, vitæ sanctitate illustris; cuius corpus magno cum honore colitur.

[8] Quod ad P. Grassettum, Vitæ posterioris auctorem, attinet, is post annos quadraginta quatuor, [P. Iacobi Grassetti elogium.] magna cum doctrinæ tam humanioris quam seuerioris commendatione & singulari integerrimæ vitæ exemplo, actos in nostra Iesu Societate diem suum Arimini clausit fere sexagenarius anno MDCLVI. Præcipue autem in eo eminuit & admirationem tulit promptitudo in parendo, profitenti ex ea cuncta sibi recte procedere: eiusq; luculenta dedit argumenta etiam in extemporaneis & arduis parendi occasionibus: successus certe in ijs, quæ iniunxisset obedientia, minime vulgares habuisse vel ex hac Vita colligas, quam simili obsequendi studio ab eo scriptam fuisse ex eius ad lectorem proloquio manifestum est.

VITA
ex Italico Latine reddita
per Ioannem Ant: Flaminium Foro-corneliensem.

Catharina Bononiensis, Virgo Ordinis S. Claræ (B.)

INTERPR. FLAMINIO.

CAPVT I.
B. Catharinæ vita Ferrariæ acta, virtutes, tentationes, fauores diuini.

[1] Catharina Virgo, cui Bononia materna patria Bononiensi cognomentum indidit, patrem habuit Ioannem, [B. Catharinæ parentes,] ex nobili Vigrorum familia, Ferrariensem ciuem, præclaris insignem dotibus virum, ac litteris ornatissimum, vitæ ac morum integritate memorabilem; qui suis virtutibus magno in honore apud Nicolaum Estensem, Ferrariæ Principem, fuit, ac propterea in publicis muneribus fere semper occupatus: matrem vero Bononiensem viro non dissimilem. Sed quales ipsi parentes fuerint, coniecturam facere quilibet ex filia potest. Matri Beneuenutæ nomen fuit. [natiuitas,] Nata est Bononiæ sexto Idus Septembris, die natali Mariæ Virginis Dei Genitricis, anno ab aduentu Christi decimotertio supra millesimum & quadringentesimum: cuius natiuitatem nocte, quæ felicem partum præcessit, ipsa Dei Mater Ioanni eius patri, qui tunc erat Patauij, præmonstrauit, & futuram ingens in toto orbe terrarum lumen prædixit a. Nullum nata vagitum (sicut infantes solent) edidit, neque per totum triduum vel lactis aliquid, vel alius nutrimenti quicquam gustauit; magnum profecto sanctitatis & austeritatis futuræ præsagium. [pueritia Bononiæ,] Bononiæ primos ætatis annos egit: nam ipsa in quadam epistola se Bononiæ natam & educatam asserit b. Patris dein iussu Ferrariam a matre perducta, cum Margarita antedicti Principis filia familiarissime vixit. Erat illi in teneris annis senilis prudentia, modestia singularis ac mira venustas, & morum elegantia; vt facile iam tum appareret, fæminam rari exempli futuram.

[2] Sed cum delicias omnes, opesque & quicquid delectare mortalium animos in hac vita solet, [adolescentia Ferrar æ acta.] aulamque Principis c fastidiret puella, cuius mens tota in cȩlo diuersabatur; non prius destitit, quam permittentibus ipsis parentibus d monasterium Corporis Christi, sacrarum Diuæ Claræ Virginum, ingressa est; vt tota se Christo, quem dies noctesque cogitabat, amotis omnibus impedimentis, [S. Claræ institutum amplexa,] dederet. Annus erat ille ab aduentu Christi vigesimus tertius supra millesimum quadringentesimum e, ætatis vero illius vndecimus. Semota igitur ab omnibus rerum terrenarum occupationibus, tanto animi ardore famulari Deo cœpit, vt illam mirarentur omnes, & qualis cito euasit, futuram præsagirent. Tanta inerat illi mansuetudo, tanta erga omnes, quibuscum viuebat, reuerentia obedientiaque, vt amabilis & gratissima breui cunctis fieret, &, quamquam in puellari admodum ætate, etiam venerabilis. Ingens illi rerum omnium, præterquam earum quæ Deum respicerent, [claret virtutibus,] contemptus. Parentum ac propinquorum omnium cogitationem & curam omnem statim deposuit, vt nihil aliud quam Deum amaret & cogitaret. Peccatorum illi assidua cura, & incredibilis commiseratio; atque ob id frequentes pro ijs apud Deum preces: quorum quidem quantopere salutem cuperet, vno at insigni & memorabili sane indicio potest intelligi, quod ardenter optabat, ac ita Deum precabatur, vt etiam damnatorum in inferno omnium in se vnam, ac in profundissima quidem inferni parte, supplicia transferrentur; vt per suam vnius damnationem ceteri pœnis eximerentur, & salui fierent: & hoc ipsa in suo diuino opusculo, quod de vernaculo sermone in Latinum proximis diebus nos traduximus, scriptum reliquit.

[3] Vbicumque & cum quibuscumque esset, aut de Deo aut cum Deo loquebatur; vt in terris quidem corpus, mens in cælo semper versaretur. Et, quamquam grauissimis vrgebatur tentationibus, ac pene intolerabilia ferebat antiqui hostis certamina; quia tamen tam patienter quam libenter illa pro Christo sustinebat, hilari fere semper erat facie, & temperata grauitate lætanti similis. Nullum tempus illi vacuum elabebatur, scienti, nullius æque rei reddendam nobis esse Deo rationem quam temporis. Nullum ex illius ore verbum excidit inane, & quod aliquo pacto audientem posset offendere. [inprimis humilitate,] Ita cunctis in rebus admirabilem se cunctis præstabat, vt omnium in ea virtutum exempla conspicerentur. Sed præcipua illi cura esse videbatur, pro Christo ab omnibus contemni ac pro nihilo haberi; ideoque se stultam existimari ac dici cupiebat; &, quemadmodum ipsa se credebat, ita iudicari ab omnibus contemptibiliorem cunctis mortalibus optabat. Incredibile dictu est, quantopere ipsa se sperneret, ac sperni ab omnibus cuperet, vt Christo plurimum placeret, & illum hac in re potissimum imitaretur; cuius quidem sciebat totam vitam nihil aliud esse quam veræ & consummatæ humilitatis exemplū, ac propterea in Euangelio dixisse: Tollite iugum meum super vos, & discite a me, quia mitis sum & humilis corde. Et certe nulla est virtus, qua se Christianum quis profiteri verius queat. Sancta igitur Virgo, quæ nihil aliud magis studebat, quam vt per hanc virtutem gradiens, Deo maxime placeret, ac vera imitatrix Christi fieret, omne suum in hanc studium ac diligentiam contulerat: quod sane est verissimum ac firmissimum vitæ ac religionis Christianæ fundamentum; quod si tollatur, vt ceteræ virtutes vel desint vel corruant necesse est. Per hanc fecere iter, quicumque ad cælum peruenere & perpetuam adepti sunt requiē. Ob hanc illa dictis factisque omnibus incredibili quodam modo mitem se ac mansuetam ostendebat, vt nihil illa diceret vnquam aut faceret, quod mirificæ humilitatis exemplum non præberet. Induebatur ob id vilissime, vt quæ omnium se infimam duceret, & cunctas sibi præferens illis se submittebat, ac parere omnibus maxime studebat. Vilissima quæque sibi deposcebat ministeria. Denique tam recte valentibus quam ægrotantibus, tanta caritate ministrabat, & operam suam tam hilarem, adeo promptam præstabat, vt nihil tam laboriosum aut tam sordidum foret, quod illa refugeret.

[4] Hinc sequebatur magna illa & insignis virtus, quæ totius religionis tenacissimum est vinculum & stabilimentum obedientia, [obedientia,] cuius admirabile quidem exemplum ipsa se præstitit: quæ cum ad omnium iussa promptam se & paratam semper exhiberet, & quædam ex sacris Virginibus, vel imprudentia quadam vel commiseratione mota, illi dixisset, ne tantopere laboraret, nec sic omnibus se subijceret, vt facta cunctarum ancilla videretur; placide admodum ipsa & læto vultu respondit: At ego quidem mearum dominarum & Christi sponsarum ancilla sum. Hæc mea est gloria & requies, pro vnaquaque laborare; ne panem doloris comedam, & pauperum sanguinem in meam perniciem bibam. Cumque magnum iam sibi ex hac virtute nomen comparasset, & aliquando illam experiri, qui ei præcipere poterant, vellent; iussere, vt exuta vestibus ad matrem suam nuda iret, & inde nuda reuerteretur. Parere illa continuo cœpit, ac se vestibus exuebat: sed statim iussa est, ne faceret. Iussa etiam aliquando est, vt se saltu in medium ignem mitteret: extemplo parebat, sed retracta est; vt mirari non sit opus, si tam crebro, tam libenter, ac tam anxie ipsa in suo libello, cuius paullo ante mentionem fecimus, de hac virtute verba faciat, & vnam ceteris anteponat; vt asserat, nullam vitæ austeritatem, nullam corporis macerationem illi comparandam, ac propterea sacras ad illam Virgines adhibita omni diligentia hortetur.

[5] Orationi vero & contemplationi miro studio & assiduitate vacabat, [orationis studie:] nec erat illi quicquam ea re dulcius ac suauius. Quod vbi vidit hostis antiquus, struere illi cœpit insidias, ac mirum solitudinis studium inijcere, ac monasterij tædium; persuadens illi fore vt in solitudine multo melius, & quantum vellet, orationi vacare posset. Quod quidem desiderium cum vehemens esset, & illam ad egrediendum in locum aliquem desertum quotidie magis impelleret; ignara essetne id consilium vtile, & an Deo placeret vt ita faceret, impense Deum precata est, vt sibi panderet, quid facto opus esset. Exauditæ sunt preces, [tentationibus varijs exercetur,] & admonita est, debere vnumquemq; in loco permanere, ad quem Deus illum vocauerit. Quare diuinum secuta consilium, fraudem illam fuisse diabolicam intellexit. Sed alia plurima quidem ac diuturna certamina illi dæmones intulere, in quibus quamuis præter modum vexaretur, & subtractus illi diuini amoris ardor videretur, Dei tamen ope numquam destituta est, & ex omnibus victrix demum euasit. Ter etiam dæmon sub imagine Christi Cruci affixi, ac Mariæ Virginis paruum Iesum in amplexu tenentis, illam fefellit: ita vt esse vere Christum, ac venerabilem illius Matrem crederet. Quod sibi accidisse diuino permissu ipsamet non alia de caussa in eodem libello testatur, quam quod nescio quo pacto ex nimia cælestium donorum fiducia sibi ipsa persuadebat, nullam posse hostis antiqui tam subtilem esse fraudem, quam non agnosceret. Propter quod graue ac nimis longum tulit supplicium, vt pene ad desperationem aliquando compelleretur. Atque ob id diligentissime illa sacras in suo opusculo Virgines hortatur, ne qua sit perfectionis tantæ, quæ sibi ipsa fidere audeat.

[6] [apparet ei S. Thomas Cantuar.] Taceo similia multa, ne longior sim, de quibus illa tandem victrix magna imposterum tranquillilitate frui cœpit, & ardor ille pristinus, ac diuini amoris suauitas, quam diu fuerat experta, in eam redijt. Erat autem orationi adeo intenta, vt ex nimia ob id lassitudine die quodam magnus illam sopor inuaserit, ad quam dormientem inclytus Martyr Thomas Cantuariensis Episcopus venit, pontificalibus indutus vestimentis: qui illam docuit, modum etiam orationi esse adhibendum, post quam sit quiescendum; collectis dein viribus ad eam redeundum. Quæ cum monuisset, Virgini adhæsit, & osculandam illi sacram manum præbuit. Tunc expergefacta est, ac vigilans reuerenter illius manum osculata est: post id Sanctus euanuit. Hoc autem ipsa quodam in loco Breuiarij, quod suis manibus sancta Virgo scripsit, testata est, cuius hæc verba sunt: Pro S. Thoma Cantuariensi, gloriosissimo Martyre ac benignissimo, qui manus suas sanctissimas ostendit mihi, & osculata sum illas dulciter in corde & corpore meo. Ad laudem Dei & illius, scripsi & narraui hoc cum omni veritate.

[7] [Ipsa suas docet dispositionem ad recte orandum.] Et quod ipsa, quantum ad orationem attinet, faciebat, ceteras vt idem facerent monebat & hortabatur, aiebatque septem esse, quæ ad perfectam orationem requirerentur. Quorum illud primum, mundam ab omni labe mentem & corpus habere. Secundum intentionis efficaciam, ac vehemens diuini honoris in rebus omnibus desiderium. Tertium efficaciam perseuerantiæ, ac bonorum obliuio, quæ operatus sis, & nouorum semper inceptio. Quartum dignæ conditionis humilitatem, non propriorum modo delictorum, sed omnium etiam, quæ cuncti peccatores patrauerint, ac summum pro ijs satisfaciendi desiderium. Quintum esse, sibi non fidere, nec propriæ opinioni inniti velle, ac omne suum opus, quamuis bonum, habere suspectum; quia extremæ dementiæ sit iactantiæ vitio inflari, veramque ac solidam perfectionem esse laboriosam portare crucem. Sextum, spem omnium in Deo reponere, cum minime dubitandum sit, illum sperantes in se non deserere. Septimum ac vltimum, diuinam præsentiam; nam anima, quæ antedictis conditionibus ornata est, digna iam sane facta est diuina præsentia, adeo quidem, vt quolibet momento in Deum attollere se absque vllo medio possit. Verum illud addebat, ac identidem monebat, debere illum, qui ad tantam celsitudinem peruenisset, numquam efferri ac superbire, sed semper esse humilem; ne ex tanta altitudine in profundum decidat.

[8] [Cælestibus reuelationibus illustratur.] sanctæ Virgini cælestia multa quidem patuere, inter quæ illud maxime memorandum duximus. Nocte quæ Christi natalem diem præcessit, impetrauit illa, vt sibi pernoctare in ecclesia liceret, vbi decreuit millies in honorem Genitricis Dei angelicam salutationem repetere. Quod cum faceret, & ad horam noctis quartam f peruenisset (qua quidem hora scriptum reliquit ipsa, se credere Christum esse natum) affuit præsto Dei Mater, paruulum in amplexu tenens Iesum. Nec imaginaria fuit illa visio, sed verum ac manibus tractabile Numinis vtriusque spectaculum. Benigne tunc allocuta sacram Virginem cælestis Mater Filium ei suum amplexu fouendum tradidit. Accepit illa reuerenter & incredibili cum gaudio, & in amplexu aliquamdiu tenuit, cumque os suum ori illius admouisset, cæleste numen euanuit. Ex qua re quanto illa gaudio sit affecta, verbis consequi nemo posset. Fuit præterea illi monstratum, pulcherrimis quidem rationibus & figuris, quomodo in Hostia consecrata verus esset Deus & verus homo, cum dira & longa illam de ea re dubitatio tenuisset. De Trinitate etiam edocta est. Deus autem ipse fuit, qui talia eam edocuit, sicut ipsa in suo narrat opusculo, similiter & in Breuiario, vbi ait: Ego vidi eam, & intelligo eam, gratia Dei. Illud præterea, [cantum Angelicum audit] quomodo in vtero Virginis carnem Deus assumpsit. Die quadam dum sacrificio altaris, quam dicimus Missam, interesset, & Sacerdos, Sanctvs, Sanctvs proferret, audiuit ipsa repetentes idem verbum cælesti cantu Angelos; cuius tanta fuit suauitas, vt pene de ipsius corpore egressa sit anima: quamuis totum illud verbum Angeli non protulerint: nam si paullo longior diuinus ille cantus fuisset, proculdubio exanimis concidisset. Bis etiam Seraphicum vidit Franciscum; propter quod in eodem Breuiario manu ipsius Virginis scriptum legitur: Sanctus Franciscus Pater meus. Ego vidi illum bis; Deus scit, quod non mentior.

[9] Ne animæ quædam tartareis immergerentur supplicijs oratione sua impetrauit g; [animarum saluti studet] pro quarum etiam vna h paratam se dixit purgatorias vsque ad extremum iudicij vniuersalis diem pœnas subire. Alios quosdam, qui de diuina desperabant misericordia, adeo vt dæmonum opem implorarent, ad rectum salutis iter suis orationibus retraxit. Proprijs etiam vidit oculis abeuntem in fumi speciem diabolum, cum quemdam sic impleuisset, vt de suo ouili omnino egredi vellet. Sua item oratione a Deo impetrauit, vt illustris Margarita Nicolai Estensis Ferrariæ Principis filia voti compos fieret (quæ cum B. Robertus i Malatesta eius maritus a vita discessisset, [Margaritæ Estensi impetrat gratiam castæ viduitatis:] & parentes illam sui per verba de futuro cuidam alij despondissent, ingenti afficiebatur dolore, post primum talem ac tantum maritum nulli alij viro iungi volens) nam quo die ad secundum maritum ducenda erat, allatus est nuntius illum obijsse. Nocte autem, quæ secuta est, vidit ad se venientem sanctum priorem maritum, qui sibi illam iterum desponsauit, ac dixit: Scito Margarita me tuum esse sponsum, ac nolle vt alij viro iungaris. Sic illa deinceps constanter in viduitate permansit, & magna cum laude vixit. Multa etiam prophetico spiritu præuidit sancta hæc Virgo, atque vt erant futura prædixit: vt bellum, quod Philippus Mediolanensium Dux Bononiensibus intulit, Aloysio a Verme copiarum eius Duce; quȩ pro patria orans sua, [futura prædicit:] futuros victores Bononienses vaticinata est. Et ita quidem euenit: namque Hannibal Bentiuolus, primarius tunc in vrbe sua ciuis, cum populo Bononiensi, facto aduersus Mediolanenses copias impetu, illas cum suo Duce fudit fugauitque k. Quam rem suo quidem ordine, sicut gesta est, iam sacra Virgo prædixerat. Præuidit etiam Orientalis Imperij excidium, & Constantinopolitanæ vrbis captiuitatem l, pro qua cum rogaret, ne Christianum Imperium in potestatem Turcarum deueniret, admonita est a Deo, vt finem precandi faceret, quod ob Græcorum flagitia & impietatem oporteret a Christiano corpore illud Imperium rescindi. Veram fuisse vatem exitus ipse ostendit.

[10] Meruit oratio nibus suis animam cernere sororis suæ in cælesti patria collocatam: necnon animam Ioannis Ferrariensis Episcopi hora diei tertia cælum scandentem m, & tunc ad se vnam de sacris Virginibus vocauit, [beatum aliorum finē cognoscit.] & dixit: Vide Episcopi animam, quæ sicut radians sidus cælum ascendit. Illud quoque memoratu dignum, quod interfuit, dum B. Bernardinus n in catalogum referretur Sanctorum, & ab ipso petijt ac impetrauit, vt suus frater in viam salutis dirigeretur, a qua prorsus deuiauerat. Nec illud silentio prȩtereundum, quod suo Deus illi ore iussit, ne Bononiensis monasterij Prȩfecturam, ad quam fuerat electa, respueret: propter quod affirmauit illa, diabolum sæpe conatum, vt id monasterium funditus euerteret, ac illius etiam nomen deleret: sed suis illi orationibus obstitisse, ac id frustra dæmonem tentasse, atque ob id solitum esse illum modo vlulare vt lupum, modo vt iratum leonem rugire: atque ita se ab eo cœpisse timeri, cum cerneret se nullo pacto posse illi nocere. Et iām sancta Virgo cœperat illum contemptui habere, quia diabolus ipsam propter assiduitatem & vim orationum plurimum formidabat.

[Annotata]

a Ita postea narrasse matrem, addit Christophorus Mansueti.

b Intelligit attestationem, qua suum opusculum obsignauit Beata, quam proferemus in sequenti Vita num. 57.

c Margaritæ Estensis; de qua ibidem num. 2.

d Matrem intellige: nam pater tunc mortuus erat: per anticipationem autem vocat monasterium Virginum D. Claræ, quæ tum adhuc sub seculari habitu collectæ, D Claræ habitum Regulamq; non sunt professæ nisi post annos sex ab accessu Catharinæ in illam domum.

e Imo Christi 1427 ætatis 14. qui autem hic signatur annus est quo Bononia Ferrariam cum matre migrauit, vbi biennio triennioue in aula Margaretæ prædictæ vixit, donec per illius nuptias dissolutus est, qui ipsi Bononiæ adhærebat honorarius nobilium puellarum cœtus. Regulam autem B. Claræ professa est Catharina an. 1432. vt ex secunda Vita clarius patebit.

f Ab occasu solis numerando, qui eo tempore dumtaxat nouem horarum diem Italis facit: hæc hora in transmontanis horologiis responderet tertiæ ante mediam noctem, seu nonæ vespertinæ.

g Exempla vide in Vita 2. num. 118.

h Fuit hæc illa Soror, de qua ibidem num. 114.

i [B. Robertus Malatesta] Ita eum passim Ariminenses appellant, propter crebra ad eius sepulcrum miracula. Vitam eius habemus Italice descriptam, & curante Cæsare Ranuccio editam, Arimini 1610: ex qua habemus Robertum 18 anno suæ ætatis, ne patruo esset inobediens in hoc matrimonium consensisse; quod an consummauerit vnquam incertum est, auaitus sæpe dicere: mallem potius acerrime torqueri quam semel etiam tantum ad carnalem copulam deuenire: certe nullos post se reliquit liberos, coniugij sui anno quinto ætatis vigesimo secundo, vtroque non plene exacto, mortuus 1432 10 Octobris & habitu Tertiarij S. Francisci sepultus cui an Sedis Apostolicæ permissu cultus al quis deferatur necdum nobis liquet. Arturus, more suo fidenter eum inseruit Ordinis sui Beatis.

k Iuxta vicum cui S. Petri de Casali nomen: anno 1443. 14 Augusti: [Bentiuola familia.] additur autem in Vita per Grassettum scripta: non multis annis post, reuelatam eidem Beatæ fuisse totius Bentiuolæ familiæ depressionem, occasione seditionis contra ipsam mouendæ qua vrbis priuandi Dominio, palatium destruendum, ipsi ab vrbe expellendi essent, cum omni sua factione

l [B. Io. Tossignanus.] Accidit ea anno 1453, Mahomete II, post acerrimam duorum mensium oppugnationem, die 10 Maij, in vigilia Pentecostes; ne dubitari posset, Græcorum excidium, propter schisma blasphemum in Spiritum sanctum, diuinitus permissum fuisse.

m Obiit hic 1446, die 24 Iulij inter Beatos rite adscriptus, cuius & nos Vitam dabimus, Ferrariæ, cum corpus eius venerati fuissemus, ex Latino originario fideliter descriptam: fuit ex ordine Iesuatorum cognomento Tossignanus,

n Senensem intellige, cuius canonizatio celebrata sub Nicolao V, anno 1451, 19 Maij.

CAPVT II.
Monasterij Bononiensis fundatio, & Catharinæ beata mors.

[11] Magna hæc, & manifesta sunt admirandæ sanctitatis indicia, [Deprecatur eligi in Abbatissam:] quæ cum indies magis claresceret, & iam nomen illius illustre factum esset, sacræ monasterij Ferrariensis Virgines primis illis inchoati monasterij annis, vbi se inclusere, Præfectam sibi de suo numero, quam trito vocabulo Abbatissam vocant, eligere litteris Apostolicis iussæ sunt a. Statim igitur concordi sententia omnes in sanctam hanc Virginem consensere, ac illam sibi præfecere. Quod vbi ipsa cognouit, quæ non præesse quidem, sed semper subesse, ac serua omnium esse maxime optauerat, tanto dolore: statim correpta est, ac in tātum prorupit fletum, vt pene defecerit; cuius erat tantus dolor, vt ceteris Virginibus lacrymas excuteret. Deinde cum alia duo monasteria constituere sacræ Virgines vellent, alterum Cremonæ, Bononiæ alterum; ac inter eas ageretur, vt alteri eorum sancta Virgo præficeretur, dixit illa, se numquam id passuram, nisi prius explorata sibi diuina voluntas esset; quam vbi nouit, libenter id onus subijt. Missi igitur Ferrariam Bononienses ciues ad Leonardam, [nouo tamen Bononiensi monasterio præficitur] venerabilem tunc & præclaram monasterij Ferrariensis Præfectam accesserunt, ac rogarunt, vt de sacris Virginibus vnam ipsa deligeret, cui recte administratio & præfectura sui monasterij b committeretur. Tunc illa, dabo, inquit, vobis alteram Sanctam Claram, ne vereamini. Quod vere quidem illam dixisse, res ipsa indicat, nec in re tam manifesta testibus opus est. Sic igitur electæ Venerabiles ex Minoritarum Ordine regularis Obseruantiæ viri, Franciscus Tinctor, Iacobus cognomento Primadizus & Gabriel Bononiensis c, quia Bononiæ nata esset, iussere, vt se deinceps Catharinam Bononiensem diceret. Paruit illa, & patriæ; in qua nata est, cognomentum perpetuo retinuit. Sic quidem patefacta & declarata visio quædam est, in qua sanctæ Virgini duæ sedes magnificentissimo apparatu instructæ, monstratæ fuerant; [& Bononiensis cognominatur.] sed illarum altera maior & ornatior: quas dum ipsa magna cum attentione miraretur, & quorum essent interrogasset; audiuit, maiorem & ornatiorem illam Catharinæ Bononiensis esse.

[12] Electa igitur sancta Virgo, vt monasterio Bononiensi præesset, grauiter admodum ægrotabat; sic quidem, vt illius salus magno in discrimine versaretur. Non tamen ob id impedita est (tantum illi obedientiæ studium & cura inhærebat) quin continuo ad suam præfecturam accederet. [ad mortem ægra] Et primum quidem lectica extra monasterium delata est, dein carpento vsque ad nauim; sed adeo confecto corpore, atque consumptis viribus, cum de monasterio exportaretur, vt sacra comitibus illius data sit candela, qua, sicut more Christiano morientes solent, signaretur, si forte (vti suspicabantur) in itinere diem suum obiret. Sed mirum dictu est, quam repente vires illi redierint, vbi carpento imposita est; magisque confirmata sit, vbi ad nauim peruenit: in qua sic quidem, vt reliquæ, absque vlla molestia quieuit. Ita incolumis Bononiam in suum monasterium peruenit mense Iulio, [in itinere conualescit.] die S. Mariæ Magdalenæ festo, anno ætatis suæ quadragesimo tertio. In ipso antem monasterio totum triduum non sacrarum modo Virginum, quæ incredibili cum gaudio illam exceperant d, sed totius ciuitatis mira læcitia, fuit, visentibus eam certatim ciuibus, qui eius comitarem, facundiam, morum, venustatem, sapientiam, & sanctitatem, quam dictis factisque præseferebat, satis quidem mirari non poterant. Electa quidem ad hanc Præfecturam fuit anno ab aduētu Christi septimo e & quinquagesimo supra millesimum & quadringentesimum: anno vero ætatis ipsius tertio & quadragesimo f monasterium Bononiense tunc quidem & paruum erat & contemptibile: sed non prius destitit sancta Virgo suis apud Deum precibus, [monasterij structuram perfecit,] quam accedentibus ex ciuitate non paucis, quæ suam Deo virginitatem vouebant, quotidie lateres, calx, ligna, & alia quæ ad ædifitionem sunt necessaria, liberaliter conferrentur. Ita quidem breui non solum numero Virginum, sed etiam ædificio sic monasterium creuit, vt ambitu suo & magnitudine multis oppidis comparari queat.

[13] Interim sancta Virgo nullum quidem laborem, nullam molestiam subterfugiebat, vt sacræ Virgines Deo commode famulari possent. [in lethalem morbum incidit] Dum in his laboribus diu versaretur, & multas iam graues ægritudines passa esset, vt vehementes capitis dolores, mariscarum etiam cum multa sanguinis effusione, ac febrium, (vt facile ac opportuntum maxime ægritudinibus habebat corpus) in grauem incidit valetudinem. Tunc sancta Virgo vitæ suæ finem aduenisse arbitrata, iussit lectum sibi in medio sterni cubiculo, vnde omnes posset commode alloqui. Ibi grauissima & diligentissima oratione sacras Virgines ad pacem atque concordiam hortata est, & cetera monuit, quæ gratas quotidie magis Deo famulas efficerent. Cum autem grauitas morbi illam in horas magis vrgeret, & paullo post moritura videretur; corporeis ablata sensibus est, & in admirandæ pulcritudinis & amœnitatis pratum perducta: in cuius medio maximus Princeps in throno suæ maiestatis sedens conspiciebatur, [a quo, mirabilem raptum passa] quæ quidem sedes inenarrabili ornatu conspicua erat. In duobus pomis, quæ in superiore throni parte erant, in altero D. Laurentius, in altero B. Vincentius collocati cernebantur; Angelis plurimis illos stipantibus. In parte throni dextera Principis aderat mater. Omni dignum admiratione erat, ac nullis explicandum verbis diuinum illud spectaculum. In conspectu Principis, & ante thronum quidam erat, qui fidibus canebat: sonus autem erat ille psalterij, qui apertissime verba referebat illa, Et gloria eius in te videbitur: nec alius, quam talium verborum cantus audiebatur. [Isa. 60, 2.] Princeps autem ipse dexteram extendens, manu virginem apprehendit, & dixit: Audi, filia, diligenter cantum, & percipe quid est, [conualescit.] Et gloria eius in te videbitur. Cum autem illa ingenti pudore suffusa ob tanti Numinis præsentiam & maiestatem nihil auderet respondere, omnia ei Princeps aperuit, ac declarauit ex tali eam ægritudine euasuram. Et his dictis visio euanuit, & sibi ipsa Virgo restituta, sensit melius se habere, ac pristinum robur in corpus redire, nec multo post conualuit.

[14] [quis illius visionis sensus,] Eius visionis duplex est interpretatio; quarum altera est, gloriam Crucis Christi in ea videndam, quam ipsa in corpore suo cum multa patientia, imo cum ingenti desiderio & gaudio portauit, hortata semper subditas sibi Virgines, vt idem facerent: quæ quantopere mala pro Christo pati semper optaret, libello, quem ipsa composuit, nulli dubium reliquit. Altera est, gloriam in ea Dei videndam, propter conseruatum illius incorruptum corpus, & suauissimum ex eo manantem liquorem, qui ægritudines sanabat eorum, qui sanctæ Virginis huius opem quo decet modo implorauerint; cuius rei exempla suo loco ponemus. Moritura tunc quidem illa erat: sed sacrarum Virginum, quæ illius obitum impatientissime ferebant, efficacissimæ preces Deum flexere. Post visionem autem quanta fuerit sanctæ Virginis lætitia, verba illa crebro repetentis, [& illam subsecuta lætitia:] Et gloria eius in te videbitur, dici numquam posset; adeo quidem vt necessarium fuerit, vt lyram illi paruam Sorores inuenirent, ad quam sæpius illa cantu suauissimo repetebat, Et gloria eius in te videbitur. Nonnumquam, sicut muta, facie iacebat in cælum versa, psalterij diuini Dauid recordata. Audientes sacræ Virgines harmoniæ illius suauitatem, stupebant; flebant tamen, quia grauiter adhuc illam ægrotantem morituram putabant, ac ne se desereret verebantur. Sed eas ipsa consolabatur, & se non morituram affirmabat, & addebat: Ignoscat illis Deus, quæ obitum meum impediere. Quare demum surgens illa, quamuis adhuc non leuiter ægrotaret, ad solita monasterij opera, cum ceteris more suo laborans, reuersa est; ac ita sine querela totum ferme annum fuit suis vtilis Sororibus grauissimis documentis, quæ de illius ore Spiritus sancti pleno manabant.

[15] [iterum post annum, moritura] Vbi autem venisse demum vitæ suæ finem cognouit prius quam morbi grauitate impediretur, qui non procul aberat (erat autem dies ille Veneris) filias ad se suas conuocauit, ad quas longum, vtpote trium horarum spatio, sermonem habuisse fertur; in quo primum quidem illas admonuit obitus sui diem propinquare, propterea se illas alloqui voluisse, ac ea monere, quæ piam decerent matrem, priusquam loquendi facultatem sibi imminens morbi grauitas interciperet. Ibi grauissima oratione sua de omnibus locuta virtutibus, ad quas hortata illas toties fuerat, quæque suo gratas ancillas Domino redderent, ad vltimum de pace, deque illarum concordia diligentissime locuta, ostendit summam Christianis huc redigi virtutum omnium: [suas ad pacem & patientiam hortatur] hoc illud esse bonum, quod abiturus in cælum Christus suis Apostolis, & ante omnia seruandum reliquerit: hoc etiam illud esse, quod ipsa præcipue omni studio, & quanta fieri posset diligentia custodiendum illis & conseruandum relinqueret; quod impossibile foret, sine caritate Deo placere. Propterea debere illas alterius alteram onera portare, & patienter culpas ferre; mala item quæcumque acciderent pro Christo forti animo tolerare; suique illis exemplum proponebat, quæ maxime semper optasset mala omnia pati, & magno cum gaudio illa pertulisset, vt (quod verum Christianum decet) Christum imitaretur, ac eius crucem portaret; quam qui recuset ferre, Christianus non sit dicendus. Dictis in hanc sententiam multis alijs, quæ ad confirmandos magis in famulatu Dei animos illarum pertinerent, finem fecit. Die qui secutus est, Dominico cœnauit quidem cum illis: sed paullo post vrgentibus illam varijs morbis, qui per annos octo & viginti eam afflixerant, sic lecto affixa est, vt amplius non surrexerit. Die Martis iussit eum ad se acciri, [seq; disponit ad mortem.] cui confitebatur, cum quo longum sermonem habuit. Dein oculos in cælum attollens, Poteras, inquit, tu quidem bone Iesu non prius mihi ægritudinem hanc mittere, quam Præfecturæ meæ renuntiassem, ac subrogatam mihi, quæ successura est, vidissem; & ita voti mei compos facta essem, vt subdita ex hac vita discederem. Sed quando ita tibi placitum est, non mea voluntas, sed tua fiat. Postero die hora decima quarta festinanter acciri ad se iterum iussit eumdem, cui confitebatur, ac interim parari, vbi digne Christi sacrum corpus collocari posset, & sanctum ad extremam vnctionem. Oleum, sacras item aquam & candelas, & ante suos locati oculos Cruci affixi Christi effigiem.

[16] [extrema ad Virgines oratio] Quæ vbi festinanter parata sunt, territis re subita Virginibus sacris, quod ex his morituram statim intelligebant, pauca hæc locuta est: Ego, carissimæ Sorores ac filiæ, itura sum, nec amplius reuersura & vobiscum futura. Scitote tamen me vobis vtiliorem fore, quam hucusque fuerim, si per viam mandatorum Dei, & monstratam vobis a me semitam gradiemini, mutuæ semper caritatis memores, pacis atque concordiæ, ad quam (vt scitis) vos semper hortata sum. Pax enim hæreditarium est Christi bonum, quod non Apostolis solum, sed etiam Christianis omnibus ad suum rediens Patrem, testamento reliquit, cuius vos quoque factas hæredes putare debetis. Hoc illud bonum est, quod tantopere Christus amat, & ab suis exposcit; cuius si vos, quam æquum est, curam geretis, credire vobis cessura prospere omnia. Hoc faciet, vt siquid vos in vestris Sororibus offendat, patienter feratis, & illarum misereamini, nec quidquam magis quam caussas & semina discordiarum abominemini. Matura omnes ætate estis, ne pluribus sit opus, quod rectum est, vobis ostendere. Nouellas Virgines, quæ nunc adsunt, quæque imposterum aderunt, & meam Vicariam g, quæ mihi adeo beneuola & fidelis soror fuit, ac meam simul vobis genitricem h commendo. Illud autem maxime vos cauere volo, ne caussam præbeatis, vt vel quæpiam hinc alio tendat, aut aliunde huc demigret. Quod si qua fuerit deprehensa consilium hoc meum contempsisse, Deum rogabo, vt in illam animaduertat, & merito afficiat supplicio. Deum timete, & quo decet amore, ac honore prosequimini; paratæ semper omnia potius mala subire, quam contra illius mandata quidquam facere. Vestram bonam famam & sancti huius monasterij in hunc vsque diem nulla in parte violatam, omni studio & diligentia conseruate. Meæ quidem hoc facientes eritis filiæ, & me nullo tempore vobis deesse sentietis.

[17] Cum hæc dixisset, tantus continuo dolor cunctas inuasit, [Sororum luctum tepescit.] manifeste iam intelligentes fore, vt mox ab ea desererentur, vt singultibus, & lacrymis omnia replerentur. Quæ res quidem eo grauior illis ac intollerabilior videbatur, quod repentina, præter omnium opinionem, morte occidebat: nam etsi per eos dies ægrotauerat, quia tamen læto illam vultu ac minime mortem præseferente viderant, tali obituram tempore haudquaquam suspicabantur. Per eos autem dies iubebat sancta Virgo hymnum sibi crebro illum cani vulgatum, qui ex rhythmis constat vernaculis, cuius est principium: Anima dilecta ab alto Creatore, tuum respice dominatorem, qui te confixus expectat i. Cum autem sacræ Virgines inter hæc dolore ingenti finem flendi non facerent, ad illas conuersa pia Mater, blandis admodum verbis hortata est, ne vltra flerent; asserens non futuras filias suas, quæ flere non desinerent. Debere sibi potius illas gratulari, [cognoscit adesse Confessarium] quæ de hoc miserrimo vitæ præsentis ergastulo ad tantam felicitatem properaret. Cumque hæc diceret, ad Rotarias conuersa monuit, vt festinarent ad ianuam, asserens ibi adesse venerabilem virum, cui confitebatur, quem accersitum miserat. Iere continuo, ac ita inuenere. Aduentus autem illius supra omnem humanam facultatem celer fuit: sed & diuinitus factum est, vt tam cito adesset, & sancta Virgo aduenisse illum, & pulsare ianuam sciret. Illud quoque pari admiratione dignum, quod cum post peractam confessionem ministraturus illi Sacerdos sacrosanctum Christi Corpus esset, nec in libro verba, quæ tunc dici solent, inueniret, sancta Virgo sancti Spiritus instinctu dixit: Quære, Pater, in medio libri, [sacramenta suscipit] talique in loco quod optas inuenies; & statim inuenit. Vbi cælesti Pane pia Mater epulata est, ad sacras conuersa Virgines, inquit: Vos Filiæ, vos Sorores meæ, obsecro, vt mihi omnes ignoscatis, siquid vllo pacto dixerim vnquam aut fecerim, quod vos offenderit; nec minus, vt pro me Deum precemini. Post hæc facie illius mirandum in modum exhilarata, sustulit oculos, & rursum tamquam non amplius visura illas intuita est, [& moritur.] ac statim demisit. Ibi ter repetito nomine Iesv, paruo ac suaui admodum suspirio felicem efflauit animam, anno ab aduentu Christi sexagesimotertio supra millesimum quadringentesimum, VII Idus Martias, ætatis vero suæ anno quinquagesimo: Præfecturæ autem Bononiensis monasterij anno septimo.

[Annotata]

a Imo antequam aliquid circa illas constitueret Pontifex Nicolaus V an 1452 occasione clausuræ & reformationis postulatæ, ad quam petita est ex conuentu Mantuano Abbatissa. Vt autem de ipsarum virginum Ferrariensium numero ea eligeretur, antea fuerat cogitatum, post mortem scilicet Sororis Thadeæ, quæ prima cum eo titulo monasterium per annos ferme viginti rexerat: ad hoc autem non Capitularis electio adhibita est; sed res inter Luciam fundatricem & Patres de Obseruantia, quorum regimini suberant, conclusa fuit. vt patebit in sequenti Vita, clarius exordia & historiam Ferrariensis monasterij complexa.

b Non alicuius antiqui per ipsam reformandi, vt aliqui censent & hic auctor videtur credidisse; sed noui per ipsam inchoandi, deducta ex Ferrariensi monasterio Virginum sacrarum colonia.

c Item Fr. Baptista de Leuanto Vicarius generalis Ordinis, & Fr. Marcus Fantuzzi, Minister Prouinciæ Bononiēsis, qui omnes cum Legatis Bononiensibus venerant, Virgines sacras cum sua Abbatissa Bononiam deducturi.

d At nullas ibi ante ipsam fuisse iam diximus, nec nouas nisi in autumno admissas videbimus in Vita 2 num. 77.

e Imo sexto, vt constat ex publicis Instrumentis Bononiæ confectis, de quibus in 2 Vita num. 76.

f Hoc recte: cum nata dicatur anno 1413. 8 Septembris: hæc autemmense Iulio agerentur, anni 1456.

g Soror Ioanna Lambertini hæc erat.

h Hæc pridem Ferrariæ habitum induerat Tertiariæ, filiamq; secuta Bononiam inter Conuersas iuxta monasterium vixerat aliquot annis: nunc autem senio & cæcitate inutilis intra monasterium adducta erat, nomine Benuenuta.

i Hunc ab ipsamet compositum censet Grassettus, eumque totum exhibet lib. 2. cap. 13. constat quatuor strophis, quarum istud principium semper repetitur: prima perforatos pedes Saluatoris, secunda transfixum lancea latus, tertia manus in cruce extensas, quarta spinis coronatum caput iubet contemplari.

CAPVT III.
B. Catharinæ sepultura, & corporis incorrupti exhumatio, atque miracula eam secuta.

[18] Defuncta, fuit multo quidem formosior, [A filiabus suis deploratum cadauer] quam viua, adeo vt puella quindecim annorum dormiens videri posset. Secutus est continuo sacrarum Virginum ingens fletus, ac tantus per totum monasterium eiulatus, vt manifeste apparuerit, quantus omnium illarum in eam fuisset amor, & amissæ desiderium foret. Quædam etiam, vbi expirasse illā videre, magnitudine doloris tamquam exanimes conciderunt. Tum lugubres audiebantur vndique voces, ac per totum monasterium lamenta plorantium: aliæ Matrem vocabant: aliæ sacrarum Virginum specimen, sui monasterij gloriam: aliæ se infelices dicebant, quod omni consilio, quod omni ope atque solatio destitutæ essent: aliæ mutuis amplexibus flebiles in cælum voces emittebant, ac se inuicem miserabantur, & communem lamentabantur cladem. Verum, vbi aliquamdiu dolori satisfactum est, sanctum cadauer in ecclesiam extulere, vt celebrarentur exequiæ. Sed, vbi ad locum peruentum est, in quo sacrosanctum Christi Corpus de more asseruatur, [exequiis factis] defunctæ Virginis facies multis cernentibus mirandum in modum exhilarari visa est, & cuiusdam magnæ lætitiæ signa dare. Ibi lugubres voces & lamenta redintegrata, & nouarum profusio lacrymarum. Hæc faciem, illa manus, alia sacros pedes exosculabatur, ab amplexibus illius aliæ diuelli non poterant. Tum exequiæ magno cum apparatu ac solenniter ductæ: demum effossa terra sanctum cadauer superposito sudario, & tabula, quæ corpori eminebat, ne terra iniecta comprimi posset, humatum. [sepelitur:] Magnus postmodum odor ex tumulo sentiri cœpit, & quidam inde radij emicare visi: quibus magis in sententia confirmatæ sunt, sacram Virginem in cælum esse relatam; quod ea quidem haud dubia forent sanctitatis illius signa. Si quæ de sacris Virginibus erant quæ aliquo morbo tenerentur, ad tumulum accedebant, & sanctæ Virginis opem inuocantes liberabantur.

[19] [discussa tēpestate] Hæc res fecit, vt pudore quodam teneri cœperint, quod tam humiliter sepulta esset, ac terra integeretur. Quare demum permissu Patrum, ad quos ea res pertinebat, illam exhumarunt. Quod dum pararent facere quatuor Virgines, quibus datum id negotium fuerat; horribilis tempestas, dæmonum inuidia, repente oborta est imbrium, grandinis, tonitruum, & ventorum, ac tam densæ tenebræ (& nox erat) vt non modo non exhumari, sed nec inueniri sepulturæ locus posset. Quod illæ cernentes, sub porticu, quæ sacram ambit sepulcrorum aream, ad orationem confugientes, Deum precatæ sunt, vt tantam sedaret tempestatem. Continuo igitur tranquillitas quidem reddita est; sed tenebrarum tantus erat horror ac densitas, [& tenebris nocturnis] vt nullo pacto sepulcri locus inueniri posset. Tunc ex quatuor vna in mediam processit aream, & ad Crucis signum inuocato Christi nomine, Deum rogauit, vt si ipse, quod faciebant, approbaret, & sanctam exhumari Virginem vellet, tantas noctis tenebras discuteret, ac induceret serenitatem. Auditæ sunt continuo preces, & cælum, quanta erat areæ latitudo, serenum factum; ibique tum stellarum claritate, tum lunæ splendore sepulturæ locus facile inuentus, descendentibus eo diuinitus tamquam stellæ cuiusdam radijs. Ita demum non difficilis exhumatio fuit, & sanctum cadauer in capsa, quam ad id parauerant, collocatum, vt iterum, [exhumatur corpus suaue olens & integrum,] sed honestius, sepelirent. At nescio quo pacto visæ sunt cogi sub vicinam porticum deferre, vnde tantus repente per totum monasterium odor diffusus est, vt ex omnibus partibus stupentes accurrerint Virgines, & incredibili gaudio rei miraculo affectæ sint. Fœdatam terra, quæ super iniecta fuerat, faciem & vestimenta purgarunt: nasus & partes oris, quas tabula superposita terræ pondere compresserat, diuinitus in pristinum statum sunt restitutæ: e naribus autem sanguis ad mensuram cyathi vnius effluxit, non alius, quam qui de viuis soleat corporibus.

[20] Post hæc cum vellent sacrum cadauer, sicut iussæ fuerant, in suum tumulum restituere, factum diuinitus est, [reportatur in ecclesiā,] vt dum sustulissent, non ad tumulum, sicut erat portantium intentio, sed in ecclesiam vi quadam referre cogerentur: quod vbi ante sacrosanctum Christi Corpus statuere, visa est manifeste illius facies exhilarari, ac ter reuerentiæ signa edere, cum diffusione odoris illius mirifici; cuius tanta erat fragrantia & suauiras, vt sensus adimere ac spiritum præcludere inenarrabili quodam modo videretur; vt sacræ nouitate rei Virgines attonitæ, Iesv, Iesv, sæpius inclamauerint. Ad singula autem momenta pulcrior defunctæ facies ac hilarior videbatur, & tamquam viuæ, admixta in albo rubedine colorata. Ex toto quidem corpore, sed præcipue de facie diuini odoris sudor manabat, qui quandoque in sanguinem colorari videbatur: felicem se putabat illa, [fluit liquore miraculoso,] quæ colligere illum sibi poterat. Vbi tantæ rei per vrbem fama vulgata est, multi ex primoribus ciuitatis, impetrata prius ab Angelo a Sanctæ Crucis Cardinali, qui tunc in vrbe Pontificis Maximi Legatus erat, adeundi facultate; accesserunt, vt miraculum præsentes spectarent. Et ipse Legatus, & fama permotus ac simul religione tactus: sibi, quam sacræ Virgines bauaram b vocant, depoposcit, quam sacrum cadauer in tumulo habuerat; eo, quem diximus, liquore perfusam. Voluit etiam exemplum habere diuini illius libelli, quem sancta Virgo ipsa (sicut ostendimus) composuit & sua manu perscripsit. Per totos septem dies ad sacrum corpus fuit populi concursus, [populo per dies 7 spectandum datur.] tractatum manibus & adoratum, omnique parte prorsus incorruptum, non aliter quam si tunc illud vita destituisset; affirmabantque quicumque illud videbant, se nec pulcrius, nec magis odoriferum Sancti cuiusquam corpus vidisse. Quod quidem magna cum veneratione non dedignati sunt Principes multi ac Reges c, qui Bononia iter fecerunt, visere.

[21] Sed d spectatam diu ac multis quidem modis, admirandæ Virginis huius sanctitatem, [Miraculis claret,] post felicem obitum multo illustriorem fieri Deus numero & magnitudine miraculorum voluit: de quorum aceruo non pauca memorabo, quibus appareat, quanto illam, quæ dum viueret adeo se contempserat, afficere Deus honore voluerit. Ac primum quidem monasterij eiusdem Virgines expertæ sunt illius opem quam plurimæ; quæ laborabant aliæ capitis aut pectoris aut laterum doloribus; aliæ stomachi cruditate ac debilitate, vt cibum non retinerent; aliæ, quibus assiduæ animi solicitudines ac perturbationes nullam quietem relinquebant. Ex ijs quædam neruorum dolores annos octo passa, [morbos varios curans,] vbi illam inuocauit, ea molestia liberata est. Sicut alia, quæ tussi acerrima laborauerat, propter quam ingentem pectoris cruciatum patiebatur, vbi pectus suum sanctæ Virginis pedibus admouit. Mulier quædam laborare pestilentia grauiter cœperat, & iam cum febre vehementi in gutture signum apparebat: beatæ Virginis opem implorauit, & morbus continuo pestilens abijt. Alia vero digitum traiecerat, quæ ad eamdem confugiens opem, statim sanata est. Sacra Virgo in monasterio Diuæ Agnetis graues capitis dolores annis duodecim passa fuerat: B. Catharinæ opem implorauit, & assecuta est.

[22] Duo monachi monasterij D. Michaëlis, cui vulgatum Bononiæ cognomen est in Bosco e, [& alia beneficia largiens:] nescio quo iter faciebant, exorta est ingens pluuia, nec erat quo confugerent. Sanctam rogarunt Virginem, vt sibi adesset: affuit illa repente, vt quacumque illi graderentur, pluuia cederet, nec madefaceret; cum tamen ab vtraque viæ parte vehemens imber ingrueret. Nicolaus Campegius filiam habebat, cui desperata iam salute, peracta erant omnia, quæ circa morientes solent. Anxia mater ad opem sanctæ Virginis huius confugit, & eius Reliquijs morientem filiam tetigit. Illa statim sopore correpta, putauit se a quadam Virgine ad corpus B. Catharinæ perduci: quod vbi tetigisse visa est, experrecta omni se morbo leuatam sensit, atque conualuit. Quod vbi mater vidit, quæ quinque filios habebat omnes febre laborantes, collo singulorum easdem Reliquias suspendit, & omnes extemplo sanati sunt. Nobilis mulier in monasterio quodam filium habebat, qui magnis vrgebatur stimulis, vt inde egrederetur, & ad pristinam rediret vitam. Mater ea de re anxia B. Catharinam precata est, vt filius in sententia permanendi confirmaretur, & confirmatus est f.

[23] Puella multos iam annos distortis fuerat pedibus ac manibus, & vix loqui poterat; [varij morbi curati,] immundo præterea spiritu premi videbatur: at, vbi sacrum vidit corpus, & ex pane comedit, quem sancta Virgo tetigerat, liberata est. Mulier, cui assidue lacrymabant oculi, & parum videbat, earumdem tactu Reliquiarum sanata est, & optime vidit. Alia, cui adeo corrupti erant pedes, vt non nisi genibus gradi posset, eamdem opem experta est. Filiam mater habebat expirantem, & iam Christiano more signatam: sanctæ Virginis opem implorauit, & exaudita est. Alia grauissimis torquebatur pectoris doloribus, vt iamiam disrumpenda aliquando videretur; opem eamdem, quam implorauerat, assecuta est. Infans sic tumefacto erat gutture, vt lac amplius non admitteret, ac plane iam moriens, earumdem reliquiarum tactu sanatus est. Alius tres tantum menses natus, de solario, quod viginti cubitos erat altum, decidit, & ictu tam graui horarum quatuor spatio sic iacuit, vt morbo correptus comitiali videretur, & mire tumefactum caput erat. Mater sanctam Virginem inuocauit. Puer sanatus est, ac tantus ille tumor capitis repente abijt. Alius quidam oculum habebat exporrectum, ac non minus tumefactum quam ouum, & omni prorsus lumine orbatum; ad eamdem confugit opem, & oculus ad pristinam lucem ac locum restitutus est.

[24] [item alij,] Mater quædam grauiter ægrotantem febre atque doloribus filiam habebat paruam, quæ dira ægritudine die noctuque clamabat, nec vllam quietem inueniebat. Hæc B. Catharinam inuocauit, vt sibi ac filiæ adiumento esset, & statim exaudita est. Iuuenis quidam moriebatur, nec vlla spes salutis amplius inerat: tactu earumdem Reliquiarum, & voto incolumis euasit. Mulier intolerabili auris dolore finem clamandi non faciebat: implorauit sanctæ Virginis opem, & continuo dolor ille sedatus est. Adolescens inciderat in phthisim, nec de lecto multos iam menses surrexerat: argenteam is coronam B. Catharinæ auratam vouit, & sanatus est g. Puella ex obitu mariti magnitudine doloris ad insaniam redacta erat: sacrarum eiusdem monasterij Virginum precibus, quibus opem illi B. Catharinæ implorarunt, mentem continuo recepit h. Magis admirabile est, quod referam. Iuuenis quidam i multis vno tempore morbis laborabat, ex capite, ex hepate, ac splene: siderata pars corporis erat, & crus alterum ita contractum, vt supra genu pes esset. Aqua se lauit, quæ sanctæ Virginis corpus tetigerat, confestim crus illud ad mensuram palmi extensum est: paullo post alterum palmum & amplius, ita vt pedem terræ posset affigere. Dein frontem sacro inunxit liquore, & omnes illi tot morbi simul abiere. Puella, quæ sedecim annos diro scrofularum morbo guttur vlcerosum habuerat, eodem se liquore inunxit, & insuper fasciola sanctæ Virginis, collum cinxit, & sanata est.

[25] Magis memorabile, quod sequitur. Alia puella tertium agens annum, [alijq;,] oculi orbem sibi cultro inciderat, & ita nouem annos gestauerat. Totus autem egressus de loco erat oculus, niger præter modum, deformis, & magnitudine nucis in faciem pendens, ac semper lacrymans, & tamquam ardens; sed huius sanctȩ Virginis implorata ope, redijt in suum locum oculus integer, & altero pulchrior. Mulier, quæ filium habebat grauissime ægrotantem (vtpote cuius desperata iam salus erat) ad sanctum corpus accessit: filium anxie commendauit: exauditæ sunt preces, & rediens domum pia mater filium reperit incolumem. Iuuenis, qui iam sex annos ægrotauerat, cruraque & coxas habebat putrefactas, & grauiter olentes, magna recuperandæ salutis fiducia, aqua se lauit, quæ sacrum tetigerat corpus, & voti compos factus est. Mulier triennio graui ægritudine & ingenti capitis dolore vexata, adeo vt exagitari a dæmone crederetur, nullam inueniebat quietem, neque conquisita remedia quicquam profuerant. Omnibus frustra tentatis, eius domestici ad sanctam Virginem demum confugere, statuam illi ceream, & cor vouentes argenteum: nec irritæ preces fuere. Alia perniciosum in digito morbum ficus cum incredibili dolore patiebatur: argenteum illa vouit digitum, ac insuper fasciola sanctæ Virginis, ficum inuoluit; nec multo post inhærentem cum suis radicibus lineo panno, quo digitum alligauerat, morbum reperit, & sanata est.

[26] Quidam corporis partem habebat immobilem, ac prorsus inutilem factam, [& alij:] ac insuper cruciatu ingenti torquebatur: precatus sanctam Virginem, vt sibi adiumento esset, ac sacro inunctus liquore, pristinam sanitatem recuperauit. Alius annos sexaginta natus, cui intestina fluebant, Reliquiarum tactu sanatus est. Quo quidem morbo multi alij, præcipueque pueri eodem modo incolumes euasere. Adolescentulus sideratum habens corporis latus, ac totum crus vicerosum, idem auxilium expertus est. Alius dum ex alto præceps caderet, sanctam inuocauit hanc Virginem, & nihil mali passus est. Quidam ex graui, & longa ægritudine in paralysim inciderat: ad eamdem confugit opem, & liberatus est. Puella grauissimo gutturis morbo laborabat, vt nec audire iam, nec loqui posset: ijsdem tacta Reliquijs conualuit. Puer iacebat vt mortuus, nec amplius respirabat: earumdem Reliquiarum tactu tres horribiles euomuit vermes, & incolumis euasit. Alius item iam mortuus eodem tactu reuixit. Eodem modo sanata est mulier, quæ in scapula, & brachio, quod nullo pacto attollere poterat, ingentem fuerat dolorem passa. Doctor quidam graui laborans febre, cum in magno discrimine salus eius verlaretur, eodem modo imminentem mortem euasit; multique similiter alij, qui tertianam, quartanamue patiebantur. Puer epidemiæ morbo correptus, voto statim sanatus est.

[27] Mulier luxatum habens cum intolerabili dolore brachium, nescia quid ageret, B. Catharinam inuocauit: affuit illa continuo, [alia similia beneficia.] & dixit, Vade, & te docebo. Mulier autem in his verbis sanata est. Ad eiusdem mulieris filium, pestilentia laborantem, venit beata Virgo, & dixit: Ne timeas; sanaberis enim; & sanatus est. Quidam Iuris-consultus graui gutturis morbo correptus, vt moriturus videretur, eodem auxilio euasit. Mulier biduum in partu laborauerat, nec partum eniti poterat: tactu Reliquiarum statim enixa est, nec vltra mali quicquam passa. Simili modo sanatus est vir quidam clarus, cuius non solum pectus, sed etiam totum corpus dolore ingenti correptum fuerat. Puella in intolerabili quodam dolore inuocatam suis ipsa oculis sanctam Virginem vidit flexis genibus Deum pro se rogantem. Quam cernens, ipsa omnibus, qui aderant, dixit: Flectite statim genu; nonne B. Catharinam cernitis, Deum pro me rogantem? Dumque hæc diceret, tantus ille dolor continuo totus abijt. Carthusiensis monachus biennium diro quodam morbo laborauerat, nec illi conquisita remedia quicquam profuerant; sanctæ huius Virginis ope statim liberatus est. Iuueni ludenti sodalis pertica oculum effoderat, totusque de loco erat excussus: mater anxia sanctæ Virginis opem implorauit, & caput illi argenteum pro filio vouit: vbi a medicis in suum locum restitutus est oculus, ita inhæsit ac ita redditus est, vt loco numquam motus videretur. Nobilis mulier, quæ comitialem morbum aliquando sæpius vno die patiebatur, ad sacrum accessit corpus, & funale obtulit; nec amplius eo morbo laborauit: quo quidem quatuor etiam pueri liberati sunt.

[Annotata]

a Cognomento Capranicus, Romanus natione; nomine, moribus atque doctrina Angelus, inquit Ciacconius, [Cardin. Capranicus.] prima Cardinalium creatione an. 1460, a Pio II factus Cardinalis & Episcopus Reati nus, deinde Prænestinus; difficilem legationem Bononiensem octennio sustinuit, magna cum laude sollicitudinis pastoralis.

b [Bauara quid sit?] Lineus est pannus qui ab aure ad aurem mento subtensus colli ac pectoris nuda decenter obtegit: nomen habens a baua, id est, spuma seu saliua, quasi oris effluuio, ne vestem inficiat, excipiendo paratum sit: barbetta, id est, barbula, in Gallia & Belgio Francice loquente, a Sanctimonialibus dicitur.

c De duabus Neapolitanis Reginis in Vita 2 videbimus: de Clemente VIII Pontifice Maximo, & Carolo V Romanorum Imperatore in Prolegomenis diximus sed de his scribere Flaminius non potuit, toto fere seculo prior, potuit de prioribus.

d Hinc nouum exordium sumens Flaminius præmittit hunc titulum: Plurima recensentur miracula, quæ felicem sanctæ Virginis obitum secuta sunt.

e Ad ipsas pene vrbis portas amæno in colle & syluoso situm.

f Hæc gratia refertur a Grassetto seorsim, inter tria spiritualia miracula primum; lib. 4 cap. 13 verbis quidem multo pluribus: sed nihilo maioris substantiæ quam sint hæc pauca.

g Plenius Grassettus Ferrariæ hæc accidisse docet: iuuenemq; a Iuliana quadam Bononia venientem de miraculis, quæ ibi fiebant, didicisse: votumq; fecisse, si intra octiduum sanaretur; ac mox ita sanari cœpisse, vt postridie surgens cum domesticis pranderit.

h Et hoc ibidem accidit, puellæ socero Sororum preces flagitante: eademq; hora, qua illæ in choro ex Abbatissæ præscripto fiebant.

i Ioannes Maria Bonacursius, inquit Grassettus; & hic Ferrariensis fuit.

CAPVT IV.
B. Catharina varijs conspecta, sanitatem eis restituit, alia quædam miracula.

[28] Pvella peste correpta, cum sub axilla, in scapula, & sinistra coxa iam apparerent apostemata, vidit per quietem B. Catharinam sibi præsentem, quam inuocauit, ac ferentem sibi opem sensit a. Sacra monasterij Virgo iam duos annos ingenti strictura pectoris ac simul tussi vexata, [Apparet orans pro ægra,] phthisim pati credebatur b: at nocte, qua B. Catharina exhumata est, sacro liquore illius sibi pectus inunxit. Vidit postmodum per quietem illam pro se Deum precantem; quod dum faceret, sensit ægrota inenarrabilis suauitatis odorem: quem cum ipsa ferre non posset, tota intus & extra liquefieri videbatur, ac incredibili quodam modo in Deum arrepta clamare sic dormiens, cœpit: Iesv, Iesv, cum se in tanta illa odoris suauitate deficere sentiret. Postmodum expergefacta veteri se ægritudine liberatam sensit.

[29] Non minus memorabile, quod sequitur. Sacra Virgo c in Ferrariensi monasterio Corporis Christi, luxatum habebat genu, idque ingentem illi cruciatum afferebat. Quinta nocte, cum B. Catharinæ opem summis precibus implorasset, [conspicitur in habitu Reginæ,] sopore correpta est. Sic dormiens putabat se in quodam pulcherrimo esse palatio, in quo magna vis formosissimorum iuuenum quamdam Reginam ornabant, quorum e numero vnus ad ceteras conuersus, ait: Et quomodo hæc ausa est huc ingredi? Respondit alius: Credibile quidem est, non temere, neque iniussam venisse. Vidit ergo stans procul Reginam, quam dixi, alba indutam veste superiniecta miri candoris cyclade, illi quidem non dissimili pallio, quo solennia facturi sacra Sacerdotes superindui solent. In pulcherrimo sedebat illa solio, tribus insigne caput habens coronis, sic quidem, vt alia pretio & pulchritudine aliam vinceret, audiuitq; illam esse Bononiensem Catharinam. Cœpit ergo eam rogare, vt sibi adiumento esset. Illi tunc manu sancta Virgo innuit, vt ad se iret: sed pudore quodam suffusa ob tantæ maiestatis splendorem & claritatem, non audebat accedere: sed Regina iterum ad sese illam vocauit. Accessit ergo, sed vt propius venit, ferre odorum illius fragrantiam non poterat, ac deficere videbatur. Tunc B. Catharina conuertit se ad quamdam, [& luxatum genu sanat:] quæ illi ad latus assidebat, sacram Virginem, quæ induta erat veste purpuræ subnigræ pulcherrima, cuius etiam ornatus erat insignis, Beatæ tamen Catharinæ ornatu inferior; cui sancta Virgo dixit: Huius ægrotæ misereor, quare adiumento illi esse volo. His dictis surrexit e solio, ægrotæ innuens, vt ibi paullisper expectaret. Gradi ergo illa volens interiorem vestis partem, quæ in terram vsque defluebat, dextra sustulit, ac pedem nudauit, qui erat niue candidior, in cuius parte superiore circa talum circulus splendebat aureus. Cum paullulum processisset, ad ægrotam benigno & admodum pio conuersa intuitu, illi benedixit: ac tunc expergefacta manifeste sensit ossa genu in suum locum restitui; quod dum fieret, tanto dolore affecta est, vt bis clamare sit coacta, Iesv, Iesv. Post hæc e lecto surrexit; sic tamen vt non firmo prorsus gressu adhuc posset consistere: sed vbi demum Reliquijs sanctæ Virginis genu illud contactum fuit, pristinas vires ac firmitatem resumpsit.

[30] [in pulcherrimo ornatu spectabilis,] Huic non dissimile, quod sum narraturus. Alia in eodem monasterio de ijsdem Virginibus vna, duodecim annos venam in pectore fractam gestauerat, vnde vis magna sanguinis aliquando effluebat, ac defectura prorsus quandoque videbatur. Die quodā leui somno correpta est. Quiescenti statim affuit speciosissima quædam mulier, cuius pulcherrima erant indumenta ex serico purpureo, cui quidem intertextum aurum & argentum gratiam & pretium mirifice augebat, intermiscentibus se candidissimis instar liliorum margaritis ac gemmis, floribusque pulcherrimis. Caput mirandum in modum insigne reddebant argentei crines flosculis & gemmis, supra quam quisquam effari queat, decori; corona insuper, quæ suo splendore solis splendorem æquabat. Ætas erat virens, vtpote annorum trium atque triginta. Iuuenis aderat illi pari ætate, ac pulcritudine persimilis. Ægrotantem illa Virginem percunctata est, quomodo se haberet? Bene, inquit, quando ita Deo placet: quod vero ad humanum sensum attinet, [sputum sanguinis curat:] grauem patior cruciatum. At volo tibi ego, ait illa, ostendere, quam grauis ista sit ægritudo tua? Hæc dicens paruū arripuit cultrum, quo visa est pectus illi medium findere. Respiciens, quæ ægrotabat, vidit magnam in suo pectore fissuram sanguine plenam corrupto, qui circumagi videbatur. Tunc mulier illa dixit: Bono fac sis animo, & spera Catharinam Bononiensem tibi auxilio futuram, & his dictis euanuit. Ægrota vbi experrecta est sensit multo sibi melius esse. Nocte quadam paullo antequam illucesceret, ad suum reuersa cubiculum, vbi ostium aperuit, mirificum odorem sensit: quo stupens exclamauit, Iesv, & magno cum pauore ingressa est. Sed oborta quȩdam mira in eius corde fides, tamquam audiret, nescio quem intrinsecus sibi dicentem: Ne dubita fore, vt meritis huiusce Virginis perfecte saneris. Ergo spei ac fidei plena, signari se Reliquijs illius petijt, & sanata continuo sanguinem amplius non expuit.

[31] Post aliquot dies venit sacræ huic Virgini in mentem subuereri, ne diabolica fuisset illusio, [eidem ægræ exhibet Ordinem Minoruarum,] quam viderat, cum se tanto indignam beneficio duceret. Quare dum nocte quadam coronæ Dei Genitricis, sicut plerisq; mos est Christianis, vacaret, somno correpta est, ac illi statim affuit pulcherrima & ornatissima illa, quam prius viderat, mulier, secum habens eumdem, quem diximus, iuuenem; mitibus illam oculis ac benigno intuens vultu, blande illius incredulitatem accusauit, ac dixit: O incredula, veni mecum, ne dubita. Hæc dicens, apprehensa illius manu, in amœnissimum perduxit viridarium, cuius admirandam pulcritudinem æquare verbis nemo posset: sed pauca hæc de multis Virgo ipsa, quæ vidit, retulit. Viridarij pauimentum ex auro erat purissimo, insertis ex omni genere gemmis; colores inerant, præcipueque purpureus in nigrum tendens, candidus, viridis, ac cælestis, alijque plurimi: ex tali autem pauimento, herbæ, ac flosculi odoris mirifici pullulabant, incredibili amœnitate spectantium oculos delectantes. A dextera parte longissimus erat ordo iuuenum quidem omnium, ac supra omnem humanæ mentis captum pulcherrimorum: vestes illis inerant pretiosissimæ sericeæ purpureæ, auro & argento intertextæ, intermixtis vnionibus gemmisque ex omni genere pulcherrimis: at in dextera manu paruam quidem, sed fulgentissimam tenebant crucem: circum collum mira elaboratum arte circulum habebant: alijs itidem supra quam dici posset ornamentis omni parte decori.

[32] In medio illorum tamquam Rex quidam conspiciebatur multo illustrior illis & ornatior, [cum S. Francisco,] de cuius corpore stellæ quinque micantissimæ, de manibus, de pedibus, ac pectore, effulgebant radijs; quæ totum illum ordinem longissimum miro fulgore illustrabant. In medio viridarij per gradus, qui ex solidis erant gemmis, multa celatis arte, ad illius solium Regis ascendebatur, in quibus innumerabilis infantium multitudo conspiciebatur: quorum indumenta erant tunicæ colorem habentes purpuræ subnigræ, stolis superinduti candidis: in medio pectoris paruulum habebant aurei coloris, & insigni celatum artificio agnum; [& SS. Innocentibus,] collum ornabat infantum tenuis ac ætati conueniens ex auro purissimo circulus. Palmam dextera tenebat, lilijs ac purpureis insignem rosis; musicum sinistra instrumentum, quod pulsantes, suauissime canebant. Gloria, laus & honor tibi sit, rex Christe redemptor,

Cui puerile decus prompsit osanna pium.

Erat autem illa puerilis harmonia tantæ suauitatis, quantam ne cogitare quidem, nedum consequi verbis quisquā posset, vt diceret illa, quæ interfuerat; voluptatum omnium humanarum & gaudiorum simul cunctorum, si collecta in vnum fuissent, illi harmoniæ comparata potuisse videri rem lugubrem ac tristitiæ plenam; addebatque, se fuisse felicem futuram, si cum vno tantum ex infantibus illis esse perpetuo quiuisset.

[33] Quare stupens ipsa conuertit sese ad Reginam a qua fuerat in viridarium perducta, & ait: O generosa, & o felix Regina, [& visionis istius mysteria explicat,] estne forte hȩc Regis Francorum regia, an Assueri potius, de qua tot mira narrantur? Respondit illa benigna & admodum blanda oratione: Hanc scito non esse Regis mortalis regiam. Infantes hi, quorum harmoniam adeo miraris, innocentes illi sunt, qui pro paruo Iesu sanguinem effudere. Rex ille, Patriarcha noster est S. Franciscus: tantus autem ille nobilium equitum ordo, eius Minoritæ, qui vestigia illius secuti sunt. Pretiosæ, quas nunc cernis vestes, datæ sunt illis pro vilibus & adeo rudibus, quibus dum mortalem vitam agerent induebantur: crucem tenent, quia suam portantes crucem Christum imitati sunt. Quinque illæ adeo fulgentes stellæ, quas de manibus, pedibusque ac pectore micare vides, stigmata sunt, quæ Patriarcha noster in suo gestauit corpore.

[34] Vbi hæc locuta est, paullulum secessit, atque vt auis repente redijt, [ægram perfecte sanat,] duas secum pulcherrimas adducens puellas, mirifico insignes ornatu, vt ipsæ quoque Reginæ videri possent; quarum altera manu apertam tenebat pyxidem pretioso & suauissimi odoris plenam vnguento; altera pyxidis operculum. Accessit ad ægrotantem Regina, & illæ simul puellæ. Tunc summam auricularis digiti partem tinxit in pyxide, & ægrotantis pectus inunxit, & ait; Iam tuam in Deo spem repone, & crede futurum, vt Catharinæ Bononiensis meritis amplius sanguinem non expuas. At illa hæc audiens, quantas potuit, ei gratias egit. Credebat autem, aut esse venerabilem Dei Genitricem, aut de cælestibus aliquam, & magno cum metu ac reuerentia, inquit: O felix & venerabilis Domina, ne tibi graue sit, tuum mihi nomen aperire. Tunc illa benigno ac læto vultu ait: [& quæ sit indicat,] Sum illa ego canicula, quam in cælesti patria felices spiritus Catharinam vocitant. Iuuenis hic, quem mihi comitem vides, tuus est Pater S. Bernardinus. E duabus hisce puellis, altera Diua est Catharina, altera, cuius tu nomen geris, B. Domitilla: & his dictis magna se inuicem cum lætitia, & plausu amplecti cœperunt. Tunc quæ diuino interfuerat spectaculo experrecta est, & quotidie melius habens pristinæ valetudini restituta est.

[35] Ferrariensis quidam, nobilis ac diues, magni momenti erat implicitus liti, & scripta quædam, quæ ad eam pertinebant, [aliqui Ferrarienses adiuti,] vbi essent, prorsus ignorabat: propter quod ingenti solicitudine anxius, quid ageret, nesciebat. Venit illi in mentem B. Catharina Bononiensis, & sperauit illam sibi adiumento futuram: nec sua illum fefellit opinio: siquidem affuit inuocata, & docuit, Venetijs esse scripta, quæ requirebat, & apud quem inueniri possent declarauit. Accessit ille, inuenit, & litis compos factus est. Alius Ferrariensis vir nobilis, grauissi no stomachi dolore torquebatur, nec vllis remedijs sanari poterat, & moriturus videbatur. Argenteum igitur ille stomachum sanctæ Virgini vouit, & continuo præsentem sibi illam expertus est. Puer semestris horas iam octo mortuus iacuerat. Pater B. Catharinæ opem implorauit, [mortuus suscitatur,] ceream pro filio vouens illi effigiem. Statim reuixit infans, & ad sacrū perlatus Virginis corpus, & in eius gremio collocatus, miro cum plausu, tamquam illi agere gratias vellet, magna lætitiæ signa dedit: & vbi loqui per ætatem potuit, rogare patrem non destitit, vt se crebro ad visendam & adorandam illam duceret.

[36] Puella, ob inuidiam veneficijs corrupta & macie paullatim confecta, iacebat vt moritura: anxia mater illam B. Catharinæ commendauit, [alij curati,] & paucis diebus ad pristinam corporis habitudinem & formam, magna cum omnium admiratione ac lætitia restituta est. Nobilis matrona grauissime diu mariscarum morbo laborauerat, nec adhibita remedia quicquam opis attulerant, & diro apostemate magna pars corporis corrupta erat, neque excrementa nimio podicis tumore atque duritie poterat eijcere, itaque morituram omnes credebant. Precata est igitur sanctam Virginem in tanto cruciatu atque discrimine laborans mulier, vt opem sibi ferret. Miram rem dicam: vix illa orandi ac vouendi finem fecerat, & sanata est. Alia, quæ nimio dolore ob amissum filium ad insaniam redacta erat, & iam triennium sine mente fuerat; vbi demum propin qui ad B. Catharinæ opem confugere, mentem continuo pristinam recepit.

[37] Quid alia memorem? Finem profecto non inueniam, si recensere omnia velim, [dolores colici attactu vestis pulsi.] quibus omnipotens Deus quotidie magis ex illustri sanctam hanc Virginem illustriorem facere voluit. Sed hæc, quæ recensuimus non parum quidem multa, illius claritatem, & quam sublimem apud Deum teneat locum, satis quidem (ni fallor) queunt ostendere. Nec quotidiana desunt exempla, quibus hoc abunde constare possit. Quorum e numero vnum silere non debeo, quod proximo Ianuario mense contigit. Venerabilis vir ex Minoritarum Ordine Fr. Thomas Coccus Imolensis, cui nunc sacræ monasterij Bononiensis Corporis Christi Virgines confitentur; grauissimo colici morbo laborabat, ac intensissimis per multos dies torquebatur doloribus, qui aliquando in duas & viginti horas perdurabant, nec conquisita vndique remedia proderant vlla. Cum igitur desperata illius iam salus esset, vni ex sacris Virginibus, diuino (vt creditur) instinctu, venit in mentem B. Catharinæ exterius ac strictius illud indumentum, quod a pectore, ac humeris in pedes descendit, bauaram vocant d, quod in hunc vsque diē, non aliter ac res sacræ soleant, asseruatur. Id mox in loco doloris ægrotanti superpositum est: tamque ad tollendum atrocissimum dolorem efficax fuit, vt fateatur ipse, qui expertus est cæleste auxilium, verba se non inuenire, quibus explicet tantam mox fugati a se morbi celeritatem. Verum quod ad miracula attinet, illud ad summam Virginis gloriam pertineat, neminem quidem, qui ad eam, quo decet modo, confugerit, irritas vnquam fudisse preces, adeo se benignam supplicibus suis, & promptam semper exhibuit. Quod ne quis dubitare possit, magnitudo miraculorum, & numerus ingens hoc tam manifeste ostendunt atque testantur, vt nostra diligentiore aut longiore asseueratione res non indigeat. Quare dicendi finem hic faciam.

[Annotata]

a Votum Bononiam accedendi, cuius hic meminit Grassettus, indicio est extra eam hoc miraculum contigisse. Idem nomen puellæ Isottam fuisse, dicit; quod videtur ab Isabella diminutiue trahi.

b Ait idem auctor, hanc ex ijs vnam fuisse, quas verbis solata dumtaxat Beata adhuc viuens, ceteris persanatis, languentem in infirmaria reliquit, pluresque alias circumstantias minoris omnes momenti addit l. 4 cap. 7, vt quod strepitu earum, quæ ad exhumationem se accingebant, excitata, processerit etiam ad ecclesiam, visisq; tot mirabilibus tandem conceperit fiduciam petendæ sanitatis.

c Nomen fuisse Euangelistæ, apud Grassettum lego cap. 8: & capite deinde sequenti alteram, quæ hoc miraculum consequitur, visionem.

d Quid Bauara sit iam explicuimus: & bauaram hic adhibitam non tantum Grassettus habet, sed etiam Christophorus Mansueti, qui Bauorolam seu Sotto-golam, [Patientia quæ vestis pars dicatur?] id est subgulare linteum nominat; diuersissimam monasticæ vestis partem ab ea, quam hic describit Flaminius, per modum scapularis ab humeris ad pedes descendentem ante pectus: non est tamen scapulare quia similis a tergo pars eidam non respondet: & solis Monialibus conuenit, ex panno eodem, quo reliqua vestis confecta, & vulgari nomine in monasterijs S. Claræ, Patientia dicitur, vt ex sequenti vita satis patebit.

ALIA VITA
Ex Italico R. P. Iacoci Grassetti e Societate Iesv.

Catharina Bononiensis, Virgo Ordinis S. Claræ (B.)

AVCTORE IAC. GRASSETTO.

PRÆFATIO AVCTORIS.

Beatæ Catharinæ Bononiensis Vita a varijs auctoribus antehac in lucem data est: [Auctores Vitæ primū ipsamet,] ab alijs pluribus aliud agentibus ex incidenti libata. Inter eos, qui fusius atque ex instituto eam materiam tractarunt, primum locum ipsamet teneat necesse est: scripsit enim, Deo inspirante, tractatum, cui de septem armis spiritualibus titulum fecit; eique præcipuos ac scitu dignissimos euentus inseruit, qui sibi primum seculari, deinde monachæ Ferrariæ acciderunt; dum molestissimis quibusdam tentationibus ad belli spiritualis experientiam exercetur. [2 Illuminata Bembi eius socia,] Secundus locus debetur Sorori Illuminatæ Bembi, earum vni, quæ multis cum ea annis versatæ familiarius, consciæ maiori ex parte fuere rerum ad ipsam spectantium; vtpote quæ mox ab ipsius Beatæ Matris morte iusto volumine styloque claro & facundo complexa est plurima eodem facientia, quorum vel testis ipsa fuerat oculata, vel notitiam propria illius relatione adepta: quod volumen in hodiernum vsque diem inuenitur ipsius compilatricis exaratum manu, quæ, quia decessit in magna sanctitatis opinione, prodigijs nonnullis supra naturæ ordinem roborata, seruatur: habeturque prædictum manuscriptum multa in veneratione a sanctimonialibus Monasterij Corporis Christi Bononiæ.

[3 Dionysius Paleotti,] Ab illa proximus Vitæ, & quidem historica methodo digestæ, auctor fuit P. F. Dionysius Paleotti Ordinis S. Francisci de Obseruantia, rari ingenij & iudicij vir: cuius opus, quamuis absque auctoris nomine a prælo prodierit, per totam tamen Italiam diffusum, communique plausu exceptum est: atque vt posset ad exteras nationes quoque sperandus a talibus exemplis fructus promanare, visum est omnino necessarium, vt Latinitati donatum ijs regionibus communicaretur, in quibus Italicæ rara, multa Latinæ linguæ notitia est. Verum cum Religiosus ille multa præterijsset intacta; multa quoque prioribus quotidie accessissent miracula, quæ nec attingere quidē nondum facta poterat: [4 Christophorus Mansueti:] inuentus est nobilis quidam, Christophorus Mansueti dictus, qui relata ab alijs recenseret, nouaque adiungeret, quæ adiungenda videbantur. Prodijt hic liber typis expressus, prioris Vitæ exemplaribus omnibus non modo iam distractis, sed pene abolitis & vetustate consumptis; ac solus propemodum nunc manibus teritur, iterata sæpius impressione recusus.

Attamen, vt nihil in humanis est rebus omni ex parte absolutum, quicumque penitius B. Catharinæ Acta, & monasteriorum in quibus vixit arcana cognoscere potuerunt, pariter cognouere, non modo non omnia, quæ dici poterant, fuisse a præfato auctore prolata; sed multa quoque in ijs quæ dicta fuerant confusa alterataque esse, propterea quod ad manum habere non potuerit eorum omnium scriptorum exemplaria, quæ tali operi perficiendo necessaria erant: [quæ apud hos deficiunt plurima] aut coram agere cum Sanctimonialibus vtriusque monasterij, a quibus multum adiumenti habiturus erat, certiusque cogniturus ea, quæ non parum pertinebant ad susceptam scriptionem solidius perfectiusque prosequendam. Quare spectatæ pietatis nobilitatisque Canonicus e Collegio S. Petronij, Paulus Casa-noua dictus, cui nonnulla monasterij Bononiensis cura commissa facultatem attulerat omnia illius domus monumenta liberius examinandi, cum & ipse agnouisset, facile fieri posse vt de præclara Dei famula Catharina liber conscriberetur, maiori accuratione & certitudine gesta eius relaturus, de eaque re cum ipsis monasterij Matribus atque Superioribus alijs tractasset frequentius; omnium rogatu hortatuque inductus est, vt eas ipse partes assumeret sibi, & noui operis formam conciperet, quæ Beatæ illius cognitionem, [Paulus Casa-noua collegit,] quam posset haberi plenissimam, mundo suggereret, totamque illius historiam ordine complecteretur. Suscepit Paulus quod rogabatur sane perlibenter; summaque cum diligentia excussis, quæcumque vsui esse poterant, scripturis omnibus, instructis etiam auctoritate Archiepiscopi atque Vicarij Bononiensis processibus varijs, ingens volumen compilauit, complectens quidquid certum esse indubitatumque deprehenderat, nec minimam quidem circumstantiam prætermittens historiæ perficiendæ idoneam.

Sed nec huic contigit, quod parturiebat, proferre in lucem; vniuersa materia in hunc modum collecta, ex hac vita educto: nec si protulisset, perfectum erat futurum opus, cui nullam (quantum coniectura possumus assequi) formam induxisset auctor, beneficio styli, continuæ orationis ductu digestam ordine materiam percursuri: qui tamen tantum noui (vt sic dicam) mundi in illo virtutum omnium oceano detexerat aliosque sperate iusserat, omnibus Beatæ Catharinæ deuotis ingens reliquit desiderium, plenam tandem perfectamque Vitam illius legendi, cuius in animo circumferebant amorem. Itaque ad nostræ Societatis Superiores delata ad extremum hæc prouincia est, ab ijsque imposita mihi; totius negotij penitus ignaro, prius quam conclusum illud ac plane constitutum esset inter eos, qui mihi pro suo iure poterant imperare. Imperia tamen lubens veneransque excepi, tum quod rem, nulla mea voluntate designatam, a Deo esse persuasum habens, [ex quibus ad auctore delatis] eius mihi auxilium certo crederem adfuturum; tum quod matre Bononiensi natus, sæpiusque ad sacrum Beatæ corpus venerandum inspiciendumq; iam inde a primis annis deductus, existimarem obligatum teneri me, ad contendendum omnes virium mearum neruos, eosque illius honori impendendos; quamuis debiles atque impares oneri, cui alias extra intraque Societatem nostram idonei magis alij inueniri poterant, quorum manibus felicius elaboratum fuisset, magisque ex merito & dignitate materiæ nobilissimæ, ad describendum propositæ.

Quidquid autem me hic descripsisse dico ex monumentis manu exaratis illis (quorum superius facta est mentio, & quorum indubitata fides apud omnes esse debet) sic accipi volo, vt etiam in ijsdem multum me adiutum vsumque fatear prænominati Pauli de Casa-noua volumine, [hæc historia contexta,] accuratissime pariter operosissimeque collecto: nec aliud mihi relictum crediderim, quam vt varie dispersa singula ad certa temporum ac locorum capita reuocarem. hanc vnam namque in scribenda historia conuenit ab auctore licentiam vsurpari, concedi a lectore. Quædam nihilominus dedita opera prætermisi, quod ea non satis certo probata inuenirem: alia superflua, vt videbatur, & orationis contextum importune interruptura resecui; ordinem qualis rei natura ferebat secutus, in quatuor libros opus distinxi: quorum primus, seruata quantum fieri potuit temporum serie, res Beatæ complectitur, [quadrisariam diuisa.] a prima eius natiuitate per omne illud tempus gestas, quo Ferrariæ vixit Sanctimonialis, & multorum annorum Professa, donec Bononiam mitteretur. Secundus eiusdem Acta Bononiensi in vrbe vsque ad felicem mortem exequitur: tertius catalogum exhibet præcipuarum virtutum, quibus ipsa dum vixit animum singulariter excoluit: quartus denique continet mirabilia, cœpta ab eius obitu manifestari, & per seculi pene integri decursum continuata. Atque hic proœmiorum finis esto, principiumque historiæ, in nomine sanctissimæ Trinitatis.

Interpres Lectori.

[Cur multa in hac versione omissa;] Dabis hanc mihi veniam, Lector, quam Acta Ionnis de Deo colligenti puto concessam fuisse non illibenter ab iis, qui vasto hoc in opere breuitatem amant partium singularum, etiam sic maximi corporis molem constituentium: dabis hanc, inquam mihi veniam, vt, prima, quam habere potui, Vita integre prolata: secundam hanc preßiori stylo sic reddam Latine, vt eorum quæ prior continet, nihil habeat posterior, & illius dumtaxat defectus suppleat: itaque librorum in sua capita digestorum ordinem, qualem secutus auctor est, hic tibi exhibemus; propriam ipsi nobis hac in epitome partitionem facturi; quin & ipsum quorumdam Capitum ordinem inuersuri. Cum enim ad manum esset B. Catharinæ de suis tentationibus libellus, septem arma spiritualia docens, Latine redditus a Flaminio, non putaui debere me vti paraphrasi aliena, vbi ipsa Catharina de se loqui poterat: [mutatus quandoque ordo.] hanc igitur dum de se loquentem proprijs verbis induco, deprehendi non semper in his fuisse a Grassetto obseruata cuiusq; rei tempora, dum titulos sibi præfixos sequitur: simili modo tertij libri Capita, quæ ipse paraphrastice tota sumpserat ex Christophori Mansueti libello, a Capite tertio inclusiue vsque ad duodecimum, malui ab ipso Christophoro, eadem & prius & paucioribus verbis complexo, accipere prout Thannerus Latina fecit, [& verba aliunde acceptat] expunctis etiam ijs quæ iam apud Flaminium legebantur. Denique circa res, quindecim diebus mortem Beatæ sequentibus gestas, ipsa Sororis Illuminatæ, quæ interfuit, verba ex eodem Christophoro eademque versione fideliter adnumerare malui, quam aliena circumscriptione vti. Quæ hoc loco te monitum, lector, volui, ne mireris si iuuenias, ab eo, quem Latinum facimus, auctore diuersa quædam, alioque modo & ordine hic legi, nec pauca omitti.

Series Librorum & Capitum.


LIB. I. CAP. I. Natales, & prima educatio Catharinæ.
II. Quomodo in domum Luciæ Mascaroniæ ingressa sit; deque eius domus prima origine
III. Progressus Catharinæ in vita spirituali, casusque notabilis, qui tum in ea congregatione accidit.
IV. Tentatio eius contra Ven. Eucharistiæ veritatem, & quȩ eam secutæ sunt visiones.
V. Consolationes aliæ ei post dictas illustrationes diuinitus concessæ.
VI. De remissis sibi peccatis fit certior, & extremi iudicij speciem intuetur.
VII. Terribiles a dæmone tentationes patitur per annos quinque.
VIII. Has aliæ tentationes excipiunt, quas Beata cognoscere incipit.
IX. Eremiticæ vitæ desiderio sollicitata, & circa somnum vexata dupliciter, cælitus solatium accipit.
X. Illustres duæ visiones ipsi circa hoc tempus oblatæ.
XI. Diabolus Congregationem dissoluit per litem quamdam, & aliquarum Sororum discordiam.
XII. Monasterio Corporis Christi ferrariæ initium datur.
XIII. Suarum reuelationum librum conscribit Catharina, atque igni scriptum tradit.
XIV. Nouitiarum magistra constituitur, quas præclaris instruit documentis.
XV. Easdem circa tentationes erudit, & cuidam tentatæ miraculose succurrit.
XVI. Quædam gratiæ ei hoc tempore factæ.
XVII. Aliæ reuelationes nonnullæ.
XVIII. Librum de septem Armis spiritualibus denuo conscribit Catharina, & a S. Iosepho scutellam aliquam mirabiliter accipit.
XIX. Prodigioso modo interest Canonizationi S. Bernardini: & obedientia eius miraculo probatur.
XX. Inducitur in monasterium Ferrariense clausura.
XXI. Catharina victoriam Bononiensium, interceptionem Constantinopoleos, Imperij Græci euersionem præcognoscit.


LIB. II. CAP. I. Agitur de condendo Bononiæ monasterio; quid ea in re Beata egerit, quid reuelatione diuinā didicerit.
II. Legati Bononienses Ferrariam veniunt: Catharina noui monasterij Abbatissa constituitur.
III. Discedit Bouoniam: quid ei in principio itineris acciderit?
IV. Catalogus sociarum, in quarum comitatu Bononiam appulit.
V. Quomodo Sanctimoniales inclusæ, & quædam nouitiæ admissæ fuerint.
VI. Augetur Sororum numerus: monasterium amplificatur: gratiæ quædam per Abbatissæ preces obtinentur.
VII. Constitutiones illius quædam ad commodius regimen pertinentes.
VIII. B. Catharinæ mater in monasterium admittitur, & quædam circa officium Abbatissæ innouantur.
IX. Mors prima ibidem a quadam sorore obita, cum exemplo singulari patientiæ, & efficacis a Beata auxilij.
X. Noua Abbatissa constituitur: Catharina paullo post mirabili modo ad officium redit.
XI. Quid acciderit in monasterio postquam Beata est officio restituta?
XII. Memorabili visu illustratur, & a morbo suo conualescit.
XIII. Extrema B. Catharinæ infirmitas.
XIV. Mors eius & sepultura.


LIB. III. CAP. I. Amor B. Catharinæ erga Deum, & documenta eius in hac materia.
II. Deuotionis & orationis spiritus singularis.
III. Caritas erga proximum.
IV. Zelus ardens animarum.
V. Quantum horruerit alios diiudicare.
VI. Humilitas & sui ipsius contemptus.
VII. Obedientiæ virtus, & ad perferendas mortificationes promptitudo insignis.
VIII. Puritas & castitas Catharinæ.
IX. Paupertatis amor & studium ingens.


LIB. IV. Prologus.
CAP. I. Qua occasione cœptū sit agi de corpore exhumando.
II. Concursus populi Bononiensis ad illud spectandum: & varia quæ tum accidere mirabilia.
III. Casus memorabilis, interim dum Corpus populo spectabile prostat.
IV. Quomodo biennio toto monasterium Abbatissa caruerit, & quæ tunc euenerint memoranda.
V. Ad Beatam visitandam Regina Neapolitana, eiusque nurus accedit.
VI. Occasione visionis memorandæ corpus in eo, in quo nunc est, loco constituitur.
VII. Varia miracula primis post refossionem corporis diebus facta.
VIII. Insigne miraculum in persona cuiusdam sanctimonialis Bononiæ: alia Ferrariæ patrata.
IX. Gloria Beatæ illustri prodigio & visione declaratur.
X. Aliud miraculum & visio relatu dignissima.
XI. Alia miracula iisdem, quibus superiora, tēporibus facta.
XII. Alia post annum Christi MD.
XIII. Tria præclara miracula eodem tempore.
XIV. Miracula his postremis temporibus collecta.
XV. Alia eorumdem temporum.
XVI. Duæ gratiæ postremum obtentæ per intercessiones B. Catharinæ.
XVII. Apostolicæ Sedis iudicium de sanctitate B. Catharinæ.

CAPVT I.
B. Catharinæ pueritia, & spiritualis vitæ principia in Congregatione Luciæ Mascaroniæ.

CAP. I

[1] Ferrariæ opulenta satis domo atq; honorata natus Ioannes de Vigris a, & Iuris vtriusque laureā adeptus Bononiæ, dū illud ibidem publice profitetur, nobili ex antiqua Mammolinorum familia Virgini, cui Benuenuta nomen, [Patri futura filiæ sanctitas reuelatur:] legitimis nuptijs iunctus est: ac paullo post a Nicolao Estensi, Ferrariæ Marchione euocatus, ad Rempublicam Venetias destinatur Legatus; vbi deinde iussus est cum titulo Agentis ordinarij residere. Interim Benuenuta conceptam ante mariti discessum prolem feliciter enititur. Catharina hæc fuit, patri in Principis sui negotijs occupato a Dei Matre demonstrata per visum: cuius futuram sanctitatem, tum alia infantiæ præsagia præmonstrarunt; tū illud imprimis memorandum, quod vixdum firmis vtens gressibus, atque per domum potens obambulare, singularem erga pauperes beneuolentiæ & compassionis monstrabat affectum; solita deinde, quidquid ad manum veniret, eisdem elargiri. Vbi vndecimum attigit ætatis annum, patris, a Marchione persuasi, [ipsa Ferrariam migrat,] imperio Ferrariam migrauit cum matre: atque in Margaritæ Estensis allecta fuit comitatum.

CAP. II

[2] Ibi Latinarum litterarum prosecuta est studium, quarum rudimentis cœperat Bononiæ imbui: in eisque tantos breui progressus habuit, vt non modo quoscumque libros Latine compositos intelligeret; sed prout ferebat occasio, scriberet ipsa, componeretque nonnulla eleganti emendatoque stylo, quæ in hunc vsque diem seruantur. Vt tamen diuinis præuenta gratiis cor suum Deo consecrauit, noluit profanum auctorem vllum vltra attingere, solius deinceps Scripturæ sacræ Sanctorumque Patrum lectioni intenta. Biennio circiter triennioue in aula Principis Margaritæ, [studioque consecrādi se Deo] cui erat in paucis carissima, transacto, Catharina, quam ingens Deo se consecrandi desiderium ceperat, ijs breui se vidit expeditam vinculis, quibus in seculo poterat retineri: nam Domina eius Roberto Malatestæ, Domino Ariminensi, nubens, nolentem eo sequi, dimittere maternam in domum coacta est: & Ioannes parens, anno millesimo quadringentesimo vigesimo sexto e viuis abiens, filiam relinquere debuit in potestate matris, sanctis illius votis (namque erat etiam ipsa pietati addictissima) nequaquam aduersaturæ, quamuis & vnica esset opulenti patrimonij hæres & eo nomine a multis in coniugem expetita.

[3] Viuebat Ferrariæ Deo deuota Virgo Lucia de Mascaronis, [iungitur Luciæ Mascaroniæ.] quæ tertium S. Augustini habitum induta, intra domum cuiusdam viduæ, amitæ suæ, iuuenculas aliquot seculari in veste religiosis moribus imbuebat: quæ domo prodibant numquam, nisi raro admodum idque diebus festiuis, sacrificij Missæ aliorumque diuinorum officiorum caussa: & tunc quidem & habitus & corporis totius tantam præferebant modestiam, vt ciuitati vniuersæ admirationi simul & ædificationi essent. His se, boni exempli odore tracta, Catharina adiunxit: sibique ex magistræ tam bonæ institutione proposuit, Dei voluntatem implere in omnibus, eiusque indicem sequi conscientiam, quid agendum quidue cauendum docentem; omnique carnis & sanguinis affectu seposito, se suosque penitus abnegare, atque optima sociarū exempla pro viribus æmulari.

CAP. IX

[4] Præcipuum autem ei iam inde a principio fuisse rerum diuinarum studium, [solitudinis adeundæ desiderium] ex libello eius manu exarato habemus, in quo ipsa de se in hunc modum velut de alia persona loquitur: Principio conuersionis suæ, cum esset in hoc loco aliquot iam annos commorata, dulcedinem, ac suauitatem diuini amoris gustare incipiens in oratione, magno teneri desiderio solitudinis cœpit. Creuit hoc autem illi desiderium: cumque cerneret, se nulla re impediri, quod monasterium nullis adhuc Religionis teneretur vinculis, suspenso tamen esset animo, nec sibi satis fideret; Dei explorare voluntatem decreuit. [intelligit a Deo non esse.] Cœpit igitur vehementer, ac pene assidue, tam noctu quam interdiu, Deum precari, vt sibi, quid vellet, aperiret. Quare demum exaudita est: nam cum in ecclesia b monasterij huius esset, circa horam diei tertiam, ac impense rem eamdem rogaret, clementissimus illi Deus alia quædam, quæ nunc libenter prætereo, & illud, quod ad præsentem petitionem attinet, declarauit; debere vnumquemque in eo loco permanere, ad quem Deus illum vocasset. Tunc illa, vt Deo pareret, mutata sententia hoc in loco permansit, cum Deum ita velle cerneret.

CAP. III

[5] Huc etiam accedebat memoria eius, quod eodem in loco accidisse meminerat Virgini cuidam, [puellæ cuiusdam a cōgregatione recedētis] prout in eodem libello scriptum reliquit his verbis: Paullo postquam ego præsens hoc monasterium intraui, adolescentula quædam ingressa est, cui post certum spatium tædio esse cœpit benefacere; pœnituitque illam, quod mundi viam & illecebras reliquisset. Accidit autem, vt, dum talibus teneretur cogitationibus, ad quemdam Christi, probatæ admodum vitæ, famulum accederet, cui sua delicta confiteretur. Ei narrauit, sibi in animo esse, ad pristinam reuerti vitam. Cui stupens ille ait: Vide quid agas, filia; nam (vt video) tu illa es, propter quam proxima nocte somnium vidi, quod magnam mihi admirationem attulit, cum nescirem, quid illud esset, aut quid portenderet. Cui dixit illa: Rogo te, vt mihi somnium istud enarres. Tunc ille, productus sum ad quoddam solenne festum, vbi innumerabiles aderant puellæ, quæ inenarrabili pulcritudine, ac sole fulgentiores erant, & admirabili gloria circumdatæ, quarū capita ex pulcherrimis floribus factæ coronæ ornabant. Ita ornatæ obuiam ibant cuidam puellæ, quæ videbatur velle in earum consortium ire. Idcirco multa cum lætitia, festiuoque honore & gloria obuiam illi prodibant, vt eam reciperent; quæ cum eis iam propior facta esset, visa est pœnitentiæ signa dedisse, quod venisset, [infelix exitus Confessario reuelatur.] ac mutata sententia retrocessisse. Nobilissimus autem ille Virginum conuentus, vbi hoc vidit, magnum dedit mœroris signum, & euanuit. Tunc ego suspenso eram animo, & cogitabam, quidnam talis visio portenderet. Sed nunc aperte video, Deū mihi illam tuo ad me accessu patefecisse. Quare te, filia, rogo, ne prauam istam voluntatem sequare ac tentationem; sed potius fortis, & constans vsque ad finem perseueres: vt demum possis ad nobilissimum illud festum & consortium, quod ego vidi, peruenire; & cum inclytis Virginibus illis, quæ te expectant, perpetua quiete frui. Quibus auditis pudore tacta nobiscum permanere decreuit: sed non multo post, cum non satis religios se gereret, fuit propinquis & priori vitæ restituta: & ita paruo temporis spatio diem suum obijt, & visio famuli Dei vero exitu comprobata est; siquidem amissa virginitatis corona, iuste adempta illi facultas fuit saliendi ad illud Virginem consortium, quod famulus Dei præuiderat.

CAP. VI

[6] Hæc illa ad aliarum instructionem de sua quondam sodali scripta reliquit; eademque ex causa in libellum suum retulit tentationes, quibus ipsamet primis illis vitæ spiritualis initijs exercita probataque, facta est peritissima militiæ interioris magistra. Harum tentationum modum seriemque ab ipsius calamo iuuabit accipere, postquam ab eodem viderimus fauores aliquos, quibus præuenta diuinitus, & velut ad futuram luctam corroborata fuit. Optabat, inquit ipsa de se, antedicta Christi ancilla (quam in principio libelli Catellam c nominat, [innotescit Catharinæ plena suorū peccatorum remissio.] in fine autem declarat ipsam se Catharinam Bononiensem esse) optabat illa plenam impetrare suorum delictorum veniam & remissionem, atque ob id Deum impense precari cœpit: simulque vt concessæ sibi veniæ certa sibi signa daret, quibus se illam impetrasse non dubitaret: tertio autem suæ conuersionis anno, ad ecclesiam sancti Spiritus se contulit, vt vni ex illius monasterij venerabilibus Religiosis sua delicta confiteretur. Ibi cum esset illa, sæpiusque Deum rogasset, vt se exaudiret; ostendit illi Dominus aperte, sicut optauerat, se illi, quod petierat, concessisse; & omnia delicta, culpam & pœnam omnem remisisse.

[7] Eodem tertio a sua conuersione anno, vel paullo post, oblata est ei extremi iudicij admirabilis species; ex cuius consideratione profundas in ea radices humilitas egit; quod ipsa in prædicto libello narrans: [Anno. 1431] Anno, inquit, ab aduentu Christi trigesimo primo supra millesimum quadringētesimum, prius quam Ordinis institutis & Regulæ subijceremur, eoque tempore, quo prima illa nostra mater Lucia ex Mascaronum familia hic præsidebat (quæ quidem Deo sic volente in hunc me locum admisit, fuitque prima, quæ sincera caritate atque materno affectu seruire me Deo docuit) antedictæ Christi famulæ raptus est vere spiritus ad supremi iudicij spectaculum; cuius quidem ordo ac modus hic fuit. [videt extremi iudicij speciem,] Vidit illa in nubibus cæli altissimum sub humana forma Deum, cuius erat purpureum indumentum, & facies in Occidentem versa. Ad illius autem latus, paullo infra, nostra erat aduocata, Maria Virgo, in veste candida. Silebat illa, & vultu erat suspenso similis, & admirationis pleno, & vltra illam certo distantes spatio sanctissimi erant Apostoli, in cathedris sedentes fulgentibus, & flammæ ignis altissimi speciem præseferentibus. Infra vero erat vtriusque sexus innumerabilis multitudo; non sedentium quidem, sed stantium, qui facie omnes in cælum versa Deum spectabant. In medio autem illorum quidam erat, qui magna voce concionabatur. Ipsa vero, quæ huic spectaculo intererat, Christi ancilla ad Dei erat dexteram: illi tamen tam numerosæ multitudini admixta, & voce ad Deum clamabat altissima, magna cum lætitia verba, quæ nunc silentio prætereo.

[8] Cum autem, peracto spectaculo, ad corporeos illa sensus redisset, [illudq; breui futurum dijcit,] attente considerans quæ viderat; cogitabat quidnam sibi monstrata portenderent. Cumque id scire maxime cuperet, Deum impense precata est, vt sibi declararet, fuissetne illusio & fraus istæc diabolica; an vero futurum breui supremum iudicium portenderet. Quare, qui legit intelligat. Responsum est illi, ne suspicaretur illusionem illam fuisse diabolicam, certoque sciret, paruo quidem futurum tempore, quod viderat; hoc est, extremi diem iudicij propinquare d: vnde ad meam ipsius cogitationem rediens atque considerans, quod tali die, supremoque iudicio humana omnia delicta propalabuntur, [ac suam maximam vilitatem,] & nota cunctis fient; nolo mea nunc ipsa occultare, sciens illa per confessionem magna ex parte deleri atque remitti. Ideo post prædicta me ipsam diligenter examinans atque discutiens, dico vere; me quidem propter falsam vitam, qua me pollutam vidi, aliud nihil debere quam maximam ruinam, & apud Deum & homines confusionem expectare. Falsum autem, quod me polluit, illud est, quod perfecte atque vti oportebat & famulæ Domini nostri Dei conueniebat, non optaui ab vnoquoque iudicari & cognosci ita vilis & abominabilis, sicut esse me intelligebam & credebam; videlicet superbam, arrogantem, petulantem, maledicam, appetitui maxime indulgentem & gulæ, & tamquam brutum animal lumine rationis priuatam, præcipuam caussam, & inuentricem ruinæ cuiuslibet, ac omnis boni perturbatricem, & impedimentum, quod per orbem terrarum fuit vnquam, vel nunc viget, futurumue deinceps est e. Sed vere fateor, me nulla in parte adhuc nosse, quam vilis, quamque nihili sim: nam si me nouissem, profecto non essem ausa vilissimum aliquem locum intueri, nedum oculos in cælum attollere. Quare non video etiam in caliginosa & profundissima inferni parte quempiam locum, qui meæ pestiferæ putredini conueniat: ibi enim iustitiæ satisfit cruciatibus & pœnis illorum, qui summum bonum offenderunt. Cum igitur nihil prorsus in me boni sit, sequitur illud, vt nullus tam abominabilis, tamque horribilis extra me sit locus, qui mihi conueniat, nisi ego ipsa. Ideoque in me ipsa permaneo, tamquam nullus caliginosior, & fœtentior inueniri queat locus.

[9] [quæ negligens fuerit in appetendis iniuriis & probris,] Sed væ mihi miseræ! Quid mihi profuit talem esse assecutam mei notitiam, quando toto corde & anxio desiderio non optaui ac perquisiui, vt super hæc suum iustitia locum obtineret, id est, vt me talem omnes nossent, qualem me supra esse ostendi? Quamuis autem rem contrariam, hoc est honorem, ac prælationem, item sanctitatis famam non optauerim; cum tamen negligens in desiderio mala patiendi fuerim, sequitur me non fideliter bonæ voluntatis inæstimabile talentum custodisse, quod mihi summa Dei nostri bonitas assignauit. Nam cum præclarissimum hoc ab eo donum acceperim, & ad suum famulatum me vocauerit, debebam ego summo studio omnem vim ac diligentiam adhibere, vt illi conformis essem, id est, vt me omni supplicio subijcerem, ac per viam Crucis graderer, omne aspernata gaudium, & quidquid animum posset meum delectare; amansque quicumque me odisset, & honore suauiter quemlibet persequens qui me contempsisset, ac illis inseruiens qui operam mihi suam denegassent, ac inseruire noluissent; ac toto cordis affectu bene de ijs loquens, qui mihi detraxissent; cum scirem me magis dignam esse, vt mihi in faciem expueretur, [exemplo Christi.] quam vllum beneuolentiæ signum ostenderent. Et quæ me magis hac in re adiuuisset, magis amari a me ac honorari debuisset: cum scirem me hoc pacto magis quidem fuisse Christo Iesu meo suaui Domino, quam alio quocumque modo similiorem futuram. Cumque magnam tepiditatem cernam, qua quidem hac in re vsa sum, vere possum affirmare, me falsum Christi famulæ nomen gerere, quæ illud non amem, ad quod ferendum tanto ipse caritatis amore accessit, plenam scilicet amoris crucem. Væ miseræ mihi! quantus fuit hic error meus, quanta cæcitas! quæ hoc tamdiu intelligere & considerare distulerim. Et quamuis initio conuersionis meæ non nihil me delectarent iniuriæ, & aliqua ex ea re voluptate afficerer; nihilominus frigescente postea illo ardore, magna me per multos annos tepiditas detinuit: cum diligenti studio, quod me decebat, non quæsierim; iniurijs scilicet affici, & ludibrio esse, ac infamia notari, denique vilissimo cuique subijci: vt sic paullum quidem iniuriam Dei creatoris vlciscerer, qui innumerabilibus propter me & a me iniurijs affectus est.

[Annotata]

a De Negris legendum volunt aliqui, inquit Christophorus.

b Sacellum aliquod domesticum intellige: vt enim Mascaroniæ ædes non erant vere monasterium; sic non est credibile, cum nihildum adhuc esset ad perpetuitatem constitum, eis vllam adiunctam ecclesiam fuisse: patebitq; ex sequentibus, puellas in eo conuictis collectas S. Spiritus templo Minorum Obseruantium vsas, ad Sacramentorum susceptionem.

c Siue edocta a Chananæ a Euangelica, quæ se Matthæi 15, 27 catellis comparat, de micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum, comedentibus: siue ex nominis sui diminutiuo occasionem acceperit, ita se abiecte nominandi.

d Eo sensu scilicet, quo Paulus Apostolus propinquum esse dixit diem illum, idemq; varijs Sanctis reuelatum legimus.

e Quomodo vere hunc de se sensum habeant & habere potuerint Sancti, explicant auctores ascetici, interq; alios noster Alphonsus Rodriguez in Exercitio Christianæ & Religiosæ perfectionis. Sensum autem hoc loco perturbatum ex Thanneri versione restituimus, qui in Flaminio sic habebat: quæ præcipua causa & iuuentrix est ruinæ cuiuslibet ac omnis boni perturbatio.

CAPVT II.
B. Catharina grauibus tentationibus exercetur; Luciæ contubernium discordia litibusque vexatur.

CAP. VII

[19] Svmmam alius perfectionem crederet ea, in quibus suum hic ipsa imperfectum cognoscit: quæ notitia vt clarior manifestiorque ipsi fieret, [Permittit Deus,] iuuit diabolus dum nocere nititur; eamque & sibi & alijs, ex ijs quæ passa ab eo est, reddidit cautiorem. Nempe tentationibus probanda erat & exercenda spiritualis militiæ tiruncula: de quibus ipsa sermonem faciens in suo libello, hoc modo exorditur: Sed nec minus necessarium est a cogitationibus mentem custodire; quia diabolus interdum bonas & sanctas in mente cogitationes excitat, vt sub prætextu virtutum decipiat. Post hoc autem, vt ita esse ostendat, tentat atque impugnat eo vitio, quod est ipsi virtuti contrarium. Hoc ideo facit, vt in fossam desperationis trahat. Quod autem hoc verum sit, per id tibi ostendam, quod antedictæ Christi ancillæ accidit, quæ se ipsam nominat Catellam; quæ in adolescentia sua diuina illustrata gratia, vt Deo ministraret, hoc monasterium ingressa est: & cum sana conscientia & bono feruore die noctuque orationem frequentabat, enixeque operam dabat, [vt quæ præsumptuoso dæmonem contēpserat,] vt quālibet virtutem, quam in alio quouis esse vidisset aut audisset, assequeretur. Et hoc quidem non inuidiæ instinctu faciebat, sed vt magis Deo placeret, in quo amorem suum omnem locauerat. Cumque post certum tempus multiplici gratiæ cælestis dono abundaret, attamen varias & magnas quidem tentationes adhuc passa est; adeo quidem, vt, cum die quadam inuasisset illam quædam mentis suggestio, ac diaboli esse instinctu excitatam intelligeret, illum audacter allocuta sit dicens, Scito, maligne hostis, nullam mihi a te inferri tentationem posse, quam non nouerim.

[11] Quare volens illi Deus nimiam sui fiduciam infringere, ac ostendere, aduersarium esse illa multo callidiorem, [ab eo sub forma B. Virginis decepta,] permisit, vt subtilissima eam fraude aggrederetur, videlicet vt illi sub habitu & forma Virginis Mariæ sese ostenderet, qui eam alloquens dixit: Si amorem a te vitiosum arceas, virtuosum tibi amorem immittam, & his dictis euanuit. Cumque ipsa crederet, vere illam fuisse Christi Genitricem; quia tunc orationi intenta eam maxime precabatur, vt sibi concedere dignaretur, vt eius Filium ardenter posset amare; cogitare cœpit, cur Beata Virgo sibi dixisset, si a se fugaret vitiosum amorem, fore vt virtuosum immitteret. Quare illi per occultam hostis fraudem in mente dicebatur, vt proprij appetitus ac iudicij a se amorem fugaret. Hac igitur de caussa iterum decreuit multo magis omni studio suæ Præfectæ, [grauiter turbatur circa obedientiam:] absque vllo discrimine, ac sine sui ipsius (quemadmodum consueuerat) cura, obtemperare: siquidem initio suæ conuersionis, quamuis adhuc vinculo Religionis ita facere nō teneretur; attamen magis, quam ceteras virtutes amabat & optabat veræ ac sanctæ obedientiæ virtutem, & omne suum in illam studium contulerat. Atque ob id quidem omnes illius aduersarij maxime studuerunt, vt per eam virtutem illam deciperent: cœperuntque nouas quotidie ac diuersas illius cordi cogitationes immittere, vt pene dicta & facta omnia suæ Præfectæ prauo iudicio interpretaretur, ac in illam immurmuraret.

[12] Qua ex re magnam patiebatur pœnam, & animi cruciatum, & suam culpam apud ipsam Matrem sæpissime ac magno cum pudore fatebatur: nec tamen pugna cessabat, quamquam multum illi proderat; ob id præcipue, quod semper resumebat vires ac robur ad non consentiendum prorsus; quamquam pene violenter ad id trahebatur: & tunc ad orationis arma confugiens, aliquod leuamen inueniebat, ita vt non prorsus consentiret. Sed in magna detinebatur animi solicitudine, cum se habere infensam Virginem Mariam putaret, dicebat enim secum: Ipsa mihi Virgo dixit, vt a me propriam voluntatem repellerem, & quotidie contrarium cogito. Ita quidem ad magnam desperationem redigebatur, nesciens diabolica instigatione, non a se ipsa id sibi accidere. [idem in specie Crucifixi apparens,] Cum autem malignus hostis cerneret, quod non tamen illa ob eam rem spem deponeret; aliam adhuc subtiliorem fraudem excogitauit. Nam cum quodam mane ingressa esset ecclesiam Virgo, vt oraret, statim sub forma Christi Cruci affixi illi præsto affuit, brachia tenens aperta, & coram illa tamquam suspenso similis, & quodam amicabili ac benigno astans modo, vt pene videretur eam velle blande capere, sic allocutus est: O fur, tu cor mihi suffurata es: redde quod mihi surripuisti.

[13] Quæ magna cum reuerentia & metu, ita vt (quemadmodum ei videbatur) si potuisset, [ei implexa quædam,] sub terra se occultasset, cum re vera crederet esse Christum, quocum loqueretur, respondit. Et quomodo factum est, Domine, quod dicis? cum nihil habeam, & sim pauperrima, & in tuo conspectu in hoc mundo ad nihilum redacta, alienæ subiecta potestati, sic quidem vt nihil prorsus possideam? Ille autem, Volo, inquit, te scire, non esse te adeo inopem, vt dicis, ac te aliquid habere: nam te ad imaginem ac similitudinem feci meam, memoriam tribuendo, intellectum ac voluntatem; & cum votum mihi voueris obedientiæ, persoluisti quidem, sed id nunc mihi adimis. Hoc pacto tibi ostendo, esse te furem. Cum autem illa putaret, sibi hoc dici propter cogitationes infidelitatis, quas aduersus Præfectam suam mente agitauerat, sicut supra dictum est, ait: Mi Domine, quomodo facere debeo, cum proprium cor in mea potestate non habeā, [& impossibilia suadet,] nec valeam cogitationibus obstare, quando in me insiliunt? Respondit ille: At facito, quemadmodum te docebo. Tuam cape voluntatem, memoriam ac intellectum, nec vlla in re exerceas, nisi ad tuæ nutum Præsidis. Tunc illa: At quo modo facere debeo, quæ intellectum impedire nequeo, vt non discernat; memoriam, vt non recordetur? Ait ille: Subijce illius voluntati tuam, & puta esse tuam illius voluntatem, nec vlla in re tuam memoriam ac intellectum exerce, nisi vbi tua moderatrix velit. Ipsa vero dicebat, Se non posse, quia in sua potestate cor non haberet. Ille autem, fac vt tibi dicam, dormi, vigila, & quiesce. Ait illa, Nescio Domine quid sibi verba hæc velint. Ait ille, Dixi, Dormi, id est, vt te præsentibus huius mundi rebus non immisceas. Dixi, Vigila, vt omni studio parata sis ad obediendum. Dixi, Quiesce, vt in omnibus tuis operationibus semper de mea Passione mediteris. Cumque hæc, & alia multa dixisset, quibus illam ad obedientiam hortaretur, euanuit.

[14] [augens interim tentationes inobedientiæ,] At illa credens re vera Christum fuisse, mente remansit admodum suspensa, & in illis crebro cogitationem occupabat; nec tamen liberum se cor habere sentiebat a priori certamine, sed potius magnam sibi importunitatem suboriri, quoties illi sua Præfecta, vt aliquid faceret, iubebat; aut si quid illa dicebat, statim innumerabilia pene iudicia in mentem illi veniebant, secumque dicebat: Melius hoc esset; Illud melius ita fieret: & multæ refragrandi & contradicendi cogitationes illius animum subibant; quarum tamen omnium illam postmodum pœnitebat, seque apud ipsam Præfectam accusabat, & veniam (sicut supra dictum est) petebat: idque multo cum pudore & animi cruciatu faciebat; adeo quidem, vt aliquando potuisset redundantia lacrymarum illi pedes lauare: affirmatque quod, nisi hoc remedium fuisset, suam videlicet accusandi culpam, sæpe suggestioni consensisset, ac obedientiæ suæ Præfectæ rebellis extitisset. Nam sæpe quidem multa cum violentia impellebatur, [vnicum remediu habenti earum confessionem.] vt cū ea contentiose ageret, & improbaret quæ illa fecisset aut fieri mandasset: quod procul dubio ad damnationem illi cessisset; quia Religiosis nullo pacto licet suis Præfectis reluctari ac eorum iussa contemnere, nisi forte aliquid esset, quod, si facerent, mortalem culpam incurrerent. Quare siquis ad hoc tentetur, resistat ille fortiter, sciens non ex se quidem, sed ex inuidia hostis antiqui hoc prouenire: qui præcipue illos odit, qui in ipso statu obedientiæ Deo perfecte seruiunt, ac propter hoc nouos semper quærit modos, quibus eos possit fallere. Quare patienter resistat, & martyrij coronam assequetur. Sed vt ad institutam narrationem regrediar.

[15] Procedente tempore crescebat illi semper hoc certamen, non tamen ob id desistebat amare suam Præfectam & reuereri, ac illi obtemperare, [Nimijs lacrymis,] nec erat in suo iudicio pertinax; sed potius; ne illi consentiret, magna quidem certamina & perturbationes animi perferebat, adeo quidem, vt abundantibus præter modum lacrymis putaret futurum, vt simul cum lacrymis (nisi Deus adiumento fuisset) oculi distillarentur. Nam illi die quadam, cum teneretur in magna fletus acerbitate, nec amplius inesse aqueus humor videretur, manare sanguis cœpit: nec propter inenarrabilem dolorem, qui cor illius vulnerabat, poterat a fletu temperare: cum se præcipue cerneret diuini amoris priuatam flamma, qua tam copiose quidem antea solebat accendi, vt summa cum difficultate illum occultaret. In tantam autem capitis deuenerat siccitatem, vt nec posset orare, nec horarium Officium absque ingenti cruciatu dicere. Atque ob hanc caussam augebatur illi mœror metuenti, ne quadam proprij sensus indulgentia id accideret, [mœrore,] sed metum eiusmodi hostis ingerebat.

[16] Quin (vt ante dictum est) quando primum illi se obtulit, præceperat, vt proprium a se amorem arceret. Nunc autem illam stimulabat, in eam trahens suspicionem, vt se teneri proprio sui amore crederet, nec sui tantummodo, sed propinquorum etiam. Propter quod multa incommoda & magna tulit: & hæc erant illius in tantis curis solatia. Itaque cum in horas illi augeretur pœna, intellectu pene destituebatur, quia intrinsecus & extrinsecus oppugnabatur. Hac de caussa cœpit aliquam admittere quietem, [& vigilijs intendit eam insanam reddere;] nec tantum (vti consueuerat) per noctem vigilare: namque ita erat orationi assuefacta, vt etiam cum dormiret, aliquando surgeret & brachia in Crucis speciem extenderet. Nec dubito id quoque factum antiqui hostis fraude, vt per nimiam orationem desiperet. Præterea putauit illa (& ita quidem fuit) sibi accidisse, quod Beato Iob accidisse legimus, vt omnibus mentis, & corporis priuaretur diuitijs, vtque impossibile nunc ei videretur exercere virtutes, quas antea magno cum ardore ac sine vlla segnitie solebat exercere; nisi quod patientiæ virtus illi proponebatur: quamuis illa quoque admodum parua inesset; nam minimum quodlibet verbum, quod audiret, magno illam cruciatu animi afficiebat. Hoc autem illi post antedictas hostis antiqui fraudes accidebat, propter magnam, quam patiebatur, spiritus inopiam

[17] Cum autem post longum tempus cerneret aduersarius, se nondum prorsus eam prostrauisse, illi apparuit, assumpta iterum Beatæ Virginis forma, Filiū in amplexu paruum tenentis, [iterumq; sub forma B. Virginis ei illudit:] & illam accusans dixit: Noluisti amorem a te vitiosum repellere; nec ego virtuosum, hoc est, filij mei amorem tibi dabo: & his dictis tamquam irata euanuit. Ipsa vero arbitrata, vere Matrem Christi fuisse, ingenti dolore correpta est; credens se Matrem ac Filium grauiter offendisse. Hic nunc (subiungit ipsa) quæ audiunt aut legunt, cogitent ad quantam egestatem ac tristitiam redacta Christi ancilla esset, vt vix quidem ferre seipsam posset, intantum vt spem omnem depositura fuerit, nisi scisset peccatorum omnium maximum esse desperationem. Sed & diuina benignitas bonam illi voluntatem numquam ademit: propter quod eo desiderio tenebatur semper, ne quid, quod esset diuinæ voluntati contrarium, faceret. Cum autem videret hostis non tamen se tantis impugnationibus & cruciatibus damnationē istius consequi potuisse, [victus rabiem vertit in ipsam domum,] visus est, permittente Deo, aduersus illam rabiem auxisse suam. Nam, cum sciret quantopere illa monasterij sui honorem amaret, & commune bonum Sororum omnium, alium ad eam excruciandam modum excogitauit. Quare tamquam rabie ingenti percitus, nocte quadam cum ceteræ dormirent, audiuit ipsa illum cum terrificis vocibus circumeuntem monasterium, tamquam mox illud euersurus esset. Quod cum sibi a Deo non permitti, sicut in domum Iob obtinuerat, animaduerteret, non prius destitit, quam monasterium omne sacris Virginibus inane fieret: propter quod tamen ipsa suam non deseruit constantiam. Hactenus Catharina.

CAP. XI.

[18] Quomodo autem ea, quam dicit, monasterij acciderit desolatio, operæ pretium est altius indagando explicare. Non erat Lucia instructa facultatibus vllis, [in qua collectas Virgines Lucia erudiebat,] quibus ipsa sustentaret sese; nedum tantis, quæ puellis quinquaginta alendis sufficerent: sed ex amitæ tota pendebat gratia, viduæ & opulentæ, Bernardinæ de Mascaronis, quæ post viri sui Gregorij Sedazzari obitum ab eo hæres omnium, vt videtur, facultatum relicta, Virginem hanc neptem suam, in domum acceperat, habitu tertij Ordinis S. Augustini indutam: quæ mox ex illius consensu puellas cœpit erudiendas admittere, non tantum in disciplinam sed etiam in cōuictum. Ita constitutis rebus, Bernardina mortalis vitæ terminum attigit, neptis suæ hortatu & exemplo, etiam ipsa aliquanto antea eumdem S. Augustini induta habitum: Luciamque amplæ possessionis hæredem reliquit, adiuratam, vt eam impenderet monasterio puellarum in suis ædibus erigendo, sub D. Augustini Regula: qua de re actum inter eas frequentissime fuerat, Bernardina iam pridem eo suas omnes facultates destinante. Verum, ne quidquam ad hoc vsque tempus transigeretur, caussa fuerant iniectȩ identidem moræ, vt in ijs fieri solet rebus, quæ de die differuntur in diem.

[19] [S. Augustini monasterium ibidem erectura;] Igitur per mortem amitæ facta sui iuris Lucia, ad id, quod moliebatur, instituere paullatim cœpit subiectas sibi puellas: quibus ad omnem pietatem formatis placuit sane magistrȩ consilium. Sed Patrum Minorum de Obseruantia, quorum templo ad vsurpanda Sacramenta, & directione ad spiritum perficiendum, vtebantur, cognita virtus aliquarum ad se trahebat animos, vt ijs quoque habitu ac Regula mallent assimilari, quam sub S. Augustini Regula laxiorem multo & corpori commodiorem viuendi rationem assumere. Neque vero vsque adeo in negotio processum erat, quamuis de eo tractari iam cœperat, vt non esset Luciæ integrum mutare mentem, & ad meliora suadentium partem accedere. Interim emitur vicini pistoris domus, ampliando ad monasterij constitutionem situi necessaria: [de quo dum dubitat,] & diabolum Catharina per noctem audit sub imagine rabientis molossi totam domum strepitu perturbationeque implere, indicantem scilicet quid moliretur. Nec defuit turbandis rebus instrumentum idoneum, ex ipsarum Virginum numero vna, cui displicere cœperat, arctioris vitæ, quam sub S. Claræ Regula nonnullæ inducere satagebant, consilia agitari. Ergo pistorem prædictum aggressa, persuadet ne suas ædes velit ex pactis conuentis tradere. Alienatis deinde a Magistra sociarum plerarumque animis, grauem eidem intentauit litem, vt periuræ, eoque nomine ea hæreditate priuandæ, quam sub ea conditione adierat, vt monasterium Ordinis Augustiniani e testatricis facultatibus erigeret.

[20] [domus suæ possessione deijcitur:] Nihil horum constabat ex testamento, ab omni eiusmodi conditione libero: quia tamen suam amitæ fidem ad eam rem obligauerat Lucia, postquam testamentum conditum erat; testesque inueniebantur nonnulli, ita se ex ipsius Luciæ ore audiuisse asserentes, nec ipsa ita esse negabat, satis hoc caussæ esse crediderunt iudices, vt vniuersam hæreditatem ademptam Luciæ, addicerent Ailisiæ (id seditiosæ isti nomen erat) & sociabus S. Augustini Regulam profiteri volentibus. Verum non diuturnum ei fuit victoriæ huius, contra omnem iudicij formam, obtentæ gaudium: a Iudice enim seculari, ad cuius forum minime ea res spectabat, ad Ecclesiasticum appellans Lucia, eatenus inaudita, euidentem suæ caussæ æquitatem facile demonstrauit, euicitque vt secundum ipsam ferretur sententia, qua Ailisiæ eiusque sequacibus perpetuum indicebatur silentium, tamquam nihil iuris habentibus in eas facultates, quas, liberam de ijs disponendi facultatem relinquens Bernardina, nepti suæ legauerat. [sed per ecclesiasticum iudicem restituitur,] Quæ licet prædicta adiuratione aliquid ei oneris imposuisset, eius tamen exigendi potestatem Ailisiæ minime demandarat: sed illa eiusque sociæ, vt erant in contubernium istud admissæ gratis, ita poterant ab eodem, ad Luciæ, vnicæ liberæque hæredis, arbitrium ablegari. Iuramenti autem, quod prætendebatur, indicatum est obligationem esse nullam, si de sola Regulæ mutatione ageretur, de qua credibile non erat curasse testatricem: maxime cum in votis implendis sacri Canones permittant, strictiorē Ordinem laxiori præferre, ac dubitationem omnem resoluere posset Episcopus, ad quem spectaret & iudicare de caussa, & quamlibet iurati voti obligationem in aliam similem, multo potius in meliorem, sua auctoritate commutare.

CAPVT III.
Monasterium in ædibus Luciæ constituitur, Catharina nouis tentationibus agitatur: quibus permixta diuina solatia discretionem spirituum ei pariunt.

[21] [Dissoluto contubernio,] Sic restituta in integrum Lucia, primum quidem Ailisiam complicesque domo expulit, cuius nullo titulo inuaserant possessionem: deinde, dum futuro monasterio nouum, vetustis ædibus deiectis, struitur ædificium, reliquas etiam Virgines ad suos quemque parentes dimisit, interque has Catharinam, quam domesticæ, pendente adhuc lite, turbæ, ex ijsque enata scandala supra modum afflixerant. Verum illa non prius amoueri loco passa sese est, [in nouas ædes reuertitur Catharina,] quam promitteret Lucia eius habendam rationem inter primas, quæ exstructo monasterio ad sacrum habitum admitterentur: & statim atque in eo statu ædificium vidit (cui sedatis turbis emptȩ prius pistoris prædicti ædes accesserant) vt habitationi idoneum esset, eodem summa animi alacritate reuertit, vna cum quinque e prioribus sociabus, quæ solæ e tanto numero propositum conseruarant. Ingressa vero in cubiculum, atque ante imaginem Crucifixi Iesu prostrata in genua, copiosis cum lacrymis cœpit eidem agere gratias, eumque exorare, vt ne permitteret vnquam ipsam ex eo loco dimoueri.

CAP. XII.

[22] Hæc domus illius debilia quidem, prima tamen fuere principia: [efficitq; vt præ Augustiniana] quibus breui incrementum accessit, aucto Virginum numero, per eas, quas exempli boni renouata sanctitas eo traxerat, & noui monasterij fama: quod tamen adhuc passim credebatur Augustiniano Ordini adscribendum. Et sane in S. Augustini Regulam Lucia propendebat magis, tum quod eam ex parte profiteretur, tum etiam, quod ita sibi conuenerat cum amita, & nonnullæ quoq; ex filiabus eamdem malle videbantur. At Catharina cum plerisque alijs summo ardebant desiderio suscipiendi habitum S. Francisci, [S. Claræ Regula eligatur:] sub Regula S. Claræ; eamque vsu ipso cœperant obseruare, tam quoad colorem vestitus, quam ieiuniorum, silentij, paupertatis, mortificationisque rigorem: ita vt iam tum non seculares Virgines, sed summæ austeritatis Sanctimoniales viderentur: cuius exempli accedentiumque eodem continuorum a Catharina hortatuum precumque tanta efficacia fuit, vt in eius vota tandem concesserit Lucia, ceteræque eatenus indifferentes magis quam in aliud institutum propensæ. Actumque cum Patribus Franciscanis de Obseruantia est, vt noui monasterij curam susciperent: Francisco Ferrariensi Episcopo habitum Virginibus, quem postulabant, permittente, eumdemque solenniter ijs conferente Ministro Ordinis Prouinciali, anno Redemptionis nostræ millesimo quadringētesimo trigesimo secundo, cum Beata nostra annum ætatis circiter vigesimum ageret.

[23] Sola earum Magistra Lucia retinuit habitum, quem gestauerat antea; [cuius rigor postea mitigatus.] suarum nihilo minus filiarum curam Magisteriumque retinens: donec eo quoque onere sese leuauit ex parte, præposita eis magnæ nobilitatis, nec minoris prudentiæ, Abbatissa, Sorore Thadæa, Piorum, Dominorum Carpensium, Gilberti filia, Marci germana: sub cuius Sororisque Luciæ iam dictæ regimine communi, introductus est vsus absolutissimus eius Regulæ, quam sequacibus suis S. Clara proposuit. Sed quia nimius illius rigor multarum valetudinem pessime affligebat, multas etiam præmatura morte auferebat e viuis, eum Pontificia auctoritate mitigandum curauit sanctissimus pariter ac zelosissimus Frater Ioannes Capistranus a, Vicarius Ordinis Generalis: indultumque imprimis est, vt monachæ socculis, vt vocant, ligneis, & vrgente aliqua necessitate, etiam laneis pedum operimentis vterentur: pro quotiadano autem ieiunio, feriæ sextæ abstinentiam arctiorem seruare dumtaxat tenerentur: quæ mutatio anno millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto est inducta, ex Eugenij Papæ IV decreto.

CAP. VIII

[24] Vt autem mitigatio ista nihil imminuit incensum Catharinæ studium mortificandi corporis, [interim frustra sollicitatur ad eum locum deserendū,] ita prior ille disciplinæ rigor non potuit animum illius explere, quod in eo adhuc desideraretur clausura, præcipuum religiosæ inter fæminas quietis præsidium ac fundamentum. Quare cum ij, qui veniebant ad visendum suas istic filias consanguineasq; monasterium ingrederentur, arrepta hinc occasione, dȩmon sua contra Catharinam resumpsit certamina, vt ipsa in suo libello narrat. Nam quosdam, inquit, genere & opibus claros instigauit, qui eam rogarent, vt ad commorandum cum sua filia, quæ nubere nolebat, venire in animum induceret: nec dubitaret, se vel a Pontifice Maximo, si opus esset, vel a quouis alio impetraturos, vt id facere posset; seque omnia, quæ ad salutem corporis & animæ pertinerent, prouisuros, melius quam ipsa petere posset. Quibus illa promissis non consensit: sed constanter in monasterio permansit, cum spe certa futurum, vt tandem clauderetur, & ad Regulam & instituta S. Claræ aliquando redigeretur. Sed iterum hostis antiquus nouæ fabricæ conatus est fundamenta diruere. Quod cum illa valde metueret, toto cordis affectu ad orationis arma confugiebat, qua mentis voces ad cȩlum attollebat, [& alias tribulationes patitur:] diuinam implorans opem. Sed priusquam voces exaudirentur, multos ac varios animi cruciatus tam in se, quam in suis propinquis pertulit, quas hoc loco, ne longior sim, prætereo. Attamen ita, vt scriptum est, euenit, Exclamauerunt in die tribulationis suæ, & tu de cælo exaudisti eos. [Ps. 85, 7] Ita quidem, vt prospero successu ædificium hucusque creuerit, & aduersarius in prælio victus ad Dei laudem confusus remanserit, qui sperantes in se non deserit, quamuis illos crebris vexari tempestatibus sinat, vt eos experiatur, & maiore gloria dignos efficiat.

[25] Quare demum permisit, vt illa supradictas omnes formas, quas ei apparuisse ostendimus, [incipit dæmonis fraudes cognoscere,] diabolicas fuisse fraudes sciret, ac talia fuisse a Deo permissa, vt ad magnam sui ipsius cognitionem illa deueniret. Et ita quidem factum est. Nam finito, quod narrauimus, inferno certamine, quod in annos circiter quinque protractum est, remansit iterum illa quidem diuina visitatione recreata, & in tanta sui ipsius ac propriæ b nullitatis cognitione; vt si beatæ omnes animæ contrariū illi iureiurando persuadere voluissent, non credidisset. Præterea in tam salutifero timore cœpit esse, vt in conspectu diuinæ maiestatis se tam nihili esse duceret, quam nec dici nec cogitari posset: & ita in posterum suo modo effecta est cautior aduersus antiqui hostis insidias, & ad noscendum verum ac diuinum ad se cælestis Numinis accessum. De qua quidem re hoc dicit & affirmat; quod quando sua Deus clementia mentem ipsius visere dignabatur, [& veras reuelationes a falsis discernere;] statim id sentiebat vero ac ineffabili indicio. Id autem indiciū erat, quod illum sancta humilitatis aurora præcedebat, quæ, cum ad illam ingrediebatur, faciebat, vt interius animum, caput exterius inclinaret.

[26] Itaque sibi ipsa quidem prima radix culparum omnium præteritarum, præsentium, & futurarum esse videbatur. Cumque similiter putaret, se caussam quoque delictorum omnium, quæ in suis vicinis essent; permanebat in vera & vehementi earum dilectione, & in illa ipsa hora subsequebatur sol radians, & adurens ignis verus, Christus Iesus, & cum illius anima, sine alio mediatore, tranquilla in pace quiescebat. Quare poterat quidem dicere, o profunda nullitas, tantus & tam fortis tuus est actus, vt portas omnes aperias, & illum qui est infinitus ingrediare. At recedente postmodum paullatim illa diuini amoris flamma, mens eius relinquebatur illustrata, & calefactum cor ardensque desiderio patiendi mala. [& spirituū diuersitatem experitur,] Hilaris erat facies, ac sensus omnes mire exhilarati, & aliquando facundia omni parte videbatur expedita, & virtutes auctæ, dulcesque cædem ac suaues ad reprehendendum culpas ac tolerandas. Contrarius aliquando effectus apparebat, vt ad omnem sermonem mente capta videretur, ob gratiam immiscentis se illi arctius amoris, in ea permanentis. Quantoque magis Deo iungebatur, eo magis metuebat, ne inimica illi fieret, ac eo priuaretur. Et hac quidem ratione diuina præsentia frui poterat, sine periculo inanis gloriæ, quicumque sibi adesset. Putabat enim mortales omnes, in conspectu diuinȩ ac imperatoriæ maiestatis, æqualiter ad nihilum esse redactos. Quare modo inenarrabili interius quoddam lumen illi immittebatur, per quod intelligebat, solum esse Deum, a quo affici lætitia posset & gloria, & per gratiam infinitum accipere bonum, per iustitiā vero pœnam infinitam. Ideo dementiam putabat maximam gloriari, & eius rei metu diuinos sensus non accipere, ac bene in publico etiam agere. Hoc autem non dico propter initiatas nuper Virgines, sed propter perfectas, quæ gloriam humanam nihili faciunt; ad quam quidem perfectionem, quæ sit firma, non peruenitur, nisi ab ijs qui plenam pœnis crucem portauerint, quique per viam multarum tentationum ierint.

[27] Cum autem contra velit ostendere, quomodo intelligi & cognosci diabolicæ visiones possint propter eam, [seque a dæmone specie virtutis deceptam fuisse,] quam consecuta erat, experientiam, in illis, quæ supra narratæ sunt, diabolicis transmutationibus, ait, tribus illis modis quibus (vt dictum est) sub varijs dæmon imaginibus illi apparuisset, numquam eo temporis momento sibi in mentem venisse dubitare, an malus esset ille spiritus; imo statim absque vllo, qualis re vera esset, experimento, bonum esse credidisse: quia quoties insidiator sese illi sub talibus formis ostendebat, ad eam virtutem illam hortabatur, quam sciebat ab ea summopere amari, hoc est ad obedientiā. Dein vero importune admodum ad rem illi contrariam impellebat, suggerens cogitationes malas, quibus ad iudicandum Præfectam suam incitabatur. Postea vero sub contritionis prætextu tantum illi dolorem ex tali suggestione ingenerabat, vt illam quidem in foueam inenarrabilem ac pestiferam tristitiȩ demergeret, ei persuadens, a se ipsa, non aliunde (vt sine dubio erat) id prouenire. Hac ipsa via hostis antiquus illi diu insidiatus est, [vincit spiritum blasphemiæ.] eius ad blasphemiam impellens animum: aduersus quos stimulos nullum vmquam remedium, neque per confessionem, neque per alium quemquam modum reperit; nisi cum diabolus quiescenti illi in aurem insusurrauit, vt Deum blasphemaret; cui sic dormiens illa reluctabatur, ac identidem dicebat: Numquam faciam, Numquam faciam. Tunc ille adeo indigne id tulisse visus est, vt ingenti edito fragore excitata sit, ac illum a se recedentem senserit. Et ita quidem aperte cognouit, hostē fuisse antiquum, a quo tantopere vexata fuerat, blasphemias illas sibi suggerentem, ac persuadentem, proprio vitio & a se ipsa id nasci, quod patiebatur, non alia de caussa, quam vt ad desperationem illam compelleret. Victrix autem post hoc remansit, cum haud dubie cerneret hostili fraude factum fuisse, vt in suo corde appetitus ille blasphemiæ concitaretur.

[28] Quare dilectissimæ Sorores, si qua vestrum forte fuerit, [Qualiter mens eius obscurata,] quæ ad tale certamen vmquam prouocetur, prudentiam non deserat, neque mœrore afficiatur tamquam id suo vitio accidat; sed diabolicam intelligat esse inuidiam, quæ pati non potest adorari Deum atque laudari; atq; in contemptum & derisum Luciferi eiusque tenebrosæ multitudinis celebrari ac meritis præconijs extolli. Sed cum vellet euidentius ostendere, quid sibi post insidias eiusmodi accidisset, aiebat, sibi tunc visam bonæ voluntatis partem ad opera laudabilia sopitam esse, ac minimam quamque festucam, quæ sibi obijceretur, magnam quamdam trabem videri sibi consueuisse; adeoque expertē gustus diuinæ culturæ fuisse, vt carere mente ac non esse sui compos, sibi videretur: multosque annos præterisse, priusquam pristinum orationis gustum recuperaret. Quando præterea cælestes sibi visiones contingebant, adeo se inanis gloriæ stimulis agitatam fuisse, [& quanta hæc molestia fuerit,] vt ab insidioso hoste ad propalandas illas extimularetur; futurum ostendente, vt sic ab hominibus proba iudicaretur, & hanc fuisse caussam, vt illas occultaret. Illud præterea considerandum, quanta hostis ipse calliditate illam de obedientia docebat, postmodum autem rem contrariam suadebat, ac illi videri faciebat, tales quidem cogitationes non aliunde, sed a se ipsa oriri. Nec alia de caussa id moliebatur, quam vt illam in profundam tristitiam demergeret. Quam quidem adeo sibi grauem fuisse aiebat, vt demum liberata eiusmodi molestia diceret, si horum sibi duorum data optio fuisset, vellet ne in illam recidere tristitiam, an potius capitis supplicium pati; se capitis pœnam fuisse multo libentius subituram, ac futurum vt tale supplicium, tristitiæ illi pestiferæ comparatum, res sibi quædam voluptatis videretur.

CAP. IV.

[29] Illud quoque, teste Deo, verissimum addam, quod antedictȩ Christi famulæ accidit. Longo temporis spatio tenuit illam de consecrata Eucharistia vehemens tentatio, & infidelitas quædam: [contra Eucharistiæ veritatem,] cumque ea de caussa male torqueretur, neque per confessionem aliumue modum aliquod remedium inueniret, cum ingenti cruciatu animi & amarissimo fletu pene assidue Deum vocabat: & quando adueniebat dies, quo sacrosancto Christi Corpore vescendum erat, multo acrior insurgebat ea tentatio, sicque illa cælesti conuiuio intererat, vt nullum cultus & venerationis in eo gustum sentiret. Quod cum die quadam magis quam vmquam antea pateretur, creuit adeo tentatio & pugna illa, quam dixi, vt quasi ebria nimio dolore pene defecerit atque consenserit. Nam cum inter alias Virgines sacras flexis in ecclesia genibus esset, quemadmodum post sacram Eucharistiam mos est, tanto vexari cruciatu animi cœpit, vt modo assurgeret, modo genua reflecteret; [oblatam tentationē vincit,] nec tamen sentiret aut aduerteret magnitudine doloris, quid ageret, nec vllam quietem inueniret. Sed altissimi Dei benignitas, sicut pugnam permittit ac pœnam, ita victoriam parat ac refrigerium: nam cum postea summo quodam mane eadem Virgo esset in ecclesia monasterij huius, & orationi esset intenta; Deus illam consolatus est, non voce quidem, sed spiritu; & eam alloquens aperte illi monstrauit, in Hostia, quam Sacerdos consecrat, totam Christi humanitatem esse ac diuinitatem; & quomodo fieri posset, vt sub exiguo pane illo totus esset Deus ac totus homo.

[30] Denique totam illi cognitionem fidei, quod ad sacram pertinet Eucharistiam, exhibuit, omnemq; [& in fidei mysterijs plene illuminatur;] deinceps ab ea veterem de ea re pugnam, ac omnem, quam habuisset antea vel habere imposterum posset, dubitationem depulit, ac pulcherrimis & naturalibus exemplis plana illi omnia fecit. Præterea ostendit, non tamen Corporis Christi gratiam & effectum perdere, si quis ad illud etiam sine gustu veri cultus ac venerationis accedat; modo recta illi non desit conscientia: quamuis spiritus de fide aut alia dubitatione tentetur, modo consensus non accedat: maiusque illius animæ cum tali certamine, si tempestatem spiritus patienter ferat, esse meritum, quam illius, quæ cum dulcedine ac suauitate multa, sacra vescitur Eucharistia. Declaratum illi quoque fuit, quomodo fieri potuisset, vt Dei filius Christus Iesus per sancti Spiritus virtutem de Virgine carnem sumeret & nasceretur, nullam accipiente illius Virginitate corruptionem. Fuit etiam illi præstita altissimæ Trinitatis cognitio, rerumque aliarum memorabilium, quas ob memoriæ imbecillitatem silentio prætereo. Quare antedicta Christi ancilla sic recreata est, ac tentationis illius molestia liberata, vt numquam passa illam videretur. Præterea vbi se primum ad cælestis conuiuium panis contulit, inenarrabilem quemdam saporem ac suauitatem purissimæ carnis immaculati Agni Christi Iesu sensit: quem quidem gustum ac suauitatem explicare verbis, aut etiam mente concipere, humanæ facultatis non est. At vere poterat illa dicere: Cor meum & caro mea exultauerunt in Deum viuum. [Ps. 83, 3] Post quæ ita illius mens quieuit, [magnosq; ex communione fructus refert.] sic in fide confirmata est, vt nullis omnium simul hominum contrarium persuadere conantium verbis de sententia moueri potuisset. Quare tantus ille mœror, quem passa fuerat, ita in gaudium conuersus est, vt, quod ita vexata fuisset, lætaretur; nolletque id sibi non accidisse, cum cerneret quantam sibi ea res vtilitatem ac lætitiam attulisset. Hac de caussa magnus præco Paulus Apostolus clamat; Si fuerimus socij passionum, erimus & consolationis. Adde, quod permansit in ea tam ardens, tamque numquam deficiens crebro vescendi cælesti cibo desiderium, vt magno dolore afficeretur, quod non quoties voluisset, facere id posset; adeo quidem, vt, cum die quadam, ea de caussa in tantum ac tam suauem prorupisset fletum, vt duo ex illius oculis lacrymarum riuuli effluere viderentur, senserit suam animam inenarrabili quodam modo optato pasci cibo, ad laudem Christi Iesu adhortationemque plantarum nouellarum, quæ nondum in cognitione altissimi huius mysterij confirmatæ sunt. [2 Cor 1, 7]

[Annotata]

a Colitur vt Beatus Missa & Officio ab Ordine Minorum die XXIII Octob

b Non ferens verbi parum Latini insolentiam Flaminius, nec tamen aliter exprimere valens vim vocis Italicæ nullita, [nullitas] bis in sua interpretis persona addit (vt illius verbo vtar) & nihilitatem vertit: pro qua, omissa parenthesi, maluimus nullitatis vocem reponere in suum locum.

CAPVT IV.
Varias in spiritu vicissitudines passa B. Catharina, librum de ijs scribi a se cœptum flammis abolet, & instruendarum nouitiarum munere fungitur.

CAP. VIII

[31] Earumdem Nouitiarum instructioni seruit quod ipsa passam se alio in loco eiusdem sui libelli fatetur, vbi animam Christi sponsam extimulat, vt amore Sponsi omnibus se corporis & animi cruciatibus subijciat, sic tamen, inquit, vt nihil horum sine consilio & consensu Præfectæ suæ vel Magistræ faciat. [Obedientiæ commendatio.] Namque obedientiæ virtus ceteras anteit ac superat, & ipsa est quæ ad cælum perducit, ac vbique tuta est; modo Religiosa, quæ subdita est, suas illi tentationes aperiat, cuius curæ atque regimini subest. Neque enim occulto certamini auxilium afferri aut remedium potest; & quanto res ipsa melior ac tutior videbitur esse, tanto magis manifestam faciat, ne forte sub specie boni decipiatur, sicut illa, cuius supra mentionem fecimus, cui sub forma Christi ac Mariæ Virginis diabolus struxit insidias. Nam ei quidem rei alius quoque interuenit dolus, quem silentio præterire nolo, vt alieno malo cautas & prudentes alias reddam, quæ & ipsæ per viam orationis & mentis gustus gradiuntur. Quadam enim nocte, [Arrogant a spiritu tentata Catharina] cum illa matutinali Officio interesset, quamdam sensit subitam in mente sibi lætitiam excitari, cumque a bono illam spiritu immissam crederet, ab antedicto destitit Officio; attamen neque de choro, neque de suo abijt loco, ne quod eiusce rei præberet indicium: cumque rem ipsa secum diligenter volueret, cogitare cœpit, quam nobilem Deus virum & fæminam fecisset, liberum illis dando arbitrium, vt bene facere ac male possent; & quo modo benefacientem, quasi per iustitiam, coronare cogeretur; quodque hac de caussa diceret Apostolus, Sibi esse repositam iustitiæ coronam, quod in bonis operibus liberum exercuisset arbitrium, malum dimittendo, quod exercere potuisset. [2 Tim. 4. 18] Cumque aliquamdiu in tali cogitatione fuisset occupata, in ea permansit opinione, vt crederet, [ex liberi arbitrij merito,] diuina id sibi gratia contigisse.

[32] Nocte, quæ secuta est, cum similiter nocturno interesset Officio, tædium quoddam illius mentem sic inuasit, & quædam corporis lassitudo adeo vehemens, vt illi pene intolerabilis videretur. Accessit his cogitatio quædam de laboribus suis, tum diuinorum Officiorum tum corporis macerationum, quos ferebat; ac deberi sibi, ita poscente iustitia, sublimiorem locum quam adeptus esset Christus, qui peccare non valuerat, nec vlla vitiorum irritamenta in se admittere: quibus ipsa esset exposita, quod liberam haberet delinquendi facultatem, & peccato subiecta esset; cum tamen viam deuitasset vitiorum, & virtutum tenuisset. Quibus ab ea mature consideratis, intellexit diaboli esse insidias, & ad humilitatis arma confugiens, [cognoscit dæmonis esse suggestionem:] ac tota mentis cogitatione sub tartaream se abyssum deprimens, & prudenter considerans, quomodo donum bonæ voluntatis a Deo accepisset, cognouit illam proximæ noctis excitatam in mente sua lætitiam non cȩlestem, sed diabolicam fuisse: quod illi dæmon persuadere voluisset, quod proprio instinctu ac per se ipsam bene egisset, quod multo quidem aliter se habet: nam licet nobis libera sit vel bene vel male agendi facultas, attamen iustitia poscit vt faciamus bene; sed illud efficere sine diuina ope non valemus: nam Veritas ipsa in Euangelio dixit; Sine me nihil potestis facere. Quanto autem maiorem quis adeptus est perfectionem, tanto magis illi metuendum est. [Io. 15, 5] Hoc te antedicta Christi ancilla moneat, cui diabolus sub forma Crucifixi apparuit; nam ante prædictam fraudem, vere possum dicere nec me vllus error decipit, tantam illi a Deo gratiam & virtutum excellentiam fuisse collatam & certaminum victoriam, vt si recensere talia velim, nimis longa sit futura narratio.

[33] Attamen de multis hoc dicam ad Christi laudem, vtque vos cautiores efficiamini, Sorores carissimæ, vtque discatis in magno semper timore esse post multa dona cælestia, [& quam sit periculosa declarat] nec vobis persuadeatis aliquid scire aut posse, quod bonum sit, nisi quantum vobis lucem ac intelligentiam suggerit Deus, vt pernoscatis dæmonum insidias; vimque, vt resistere valeatis; ad memoriam redigentes seruam Christi, quam dixi, per aliquod tempus, Deo permittente, potestati dæmonum obiectam fuisse, ea solum de caussa, quia fallebatur ac sibi persuadebat ipsa, se posse diabolicæ calliditati ac potentiæ reluctari atque resistere. Prius tamen quam hoc accideret, per gradus perfectionis pertransierat, [a somnolentiæ molestia] & cognitionem prædictorum graduum erat adepta, & post omnes illos monstratum ei fuerat, animam suam ad pristinam redisse innocentiam. Fuit illi præterea longum & maximum cum somno certamen; adeo quidem, vt non solum non posset noctu, sed nec interdiu a se illum arcere; cui quidem vt resisteret, pene semper stabat extentis in crucem brachijs & genibus flexis, siue oraret siue diuinis interesset Officijs, sacrificioque Altaris, quam Missam dicimus. Cui cum die quodam interesset, sic extentis ob eam, quam dixi, caussam brachijs; & cogitaret, se quantum sua fragilitas sineret reluctari, nec vllum tamen sentire in tanto certamine remedium, pene ad desperationem compulsa est, & proculdubio defecisset, nisi diuina ope fuisset adiuta.

[34] Quare priusquam Sacerdos, qui rem diuinam faciebat, sacrosanctum Christi Corpus de more attolleret, & Sanctvs Sanctvs dicere cœpisset, eodem ipsa temporis momento audiuit angelicam militiam, idem verbum cantu mirifico repetentem; [per Angelorum cantum sub Missa liberatur] cuius cantus tanta fuit suauitas, vt de corpore audientis anima cœperit egredi. Sed permissum illi non fuit totum audire verbum illud, Sanctvs, quod ab Angelis canebatur; nam proculdubio anima de corpore foret egressa. Post id autem adeo quidem somni victrix esse cœpit, vt per longum temporis spatium nihil inde molestiæ passa fuerit, vt posset quantum vellet absque vlla contentione vigilare. O carissimæ Sorores, nihil vos tædeat laboris somni, neque cuiusque rei alius asperæ atque difficilis, vt mereamini æternam quietem assequi. Tantæ vero suauitatis angelicus ille cantus extitit, quantam nedum verbis quispiam consequi, sed ne imaginari quidem posset. Et quamuis breuissimus ille fuerit, nec ictu oculi longior: adeo tamen suauis fuit, vt auribus statim acceptus omnium prorsus rerum creatarum, sui etiam ipsius penitus obliuisci faceret: & (vt dixi) anima de illius corpore iam egredi cœperat, & quamuis pedibus consisteret, & brachia (sicut ostendi) in crucem teneret extenta; eo tamen momento nihil mutata est, aut aliquem strepitum edidit, imo tam leniter tamque modeste se submisit, vt pluma leuior videretur, nec vlla de circumstantibus quidquam sentiret. Et hæc ipsiusmet verbis hactenus ex ipsius libello descripta.

CAP. X

[35] Fuit præterea, cum inter Sorores assidens Catharina deducendo in filum fuso manum, [visitatur a F. Virgine.] mentem diuinis rebus meditandis haberet occupatam; cum subito assurgere visa est, & profundam exhibere reuerentiam, tamquam alicui magnæ dignitatis personæ ad se venienti. Aduertit ea nouitas omnium animos, &, quod erat, suspicatæ de illa, cuius familiaritatem cum Deo Sanctisque eximiam esse multis ex argumentis erant persuasæ, non prius quieuere quam imperio Abbatissæ adigeretur veritatem fateri, candide & ingenue agnoscens Deiparam Virginem ad se venisse. Interrogantibus, ecquid locuta esset: negauit id sibi imperatum edicere: itaque silentium imposuit omnibus ad obedientiæ & modestiæ leges probe institutis, vel hoc ipso confessionis apertæ silentijque verecundi exemplo.

CAP. XIII

[36] [libellum de hisce rebus a se scribi cœptum] Has aliasque interioris fortunæ vicissitudines experta cum esset, rem multis vtilem facturam se credidit, libellum conscribendo: in quem præcipua capita immissarum sibi a dæmone tentationum, & concessorū diuinitus fauorū referret: vt his edoctæ aliæ post ipsam futuræ, intelligerent militiæ spiritualis pericula, rationesque bellandi aduersus vaferrimum inimicum. Erat, vt diximus, in hisce principijs paupertatis religiosæ rigor nouo in monasterio summus, neque modo nihil proprium possidebat vlla, sed nec cellulas, quas solæ secernebant storeæ, clausas poterant habere Virgines, quin cuicumq; ingredi volenti paterent, nec in ijs cistulam aut scrinium obseratum: modum tamen excogitauit illius industria, quo posset non tantum clam omnibus scribere, sed & habere; abdendo eum sub corio operiente sellam lectulo suo adiunctam, quod identidem inducto filo consuebat dissuebatque, vanæ gloriæ tam inimica quam amatrix humilitatis: [flammis tradit.] eoque id faciebat studiosius, quod secreta in eo sua multo distinctius clariusque exprimebat, quam postea eam fecisse cognouimus. Verum processu temporis animaduertens dissutum aliena manu coriaceum tegumen, & libellum suum lectum suspicata, continuo eum ad furnum detulit, tum forte panibus coquendis accensum; neque prius recessit quam totum flammis consumptum vidisset.

[37] [Pistrinum patienter curat;] Hanc ei abolendi hoc modo libelli commoditatem dabat pistrini cura, ipsi a Superore imposita; quod vilissimum ministerium sui contemptrix egregia alacri impleuit animo: & quidem longiori tempore, quamuis ingentem perferebat cruciatum ex immodico calore furni; vnde testata deinde est nolle se vlla ratione, vt alia aliqua e Sororibus aut filiabus suis tali ministerio grauaretur: visam enim sibi cutem ac faciem aduri, exiccari cerebrum, visum hebetari. Quare religioni sibi ducens periculum incurrendæ cæcitatis reticere, Abbatissam conuenit, & quid pateretur quidque timeret exposuit: illa autem iubente vt nihilominus patienter suum exequeretur officium, Deoque valetudinem eius curaturo se cōmitteret; Feci, inquit, quod mihi conscientia dictabat esse faciendum, prompta de cetero mori etiam, si obedientia iusserit. Equidem malo ipsa hanc perpeti molestiam, quam alias ea grauatas videre; vtpote ceteris vilior abiectiorque & indigna quæ vitam degam inter carissimas Domini mei sponsas: sed & gaudium mihi non leue est, pati aliquid pro Dei amore; siquidem bonum quod ab eo expecto tam magnum & præclarum est, vt pro eo obtinendo crux & afflictio omnis voluptas censeri debeat.

[38] Placuit Deo tantam humilitatem honestare miraculo: [in quo eius virtus miraculo cōmendatur.] accidit enim aliquando vt immissis in clibanum panibus, deuotus Frater Albertus a, concionandi gratia adueniret: quare, audito signo vocantis ad ecclesiam campanæ, ipsa a furno recedens, signo Crucis expresso, dixit ad panes: Commendo vos Deo. Rediens autem a concione, quæ fuerat per horas quinque protracta, pulchros & rubicundos extraxit, quos omnino opportuerat fuisse combustos: de quibus cōplures, etiam seculares, certatim aliquid petierunt, moti miraculi per vrbem vulgati reuerentia. Superest etiamnum Ferrariæ pars illa veteris monasterij in qua pistrinum ac furnus erat illo prodigio nobilitatus, & a priori ministerio vacans, magna in veneratione habetur a monachis, quæ eo loco quotannis cælestem quemdam percipiunt odorem, inde se per totum monasterium diffundentem: idque decem circiter ante huius Beatæ festum diebus, & aliquot subsequentibus. Igitur Religiosæ cum hymnis & canticis processionaliter adire consueuerunt loca illa, sanctis tam bonæ Matris sanctæque Sororis actionibus consecrata, in ijsque Deo agere gratias, quotannis eas sensibili hoc modo visitantis propter famulæ suæ beatæ merita. Præfata autem suaueolentia ipso quo ad meliorem vitam transijt die, percipi illic cœpit, annoque mox sequenti inducta consuetudo est processionem eodem instituendi, quæ ad hunc diem obseruatur.

CAP. XIV

[39] Hoc pietatis exercitium credibile est singulari affectu obire solitas eas fuisse, quas ipsa Nouitiarum Magistra instituerat: [facta magistra Nouitiarum] officio illo multos functa per annos; obedientiæ scilicet studio superante difficultates, quas obijciebat humilitatis affectus, quo se ei muneri minus idoneam indicabat: cui tamen quam abunde fecerit satis, egregius discipularum profectus ostendit: quibus ipsa ad omnem vitæ religiosæ perfectionem exemplo potius præibat quam verbo; nullum ab vlla admittens obsequium, sed famularem omnibus operam commodans, ab eisque volens de quocumque etiam minimo defectu admoneri; quibus ipsa rependebat specialium orationum munuscula pro ijs fundendarum, quæ sibi istud caritatis obsequium exhibuissent. Erant etiam solidissima principia ea, quibus illas informabat ad virtutem; cuius frequenter monebat primum maximeque necessarium fundamentum esse, [solidis eas documentis instruit:] certam deliberatamque voluntatem, solam Dei maiorem gloriam obsequiumque quærendi semper & vbique. Eumque in finem & vsurpabat ipsa frequenter; & alijs vt vsurparent auctor erat, illam Ecclesiæ orationem: Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper & deuotam gerere voluntatem, & maiestati tuæ sincero corde seruire b.

[40] Solita insuper erat dicere, duas esse securissimas scalas, per quas bonæ monachæ ad Paradisi gloriam certo ascenderent: [proponit eis scalam virtutum,] quarum vna virtutum scala ab ea nominabatur, decem, vt dicebat ipsa, gradibus constans: & primum quidem docebat esse clausuram, id est, omnimodam a rebus mundanis & secularibus, ipsisque etiam parentibus sequestrationem cordis; sponsis Christi futuris ideo perquam necessariam, quia difficile, imo impossibile est, vt anima ad rerum mundanarum amorem effusa, verum Dei amorem (vtpote purissimum & ab omni terrenæ fæcis admixtione alienum) consequatur. Secundus ei gradus Audientia dicebatur: promptitudo scilicet & desiderium ingens diuinæ vocis audiendæ, non tantum exterius in ore concionatorum aut spiritualibus colloquijs resonantis; sed eius potissimum, quæ per internas inspirationes percipitur tempore sacrificij Missæ, Officij diuini, & orationis, aut etiam cuiuscumque alterius exercitij ab obedientia impositi, iuxta statuta Ordinis & consuetudines vnicuique conuentui poprias. Proximum ab hoc gradum nominabat Verecundiam: omni quidem hominum generi ac statui necessariam virtutem, sed Virginibus maxime, tamquam præcipuum vitæ continentis ornamentum & præsidium ad eius tuitionem certissimum. Post hanc locabat Taciturnitatem, sine qua vanam esse religionem Iacobus Apostolus docuit.

[41] Quinto in loco Gratiositatem reponebat: id est, [per 10 gradus ascendendam:] amabilem atque vrbanam agendi rationem cum omnibus, quantumcumque alias despectis & indignis: quæ Christi famulam Deo ac sponso suo simillimam reddit, adeoque oculis illius gratissimam, qui bonorum omnium fons & origo est, & solem suum oriri facit super bonos & malos. Hinc ascendebat ad Diligentiam, quam volebat esse indiuiduam sociam omnium actionum nostrarum, siue ad Dei obsequium eæ dirigerentur immediate, sine essent a superioribus imperatæ. Ab hac porro pergebat ad Puritatem mentis, eratque hic gradus septimus, docebatque de omnibus bene sentire, & quamcumque proximorum actionem semper in meliorem partem accipere, prohibens sinistram omnem circa res alienas suspicionem. Octauus gradus Obedientia erat non tantum erga Superiores, sed etiam erga aliam quamcumque personam: vt enim periculosissimum earum esse dicebat statum, quȩ proprium sequi iudicium consuessent; ita extra errandi discrimen esse eas, quæ alienȩ se voluntati iudicioque & potissimum sapiētiorum facile libenterque subijcerent. Nono loco consistere suadebat Humilitatem, tanto formidabiliorem dæmonibus, quanto Christianum hominem, & maxime Religiosum, similiorem Christo efficit ad mortem vsque crucis humiliato. Post quam gradus decimus superesset Dei proximique Dilectio, tamquam culmen & summa perfectionis.

[42] [& scalam humilitatis 12 graduū.] Alteram scalam, qua volebat religiosas animas ad cælestis patriæ consecutionem adniti, Humilitatis scalam nuncupabat: cui ex S. Benedicti doctrina duodecim gradus faciebat hoc ordine, vt primus esset, veram humiliationem præseferre non tantum in anima, sed & in ipsa corporis compositione exteriori. Secundus, loqui modice atque discrete, idque non clamosa sed submissa voce. Tertius, non esse facilem ad risum; quod si quandoque ridendum sit, etiam tunc modestiæ & moderationis meminisse. Quartus, silentium tenere, donec interrogeris. Quintus, exacte omnia secundum Regulæ præscriptum facere, neque ab ea norma vel minimum declinare. Sextus, credere & fateri omnium se, quotquot in mundo sunt, hominum esse vilissimum. Septimus, inutilem se atque ineptum ad omnia confiteri atque agnoscere. Octauus Confessionem Sacramentalem frequentare, in eaque minimos quosque defectus plangere & detestari. Nonus, Obedientiȩ mandata amplecti alacriter, quantumcumque aspera & difficilia, eaque exequi citra murmurationem externam internamue. Decimus, Maiorum obedientiæ semper se subijcere. Vndecimus, delectari etiam si propriam numquam facias voluntatem. Duodecimus, Deum cum filiali amore timere, semper recordando quid fecerit pro nobis, & quid exigat a nobis; in eoque timore atque amore ad finem vsque vitæ perseuerando.

CAP. XV

[43] [Exhortationum eius efficacia,] Harum duarum scalarum gradus declarabat Beata rationibus aptis, & Scripturarum atque Sanctorum Patrum sententijs idoneis, nec non efficacibus ad persuasionem exemplis; vt erat in hoc studiorum genere tum plurima lectione, tum propriæ exercitationis experientia versatissima. Hodieque plurimæ illius exhortationes sacræ supersūt apud sāctimoniales, quas breuitatis studio prætermittendas a nobis, ex ore eius descripsere discipulæ, suo in virtutibus profectu singulari declarantes, qualem ad eas haberent magistram. Quæ vt animos illis adderet ad perseuerantiam, inter primos illos institutæ ab ijs vitæ rigores, vnde graues in corpore infirmitates, in animo tædia non leuia gignebantur, non raro vtilissimis easdem documentis instruebat: sed & ipso quandoque opere ostendebat, collatam sibi diuinitus potestatem ad eiusmodi perturbationes sedandas. Id experta est quædam eius discipula, Soror Cæcilia nominata, [& ad componendos animos mira vis] quæ vehementissima quadam tentatione exagitata cum ad magistram confugisset, ab eadem placide sibi benedicente dimissa est, securaq; reddita non amplius ea se tentatione vexandam. Abijt Nouitia, seque liberam e vestigio mirata, redijt ad magistram supplicabunda, vt tam efficacis benedictionis formulam scripto mereretur accipere; accepitque in hæc verba conceptam: Iesus, Maria: Franciscus, Clara: Dominus Deus misereatur tui & benedicat tibi: illuminet te & conuertat vultum suum super te, & det tibi Cæciliæ pacem. Amen.

[Annotata]

a [Fr. Albertus de Sarteano] Videturis esse, quem a Sartiano natali suo in Hetruria oppido cognominat Arturus in martyrologio Franciscano ad XV Augusti, Apostolici zeli non tantum in Europa, sed & in Asia concionator: Minister Ordinis Generalis futurus ex Pontificis voluntate, nisi recusasset; qui, vt Arturus ait, tandem virtute, doctrina, miraculis clarissimus obiit Mediolani, in conuentu S. Angeli honorifice conditus anno 1450. Videtur autem hæc res contigisse anno 1442 quando ipse Prouinciæ S. Antonij, id est, Bononiensis minister fuit Prouincialis: nam post annum 1443 & Capitulum Romæ celebratum, tam multis Apostolicis Legationibus fuit occupatus, vt forte in suam prouinciam intra annos aliquot non rediuerit.

b Vsurpat hanc orationem Ecclesia ad Missam Dominica infra Octauam Ascensionis.

CAPVT V.
Fauores B. Catharinæ diuinitus facti.

CAP. XVI

[44] Dvm huic Nouitiarum erudiendarum muneri Beata intendit, multis a Deo gratijs præuenta est, quarum paucas admodum ad nostram notitiam passa est eius modestia peruenire. Nos duas hoc loco admodum illustres commemorabimus. Primam ipsamet retulit de tertia, vt facere solebat, [Cruciatus passionis Christi discere cupiens,] persona in hunc fere modum: Quædam huius nostri monasterij Religiosa, Dei famula, magno cum affectu desiderans cognoscere internos omnes externosque cruciatus Domini nostri Iesu Christi, eosque potissimum quos Feria sexta, quam Sanctam dicimus, perpessus est; instanter eam notitiam flagitabat ab eo, præcipue autem diebus Veneris. Maioris igitur hebdomadæ tempore, cum nocte eamdem feriam sextam præcedente, sua in cella ante Crucifixi effigiem genuflexa precatur, eiusmodi desiderium vehementius etiam augeri sentiens, ac vota multiplicans gratioso dilectissimi animarū sponsi alloquio, ex ea cui confixus erat Cruce, mirabiliter est dignata, ei in hunc modum loquentis familiariter: Anima mihi dilecta, gratissimus mihi est eiusmodi affectus, acceptissima deuotio, qua Passionis meæ identidem memoriam recolis; auctor etiam facta alijs eiusdem attenta meditatione reuoluendæ: quapropter tuo nunc volo facere desiderio satis.

[45] Noueris igitur quod a primo illo momento temporis, [discit eos ab initio vitæ continuos fuisse;] quo Virgineo in vtero carnem humanam indui, innumeri dolores animum obsederunt meum a, clare ipsi mihi repræsentantis externos omnes internosque cruciatus, quos triginta trium annorum decursu toleraturus eram, atque in Passione illa mea, crudelissima acerbissimaque morte vix demum terminaturus. Et quoniam simul etiam cognoscebam, quantæ hinc angustiæ creandæ essent carissimæ meæ atque innocentissimæ Matri, ingens hac ex parte cumulus ad dolorem accessit: sed longe maximus ex consideratione ingratitudinis humanæ, qua prȩuidebam, nec agnoscendum nec acceptandum ab hominibus beneficium oblatæ pro eis redemptionis, cum gratiæ & gloriæ iactura irreparabili. Singulis autem sextis ferijs velut in agonia versabar, menti meæ obijciens omnes singulosque Passionis sustinendæ articulos: accedebatque ad incrementum doloris expressior consideratio matris, eo die incredibili animi cruciatu torquendæ, dum meis ipsa cruciatibus mente vel corpore interesset. Neque speciali doloris argumento feriæ quartæ caruerunt, quo die valedicens amantissimæ Matri, diuellendus ab ea eram, atque vilissimo paucorum denariorum pretio a proditore Iscariota vendendus Iudæis, æternam sibi damnationem empturis.

[46] [& die Veneris sancto inexplicables.] Hi mei per totum vitæ tempus fuere cruciatus, a viua quadam clarissimaque futurarum pœnarum repræsentatione, continui semperque præsentes: quæ autem ipso Veneris sancto toleraui, neque cor humanum potest concipere, neque perpeti poterat caro mortalis, nisi præsentis coniunctæque diuinitatis auxilio fulta: sed quia impleri volebam omnia quæcumque vel a Prophetis prædicta fuerant, vel in figuris præsignata, necesse fuit vt diuina virtus suppleret humanæ imbecillitatem naturæ. Quare si mihi cupis rem gratam facere, delectare quotidiana memoria Passionis meæ tecum ipsa recolendæ: & alijs vt idem faciant commenda, quo possim illius fructus inestimabiles tecum atque cum omnibus communicare. His dictis conticuit, & dilectam sponsæ suæ animam ineffabili gaudio plenam reliquit.

[47] [in nocte natiuitatis] Æque memorabilis ea gratia fuit, qua anno eiusdem seculi trigesimo quinto in nocte Natalis Dominici recreata est, quam ipsa in libellum suum his verbis retulit: Voluit illam (seipsam intelligit) denuo experiri Deus, & diuini flammam amoris ei subtraxit, & illius mentis oculos grato aspectu Iesu Christi priuauit, qui eam crebro solebat visere atque solari: propter quod ad tantum redacta mœrorem est, vt fere semper in luctu & lacrymis esset: cumque hunc diu cruciatum pertulisset, petijt a sua Præfecta, vt sibi ea nocte liceret in ecclesia monasterij huius pernoctare, idque impetrauit. Tēplum ingressa est eo consilio, vt millies AVE MARIA in honorē Christi Genitricis diceret. Cumque ei rei magno studio & attentione ad horam noctis vsque quartam vacasset, qua quidem hora credo Saluatorem nostrum esse natum, [oblatum a matre Iesulum amplectitur,] præsto ei fuit venerabilis Dei Mater, paruulum in amplexu tenens Iesum, ita fascijs inuolutum, vt infantes recenter nati solent, & ad antedictam Christi ancillam accedens, eum benigne admodum in eius amplexum tradidit. Quæ sciens illum esse verum æterni Patris Filium, incredibili cum gaudio amplexum ei tulit, strinxit ad pectus, illiusque ori suam admouit faciem.

[48] [eoq; mire recreatur.] Ex quo quidem amplexu & tactu tanta illi delectatio generabatur, vt incredibili suauitate, qua afficiebatur, tota liquefieri videretur, sicut ad ignem cera solet. Tantus autem, ac tam suauis ex pretiosissima & purissima Infantis Iesu carne odor exibat, vt ad illum explicandum verba non sufficiant, nec mens humana id capere valeat. Quanta vero esset Infantis pulcritudo, & cælestis oris decor ac venustas, ijs qui hæc legunt vel audiunt, cogitandum relinquo. Me autem iuuat dicere, O sine sensu cor, & omnibus creatis rebus durius, cur nimia dulcedine non discissum, aut, sicut in sole nix, liquefactum es? cum gustaretur a te, ac suauiter amplecteretur paternæ gloriæ splendor. Nam visio hæc non in somnis, non imaginaria, non per mentis excessum fuit; sed aperta veraque, ac sine phantasmate, aut aliquo velamine manifesta. Vbi tamen suum in Infantis faciem os demisit, omnis illa visio euanuit; sed tantum ei gaudium reliquit, vt longo temporis spatio cor & membra illius omnia exultare præ lȩtitia viderentur. Ita quidem tanta illa & tam diuturna cordis amaritudo atque tristitia, quod aspectu Christi tamdiu caruisset, prorsus abijt, nec diu aliquis illam mœror inuasit.

[49] [hinc relictus candor in genis & labris, alias fuscis;] Hunc porro fauorem non tantum in suum de septem armis spiritualibus libellum ipsa retulit, sed alijs quoque modis varijs Deus voluit manifestatum, ad solatium præsentium & ædificationem posterorum. Nam primum labra eaque faciei pars, quæ sacras genas contingere meruerunt, insolitum ex eo contactu traxere candorem, qui in eius incorrupto corpore hodie quoque spectabilis propius intuentibus, eoque est notabilis magis, quod fusci, dum viueret, coloris esset, nunc autem demortuæ facies obscuram quamdam nigredinem traxerit. Præterea afflatus illius corporis est suauissimus odor, quem & expirare quandoque inter loquendum videbatur, non sine multo Sanctimonialium, aliarumque cum ea conuersantium personarum stupore. Euidentiorem autem prædictæ gratiæ notitiam consecutæ sodales sunt ex eo, quod illa visione ex oculis sublata, cum hora Officij matutina adesset, [& odor ex eius corpore deinde manans.] atque de loco, quem genibus flexa presserat, ad sedilia se de more transtulisset; obseruauerint ipsæ, paullatim ad psalmodiam accedentes, suauissimi cuiusdam odoris fragrantiam toto choro diffusam, quæ & sensum earum demulcebat mirifice, & animos cælesti quadam dulcedine recreabat.

[50] Ignorabant illæ primum, quam in caussam referrent quod sentiebant; donec paullatim inter eas innotuit, Catharinam Superiorum permissu peruigilem in oratione ibidem noctem duxisse: animaduersumque est prædictum odorem longe vehementiorem percipere eos, qui viciniora illi, quam qui remotiora, [obseruatas a Sororibus;] sedilia occupabant: qui licet paullatim minor minorque fieret, ad alteram tamen vsque post festum Natiuitatis diem locum istum impleuit. Finito porro Matutinali Officio, ipsa quidem coram venerabili Sacramento in oratione perseuerauit: monachæ vero in Capitulo congregatæ, de re tam mirabili consultaturæ, tandem vnanimiter conclusere, ipsam, de qua iam pridem magnæ sanctitatis formauerant suis in animis opinionem, aliquo supra communem ordinem fauore diuinitus fuisse impertitam, magnoque cœperunt teneri desiderio rei veritatem discendi; quamuis id ab ipsa vix sperabant obtineri posse, quæ de suis rebus numquam, nisi coacta aut quasi de tertia persona loquebatur; idque imminute & parce admodum. Itaque decreuere, tum quidem mouere nihil, sed aliquot dierum moram sustinere, si quid forte interea noui accideret, vnde in arcani illius venire possent cognitionem. Viderunt autem eam omnes sequenti die, [& splenas in vultu prodigiosu] dum Missa & Horæ Canonicæ decantantur in choro, facie supra modum lucenti, & flammeo quodam rubore accensa, sic vt defixos in eam oculos nequirent continere: quod tanto accidebat mirum magis, quanto magis obscurus ei ac pene luridus color esset, propter continuas eius infirmitates, & diuturnum sanguinis fluxum, quo tunc quoque affligebatur. Odor porro, qui ab eius corpore emanare videbatur, omnem terreni odoris comparationem excedebat, eamque comitabatur & locum imbuebat quocumque iret; idemque nunc vehementior, nunc remissior offerebat se eis, quæ cum ea collocuturæ consistebant.

[51] Tandem cum silentium per dies plusculos tenuissent, [ipsa rem Confessario iubenti aperit:] certæ iam non aliunde quam ab eius corpore suaueolentiam istam procedere, & quæ eius caussa foret quocumq; modo volentes cognoscere, agunt cum monasterij Confessario, eique suadent, vt obedientiæ præcepto Catharinam adigat ad occultatam hactenus gratiam manifestandam; & persuadent haud difficulter: nam & ipse eumdem odorem admirabundus hauserat, & testatus deinde est, eum sibi multo etiam vehementiorem afflatum eo momento temporis, quo ipsam hac de re interrogabat. Quæ iussis illius obtemperans, totum eius, quod acciderat sibi, ordinem enarrauit; humillime obtestans, vt rem celatam perpetuo vellet, quod tamen obtinere non potuit: erupit enim inter monachas primum, deinde etiam per ciuitatem Ferrariensem, ac denique per multas Italiæ ciuitates sparsa eiusmodi fama est; plurimæque post eius mortem imagines pictæ sunt, totam eam visionem coloribus adumbratam referentes.

[52] Pro tanto autem talique beneficio obligatam sese agnoscens Beata ad perpetuam mysteriorum vitæ ac passionis Christi memoriam recolendam, [& ad recolendam eius memoriam] consuetis orationibus suis nouam eorumdem meditandorum formam decreuit adiungere, eumque in finem scriptionem deuotissimam concepit, quam Rosarium nuncupauit; propterea quod ad normam Rosarij Mariani, a S. P. Dominico instituti, tres distincta in partes, omnia vitæ Christi atque Mariæ mysteria percurreret. Scripsit autem versu nequaquam ad Poëticas leges exacto, sed longe liberiori & ad solutæ orationis formam propius accedente: in eoque tantum ab ea diuerso, quod singuli versus (quorum ad quinque millia sexcentos & decem excrescit numerus) syllaba Is terminentur: stylo temporibus illis semibarbaris apud eos vsitato, qui Latinis versibus conscribendis animum applicabant. Inuenitur modo prȩdictum Rosarium, per omnes hebdomadis ferias distributum, apud monachas monasterij Corporis Christi Bononiæ, hoc programmate præfixo.

Iesus, Maria, Franciscus, Clara.

[Rosarium conscribit:] Rosarium antiquum & deuotum Beatissimæ Matris Dei, Virginum Virginis Mariæ, humillimæ purissimæ ac dignissimæ; non minus historicum quam contemplatiuum: vt penitus exclusa sint, & intelligantur, si quæ apocrypha aliquibus fortasse viderentur. A me Catharina moniali ac serua vilissima, indigna & inutili, hic in Conuentu sanctissimi Corporis Christi Ferrariæ, ad Dei filij & Matris gloriam & honorem (ob singularissimam gratiam infrascriptam b, ibidem nostra in ecclesia genuflexe a me obtentam) inspiratæ conscriptum.

[53] Quod ego hoc loco totum transcriberem, nisi nimia prolixitate absterritus, [cuius hoc est principium.] iudicarem lectori facturum me satis, si principium eius dumtaxat proferrem, vnde de reliquo opere feratur iudicium.

HYMNVS
Summarium originis creaturæ intellectualis & ad prima quinque Rosarij mysteria Gaudiosa.

c

Obone Iesu, nunc libenter te laudarem in terris,
Et meum post obitū tunc te libentissime in cælis;
Cum infinitas laudes a nobis digne promerearis.
Creasti etenim hunc orbem, hunc gubernas, conseruasque hunc gratis;
Et quidem in necessitatibus quibuscumque nostris,
Tam animæ quam corporis; nec vmquam nos derelinquis.
Sed quod incomparabile est, tu etiam pro omnibus nobis,
Delesti originale peccatum primi parentis,
Passus mortem iniquam, infamem, diram tuæ crucifixionis.

[54]

At vnde mihi laudes, vt a me semper lauderis?
Vt me sine me plasmasti, sic sine me laudaris.
Ante me tu laudabaris, & post me laudaberis.
Fecisti nos; non ipsi nos: deficimus in cunctis.
Si laus tua fecit omnia, tua igitur laus est in nobis,
Ergo si te laudo, solum de tuo, non de meo, accipis:
Dat enim nemo, quod non habet, ex regula iuris.
      Quid sum ergo? dicant mihi omnes ingenij sublimis:
Currite vos, qui alta cacumina montium tangitis:
Volate vos, qui inter cælos, stellas motusque statis,
Philosophi, qui secreta & caussas naturæ inuestigatis;
Respondete mihi, quid in hoc tam diu differatis,
Vos, qui in mundo hoc estis altissimȩ cōtemplationis?
      Audite igitur me, atq; his studete rationibus meis:
Sum namq; flos, fœnum, cinis, stercus, fœtor, vermis,
Luteum vas portans, ac plenum aëris, fumi, & ambitionis;
Quin imo & nihil, id est, peccatis ex meis infinitis.
Et cum nihil sim, & laus sit quid maximū; impossibilis
Datur ratio, vt aliquid fiat ex nihilo a creaturis.
Multo autem a me minus, quæ sum obscurior ignorantiorque alijs.

[55]

Pro me autem, o Iesu, tu solus digne teipsum laudabis,
Cum mihi sufficiat ex gratia tuæ miserationis,
Pro tot meorū venia peccatorum, & pro laudibus tuis,
In anima mea semper fideliterque obseruandis;
Vt sileat os meū & tua stet laus in mei silentio cordis,
Æterneque adorem hic & vbique auctorem te laudis:
Et sciam, quod hic te laudat, qui teipsum tuamque laudem satis
Cognoscit, & credit; scitque etiam quod non sit hominis,
Minus autē mei, posse in præconijs digne versari tuis.
      Noscendo ergo, credendo, & adhærendo prænarratis;
Et quod laus mea & Deus meus æterne es tu, atque fuisti, & eris;
Summatim hasce laudes tuas ad tuȩ gloriam maiestatis,
Et ad honorem Beatæ Mariæ Matris tuæ Virginis,
Calamo hic recte nunc scribam cum puritate cordis,
Et gratiosa licentia tua, obtenta ex gratia tuæ Matris.
Submisse tamen te oro, vt dumtaxat in vim orationis
Easmet acceptare, & si non pro laudibus, digneris,
Saltem pro tot varijs rosis piæ Matri tuæ oblatis:
Cupio enim in laudem suam & tuam infrænari, ne peream abyssis:
Imo vt laudando cantem, & cantando ambos laudem in cælis. &c.

CAP. XVII

[56] Prænarratis fauoribus iuuat nunc aliam subnectere, ad eadem tempora referendam. Benuenuta, [Certa sit de Sororis mortuæ beatitudine.] B. Catharinæ mater, marito Ioanne Vigri viduata, non multos post annos transijt ad alias nuptias cum quodam ciue Ferrariensi: ex eoque coniugio gemina proles nata est; mascula altera, perditæ vitæ & corruptissimorum deinde morum adolescens; muliebris altera, quæ deinde in nouo Corporis Christi monasterio monacham Ferrariæ induit, atque ad eximiæ sanctitatis perfectionem ascendit, Soror Antonia nuncupata; & prima in eodem mortem oppetijt consummataque in breui, vt loquitur Scriptura, expleuit tempora multa, vniuersæ domui raræ virtutis & obseruantiæ religiosæ exempla post se relinquens, anno millesimo quadringentesimo trigesimo septimo, mense Aprilis, quinquennio post monasterij erectionem: pro cuius anima dum preces deuotissime fundit Catharina, certam eius in cælis beatitudinem Deo reuelante cognouit. [Sap 4, 13]

[Annotata]

a Hanc veritatem solidissime & deuotissime libellis absque numero, omni lingua, impressis vulgatisq; declarauit vir eximiæ inter nos probitatis R. P. Iudocus Andrios, toti Europæ hoc nomine notissimus, quibus titulus Crux perpetua Christi.

b Quod ideo addit, inquit Grassettus, quia in fine Rosarij supra memorata visio exposita inuenitur.

c De his nihil in hoc exordio, quod speciminis loco damus: noluimus tamen titulum, vt est primæ parti prefixus, mutilare.

CAPVT VI.
Scribitur a B. Catharina libellus de septem armis spiritualibus: clausura in monasterium Ferrariense inducitur.

CAPVT XVIII.

[57] Anno mox subsequenti, ex speciali mandato Christi, denuo exorsa est Beata conscribere suum de septem armis spiritualibus libellum, qui etiam sub titulo Reuelationum vulgatus per Italiam post mortem illius, [Quando libellum suum scripserit Catharina?] magnoque fructu lectus est ab vtriusq; Ordinis sexusque fidelibus, ad bellanda bella Domini auctoratis: ita ex ea colligitur clausula, quæ ad eiusdē libelli calcem legitur in hæc verba: Catharina paupercula Bononiensis seu Bononiæ nata & educata, atque Ferrariæ Christo desponsata. Ego, a me ipsa superius nominata Catella, ex inspiratione diuina scripsi propria manu hunc libellum in monasterio Corporis Christi Ferrariæ, in cella, quam incolebam, tegetibus cooperta, tempore nostræ Reuerendissimæ Matris Abbatissȩ Sororis Thadææ, Germanæ Domini Marci de Pijs, circa annum Domini nostri Iesu Christi millesimum quadringentesimum trigesimum octauum, & in vita mea nulli omnino personæ manifestaui. Ad laudem Christi Iesu. Amen.

[58] Hæc illa Bononiæ, paullo ante mortem fortassis, eo quasi sigillo obsignans scriptionem, [Quibus?] quam statim a morte sua vulgandam sciebat. In ipso eius contextu, quibus & qua intentione hæc scripserit, sic exponit, vt simul etiam internum suum scribentis statum ob oculos statuat, & doceat fidenter atque humiliter Deo se suaque permittere. Hæc autem, inquiens, omnia, Sorores carissimæ, sunt a me scripta, præcipue propter eas, quæ nuper ingressæ sunt spiritalis iter certaminis; quæque deinceps ingredientur, vt cautæ reddātur, ac semper metuant & sibi ipsis, hoc est, propriæ prudentiæ minime fidant. [Et quo fine?] Cogito enim quot cælestia dona antedictæ suæ ancillæ contulisset, & tamen post illa permisisset, vt ab hoste antiquo acerrime vexaretur ac deciperetur, qui (sicut iam dixi) sumpta Christi forma cruci affixi, ac Mariæ Virginis, insidiatus illi est, quod non alia quidem caussa factum est, quam quod illa sibi persuadebat, posse se dȩmonis dolos, calliditatem ac tentationem superare. Ita enim Deus reprimere illam voluit ac docere, opus esse semper timere; ac solum esse Deum, qui posset intelligentiam & vires aduersus hostes suos ministrare. [Quomodo per tentationes humiliata sit?] Et profecto ita illi accidit: adeo enim fraude aduersarij depressa est, vt non amplius Dei amica vel serua, sed prorsus ab eo destituta videretur; nec tot cælestium donorum, quæ sibi ante collata fuerant, recordaretur; adeoque mentis inops facta, sic prorsus obliuioni ea tradiderat, vt numquam illi collata viderentur, ob vim ac magnitudinem tristitiæ, quæ cor illius occupauerat. Nunc autem peragrato mari procelloso, ac terram promissionis ingressa, cum Psalmista canit; Humiliata sum, & liberauit me. [Ps. 114, 6.] Nam post illam tempestatem, ad tantam animi tranquillitatem redacta est ac robur, vt & de omni certamine victoriam reportaret, & nullo amplius mœrore detineretur, ac nihil de salute sua dubitaret, cupiens semper dissolui & esse cum Christo. Hoc autem ita futurum confidebat, vt in mortali adhuc corpore constituta, vnam se de supernis ciuibus esse arbitraretur. Neque hoc accidebat, quod illa tam arrogans ac sibi nimium tribuens esset (cum se minimam & vilissimā omnium, quæ in monasterio essent, crederet, atque consortio tot venerabilium Matrum ac Sororum indignissimam) sed quod diuina benignitate sustineri se, ac sustentari laboribus alienis in tam claro monasterio cernebat.

[59] Ita affecta Catharina, ad omnia, quantumuis vilia, monasterij Officia demittebat sese: [Ostiariæ officio fungens,] sic gallinas sibi commendatas summo curauit studio: sic pistrini labores alacriter sustinuit: sic etiam Ostiariæ munus magno humilitatis & caritatis exemplo impleuit. In hoc autem dum versatur assiduitate & solicitudine pari, accidit vt ad portam aliquoties eleëmosynæ petendæ caussa sisteret sese venerabili grauitate senex, cui illam Beata hoc quoque nomine impertiebatur libentius, quod intellexisset bonum illum virum ad omnia Palæstinæ loca, Incarnati Verbi mysterijs consecrata, peregrinabundum accessisse: amabat enim ab eo quȩrere & discere varia pietati suæ alendæ opportuna, circa situm naturasque locorum. Hic quadam die eadē ex caussa ad portam accessit monasterij, acceptaque eleëmosyna tradidit ei scutellam paruulam, non ex terra pozzellana aut Maiolana, sed misturæ incognitæ ac transparentis; quam dicebat eam ipsam esse, ex qua puerulo Iesu potum porrigere solita fuerat Virgo Mater sanctissima: rogabatque vt seruare penes se vellet, dum eam redux requireret. [creditur a S. Iosepho visitata.] Impleuit ea oblatio miro gaudio Catharinam: peregrinus autem reuersus deinde numquam est: neque de hoc facto amplius aliquid sciri posuit ex Catharina, nisi hoc solum, quod virum illum minime crediderit fuisse e mortalibus vnum: sed S. Iosephum Christi nutricium; per quem Deus hanc sibi gratiam voluerit facere: quo autem fundamento id crederet numquam patefecit: diuina reuelatione edoctam fuisse probabilis foret coniectura. Exhinc certe castissimo Mariæ sponso deuotissima fuit: Bononiamque abitura, scutellam prædictam Abbatissæ tradidit, ea conditione, vt die festo ipsius Sancti in altari ad populi fidelis solatium exponeretur: redderetur autem peregrino, qui dederat, si eam aliquando petiturus redisset. Seruatur igitur exponiturque hoc modo in Ferrariensis ecclesiæ monasterio: admoueturque infirmis istud cum fide postulantibus: qui si sanandi sint, odorem ex se suauissimum illa reddit: morituri creduntur, si absque odore permaneat.

CAP. XX

[60] Vnum adhuc, ad perfectam Regularis vitæ obseruantiam, in monasterio Corporis Christi Ferrariæ deesse videbatur, scilicet Clausura monacharum, [Clausura hactenus impedita a ciuibus,] tantopere laudata & commendata; quæ ne ex earum voto induceretur, ciues hactenus Ferrarienses obstiterant, causati spiritualia commoda ex sanctarum illarū animarum liberiori alloquio toti ciuitati prouenientia. Videns igitur Beata, cedentibus ad eiusmodi rationum apparentias potius quam rationes maioribus, nihil apud homines effectum iri; ad Deum pro ea impetranda se vertit, atq; ad sanctam suam Matrem Claram: & voti compos facta demum est, hac, quam subijcimus, ratione. Soror Thadæa, quæ monasterium nouum laudabiliter per annos ferme viginti rexerat, in fata concedens, vacuum Abbatissæ locum reliquerat. [mortua Abbatissa,] Igitur dum de alia ei subroganda consultat Soror Lucia, auctor ei fuit Catharina (noctu diuque animo versans, quo modo in melius nouellæ vineæ statum proueheret) vt hac occasione vsa, peteret a Superioribus Ordinis ex vicino Conuentu aliquo, in quo disciplina Religiosa accuratius nosceretur obseruari, aliquot Sanctimoniales seniores, magisque peritas instituti illius, quod amplexæ quidem magnis animis fuerant omnes, nulla tamen erat plene edocta: ex his autem Abbatissam posse deligi, & per easdem fortassis induci clausuram, hactenus tantopere desideratam.

[61] Placuit Luciæ consilium prudens, & re cum Patribus communicata, [inducitur per aliam Mantua petitam:] obtentum a Pontifice Nicolao V Breue est, anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo secundo, decimoquinto Aprilis, vi cuius ex Mantuano Conuentu, optimis vigente institutis, assumpta Abbatissa noua est, & Sanctimoniales aliquot Sociæ, futuræ Ferrariensium monacharum Magistræ: quæ ante omnia postularunt, vt arctissima stabiliretur clausura, ad quam obligarentur statim ab edita Professione Religiosæ, nulli omnino secularium videndæ; relicta tamen, cum necessitas exigeret, colloquij facultate ad crates clausas vndique, cui alia, ex monialibus arbitra adesset: quod, ægre quamuis, impetratum tandem a ciuibus est, meliori rationi cedentibus. Qua ex re quantum voluptatis cœperit Catharina, facile est cogitatione complecti. Hæc autem eo perfectior fuit, quod eadem via dissipatum videret consilium Patrum, de se ad Abbatissȩ dignitatē euehenda. Etenim moriente Thadæa nihildum de adducendis aliunde ad reformationem Religiosis cogitabant illi; sed vnam ex Ferrariensium numero, vt alibi moris est, de communi aliarum consensu volentes præficere, in Catharinam coniecerant oculos: eodemq; Soror Lucia inclinabatur, experta iam pridem quam solidæ virtutis spiritus in ea vigeret.

[62] [cui muneri prius destinata Catharina frustra fuerat.] Ergo re deliberata conclusaque, ipsam ad se accersunt: quȩ totius ignara rei, cum humiliter ad eorum se pedes abiecisset, vt intellexit quid de illa communi consilio statuissent, incredibile dictu est, quantis cum lacrymis singultibusque animi consternati dolorem indicauerit, ex tam funesto nuntio prouenientem. Satis sit dixisse, Superiores ipsos ijs ab illa mente fuisse dimotos, iudicantes non esse inquietandam illam animam, quæ tam serio instanterque postularet, infimis quibusque ministerijs per omnem vitam addici potius, quam isto onere prægrauari. Intererat actioni huic magni nominis & auctoritatis Prælatus, S. Iustinæ Abbas vulgo dictus, ac fere Romana in Curia solitus commorari: qui conspecto tam profundæ ac raræ humilitatis exemplo, non solum, vt ceteri præsentes, cōmotus ad lacrymas est; sed ex eo die tantam concepit deuotionem erga hanc, quam eximiam esse Dei famulam penitus sibi persuasum habebat, vt (quemadmodum ex eius pluribus litteris deinde constitit) quoties in aliquā corporis aut animi tribulationem incideret, ad eam etiamnum viuentem velut ad certissimum azylum recurreret; Deique auxilium inuocans, Catharinæ repræsentaret merita, quæ apud ipsum maxima esse credebat: neque vanam eam fiduciam esse euentus plerumque felix declarabat, ab omni mox molestia se liberum sentienti. Patres autem videntes suum sibi non successisse consilium, referunt ad id animum, quod primum a Sorore Lucia propositum sibi fuerat, & Indultum ante omnia Pontificium procurant circa Abbatissam aliunde inducendam.

[63] Eadem occasione obtinuere Patres declarationes nonnullas, [Declarantur a Pontifice varia in fauorem monasterij.] circa ea puncta, quæ tenerioribus conscientijs aliquem adhuc scrupulum facere videbantur; effeceruntque vt Pontifex primum extingueret qualemcumq; obligationem, quæ vel Sororibus omnibus, vel earum alicui posset superesse ad Regulam & habitum S. Augustini; quem is declarauit ab illis licite sancteque in habitum & Regulam S. Claræ commutatum esse: speciatim autem absoluit Luciam ab omni iuramenti cuiuscumque religione, qua amitæ suȩ Sorori Bernardinæ obstricta videri posset; liberam ei faciens potestatem noui monasterij sui ad Regulam & formam Ordinis Franciscani regendi atque ordinandi; ratamque habens absolutionem Episcopi Ferrariensis hac in caussa olim pronuntiatam. Denique approbauit specialiter & confirmauit arctam monasterij clausuram, qualem Catharina & Sororum omnium pars longe maxima tam ardenter expetebant. Nec fuit in decretis hisce executioni mandandis difficultas vlla; quamuis hoc quoque Pontifex imperarit, vt omnes quocumque alio habitu Regulaque seposita, S. Claræ habitum Regulamque vna cum prædicta clausura acceptarent. Nam Soror Lucia, quæ nolebat eum, cui assueuerat, habitum dimittere, sponte sua cœnobio egressa est: hoc vnum stipulata, vt eodem cum amita sepulcro conderetur: moriensque eidem cœnobio legauit quidquid sibi reliquum erat bonorum, vnde ampliari situs loci & numerus Religiosarū posset; quamuis illæ iam tum plures quam nonaginta essent, prout ex illorum temporum indiculis constat.

CAPVT VII.
Nouo Bononiensium monasterio Abbatissa mittitur B. Catharina cum aliquot sociabus.

LIBRI. II

CAP. I

[64] Processere tam belle nouæ reformationis exordia: vt, cum vndique ad huius disciplinæ cœnobia, cupidine monasticæ perfectionis, accurrerent Virgines, nec eas capere omnes posset, aut Ferrariense recens, aut antiquiora Assisiense & Mantuanum monasteria; a Vicario Generali supplicatum a Calixto III Papæ fuerit, [Bononiensibus promissa Abbatissa,] quo permitteret ex illis cœnobijs aliquas ætate atque virtute prouectiores educi, nouis per Italiam monasterijs instruendis: vi cuius indulti continuo Bononiensibus ac Cremonensibus ex Ferrariensi asceterio promissæ sunt Abbatissæ, Sedem in eorum ciuitatibus fixuræ, cum iusto numero sociarū, ad quas aliæ earumdem vrbium aggregarentur. Bononiensibus autem destinabatur Catharina, nec potuit res ita secreta haberi, quin ad eius notitiam perueniret: quæ certa non acquiescere nisi diuinæ id esse voluntatis euidenter cognosceret; conspicuum sibi Christum habuit, clara voce edicentem, ita Patrem suum æternum velle. Cumque illa nihilominus opponeret, in votis semper sibi fuisse, [eodem se diuinitus destinari intelligit.] vt vbi prima vocationis Religiosæ fundamenta iecerat, ibidem suā quoque peregrinationem concluderet; Nequaquam ita fiet, inquit Christus, sed Bononiæ constitutus tibi est vitæ tuæ terminus. Prout ipsa deinde vni, cui plusculum præ alijs fidebat, exposuit. Cui & narrauit obscuriorem reuelationem aliam, qua sedem Catharinæ Bononiensi viderat præparatam; cum illius nominis multæ, nulla hoc cognomine Ferrariæ esset, nec ipsa eo tum vteretur, prout postea ex Superiorum mandato fecit.

CAP. II

[65] Interim negotio Bononiensis fundationis plene transacto, rursum anno sequenti mittuntur Legati, nouam Coloniam deducturi, Baptista Mezauacchi Legum Doctor, Bartholomæus Calcini, [& an. 1456] & duo eorum socij, quorum alter ex Lambertinijs, alter e Leonorijs fuit, nomina autem in obliuionem venere. Ij in comitatu trium Religiosorum S. Francisci de Obseruantia Ferrariam aduenere vigesima die mensis Iulij; & Apostolicas litteras ac ciuitatis suæ preces exhibuere Sorori Leonardæ, ex Illustrissima familia Ordelafiorum, Foroliuiensis vrbis dominium ac principatum tenentium: quæ eis Prophetico spiritu respondit, Velle se lætos eos successuque suæ legationis contentos dimittere, dando eis Abbatissam, quæ altera S. Clara futura esset; vera S. Francisci discipula; [capitulari ter electa,] digna aliquando habita, quæ puerum Iesum vlnis suis complecteretur, prout fama rei tota pridem Italia sparsæ vulgauerat: socias autem ei iungendas tali Matre dignas & quidem Bononienses plerasque. Quod autem legatis ipsa promisit, ratum in Capitulo habuere Religiosæ omnes, quamuis tali exemplo solatioque priuari se ægre paterentur, omniumque in Catharinam conuenere suffragia, præter vnum ipsius: eamque frustra ad alterum prouocantem scrutinium, obedientiæ præcepto adegere Superiores, & voluerunt ij, qui præsentes erant, Ordinis S. Francisci Religiosi, vt solum Catharinæ Bononiensis nomen catalogo inscriberetur, eoque ipsa deinceps vteretur cognomine: in quod illa libentissime consensit, facile caritura qualicumque, qui ex gentilitio nomine Vigriorum ad se posset manare, splendore, quæ seipsam ex spiritu humilitatis Catellam alias nominarat.

CAP. III

[66] Dum porro Catharina intendit formando earum quas secum sumptura erat sociarum catalogo; [inter socias nouitiam vnam adscribit,] quædā iuuencula adhuc Nouitia, cupiebat vehementer eam sequi, vt salutaribus eius documentis porro perfrui posset: verum ab aliarum, vt fieri solet, alloquio prohibita, nec permissa extra Nouitiarum locum per monasterium vagari, modum nullum inueniebat, quo suum desiderium eidem manifestaret; nisi quod amor ingeniosus ad omnia ei suggessit, vt per cellulæ suæ fenestram, quæ fortassis Beatæ cellam respiciebat, signis ac nutibus ageret cum ipsa. Quæ voluntatem eius vel coniectura assequens vel diuina inspiratione cognoscens: Bono animo esto, Filia, inquit, teque ipsam præpara: nam & tu nobiscum venies. Quibus auditis, [& Sororibus Ferrariensibus valedicit.] illa cum humili gestu, brachia ante pectus decussans, gratias silenter egit; & ex licentia Superiorū nouæ coloniæ adscripta fuit. Sub hæc vltima vespera adfuit, quam Bononiæ habituræ erant Catharina ac sociæ: tunc omnibus Religiosis in vnum collectis, earum quæ remansuræ erant pedes exosculata Catharina est, inter mutuos fletus: postulataque humiliter erratorum omnium suorum venia, promisit se, corpore absentem licet, numquam tamen e memoria dimissurum locum, in quo tot annis seruiuisset Deo: apud quem, si quid in vita aut post eam posset, efficeret omnino, vt huius sui affectus & voluntatis testimonium aliquot etiam tum perciperent, postquam in viuis esse desijsset. Quam eius promissionem eo odore compleuit Deus, quem circa illius festum Ferrariensi in monasterio solitum quotannis diffundi superius memorauimus.

[67] Sub quintam noctis horam Legati & Patres de Obseruantia cum Illustrissima Margareta Estensi B. Roberti Malatestæ vidua adfuere b, vitandarum beneficio noctis turbarum caussa, quas discessus ille facere inter ciues potuisset; [In itinere recuperat desperatam sanitatem.] & quoniam corpore sic debilis erat Catharina, vt pedibus omnino nequiret incedere, extra monasterium delata est, feretro incumbens ad instar cadaueris, vsque ad rhedam: in qua stupentibus comitibus ita subito immutata confirmataq; fuit illius valetudo, vt citra difficultatem vllam ascenderet descenderetque deinceps e curru, quoties id facere vel viarum asperitas vel alius aliquis casus iuberet, vsque dum ad canalem, qui Bononiam fert, & vulgo a sustentaculis c nominatur, sacer comitatus peruenit. Ibi in paratas naues cum transijssent; Beata Abbatissa, præ humilitate pallium sustulit supra velum nigrum, exemplumque imitatæ ceteræ omnes sunt, atq; consuetudinem exinde fecere Bononiæ illud ita gestandi, quod Ferrariæ supra humeros infra velum portare consueuerant. Iuuat autem singularum, quæ vna cum Beata sua Abbatissa octodecim fuere, [Eius sociæ,] hic attexere nomina; & circa singula annotare quædam, digna quæ posterorum commendentur memoriæ: sunt autem hæc d.

CAP. IV

[68] Ioanna, filia Rinaldi Lambertini, Nobilis Bononiensis, [Ioanna Lambertini,] sacro induta habitu Ferrariæ anno decimiquinti seculi trigesimo tertio, in coloniam missa cum titulo Vicariæ, excellentis obedientiæ merito & insignis erga omnes caritatis, pariter & amata & æstimata a cunctis; quæ cum annis post hæc viginti fuisset in Bononiensi cœnobio commorata, diem istic extremum attigit, anno eiusdem seculi septuagesimo sexto, honorifica Beatæ appellatione communi populi voce donata.

[69] [Paula Mezauacchi,] Paula, filia Baptistæ Mezauacchi, Legum Doctoris & Nobilis Bononiensis, proceri speciosiq; corporis forma spectabilis, sed morum ac virtutum decore spectabilior, Magistra Nouitiarum futura Bononiæ: vbi mortalis vitæ peruenit ad metam anno prȩdicti seculi nonagesimo secundo, nonnullis in vita atque post mortem miraculis illustrata; quorum caussa & ipsa Beata dicta est, & ossa suauiter redolentia reposita in arcam, intra idem sacellum, in quo B. Catharinæ corpus prodigiosum seruatur: cuius vitam, a persona fide digna conscriptam, inter Manuscripta seruant monachæ Bononienses, & magni thesauri loco habent.

[70] Illuminata, filia Clarissimi Laurentij Bembi Senatoris Veneti, [Illuminata Bembi,] in congregationem Sororis Luciæ iam inde ab anno seculi trigesimo ingressa, quando nec regulam Virgines, nec habitum habebant; quem vna cum B. Catharina biennio post suscepit, eidem deuota ac valde familiaris, ab eademque multum animata adiutaque in suis laboribus ad Dei gloriam exantlatis. Hæc vt inter primas Ferrariensis domus fundatrices fuerat, ita etiam ad Bononiensis fundationem ambiuit concurrere, eamque cum auctoritate Abbatissæ tertio gubernauit, rari ingenij mulier, & Latinæ linguæ bene perita; de qua agendum eo loco, vbi de exhumatione beati Corporis (cui interfuit) faciendus est sermo, itemque de libro, quem de rebus Beatæ Matris conscripsit, præcipuo ad præsentem historiam adiumento, qui in archiuio Bononiensi iuxta ipsum sacrum corpus seruatur, Speculum illuminationis inscriptus, & inter Reliquias merito reponendus. Hæc Dei famula finem viuendi fecit anno MCCCCLXXXII; quo eodem anno mortua quoque Bononiæ est Anna Morandi Rauennas, [Anna Morandi,] vidua ingressa religionem anno seculi trigesimo tertio; & ipsa vna ex sacro hoc collegio.

[71] [Samaritana Superbi, Pacifica Barbieri,] Samaritana Superbi Ferrariensis, prima ex omnibus Bononiæ mortua tertio postquam eo deducta est anno, de cuius obitu plura alibi. Pacifica de Vultu siue, vt alijs placet, Barbieri Bononiensis; contemplationi singulariter dedita, & anno quinquagesimo nono post millesimum quadringentesimum defuncta. Bernardina Calcina Bononiensis, [Bernardina Calcina] sanctioris vitæ desiderio Ferrariense ingressa monasterium, cum bona gratia eius, cui aliquanto tempore conuixerat, mariti, simili de caussa Patribus de Obseruantia sese adiungentis: mortua autem Bononiæ anno Christi MCCCCLXVI. Peregrina de Bononia, filia Vitalis Leonori, [Peregrina Leonori,] magnæ humilitatis ac deuotionis Sanctimonialis, anno MCCCCXC sublata e viuis. Anastasia Calcina, Bernardinæ paullo superius nominatæ secundum carnem soror, & multo magis virtute germana; [Anastasia Calcina,] tantæ tamque sublimis orationis, vt continuam in ecstasim sublata videretur, donec vitam meritorum plenam anno octogesimo secundo seculi tum currentis clausit: quo & altera huiusce itineris socia Andrea de Cremona vitæ mortalis absoluit spatium, [Andrea de Cremona,] Christi Domini nostri Passioni recolendæ specialiter addicta, & lacrymarum, ex ea consideratione iugiter profluentium, dono insignis; solita identidem istud repetere: Ah! Iesu Christe, amor meus, amore mei crucifixe.

[72] [Eugenia Barbieri, Gabriela Mezauacchi,] Eugenia Barbieri Bononiensis, anno MCCCCLXX hinc emigrauit ad superos. Gabriela Mezauacchi Beatæ Paulæ germana soror; quæ ex ingenti fratrum atque sororum turba patri seculoque relicta, alijs omnibus Dei obsequio mancipatis, noluit sola seruire mundo: sed eo secutura quo tam præclara prægressorum vocabant exempla, cum difficilem ad pia vota patris metueret animum, nullum reliquum tanto ex numero solatium penes se habentis, finxit videndæ Ferrariæ desiderium; cuius facta compos, eodem cum insigni consanguineorum amicorumque comitatu & splendidissimarum vestium apparatu abijt. Vbi autem in complexum sororis venit, octauum iam annum monacham professæ, continuo declarauit non se venisse, mox, vt rebantur, abituram: sed omni vestium vanitate reiecta, abiecit sese ad Abbatissæ pedes; velut si naufraga captaret tabulam, cuius beneficio instantem posset mortem euadere. Cumque nihil fingi lacrymæ singultusque testarentur, communi Sanctimonialium voto admissa extemplo est ad habitum religiosum, eoque induta ipsa sibi cæsariem abscidit: atque coram amicis, præstolantibus dum reducenda egrederetur, ad fenestellam apparuit; admirationem cunctis, patri pene mortem nuntio audito adferens. Respondit autem initijs talibus vitæ per omnes virtutum gradus traductæ decursus; cui demum coronidem mors beata imposuit anno dicti sæpius seculi nonagesimo tertio.

[73] [Modesta de Argentis,] Modesta de Argentis, Ferrariensis, exactissima Regularis obseruantiæ custos; quæ cum annis triginta quinque sub glorioso Crucis vexillo militasset Deo, propositam legitime certantibus palmam consecuta est anno MCCCCXC. [Innocentia de Annichinis,] Innocentia de Annichinis, Ferrariensis; illa cuius superius meminimus Nouitia, nondum quintum decimum ætatis suæ annum supergressa, cum Bononiam aduenit; vbi anno prædicti seculi quinquagesimo sexto, religiosam Professionem fecit prima, atque in eximiæ caritatis discretionisque monacham euasit: quarum virtutum merito ter electa est toti Conuentui Abbatissa, & anno nonagesimo ac tertio seculi ad Superos abijt, magno sui desiderio & memorabili probitatis post se exemplo relicto. [duæ Conuersæ;] His accessere Sorores Conuersæ duæ, Philippa Boari Parmensis, & Margareta de Saxulo, homine Franco prognata, cui nomen Saulus de Caula fuerat. Denique Tertiaria vna, Benuenuta vidua de Mammolinis, Bononiensis, ipsius B. Catharinæ mater; [Benuenuta Catharinæ mater Tertiaria.] post alterius mariti mortem hoc ipso anno donata habitu, quem de pœnitentia S. Francisci nominamus, in quo monasterij Ferrariensis obsequijs ipsa se dedicarat, & nunc migrante Bononiam filia, eodem optabat remigrare: quod & obtinuit, mortuaque Bononiæ est iam senex & cæca, paucis post filiæ suæ obitum gloriosissimum mensibus.

[74] His comitata sociabus Catharina cum Bononiam veniret, mire perturbatus erat publicæ rei status, discissis in factiones familijs nobilibus, & nunc hac, nunc illa, quandoque & populo, primas tenentitibus, seque vicissim expellentibus ab vrbe. Disposuit tamen singulari prouidentia Deus, vt in harum famularum suarum exceptionem, [Excipiūtur a duobus Cardinalibus,] beneuolam pariter & honoratam, tanto omnes pariter conspirarent sensu, quasi eæ certam patriæ pacem quietemque adferrent. Erant tum residebantque Bononiæ duo (quod rarum alias) S. R. E. Cardinales, doctrina, pietate, prudentia insignes: alter Bessarion, Nicænus Episcopus, Tit. Sanctorum Apostolorum, Legatus a Pontifice ad res componendas Bononiam missus e: alter eiusdem vrbis Episcopus Philippus Calandrinus de Sarzana, Tit. sanctæ Crucis in Hierusalem f. Vterq; appropinquanti cum suo comitatu Catharinæ processit obuiam, vna cum Clero & magistratibus atque Senatu, qui tum temporis sedecim g capitibus censebatur: quorum hæc sunt nomina: Dionysius h Castelli, Prior tunc temporis; Xantus Bentiuolus, [& Magistratu.] qui erat veluti Superior & administrator perpetuus omnium negotiorum ad populum spectantium; Nicolaus Sanuti i, Paulus Volta; Carolus Maluezzi; Ludouicus Caccialupi, tunc Confalonerius iustitiæ; Galeazzus, aut vt alij volunt, Ludouicus Marescotti; Gaspar Ringhiera; Virgilius Maluezzi; Ioannes Guidotti; Nicolosus Poëti; Bruninus Bianchi, Azzo de Quarto; Iacobus Grati; Scipio Gozadinus; Philippus Bargellinus.

[75] Ab his omnique populo, quasi ad festum effuso, Dei famulæ exceptæ fuere & quia necdum idoneæ satis habitationi erant nouo monasterio destinatȩ ædes, deductæ perquam humaniter sunt, velut ad diuersorium, [deductæ ad Hospitale S. Antonij] ad paruum S. Antonij de Padua Hospitale, quod pij quidam viri tenebant, sub habitu S. Francisci, tertiam illius Ordinis Regulam profitentes. Qui quidem locus fuerat iam inde a principio a Bononiensibus electus nouo cœnobio constituendo, superque ea re conuentum erat cum Tertiarijs & Pontificium fuerat indultum impetratum: sed quibusdam difficultatibus subnascentibus, inuentus est alius amplior atque commodior locus, relictoque Tertiarijs hospitali, Abbatia S. Christophori prælata, vbi hodie que est monasterium Corporis Christi. Ad illud interim, quod diximus, Hospitale inductæ circa vesperam a Cardinalibus Abbatissæ, [possessionem adeunt monasterij:] consignata ab iisdem in manus est noui monasterij possessio k, confectis super eo negotio legitimis tabulis, eodemq; die (qui vigemus secūdus Iulij fuit anni millesimi quadringetesimi quinquagesimi sexti, Diuæ Mariæ Magdalenæ sacer) trāsacta sūt omnia, quæ ad fundatione monasterij pertinēt.

CAP. V

[76] Post discessum Cardinalium, aliorumque omnium, cum solæ domi iam essent monachæ, in templum eas Beata induxit, secum oraturas Deum, tum vt sanctam hanc nouam; familiam protegere ac promouere dignaretur, tum etiam vt tam beneuolæ ciuitati rependeret fauores ac beneficia suis famulabus impensa: ab omnibus insuper promissionem exigens, quod ad finem vsque vitæ quotidie eiusmodi orationem facerent, & nouiter accessuras faciendam docerent.

Postero die duobusque sequentibus omnium accessui monasterium patuit, ita volentibus Cardinalibus; [nouis ornatur priuilelegiis:] intra quos, omnium animis mire ad benefaciendum nouellæ plantationi commotis, publicam affectus sui demonstrationem aliquam Senatus facere voluit, & monasterium ab omni vectigalium tributorumque onere eximens, insuper obstrinxit sese, ad annuam salis donationem quantus esset conuentui futurus necessarius; qua de re communi omnium voto conditum decretum est, confirmatumque amplissima Bulla, quam Cardinalis Legatus Bessarion aliquot septimanis post expediendam curauit, die trigesimo Iulij signatam. Ipso autem factæ donationis die, volens Beata suam vicissim gratitudinem demonstrare, & memor exempli sibi a S. Frācisco relicti (qui accepta a Benedictinis monachis ecclesia S. Mariæ Angelorum, [gratas se ostendunt.] ijsdem annue offerri voluerat a Fratribus suis piscium sportulam) etiam ipsa constituit, vt in agnitionem beneficiorum a Bononiensibus acceptorum, Sorores suæ quotannis in die S. Petri, festo Cathedralis Ecclesiæ principali, offerrent ad sacrificij vsum lineam mappulam, quæ l Corporale vulgo nominari consueuit.

[Annotata]

a Fr. Bapt Taglia-carne de Leuanto, ipso, quo hæc perfecta sunt, anno 1456 in comitiis Generalibus Ordinis Bononiæ coactis creatus, ne Capistranus, quem alias volebant omnes, reuocandus esset ex Hungaria, vbi gloriosissime laborabat, vt auctor est vvaddingus in Annalibus: prius tamen quam aut hic crearetur Vicarius, aut Calixtus Pontifex; agi cœperat cum eius decessore Nicolao de hac fundatione: ad cuius tempora annumq; 1455 prima Bononiensium ad Ferrariensem Abbatissam legatio pertinet.

b Alij, inquit Christophorus Mansueti, Gineuram Estensem fuisse volunt, sororem Borsi, eius qui primus Ferrariensis Ducis titulum tenuit,

c Italice de Sostegni, abest ab vrbe vno fere milliari Italico: via difficili & lutosa per hyemem; dura per æstatem propter solum argillosum.

d [Sororum Bononiam ductarum nomina.] Apud Christophorum prædictum hic Catalogus legitur numero imminutus, ordine & nominibus familiarum aliquantum diuersus. Ioanna Rinaldi Lambertini, Pacifica Syluestri Volti, Peregrina Vitalis Leonori, Anastasia Ioannis Grassi, Bernardina Matthæi Gastagnol, Thadea Nicolai Barbieri, Paula & Peregrina sorores germanæ, filiæ Ioannis Baptistæ Mezauacchi Bononienses. Alibi natæ Illuminata Laurentij Bembi, Veneta; Anna Ioannis Morandi Rauennas; Modesta Hieronymi, Argentana; Samaritana Cecchini (Franciscinum vertit Thannerus) Coperli Ferrariensis; Margarita Salui Caolana.

e Arguit hic Christophorus, eos qui putant, Legatum tunc fuisse Ioannem Ludouicum Milanum, Valentinum, Hispanum, Papæ Callisti ex sorore nepotem, ex Episcopo Segobiensi, dein Ilerdensi Presbyterum Cardinalem tituli SS. Quatuor Coronatorum: eo quod huius creatio tantum facta sit hoc anno, XIV Kal. Octobris. quod & Ciacconius confirmat.

f Ciacconius ex eoq; Vgellius tom. 2 Italiæ sacræ huius tituli non meminerunt: sed anno 1448 a suo ex matre eadem fratre Nicolao V & Episcopum Bononiensem creatum scribunt, & Cardinalem tituli S. Susannæ, deinde S. Laurentij in Lucina titulum obtinuisse, Maiorisq; Pœnitentiarij & Legati Apostolici per Picenum muneribus functum esse: sed an typographicum mendum est, quo apud Vgellum legitur anno 1462 iniisse possessionem Bononiensis Episcopatus; & annus 1452 legi debuit? ita existimo: certe mortuus erat eodem, quo creatus, anno 1447, Ioannes de Podio: nec credibile est designatum ei successorem totis quindecim annis non adiisse possessionem, maxime si Bononiæ interea temporis fuit, vt hic dicitur.

g Iulius II ad quadraginta, Sixtus V ad quinquaginta esse voluit, inquit Christophorus.

h Nescio quomodo præteritus Christophoro.

i Comes de Balneo Porrettæ, inquit idem, qui & Virgilium Gasparis Maluezzi, Comitem Castelli-Ghelfi indigitat, & Aringhieram scripsit, vbi hodierno vsu Ringhieram scribit Grassettus.

k De hac fundatione hæc ad annum 1455 Fr. Franciscus Haroldus in Epitome Annalium sui Ordinis: Ex bonis a Thadæo Alberoto medico: [Monasterij Bononien. fundatio.] Bononiæ ante aliquot annos defuncto, in pios vsus relictis, & Nicolai Calixtique Pontificum dispositione in peculiarem hunc vsum applicatis, hoc anno construi cœpit monasterium Clarissarum Bononiæ, in locum cœnobij Benedictini S. Christophori de Muradellis, quod Cardinalis Legatus Bessarion, multorum votis & propria sua deuotione, nouo huic ædificio fundando donauit: verum cum addit, quod, in illud anno sequenti perfectum 22 Iulij ex Ferrariensi monasterio solennissimo ritu deductæ Sorores fuerint, & loca confundit & tempora: nam illa solennis quidem deductio ad diem 22 Iulij, atque ad Hospitale S. Antonij pertinet, altera vero ad nouum monasterium contigit secreto sub noctem & mense Septembri

l [Corporale] Ita dictum quod sacrum Christi Corpus, ei sub tempus sacrificij superponi; efferendum autem, inuolui soleat: Palla in epistola 2. Clementi adscripta, Isidoro Pelusiotæ Syndon, Ambrosiano Rituali Palla corporalis: & vero antiquæ Ecclesiæ tam magna erant corporalia, quemadmodum hodie Carthusianis, vt etiam calicem operirent, quod nunc diuisa ab illis palla facit. Vide de his docte disserentem Dominicum Magrium Melitensem in notitia vocabulorum Ecclesiasticorum.

CAPVT VIII.
Primum gestæ a Catharina dignitatis triennium, miraculis etiam illustratum.

[77] Completo, quod visitationum officijs datum fuerat, triduo, sequenti mox Dominica a, vigesimo quinto Iulij die, obseruari cœpta est monasterij clausura arctior, [Priusquam in nouum monasteriū migret] sanctaque Abbatissa Ordini domestico regularique obseruantiæ constituendis intenta, neque labori neque curæ parcere: multarum tamen exhortationum instar erat omnibus, ad omne virtutis exercitium pronis, Præfectæ exemplum. Quæ corporali quoque ædificio partem curarum adiungens ita strenuo rem promouit, vt ad S. Christophori Abbatiam transferri potuerint Religiosæ proximo mense Nouembri, nocte quadam Sabbati diem b præcedente, postquam in Hospitali S. Antonij c quatuor circiter mensibus fuissent commoratæ. Sacrario etiam refectorioque communi de necessaria supellectile Beata prouidit, & reliquæ domui vniuersæ: habita tamen semper ratione paupertatis, quæ qualis primis illis principijs inducta est, ad hæc vsque tempora nihil omnino laxata conseruatur, quamuis & Religiosæ numero plurimæ sint d, & ex honoratioribus quibusque familijs collectæ.

Interim æstiui transierant calores, datumque principium fuerat Virginibus Bononiensibus ad aliarum consortium aggregandis, quæ magna precum instantia hanc sibi virtutis scholam patefieri postulabant: [sex no uitias admittit Catharina,] ex quibus duodecima die mensis Septembris e primitiæ. Deo oblatæ, ac sacro habitu indutæ sunt sex; Francisca Mondini, Domitilla Zambeccari, Anna Galluci, Lucia Codagnelli, Ludouica e Burgo, & Benedicta de Oleo: quæ omnes decursu temporis ad insignem sub eiusmodi magistra sanctimoniam prouectæ, hoc monasterium cum titulo Abbatissæ rexerunt.

[78] Dissimilē ab hac electione exitū duarum aliarum admissio habuit, quæ Religiosa alibi alioque in Ordine laxiori vota professæ, huc sub arctiori disciplina victuræ aduenerant, Iustina Fauentina & Dorothea Patauina dictæ. Nam Iustina quidem, [& duas ex aliis monasteriis religiosas:] quæ toto corde diuino se obsequio manciparat, obseruandis Regulæ nouæ præceptis, sanctæque domus huius consuetudinibus ita animum applicuit suum, vt expleto tirocinij tempore ad solennem ibidem professionem admitti meruerit, quam ad extremum vsque spiritum magna constantiæ & virtutis laude tenuit: ast Dorothea, quamuis & ipsa magnam de se spem primis diebus fecerat, solido tamen promptæ ad sui abnegationem voluntatis destituta fundamento, breui sic relanguit, vt nihil proficientibus sanctæ Abbatissæ monitis quotidianis, precibusque & lacrymis pro ea ad Deum fusis, remittenda in suum cœnobium fuerit, ceteris exemplo & terrori futura.

CAP. VI

[79] Valuit ea demissio ad confirmandam opinionem Bononiæ conceptam, de perfectissimo vitæ instituto & obseruantiæ regularis vigore in monasterio Corporis Christi florente: tantumque abest, [ædiū amplificationem impetrat:] vt teneras virguncularum mentes auerteret, vt amorem tam sanctæ conuersationis, cui mediocris quædam virtus impar esset, longe pluribus iniecerit: adeo vt intra paucos menses Sorores omnino sexaginta numerarentur. Quibus aliisque multis eamdem elicitatem ambientibus cum monasterij noui angustiæ non sufficerent, Senatus, Catharina rogante, contiguas nonnullas ædes ex affluentibus copiose eleëmosynis coëmendas curauit, quæ dirutæ iustum ampliando per nouam commodamque fabricam conuentui spatium reliquere. Quæ omnia cum magnam per se Catharinæ parerent inter filias suas auctoritatem, magnum tamen ad eam accessit augmentum ex euentis nonnullis supra naturæ ordinem prodigiosis.

[80] Ingens mortificandi corporis studium, & constitutæ recens familiæ necessitates variæ (quibus omnibus non ita potuit simul prospici a vigilantissima alias Matre, quin multiplicia incommoda parerent auidis tolerantiæ exercendæ Sororibus) eo deduxerant nonnullas, vt de earum valetudine desperantes medici, [desperatos suarū morbos curat.] futuras deinceps vitæ religiosæ inidoneas fidenter asseuerarent. Perculit ea denuntiatio Matris filiarum amantissimæ animum, spemque, quam abiecerant homines, in Deū collocans, ad orationem se confert, & Christo animarum castarum spōso, sponsas suas commendat. Hinc resumptis animis ab ecclesia ad valetudinarium reuertitur; & alijs quidem applicari quidpiam ex præscriptis per medicos remedijs iubet: quæ breui pristinæ restitutæ sunt sanitati: alijs solantia dicit verba, & vt diuinæ voluntati se perfecte conforment efficaciter hortatur: aliquas autem, quarum incurabiles maxime morbi erant, e vestigio sanas faciens ad ecclesiam dimittit, coram Venerabili Sacramento acturas grates pro valetudine recuperata. Fuerunt autem tam manifesto miraculosæ curationes illæ, vt quāuis ipsa, ne suis illæ adscriberentur meritis cum damno dilectȩ humilitatis, virtutem caussaretur medicinarum, vel tunc vel antea applicitarum; non tamen sic potuerit veritas obscurari, quin toti domui, ipsisque potissimum infirmis constaret, intra naturȩ ordinem non stare caussam tantarum in afflictis desperatisque corporibus mutationum.

[81] Sed harum omnium certitudinem euidentiæ suæ claritate infinitis, [vni pedem amputatū restituit.] vt sic loquar, gradibus transcendit miraculum, quo Luciæ Codagnelli, e sex illis primis Nouitijs vni, quæ terram sarculo fodiens, cæco & infelici ictu ipsa sibi pedem præsciderat, bona mater succurrit: ad hanc ingenti cum eiulatu corruentem, suoque volutantem in sanguine Sorores accurrerant, nec funesto casui præter lacrymas, ordinarium teneriori sexui ætatique remedium, quidquam poterant ferre solatij: accurrit eodem admonitu alicuius Abbatissa, aut potius aduolat, alas addente dolore simul & caritate; rescissumque pedem sibi postulat proprium habere a Lucia. Annuit misera, mirataque derepente est eumdem, sinistra Beatæ manu tibiæ truncæ applicitum, post benedicentis actum dextera expressum manu, ita perfecte coaluisse, vt nec signum quidem vllum abscissionis remaneret, omnisque dolor atque neruorum contractio euanesceret, citius pene quam suas Catharina manus retraheret. Tum vero ad puellam conuersa Mater: Hunc pedem ea conditione tibi committo, inquit, vt velut rem meam diligenter custodias, nec deinceps quidquam ei facias vnquam male. Dixit: & lacrymas præ gaudio plures iam fundens Lucia, quam antea vulneris horrendi dolor expresserat, recepit reuerenter facturam se quantum fuerat imperatum: procidensque in genua Deo Matrique Abbatissæ gratias, quibus potuit, verbis egit: pares deinde animorum motus in ciuibus fecit rei tam prodigiosæ fama per totam illico vrbem vulgata.

[82] [alteri constantiam in proposito præstat.] Nec minus ad spiritualia mala auerruncanda efficax fuit Catharinæ virtus. Erat inter Nouitias vna, quam rebellis spiritui caro, dæmone incendia sufflaminante, multos iam dies vexabat tam grauiter, vt nihil proficientibus consuetis orationum, ciliciorum, ieiuniorum remedijs, imo ab his ipsis vires quodammodo sumente hoste, a tenendi propositi desperatione parum admodum abesset. Vltimum huic consilium fuit ad Abbatissam recurrere, eiq; tentationem suam, & quam parum remedia adhibita profecissent hactenus, aperire. Subrisit ad hæc Beata, vultuque sereno: Tu vero, si quid ego iussero, faciesne? inquit. Faciam respondet illa quam possum promptissime. Abi ergo, ait, & hunc librum acceptum aperi, & in prima, quam inspexeris, pagina præsens malo tuo leuamen reperies. Abijt illa, inspexit, legit; subitoque serenatam mentem, animum confirmatum sensit, vt vix relicta ei memoria sit præteritæ afflictionis; a qua exinde tota vita immunis remansit.

CAP. VIII

[83] Hæc dum intra monasterium aguntur, Soror Benuenuta, B. Catharinæ mater, quæ habitum induta Tertiariæ in contiguis monasterio ædibus habitabat inter Sorores quas Conuersas dicunt (claustralium monacharum, [matrem suam cæcam recipit in monasterium.] in ijs quæ foris agenda sunt ministerio addictas, & conquirendis ad earum sustentationem eleëmosynis vacantes) annis grauis, & varijs pressa infirmitatibus, secundo postquam Bononiam aduenerat anno, in morbum incidit: qui eam oculorum vsu priuatam reliquit, atque adeo ad omne monasterij ministerium inidoneam, alienæque in multis indigam opis. Eam cum præstare vix possent Conuersæ illæ, suis in officijs occupatissimæ; visum est conuenire, vt intro vocaretur in monasterium, eo tractanda affectu, quem optimæ filiæ caritas posset exerere, & eximia Abbatissæ merita a ceteris Sororibus suo iure exigere. Verum, quia non erat ipsa e numero Religiosarum, expetenda facultas Pontificia fuit, quam Pius II primo sui Pontificatus anno, Christi vero millesimo quadringentesimo quinquagesimo octauo libens concessit, per breue die decima quinta Maij datum.

[84] [Mādat Pōtifex vt Abbatissæ sint tantum triennales,] Qui idem Pontifex a Fr. Marco Fantuzzi f, Bononiensi, Ordinis S. Francisci de Obseruantia Ministro Prouinciali, requisitus cum esset, ad commodiorem quietioremque gubernationem Sanctimonialium, sub Regula S. Claræ sibi commissarum, vellet iuberetque, perpetuum non esse Abbatissæ munus, sed triennij spatio definitum; eiusque petitioni annuens constitutionem edidisset, præter S. Claræ moniales multas etiam aliorum Ordinum alias comprehendentem; habuit eodem anno quinquagesimum octauum sequenti præclaram occasionem Catharina, veram solidamque virtutem suam euidenter comprobandi. Etenim Prouincialis, haud satis certus quam volentibus animis Pontificium mandatum esset a nonnullis Abbatissis excipiendum, quarum humilitati non admodum profundæ fidere vix poterat; antequam in alijs monasterijs illud executioni mandaret, Bononiam venit, reperturus Catharinam ad imperia promptissimam, & magnæ gratiæ loco habituram, si concederetur priuatim viuere. Hoc ergo exemplo viam straturus ceteris ad obedientiam promptiorem, ingressus in monasterium, Virgines conuocat in Capitulum; decretum prælegit, simulque sanctissimam Abbatissam implet liquidissima voluptate; quippe quæ nunc demum se consecutam videbat, quod tantis semper exoptauerat votis.

CAP. IX

[85] Itaque prostrata in terram lacrymisque perfusa, coram omni Capitulo atque Prouinciali, [quod imperium hilaris excipit Catharina.] Diuinæ Maiestati gratias egit, cuius clementissima dignatio suum desiderium respexisset: indeque ad Prouincialem conuersa, similes ei retulit pro allatæ rei sibi acceptissimæ nuntio. Gratissimum sane hoc fuit Deo hominibusque modestiæ religiosæ spectaculum: quo gauisus Prouincialis Conuentum dimisit, iubens vt de nouæ Abbatissæ electione Sorores cogitarent. Interim dum fluunt pauci menses g ad complendum Catharinæ triennium reliqui, ijsdem ipsa sic vsa est, vt successuræ sibi Abbatissæ præpararet omnia, quibus facilior reddi posset monasterij administratio; collectis in vnum Bullis, Gratijs, priuilegijs indultisque omnibus tam Summorum Pontificum & Legatorum eius, quā Cleri populique. His addidit accuratissimam descriptionem totius temporalis status monasterij sui, & Instrumentorum ad monasterium Ferrariense spectantium transcripta exemplaria: omniumque indiculum manu sua confecit, atque in præparatum ad hoc archiuium optimo ordine reposuit omnia, ad memoriam temporum posteriorum.

[86] [Sorori moribundæ miris intēperiis vexatæ] Hæc dum aguntur, explicandæ caritatis suæ nouam ei obtulit occasionem Sororis Samaritanȩ obitus, quæ in monasterio Corporis Christi Bononiæ prima excessit e viuis, atque ex illis fuit, quæ cum ipsa eo Ferraria venerant. Fuerat hæc strenua religiosæ obseruantiæ cultrix, de qua dum ægrotaret hoc ferebatur, quod numquam vel minimam Regulam transgressa fuisset. Voluit nihilominus Deus, vt moritura maximis premeretur angustijs, adeo vt non minimum perterreret Sorores, vultum eius & incompositos motus corporis, inter tormenta duobus diebus totidemque noctibus protracta, considerantes. Quibus verita Mater ne quod scandalum filiæ dilectæ paterentur, non discedebat a latere agonizantis, sed psalmis & orationibus apud eam insistens, & dulcibus subinde confirmans alloquijs, si quando se mali vis tantillum remitteret, cibum quoque ibidem sumebat: ne quo temporis momento ab ea recederet, liberioremque dæmoni facultatem relinqueret infirmum in corpus sæuiendi.

[constantet assistit:] Verum cum ipsa quoque afflictissimam tum temporis valetudinem pateretur; veritæ Sorores ne suam continuo illo labore mortem acceleraret etiam ipsa; rogabant eam instantissime, vt secederet, quietique necessariæ tantisper indulgeret. Quibus Catharina: Ne me compellatis, quæso, hinc abire, ne fero doleatis, cum videritis nouis in eam viribus infilientem inimicum, quem video maiores adhuc miseræ cruciatus parare. Victa tamen cunctarum precibus, eo quod quietius multo se infirma haberet, cessit loco; imperans vt accerseretur, quamprimum aliquam circa ægram mutationem obseruarent.

[87] Vix illa inde egressa erat, certe nondum lectum ad quietem ingressa, [audaciorē suo recessu dæmonem] cum Sacristana e duobus cereis benedictis, de mandato Abbatissæ iuxta infirmam ardentibus, extinxit vnam, & diabolus alteram; tantusque Samaritanæ animam horror inuasit, ardentibus oculis & enormiter distorta facie, cum omnium membrorum conuulsione collisioneque terribili, vt, cum supra lectum videretur amplius non posse contineri, aduocanda continuo pia Mater fuerit: quæ, Numquid non prædixeram, inquiens, rediturum ad furias suas nouo impetu dæmonem? cursim aduolat, atque, O immanis, ait, & cruentia bestia, hoc erat quod præsagierat animus facturum te: sed confido in Domino Iesu meo, [reuersa] non eas tibi vires futuras, vt huius famulæ Dei animam conturbare possis, vnde scandalum alijs & sinistra suspicio offeratur de virtute eius, cui certa sum æternam salutem deberi, tamquam fideli Christi sponsæ.

[88] Tum lustrali aqua & infirmam & totum aspersit cubiculum, Sororesque commonefaciens, vt, nihil dubiæ de virtute omnipotentis Dei mox demonstranda, in oratione perseuerarent, ipsa centenis circiter vicibus inflexit genua, [compescit:] & sanctum Iesu nomen inclinato capite inuocauit, atque ad infirmæ lectum conuersa graui voce & maiestatis plena; Apage, inquit, maledicte, neque in hoc loco aut anima creaturæ huius quidquam amplius tentare ausis. Nec plura: abijt illico hoc paucorum verborum ictus fulmine, & mens infirmæ, suo restituta statui, corpore quoque quieto vsa deinceps est ad pacatam migrationem: redijt vultui compositio debita, imo tanta ei derepente accessit gratia, vt quindecim annorū iuuenculam explicatæ frontis hilaritate lucidorumque oculorum claritate referret. Ad quam conuersa Mater: Eia, inquit, filia benedicta, victoriam de formidabili illo retulisti dracone: [& quiete mori infir māiubens] ecce tuus te præstolatur sponsus ad æternæ vitæ secum ineundam possessionem: vade, eique te tuamque committe animam. Ad hæc oculos illa amœno cum risu iubiloque conuertens versus Abbatissam, videbatur ei velle explicare affectum suum, & pro opportuno subsidio gratias agere: sed præuertens Catharina, Velles, inquit, vt video, filia, de certaminis tui felici exitu enarrare aliquid Matri tuæ.

[89] Ita se velle innuenti: Age, inquit, ne fatigeris, noui quid velis: verum ego tibi in virtute sanctȩ obedientiæ impero, vt Angelo tuo sancto comite extemplo ad Paradisi gaudia proficiscare. Quibus auditis, illa oculos placide ad Sorores præsentes circumvoluens, quasi lætum singulis dictura Vale, quietissime expirauit: cui salutem certam non vane fuisse a Catharina promissam, [eius animā videt in cælum ferri.] euidenti mox miraculo Deus patefecit. Ipsa enim, quæ propter consuetas infirmitates, & dolorem ex difficili Sororis huius agonia toleratum, pedibus niti absque scipione non poterat; statim atque illa emisit spiritum, scipionem quoque corroborata dimisit, & angelico fulgore facies ei læta resplenduit, ex subito superinfundentis se lætitiæ gaudio, ad conspectum beatæ istius animæ inter Angelorum choros euolantis ad cȩlum. Vnde cum hymnis & canticis exorsa Deo gratias pro duplici beneficio, sibi ac filiȩ suȩ collato, agere; Sorores quoque de prodigiosa hac eius conualescentia lȩtȩ, nec minus de sodalis suȩ felicitate gaudentes quam antea fuerant de periculo sollicitȩ, serenos vultus sumere animosque cœpere.

[Annotata]

a Hi characteres temporum concurrentes probant anno 1456, non 57 hæc esse gesta: hoc enim posteriori anno Dominica dies non cum 25, sed cum 24 coincidit, littera Dominicali c.

b Videtur hæc fuisse dies mensis 20 vel 27: primum suadet modus ille loquendi, vix integre expletum quadrimestre significans; tum etiam festum Præsentationis Virginis Mariæ, in Dominicam proximesequentem incidens: quæ potuit Catharinam inuitare vt hanc primam dominicam in nouo monasterio solennius celebrandam eligeret, in qua se filiasq; suus exemplo Beatissimæ Virginis Deo æternum seruituras præsentaret in templo.

c Antonio Patauino ex Ordine Minorum sacrum hoc Hospitale fuisse, potius quam Antonio Magno suadet Sancti istius in vrbe vicina celebritas maxima, & quod eius curam Tertiarij S. Francisci habuerint.

d Anno 1599 cum scriberet Christophorus, 180 Virgines Velatæ in eo degebant monasterio, vt ait cap. 34. præter non velatas 24, quæ aliquando 50 fuerunt, Conuersæq; siue extraneæ dicuntur: quod extra interius claustrum degant: similiter transeuntibus nobis Bononia & monasterium Corporis Christi visentibus dictum est ad 200 Religiosas in eo degere.

e Dominica infra Octauam Natiuitatis B. Mariæ Virginis: vt videas quantam huiusmodi festorum Marianorum rationem B. Catharina habuerit: nec de nihilo esse, quod 20 Nouembris suspicemur, potius quam 27 in nouum monasterium immigratum fuisse.

f [Fr. Marcus Fantuzzi.] Meminit huius, vt Vicarij Prouincialis Bononiæ, ad annum 1458 VVaddinghus in Annalibus, multaq; ab eo præclare gesta recenset: corpus Placentiæ mortui anno 1479 in sui Ordinis ecclesia sepultum, ne diruta ecclesia in loco non sacro remaneret, permissu Clementis VII anno 1527 ad monasterium Virginum translatum scribit Arturus in Martyrologio, ad diem XXVII Martij, qui hoc forte solo fundamento, eum inter Beatos refert.

g Quandoquidem non nisi in fine Iulij 1459 compleatur triennium, anno 1456 inchoatum, non potest hæc denuntiatio facta intelligianno 1458: &, qui hoc dicere videtur Grassettus noster, intelligendus est de anno factæ constitutionis; quæ tamen sequenti dumtaxat anno cœperit executioni mandari.

CAPVT IX.
Abbatissæ dignitas Catharinæ restituitur, & vita post mirabilem extasim ad vnum annum prorogatur.

[90] [Per nouæ Abbatissæ cæcitatem,] Impletum iam erat triennale spatium, post quod oportebat aliam in munere Abbatissȩ substitui Catharinȩ, quȩ coram Prouinciali totoque Capitulo ijs se verbis & pleno humilitatis vultu abdicauit, vt vberes omnibus excuteret lacrymas; & electa communibus omnium votis est Soror Anna Morandi de Rauenna, ex ijs quȩ Ferraria aduenerant vna: par sine dubio regimini tali, nisi paucis ab illa electione septimanis elapsis, in grauissimam incidisset infirmitatem; quȩ denique videndi facultatem abstulit, vt muneris sui functioni inepta, necesse habuerit renuntiare Prȩfecturȩ, quam vno dumtaxat anno tenuerat. [contra omnem opiniodem,] Venit igitur, qui Marco Fantuzzi successerat, Minister Prouincialis, singulasque seorsim audiens intellexit, omnibus certum fixumque esse non eligere Catharinam, a cuius nimia indulgentia rigorem Regulȩ laxandum metuebant: itaque ne mentionem quidem illius faciendam credebat, quando ad ferendos calculos illȩ conuenirent. Quod tantum a vero abfuit, vt vnius dumtaxat voto excepto, cetera omnia in Catharinā conuenirent.

[91] Obstupuit adhȩc quin & excanduit pene Prouincialis: &, Nȩ vos ego fatuas omnes dixerim, inquit, qui eius, quod mihi seorsim singulȩ tam asseueranter edixistis, nunc contrarium prorsus facitis omnes. Quibus non sine rubore silentibus, ea quȩ sola non vouerat, assurrexit: & Ego, inquit, illa sum, [denuo eligitur in Abbatissam.] quȩ ob eas, quas priuatim exposui rationes, in proposito perstiti, & meum suffragium alteri contuli: nunc autem cum videam quid diuina ordinatione acciderit, sententiam muto; certa diuinam voluntatem sic ferre, vt prȩter Catharinam nulla nobis sit Abbatissa dum vixerit. Vidit igitur Prouincialis digitum Dei hunc esse, demonstrantis quam gregi suo pascendo elegisset, eique & ipse sese aptans, in nomine Sanctissimȩ Trinitatis, Beatorumque Francisci & Clarȩ confirmauit electionem, gaudentibus & plaudentibus omnibus, prȩter Catharinam; cui cum graue esset, ab concupitȩ atque obtentȩ demum communis vitȩ portu denuo euocari in altum supremȩ potestatis, humeros tamen subiecit oneri, quod sibi tam manifesto videbat a Deo imponi.

CAP. XI

[92] Vt vero regendi monasterij habenas resumpsit, sensit sibi angustias fieri vndique ab ijs, [curat ampliari monasterium:] monasticæ perfectionis desiderio, eius se disciplinæ subijcere ambiebant: quas instituto suo idoneas cernens, tantoque spiritus feruore actas, cum caritas eius non posset repellere, admitti tamen non patiebantur angustiæ domus, ijs, quæ iam plures quam pro spatio admissæ erant, nequaquam sufficientis. Itaque ad solitum orationis azylum confugit: quā exaudiens Deus vitæ religiosæ desiderium nobilibus quibusdam puellis iniecit; quibus cum responderetur, deficientibus, in quas reciperentur, cellis, non posse pio earum desiderio fieri vlla ratione satis, donec aliter Deus prouidisset; eorum consanguinei, vt erant opulentissimi & modis omnibus cupiebant pijs suarum Virginum votis consultum, liberaliter contulere pecunias ad nouæ fabricæ molitionem necessarias, qua ad priores adiuncta ædes præsenti necessitati fuit copiose prouisum a.

[93] Inter hæc mortali corripitur ægritudine, qua sibi vitæ finem adferendum existimans, [letali morbo corripitur,] corpus (quod eatenus sustinuerat animus, vt nulli muneris sui parti deesset) tandem sub onere fatigatum deposuit in lectum, eumque in medium cubiculum deportari iubens, vnde commodius omnes alloqueretur, inter maternæ adhortationis affectus filias carissimas, nihil tale metuentes, commonet, ex eo sibi morbo decedendum esse. Non poterat quidquam eis nuntiari tristius: quare nec finem suspirijs lacrymisq; ponebant, rogantes, vt quæ tam potens apud Deum esset, aliquot adhuc annos vitæ tam necessariæ omnibus ab eodem impetraret. Nec componi poterant earum animi, quantumcumque Mater optima iuberet collocare fiduciam in Deum; cui non ingratas fuisse filiarum pro Matris longiore vita supplicantium fletus, annus eidem adiectus declarauit, depulso letali morbo: cuius antequam periculum Sorores agnoscerent, res gemina accidit memoratu dignissima, nec vlli quam huic loco aptius inserenda.

[94] Præscripserat medicus decoctæ carnis iusculum, infirmæ sub horam Matutini porrigendum; [in quo paratam sibi potionem] quod pridie præparatum infirmariȩ exigua in scutella seruandum reposuerant sub mortarium marmoreum, quod in culina ad manum erat molis ponderisque ingentis: verum cum designata hora Illuminata Bembi & sociarum vna ad coquinam se contulissent, allaturæ decumbenti aposema præscriptum; sublatum reperere mortarium, & scutellam vacuam extersamque. Habuit ea res supra quam dici potest attonitas, eoq; perplexas magis, quod ignorarent, quid tali hora ac tempore paraturæ essent ex medici voluntate, quod defectum non apparentis, nec tam cito parabilis potionis suppleret: tandemque conclusere, vt intritis in aquā iurulentam ouis, confectam sorbitiunculam ægrotanti porrigerent. Quam illa antequam videret, degustaretque, Et vbinam, inquit, aposema est præscriptum a medico? Hoc interim reponunt illæ, accipe, Mater, multum exinde reficienda. [a dæmone ablatam esse cognoscit:] Ad quas subridens Beata: Fœdum, inquit, istud animal, quod in forma corui culinam tripudiabundum obambulat, submissum ex inferno dæmonem esse noueritis, qui corpori meo congruam sustentationem inuidens, aposema sustulit præparatum: spe tamen sua etiam sic excidet, neque me, quod astu eiusmodi agit, pertrahere poterit ad desperationem. Redierunt non ita multo post ad coquinam Sorores, & quod Sancta dixerat reperiunt animal, magno cum strepitu atque alarum plausu saltitans per abacos; cognoueruntque hanc esse auem, de qua cælitus admonita Catharina eis locuta fuerat, & salutiferum Iesu inuocantes nomen, eamdem coniecerunt in fugam, graui crocitatione implentem aëra.

[95] Alterum, quo eximia sanctæ Virginis merita voluit Deus demonstrata, in hunc modum se habuit: Erat in cœnobio duodennis iuuencula, Magdalena Rosa, Bononiensis, quæ anno ætatis suæ decimo admissa, virtutisque religiosæ probata experimentis, [& Soror iuuencula,] & habitu donata fuerat, & solennia Religionis vota nuncupare permissa, completo duodecimo vitæ suæ anno. Hæc (vt erat cælesti illustrata lumine, innocentibus eiusmodi animis citius faciliusque illabenti, & Abbatissæ virtutes altius penetrando cognorat) maiori quodam erga eamdem, quam Sorores ceteræ, & teneriori ferebatur affectu: cuius vt familiariori conuersatione proficeret melius, ita dextre egerat, vt illius intimiori destinaretur ministerio, a qua proinde recedebat numquam, summa cum diligentia seruiens, vtque ad omnem prompta adesset necessitatem, etiam ad pedes Beatæ in eodem decumbebat cubiculo.

[96] Ergo cum morbus hic letalis superuenisset, solita prosequebatur officia inter infirmarias ministrans: [pedes a se ablutos vetita osculari,] atque cum ex mandato Medici pedes fortassis aliquo die lauandi infirmæ essent, manus pio operi applicuit sedula, non sine teneræ deuotionis affectu: quod dum facit, exhalantis ex beatis illis pedibus fragrantiæ cælesti dulcedine sic abrepta est, vt continere nequiuerit sese, quo minus eos blando complexu stringens, dissuauiaretur. Retraxit pedes indignabundæ similis Catharina, & ab eiusmodi ineptijs seuero iussit imperio abstinere: cui inspirata diuinitus Magdalena; Si modo non permittis, inquit, [prædicit id ipsa mortua passim faciendum.] vt tibi pedes deosculet, prout interior instinctus quo impellor & commoditas tā opportuna faciendum monent; non poteris saltem prohibere, quando omnis populus ad eos, te mortua, venerandos dissuauiandosque accurret. Quam prædictionem minime vanam fuisse declarauit euentus: fragrantiam autem istam non illo solum die Magdalena sensit, sed multo etiam post tempore; quemadmodum post Beatæ obitum testata est: hoc etiam adiungens, quod in eodem cum ipsa cubiculo dormiens, audiuerit suauissimis colloquijs tractantem cum Deo, ipsumque vicissim Dominum eidem mirabiliter respondentem, magna cum admiratione sua, & deuotionis affectu nequaquam vulgari.

[97] [Ipsa post extasim sanitati miraculose restituitur:] Crescebat interea, quam diximus, infirmitas, atque ad extremum adduxerat Beatam, necdum certis Sororibus de suarum effectu precum; inter quas extremis voluit muniri Sacramentis. Post eorum vero susceptionem, rapta in eam extasim est, quam alibi b fusius commemoratam præterimus: post quam secuta est mirabilis illa pulsandæ, quod numquam didicerat, cytharæ peritia, sanitasque, non integra illa quidem, sufficiens tamen ad consueta ordinis domestici & suæ functionis munera, ad quæ promptissime surrexit de lecto; dimissa, quam numquam deinde tetigit, cythara; quæque inter Reliquias deinceps est a monialibus asseruata. Sub hæc rumor vulgatur per monasterium Beatam alio amandandam esse, ad noui, nescio vbi, de quo agi videbatur, cœnobij erectionem: quam curam filiabus suis exemptura Mater optima, securas eas reddidit, superius memoratam Dei vocem exponens, qua iussa est obedientiæ aptare sese, quæ eam Bononiam destinabat, vbi vitam esset conclusura.

[98] Toto eo, qui intra prædictam infirmitatem eiusque mortem medius intercessit, anno, [miros habet in virtute progressus,] singularis plane obseruata in ipsa est commutatio, qua priores in virtute progressus immane quantum post terga reliquit, ad vlteriora extendens sese; eo conatu, vt quidquid tota præcedenti vita fecerat, hactenus nihil esse videretur, collatum cum huius anni absolutissima virtute. Dici non potest quam illa solitudinis ad diuinas commentationes auida, quam intra seipsam recollecta fuerit, quam profusæ erga proximum caritatis. Sæpe sæpius in aliquem ecclesiæ recipiebat se angulum, ibique rebus intenta cælestibus, bonam noctis atque diei partem inter lacrymas suspiriaque exigebat: Sororibus autem frigidæ hyemis asperitatem caussantibus, quæ ei, ab illa graui infirmitate recenti & adhuc debili aliam facile grauiorem adduceret, nisi a tam prolixa tali loco oratione temperaret ipsa sibi: Ne sollicitæ, inquiebat, pro me sitis, carissimæ; nondum venit hora mea. Tum vero, quæ recollectionis semper fuerat studiosa, semper secularium alloquia fugiens, nunc ea fugiebat multo studiosius, nec induci poterat, vt ad crates conferret sese, quoties absque offensa & scandalo id poterat excusare: professa crucem sibi maximam esse colloquijs interesse hominum mundanorū; a quibus hortabatur suas, vt abhorrere vellent, certæ tanto plus diuinæ consolationis percepturas se, quanto humanæ a consanguineis & amicis expeterent minus.

[99] Per eosdem dies vultus ei præter modum gratiosus esse, [suaueolentiam corporis,] & decore angelico formosus videbatur; qui alias corporeæ pulcritudinis aut parum aut omnino habebat nihil: in quo etiam frequentes mutationes obseruauere monachæ, atque vna imprimis ei intimior: eædemque non raro mirabilem ab eius corpore spargi sentiebant odorem, quo mire recreari sibi & corroborari videbantur. Si de rebus solatijsque mundanis sermo inferebatur, obscurabatur continuo illa vultus amœni claritas, sic vt vetula septuagenaria maior videretur; [vultusq; splendorem Sorores admirantur.] sublatisque in cælum oculis: O Iesu, inquiebat, formose mi, quin amamus te? Quin corda nostra tibi integre consecramus? o Francisce paupercule, per quem Seraphicis accensum ignibus mundi contemptum homines docere Christus voluit! His similibusque suspirijs vanos quoscumque sermones præscindens, diuini amoris flammas spargebat in circumstantes, qui ipsius quoque e vultu emicans radiare videbatur per oculos, & ignitum vultui ruborem suffundere; alias pallido semper luridoque.

[Annotata]

a Fabricæ a B. Catharina sic ampliatæ, quid deinde accesserit describit cap. 31 Christophorus hoc modo: [Monasterij Bononien. amplificatio.] Antiquæ fabricæ, tametsi monasterium per se esset satis amplum, Petrus Donatus Cesus, Cardinalis tituli S. Vitalis, Legatus Bononiensis, sumptibus felicis memoriæ Gregorij XIII, adiunxit nouam vtilem structuram, & multa perquam opportuna ædificauit, dilatando refectorium & dormitorium, ac fabricando cisternas amplas, præter illas quas habebant, ad colligendas de tectis aquas & ad easdem purgandas: quarum fere semper in æstate magnam patiebantur penuriam; præsertim pluuijs diu deficientibus. Et quandoquidem ambitus monasterij olim non erat perfecte quadrangularis, sicut hodie, Cardinalis, executor solitæ magnificentiæ ac munificentiæ Gregorij XIII erga pias & religiosas personas, illum effecit talem, atq; ad vtilitatem Matrum conuentualium & ornamentum publicum, ad perfectam (quæ hodie cernitur) formam perduxit.

b Vide Vitæ prima num. 13 & seq.

CAPVT X.
Extrema ægritudo, & mors B. Catharinæ.

CAP. XIII

[100] Ceterum, non multo post recuperatas vtcumque a morbo prædicto vires, [Feruentem ad suas exhortationē habet,] cum illius anni sexagesimi secundi Hebdomas sacra adesset, & iuxta laudabilem Ecclesiæ consuetudinem in festiuitate Cœnæ Domini abluendi Sororibus pedes forent, fecit hoc ipsa singulari cum caritate & gaudio: atque expleto Mandato feruentissimam ad omnes, vt sæpe alias, cohortationem fecit, eamque ad quatuor minimum horas protraxit; quantum esset animarum, Christi sanguine redemptarum pretium fuse explicans, & quam graui errore tenerentur ij, quibus curæ non est, animam ab omni inquinatione puram mundamque conseruare: tum etiam duarum nobilissimarum virtutum exaggerauit excellentiam, quarum vna in fraterna caritate consisteret, altera in viscerali quodam amore Crucis, vtraque vero efficacissimum medium esset ad cordis puritatem Deique gratiam & felicem in eius dilectione perseuerantiam obtinendam. Simili modo cum annus iam prodigiosæ ipsius conualescentiæ pene totus effluxisset, vigesima quinta Februarij die a, conuocatas in Capitulum Sorores per tres horas est allocuta, [& aliam anno sequenti,] prædixitque vltimas illas esse vices, quibus ipsas hoc modo alloqueretur. Verum attonitis ad hæc omnium animis, nulla fuit, quæ caperet verbum istud, quemadmodum Apostolis quoque vsu venisse legimus, Christo de imminenti Passione loquente: eo etiam minus, quod proximis Sabbati Dominicæque diebus læta & hilaris cum ipsis versaretur, nulla vicinæ mortis signa exhibens.

[101] Sub vesperam vero diei Dominicæ, post cœnam in communi triclinio sumptam, [vicinamq; sibi mortem esse denuntiat,] versus dormitorium regrediens, sustulit in cælum oculos, & Poteras, inquit, dilectissime Iesu, adeo desideratam mihi gratiam facere, vt priuata morerer. Aberat non procul Illuminata Bembi, atque hæc verba audiens, festina accurrit: &, Heu me, inquit, Mater carissima, adeone tibi nunc male est? Est, ait: cursum ego meum consummaui. Auertat istud Deus, regerit altera: nam si tu morereris, quid nos porro misellæ orphanæ ageremus? Respondens Beata, Pacem habetote, inquit, & libenti manete animo: melius vos adiuuabit Deus postquam hinc digressa fuero, quam si ad consummandā monasterij fabricam in viuis remanerem: citius illa moriente me perficietur, mihi credite. Vos tantum vt Regularum sitis obseruantes, videte; nec deero vobis, quamuis mortua, imo maiori vel sic præsidio ero. Benedictus Deus, qui me ad desideratam quietem perduxit, decurso peregrinationis meæ spatio, nec siuit vmquam me a Crucis suæ rectissima semita declinare.

[102] [& decumbere incipit,] Hæc locuta, quia subito quodam grauissimoque dolore premi se sensit, in lectum reclinauit corpus, a quo surrectura erat numquam: accedenteque capitis & pectoris cruciatu maximo, sanguis etiam copiosior solito cœpit profluere per hæmorrhoides, eamque effusionem secuta est acutissima febris, quæ demum ei vitam abstulit. Ita tota illa hebdomade iacuit magna cum patientia & mansuetudine tolerans omnia, sacraque Confessione animum identidem expians, solita quandoq; oculos in Crucifixi imaginem, [inter dolores & exercitia pietatis.] e pariete pendentem conijcere: eamque cantionem suauiter modulari quā ipsa vernaculo rhythmo composuerat; sed velut si alterius fuisset, solebat vsurpare hoc principio:

Anima benedetta d'al alto Creatore
Risguarda il tuo signore che confitto ti aspetta.

Sorores autem consciæ non alium eius auctorem esse quam Catharinam: postmodum eamdem tacito nomine transcriptam varijs ciuibus tradidere: vnde factum est, vt in quadam sacrarum cantionum compilatione sub nomine incerti auctoris prodierit.

[103] [9 Martij Vicariam accersit.] Eadem exercitia per primos sequentis hebdomadæ dies inter acerbissimos dolores vsurpauit: feria autem quarta, quæ nona Martij dies fuit; primo mane accersiri ad se Vicariam iussit Sororem Ioannam Lambertini, raræ prudentiæ & sanctitatis fæminam, in quam totius domus, moriente Catharina, incumbebat administratio; eique monasterium Sororesque dilectas, quam potuit instantissime, commendauit. Deinde iniunxit, vt vestes aliasque eiusmodi res cuiusdā Religiosi Nouitij, de mandato Patris Guardiani certis de caussis depositas apud moniales, diligenter seruaret, Vt in promptu sint, inquit, cum fuerint repetitæ. Quod spiritu prophetico dictum ab illa fuisse, præuidente Nouitium istum non multas post septimanas, deserto religionis proposito, rediturum esse ad seculum, & secularem habitum resumpturum, subsequens euentus patefecit.

[104] [& moritur] Post hæc cum ea dixisset ac fecisset, quæ alibi dixisse atque fecisse moribundam narratum est, suauiter Iesv nomen ingeminans, obdormiuit, sub horam prædictæ diei decimam quintam b, Æræ Christianæ anno supra millesimum quadringentesimum sexagesimo tertio, vitæ vero suæ quadragesimo nono. Secutus morientem est fragrantissimus odor, multumque ab eo diuersus, quem tali loco ac tempore exhalare poterant medicamenta, ad epithemata variasque vnctiones pro morborum ratione præparata. Communem sacrarum Virginum planctum nihil attinet explicare; [libellus a morte inuentus legitur.] cui ciendo cum multa virtutum eius collatorumque in singulas beneficiorum memoria abunde sufficerent; nouum tamen argumentum Pater Confessarius adiecit, prælegens ex producto tum primum ipsius de septem armis spiritualibus libello sanctissima monita, quæ Filiabus suis veluti testamento legauerat. Post hæc eodem Confessario omnia dirigente delatum in ecclesiam cadauer est, decantatoq; Officio funebri, eo humatum modo qui alibi satis explicatus inuenietur.

[Annotata]

a Hæc anno 1463 quando X Aprilis Pascha celebrabatur, fuit Feria VI post Cineres: ita vt initium morbi eius vltimi in primam Quadragesimæ Dominicam inciderit.

b Quæ 9 Martij, quando Italis hora meridiana est decima nona diei, conueniebat cum Transalpinarum nationum hora octauamatutina.

CAPVT XI.
Ingens erga Deum & proximum caritas atque orandi studium.

LIB. III

CAP. I

[105] Nvnc ad eius virtutes enarrandas accingimur, quarum memoriam, tamquam viuam suæ vitæ imaginem filiabus primum suis, [Quam serio Deum dilexerit Catharina:] deinde per earum relationem toti reliquit posteritati. Harum ordine & dignitate prima est ardens erga Deum amor, cuius indicium sæpenumero cuidam e sociabus familiori fecit his verbis, ab eadem scripto consignatis: Quando recessi a seculo vnicum meum propositum fuit Dei voluntatem facere, eumque perfectissimo amore diligere: atque in hoc meum omne studium collocaram; nihili ȩstimans si toti mundo vilis, imo odibilis fierem, modo Deum amarem. Cum vero infantulum Iesum pluries suis strinxisset amplexibus, [sacræ Christi humanitati singulariter deuota,] tenerum erga eum affectum testabatur non solum suauissimis colloquijs, quæ cum ipso miscebat; sed etiam speciali diligentia, qua imaginem eius partim in varijs monasterij locis depingendam, partim intra maiusculas litteras atque ad oram librorum, quos scriberet, curabat exprimendam: eiusdemque fascijs inuoluti similitudinem aliam adornauit, quæ in monasterio Corporis Christi Bononiæ etiam hodie asseruatur. Vt autem Verbum Incarnatum sæpissime, ita alias quoque sanctissimæ Trinitatis Personas affabatur frequenter, & suum eis explicabat amorem, ex ardentissimi pectoris fornace velut scintillas, emittens simplicis sed pij styli versiculos quosdam a se compositos, quos recitabat monialibus easdemque incredibili cum iucunditate docebat.

[106] Frequenter etiam solebat dicere: Quam miserabile est cor, quod alteri quam Deo contendit placere, qui nos tam caro redemit pretio, & se totum nobis donauit! [docet quo motiuo Dei amor comparari possit,] Interrogata quonam exercitio ad Dei amorem, qualem ipsa obtinuerat, pertingere liceret, dulcissime subridens respondit, Omne studium adhibendum, vt cognoscamus nos ipsos nihil esse, nostrumque esse a Deo accepisse: exploratos habeamus defectus nostros, & temporis consideremus breuitatem, cuius maxima habenda ratio, cum, quamdiu agitur, vitam æternam promereri possimus, nos tamen id pro libitu expendimus & perdimus. Sed ante omnia recordemur ingentis bonitatis Dei & amoris, quo nos prosecutus est & prosequitur, quemque demonstrauit in Verbo suo, hoc est, Vnigenito Filio, dum eius pretiosum Sanguinem pro nobis effundi voluit, cuius capiendi & conseruandi nos vasa sumus: & ad hunc scopum affirmabat, quod nec crux, nec clauus potuisset Verbum Diuinum tenere affixū, nisi amor concurrisset; totoque vultu mutata, Quodnam, inquit, cor non ex omnibus viribus per amorem cum Verbo diuino vniatur, vt fructum Sanguinis eius participet? Beata illa anima, quæ dulciter Deum cognoscit, & id amat, quod de Dei bonitate intelligit, odit autem quod de se in sua sensitiua parte cognoscit. Propterea monebat, a somno mentis surgendum, nec dormiendum, quandoquidem Dei bonitas circa nos vigilet, ac tempus præterfluat, non nos expectet; ne (quod absit) Iudex nos inueniat dormientes, rationem exacturus temporis concessi & gratitudinis erga Sanguinem suum pretiosum.

[107] Cum quædam deuota Dei famula ei diceret; Bono animo essem, si facere possem quod tu; respondit: [quæ sint conditiones ad hoc necessariæ?] Oportet te facere quod in te est. Percontante eadem, quidnam sibi agendum, subiunxit; Si tu, quæ non ita pridem seculum nequam deseruisti, cupis amare & gustare Deum, has necesse est habeas conditiones. Primum requiritur contemptus terrenorum, id est, asperneris & abomineris omnia mundana, respuas cuncta gaudia & oblectamenta, atque obliuiscaris parentum & amicorum: quia si totum vis, totam te dona Iesu benedicto. Secundo sustineas omnia sine rancore, hoc est, magno feruore & patientia omnem perferas iniuriam & mortificationem; quamlibet ames vilitatem & aspernationem, atque in calcanda via Crucis omnem operam ponas. Tertio necessaria est exstirpatio vitiorum, id est, profliges & extermines vitia & malas consuetudines, omnesque alios mores & gestus seculares ac sensuales, vt Christo queas conformari. Quartum est, Corporis & mentis refrænatio: hoc est, propriā abneges voluntatem & omnes corporis sensus mortifices, non sequendo tuos affectus; sed viriliter carnem spiritui subijciendo, & propriæ non erranti conscientiæ obediendo, vt vera pace & tranquillitate potiaris. Quintum denique est compassio proximi, id est, cæcitati omnium peccatorum, qui bona voluntate destituti sunt, compatiaris, semperque pro ipsorum salute Deum preceris: compatiaris quoque infirmis, ac libenter inseruias illis, quando tibi fuerit iniunctum: Dominus enim in die iudicij dicturus est, Infirmus eram & visitastis me. [Matth. 25]

[108] Hæc sciens & effectui mancipans documenta, operam dabis, vt alia quinque in te reperiantur. [quibus virtutibus obtineatur?] Primo corporis & mentis occupatio spiritualis, id est, mentem occupes aliqua pia & salutari meditatione, nec vmquam otiosam relinquas; etenim multa mala docuit otiositas. Secundo serenitas mentis & vultus, id est, semper sis hilaris & iucunda, sed religiose ac modeste; quod obtinebis, quando nihil contra conscientiam feceris & pacem habueris cum Deo & hominibus. Tertio confidentia in Deo, vt firmam in Deo spem ac fiduciam colloces in aduersis, & ad hæc toleranda humiliter te demittas. Quarto humilitas cordis, vt extrinsecus ostendas te potius ignorantem, quam sapientem, dicente Domino, Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem & mansuetum? Quinto denique timor Dei, id est, metus ne quidquam admittas, quod ipsi displiceat, & saluti proximi aduersetur, cum perpetuo desiderio conformandi te Diuinæ voluntati. [& per quos gradus perficiatur?] Et quando ad hos quinque gradus perueneris, oportet te alios quinque conscendere, atque tum eris beata. Primus est veritas perfectionis, vt perspectam habeas perfectionis veritatem. Secundus liquefactio, nempe ita sis cum Deo vnita, vt amore eius te sentias liquefieri. Tertius, vnitas; nimirum adeo cum Deo sis coniuncta, vt cum S. Paulo dicere queas: Cupio dissolui & esse cum Christo. [Phil. 1] Quartus, iucunditas, hoc est, in solo Deo delecteris & mentem habeas ab omnibus, quæ extra Deum sunt, abstractam, vt possis dicere: Qui creauit me, requiescit in tabernaculo meo. Quintus, laudatio, id est, iuge desiderium laudandi Deum, a quo omne bonum procedit. [Eccli. 24] Hæc iam recensita documenta omnia in hac sancta Virgine puraque eius anima, non tantum quoad scientiam, sed etiam quoad praxim resplenduere, vti obseruatum est. Vnde aiebat, Quando reliqui seculum, vnicum obiectum & finis meus fuit perficere voluntatem Dei, eo quod cuperem eum perfectissimo amore diligere, dieque ac nocte aliud nec cogitabam nec inquirebam, quam vt possem intelligere, cognoscere & amare Dominum meum, & omnes in id neruos intendi; nec dedignabar a toto mundo sperni, dummodo Deum amassem.

CAP. II

[109] Porro quemadmodum feruidus ignis scintillas ex se proijcit; sic ingens Dei amor, quo feruebat Catharina, [Orandi assiduitas,] excitabat continuam in ea deuotionem, orandi pene inexstinguibilem sitim, & consuetudinem in omni loco atque cum omnis generis personis verba de Deo faciendi. Vnde frequenter corpore quidem versabatur in terris, animo autem in cælis; adeo vt externis officijs aut exercitijs corporalibus non occupata, itemque temporibus silentio dicatis, totam se daret orationi mentali; a qua nunc mœsta, nunc læta abibat, pro diuersitate gustuum & affectuum sub ipsa perceptorum; licet in omnibus actionibus & apud quascumque personas fere semper vultus serenitatem prætenderet, [& erga res diuinas affectus,] cum modestia (quæ numquam ipsi dëerat) coniunctam; atque intra se & cum proximis ingenti gaudebat pace. Aderat illi perpetua in Deum fiducia, nec vmquam de diuina diffisa est clementia. Sensus & gustus in meditatione hausti gratiam ei conciliarunt lacrymarum; & per continuos diuini amoris actus eo deuenit, vt sæpe cuperet dissolui & esse cum illo. Multas sententias sacræ Scripturæ proferebat, & interdum etiam versus seu rhythmos spirituales a se compositos. Breuiter, omnibus in rebus studebat laudare & magnificare Deum omnis boni auctorem. Quod ad orationem attinet, aiebat sibi necesse fuisse leoninam naturam inducere, [mentem eius in Deū defixam tenent.] vt diu noctuque orationi vacare posset, qua numquam satiabatur. Agens Abbatissam cum adhuc tam grauiter instaret orationi, aliquando interrogata est, qui tantam animi solicitudinem ac distensionem perferre posset infirma, & singulis horis cum domesticis & extraneis occupata. Respondit eleuatis in cælum oculis: Scito, Soror, ac certum habe, mentem meam adeo esse defixam in rebus, non terrenis (hic substitit & siluit: postea subiecit) vt quacumque hora & momento volo, mox sine vllo medio sim coniuncta Deo, & libera ab omnibus rebus corporeis & transitorijs: sed huc non perueni sine acerbis & innumeris meis tormentis, quoniam via virtutis ardua est & arcta. Perseuerantia in oratione fuit mea vita, alumna, magistra, & mea consolatio, mea recreatio, mea quies, meum bonum & omnes meæ diuitiæ: ipsa me liberauit ab omnibus culpis mortiferis: per illam viuo: ipsa me nutriuit instar matris suos infantulos lactantis. Oratio omnem expellit tentationem & euagationem mentis, [Non placet ei deuotio extrinsecus demonstrata.] tribuit voluntatem agendi pœnitentiam, diuino inflammat amore, submouet amorem mundi, nec melior suppetit modus acquirendi amorem Dei. Sed & magnam mihi gratiam præstitit Deus, quod numquam mihi placuerunt spiritus demonstratiui & teneri, hoc est, qui externis signis deuotionem suam produnt: qui quamlibet in oratione dulcedinem & gustum sequuntur, suosque spiritus abripi sinunt, ac deliquium animi patiuntur. Si, inquit, vellem eiusmodi gustibus indulgere, sæpius essem extrame, rarius apud homines.

[110] Hoc non habebat in more, sed valde oderat; & quos cernebat istis suauitatibus capi, appellabat spiritus demonstratiuos, a quibus ita abhorrebat & offendebatur, acsi letale vulnus acciperet. Quod satis apparuit, dum quodam die sub sacrificio Missæ audiret cantum Angelorum, cuius suauitate spiritus cœpit quasi a corpore abstrahi: ipsa vero (vt alibi dicetur) ita sedate ac placide sese inclinauit, vt nulla ex vicinis quidquam in ea aduerterit. Vnde lubens se ab alijs auertebat; non quod omnibus in rebus cum omnibus non indifferenter conuersaretur, sed faciem aliquantulum sic dimouebat, vt nullam conspiceret, quo melius intenderet Deo. Nihilominus operi insistebat, corpus strenue exercens, [Inter laborandum intendit Deo.] animum autem circa Deum occupans: ac sæpius testata est, se cum alijs ex obedientia laborantem maiorem in oratione gustum percepisse, quam cum extra tempus ab Ordine constitutum suapte sponte sola esset in ecclesia. Sic sub communibus laboribus multas promeruit visitationes & illustrationes cælestes. Quare solebat dicere Sororibus: Continete vos intra silentium, & quælibet habitet in cella cordis sui, ibique proponite vobis sudores & opprobria Christi; quoniam Deus vbique sese offert & largitur, in Capitulo atque in omni angulo, vbi sanctum seruatur silentium; [Silentij amica,] quod appellabat Episcopum cogitationum, ac mirum in modum commendabat. Ex hoc orandi iugi desiderio atque assidua consuetudine processit, vt supra modum amaret ecclesiam & in ea libentissime moraretur, nec vmquam lassesceret. Vnde cum mens eius his deuotionis exercitijs perpetuo occuparetur, [& ecclesiæ,] erumpebant iugiter e corde eius suspiria & verba suauissima, quando aderat Sororibus, prodebatque foras quod interius gustabat: Nam ex abundantia cordis os loquitur. [Matth. 12] Consueuerat dicere, quod volenti se digne præparare ad orationem, inesse debeant septem conditiones. [rite oraturo necessaria docet.] Primo animum & cor habeat mundum ab omni peccato. Secundo pura moueatur intentione, zeloque ferueat honoris diuini. Tertio viriliter perseueret & præteritorum bonorum oblitus semper de nouo sese exercere incipiat. Quarto humiliet se in conspectu Dei non tantum propter peccata propria; sed etiam omnium, qui in mundo sunt, cum feruenti desiderio satisfaciendi pro illis. Quinto non sibi ipsi fidat, nec proprij sit iudicij, & opera sua, quamuis bona, semper habeat suspecta: cum magna sit stultitia de se ipso præsumere & sublimiter sentire. Sexto omnem spem ponat in Domino, certus quod numquam deserat sperantes in se. Septimo in diuina maneat præsentia, hoc est, imaginetur se semper versari coram Deo, ipsumque nos intueri.

[111] Concludebat, quod animam talibus benedictionibus repletam & ornatam non dubitaret affirmare dignam diuina præsentia, omnique momento se posse eleuare in Deum. Sed monebat cauendum ijs, [Euadit periculum insaniæ ex nimia orationis assiduitate,] qui ad tantam sublimitatem peruenissent, ne se magni facerent aut superbirent, sed semper humiles persisterent, ne de tam alto gradu in profundum miseriarum præcipites ruerent: sicut fere Catharinæ vsu venit, non propter superbiam, sed nimiam orationis, cuius erat sitientissima, assiduitatem, forsitan vires eius excedentem. Quia nec post preces Matutinas vmquam dormiebat aut quiescebat, & ob parcitatem somni, copiosam lacrymarum effusionem, variosque insultus & tentationes diaboli, quibus affligebatur, ita cœpit deficere, vt insaniam timeret: vnde conscientia tanti rigoris laxationem suggerebat. Verum hæsitauit num parere deberet huic suggestioni, verita ne a diabolo aut sensualitate proficisceretur: & gustu ac dulcedine orationis tracta supplicauit Deo, vt dignaretur suum sibi beneplacitum manifestare. Igitur finita aliquando oratione, reclinauit se in anteriori parte cellȩ ad tabulam quandam, cumque aliquantulum obdormiuisset, [monita a S. Thoma Cantuariensi.] ecce apparuit S. Thomas Cantuariensis, cui erat deuotissima, indutus Pontificalibus; innuens ei, diligenter aduerteret, altaque mente reponeret, quid & quomodo ipse ageret. Vidit ergo aliquamdiu orationi intendentem, deinde surgentem & quieti se dantem, tum ad orationem redeuntem, signoque monstrantem, vt & ipsa hunc modum seruaret. Dehinc accedens, manum suam ei osculandam præbuit, & ipsa euigilans, oculosque aperiens expresse illum conspicata, sacramque eius manum osculata est, quemadmodum Catharina propria manu scriptum reliquit, hodieque in eius Breuiario legitur hoc modo: S. Thomas meus gloriosissimus & clementissimus Patronus, qui manus suas sanctissimas ostendit mihi, & osculata sum illas dulciter in corde meo & corpore meo. Ad laudem ipsius scripsi & narraui hoc cum omni veritate. Et ita post Matutinum Officium aliquamdiu orabat, & aliquamdiu quiescebat, documentum sui dulcis magistri S. Thomæ Cantuariensis reuerenter obseruans.

CAP. III

[112] Erat Catharina deuota & feruens, non solum in orationibus suis priuatis, [In diuino Officio devotissima] sed etiam publicis diuinis Officijs nocturnis & diurnis, quæ in choro peragebantur; quibus tanto feruore intererat, vt omnes monasterij Sorores antecelleret. Tantum gustum in ijsdem percipiebat, sicuti ex eius gestibus liquido apparebat, tantamque animi adhibebat attentionem, vt numquam aduerteret quid in choro fieret, quæ ibi esset vel ambularet, quæ accederet aut recederet, & sæpe alijs in medio chori stantibus, ipsa velut immobilis loco suo manebat, vultu erecto & oculis in Crucifixū defixis. Frequenter etiam tracta a petentibus facultatem abeundi, non mutabat hunc statum, sed in eodem persistebat. Quin etiā occasione oblata dicebat, diuinū Officium rite volentem persoluere quinque conditiones habere oportere; [docet requisita ad legitimam illius persolutionem.] primo omnem caueat desidiam & somnolentiam, atque sub ipso summam exhibeat reuerentiam; nec sibi persuadeat, quod solo Cursu B. Mariæ Virginis absoluto satis debito suo fecerit. Secundo totum ab initio ad finem vsque continenter persoluat sine interruptione. Tertio silentium teneat, quia tum temporis fas non est sine magna necessitate cum alijs loqui; proinde antequam illud inchoët, siue in choro siue extra chorum, bene se obseruet. Quarto distincte seu cum punctis debitis recitet, neque nimis celeriter, neque nimis lente: at seruet medium, atque ordinem decentem. Quinto ingenti persoluat feruore sine vllo tædio, sustinens patienter quidquid tum molesti accidit, seque submittat vnicuique, & propria voluntate post habita omnibus Sororibus cedat, nolitque voce sua illas superare, sed in cunctis humiliter modo debito concordet ceteris. Et hoc est, quod conseruat concinnumque reddit diuinum Officium. Ista omnia refulsere in hac sancta anima, [eiq; attentissima] quæ tantam in choro ostendit caritatem, vt aliquoties emendans psallentes, si fuisset possibile, lubens omnia verba, circa quæ fiebant errores, cordi & ori Sororum immisisset, & adeo dulciter ad aures ipsarum se inclinabat suggerens illa ipsa verba, vt stupor esset videre gestus & actus tam eximiæ caritatis. Adhuc erat ei Breuiarium, quod ipsamet magno labore conscripserat, & hoc non habentibus commodabat. Raro in choro aut Capitulo defectus & errores aliarum aduertebat, cumque ipsi referrentur, valde stupebat; dicentique Matri Abbatissæ, Soror Catharina, videris numquam esse in choro, respondebat: Et ipsa miror nihil me animaduertisse. Affirmabat esse magnum vitium, quod vbi sunt tot spiritus Angelici cælo delapsi & nobiscum ad laudandam Diuinam bonitatem congregati, [damnat risum in choro.] & vbi summa & infinita reuerentia exhibenda est, ibi vnquam inueniatur, quæ ausit ridere, quod grauiter offendit Deum; & hinc nascitur, quod nullum ex Officio diuino gustum percipiat: si enim perciperet, cor ad Deum erigeret, & ad sacra atque melliflua verba Spiritus sancti, non ad aliud quidquam aduerteret; haud namq; possibile est versari cum Angelis ac psalmodiæ intendere, & cor ad terrena deprimere animoq; vagari atque balbutire in choro, vbi Deus ita feruenter ac hilariter laudandus est, vt auscultans nullo afficiatur tædio & molestia.

[113] Valde exultabat & iubilabat sub Officio mortuorum, aiebatque id inflammare corda frigidorum & glacie constrictorum, [Officio de functorum] propterea libentissime ipsum recitabat. Officium de Domina numquam intermittebat, nec minori deuotione persoluendum asserebat quam alterum, suspiciensq; in cælum; O, inquit, stultitia, o cæcitas, o fragilitas humana, [& B. Mariæ valde afficitur.] quam miserabilis es! Mihi dignitatem & excellentiam Matris Dei atque aliorum Sanctorum consideranti, videntur hi cum immaculata & purissima Virgine Dei Genitrice, habitaculo Verbi Diuini, comparati quasi stellæ iuxta solem positæ. Officium illius Sancti cum maxima solennitate ac gaudio celebrauimus, & dicturæ Officium Reginæ cæli videmur grauari ac viribus destitui. Et subiunxit: Qui præstantiam ac meritum diuini Officij cognosceret, ad sanguinem vsque, vt eidem interesset, vim sibi faceret, nec sine graui ac iusta necessitate inde recederet. Quod verbis astruebat, etiam reipsa præstabat: nec abibat, licet aliquid negotij sibi incumberet: neque ob labores, morbos, tribulationes & consolationes vnquam emanebat, nisi quando ex obedientia quippiam erat faciendum. Et concludebat, Religiosam, quæ vbique conuentui adesset, in choro, [diligentiam ad Officiū commendat] diuinis Officijs, refectorio & dormitorio, certo inter Martyres & Confessores insigne præmium recepturam. Sed caro & sensualitas nostra (aiebat) nos deprimit: diabolus nouit artes detinendi nos, ne ad preces Matutinas surgamus. At si possemus intelligere & explicare vtilitatem, quam affert animæ perseuerantia in Officio diuino, tam facile ac leuiter ab eo non recederemus. Crebro tantum sanguinis profluuium patiebatur, vt vix per scalas posset descendere, tamen in eodem stabat erecta. Quod si interdum non intererat principio Missæ aut Horæ Canonicæ, publice ream se agebat, [exemplo,] humique cibum capiebat sicut iuniores Sorores. Plane mirabile erat videre ipsius in omnibus & ad omnia promptitudinem ac feruorem, non allegabat senium, nec quod ex primis esset, quæ monasterium inchoassent, neque auctoritatem affectabat; verum tamquam simplex & Nouitia currebat. Audiens pulsum dicebat: Tuba nos vocat, Angeli inuitant, obedientia accersit: [& attētionem tempore refectionis.] præparemus corda nostra, vt aliquid in granaria nostra inferamus. Venite Sorores, eamus Diuinam laudaturæ bonitatem. Vsque ad tempus refectionis spiritualibus vacabat exercitijs; post refectionem interrogabat Sorores quid esset lectum super mensam, vt materiam & occasionem illis præberet mentem sancte occupandi: & rapacitatem appellabat cor tantopere circa ventrem explendum distinere, vt anima impasta maneat, suoque exemplo quid agendum esset satis demonstrabat: nam ad mensam sedebat ceu insensibilis, & aliquoties sublatis in cælum oculis, tota in id, quod legebatur, videbatur absorpta.

[114] Non minor fuit Catharinȩ erga proximos caritas, salutisque animarum immenso flagrauit desiderio. Tam impense amauit suas dulcissimas Sorores, [Caritate eximia] & ita reuerenter ac humaniter earum defectus corporales ac spirituales tolerauit, vt non sit vsquam mater tanto ergo proprias filias caritatis & pietatis affectu feruens. Sorores nuncupabat Dominas suas, cum sint (inquit) sponsȩ Domini mei Iesu Christi. Inter ardentes orationes, & prompta seruitia eisdem exhibita, memoria dignum est, quod cum quadam tentata accidit: solet enim vsuuenire athletis Christi, vt quanto altius a Deo euehendi sunt, tanto acrius ab inimicis spiritualibus infestentur. [consolatur aliquam tentatam.] Videns ergo Catharina hanc Sororem afflictam & tentatam, acciuit eam ad se, blandoque vultu dixit: Soror mea dilectissima, volo te admittere consolationem, & constanter cœptam vitam monasticam prosequi, fortiterque cum inuisibili hoste confligere. Parata sum pro te sustinere pœnas purgatorij vsque ad diem extremi iudicij ad satisfaciendum pro peccatis tuis, quȩ omnia suscipio in me, totoque corde me offero ad agendam pro illis pœnitentiam, & dono tibi partem bonorum meorum, si qua in me sunt vel esse possunt, dummodo in Religione perseueres, fidemque Creatori tuo serues. Animaduertens hæc Soror caritatem huius benedictæ Matris, quotidie se precibus eius commendauit; vnde factum, vt lubens ac læta in cœnobio permanserit, & postea in Matrem alterius monasterij fuerit electa: quod acceptum ferebat intimæ caritati B. Catharinæ. [& pro suis Sororibus labores multos sustinet.] Quæ tanta fuit, vt etiam ad eas, quæ futuris temporibus in suo cœnobio erant Religionem professuræ, sese extenderet; ad quas iuuandas sane graues exantlabat labores, doloresque sustinebat, Interim (dicens) dignetur nobis Dominus Deus præsto esse, viresque ad omnia rite construenda & disponenda sufficere, vt ad hunc locum venturæ summam perfectionem sine talibus molestijs obtineant. Quæ profecto tam multæ & magnæ erant, vt nisi amor Sorores roborasset, viribus defecissent: at ipsi tantus inerat diuini honoris zelus, vt quodlibet incommodum & laborem lubenti perferret animo. In duobus membris, tergo & pectore, fuit læsa, eo quod currus calce onustus eam ad murum allisisset, dum exstrueretur monasterium: nec ei curandæ adhibitæ sunt medicinæ corporales, solus Deus ipsam sanauit. Et quamquam non esset amplius iuuenis, quoscumque tamen subibat labores, asserens Sorores suas, ceu adhuc iuuenculas, ijsdem impares esse.

[115] [Subuenit pauperibus & indigentibus:] Frequenter sibi necessarium victum subtrahens, reseruabat pauperibus eo aduentantibus. Conspiciens aliquam Sororem parce comedere vel nimis exilem portionem alicui appositam (nam tunc temporis ordinaria refectio erat valde tenuis, & Sorores erubescebant insuper quippiam petere, nec Mater monasterij poterat diuinare quid cuique deesset) adibat ipsa Matrem, postulans sibi ob necessitatem quamdam procurari ouum aut aliud quod ad manum esset. Cumque accepisset, ferebat secum ad mensam putamina ouorum, suoque loco collocabat; oua vero caute in suum mittens saccellum, postea debilibus & penuriam patientibus præbebat. Sic etiam crebro alijs in rebus faciebat, iam huic, iam illi subueniens. Idipsum obseruabat cum infirmis, ne in impatientiam laberentur, nec infirmitate oppressæ occasionem haberent offendendi Deum, obloquendo suæ præfectæ, repræsentanti S. Claram; dicente Domino, Qui vos spernit, me spernit. [Luc. 10.] In consolandis afflictis & tentatis non habuit parem. Ex animo optabant eam sibi Sorores in Matrem præfici, quod & expresse quam sæpissime testatæ sunt. Nouerat vulnera cordis: cum quædam Soror a ad angulum cellæ ipsius habitans, prope ipsam staret, ex improuiso vultu placidissimo & iucundissimo ei dixit: [pusillanimē confirmat:] O timida & pusillanimis præliatrix, sinis te humi sterni? Soror afflicta eam aspiciens sentiebat se consolationem & animum recipere, quamuis Catharinæ suas afflictiones non reuelasset. Sola nempe ipsius præsentia & humilis ac pia allocutio videbatur immutare & releuare mœstam Sororem: & antea non poterat cognoscere quidnam mali intra se haberet, cum esset afflictissima & de sua salute non parum dubia. Ergo cum Catharinæ suas miserias, fluctuationes & scrupulos, quibus agitabatur, aperiret, respondit illa: Quando percepi te velle fieri monacham, attentis vanitatibus quibus plurimum dedita fueras, timore discruciabar, ne tibi contingeret, quod cuidam nouitiæ ad seculum reuersæ, & pro te oraui: vnde eo die, quo venisti, dum mane in templo orationi insisterem, apparens mihi Mater Dei significauit te in Religione perseueraturam. [tempestiue succurrit necdum petito auxilio] Et ita factum est; imo etiam fuit & decessit Abbatissa magnæ sanctitatis in cœnobio Corporis Christi Bononiæ. Catharina iam Abbatissa non exspectabat donec subditæ aliquid postularent, sed oculo pietatis vigilabat super gregem sibi commissum, & accersebat Sororem afflictam, & nisi cito adesset, ipsamet eam adibat & dulciter solabatur ac recreabat: quare non erat ibi vlla murmuratio aut querela.

[116] Dicebat Sororibus: Si alicui vestrum acciderit quidpiam quod non aduerterem, nec auderet vel erubesceret me accedere, permitto vobis ab Officialibus necessaria petere. Si ipsæ non potuerint subuenire, recurrite ad me, ego vobis prouidebo: etiamsi noctu vel me dormiente quidquam contigerit, siue in corpore siue in anima, excitetis me, vestramque necessitatem explicetis. Nolo inter nos sit discrepantia aut singularitas, sed vnum cor, vna pax, vnus amor, vna vnio & vita Apostolica, omnesque simul tribulationes & consolationes nostras participemus, atque inuicem Deum precemur. Querelæ & murmurationes valde illi displicebant, nec eas ferre poterat, [Querelas & murmurationes non potest ferre.] atque in his delinquentes aspere obiurgabat; & mox ita mutabat vultum & sermonem, vt vultus serenitas & suauitas sermonis indicaret, talem obiurgationem non ex animi perturbatione profectam, sed ex affectu caritatis atque ingenti desiderio hanc in omnibus seruandi illæsam: dicebatque ad eam, quæ forte ægre tulisset correptionem; Volo te esse meam filam; & consolans ipsam blandissime, Orabo, inquit, pro te Deum, filia, recipe consolationem: iam iam tui gratia paullisper ad ecclesiam me conferam: statimque ibat, brachia extendens ante Sanctissimum Sacramentum. Interdum turbatam Sororem secum ducens non recedebat, donec ipsam reddidisset pacatam. Quamobrem Catharina ab omnibus adeo diligebatur, vt se felices existimarent, quando poterant ei adesse atque dulcissima ipsius verba percipere. Commiseratio & humanitas eius erga ægrotantes explicari non valet: [Compatitur humaniter ægrotantibus] excusabat illas & se paratam offerebat ad preces pro ipsis fundendas, dummodo patienter suas tolerarent infirmitates, aiebatque ad illas: Sorores meæ, nunc estis amicæ & sponsæ Christi, amoris nostri; iam sanctis eius inhæretis amplexibus: deliciæ eius sunt esse semper cum ægrotis & tribulatis, vt testatur S. Paulus, Virtus in infirmitate perficitur. [2 Cor. 12.] Quæ igitur non cupiat languores & dolores perpeti, vt tantum dominum apud se habeat, quantus est Deus noster omnipotens? Hæc est ingens beatitudo per afflictiones semper esse cum Christo; videturque nobis hoc incognitum vel insipidum. Apud omnes pariter & indifferenter talibus vtebatur sermonibus; nec abscessit dies, quo non alicuius curationem susciperet & vel pedibus, vel manibus, vel auribus, vel alteri morbido membro medicamentum apponeret. In hunc finem habebat pyxidem medicinis refertam, nullamque ex omnibus ad se concurrentibus fastidiebat, nec fœtorem immunditiamue exhorrebat; sed incredibili caritate vniuersas admittebat, suauiter compellabat, ac placide morbos singularum, quātumuis abominabiles, ferebat. [& earum sæpe lambit vulnera.] Visa est frequenter lingua lambere vulnera capitis, quibus nonnullæ affectæ erant; cumque Soror quædam diceret: Quomodo potes hoc facere? respondit Catharina: Certa sis, Soror, quod summæ gratiæ loco habeam talia seruitia præstare creaturæ Domini mei, qui propter me & illam volens tot vulneribus obsitus fuit, vt leproso similis esset; ingentique affectu dicebat: Domine, vesti me hoc caritatis & humilitatis pallio, vt omnibus horis te, Iesu Christe, possideam.

[Annotatum]

a Fuit hæc Soror Illuminata Bembi, vt expresse cap. 5 lib. 3 Grassettus, fusius hæc aliaq; describens; sed nihil addens aut varians in substantia rei.

CAPVT XII.
B. Catharinæ zelus, humilitas, obedientia, aliæque virtutes.

CAP. V.

[117] Ex feruenti erga proximos caritate ortus est in ea zelus animarum & ardens sitis salutis ipsarum; [Zelo animarum accensa] quare iniuriam, quæ Deo per peccatum infertur, animo reputans, continuo mœrore tabescebat; nec aliud tam vehementer eam cruciabat, vti infelix peccantium status. Quantum vicem illorum doleret, nullis exprimi verbis potest; assidue pro ipsorum conuersione preces fundebat. Sane quam ardenter salutem eorum sitiret, hinc clarissime liquet, quod igne caritatis succensa feruentissime ac humillime Deo supplicabat, vt, si possibile foret, ipsa in imo inferni posita omnia tormenta, quæ merentur peccatores, sustineret, quo ijdem æterna tartari supplicia euaderent & cælestis regni gaudia sempiterna obtinerent. [optat multa pati pro peccatoribus] Dicere solebat, se crebro Deū affectuosissimis lacrymis precatam, vt si diuinæ suæ Maiestati honor accederet e sui (in gratia tamen & caritate existentis) perpetua damnatione, hanc sibi specialem gratiam præstare dignaretur, vt per suam seuerissimā iustitiam nouum & terribiliorem infernum fabricans, se, ceu maximam & nocentissimam peccatricem, in eo tamquam incudem statueret, ictibus suæ rigidissimæ iustitiæ sine intermissione tundendam, ad expiandas omnium, qui vnquam peccassent & peccaturi essent, noxas. Et quando Deum orabat, vt iniuriæ suæ Maiestati irrogatæ vltionem, omniumque scelerum a quibusuis peccatoribus (quorum salutem ex sola postulabat misericordia) admissorum pœnas de se sumeret; diffidebat se exaudiendam, eo quod opinione sua numquam reipsa talentum caritatis sibi concessum satis in præsenti vita expendere potuisset: videbaturque præ dolore disrumpi, cogitans huiusmodi talentum Dei gratia multis & sibi ipsi in loco cultui diuino dicato constitutæ collatum, nihil lucri afferre, nec in obsequium ac salutem animarum cedere, nec quidquam prodesse proximis, sed terræ suffossum & absconditum iacere.

[118] [Precibus conuertit desperatum extremo supplicio afficiendū] Magnum hunc zelum sæpe alias declaratum insigniter hac monstrauit occasione. Erat quidam scelerosus flammis exurendus, qui Sacramentalem confessionem respuens; diabolum inclamabat. Audiens hoc Catharina graui dolore sauciata est, totoque die precibus vacauit: vesperi vero rogauit Abbatissam, vt liceret sibi extra dormitorium orationi insistere: obtenta autem facultate adijt ecclesiam & ante venerabile Sacramentum precari lacrymarique non destitit, donec preces Matutinæ in choro persoluerentur, quibus etiam cum alijs interfuit. Ijsdem finitis iterum brachijs coram sanctissimo Sacramento extensis dixit: Mi domine Deus, non hinc surgam, nisi mihi dones animam illam pretio sacratissimi tui sanguinis redemptam: Domine mi, ne deneges hanc tantis meis, licet indignis, precibus: aperi tuas pias aures & intende voci orationis meæ dum clamo ad te. His dictis, audiuit vocem Domini per miraculum e diuinissimo Sacramento dicentis: Non tibi amplius eam possum negare, volo tibi donatam & precibus tuis saluatam. Tota consolatione & gaudio repleta, nihilominus in oratione perseuerauit: statim vero quidam accurrit postulaturus Matrum preces pro isto condemnato, affirmans eum ad magnam cordis contritionem permotum petere Confessarium monasterij: cui mox misso cum ingenti animi dolore peccata sua confessus est, licet fuisset admodum flagitiosus. Postea asino impositus, cum ad patibulum duceretur, internum dolorem & contritionem signis non paucis neque obscuris prodidit, sed & ex animo a Deo criminum suorum veniam poposcit. In igne auditus est ab ijs, qui aderant spectaculo, frequenter nomen Iesu pronuntiare; quemadmodum a Catharina fuit instructus per deuotam epistolam eidem transmissam. Fuit etiam magnæ auctoritatis dignitatisque persona, [aliosq; duos perditos peccatores.] cui coniuncta potentiæ opulentia scelerum fecerat libertatem: e quibus emergentia scandala sistere cupiens Catharina, cum salutaribus apud eam monitis proficeret nihil; tandem ad orationis & pœnitentiȩ arma consueta recurrens, obtinuit a Deo gratiam, qua pectus illud emollitum omnem prȩteritæ vitæ turpitudinem ad pedes illius ipsius Confessarij deposuit, quo ipsa vtebatur, vitamque in melius commutauit. Ijsdem armis expugnauit animum cuiusdam infelicis apostatæ, qui post flagitiosam sacro sub habitu vitam, hunc quoque tandem imprudenter abiecerat: sed ad eum sponte ac pœnitens redijt, agenti intus propter merita Catharinæ Spiritus sancti gratiæ nequiens vlterius repugnare a. Hunc suum sanctum zelum & pietatem etiam ad vita functos extendit, [Feruenter orat pro defunctis.] pro quibus feruenter orabat & ad id faciendum alias quoque hortabatur, dicens: Quando cupio ab æterno Patre gratiam aliquam impetrare, recurro ad animas in locis purgatorijs existentes, vt meo nomine apud ipsum legatione fungantur, atque interuentu earum me exaudiri sentio. Absolutis Matutinis de tempore, inchoabat Matutinas pro defunctis, & confestim vires recipiebat, inde non immerito ipsorum pœnas remitti sibi persuadens Ergo credibile est, Catharinam copiosa sua caritate ad tantum animarum zelum peruenisse, ex qua & verba hæc audita sunt: Diligamus nos inuicem, quia caritas ex Deo est: & qui diligit fratrem suum ex Deo natus est & videt Deum. [1 Ioan 4.] Per caritatem erat coniuncta Deo & proximo, quia Deus caritas est & qui manet in caritate, in Deo manet & Deus in eo: nec vllum e proximo scandalum accipiebat.

[119] Affirmabat homines seculares nolle quidquam laboris insumere vel aduersitatis perpeti propter proximos, atque animarum salutem: [Defectum caritatis apud homines damnat.] & caritatem non reperiri nisi in libris scriptam ac depictam in parietibus. Quod autem corda humana tam essent frigida & indurata, non Deum vel defectum gratiæ in caussa esse, sed defectum timoris & amoris suæ diuinæ maiestatis, & quod omnes, quæ sua sunt, quærant; cum tamen adhuc idem sit Deus, qui semper fuit. Proinde si hodie inueniretur Magdalena, quæ feruentius ipsum amaret, quam olim illa Euangelica, ab eo etiam amplius diligeretur, atq; excellentiora charismata reciperet: & si iam existeret Franciscus, qui plura & acerbiora eius gratia pateretur quam S. Franciscus, plura & maiora ei dona conferret: itemque, si modo esset Clara, quæ ob sanctiorem vitam magis ipsi placeret quam S. Clara, nobiliorem gratiæ thesaurum penes ipsam reconderet. Adiunxit, eos, quos oportebat caritate fulgere, oculos auertere a veritate & plus timere iudicia humana quam diuina, aucuparique proprium honorem & famam, nec imitari vitam Saluatoris, qui negligi, sperni atque ex caritate dæmoniacus, stultus & peccator haberi, falsoque accusari voluerit, & omnia ob animarum salutem tolerarit. Fuit etiam, quæ audiuit Catharinam dicentem, quod considerato Christi erga nos amore, [motiuum proximi diligendi] numquam omittere potuerit, quin intra se gratias ageret pro anima & corpore vel vltimi & despectissimi hominis, pro quo sicut & ceteris omnibus non dubitaret famæ & honoris sui iacturam facere atque infamia laborare, imo animam, corpus & vitam amittere, vt Deus plus honoris & obsequij reciperet a multis, quam a se sola. Et concludebat: Qui caritatem non habet, nihil habet, & in tenebris atque vmbra mortis manet. Hoc erat studium eius, quærere gloriam Dei, vnde iugiter pro salute aliorum orabat, optans vt totus mundus Dei sese seruitio addiceret. Quando dicebatur, Videris desiderare, vt omnes Religionem complectantur monasticam, non aduertis, quanta in ea tribulatio & aduersitas toleranda? Respondebat, Non sum ingressa Religionem ad captanda solatia & oblectamenta, sed ad mala & aspera perferenda, [& ingrediendi monasterium.] dummodo Deus meus laudetur & honoretur, etiamsi sequeretur damnatio. Deus non est ob priuatum commodum amandus, sed oculus intellectus, ad propriam vtilitatem & voluntatem reflexus atque ab eadem excæcatus, aperiendus est, ac solius Dei gloria attendenda voluntasque perficienda. Quoad se, multo magis diligebat & a Deo petebat iustitiam quam misericordiam: proinde lacrymæ doloris versæ erant in lacrymas amoris. Auditum est ex ea, non dolore sed amore ad fletum se impelli, & hoc acceptum ferebat orationi: Venerunt, inquit, mihi omnia bona pariter cum illa. Idcirco ad firmandas radices amoris Dei & zeli animarum, inculcabat Sororibus, quod a Deo tria accepissent talenta, & propterea sedulam nauarent operam bene vtendi eisdem, nempe, in memoria ipsarum habitaret Pater, [Tria talenta a Deo accepta] in intellectu Filius, in voluntate Spiritus sanctus. Memoria recolerent beneficia a Deo Patre accepta; intellectum exercerent in consideratione aduentus Filij Dei in hunc mundum; & quod homo factus sit, vt vitam suam probrosa morte Crucis finiret: voluntatem accenderent ardore Spiritus sancti; cum homini præstantius donum non sit collatum bona voluntate, sine qua nemo possit saluari, cum qua nemo perire. Crescat bona voluntas, & crescet meritum: in cælo coronatur bona voluntas, & in inferno mala punitur.

CAP. VII

[120] Fuit Catharina semper humillima & insignis sui ipsius contēptrix: [& humilitas Catharinæ] non attendebat, quod esset, ex antiquioribus, sed infimum locum petens omnibus se submittebat. Omnia honorifica officia fugiens, viliora perpetuo amplectebatur, vt verrere pauimentum, lauare, pinsere panes; atque hoc vltimum diu obiuit, assistensque furno deuotionem ac commiserationem excitabat eam ibidem contemplantibus. Abbatissæ, Vicariæ, æqualibus & inferioribus, quas omnes appellabat sponsas æterni Dei, se subijciebat; & quia eius sanctitas, quam studiose tegebat, non erat cognita, frequenter egregie mortificabatur. Monstrabat se indoctam nihilque scientem; & quamquam optime sciret legere ac diuinum Officium sapientius ordinare, concinniusque persoluere quam vlla alia, & dubia resoluere; nihilominus legens in choro lectiones, ex humilitate non renuit, signo dato etiam a iunioribus, subsistere; & interdum legendi imperitiam simulabat vt emendaretur, & sicut ante mortem fassa est, semper se æstimabat rudem atque inscientem. In vestitu exhibuit se supra modum abiectam & contemptibilem. [In vestitu exhibet se abiectissimam.] Tunicam gestauit passim contortam & rugatam. Velum eius erat fragmentum alterius detriti & lacerati veli. Matri ad portam eunti comes suo se pallio amiciuit, tantam præseferens demissionem acsi nullius pretij & auctoritatis foret; multoque magis hoc faciebat, quando aliquis intrabat monasterium. Coram Matre reuerentiæ ergo sese vsque ad terram inclinabat. Cingulum ipsius fere fuit funiculus ex corio & panno grosso compactus. Detestabatur eas quas vestium elegantia & ornatus delectabat; affirmans in veste cinerei coloris & in velo æque graue delictum posse admitti atque in veste auro texta. Monebat Sorores, vt quando incesseret eas cupido tunicam & velum sic aptandi, vt nulla in ipsis appareret ruga, sed plana essent ac decore composita, mox distorquendo ea redderent laciniosa, inde gratiam & meritum apud Deum consecuturas; Ita (inquit) ego facere consueui. Verumtamen (licet raro suas lauaret tunicas) ad Sanctissimum Eucharistiæ sacramentum accedens, aut monachas visitans, optimis ac decentissimis vestibus, quas habebat, se induit: Nunc inquiens, Filium Dei susceptura totam me intus & foris mundabo.

Numquam desiderauit, vt iam dictum, in pretio haberi; ceteræ autem, licet e tam vilibus indumentis offensæ, semper tamen eam prædicabant humillimam, deuotissimam & patientissimam; quemadmodum crebro inter se de ipsa colloquentes aiebant: O qualis est hæc anima apud Deum! tamen nemo de ipsa magnifice sentit. Veneranda Mater cœnobij Corporis Christi Ferrariensis, Soror Leonarda, cum illa de negotijs occurrentibus conferebat, & in Capitulis eius sequebatur sententiam. Consulto conuentu ac singulis suam in medium proferentibus opinionem, ipsa quidnam sibi videretur rogata paucis hoc aperiebat, eiusque opinio potius quam aliarum recipiebatur. Ita significabat hominibus magis placere eos, qui se ipsos aspernantur & humilitati student, quam qui alte de se sentiunt & magnos se reputant. Sed & per humilitatem atque sui ipsius contemptum tantopere cum Deo coniungi meruit. Inde quoque venit, [Quærit & eligit vilissima quæque seruitia.] vt semper quæsierit & elegerit abiectissima seruitia, ad quæ adeo prompte ac hilariter se obtulit, vt nihil esset ita laboriosum, vile, sordidum & fœtidum, quod vnquam recusarit. Cum aliquando Soror quædam ex commiseratione illam moneret, ne se adeo fatigaret & abiiceret tamquam Nouitiam & seruam aliarum; Catharina iucundo vultu subridens, respondit, Ego sum mancipium dominarum mearum & sponsarum Iesu Christi: hæc est mea gloria & requies, præduris laboribus pro omnibus defatigari; ne panis, quo sustentor, sit mihi panis doloris, & ne fugam sanguinem seculi, hoc est, pauperum, quorum sunt eleëmosynæ, in perniciem animæ meæ, nec sanguis Agni sit mihi in iudiciū.

[121] [Repudiat omnem sensualitatem.] Ex prædicta humilitate & sui ipsius aspernatione repudiauit & deuicit omnem sensualitatem: quamdiu enim morata est in cœnobio Ferrariensi, nulli vnquam corporis membro applicuit pannum lineum, neque ad æstum temperandum, neque ad sudorem abstergendum, neque ad frigus arcendum: sed nec vi morborum, quibus a capite vsque ad pedes laborauit, ad hoc adigi potuit: sed amicta erat tunica simplici, quam tunc temporis omnes ex panno grosso & aspero ferebant, non ex panno, quo postmodum aliæ vti cœperunt, e quo & Catharinæ renitenti tunica confecta est, quæ numquam ipsi placuit; tamen ad morem gerendum dilectis suis filiabus illam accepit. Nolebat haberi, monstrari, nominari Magistra vel Præfecta, [Renuit magistra vel præfecta appellari.] nec Sorores ad se nulla cogente necessitate concurrere; quibus dicebat: Tametsi libenter ad me veniatis, nolo delectet vos vel media hora apud me hærere, sed potius orationi tempus impertiri ac Passionem Christi cum gemitibus & lacrymis meditari, & ipsa vos seruabit, eritque optima & perfectissima vestra Magistra: sin iusta vos premit necessitas, volo me etiam dormientem excitetis, & graui vexatæ tentatione, hanc simpliciter atque aperte mihi narretis. Non inutiliter tempus teratis meque & vos impediatis; nec dicatis, vos præ verecundia non posse eam explicare, deinde paulisper taceatis, postea vnum verbum proferatis & post aliquod spatium aliud, cum hoc potius sit opus diaboli, quam Dei; sed vbicumque me offenditis, siue ambulantem siue subsistentem, in aurem mihi dicite: Talem habui cogitationem; hoc feci, peto pœnitentiam; receptoque a me responso, celeriter abite, & quod vobis dictum, facite; nec infantium more pedetentim reptate. Breuiter, nec curauit nec ostendit se esse Magistram, neque talis haberi diciue voluit. Sua humilitate & dulcissimis sermonibus omnium animos ad se traxit, & in Capitulis incredibile gaudium erat suaues eius exhortationes percipere. Monebat assidue, vt quælibet Sororum de altera bene loqueretur: semper eas ad sanctam humilitatem incitabat: prohibebat ne circa facta & negotia aliarum atque monasterij sese occuparent: cui enim sapit oratio, extra Deum nihil vnquam audire vel attendere libet. Debet quidem, sed & luberet mihi, aiebat, in omnibus, quæ ratione officij agenda, petere consilium non modo a discretioribus, sed cunctis etiam alijs. At quod ipsamet sine transgressione Regulæ perficere queo, [Cur non omnia cœnobij negotia cum Sororibus cōmunicarit.] perficio quemadmodum mihi dictat conscientia. Nam videor mihi obligata ad subleuandum gregem mihi commissum, & auertendam ab eo omnem inordinatam solicitudinem mentes perturbantem, quas oportet esse puras, simplices, sine vlla cura rerum & negotiorum temporalium; vt ad maiorem sponsi sui familiaritatem pertingere possint, qui solus vult amari, atque purum & integrū sibi famulatum impendi. Adeoque eam æstimabat insipientem, quæ aliorum defectus obseruaret, inquireret atque dijudicaret: asserens se multos annos in Ordine exegisse, nec vllum aduersus Sorores iudicium admisisse, eo quod nobis sæpe defectibus plena videatur paucisque donis prædita, quæ in gratia Dei est, & fortassis Diuinæ Majestati acceptior, quam quæ extrinsecus speciem præsefert probitatis.

CAP. VIII

[122] Ex prædictis virtutibus egregie in Catharina relucentibus profluxit, [Obedientiæ studiosissima,] vt & in ea, quæ Religionis forte vinculum est firmumque stabilimentum, id est, Obedientia, mire excelleret. Frequenter magno affectu de eadem virtute disseruit, præferens eam omnibus alijs, firmiterque tenens nullam vitæ austeritatem, nec corporis macerationem, aut castigationem huic posse comparari. Proinde quando fuit magistra & Præfecta, hortabatur crebro Sorores, vt omnem adhiberent conatum illam assequendi: Nouitiasque rogabat, vt eidem sese penitus addicerent, quam iudicabat esse sacrificium, [eam omnibus præfert virtutibus:] quod Deus exigit & exspectat a nobis, quodque orationi, contemplationi & dulcedini spirituali sit anteponendum: falli autem eos, qui se ad seruitium Dei conferunt, atque hoc in suauitate spiritus positum arbitrantur; Deo suos fideles famulos non ad hanc suauitatem, sed ad Crucis baiulationem & sui imitationem vocante. Vnde monebat eas, quæ orationi incumbunt & varias inde consolationes ac gustus referunt, admodum cautæ essent ac, prudentes, cum affligi & cruciari longe præstantius sit. Hinc multos viros ac fæminas seruire Deo, atque ingentes gustus internos percipere, nec tamen gratiam habere patrandi miracula, vel cognoscendi aliorum secreta, aut præuidendi ac prædicendi futura; quæ conferatur ijs, qui in statu veræ ac humilis obedientiæ acerbas cruces perferunt. Idcirco commemorabat S. Franciscum dicere solitum, magis sibi placere Fratrem, qui tentationes sustinuisset, quam qui consolationes ac dulcedines percepisset. Ad omnia obedientiæ opera descendit tamquam Nouitia, [prompta ad omnia.] nec minimum quid absque Matris permissu sibi elaborauit. Si quando aliquid fecisset non prius petita facultate, eo quod Matrem non inuenisset, quam primum poterat illā adire, hoc ipsum tam reuerenter indicabat, vt spectatu iucūdum esset. Personam vere obedientem atq; ex animo subiectā censuit beatam: cum incedens pedibus aliorū, etiamsi onera portet, nō tamē sentiat; cum signū quoque sit bonæ conscientiæ, quæ est thesaurus animæ, semper & debite obedire. Quæ sic faciet, erit perpetuo serenissima & vbique læta atque secura: appellatur enim obedientia propter suam dignitatem paradisus, deliciarum arca, gaudium Angelorum; cantabatque: Accipite, accipite Calicem sanctæ obedientiæ: nam multo leuius est iugum eius, postquam Filius Dei se propter illam permisit crucifigi. Quæ, inquit, est anima, quæ considerans quod Christus pro nobis passus, tam male tractari & adeo abiectis hominibus se subdere dignatus sit, quæ prompte atque alacriter obedientiæ non occurrat: cuius vel vna scintilla gustata animam obedientis incredibili perfundit lætitia? Quocumque die nihil ex obedientia ei erat demandatum, ingentem se thesaurum amisisse putabat. Cum aliquando graui morbo laboraret, Mater ei postulanti gratiam fecit Matutinas & alias Horarias preces extra Chorum persoluendi. Et postridie eadem illi gratia facta est ad dies aliquot, infra quos acerrimos dolores & febrim perpessa, [Ex obedientia absens ab Officio,] atque afflictiore quam vmquam alias valetudine vsa est, ideoque impossibile rata interesse choro, sine scrupulo emansit, quamquam ad omnia capitula & pulsus campanæ se præsentaret. Tandem quodam die Mater in Capitulo coram omnibus dixit: Soror Catharina, miror, quod te absentes a diuino Officio; & quamuis aliquando permiserim; vellem tamen te interesse Matutinis; si autem non posses, caussam indicare, sicut ceteras. Respondit Catharina humiliter, Mea culpa, deinceps vestræ parebo voluntati; [ideoq; obiurgata:] lapsa sum, peto satisfactionem. E Capitulo egressam Sorores simplicem nuncuparunt, quod febrim & alios morbos, quibus afflictabatur, non allegasset; quibus respondit: Sorores, vos doletis de meo bono. Non intelligitis Spiritum sanctum loqui per os Matris nostræ? Aduerto eam velle, vt diuinis laudibus, quæ in choro decantantur, intersim: quod præstabo. Spero virtutem obedientiæ & dulcedinem, quæ in diuino Officio gustatur, vires mihi subministraturam: nec iam primum fiet, cum antehac aliquoties in choro tam acri febri vexata interfuerim Officio, vt me morituram putarem. Verum sciatis me supra modum desiderare, vt mihi in choro psallenti amore Christi & obedientiæ mori liceret, atque hoc me singularis beneficij loco deputare.

[123] Mirum, quam placide ac religiose obiurgationes susciperit: [reprehensionem suscipit religiosissime.] inclinabat caput vsque ad terram talibus gestibus, acsi iudicio Diuino assisteret; arguebatur & puniebatur semper quemadmodum vltima. Fere in omnibus visitationibus accusabatur, aut quod esset sensualis, aut quod se ingereret negotijs alienis: & hoc propterea, quod præ commiseratione quasi tabesceret, videns Sorores infirmas non posse assequi quod desiderabant, etiamsi humiliter ac suauiter pro ipsis intercederet: sed & pro præmio caritatis suæ non raro duras reprehensiones ac pœnitentias recipiebat. Ipsa vero hilariter caput humi depressum eleuans, sic affecta erat talesque gestus exhibebat, acsi coronam capiti impositam gestaret, caueretque ne decideret. In omnibus sui obiurgationibus eumdem seruabat modum: [& sensus sui repugnantiam castigat,] sentiens autem quandoque partem inferiorem reluctantem, statim se humiliabat dicens: O sacce fœtoribus plene, non erubescis? Non aduertis modo te necdum veram Dei ancillam? Interrogata quare hoc diceret, flens respondit: Sum supra modum superba, quia reprehensio Matris meæ non fuit mihi grata: cumque caro mea renitatur, doleo me non esse veram Christi famulam: talis enim perinde dolet & irascitur in rebus aduersis ac sui depressione atque in laudibus & solatijs humanis. Vnde semper se vincens conueniebat Abbatissam, flexisque genibus cum humilitate & lacrymis culpam suam agnoscens, petebat pœnitentiam. Sæpe obiurgata & punita fuit nullo admisso defectu; sed Dominus Deus hoc permisit ad maiorem ipsius remunerationem; & ad exemplum superborū, qui multis commissis defectibus nolunt puniri, ac contra prælatos suos murmurant. Ipsa quoties murmurationem contra Superiores audiuit, contradixit: Væ, [ac murmurantibus contradicit.] inquiens, illi animæ, quæ non reuerenter ac pie sentit de suis Prælatis! non exspectet a Deo vllam consolationem. Numquam ego taxaui meos Prælatos & Confessarios, & licet mihi viderentur non præstare suum officium, tamen iudicium reliqui Deo. Omnes vtriusque sexus religiosos in summo habebat honore, asserens nullum penitus ex seruis Dei sumendum scandalum; & quamlibet appareat in eis aliquis defectus, impendendam illis compassionem, ac dicendum: Si ille hoc laborat defectu, ego alio. Idcirco monebat, Sorores omnes patienter tolerandas, cum magna sit cæcitas ab omnibus eamdem siue corporis siue animi constitutionem requirere, ac frequenter offendi Spiritum sanctum, si secus fiat. Ad hunc scopum allegabat, quod ait Apostolus, Alter alterius onera portate, & sic adimplebitis legem Christi, Aiebat etiam nullam linguam exprimere atque extollere satis posse pacem animæ candidæ, [Omnia in benignio rem partem interpretans,] omnia in meliorem partem interpretantis, nec murmurantis, neque iudicantis: & quamuis non omnino nulli in eam maris fluctus insurgant, minimum tamen voluntas eius pacata est, seu cum dulci voluntate Dei, cui omne committit iudicium, vnita, nec aliorum actus discutit. Huic tempestas affert tranquillitatem, quoniam neque de se neque de alijs solicita est, sed suo famulatur creatori tam in bello quam in pace; nec magis curat bellum quam pacem, & e diuerso; nam lumine fidei perspicit & cognoscit ab eadem Diuina prouidentia procedere vtrumque. Quandoquidem non iudicabat intentionem aut voluntatem aliorum, numquam ratione proximi fuit scandalizata, sed in sola Dei voluntate adquiescebat: & ita numquam de Prælatis murmurabat, neque propter sui obiurgationem, neque prætextu compassionis aut alterius boni. Hoc nomine dicebat ad Sorores; Solus Deus omni caret defectu, & quælibet debet se peiorem æstimare ceteris: ego omnibus vilior sum: semper nobis bonum potius quam malum præsumendum: [non patitur murmurationes.] neque excusatio hæc prætendenda, quod cogitationes non sint in nostra potestate: nam etsi ita sit, oportet tamen continere voluntatem ne consentiat;& linguam, ne malum proferat, nec est creatura rationalis, quæ hoc præstare non possit: voluntas namque ita fortis est, vt neque diabolus, neq; vlla creatura eam vincere queat, aut cogere vt peccet & a caritate Christi excidat. Possunt incidere cogitationes nobis vel inuitis, & hoc non est peccatum; sed propria sponte illas retinere, id constituit peccatum. Hinc aiebat; Non sit in vobis, Sorores, deliberata mala voluntas, nec prodeat ex ore vestro verbum cōtra vestros Prælatos vel Sorores; statim enim per peccatum mortiferum separabimini a caritate Christi; &, si vultis saluari, bene sentiat vnaquæque de altera. Ego vos omnes maxime reuereor & amo, reputans quamlibet vestrum imaginem Domini mei; sed longe amplius Matrem nostram, persuasum habens eiusdem custodiam duobus Angelis esse commissam: nec possum ferre, vt minima cogitatio aduersus eam admittatur, a qua quidquid mihi & alijs infertur, credo pure ac sancte inferri, & quando me mortificat, magnum sibi meritum parat, cum tota infecta & vitiosa sim. Parum est capite demisso & vili habitu incedere, sed qualis sit famula Dei in contumelijs elucet, atque vera humilitas est sustinere iniurias.

[124] Nihil omnino temporis Catharina sine fructu transmittebat, [Semper vtiliter occupata,] sed perpetuo sese vtilissime occupabat. Perpendebat breuitatem temporis, quod adeo est pretiosum, vt quamdiu durat, æternam beatitudinem possimus mereri, eo autem præterlapso, nihil deinceps operari. Numquam cernebatur otiosa, sed semper erat sancte atque salutariter occupata; ideoq; dicebat: Quam magna est cæcitas hominum, qui nihili faciunt id, quod nobis summi ac pretiosissimi thesauri loco donatū est? Nos vero tam stolidi sumus, vt non consideremus quid ab eo dependeat, nimirum salus & damnatio nostra. Ergo nec festis nec profestis diebus in otio considebat: & quia subtili erat ingenio, industrie & excellenter quidquid volebat elaborabat. Magnam adhibuit diligentiam in Breuiario suo coloribus exornando; rata omnino sic faciendum, atque ingenti reuerentia ac solennitate id contingendum, propter verba quæ ad laudem Dei ex illo recitantur. [dum scribit Breuiariū, vbertim lacrymatur.] Tempus volebat ad lucrum & profectum animæ expendi. Scripsit propria manu Breuiarium rebus sacris & spiritualibus penitus refertum, cum lacrymis potius quam cum delectatione: crebroq; ei erat subtrahendum, ne abundantia lacrymarum ex oculis manantiū illud fœdaret ac corrumperet. Accidit hoc, quod mens eius tota esset in Deum intenta & defixa sub oratione, lectione, diuino Officio, sub laboribus manualibus & seruitijs, omnibusque alijs in rebus, atque ex habitu iam contracto perspicere licebat internum ipsius exercitium; vnde & fletus ille inter scribendum oriebatur, opusque erat leniter calamum & chartam manibus eius eripere; ipsa vero ceu extra se posita lacrymas vberrimas fundebat. Post aliquod spatium, surgens brachijs in modum Crucis extensis, hæc duo verba proferebat, Pater noster, quæ sæpe suauiter repetebat ita tracte, vt interim nullo negotio quinque orationes Dominicæ recitari possent: tum denuo incipiebat scribere, & ornare suum Breuiarium, quod tamquam res sacra hodieque asseruatur a Sanctimonialibus Corporis Christi Bononiæ, proprijs manibus Catharinæ passim miniatum, pulchras figuras & imagines Christi ac sanctissimæ Matris eius diuersis depictas coloribus continens.

CAP. IX

Composuit etiam ad tempus fructuose traducendum varios, admodum deuotos rhythmos, [Deuotio eius erga passionem Christi.] vel laudem aliquam aut cantelenam amatoriam de Domino ac sponso suo. Passionem Domini nostri Iesu Christi habuit semper cordi insculptam, quæ numquam etiam ex ore eius recessit frequenter dicentis: O amantissima passio! o mi Domine Iesu Christe, quam acerbe corpus tuum tenerrimum pro me totoque humano genere fuit excruciatum! o oculi mei, cur non effunditis flumina lacrymarum pro miseris peccatoribus, qui non recordantur mei summi boni; Dei pro nobis flagellati? Breuiter tota vita & studium eius versabatur circa Passionem Filij Dei, atque in hac ita erat exercitata, vt nullum temporis momentum sine ipsa potuerit transigere. Vnde conferens se ad corporalia domus exercitia, vultus hilaritate internam lætitiam demonstrabat, inter eumdem dicens: Vita mea Christus meus, vel Pater noster, modo prædicto. Sic faciebat eundo ad aliquas genu-flexiones. In Capitulo vel alibi sedens, meditationem instituebat de membris Christi, animo pertractans, quantum in vnoquoque particulatim passus fuisset, & ad singula orationem Dominicam recitans, sed tam circumspecte, vt quid ageret, neque ipsa ostenderet neque aliæ aduerterent. Omnem virum secularem abhorruit, & huiusce memoriam auersata est: multo magis improbauit indiscretam ac imprudentem familiaritatem cum proprio Cōfessario. Censebat confessionem oportere esse simplicem, verecundiæ & timoris plenam, veluti coram Christo nos examinaturo fieret, acceptaque satisfactione & benedictione recedendum, tametsi Confessarius haberetur Sanctus. Semper cum lacrymis visa est adire Confessarium, & ab eo abscedere, quamquam certo crederetur graui culpa vacare: imo persuasum habebatur eam numquam se letali peccato obstrinxisse. Tanta quoque fuit puritas & munditia corporis & animæ eius, vt oblata occasione fassa sit, se neque sanam neque infirmam corpus suum vmquam nudum conspexisse.

[125] Tametsi Catharina iam dictis virtutibus prædita, excellentibus donis a Deo exornata, [Catharinæ spiritualia arma;] ipsique vnita esset, atque altos amoris & perfectionis gradus conscendisset; non tamen insidias & tentationes hostis tartarei formidare, artesque ac modos sese defendendi excogitare intermisit. Primum armorum genus, quo ad eum repellendum vtebatur, [discreta diligentia,] erat diligentia seu solicitudo bene agendi discreta, quæ discretio, teste S. Antonio, condit & perficit omnes virtutes tam Theologicas quam morales. Secundum erat, [diffidentia de se ipsa,] Diffidentia de se ipsa, firmiter credendo se ex se absque ope diuina nihil boni posse præstare; sed & humano sibi auxilio opus esse; quod ei, qui præest alijs, præcipue aiebat necessarium. Sæpe etiam referebat quemdam Religiosum Prælatum affirmasse, quod quando aliquid ad suū officium & administrationem cœnobij pertinens a Regula non decisum, suo arbitratu perfecisset, Deus permiserit ex eo frequenter molestiam, turbationem ac tribulationem emergere: e contrario, quod cum consilio & approbatione maioris partis suorum subditorum egisset, semper bene cesserit atque consolationem inde perceperit. [fiducia in Deum,] Tertium, Confidentia in Deo, tantoque maior, quanto grauior erat pressura & tribulatio; cuiusmodi exemplum reliquit Filius Dei, qui immensis doloribus amarissimæ mortis conflictatus, clamauit: Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti me? [Ps. 20, 12] Et quamquam tum in suprema perfectione ob exactissime impletam Æterni Patris (cum quo perfecte vnitus erat) obedientiam maximo perfrueretur gaudio, nihilominus tamquam homo passibilis & mortalis in ista verba prorupit; famulis suis insinuans, vt quo magis pressi & afflicti fuerint, eo maiorem de Dei auxilio fiduciam concipiant; memores optatissimæ promissionis eius: Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum & glorificabo eum. [Ps. 90, 15] Quidni ergo crescat in nobis desiderium tribulationis, certis de tam dulci ac fideli socio, qui adeo liberaliter pollicetur se fidelibus suis in aduersitatibus adfuturum? Quartum, [Memoria passionis Christi,] memoria passionis & mortis Agni immaculati, Iesv Christi, cum assidua imaginatione castissimæ & virgineæ Humanitatis eius, quam Catharina nominabat remedium, refugium, speculum, scutum, manna, scalam, fontem, mare, suauissimam oliuam, nutricem, matrem ac sponsam animæ nostræ; & sine hoc armorum genere (quod omnia alia excellit) iudicabat non posse nos victoriam reportare de inimicis nostris, [mortis propriæ,] atque vniuersa alia parum efficere. Quintum, memoria mortis propriæ, post quam nobis exactissima Deo reddenda ratio, non solum de malis admissis, sed etiam bonis per negligentiam omissis: proinde dicebat Apostolus, Dum tempus habemus, operemur bonum; quia nescimus diem neque horam, quando seuerissimus iudex nos auocet, cui oportebit nos reddere rationem de talento bonæ voluntatis nobis concesso, vt ad laudem ipsius & salutem animarum nostrarum atque proximorum ipsum expendamus. [Gal. 69, 10] Tamen ob hanc mortis considerationem aiebat non debere sic tractari animam & corpus, vti diabolus suggerit, quasi breui simus morituri & pauca nobiscum ablaturi, nisi dura pœnitentiæ opera faciamus: nam Spiritus malignus paullatim nos extollit, vt regulam veræ obedientiæ transgrediamur, quȩ citra omne dubium maius tribuit meritum, quam vlla quantumlibet aspera pœnitentia. Et hic diaboli dolus est valde subtilis: videns enim Religiosam admodum feruentem, nec valens a bonis operibus retrahere, impellit eam, vt indiscrete quid præter regulam communem attentet, vnde amissis armis sanctæ discretionis, non multo post fit debilis aut grauem contrahit morbum, cuius gratia cogitur intermittere studium orationis & virtutum exercitiū, atque ad spiritualia propter infirmitatem inepta, sibi ipsi pæne intolerabilis redditur; & ita subtrahit Deo honorem & cohabitantibus bonum exemplum. Sextum, Recordatio gloriæ & bonorum cælestium, [& gloriæ cælestis;] quæ strenue certanti & omnia vana oblectamenta præsentis vitæ deserenti sunt præparata: vt enim ait S. Hieronymus, impossibile est frui præsentibus & futuris bonis: & teste S. Francisco, maximum & excellentissimum donum, quod a Deo in hac vita obtineri potest, est, vt seruus Iesu Christi sciat & velit vincere se ipsum, abnegando propriam voluntatem: neque habere, sed nec optare vllam in hoc mundo delectationem & gaudium. Proinde hortabatur Catharina suas dilectissimas Sorores, vt constanter perseuerarent in bono, cuncta solius Dei Domini nostri amore perficerent, firmiter bona cælestia sperarent, frequenterq; cum B. Francisco canerent, Tantum est bonum quod exspecto, vt omnis afflictio mihi sit delectatio: quo tandem ad fruitionem gaudiorum cælestium & diuinarum consolationū pertingerent, & cum eodem sancto Patre dicerēt, Me exspectant iusti, donec retribuas mihi. [Ps. 141, 8] Septimum, [denique lectio sacra.] auctoritas sacræ Scripturæ ad imitandam prudentissimam Virginem S. Cæciliam, quæ absconditum semper Euangelium Christi gestabat in pectore. Et Christus ipse hoc armorum genere repulit a se diabolum in deserto, dicens: Scriptum est: Non in solo pane viuit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. [Matth. 4, 4.] Et propterea continenter admonebat Sorores, vt ex quotidianis lectionibus, quæ in choro & mensa leguntur, fructum caperent, cogitarentque Euangelia & Epistolas, quæ quotidie recitantur sub sacrificio Missæ, esse recentes litteras a cælesti Sponso sibi ingenti ac feruenti amore transmissas b.

[Annotata]

a Duos hosce, a Christophoro Mansueti (ex quo tamquam succinctiori verbotenus accepimus hæc de Beatæ virtutibus capita) cap. 7 præteritos, ex Grassetti cap. 5 transcripsimus.

b Hoc est compendium eius libelli, quem scripsit de septem armis spiritualibus, a Grassetto præteritum, ideoque ex Christophoro acceptum.

CAPVT XIII.
Sepultura B. Catharinæ, refossio corporis, & miracula primis a morte diebus patrata.

[126] [Refert oculata testis post sepulturam,] Talium tantarumque virtutum exercitio cum Deum glorificasset viuens inter mortales Catharina, non satis habuit Diuina maiestas inter immortales cælorum ciues eamdem glorificare in cælis; sed illustria eius merita multis ac miris modis voluit etiam manifestare in terris: quarum quidem mirabilium rerum principium, non est vnde possimus accipere certius, quam a nominata sæpius Dei famula, Illuminata Bembi, prout ea propria manu descripsit ipsas, quæ postea Abbatissa exstitit memorati cœnobij & morti Catharinæ, ac rebus, quæ nouemdecim diebus eamdem consequentibus euenere, interfuit, in hunc modum. Vnaquæque Sororum ex deuotione pioque affectu aliquid ex ijs, quibus Catharina in vita vsa fuerat, sibi vendicauit, nempe tunicas, pallium, velum, chordam: feruenter de ipsius sancta vita & cōuersatione loquebātur & accēdebātur vehementius dū liber ab ipsamet compositus legeretur: adibant locū sepulturæ pars lacrymādi, pars legēdi, pars orādi caussa: gratus ac suauis odor e monumento prodibat, vbi nec herbæ, nec flores erant, sed nuda humus: [multas a morbo miraculose curatas] quotidie aliquæ locum frequentantes a diuersis infirmitatibus curabantur, continenter illum suauem odorem percipientes. Inter alias quædam grauiter laborans e renibus ob maximum onus leuatum ac portatum, cum humeros & renes sepulcro admoueret, seque benedictæ Matri suæ commendaret, putabat flammam ignis corripuisse locum affectum, qua se totam sensit interius accendi, dolorem vero mitigari; nec inde recessit donec se penitus comperit sanatam. Sorores & Matres discruciabantur, quod corpus illud vel ligneo saltem capulo non esset inclusum, quodque sub terra delitesceret, nec poterant pacato animo esse. Hoc Patri Confessario aperuerunt, qui, ceu vir prudens ac discretus, non dedit illis responsum. [instant pro corporis refossione Sorores:] Cum denuo hac de re cum ipso ageremus, interrogauit quidnam fieri vellemus? Respondimus, intendere nos tantummodo eam effodere & capulo ligneo imponere, suoque loco restituere; fidem illi facientes corpus nullum fœtorem exhalaturum, tam suaui odore ibidem se diffundente: recensentes quoque beneficia sanitatis tot nostris ægrotis, se non nisi monumento ad mouentibus, collata. His auditis atque consideratis, Pater obstupuit. Elapsis ab obitu eius octodecim diebus dum ei in monasterio existenti molestæ essemus, Facta, inquit, oratione resoluam me, sicut Diuina clementia mihi inspirabit, sed non est dubium quin putrida & corrupta sit; & si Dominus suggesserit, vt fiat quod flagitatis, hoc obseruetis, si in effodienda humo senseritis fœtorem, non contingatis neque moueatis illam, sed iterum operite sicut antea; si vero nullus fœtor exstiterit, imponite capulo, rursusque terræ infodite.

[127] Obtenta facultate statim curauimus fieri sarcophagum, erat autem dies Sabbati. Vesperi, tametsi aër esset turbatus atque ingens pluuia decideret, [impetratur ad eam cæli obscuri claritas.] statuimus rem aggredi. Omnes Matres & Sorores contulerant se ad dormitorium, quatuor vacabant orationi, precantes Deū vt demonstraret, an sua Diuina voluntas esset ad effectum perduci, quod meditabamur. At pluuia erat tam copiosa ventique ita sæui, vt viderentur cæli disrupti. Omnes nos quatuor flexis genibus ac cum lacrymis preces fundebamus, & pluuia paullatim cœpit intermitti, tum forte fuit sesquihora noctis, Nosterque Reuerendus Pater Confessarius etiam orationi intentus erat, quando pluuijs ac ventis cessantibus tranquillitas redijt. Verum adhuc caligo & tenebræ densæ erant, nec luna nec stellis apparentibus. Surgens quædam e quatuor ab oratione ingressa est cœmeterium, & genua flectens suspexit in cælum, atque ex intimo corde dixit: Pater æterne, omnipotens Deus, omnia tibi possibilia sunt, precor te per pretiosum sanguinem Filij tui pro humano genere fusum, præsta nobis hanc gratiam, vt signo aliquo cognoscamus, velle te corpus hoc exhumari. Et eleuato brachio versus cælum expressit Crucem dicens, Præcipio tibi loco Dei, vt clarum & lucidum fias, si ipse conatibus nostris faueat. Continuo prodiderunt se luna & stellæ, factusque est aër serenus; supra solum sepulcrum apparuerunt stellæ, ex his quædam radios suos ad ipsum vsque protendit, quod admiratione ac lætitia magna nos repleuit. Hinc voluntatem Dei intelligentes corpus exhumauimus. Faciem detegentes, inuenimus totam quassatam & deformem, [Exhumatur facie quassata.] eo quod asser corpori illisus eam compressisset, sed & inter fodiendum tres sorores sarculis illam aliquantulum læserant. Postquam venerabilis Mater esset effossa, vt capulo imponeretur, atque eodem loco reponeretur, quasi per miraculum fuimus coactæ ad collocandam eam sub porticum, vbi paullatim tam facies, quam nasus, qui erat compressus, pristinam formam per se receperunt. Corpus suauissimum odorem exhalabat: & ipsa erat candida, pulcra, tota carnosa acsi viueret, vngues omnis nigredinis expertes. Sorores more consueto ad preces Matutinas vocatæ, inuento ibi sacro corpore obstupuerunt, idque attrectantes atque exosculantes præ nimia deuotione fleuerunt attonitæ ac velut extra se positæ; dum naribus tantā odoris fragrantiam haurirent. Vltimo signo ad Matutinas preces dato, adierunt Sorores ecclesiam, aliquæ apud corpus Catharinæ manserunt, [Imponitur sarcophago,] imponentes illud sarcophago. Quædam quæ viderat tam deformem, quando fuit extracta & animo a se abierat propter obiectum illi reprȩsentatum ac menti impressum, vixque ad se redierat, instabat, vt quamprimum capulo impositum, iterum in fossam, vnde fuerat eruta, [portatur ad ecclesiam.] demitteretur: at quæ capulum de terra leuarunt, vi adactæ verterunt se ac petierunt ecclesiam; atque ante sanctissimum Sacramentum, vbi omnes erant Sorores, deposuerunt. Tum manifeste visus est vultus eius bis terue nouum edere iubilum, sparso simul e corpore suauissimo odore. Probabile est, Deum voluisse talia & tam mirabilia in hac sua famula operari propter exemplum, quod ipsa reliquerat: quippe solita adire templum, seque totam coram illo, ceu coram ipsomet Domino cæli & terrȩ, prosternere, vix valens satiari reuerentia, quam eidem exhibebat. Conspicatæ hoc cunctæ Sorores cœperunt clamare: odore interim per totum monasterium atq; templum diffuso, qui & manibus contingentium eam adhærebat, nec explicari poterat, quidnam esset.

CAP. II

[128] Facto signo ad inchoandas Matutinas, chorum omnes sunt ingressæ, tantoque spiritus feruore easdem recitarunt, vt mirum dictu sit. Odor qui percipiebatur non erat continuus, sed tanto temporis spatio sese intermittebat, quanto semel atque iterum diceretur oratio Dominica. Nunc videbatur redolere moschum, nunc violas, nunc cariophylla, nunc aromata tam pretiosa, quam possent vsquam reperiri, atqui incertum erat, quid esset. Sacrum corpus vsquequaque sanguine fuit respersum, præsertim caput, guttur, crura, pedes, ab affere compressa: cumque tota esset candida, cœpit mutare colorem & rubere atque ex omnibus partibus sudorem supra modum odoriferum emittere. Dum instar prunæ ardentis erat rubicunda, fiebat pallida & sudabat liquorem pretiosissimum, [Sudat liquorem pretiosum.] qui interdum apparebat mera aqua, nonnumquam ex sanguine & aqua mixtus. Nos hæc videntes ac stupentes, accersiuimus nostrum Patrem Confessarium. Re in vrbe Bononiensi vulgata, venit Pater Cōfessarius cum Magistro Ioanne Marcanoua Medico excellentissimo, qui contemplati sunt corpus ac sæpius contrectarunt. Venerunt etiam cum facultate Legati Bononiensis Vicarius Episcopi, multi Religiosi, Equites, Medici, alijque viri spectati, ac tales, qui possent de ijs, quæ mirabiliter fiebant, iudicare; & Cardinalis Legatus misit quemdam e suis, qui linteum a, quo facies Beatæ tecta erat, eodem liquore imbutum sibi afferret, quod & retinuit. Omnia sacro corpori admota suaui odore replebantur. [Diebus 7 offertur spectanda populo.] Placuit Legato id totos septem dies a populo Bononiensi eo confluente spectari: quod per fenestellam, vbi Sorores sacram. Communionem accipiunt, ostensum. Cuncti viderunt illud decorum & rubicundum, post breue spatium diuersas mutationes recipere. Vicarius Episcopi, vir spectabilis & prudens, elegantem ad nos sermonem habuit de benedicta Matre nostra, statumque eius & nostrum laudibus extulit. Multa præclara & deuota in medium adduxit, inter cetera, se trecenta & amplius corpora sacra conspexisse, nullum tamen hoc pulcrius; vnde eam inter beatiores atque insigniores cælestis Paradisi incolas numerans, nos monuit vt in magno pretio hunc pretiosum thesaurum haberemus. [Reconditur in monumento,] Curauit postea Episcopus parari monumentum instar altaris, atque in eo duos sarcophagos, vbi & solenniter fuit recondita præsente Fratre Baptista Mutinensi, nostro Reuerendo Patre Confessario, cum suo socio & alijs spectatis viris, inter quos fuit D. Ioannes Marcanoua prædictus Medicus, D. Baptista Mazoli nobilis primarius & Baptista Mezauacha: qui cum hymnis & canticis imposuerunt eam monumento, præsentibus omnibus nobis quod duabus clauibus occluserunt, alteram Patre Cōfessario retinente, altera nobis tradita. In Parasceue, impetrata facultate, iuimus spectatum eam, leuantesq; fericam tunicam, quam ipsi fieri curauerant, inuenimus totam prædicto sudore madentem, qui dum exsiccaretur, suauissimum spirabat odorem. [fluit sanguine.] Quadam Sorore parum de cute pedum abstrahente, vbi asser ligneus eam quassarat, continuo sanguis effluxit. Eadem nocte videbantur oculi eius adeo depressi, vt nullum ipsorum vestigium reliquum foret; cum tamen in monumento collocata integros haberet atque ita compositos acsi dormiret. Hoc viso admodum fuimus contristatæ, clausimus sarcophagum & discessimus habentes penes nos claues. In nocte Paschæ iterum eam visere constituimus; recluso sarcophago reperimus alterum oculum pulcrum cum pupilla aliquantum aperta: post modicum spatium vidimus etiam alterum paullatim aperiri, & ita mane eiusdem festi tam formosa erat, vt videretur ex se radios emittere: rubebat sicut rosa, vtrumque habens oculum cum aspectu amabilissimo. [Cernitur formosa & rubicunda.] Sequenti feria secunda visa fuit a primarijs Prædicatoribus & ciuibus, qui præ stupore vix animo constitere, abeuntesque mirabilia de ipsa retulere. Sed & tribus circiter mensibus ab obitu profluxit semel atque iterum e naribus eius scutella sanguinis. Modo omni ex parte integra est sine vllo defectu membrorum, nobisque pauperculis magnum solatium præstat contueri sacrum hoc corpus, ac cernere nos non penitus sancta eius præsentia orbatas.

CAP. III

[129] [Sacer liquor in populum distribuitur.] Hactenus sanctimonialis prædicta: quibus hæc pauca adiungi possunt, primo eiusdem Cardinalis Legati Angeli de Capranica hortatu cœpisse monachas primo inspecti corporis sacri die distribuere miraculosum illum liquorem, qui ex hoc sanitatum fonte scaturierat: cumque, licet copiosus fluxisset, tanta tamen populi deuoti auiditate exceptum fuisse, vt Sorores ægre potuerint conseruare ampullam vnam, eodem impletam: cuius pars aliqua est ea, quæ ad nostra vsque tempora seruatur ab huius cœnobij Matribus in Reliquiario deaurato, in monumentum perpetuum rei tam memorabilis. Alterum hoc loco attexendum est, quod post dies illos septem, quibus venerationi publicæ expositum sacrum corpus fuit, ad monasterium prædictum accesserit Dominus Alexander Longari, [formatur processus circa hæc miracula] Bononiensis Diœcesis Vicarius, pro Illustrissimo Cardinali Philippo Calandrino Episcopo tunc absente: qui cum diligenter inspexisset ipsoque manuum tactu explorasset veritatem incorrupti corporis, ac plene de omnibus, quæ circa illud acciderant, fuisset informatus, vt erat probe excultus litteris, stylique Romanæ curiæ peritissimus, exactissimo examine præmisso, singula quæq; certificanda curauit, quo maturius solidiusque in re tanti momenti procederetur. Atque hic ille est, qui primus de Beatæ Matris laudibus dixit ad filias pie pariter atque facunde. Quæ autem ille comperit mirabilia, vulgata per vrbem, nouoque concursu populi celebrata sunt: sparsa quoque per Italiam fama tantarum rerum etiam vicinos commouit populos, veniebantque turmatim per illos quibus corpus spectandum prostitit septem dies, etiam longius dissiti; sic vt viæ ad vrbem Bononiensem ducentes, quantum iactus est lapidis ad ipsas vsque portas, innumera hominum multitudine replerentur; quæ vt commodius ordinatiusque introiret, & nihil ageret perturbate, dimisit Legatus militum turmam, per quos aduentantium quieti consuleretur.

[130] Erat temporibus ijs Bononiæ vndecim annorum puella, [vndennis puella arctius custodita,] ex Illustrissima Poggiorum familia, Leonora nomine, quæ cum multa audiuisset de prodigijs sancti corporis, totiusque ciuitatis ad monasterium concursu illius conspiciendi atque honorandi gratia, incredibili cœpit æstuare desiderio eodem se conferendi. Verum id impossibile omnino erat ei, quæ pro more nobilium istius gentis, tam seuera seruabatur custodia, vt numquam omnino prodiret domo, nisi Dominicis festisque diebus Sacri audiendi causa, idque ad vicinum dumtaxat sacellum: vnde redire confestim compellebatur ad conclauia sua, quæ in remotissima supremaque paternarum ædium parte habebat, vsibus assignata suis, obseratis insuper ostijs, quoties vel ad suas deuotiones mater, vel ad consanguineas visendas abibat a domo. Ea sola forte inibi quodam die relicta, dum faciem fenestræ applicat, vnde in vicinum impluuium despectus erat, audit ibidem lotrices aliquot, lineæ vesti lauandæ accersitas, sermonem miscere de oblata sibi commoditate eundi ad monasterium Corporis Domini, quando heri & domo aberāt & abfuturi ad horas aliquot credebātur.

[131] [sacri corporis videndi desiderio] His auditis, instare vehementibus precibus puella, vt vna duceretur, veneratura etiam ipsa prodigiosum corpus, eique se coram commendatura: negare ad hæc ancillarum vna, prudens fæmina, aut vllo pacto conuenire ipsam parentibus inscijs domo egredi, aut sibi expedire auxilium eam in rem præbere, ex qua grauia secutura esse constabat scandala, si matri innotesceret eiusmodi aliquid, & sibi præsens damnum emergeret talis familiȩ ministerio arcendis. Adhæc impossibilem omnino descensum esse ex eo loco; cuius ostia omnia ad scalas ducentia obseratasciebat: nec haberi aut aliunde adferri posse mobiles scalas tā altas, vt vsui esse possint ad tale fastigium cōtingendū. Nihilominus reponit illa, adiuuate me, atque vobiscum ducite: mihi enim præsagit animus haudquaquam euentura quæ auguramini mala, citiusque nos domum redituras, quam aliquis parentum adueniat: aderit Dei prouidentia nullius malæ rei, sed optimæ, caussa domo egressis, efficietque, vt clam omnibus habeatur quod agimus. Quod igitur, inquiunt famulæ, bene vertat; veni, si potes: habes nos promptas ad comitatum.

[132] Non fuit pluribus opus puellæ: ad lectos accurrit, lodicesque quotquot potuit inuenire innodans, [ex alio se dimittit illæsa.] longum ex ijs funem sibi conficit, quem ex vna parte adstringit lecticȩ propinquiori ad fenestram, per eamdemque dimittit partem alteram, & se pariter post eam; velocitate tanta, vt attonitæ famulæ obstupescerent: cum quibus deinde, quam celerrime potuit, perrexit ad monasterium; vbi non parum laboris fuit, vt in ea populi sese prementis turba ad fenestellam penetrarent, per quam conspiciendum erat sacrum depositum. Penetrauit tamen aliquo vsque, donec defixo in eam obtutu respiciens Beata, velut si viueret, manu signum dedit vt accederet propius, prodigiosa atque astantibus intellecta voce dicens: Leonora Poggi, veni porro. Facta illico ad hoc imperium via puellæ est ab attonito populo, & quo res euaderet suspēsis animis præstolante. Vt autem ad fenestellam propius adstitit: Leonora, inquit iterata vox, esto parata; volo enim vt Sanctimonialis fias, sisq; mea carissima, [ei Catharina mortua loquitur,] & tempore congruo curam habeas huius corporis mei. Quibus auditis, prostrauit in genua sese felicissima adolescētula, & alacri animo amplexa oblatam sibi gratiam, executuram se promisit quæcumque imperarat. Audiere eadem quicumque adstabant, hærebantque rei obstupefacti miraculo, tantaque fuit admiratio illa, vt nemo quæreret, quæ vel vnde esset, aut de eo casu, nisi confuse admodum, referre posset aliquid: Deo prouidente, vt secretum seruaretur, quod occultum esse debebat, nec nisi post annos aliquot poterat reuelari.

[133] Rediere post hæc festinantes domum cum Leonora mulieres: sed quamuis dominæ reditum feliciter præuenisse se cernerent, non tamen minus anxiabantur, cum viderent frustra connitentem Leonoram, vt qua descenderat via, ascenderet. Dum dubitant, [& cubiculo suo miraculose eam restituit,] nec aliquid opportunum consultant, interno Spitus sancti motu acta puella sub ipsam fenestram in genua se coniicit, auxiliumque a beata Matre poposcit, cui sese iam lubens volensque dicarat: atque ecce subiro se reperit in cubiculo suo, ignara ipsa æque ac sociæ, quanam eo esset ratione delata. Tum lodices retrahit, lectos vt prius fuerant sternit, iterumque genuflexa oratione prolixiori Deo gratias agit, ac denuo famulam sese offert Catharinæ. Postremo agens de fenestra gratias ijs quoque, a quibus fuerat deducta, mulieribus, easdem precatur, rem vt omnem secretam habeant, donec eius reuelandæ tempus adesset: quod illæ sane præstitere fideliter; diuinam interim laudantes bonitatem, cuius beneficio factæ essent tantorum prodigiorum consciæ & spectatrices.

[134] Annis post hæc octo elapsis ignari parentes illius voti, quo se Deo obstrinxerat Leonora, [futurams post anno octo Monacham,] filiam despondent ciui eiusdem secum nobilitatis. Quod vbi resciuit ipsa, matri fratribusque negauit in ea se pacta consensuram, quæ præter Christum sponsum, nollet vllum, vtpote iam pridem eidem voto obstricta, nec non B. Catharinæ, vt in eius monasterio monasticam vitam sub S. Claræ Regula amplecteretur: tum rei gestæ seriem propalat vniuersam: interrogatæ famulæ eamdem confirmant, confirmant & alij, qui forte in templo præsentes se adfuisse recordabantur: nec ausi diuinæ voluntati tam manifestis prodigijs declaratæ repugnare consanguinei, exultantem atque lætantem Leonoram Matribus monasterij commendarunt, [& sui corporis custodem.] quæ baptismale nomen etiam in Ordine retinens, quo fuerat per Beatam compellata, feliciter perseuerauit in proposito, atque post annos aliquot electa est custos beati Corporis, quemadmodum ei prædictum fuerat; cumque in sacro illo collegio pie sancteque vixisset per annos b plures, ab hac vita ad feliciorem transijt anno millesimo quingentesimo vigesimo nono.

[Annotata]

a Italice che pigliasse la bauara dal volto, vt acciperet bauaā vultus, [Ritus velandi vultum sepeliendorum] vel a vultu: ex quo loquendi modo conijcicio in Italia (vbi Religiosorum Religiosarumq; corpora absque sarcophago terræ infodi mos est, detractis prius præter interiorem lineam omnibus vestibus, quibus sicut dum viuebant indui cadauera delata ad sepulturam consuetudo eiusdem regionis habet, cuiuscumque ætatis sexus aut conditionis defuncti sint) conijcio inquam, monialibus defunctis bauaram a mento versus pectus defluentem, tum cum terra inijcienda est, attrahi supra vultum: quemadmodum defunctis Sacerdotibus vidimus capitis, quem vocant, Amictum, retractum a collo supra faciem replicari: cuius loco laicis aut secularibus sudarium inijcitur vultui: refugit enim humanitatis sensus, defunctorum quamuis, nudam faciem ingesta opplere humo.

b Ab anno scilicet 1471 per annos circiter quinquaginta quinq;: quam ad annum vitæ septuagesimum quartum peruenisse ex eo habes, quod decimo nono anno ætatis expleto monasterium sit ingressa, vt patet ex præcedentibus.

CAPVT XIV.
B. Catharinæ corpus sepulcro exemptum collocatur sedens in tabernaculo, visitur a Reginis Neapolitanis: ad nouum sacellum transfertur.

CAP. IV.

[135] Porro, sepulta iam, vt supra diximus, B. Catharina, tanta illius fuit apud omnes reuerentia, vt, [Biennio absque Abbatissa permanent montales:] vt, quod alibi fortasse contigit nusquam, in hoc monasterio factum reperiamus; vbi non aliter quam si in viuis adhuc fuisset Beata, biennio integro manserunt Sorores absque Abbatissa, ac de noua substituenda ne cogitarunt quidem; sed quæcumque ab ea fuerant ordinata maxima cum accuratione obseruarunt omnes, tamquam si præsens assistens, quæ erant facienda singulis, ore suo imperasset. Biennio autem exacto, cum ad illius domus consuetam visitationem venisset Patrum Obseruantium Minister Prouincialis, ita quieta reperit & composita cuncta, vt nulla in re opus videretur nouæ Abbatissæ electione. Iuitis tamen de caussis decretum fuit, ne quid a communi Ordinis Regula diuersum cōmitteretur, vt ad electionem procederent Religiosæ: inter quas cum nulla esset, quæ B. Catharinæ auderet immediate succedere, necessarium habuit Prouincialis ex Ferrariensi monasterio idoneam accersere, & Bononiensi præficere Abbatissam. Verum his omissis, institutum de beato corpore sermonem pertexamus.

[136] [nigrorem in sepulcro trahens corpus] Annum illud iam integrum in eo, quem supra descripsimus, tumulo iacuerat: qui cum esset extemporali opera celeriter fabricatus, neque sufficienter exsiccata calce, qua lateres committebantur; ex humido illo conclusoque aëre nigrorem quemdam sanctum illud depositum, cetera integrum atque incorruptum, contrahere cœpit ijs in partibus, quæ discoopertæ, magis obnoxiæ erant aëris circumsistentis iniurijs. Adducta igitur in deliberationem res est, omninoque conclusum in aliam domus partem, siccam magis atque salubrem, transferendam esse Beatam: ne possidentium negligentia, dignas faceret, quibus talem thesaurum perire Deus pateretur. Ita venerabile pignus, sic vt erat extensum supra mensam, scalis breuiusculis, feretri vt formam sic & vsum habituris, imposuerunt; in eamque ipsam cellam seu cameram detulere, quam templo vicinam incolebat Sancta, [transfertur ad locum magis siccum;] cum in viuis degeret: vnde illud deinde deferebant in chorum, quoties opus erat peregrinis deuote accurrentibus illius spectaculum indulgeri, per fenestellam recipiendo sacræ Communioni destinatam. Tenuit per annos aliquot modus iste habendi monstrandique beati corporis, duobus sane ex capitibus molestissimus: cum laboris esset maximi, nec nisi a quatuor simul Sororibus subeundi, toties deferre atque referre Beatam, non sine periculo grauioris lapsus per scalas, parum accommodas eiusmodi translationi: & extensum in choro ante fenestellam corpus, plurimum occupabat loci, ad peragendas rite Officij Ecclesiastici cæremonias necessarij.

[137] His de caussis, nonnullis Religiosarum cogitatio incidit, commodius futurum, si ligneum fieret tabernaculum per modum sellæ, quatuor impositum rotulis, in omnem partem volubilibus; intra quā sessum componeretur Beata: [eiq; tabernaculum conficitur:] quod facile fieri posse persuadebat constans etiamnum sibi articulorum omnium flexibilitas, perinde ac recens extinctis consueuit: tale autem tabernaculum, sine magno incommodo nulloque impedimento admoueri posse ad fenestellam. Volebant insuper ita illud fabricari, vt ex omni parte aperiri, atque Beata sic considens vndique spectari, & cum ad sacrum epulum accubituræ Sorores essent, in aliud latus promoueri posset. Hoc consilium Matri Abbatissæ ceterisque Sororibus, vt propositum est, mire placuit vniuersis, & facile fuit a Patribus A Zoccolantibus eius exequendi facultatem obtinere. Ergo tabernaculo in hunc modum confecto, vna ex quatuor Sororibus illis, quibus demandata fuerat sacri pignoris cura, Magdalena, inquam, Rosa alibi nominata, diuinam super eo negotio consultura voluntatem ante Beatam sese prosternit in genua, eamque singulari cum spiritus feruore affatur in hæc verba: Mater sanctissima carissimaque, si diuina sic voluntas tulit vt sedeas deinceps ad eius honorem, qui tanta per te operatur & porro operaturus speratur mirabilia, augendum promouendumque in eo populo, qui tali cum frequentia tantaque pietate accurrit ad incorrupti corporis spectaculum; fac age, id nobis manifestum fiat, permittendo vt supra hanc sedem apte decenterque colloceris.

[138] [vtque in eo sedere velit,] Eo dicto accepere Corpus quatuor illæ monachæ, sedique admotum reclinare cum vellent, durum subito atque instar lapidis rigidum deprehendere, nec conatu vllo flexibile. Quid facerent, attonitæ ad eam nouitatem; & factarum in tabernaculum, quod vsui esse non posset, expensarum sera nunc etiam pœnitentia tristes? Sumpsit in arena consilium Mater Abbatissa, nequaquam super arenam fundatum; sed super ingentem fiduciam, quam Spiritus sanctus inspirabat: prostrataque in genua sic locuta est: Mater & Soror Catharina, in virtute Officij huius, quod in præsentiarum indigna exerceo, & in virtute illius sanctæ Obedientiæ, cuius vsque adeo amans fuisti dum viueres, & tam eximia verbis operibusque documenta reliquisti nobis filiabus atque discipulis tuis; mando iubeoque, vt in hanc te sedem collocari sinas, quam hunc in finem Sorores istæ aptandam curauere. Vix ea dixerat Soror Illuminata Bembi, [in virtutē obedientiæ præcipit Abbatissa.] deuotissima B. Catharinæ socia, tunc temporis toti monasterio præfecta, quando corpus istud, veluti ad suum paullatim rediret sensum, vltro subsedit, ac supra sedem constituit sese, tam gratiose venusteque in neutram partem inclinando erectum, tam firmiter etiam stabiliterque, vt viuentis hominis omnibus esse videretur.

CAP. V

[139] Hinc mixta admiratione lætitia omnium impleuit animos, neque poterant satiari bonæ illæ Virgines laudando Deo, qui nouo hoc prodigio Sanctam suam glorificabat. Atque exinde sic remanet ipsa per se consistens, nullisque vinculis sustentata, plenam seruat grauitatis ac maiestatis speciem. Eoque facto imminutus Sororibus labor est transferendi hac illac tanto molimine corporis, cui cum vnica posset deinceps sufficere, itum in suffragia est, electaque ad id munus Soror Leonora Poggi, quod ei tot annis antea fuit a Catharina promissum a. Cum porro fuerint infiniti, quos incorrupti corporis fama ad spectaculum, [multi magnates ad spectaculū veniunt.] virtutum æstimatio ad venerationem, miraculorum celebritas ad plenam fiduciæ inuocationem Bononiam traxit, non potuit eorum iniri numerus, aut ratio haberi dignitatis, quantumuis supra hominum vulgus eximiæ. Duarum tamen Regiarum personarum memoria, quæ suam hic pietatem testatam voluere, non potuit vel aliorum obscurari multitudine, vel scriptorum negligentia aboleri: quæ cum tam arcto inter se vinculo affinitatis coniunctæ fuerint, quantum inter socrum nurumque reperitur, nolui tractatione seiungere, quarum alias Bononiam aduentum nouennij intercapedo sat longa diremit.

[140] [Regina Neapolitana] Meminimus supra, cum de B. Catharinæ exhumatione agebamus, scripsisse nos, quomodo Cardinalis Legatus Capranica inter alia videre voluerit libellum, de septem armis a Beata compositum. Hic cum eius exemplar describendum curasset, copiam illius fecit Serenissimæ Isabellæ, vxori Ferdinandi Arragonij Regis Neapolitani. Perlegit illa cum singulari voluptate præclarum opusculum, & sublimem admirata virtutem, quæ in eo docetur, vehementer opinionem eam auxit, quam miraculorum per Italiam circumuolans fama in animum eius impresserat. Ergo cum ea tempora regno suo durissima experiretur, cui sexennio integro infestis animis armisque oppugnando vexandoque Franci incumbebant b, ad B. Catharinæ intercessionem confugiens, ei regnum, maritum, filios, totamque domum suam commendauit ardenti frequentique precatione. Placuit autem Diuinȩ bonitati exaudire preces religiosissimæ Reginæ, ad augendum famulæ suæ honorem: voluitque vt eo anno, qui tumultibus istis ac pene ipsi regno c in extremum adductum discrimen vltimus fuit, [restitutum sibi eius meritis regnum] prodigioso successu sopirentur turbæ: itaque rebus præter opinionem compositis, voti rea Isabella Bononiam festinauit, visura Dei famulam, & coram testificatura, quod eius vnius meritis deberet misericordiam, sibi suisque præstitam a clementissimo Numine.

[141] Annus agebatur humanæ salutis supra millesimum quadringentesimum sexagesimus quintus d, quando Bononiam appulit, ingressaque in monasterium, imposuit capiti coronam regiam, & recta ad patronam suam tetendit, ad eiusque prostrata pedes, votiua ex auro argentoque munera obtulit, interque ea detractam capiti suo coronam modo dictam, [testatur, oblata corona regia,] quam sacro vertici reuerenter imposuit: Scio, inquiens, sciamque dum viuam, Catharina Virgo beatissima, tuo munere regnum serenissimo coniugi meo mihique & filijs restitutum possidere me: reddo debitas pro munere grates ei, cui post Deum primas debeo hac in parte. Verum cum nos caduci dumtaxat & terreni regni potentes simus, tu vero regnum cæleste obtineas & numquam auferendum, tuo capiti potius quam meo, indignissimæ famulæ tuæ, corona isthæc conuenit, quam tibi deuotam vt accipias rogo, habeasque in perpetuum: meque in tuum patrocinium suscipe. Tum annulum pretiosissimo adamante instructum tollens e digito, [& annulo.] digitis Beatæ inseruit, addens: En veram fidelemque Christi Iesu sponsam, cui hoc titulo annulus congruit nuptialis. Hæc dixit, sacrisque cæremonijs finitis, cum regiæ munificentiæ testificationem egregiam eleëmosynæ nomine monasterio reliquisset, in suum regnum redijt, ibique intra paucos menses religiosissime vitam finiuit.

[142] Huius nurus, anno eiusdem seculi septuagesimo quarto hanc habuit visendi sacri corporis etiam ipsa occasionē e. Celebrata fuerant sponsalia inter Alphonsum Calabriæ Ducem, [eius nurus ad sponsum pergens] Primogenitum Ferdinandi Regis & Isabellæ prædictæ, atque Hippolytam Francisci Sforzæ, Ducis Mediolanensis filiam. Ea cum ad sponsum suum Neapolim pergeret, & Bononia transiens a Ioanne Bentiuolo & Gineura Sforza consanguineis suis magnifice exciperetur, recordata quid socrus sua eadem fecisset in vrbe, ita instanter petijt ad monasterium Corporis Christi deduci, quasi tota Bononia, tum vel maxime ipsius caussa culta exornataque, aliud haberet nihil, quod sibi gratum posset iucundumque exhibere. Quo ingressa, continuo prostrauit in genua sese coram Beata, [Ducalem coronam Beatæ offert.] prolixamque deuote admodum fudit orationem: postea erecta in pedes, ab vna pedissequarum Ducalem accepit coronam, magni splendoris ac pretij, eamque suis ipsa manibus capiti virgineo reuerenter imposuit, dicens: Tibi, o sponsa gloriosa Dominatoris vniuersorum, cui certissime credo datam in cælis coronam gloriæ, etiam hæc mea conuenit: mihi sufficit, si tua, quamuis indignissima, dicar famula: sed vt digna efficiar, tuis impetratum precibus ardentissime cupio: tuis, inquam, precibus, quas scio efficacissimas esse apud eum, qui te in hoc mundo gloriosam voluit & admirabilem reddere. Hæc & alia cum dixisset, mouit ad teneræ deuotionis lacrymas circumstantes omnes, suumque iter læta est prosecuta. Huic autem coronationi duplici originem suam debet corona illa, quȩ deinde fabricata, perpetuo remanet in capite Catharinæ.

CAP. VI

[143] In eo, quod supra descripsimus, tabernaculo annis aliquot remansit venerabile Corpus; [Custodi corporis Leonoræ apparens semel,] & quāuis non sine aliqua molestia Sororum partem chori notabilem occuparet, haud tamen cuiquam hoc graue visum est vnquam: sed magni solatij loco ducebant, habere coram oculis semper dignum illud Spiritus sancti per annos tam multos tabernaculum. Verum huic quoque incommodo modum ponere volens Beata, Leonoræ superius memoratæ, nocte quadam ante suum corpus oranti, apparuit, iussitque vt orta luce Abbatissam adiret, eique diceret, aptari se velle in formam sacelli cubiculum istud, quod sacristiæ, in qua ornamenta asseruantur, coniunctum, contiguum erat dextro ecclesiæ lateri versus aram principem, vbi Venerabilis Eucharistia seruabatur: quod cubiculum eo tempore Sororibus Conuersis extra conuentum manentibus seruiebat, & ab ipsis rotundis lignis quibusdam impletum fuerat. Istic iubebat vt perfosso muro fenestra aperiretur, cratibus ferreis munienda atque ex aduerso suum collocaretur corpus, alto in throno cunctis spectabile: simulque circumstantias alias particulares addens, exhibuit ideam sacelli imperati. Vbi dies affulsit, suspicata Leonora somnium aut diaboli illusionem fuisse, quod se vidisse atque audisse meminerat, quamuis ineffabili gaudio plenam se sentiret; continuit tamen ipsa se: satius rata nullum facere de ea re verbum, quam si omnino perfectam Deus vellet, facile nouo ac certiori signo suam voluntatem faceret innotescere.

[144] [iterum,] Rursum igitur sequenti nocte apparuit, mandata iterans & Leonoram inobedientiæ arguens, planeque asseruit hanc suam & Dei esse voluntatem; qui cum ad honorem suū vellet corpus istud incorruptum seruare, atque ad monasterij illius maximam vtilitatem, nolle se vt circa illud tantopere laborarent filiæ suæ dilectæ, sicut hactenus fecerant: iterumque exhibuit formam sacelli fabricandi, cum illo fornice tabulisque quales nunc videntur instar tabernaculi, circumambiente peristylio, & scabello altius elato, supra quod duobus inde gradibus sedes collocaretur. Tū de fenestra imperium renouauit, addens illius clauem seruādā penes Abbatissā, quæ tūc & deinceps futura esset. Hæsit ad hæc animi ambigua aliquādiu Leonora: tandem tamen etiam hac vice tacendum sibi esse decreuit, ne suæ fortassis simplicitati diabolus illudens victoriam obtineret. Quare tercia quoque nocte simili fuit apparitione opus, qua supercilio seueriori illam intuens Beata; [tertioq; Beata] Quanto, inquit, tempore in tua pertinax incredulitate manebis, Leonora? Fac illico quod meæ diuinȩque voluntatis esse præteritis noctibus indicaui. Non existimauit illa diutius morandum sibi esse, quin iussa iam tertio repetita compleret: sed Matrem adiens omnem ei visionem ex ordine pandit.

[145] Ignotum Abbatissæ erat cubicellum istud: itaque ad f rotam festina abit: Cōuersas aduocat: quærit, taline situ & loco circa ecclesiam camera sit aliqua. Respondent illæ talem omnino esse, in eaque nunc recenter composita esse rotunda ligna, quæ benefactor aliquis Conuentui donarat. Vbi ligna rotunda audiuere Abbatissa & Leonora, [iubet sacellum aptari, in quo collocetur.] nihil dubiæ de reuelationis factæ veritate, rem omnem ceteris monasterij Sororibus patefaciunt, & quid agendum foret consulunt Superiores: quorum approbatione præhabita, adornatum continuo, quale Beata præscripserat, sacellum est, eoque in pompa processionali (quā intra monasteriū vna cum Confessario suo Sāctimoniales duxere, psalmos hymnosque canentes) magna cum reuerentia, deuotione atque lætitia omnium delatum est corpus benedictum. Dum autem chorum transiens per eum ferretur locum, vbi sanctissimum reponitur Sacramentum, renouatum in eo vetus miraculum est: quo omnibus inspectantibus profundam inclinato capite exhibuit Venerabili Eucharistiæ reuerentiam. Post quæ repositum est corpus Beatæ, in eum quem designauerat locum, cum illa ipsa sede, qua sedere solita viuens fuerat. Itaque ad annos plus quam centum relicta est; donec sella vetustate fatiscens, & incorrupti corporis priuilegio haudquaquam communicans, anno millesimo quingentesimo octogesimo quarto locum facere coacta est nouæ, eleganter sculptæ atque inauratæ: quæ nostris hisce diebus conspicitur.

[146] Translationem prænarratam factam scribit Christophorus Mansueti instantibus apud Legatum Apostolicum & Episcopum, [huius descriptio:] etiam Cardinalem, Bononiensibus; pergitque sacellum hoc modo describere. Vnitū est sacellum monasterio, sic vt ex eo huc cōmeare Sāctimoniales possint; nec tamen ab ijs, qui foris sunt in ecclesia, conspici, dum fenestram intrinsecus ad crates ferreas prætensam aperiunt. Hoc pacto sacrum corpus ostenditur; quod post tot annos ac toties huc illuc portatum atque exhibitum perdurat, & cernitur incorruptum, integrum, perfectis oculis tamquam viueret; ac residet quasi in sede pontificali, modo mirabili, magnam præseferens maiestatem, omnesque spectantes replet stupore, atque ad sui venerationem allicit. [ornatus corporis,] Induta est veste præclara & pretioso ex serico, ferme instar Dalmaticæ aut tunicellæ Damascenæ: interdum etiam amicitur pallio g supra eamdem, itidem ex serico. Ita primum fieri iussit Cardinalis Calandrinus h, & post illum alij quoque Cardinales ac Principes, qui talem ipsi habitum donarunt: & nouissime sanctæ ac felicis memoriæ Carolus Cardinalis Borromæus i Tit. S. Praxedis, perpetuus administrator Ecclesiæ Mediolanensis, vir sanctus & B. Catharinæ deuotissimus, cui similem vestem dono dedit.

[147] Ad prædicti sacelli murum hæc a Cardinali k Capranica scripta leguntur: Hoc corpus quod cernitis incorruptum, [titulus appositus.] D. Catharinæ Bononiensis est, quæ monasterium primo cum paucis reædificari curauit, quod multis annis mirabili sanctimonia rexit & gubernauit: cum decessisset, humi sepulta fuit: cuius corpus decimo nono die post eius exequias, maximo populi concursu & totius ciuitatis admiratione, integrum, vt nunc cernitis, & odore suauissimo flagrans repertum est. Multa quoque signa sanctitatem eius attestantia subsecuta sunt. Anno Domini MCCCCLXIII IX Martij. [vnguium resegmina.] Totis septuaginta & amplius annis vngues manuum & pedum Beatæ præcisi sunt, quos multi ex deuotione e collo gestarunt, diuersorum morborum efficacissimam medicinam: sed iam ab aliquot annis non resecantur, extremitatibus corporis exiccatis & induratis: reliquum tamen corpus quod tectum est, in eodem quo olim fuit statu perdurat, atque per miraculum lene ac tractabile est. Hæc Christophorus: addit autem, Eodem loco, vbi spectatur corpus B. Catharinæ, [Ioanna Lambertini] sepulta est supra nominata deuota Christi ancilla, Ioanna Lambertini l, prima Vicaria eiusdem cœnobij; quæ a Francisco Gonzaga, olim Generali Minorum de Obseruantia, nunc Episcopo Mantuano, in historia sui Ordinis appellatur Beata. De ipsa certe constat, quod postquam complures annos in communi cœmeterio fuisset humata, & aliquando forte humus erueretur, suauissimus odor inde eruperit: quare illinc fuit sublata, & sub summo altari ecclesiæ condita: post aliquot vero annos remota, atque prope corpus B. Catharinæ posita. [Paula Bonon. ibidem collocatæ.] His duobus corporibus adiungitur tertium Paulæ m itidem Bononiensis, ex antiqua familia Mezauachorum, cuius meritis & precibus Angelus Capranica Romanus, Cardinalis & Legatus Bononiensis, fuit per miraculum exacte curatus a quodam næuo atque tumore deformi, qui faciem eius valde deturpauerat, & iudicatus fuerat morbus incurabilis. Quod beneficium lubens illi acceptum retulit idem Cardinalis.

[148] [Translationem suam approbat B. Catharina,] Nunc ad Leonoram redeo, quæ, sacro corpore in sua collocato sede, cum die quodam illud adornaret magna cum deuotione & reuerentia, recordata quam fuisset tarda in eius mandatis exequendis, genua flexit coram beata Matre, humiliter deprecans huius vt culpæ gratiam sibi faceret: post quam orationem cum adhuc aliquanto tempore hæreret in loco, considerans numquid alicubi fortasse deficeret, quod ornamento esse adhibitum posset; vidit Beatam hilares lætosque oculos in ipsam amanter intendere, & decussatis ante pectus brachijs caput inclinare; quasi pro præstito sibi obsequio gratias agentem. Qui capitis atque manuum motus cum esset pleno die a vigilante Leonora conspectus, non potuit suspicari phantasticam eam illusionem fuisse: sed pro singulari, vt erat, fauore rem accipiens, gratias Beatæ egit, quod suum dignata esset probare ministerium, atque iterato tardiorem quam par erat obedientiam sibi petijt condonari.

[Annotata]

A [Frāciscani Zoccocalātes & Scarpantes.] A Sic Itali vocant Fratres Minores de obseruantia ab vsu crepidarum lignearum, seu sandaliorum nudum pedem sustinentium (Zoccolos vulgus appellat) Conuentuales autem ab vsu calcei, qui Scarpa est Italis Scarpantes denominantur.

a Hæc si facta sint anno 1471, fuit Leonora adhuc Nouitia: nec tamen repugnat rationi hanc ei curam esse demandatam, quam eo muneri constabat destinatam diuinitus: maxime cum eiusmodi laboriosa & humilia officia Nouitiis & iunioribus plerumque iniungi soleant. Illuminata vero vltimum triennij sui annum in Abbatissæ agebat officio, posito quod post biennium inter regni, & Abbatissæ e Ferrariensi monasterio petitæ triennium, ipsa secundum a B. Catharina locum tenuerit: si vero serius facta hæc sunt, consequens foret triennio aut quadriennio altero differendam esse hanc actionem, vt ei potuerit Illuminata Abbatissa præesse: [Sor. Illuminata Abbatissa.] est autem difficile creditu, totis decem aut duodecim annis tam molestæ sacri corporis e camera ad chorum baiulationi nullum quæsitum a monialibus remedium esse: nisi raro admodum dicamus ea opus fuisse. Quod paucissimis dumtaxat ea gratia fieret.

b Ita passim auctores ab obitu Alphonsi Regis, anno 1458 vita functi, turbarum sumentes initium, [Res ob regnum Neapolitanum turbatæ.] quibus contra Ferdinandum a patre atque Eugenio IV, sublato natalium vitio declaratum hæredem, Callixtus III insurrexit, regnum ad Apostolicam Sedem deuolutum contendens: & earumdem turbarum finem statuentes vel annum 1463, quo mortuo Tarentino Principe thesauris eius potitus Ferdinandus ex inope subito diues euasit, qua morte Ioanni Andegauensi omnis recuperandi regni spes est sublata: vel annum sequentem, quo tandem ex insula Siciliæ idem Ioannes excessit, qui Neapolitanum regnum anno 1459 cum classe victor ingressus fuerat.

c Nam nisi mors Tarentini interuenisset: Transmisso in Brutios Ioanne Andegauensi, [Hippolytæ Mediol. & Alphonsi Neapol. nuptiæ.] inquit Pontanus lib. 6 bellum priori longe infestius calamitosiusque instauratum iri apparebat, mortuus autem est Tarentinus die 15 Septembris. Ceterum post victoriam anno præcedenti relatam ad Troiam, dedentibus se passim vrbibus oppidisq; & in fidem Ferdinandi se tradente Tarentino, nihil fuit, nisi metus ab huius perfidia, eiusq; machinationes occultæ, quæ Reginam cogere potuerint, ad auxilium B. Catharinæ implorandum mense Iunio Iulioue, nec enim credibile est prius ad eam peruenisse libellum Beatæ.

d Postquam scilicet anno præcedenti 1464, exactis vndequaque hostibus, Neapolim gloriose regressus cum suis esset Ferdinandus.

e Si anno 1474 Bononiam venit Hippolyta, de quo non disputo: quia vti non habeo vnde affirmem (cum nulla monumenta annum istum signantia citet Grassettus, [An hæc ante illas Bononiam venerit?] qui hoc asserit) sic nec habeo quo negem esse factum: si, inquam, tunc Bononiæ fuit Hippolyta; non sponsa, sed pridem coniugata venit: nam, vt constat ex Epist 85 Papiensis apud Bzouium & Spondanum anno 1465 die 15 Februarij datum est a Paulo II frequens Consistorium Legatis Ferdinandi, asserentibus mandata se habere ab illo, quæ audiri a Pontifice & a Patribus insimul conueniret. Hi in consessum venientes, antequam Turcica referrent, præfati longa oratione coniugium, quod octauum ante annum conclusum erat inter Alphonsum primo-genitum Regium & Hippolytam natam Franciscī Mediolanensium Ducis; amodo instare tempus dixerunt tradendæ sponsæ ad virum, & propterea Federicum secundo genitum paucos post dies iturum Mediolanum cum procerum turba ad traductionis pompam. Iuisse autem, & quidem hoc anno constat ex Platina, qui, cum Aloysij Patauini mortem eo anno narrasset, subdit: eodem fere tempore Federicus adolescens egregius, Ferdinandi filius, Mediolanum iturus ad ducendam Francisci Sfortiæ filiam, fratris vxorem in regnum, Romam veniens… perbenigne a Paulo accipitur, & Rosa donatur. neque iuisse tantum, sed etiam perduxisse sponsam hoc eodem anno, narrat Platina post Picennini (qui & ipse Francisci Sfortiæ gener erat) captiuitatem expositam, cum subdit: Substiterat in via, hac re cognita (Senis namque erat) Ducis Mediolani filia, Neapolim ad Maritum itura: vt fidem faceret, nulla patris fui culpa Ferdinandum in Iacobi Picennini necem conspirasse. Certum est autem anno 1465 Picenninum captum necatumque; certum quoque sequenti post anno mortuum ipsum Franciscum Sforziam: quo viuente hæc omnia agebantur.

f [Rota in monasterijs quid?] Est iuxta portam monasteriorum, in quibus clausura obseruatur, versatilis in pariete machina, ex duobus contexta asseribus inter ligneum desuper supterque orbem decussatis, per quam facile transmitti quiduis non magnæ molis, visus autem nequaquam possit: hanc a motu quo circumagitur, rotam nominant, etsi formam potius habeat vasis erecti, & ex vna aliqua parte patuli.

g Nos illud Pallio indutum vidimus, & ita omnes imagines eam exhibent, nec puto hoc tempore vmquam absque pallio relinqui.

h Is cuius num. 74 superius facta mentio, qui Catharinam Bononiam venientem excepit Episcopus, anno 1476 prope Viterbiummortuus.

i Scripsit Christophorus anno 1595; Sanctus autem Carolus e viuis excessit 1584, missus ab auunculo Pio IV Legatus Anconitanis Picenis atque Bononiensibus circa annum 1562, vt auctor est in eius Vita Guissanus lib. 1 cap. 5, quæ autem hic narrantur, ad tempora legationis credimus pertinere; adeoque ante finem anni 1565, quando mortuo Pio cessauit Legati officium, gesta fuere.

k [Auctor Epitaphij B. Catharinæ.] Vitam quidem hic Cardinalis vsque ad annum 1478 protraxit Romæ mortuus: quia tamen iam tum, cum moreretur Catharina, fungebatur Legatione Bononiensi, quam tantum annis 8 eum gessisse Papiensis scribit, postremos autem annos in suis Episcopatibus Reatino ac dein Prænestino administrandis collocauit: vehementer dubito, an illius hæc inscriptio sit: maxime, si tum primum posita cum hoc sacellum concinnatum est; quod tamen indicare videntur hæc verba, vt nunc cernitis. (nam in sepulcro clausum non cernebatur: nec de intermedio tempore commode hæc possunt intelligi) præterea quinque annos, quibus rexit monasterium & paucos menses, non videtur multos dicturus fuisse: qui de re suo tempore gesta scriberet.

l Meminit huius ad XII Aprilis Antonius Pauli Masini in Bononia perlustrata eiq; titulum Beatæ tribuit: quod & facit in suo Martyrologio ac Gynæceo Arturus.

m Item huius cum eodem titulo ad III Octobris meminit.

CAPVT XV.
B. Catharina Moniali cuidam reddit miraculo sanitatem: aliæ similes gratiæ.

[149] Restat vt collata in homines, [Francisca Mondini ad mortens ægra,] per Catharinæ merita, diuinæ virtutis beneficia enarremus: quæ primis illis principijs admodum multa fuisse; sed partim propter ipsam eorum multitudinem minime obseruata, partim attentis ad alia Sororibus, aut reticentibus ijs quibus acciderant, consignata nequaquam fuisse litteris, credibile faciunt multa illa vix summis perstricta titulis, quæ in superiori Vita referuntur: quibus omissis, vnum hic ad eadem tempora pertinens enarrabimus. Soror Francisca Mondini, ex ijs sex quas primas in nouum monasterium Bononiense Catharina admisit, viginti post Beatæ mortem annis in grauissimam incidit infirmitatem; quæ anno pene toto ipsam lecto affixit, aucta sæpius per acutas febres & plurimas stomachi atq; pectoris pessimas affectiones, tussim, catarrhos, vomitus, obstructiones, ciborum fastidia, omnisque alimenti retinendi impotentiam tantam, vt Medicus, artis suæ peritus in paucis, de vita eius tandem desperans, extrema ei voluerit Sacramenta, tamquam certo morituræ, conferri. Hortabatur Mater Sororumque aliæ, vt auxilium a Catharina deposceret; quæ toties non tantum filiabus suis, sed etiam extraneis illud ferebat tali in articulo. Verum, vt erat morborum fracta molestijs, ac vitæ tam calamitosæ satura, Sinite me, inquiebat, Sorores carissimæ, sinite me ad sponsum abire meum.

[150] Apparuit igitur nocte subsequenti Catharina Sororum alteri, multum deuotæ & spirituali; [recusat sanitatem a B. Catharina petere,] commotique animi signa præferens manifesta, iubebat, vt denuntiaret Franciscæ, resarciret commissam pridie culpam; voluntatis etenim diuinæ esse, vt petitam a se sanitatem recuperaret. Fecit illa quod iussa fuerat: sed quoniam, præ humilitatis affectu, ita iuberi diuinitus non addebat, nihil eorum quæ erant imperata infirmæ persuasit; cui vitæ nullum erat desiderium super, nec forte magna de meritis Beatæ fiducia. Postera nocte idem prædictæ Sorori mandatum cum dedisset, ipsi quoque infirmæ Beata apparuit, dicens, quod eam omnino sibi habere vellet, perfecteque sanare. Illæ cum primum se reuisunt, vt erant familiares inter se valde, suam altera alteri visionem referunt: & infirma quidem, pro more hominum ex suo affectu dicta aliena interpretantium, Catharinæ verba ad se venire iubentis, de morte intellexerat, perfectaque in vita meliori sanitate: Gratare, inquiebat, Soror carissima, festiuum hodie, quantum alias numquam, [& Reliquias a se remouet:] accepimus nuntium; ad se nos euocat Mater Catharina. Vocat, reponit altera, non euocat, tibique vult reddere sanitatem: tu vide vt posita pertinacia eamdem inuoces: mihi namque eidem videris iniuria, quæ volentem sanare te non sinas. Persuasa his verbis infirma Soror parituram se promisit; Reliquiasque poposcit, quas collo imponeret: verum vt nec fides in illa, nec deuotio feruebat, non modo nullam obtinuit gratiam, sed peius quoque habere sibi cum videretur, ei a qua acceperat sacra lipsana reddidit: asserens eiusmodi reculas deinceps sibi curæ non futuras; ipsique illi subirascens Sorori, quæ in proposito constans contrarium suadere conabatur.

[151] Duo sic transierunt dies, quando ægrotanti cœpit ingens subnasci desiderium conspiciendæ Beatæ, eodemque die sæpius eidem apparuit illa, vultu nunc hilari serenoque, nunc subtristi & iracundiam præseferente; modo ad quæsita respondens nihil, modo monens, vt de peccatis suis pœnitentiam ageret, neque in sua infidelitate peruicax remaneret: quæ cum sæpius fierent, tandem a priori sententia dimota ægra, recognouit suæ incredulitatis periculosum statum, viuaque delictorum suorum cognitione ad eorumdem seriam detestationem inducta, ad Beatam conuertit sese, [ideoq; per visum reprehensa,] atque, O benignissima Mater mea, inquit, mœrens gemensque, video fateorque errasse me: verum si emendata resipuero, futurumne credis, vt ignoscat mihi Deus? Visa est ad hanc confessionem toto vultu serenari Beata, &, Ignoscet, Filia; ignoscet dicere: neque enim tam grande peccatum est vllum, quod non eluat vitæ emendatȩ pœnitentia. Moxque, durante adhuc visione, præcepit, vt genua flectens de hoc alijsq; defectibus ex consueta formula culpam suam fateretur; eoq; facto quanta par erat animi contritione, visa est eadem Beata fune, quo accincta erat, vt flagro vti, [& castigata,] eoque castigare pœnitentem; quæ licet acerbum ex inflictis ictibus videretur sentire cruciatum, affluebat tamen interno gaudio, considerans, hac pœna expiari delictum suum.

[152] Post hæc ad consuetam sibi mansuetudinem reuertens Beata, visa est eam duxisse ad amœnam spatiosamque planitiem, pulcherrime digestis arboribus consitam; in quarum ramis auiculæ plurimæ dulcissimo absque intermissione cantu aëra mulcebant & aures: vnde cum incredibilem voluptatem haurire se crederet ægra, hoc quoque Beatam credidit addidisse: Audi, Filia, non est bonum in lecto manere otiosam, vt facis: sed ad chorum accedentem Deo laudes canere, semperque in motu sanctæ operationis versari, vt faciunt auiculæ istæ. Et his dictis tota simul disparuit visio: infirma autem experrecta eos in corpore dolores sensit, quasi vere intortis flagellata funiculis pœnas dedisset; quas minime imaginarias fuisse residui in loco plagarum liuores demonstrabant, cum magna ipsius & aliarum, quæ factum cognouerunt, admiratione. Acciderunt hæc in nocte diem Martis, ante Vigiliam Epiphaniæ Dominicæ præcedente a, anno millesimo quadringentesimo octogesimo quinto. [concepto pro sanitate voto,] Ex eo tempore remansit in ægra cordis vere contriti compunctio, cum magno desiderio recuperandæ per merita Catharinæ sanitatis, vt Deo satisfaceret pro sua pertinacia, & alio quodam defectu, cuius ipsam Beata admonuerat. Quod desiderium, pœnitentiæque agendæ propositum, vehementius eam octauo inflammauit die, totaque nocte anxiam atque vigilem habuit, quam enixissime postulantem a Beata, hanc vt sibi gratiam impetraret a Deo. Vnde supra modum fatigata, obdormiuit sub auroram, & denuo Beatam Matrem aspectabilem habuit, quæ intra biduum sanandam promittebat.

[153] Experrecta decreuit recipiendæ gratiæ cælesti parare sese per Sacramenta Pœnitentiæ atque Eucharistiæ; [Sacramentis munitur,] dixitque: Si recepto Christi corpore, Mater sanctissima, ita me corroboratam sensero, vt possim ex infirmaria egredi, promitto exinde me in nouitate vitæ ambulantem, in eadem per Dei tuum que auxilium magno cum feruore perseueraturam. Hoc voto facto, Confessarium aduocat, per eumque reconciliata Deo, sanctissimum suscipit Sacramentum, tali in statu vt Sorores continuo crederent expiraturam. Statim autem ac sacram Communionem sumpsit, subito sibi visa est exteriorum omnium sensuum vsu destitui, & velut immobilis truncus relinqui: iuterim sensit sanguinem a capite ad pedes sus deque volui, cerebrumq; in ipso capite inuerti: atque in ea humorum omnium perturbatione remansit aliquo temporis spatio: [subitoque sanata,] quo finito, sese perfectissime sanam reperit: dissimulauit tamen vt potuit receptam gratiam, diem Dominicam sibi a Beata designatam exspectans: quæ cum affulsisset, ita restitutas sibi vires sensit, quasi nullo vmquam morbo laborasset. Ergo Abbatissam aduocat petitq; sibi, Dei & Beatȩ Matris magnalia enuntiaturȩ, Capitulum Sororum conuocari: coram quibus, rerum gestarum seriem ordine elocuta, rogauit secum vt coram Venerabili Sacramento accederent, pariter acturæ Deo gratias.

[154] Mirabantur omnes, quæ pridie viderant agonizantem: itur ad chorum, inde ad sacellum Beata, præibatque cunctis magna cum lætitia, explicata fronte, genis rubentibus, hilari vultu, illa ipsa, quæ mera mortis spirantis imago pridem visa fuerat vniuersis, pallida atque exanguis. [nouo cum feruore vitam instituis.] Et quoniam Dei perfecta sunt opera, constitit hæc ipsi valetudo per annos plurimos inconcussa, vt potuerit pari, quo cetere, feruore prosequi omnia pietatis, pœnitentiæ, obedientiæ opera, quæ vsu Regulaque præscribuntur: ipsoque illo matutino tempore exorsa, principium feruentiori vitæ dedit per ducentas genuflexiones ante Crucifixum, quod erat vsitatæ temporibus istis in Conuentu deuotionis exercitium, sane molestum: tanta autem eas promptitudine fecit, quanta nulla, licet iuuencula, posset. Recitato deinde maiori de Dominica Officio, Officium Crucis, septem pœnitentiales Psalmos, aliasque addidit vsitatas tunc ibi precationes, semper genibus nixa. Denique petijt atque obtinuit facultatem toto mense scutellas omnes, aliaque vtensilia Conuentus mundandi: idque tanta facilitate, & robustarum virium ostentatione fecit, vt medicus declararet, sine maximo & euidentissimo miraculo talem tamque subitam mutationem haberi non potuisse.

CAP. XII

[155] Hoc erat quod narratis a Flaminio miraculis addendum videbatur; [B. Catharina orat pro monasterio,] quæ sequuntur circa annum quingentesimum contigere omnia, desumptaque sunt ex antiquis Sanctimonialium earum scriptis, quæ tum cum illa fierent, erant in viuis. Soror Prudentia Paltroni, Regularis obseruantiæ virtute inter omnes conspicua, Beatæque Catharinæ deuotissima, multis ab eadem fuit fauoribus apparitionibusque honorata, ex quibus toti monasterio multa prouenere commoda: in his speciatim vna scripto expressa reperitur, in qua ei signanter dixit hæc verba: Noueris filia, quod semper ante Diuinam maiestatem assistam, eamque pro hoc monasterio deprecer, vt in eo Regulæ S. Claræ obseruantia vndique inuiolata perseueret. Nouitia quædam in summitate altissimarum scalarum constituta, [sustinet cadentem,] impetu quodam vehementissimo impelli se deorsum sensit, cum manifesto vitæ periculo: in quo cum Deo se & B. Catharinæ commendasset, sustentauit eam monacha quædam, & mox disparuit; dubiū ei nullum relinquens, quin impulsionis istius auctor dæmon, salutis Catharina fuisset.

[156] Alia Nouitia, maius quoddam, quam vires suæ erant, pondus attollens, grauem læsionem incurrit, [item aliā, cui sanitatem restituerat.] quam suæ Professioni obfuturam metuens, occultam habuit: vnde factum, vt neglectum malum totum ei corpus contraheret miserandum in modum, & intensissimos procrearet dolores. Itaque Beatissimæ Dei Matri commendauit sese, & sequenti nocte Deiparam habuit aspectabilem, vna cum B. Catharina, cui infirmam ipsa, tamquam futuram breui suam, commendabat; & mox totum illius corpus manibus suis benedictis pertentans, idem vt faceret Catharina iussit: ipsis autem disparentibus, euigilans puella persanatam se vidit. Eadem in principio altissimarum quarumdam scalarū posita & vas plenū cineribus capite sustinens, fallente vestigio labebatur in preceps, certo interitura: neque impeditæ manus prohibere casum poterant: verum prioris beneficij recordata ad eamdem suam auxiliatricem mente cucurrit, ipsaque pie inuocata, ad pedem scalarum se reperit subito, non modo sanam illæsamque, sed etiam cum ipso illo, quod deferebat, vase in capite, absque vlla cinerum effusione.

[157] Fuit Sororum vna, quæ quoties sacram accedebat ad mensam, mirabili cordis dolore premebatur; sic vt per spatium non modicum temporis vsu sensuum destituta iaceret; & sodales quandoque non tantum insolitam palpitationem sentirent, [alterius frequens deliquium curat,] sed etiam talem audirent strepitum commoti pectoris, quasi loco suo diuelli cor eius videretur. Et erat absque remedio malum, eoque magis omnes habebat sollicitas: donec die quodam a sacra surgens Communione ad Beatæ sacellum se contulit, seque ei deuotissime commendauit: hoc enim dum facit, visa est vocem audire dicentem: Soluta es ab infirmitate: nec imaginariam fuisse docuit certissima experientia, nihil simile passæ deinceps.

[158] [grauem capitis dolorem aufert:] Fuit etiam surdastra alia; quæ medicorum se curæ committens, tantum abest vt Medelam tulerit, vt potius grauissimis doloribus affectum sibi caput senserit, propter adhibitorum multitudinem & varietatem medicaminum: & quia septennio integro durauerat malum, spem quoque recuperandæ sanitatis amisit: tandem tamen ei cogitatio incidit suggerens, vt se Beatæ commendaret. Illa obsequens, ad eam se contulit; sed quia petitam gratiam haud ita prompte obtinebat, morȩ impatiens cum indignatione recessit. Quod suum factum vbi recognouit, tam ei visum est indignum, vt exinde auderet numquam vel appropinquare sacello, vel Beatæ hanc suam aliasue vllas, vt solebat, necessitates commendare. Verum Catharina, vt tenera semper habuit viscera caritatis, noctu apparuit dormienti, multum iucunda hilarisque aspectu: & quid adeo lamentaretur quæsiuit, nihilque præ verecundia respondentem strinxit amplexu, eoque salutifero contactu omnis mox capitis dolor euanuit. Ita ab omni malo liberæ dies aliquantuli transierunt, post quos multo vehementius quam antea vmquam recruduit malum: sed illa beneficio facta audentior, opem a Catharina poposcit, quæ simili ratione noctu apparens, iussit cucurbitas capiti ægro vt admoueret: quod probante medico factum cum esset, vna cum surditate aurium, capitis cruciatus abiere.

[159] [debilem sanat,] Soror Thadæa a S. Maria, decimum annum affixa lecto, pedibus niti nequibat. Huic recuperandæ per Beatæ intercessiones valetudinis cupido simul & spes incidit: itaque ad eam portari se in sella fecit, multisque Sororibus præsentibus, suas ad eam aliquamdiu fudit orationes: deinde flectere se in genua voluit, ipsa Beata, coram omnibus quæ aderant spectabantque, manus ad hoc ei porrigente auxiliares. Eo autem in situ cum horam orasset integram, consolidatas sibi bases sentiens, pedibus ipsa suis ad infirmariam remeauit. Postea tamen apparens ei in somnis Beata monuit, magis e re ipsius & Dei gloria fore, si infirma remaneret: quæ proinde diuinæ sese voluntati placide conformans, hanc solam gratiam postulauit impetrauitque a Deo, vt per se, vnica Sorore comitante, posset ad audiendum Missæ sacrificium accedere: indeque mox in valetudinarium redibat, [& apoplecticam:] ad finem vsque vitæ sic debilis. Ibidem Bononiæ ex alio conuentu Soror erat, cui apoplexiæ morbus os & circumiectam vni oculorum cutem ita contraxerat, vt illum claudere omnino non posset: sed voto ad Beatam nuncupato omnia ad pristinum statum rediere.

[160] In monasterio S. Catharinæ Martyris Ferrariensi, Sōror Francisca Scotti, [item desperatam ex capitis dolore,] Placentina, multis annis graui stomachi dolore & capitis cruciatu affecta, subinde neque noctu neque interdiu vllam capere poterat partem quietis: quotiesque eo vrgebatur malo, biduo integro absque cibo, tamquam mortua, perseuerabat: neque erat excogitare remedium vtile. Quadam vero die, cum maioribus aliquanto quam solebat alias intemperijs ageretur, & morituram omnes vna cum medico crederent; Sororum vna, B. Catharinæ religiosius addicta, ad infirmam accessit hortataque est, vt in eius merita fiduciam reponens, voto ei aliquo se obligaret. Fecit illa: & stupentibus omnibus dolor omnis recessit; sic vt valens robustaque eodem die in communi cum ceteris triclinio pranderit: postea autem argentea quædam anathemata ad suæ liberatricis corpus affigenda destinauit, cum pretio Missæ ad illius honorem cantandæ.

[161] Infantula quædam septem grandia in pectore habebat vlcera, & vnum quidem tam profundum, [septem vlcera sanata,] vt per illud cerni interiora, imo ipsum cor posset; tam tumidum autem ei pectus erat, vt nec sine maximo dolore tangi, nec ad lac sugendum posset commode matris mamillis admoueri: Beatæ igitur Catharinæ filiam commendans afflicta mater, a Sororibus Corporis Domini petijt aliquid Reliquiarum, quod filiæ vulneribus admoueret. Gossipium accipit sacri corporis attactu sanctificatum; ipsoque illo mane super plagas hiantes ponit: vespera autem eas clausas solidatasque reperit, & filiam maximo suo cum solatio persanatam. Magister Theseus de Auanzis, tonsor, [febris,] festo Assumptæ ad cælos Deiparæ mense Augusto ingenti cruciatu & vehementissima febri correptus, sic vt de vita eius desperatum crederetur, voto ad Beatæ honorem facto, subito conualuit. Iacobus Gallus de Guastalla, territorij Mantuani vico, [artritis.] cum forte Bononia iter haberet, istic in tonsoris amici domo decumbere coactus, propter artriticos cruciatus, qui eum octodecim annos exercuerant nulla arte medicabiles; & ab hospite suo edoctus, quanta beneficia deuotis suis B. Catharina conferret, ipse quoque ad eamdem confugit, votum de curando ad eiusdem honorem sacro solenni faciens, simulque omni dolore sic liberum sensit se, vt alio omni graui & immedicabili infirmitate tota deinceps vita caruerit.

[Annotatum]

a Id est 4 Februarij.

CAPVT XVI.
Varia B. Catharinæ Miracula.

CAP. XIII

[162] In monasterio S. Vrsulæ Ordinis S. Claræ Mediolani, circa annum millesimum quingentesimum, [Iulia monialis, lecta B. Catharinæ Vita,] Religiosa fuit, Iulia nomine; quæ cum omni vita optimi inter suas fuisset exempli, postquam tamen B. Catharinæ Vitam, anno seculi sequentis vndecimo impressam, Bononiæ audiuit in conuentu legi ad mensam, priuatimque deinde relegit aliquoties; ita se sensit interius immutatam, vt nihil se egisse hactenus in Dei obsequio, & vitæ sanctioris tirocinium vix adhuc se ingressum putaret; tam raræ tamque consummatæ virtutis exempla a considerans. Ergo agonis spiritualis stadium nunc demum serio decurrere cupiens, multam in B. Catharina fiduciam collocarat eius, quam desiderabat, gratiæ obtinendæ. Anno integro in hac petitione perseuerauit, quotidie Beatæ supplicans, vt pro se intercederet apud Deum. Tandem, cum S. Ioannis Baptistæ festo die ad preces eiusmodi sua in cella incumberet, ipsam ante se Beatam vidit, habitu indutam monastico, ac nigro velo caput tectam, pulcherrima facie, oculisque supra modum splendentibus.

[163] Perterrita aspectu Iulia, vt primum animos fugientes a pauore collegit, signo Crucis expresso, [ad magnū virtutis studium accensa] quæsiuit: Ecqua esset. Sum, inquit, Catharina illa Bononiensis, quam toties inuocasti. His verbis animata Iulia: Si tu illa es, refert, rogo, Deum vt depreceris, quo particulam mihi aliquam earum virtutum largiatur, quas toties a te atque per te postulaui. Cui Catharina: Confide, Filia, dabit Deus quod postulasti. Tum Iulia: Noui, inquit, noui, Mater carissima, miseriam meam tantam esse, vt omni prorsus fauore sim indigna. At Beata: Tanto diuinis gratijs recipiendis euades aptior, quanto hanc tuam miseriam cognosces melius: interim quidquid facis ex amore Dei facito, magnoque cum feruore; potissimum obedientiæ opera, quæ Deo noueris acceptissima esse, cum ex pura ipsius dilectione procedunt: caducis autem rebus ne immoreris, sed cælestibus mentem habeas, quoad potueris, occupatam. Chori officio cum intereris, Deum a te inter Angelos laudari existimes, ideoque vt attente reuerenterque assistas, [eiusdem alloquijs instruitur,] vide. His vltro citroque dictis, cœpit Soror Iulia Beatam deprecari, pro ijs quibus tum temporis mundus inuoluebatur calamitatibus, sus deque vertendus, nisi maior quædā virtus succurreret. Tum vero subito obscurari facies Catharinæ & lacrymis oculi vberibus fluere, seque retrorsum auertens ipsa fari amplius nihil: quam suis subsecuta lacrymis Iulia, post aliquam temporis moram, audiuit ex ea; tam multiplicia esse mundi vbique in maligno positi peccata, vt necesse sit multas tribulationes immitti, permitti scandala multiplicia.

[164] Ita visio est tota sublata ex oculis: at non ex animo sublata suauitas consolationis internæ, propositorumque efficacissimorum solidissima virtus, quibus se mire confortatam sentiebat Iulia, certa viribus omnibus studioque ad solidam perfectionem conniti. Vt autē sumpto prandio intrauit in chorum, Vespertinas cum ceteris preces decantatura, & Christo in venerabili Eucharistia latenti, flexo corpore exhibuit reuerentiam, visa est sagitta ignea prodire e tabernaculo, suumque cor transfigere. Ex eo momento temporis alia omnino a seipsa cunctis apparuit Iulia, tantoque Diuini amoris flagrauit æstu, vt ad solam rerum cælestium memoriam colliquescere videretur. Visitatione autem Beatæ frui cœpit, primum Christi ac Matris eius Sanctorumque festiuitatibus omnibus, [& librum scribit de reuelationibus sibi ab ea factis,] dein quoties ad Eucharisticum epulum accubuisset, pulcherrima ex illa audiens & saluberrima monita: quæ fuse deducta videri possunt in tribus libris Reuelationum illius, quorum manu illius exaratorum originalia in prædicto S. Vrsulæ monasterio hodieque seruantur; & transcriptum fidelissime exemplar Bononiensis monasterij Matribus misit Illustrissimus & Reuerendissimus Frater Franciscus Gonzaga, Episcopus Mantuanus, cum adhuc esset Ordinis Obseruantium Generalis b. Mortua est autem Soror Iulia, sub tali Magistra indies de virtute in virtutem progrediens, cum maxima æstimatione consummatæ sanctimoniæ, eamque sodales suæ, vt Beatam, priuatim venerantur.

[165] [nefariam Abbatissæ cædem,] Blasius quidam Bononiæ fuit, obsequijs quibusdam monialium Corporis Christi conductus famulus: hunc, vt vsuuenit sæpe in ijs, qui Religiosis in domibus nimia habiti indulgentia pene efficiuntur intractabiles, ita transuersum egerat insolentia sua, vt sæpius de dimittendo eo frustra monito cogitandum esset Abbatissæ. Quod vbi animaduertit ille, more suo in castigatricem suam iracundius impudentiusque inuectus, cæde eius decreuit vlcisci, quod morum emendatione nolebat auertere, & summam iniuriam esse stulte credebat. Ergo in Vigilia Mariani festi in Septembrem incurrentis, dum Vesperas in choro Sorores canerent, Matrem curat euocari ad ostium, vicinum in cubiculum pertrahendam, ibique occidendam impacto in caput ligno magni ponderis, quod istic eum in finem collocarat, præcipiti mox fuga consulturus sibi. [Catharina auertit, apparens illā machinanti famulo.] Stabat infelix ad sacristiæ ostium, quod versus capellam Beatæ ducit: indeque progressam venerabili aspectu Virginem sanctimonialem sibi obuiam habuit, quæ & interrogauit eum; Cognoscisne me Blasi? Contremuit ad hæc verba male sibi conscij animus: cumque, nescire se, quæ esset, confiteretur; Ego sum, inquit, Soror Catharina, & quid in animo tecum afferas meditatum cognosco. Væ autem, si fueris executus. In terram ille prostrauit se, plenus contritionis ac lacrymarum: abeuntem tamen ab oculis absque alio responso vidit doluitque Beatam: stulteque cogitatum facinus monialibus confessus, etiam lucis radios ab illius promicantes capite vidisse sese testatus est. Ex eoque tempore tractabilis, mitis, moderatus fuit, ipsamq; Matrem Sororem Valeriam, quam prius tantopere oderat, summa semper in veneratione habuit, quamuis officio pridem se abdicasset: nec vmquam intueri eam potuit, quin cogitati facinoris memor, in lacrymas solueretur.

CAP. XIV

[166] Neque nostris hisce postremis temporibus destitit Deus, ad propagandum Catharinæ honorem, [Dæmonis fraude a via abductum,] memoranda hominibus beneficia elargiri; quæ exhinc porro narrabimus desumpta ex authentico processu in ordine ad Canonizationem formato Bononiæ, de mandato Illustrissimorum Archiepiscoporum. Domnus Concordius Viscardi, Canonicus Regularis S. Augustini, Congregationis a sancto Saluatore nominatæ, a Bononiensi suo conuentu ad Centense c castrum, quod est in agro Bononiensi, profectus, vt erat parum peritus viarum, facile ab ijs aberrauit hiberno tempore, quo itinera impedita & salebrosa d discrimen exiguum habebant ab inuijs; nec aderat a quo posset rectum iter doceri, postquam suum cœperat errorem cognoscere. Tandem tamen reperit aliquem, qui se ei ducatum præbiturum pollicebatur, & prompte sequentem fide pessima hac illac circumduxit, donec nox oberrantem oppressit procul ab omni habitatione humana: tum fluuium e vt bis transiret ijs locis iussit, vbi vadum erat nullum, & magnum periculum submersionis. Intendebantur interim nocturnæ tenebræ, quando ad fluuium eumdem se bonus senex vidit, tertia iam vice transeundum, si pessimo illi crederet: eaque re perturbatus haud modice, intrauit tamen etiam hac vice; moxq; eo se peruenisse sensit, vbi rapidissimus simul atque altissimus fluuius, nihil minus promittebat quam vadum; nihil certius minabatur quam mortem. [in eamdem reducit inuocata.] Itaque cogitare cœpit dæmonem esse, quem ducem sequebatur: ideoque ad Cælitum recurrens patrocinium, B. Catharinam inuocauit, cui multum deuotus erat. Valuit illius nomen in fugam pellendo aduersario, qui nusquam comparuit: ipse autem cœptam orationem continuans medijs in aquis, vocem ad se deferri audiuit, quæ dicebat: Regredere Pater, regredere; quia errasti a via. Conuersus ille mulierem vidit, cuius nec habitum, nec quod capite gestabat vel onus vel ornamentum discernere tenebris impedientibus poterat; quæ ei ex aqua egresso dixit: Per istam viam circui, vicinum iter digito demonstrans: cumque aliquantulum processeris, primū quod occurret hospitium, locum tuum esse scias. Volebat bene docenti gratias agere Pater, sed amplius neminem videre potuit: ideoque tam ipse quam locorum periti iudicarunt, B. Catharinam fuisse, quæ inuocata venisset auxilio. Et proinde, incolumis reuersus ad suum monasterium, seipsum stitit ad gratias agendum, & quid accidisset sibi propalandum.

[167] Soror Iustina Seraphina Roffi, in monasterio Corporis Domini Bononiæ Professa, [spasmum letalem sanat.] longo iam tempore graui pressa infirmitate, tandem superueniente spasmo conclamata fuit a medico Sororibusque: & quamuis certis remedijs adhibitis videretur mitescere aliquantum dolorum acerbitas; nocte tamen, dum ceteræ in choro Matutinum decantant, ita recruduit mali vis, vt consilij ac pene mentis impos proripuerit ex lecto sese, rectaque ad Beatæ Sacellum descendens, ad illius ostium substiterit, magno clamore & eiulatu Beatæ supplicans, vt hisce se tormentis eriperet. Accurrerunt finito Matutino monachæ, & ostium sacelli recludentes, vna cum ipsa eadem cœperunt postulare: quod dum faciunt, remittit se spasmus, ægraque ad lectum reducitur: vbi obdormiscens pulcherrima recreata est visione; in qua videbatur sibi Beatam cernere Catharinam, quæ sanitatem ipsi impetrabat a Deo. Quod veram visionem fuisse, non somnium, euigilans cognouit, perfecte sana, nec deinceps vnquam eo malo tentata, prout viua & sana, non sine lætissimis lacrymis testata est, anno millesimo sexcentesimo septimo, quando hæc authentico scripto consignata sunt.

[168] [ab extasi importuna liberat.] Soror Peregrini Parisi, in eodem monasterio similiter Professa, quoties ad sacram accedebat Communionem, tenera quadam pietatis dulcedine rapta a sensibus, corruebat in terram, tantamque mox patiebatur palpitationem cordis, vt necesse esset eam attollere atque in lectum deferre: quod sane non fiebat sine maximo incommodo Sororum, tum maxime attentarum deuotioni suæ, quam seponere cogebantur vt illi succurrerent. Itaque rogauerunt eam, vt Beatæ commendaret sese, eamque rogaret, vt ipsa bene annuente tale quid amplius non pateretur, vnde tantum turbarū nascebatur domi. Nec vero placebant ipsi eiusmodi nouitates, suo spiritui minime vtiles, & alijs molestæ: quare facile persuasa, dum die quodam imperatæ vacat petitioni, vocem audit dicentem sibi: Vade, filia, secure communica, impetrasti gratiam quam postulasti. Iuit ipsa, atque ab eiusmodi raptibus exinde libera, supradicto anno eadem hæc suo testimonio iuncta firmauit f.

[169] Quatuordecim mensium infantulus grauem incurrerat oculorum infirmitatem, [curat oculos pene exesos,] eaque per menses aliquot durante exedi videbantur illi, profluente continuo ex eis humore tam salso, vt vicinam, qua fluebat, carnem adureret, nec aërem clariorem ferre vllatenus posset; ploratibus autem assiduis familiam affligeret vniuersam. Desperabant curationem medici, relictoque quod leniendo aliquantulum malo seruire posset pharmaco, recessere, pronuntiantes fieri non posse aliter, quin puer penitus excæcaretur. Tum primum vtile parentibus consilium datum, vt voto facto filium B. Catharinæ commendarent: quod vbi amplexi sunt, cœpit melius habere infans, totusque intra breuissimum tempus est persanatus; prout voti reus vterque parens testatus est, dum Missam in Beatæ honorem cantandam curant, & geminos ex argento oculos afferunt, impetratæ gratiæ argumentum.

[170] [dirum apostema,] Cuiusdam pauperis mulierculæ filio subnatum in latere sinistro apostema plagam reliquerat tam profundam, vt per ipsam etiam cor videretur: obtulit eum Catharinæ mater, & gossiplum illius attactu sacrum plagæ imposuit, quæ continuo occlusa curataque est. Filio quoque Francisci Lamolæ impactum in caput saxum os ipsum comminuerat, [capitis rupturam,] profundeque penetrarant fragmenta, de quibus eximendis absque euidenti periculo vitæ medici desperabant. Medijs igitur humanis desperatis, mœstus pater efficaciora circumspicit: Catharinā inuocat: submissum a Sanctimonialibus gossipiū, quod suis manibus Beata tenuerat, parti læsæ imponit: subitoque omnibus inspectantibus restituta locis suis fragmenta sunt; cerebrumque ad statum requisitum rediens, puerum integerrime sanum, absque vllo prorsus dolore, constituit.

[171] [contusionē grauem,] Sebastiani Giroldi filiolo supra corpus ceciderat lignea officinæ cuiusdam valua; vnde toto luxatus corpore confractusque paruulus extra spem vitæ omnem positus videbatur: sed simili, quo prior, remedio restitus in breui sibi ac sanitati est. Ioannes Franciscus Prandi morti proximus nihil admittebat eorum amplius, [letalem infirmitatem,] quibus sustentatur vita, dentibus tam firmiter conclusis, vt ne per vim quidem deduci ab inuicem possent: quando ex astantibus alicui in mentem venit ad monasterium mittere, atque inde petere scapulare (Patientiam vocant) B. Catharinæ, quod humaniter est a Sororibus concessum. Vt autem illud infirmo corpori imposuere; seque, vt iussus erat, æger Beatæ commendauit, subito ei & os reclusum, & omnis infirmitas ablata est; testanti eo ipso momento temporis duas se manus candidas conspexisse, quæ totum ei corpus signo Crucis, a capite ad pedes ductæ, consignabant.

[172] Camillus Alfonsus Fauari febrim grauissimam passus horis viginti quatuor, post eam tantum in tibia dolorem sensit a genu vsque ad talum, [crus contractum:] vt per dies viginti pedibus ingredi non potuerit, aut diurnam nocturnamque quietem capere; credebatque aut gradiendi facultate omnino priuandum se, aut furcillarum adminiculum futurum sibi necessarium: in eamdemque sententiam ibat medicus, professus nihil remedij superesse. Hac cura dum angitur, nocte quadam venit ei in memoriam B. Catharina, eique se feruenti oratione commendauit, & mox sopitus venientem ad se Beatam conspexit, animosque addentem, ac denique dicentem: Surge: neque enim amplius dolorem istum senties. Surgit ille, atque inter assurgendum expergiscens, in pedes se erectum vidit absque vllo prioris tormenti vestigio.

[173] [Codicem rationum amissum reddit,] Fuerat Gaspar Posterla multis annis œconomus, primusque administrator vnius inter familias Bononienses præcipuæ; qui, cum administrationis suæ rationem exigeretur, inuenit e codicibus vnum deesse sibi, in quem præcipua puncta reddendæ rationis relata erant: creditus autem eamdem studio & mala fide occultare, in carcerem coniectus arctissimum est, simul de vita, fama fortunisque periclitans: suæ tamen sibi conscius innocentiæ, tum per se ipse B. Catharinam inuocauit, tum vt idem pro se facerent monasterij Bononiensis Sorores rogauit: quartoque post hæc die accessit ad Rotam vir ignotus, schedulamque attulit Abbatissæ porrigendam, in qua legebantur hæc verba: Criminalium caussarum Iudici dicendum curato, codicem illum, ratione cuius in carcere detinetur Gaspar Posterla, seruari in Archiuio Fori criminalis Turris-maioris, iam inde a multis mensibus: inuentumque est ita se rem habere. Quare de mandato Legati Cardinalis Saluiati, Gaspar in libertatem restitutus & innocens declaratus est, qui statim legauit e suis aliquem acturum Sororibus & B. Catharinæ gratias pro beneficio tam opportuno.

[Annotata]

a Quandoquidem Catharinæ virtutes in prima vita strictim attingantur dumtaxat: crediderim ex hoc loco confirmari, quod dixi in Prolegomenis, Vitæ iunctum ab initio fuisse libellum de septem armis spiritualibus: quemadmodum libellum & Vitam iunctim exhibet Latinus eorum interpres Flaminius.

b Lucas VVaddinghus ad an. 1463 testatur quod Cardinalis Paleottus, Bononiensis Archiepiscopus, [Sor. Iulia Mediolan.] hunc librum Iuliæ manu exaratum penes se habuerit, etiam hoc adminiculo comprobaturus B. Catharinæ sanctitatem: post quem in Martyrologio suo & Gynæceo Arturus a monasterio (magnus Ordinis Franciscani Papa, vt ioco dicere solebat VVaddinghus, nimiam in Sancti Beatiq; appellationibus priuata auctoritate assumendis libertatem arguens) B. Iuliam retulit ad XXII Iunij: quæ religionis studio ita exarsit, vt ceteras consocias ad totius perfectionis viam suo exemplo vehementer accinxerit. In suis autem ad hunc diem notis addit, hanc eius cum B. Catharina familiaritatem per annos triginta durasse, vnde consequens foret; hanc eximiam virginem vltra annum 1540 vitam protraxisse,

c Abest ab Vrbe Bononiensi ad Euro-boream passuum millibus non amplius nouem, Cento-di Butrio nominatum in tabulis Geographicis, a vicino oppido Butriensi.

d In agro præsertim Bononiensi fluuiis riuisq; continuis intersecto: vnde & apud vulgus obtinuit vt Bononia crassa, id est, pinguis cognominetur.

e Idicem credo, cuius orientali ripæ Centense castrum adiacet.

f Merito dubito an non hæc eadem soror eademq; sit gratia narrata num. 157.

CAPVT XVII.
B. Catharinæ alia miracula posteriora.

[174] [Curantus febris lethalis,] Dominus Iacobus Antonius Arconati, Nobilis Mediolanensis hærebat affixus lecto, cum annus millesimus quingentesimus octogesimus nonus ageretur, grauissimam ob febrim, & a medicis de salute eius desperantibus, habitam pro lethali. Pro hoc matertera eius, Domina Comitissa Margarita Triulci Borromæa, votum vouit B. Catharinæ, & subitam retulit sanitatem. Idem haud multo post disuriæ morbo ad extremum vitæ discrimen adductus, [disuria, venæ ruptura,] recordatusque auxilij simili in articulo alias sibi a Beata præstiti, alterum emisit votum, cuius reus argenteum misit anathema, cum attestatione authentica vtriusque miraculi Domino Gabrieli Beati, medico Bononiensi, rupta in pectore vena, nullis poterat remedijs consolidari: itaque apportari sibi bombacium Beatæ voluit, quod statim ac pectori admouit suo, cum stupore omnium circumstantium, liberum se omni malo dixit.

[175] Eiusdem ad recuperandam sanitatem intercessione vsus est medicus etiam alter, Excellentissimus Dominus Guido Monticellus, [dysenteria,] anno supra memorati seculi nonagesimo primo, cui in dysentericum fluxum periculosissimum transierat grauis, quem patiebatur, morbus; non sine febribus maximisque doloribus, propter quos de vita desperans ipse, discessum ad alteram vitam parabat. Habebat in familia aliquos B. Catharinæ singulariter addictos, hi ad monasterium eius mittunt, & Sororum poscunt orationes: quibus impetratis, nocte quadam, cum vehementissimus eum vrgeret dolor, ad alterum lecti latus strepitum quemdam audijt; eoque se obuertens, vidit clarissime Beatam Matrem supra ipsum lectum genibus flexam, eique agnitæ, cum timore lætitiæ summæ admixto, statum suum commendauit, supplicans vt sanitatem suam impetraret a Deo, sibique inspiraret, quid sibi ad illius Deique honorem agendum esset. Tum voti cuiusdam cogitationem immitti sibi sentit: facit illud, subitumque leuamen percipit tum quidem; intra breue autem tempus plenam sanitatem: cuius publicum testimonium, manu scriptum sua & coram testibus atque notario rite firmatum, ad monasterium gratulabundus attulit.

[176] Adolla, filia Ioannis de Ossesinis, annorum erat decem, [puella moribunda,] quando ingrauescente indies, quod lecto ipsam affixerat, malo, neque loqui iam amplius, aut certe non intelligi si quid eloqui vellet, neque alimenti quidpiam sumere poterat: sic vt de vita eius actum diceret medicus, homo expertissimus in paucis. Itaque in ciuitatem egreditur pater, vnigenitæ mortem iam certam ploraturus inter amicos. Interim a nescio quo exorata pro moriente Catharina est, & puella ea aqua est lota, qua sanctū corpus abluerant sanctimoniales; eoque facto subito conualuit. Redeunti sub vesperam patri anxieque de filia interroganti obuiam procedit vxor, ad manum trahens paullo ante morti addictam puellam: & eccum filiam tuam, inquit, B. Catharinæ aqua & orationibus Matrum Corporis Christi sanatam. Dici vix potest quam ea subita commutatio perculerit animum afflictissimi patris: quem vbi collegit ab insperatæ lætitiæ sensu, vouit quotannis aureum vnum daturum se monasterio isti, quamdiu filia sua viueret: quod etiam post mortem eius factum deinceps est, fiebatque anno millesimo quingentesimo nonagesimo, quando puella iam viro nupta cum matre sua impetratam miraculo sanitatem iurata exposuit confirmauitque.

[177] Catharina Veronensis, famula Dominæ Helenæ Cortellini, [brachium pessime affectum] multis mensibus tantum in brachiorum altero patiebatur cruciatum, vt cum ille maxime intendebat sese, non cessaret integris diebus vociferari furentis instar: & vero poterat ad mortem adduci dolorum vehementia, si continuo fuissent æque intensi. Acciti medici, medicamina adhibita; at nihil profuerunt. Itaque propositum ei est, vt ingrauescente denuo malo B. Catharinam inuocaret, cuius tot passim narrabantur miracula. Huius illa consilij haudquaquam immemor, prima occasione vsa eodem est, & nocte superueniente obdormiscens, Beatam vidit prensantem brachium male affectum, dicentemque sibi: Exurge: sana es etenim. Euigilat illa, nec mentis suæ satis præ lætitia potens, ingenti per totam domum clamore, non tantum familiares e lectis exciuit omnes, sed etiam vicinorum multos, arbitrantes grande aliquod infortunium accidisse: qui vt ipsam audiuere, pariter laudauerunt Deum in Sanctis suis gloriosum. [struma horrenda,] Domina autem ipsius, cui dirum carcinoma ad aurem instar pomi tumens, caput depascebatur ab annis duodecim; famulæ suæ exemplo in spem erecta sanitatis per eamdem Beatam recuperandæ, post expensa in medicos plus quam mille quingenta scuta, per amicos in Aula Romana potentes extorsit a Pontifice facultatem, monasterium Corporis Christi ingrediendi; quo ex Apostolico indulto admissa, atque in sacellum Beatæ deducta, fusa ibidem oratione nudo Catharinæ pedi partem capitis ægram admouit, subitoque sanam se Sanctimonialibus omnibus stupentibus ostendit.

[178] Doralicæ Fagnani, vxori Antonij Maldrati, oculus dexter pessime affectus, [oculus infirmus,] male totum affecerat caput, deformatum spasmo, & cruciatum dolore tali, qui requiem nullam indulgebat infirmæ. Et ingrauescens quotidie malum illius oculi cæcitatem minabatur, cui multus se iam sanguis infuderat, & maculæ interius duæ obduxerant: vnde vix quidquam illo videre iam poterat. In his cum aliquot traxisset dies, denote inuocauit B. Catharinam, atque omni extemplo leuata dolore, sensit & sanguinem & maculas dissipari paullatim, intraque ipsum illum diem ita perfecte se liberam ab omni malo, quasi nullum vnquam passa fuisset.

[179] [pestifera febris,] Dorothea de Galeazzo ex Brittensi castro, Bononiæ habitans, toto Quadragesimalis ieiunij tempore febri vexata fuit, quam demum pestiferam factam esse liuentes maculæ declararunt: vsuque sensuum amisso, certo moritura credebatur a medico. Solus ei restabat auditus, per quem consanguinei cuiusdam sui, qui visitandæ ægræ gratia aduenerat, vocem admisit dicentis ad aurem, vt B. Catharinæ opem imploraret, votumque faceret visendi corporis, cum aliqua oblatione, si recuperaret sanitatem. Fecit quod monebatur ægra, & continuo supra lectum suum Beatam aspiciens, ita est eo visu recreata, vt de lecto desiliens coram omnibus, sanam se liberamque professa sit.

[180] Angelica (quæ Antonio Trinchedæ Bononiensis ciuis postea vxor fuit) iuuencula cum esset, [tussis molesta,] tanta opprimebatur tussiendi passione, verni temporis continuo spatio, vt ea aliquando suffocanda crederetur: quin & per æstatem sequentem nihil minuebatur malum. Interim Augustus mensis adfuit, in eoque Virginis Mariæ festum, quo die omni populo consueuit spectandum exhiberi corpus incorruptum. Venit ergo ad ecclesiam monasterij cum ceteris Angelica: ibidemque a superueniente tussi pressa, sic vt ne semel quidem posset Dominicam absoluere orationem, Beatæ sese ex animo commendauit, cum voce nequiret: exauditamque fuisse docuit subita liberatio, & in reliquam deinceps vitam concessa a malo isto immunitas.

[181] Eadem primo sui matrimonij anno vterum ferens, adeo molestum onus sensit, vt nec vinum bibere posset, [prægnantis mulieris cruciatus insolitus.] nec alio cibo refici quam modico pane fructibusque, atque hunc ipsum paullo post fastidiens stomachus eructaret: septimo autem a conceptu mense vniuersum ei corpus sanguineæ bullæ crustæque maiores ac minores operuere, tamquam leprosæ, idque cum fœtore tam horribili cruciatibusque tam diris, vt quamuis promitteret medicus cum puerperio cessatura hæc omnia, ipsa tamen mortem optaret quantocyus; & vel præcipitio vel alio violento modo finem miserijs tantis quærere dȩmon male-suadēs suggereret. Tandem suæ olim benefactricis recordata, instanter petijt aquam Beatæ adferri sibi: quæ vbi est in ampulla allata, relicto lecto in genua se dimisit, cœpitque eadem corpus tingere. Quantum autem lauabat illa, tantam partem mox liberam a doloribus sensit: atque intra dies octo plenis viribus restituta, venit ad monasterium Corporis Christi, Beatæ suæ aduocatæ gratias relatura.

[182] [puella apostematis exesa,] Petrus Auenalis & Flos-lilij de Alexandris, coniuges & ciues Imolenses, filiolam habebant, cui post primum vitæ sesquiannum, viginti duo enata fœtidissima apostemata, tenellum corpusculum pene totum absumpserant: inter hæc vnum in gutture, alterum in collo fuit: quibus caput supra alterum vlcus quod erat in pectore inclinare coactæ, mentum quoque iam pectusculo adhæserat; sic vt absque periculosa incisione nequiret separari. Tanto malorum adeo ferocium cumulo nullum per annos plures cum inueniretur remedium, Bononiam aduenere afflictissimi parentes, fama miraculorum frequentium prouocati; factaque oratione vouerunt eo adducturos se filiam, si sanaretur, aliaque ad Beatæ honorem facturos. Reuersi in patriam nuntiauere filiæ, quid pro eius incolumitate obtinenda egissent: vnde tantum illa concepit gaudium fidemque recuperandæ salutis, vt mentum a pectore, cui adhæserat, citra dolorem vllum auulserit: plagis tamen vt ante hiantibus, moritura breui etiam tunc timebatur. Verum sub auroram sequentis diei inuenta puella est toto corpore sana, nec quidquam e plagis reliquum retinens prȩter vestigia cicatricum, ad maiorem miraculi euidentiam cunctis inspicere volentibus ostensa a Imolæ, atque etiam Bononiæ post nouem menses, quando parentes cum filia eo venerunt ex voto, & coram notario testibusque maximi huius miraculi veritatem in tabulas legitimas referendam exposuerunt. Eratque tum adeo sana vegetaque puella, vt totum illud iter pedibus emensa sit, passibus quantumuis validum æquans ambulatorem: tempus autem patrati miraculi anno millesimo quingentesimo nonagesimo quarto, vigesima sexta Augusti die signatum reperitur.

[183] [variæ vnius infirmitates,] Torquatus Monaldini, Illustrissimi pro tempore Legati Bononiensis Cancellarius, ciuisque eadem in ciuitate honoratus, molesta laborabat stomachi ægritudine, cui febris aliaque mala accesserant, crebraque deliquia adferebant: inter quæ B. Catharinæ se deuouens, petijt illius Patientiam adferri sibi, quam statim ac induit, formulamque orationis simul submissam a monialibus recitauit, sanum se postero die reperit: & hoc manus suæ testificatione constare voluit omnibus, rogato etiam ad id Notario, ne quid deesset consuetæ solennitati condito de hoc miraculo instrumento.

[184] [puer moribundus,] Ioannes Hieronymus, filius Equitis Guidonis Vaini, Nobilis Imolensis, cum quindecim aut octodecim mensium attigisset ætatem, febri molesta correptus est, quæ eum post sextum ab ortu suo mensem, fœde contractum reddidit: atque ab ipsis quæ adhibebantur medicamentis vires sumens, ad extremum terminum languentem deduxit. Vesperam afflicti parentes peruigilem egerant apud moribundum filium; quem tantis in angustijs diutius videre non sustinentes, tandem ancillis quibusdam seruisque domesticis commendarunt, sua eum benedictione, tamquam deinceps viuum non visuri amplius, munientes; œconomoque imperantes, vt si nocte ea moreretur (quod pro certo habebant) prius quam ipsi de lecto surgerent, eumdem curarent sepeliendum, ne interesse cogerentur tam funesto spectaculo. His sic digressis, perstitit apud infantem matrona quædam, arctissimo sanguinis vinculo eidem coniuncta, Domina Hippolyta Codronchi dicta, quæ parte nonnulla Vitæ & miraculorum B. Catharinæ iam pridem cognita, eidem infantulum cœpit magna cum fiducia commendare, addito voto si conualesceret. Vix illa vouerat; subito puer præ se tulit euidentia redeuntis sanitatis signa, intraque breuissimum tempus totus conualuit, anno millesimo sexcentesimo: prout ex actis authenticis constat, quæ a publico tabellione ac testibus legitime firmata sunt.

[185] Frater Raphaël Bernardi Bononiensis, Sacerdos Cappucinus, [incurabilis plaga in talo,] incurabilem per septem vel octo annos plagam in talo circumtulerat, donec exulceratus pes, auctique ex eo dolores, lecto eum affixerunt; in quo nullam noctu diuque requiem capiens, velut spasmo correptus totos quadraginta dies iacuit, magna cum sua pauperumque illorum Religiosorum molestia, qui dolebant nihil a medicis ad vulnus curandum accersitis opis promitti. Ergo alibi eam quærendam æger videns, cum esset B. Catharinæ deuotissimus, vespere quodam ceromata omnia atque vnguenta abiecit, & particulam de Bauara Beatæ reuulsam imposuit vulneri: eademque nocte quietiorem solito somnum cœpit. Mane autem facto inuenit melius constitutum vulnus, eamdemque particulam eodem reponens loco iterum quietam noctem habuit. Sequenti autem mane coiuisse plagam, ac ne cicatricem quidem superesse vidit. Nec enim cicatrix vocari potest in pelle, alias æquabiliter leui, apparens macula valde exigua, in signum miraculi patrati relicta.

[186] [difficile puerperiū,] Domina Marchionissa Anna Turchi Gualonghi acerbissimis in puerperio doloribus Ferrariæ torquebatur, nec eniti poterat, propterea quod fœtus esset inuersus in vtero; & vel matris, vel prolis, vel vtriusque mortem necessario secuturam Medici atque obstetrices iudicabant. Implorata erant Sanctorum suffragia, adhibitȩ Reliquiæ, diuina denique & humana media tentata omnia: sed frustra. Valde igitur tristis domum reuertitur P. Ioannes Baptista Lambertinus, illius Confessarius, qui & ipse Reliquias aliquas ad ipsam attulerat: atque de via in ecclesiam Corporis Christi ingressus, cogitare incipit de B. Catharina Bononiensi, quam, Bononiensis & ipse, admodum religiose colebat: recitat ad eius honorem Rosarium vnum, aliasque nonnullas preces, & pro salute Marchionissæ votum nuncupat: cuius se reum intellexit, quando paullo post bona cum spe in collegium reuersus, nuntium accepit, fœtum eo vsque prodijsse in lucem, vt baptizari potuerit: deindeque illæsa matre, mortuum esse egressum.

[187] Domina Ioanna Caualca, nobilis Parmensis, post quinque dierum febrim, [febris desperata,] nullam spem vitæ de iudicio medicorum habebat reliquam: dictum ei fuit ad B. Catharinam vt recurreret, & exhibita per tres dies aqua potanda, qua sanctum corpus ablutum fuerat, ac mox prodigiose reddita salus est, post votum de eleëmosyna Bononiam ad monasterium destinanda nuncupatum. Maria Liuerani, Angeli Vanti vxor, [mutus & amens,] filium habebat mutum, eumdemque vbi ad ætatem peruenit, amentem quoque esse compererat: votum edidit filium Bononiam deducendi, & ille loquelæ simul & rationis accepit expeditam facultatem, atque anno millesimo sexcentesimo primo Bononiam eum matre venit votum completurus.

[188] Laurentius Bedodi, aromatarius, Parmensis ciuis, adolescentulus cum esset, graue in vna coxarum vulnus acceperat, ex eoque persanato seruabat cicatricem: iuxta hanc post annos viginti ingens humorum confluxit copia: a quibus, cum maximos pateretur cruciatus, & remedia leniora prodessent nihil, facienda per sectionem via fuit. [periculosa sectio.] Aderat cum sectio fieret Pater Cappucinus, Laurentij amicus, eique ex Bauara Beatæ particulam tradidit, iubens vt quoties curando vulneri ceromata adhiberentur, toties illius lini filum vnum apponeret plagæ: nec pluribus quam tribus diebus opus habuit vt perfecte sanaretur. Quod supra adhibitorum medicamentorum naturales vires fuisse medicus chirurgusque professi, eam curationis prædictæ celeritatem miraculosam iudicarunt, talemque iuridice interrogati confirmarunt. Hæc anno millesimo sexcentesimo septimo acciderunt: anno autem eiusdemque seculi decimo octauo, dum hæc scriberentur, adhuc in viuis erat Laurentius, & ita se rem habere ipsi auctori præsens affirmauit.

[189] Huic miraculorum relatorum seriei, quam ex authētico pro canonizatione processu desumptam, futuram credidi fide dignissimam, adiungenda videntur duo (seu miracula lubet seu gratias appellare) in eum quidem numerum non relata: sed nihilo minori certitudine cognita mihi, qui Monialem hic indicatam sæpius interrogaui diligenter & quacumque fas fuit accuratione examinaui iuuenculas duas, de quibus hic pariter sermo erit. Quod autem cum prioribus non fuerint authentice consignata, ea caussa fuit, quod cum ad intentum finem relata hactenus plus quam abunde sufficerent, non iudicabatur expedire, vt, pluribus quȩ interuenere personis etiamnum viuentibus, res illæ in iudicium adducerentur.

[190] Adolescentula quædam monastico statui destinata a parentibus, [molestæ tētationes depulsæ] sua in ciuitate nobilibus & honoratis, missa Bononiam est B. Catharinæ venerandæ caussa, vbi eidem a Sororibus datus libellus est, Vitam & miracula illius continens; quæ regressa ad suas, non multo post monasterium Parmæ ingressa est. Vbi cum aliquanto vixisset tempore, quietem eius cœpit malignus dæmon consuetis sibi machinis impetere, multas grauesque diffidentiæ, infidelitatis, inobedientiæ tentationes ingerens; quibus eam miserum in modum diuexans, timorem haud sane leuem fecerat, vt in proposito perseueraret. Cumque ad Deum, Deiparam, Sanctos confugiens, Patribus quoque spiritualibus molestias illas manifestans, multo labore profecisset nihil, in memoriam tandem venit eorum quæ Beatam quoque Catharinam passam esse aliquando audiuerat: libellum supra dictum quærit, eumque legens relegensque deprehendit plane similes esse eas, quibus Sancta tot annis exercita fuerat, tentationes: itaque illius se patrocinio committens, quæ posset alienis malis experta compati, non vanam fuisse suam fiduciam sentit, serenata mox mente pristinæ restituta tranquillitati.

[191] [item maleficia.] Eodem in monasterio, annis aliquot post, collocatæ fuerunt puellæ duæ, prædictæ Religiosæ Sorores vterinæ, Christianis ibidem moribus informandæ, &, si mens eo ferret, etiam Deo consecrandæ per vota, quando iustam attigissent ætatem. Non multo istic habitauerant tempore, quando deprehensum est maleficijs esse intoxicatas, non sine parentum monachæque sororis dolore magno. Adhibiti exorcistæ nihil profecerant; proindeque iudicatum fuerat minime expedire, vt intra claustrum diutius tenerentur, paterna in domo securius minorique cum incommodo curandæ: sed nec ibi quidquam profuere remedia, quæ adhibebantur varia. Inter hæc intelligit Soror monacha, Sacerdotem quemdam Parmensem, virum pium, peregrinationem Lauretanam habere in animo: aduocat eum ad se, dataque in iter eleëmosyna rogat, vt Bononia transiens, accedere velit ad ecclesiam Corporis Christi, ibique ad B. Catharinæ corpus, Sacrum facere & pro sororum suarum liberatione orare. Quæ dum ex condicto Sacerdos Bononiæ exequitur, post duos tresue dies quam Parma discesserat; Exorcista, qui sacras adiurationes adhibebat Parmæ, puellas plene liberatas reperit: neque exinde quidquam senserunt incommodi in præsentem vsque diem, quo hæc Parmæ scribimus, mense Iulio, anno seculi huius decimo octauo. Et earum altera sana atque incolumis reuersa ad monasterium susceperat iam in capite corollam, monasticum habitum intra menses paucos susceptura; quemadmodum mihi per schedulam ex eodem monasterio nuntiatur: cum vtraque autem sana & valente egi sæpius, vt paullo ante professus sū. Hæc sunt quæ de B. Catharina Bononiensi ad piarum animarum solatium, multarum auxilium, ipsiusque in primis Beatæ & Dei Opt. Max. honorem scribenda occurrerunt: ipsi laus & gloria sit in secula seculorum, amē.

[Annotatum]

a Distat Imola a Bononia sedecim passuum millibus ad Orientem itinere rectissimo.

DE S. FRANCISCA ROMANA FVNDATRICE OBLATARVM TVRRIS-SPECVLORVM

AN. MCDL

Commentarius præuius.

Francisca Romana vidua, Fundatrix Oblatarum Turris-speculorum Romæ (S.)

§ I Cultus ecclesiasticus: res gestæ & visiones a Confessario scriptæ.

[1] Nonum hunc diem nobis claudet, quæ propter cultus præcipui prærogatiuam Romanæ Ecclesiæ fastos nunc orditur, [Post canonizationem] S. Francisca; sexui suo in omni statu ac viuendi conditione ad imitandum proponenda. Hæc vel a patria Romana dicta, vel a mariti nomine de Pontianis; eodem mortuo, se tradidit in eam, quam ipso viuente erexerat in Vrbe, congregationem Oblatarum Deiparæ Virginis, sub Regula S. Benedicti eiusque speciali obseruantia, qualem ea profitetur Cōgregatio, quæ nomen a Monte-Oliueti habet. Eadem Francisca post sæpe tentatam canonizationem, Sanctorum Catalogo adscripta est tandem a Paulo huius nominis V, [Officio duplici colitur ab Oliuetanis,] a quo etiam toti Oliuetano Ordini concessa est plenaria peccatorum indulgentia, in die ipsius festo omnibus Christi fidelibus proponenda; quemadmodum intelligi datur ex Antonio Pauli Masini, indicante in sua Bononia perlustrata talem gratiam hoc die proponi in ecclesia S. Michaëlis in Bosco, quam extra illius ciuitatis portas Ordo iste habet: qui etiam Officium de ea ecclesiasticum totum sub ritu Duplicis peragere cœpit iam inde ab ipsa canonizatione illius, id est, ab anno MDCVIII.

[2] [& Franciscanis.] Idem festum, vt ritu eodem celebrandum inscriptum est Kalendario ad vsum Fratrum Minorum accommodato & anno 1631 Parisiis vulgato per Ioannem Flandrum, idque (quod merito admiramur) vt de Sancta Ordinis Seraphici: quo etiam nomine Vitam illius Hieronymus Camboni inseruit Legendario tertij Ordinis S. Francisci, sub annum 1648 Bergomi Italice excuso, asserens eam post obitum mariti suscepisse habitum tertij illius Ordinis, & ex Minorum ordine Confessarium accepisse Fr. Bartholomæum. An sic opinandi occasionem Hieronymus acceperit ex annotationibus prædicto Kalendario additis, & per Arturum a monasterio in Franciscano Martyrologio postea allegatis, [an horum 3 Ordine recte adscripta?] nobis autem necdum visis; an vero antiquior etiam ista inter Franciscanos persuasio fuerit, non diuinamus; dum certum est, nulla illam aut veritate aut veri etiam similitudine niti. Etenim ex alijs omnibus, qui de vita Franciscæ scripserunt aliquid, manifesto liquet, statim a celebratis marito exequijs, ipsam se ad suas Oblatas contulisse: cum quibus, prius quam in vnam congregationem colligerentur, iam inde ab anno MCCCCXXV obtulerat se Ordini Oliuetano, sicut aliæ alijs Ordinibus se offerunt sub Rosario, Cordula, Cingulo aut Scapulari; cum ijsdemque S. Benedicti Regulam obseruandam suscepisse, perinde atque ipsæ fecerant; non quidem sub voti solennis religione, sed sub confeßione constantis propositi. Confessarium quoque tunc temporis habebat & habuit deinceps vnicum, de quo mox acturi sumus, Ioannem Matteotti: Bartholomæo autem non scimus aliter vsam esse, quam quomodo vsa est Fr. Hippolyto Oliuetano; nempe vt consiliario diuinitus sibi ad Confessarium adiuncto in ijs, quæ erigendæ congregationis negotium concernebant.

[3] Quia tamen consequens hinc saltem est, nonnihil deuotam fuisse Franciscam Ordini Franciscano, [culta vniuersim officio Semiduplici ad libitum,] merito hic Ordo suam erga ipsam deuotionem ista Officij solennitate profiteri potuit, & vt posset Apostolicæ Sedis indultum postulare: necdum enim ad vniuersam Ecclesiam extensa erat vel facultas vel obligatio qualem nunc habemus. Facultatem primus Vrbanus VIII anno MDCXXII dedit, omnibus secundum Romani Breuiarij formam Horas Canonicas persoluentibus, vt si liberet de S. Francisca sub ritu Duplicis intra Vrbem, extra eam vero Semiduplicis facerent, idque ad X diem Martij, quia nonus proprio Quadraginta Martyrum cultu occupabatur: obligationem Innocentius X induxit, [deinde duplici de præcepto:] & quidem vniuersim sub ritu festiuiori ac proprio die, translatis in decimum Martyribus prædictis. Qua in constitutione credibile est nonnihil tribuisse Pontificem carißimæ Sororis suæ Agathæ Pamphiliæ precibus, Sanctæ huius Franciscæ Institutum inter Oblatas amplexæ, plus communis patriæ caritati, plurimum vero eximijs Sanctæ meritis, cui non poterat non affici peculiariter, postquam illa penitius introspexerat sub Paulo V Rotæ Auditor, atque in caussa canonizandæ Beatæ Relator constitutus.

[4] Primus qui de Francisca scripto consignauit aliquid, fuit iam supra memoratus Ioannes Matteotti, [Visiones & conflictus eius Confessarius Matteotti Italice scripsit,] in S. Mariæ trans-Tiberinæ Collegiali templo Canonicus & Curatus; quodque ad rem nostram maioris est momenti, ipsius & primarum omnium Oblatarum per annos decem postremos Confessarius. Hic visiones illius raptusque & graues cum tartareis hostibus conflictus sic retulit in aduersaria, prout excipiebat ab eius ore, obedientiæ præcepto adactæ ad manifestanda plurima, quæ profunda alioquin humilitas eius voluisset inuiolabili silentio premere. Excipiebat autem Italica illius temporis lingua, [& Latine vertit,] itaque etiamnum asseruantur apud Oblatas Turris-speculorum. Postquam autem illa ex viuis abiens cœpit vt Beata honorari a populo, & crebrescentibus miraculis, post informationem de ijs acceptam, etiam processus pro ea canonizanda institutus erat, alterque (vt credebatur) vltimus futurus & decretorius esset præ manibus, qualem anno post mortem Sanctæ vndecimo confectum videbimus; idem ille, quæ Italice scripserat, Latine videtur reddidisse, ijsque præponi voluisse breuem Vitæ ipsius ac miraculorum synopsim, quam habemus.

[5] Quod ipsemet suus interpres fuerit, maxime persuademur, considerantes in Latino textu omissa fere esse omnia, [addito Vitæ & miraculorum summario.] quæ ad Oblatarum institutionem spectantia non poterant scribi absque crebra ipsius mentione: a qua vt sua ipsum modestia prohibuerit, alius tamen nemo abstinuisset, quando ita in Italico reperisset, vti reperiri testis erit. Vita secundo loco a nobis danda, verbotenus illa ipsa transcripta exhibens, quæ in Latino textu omnino desiderantur. Quod etiam præponi Visionibus Vitam atque miracula voluerit, quæ nescio qua de caußa inuerso ordine nos accepimus, probat epilogus, ita exordiens: Postquam superius dictum est de Vita & Visionibus & miraculis huius Christi famulæ B. Franciscæ; nunc in breui epilogatione dicendum est qualiter ex huius tenebrosi mundi caligine ad supernas, vinculo carnis soluto, ad æthereas migrauit visiones. Huic igitur ordini per ipsum nobis præscripto insistentes, [Omnia nos in tres libros diuidimus,] omnia in tres libros diuidemus. Primus Vitam & miracula ante atque post mortem patrata continebit, secundus visiones, tertius conflictus cum dæmonibus aliaq; nonnulla circa eosdem, & quæ damnatis supplicia ingerunt, ipsi diuinitus reuelata. Et primum quidem ac tertium librum diuidemus more nostro in capita, reiectis ad marginem titulis, quibus illi distinguebantur: secundum vero librum ita relinquemus, vt inuenimus, per seriem & numerum visionum digestum. Scriptoris phrasim, quamuis incultam & idiotismis refertam Italicis, [solis ortographiæ næuis mutatis,] inuariatam seruabimus; ortographiam nihilominus Latinam sequendo, sic vt vbi ille scribit sicurus, prontus, ricomandare, auuertere; scribamus securus, promptus, recommendare, aduertere: idemq; nobis licere velimus circa quasdam vernaculæ linguæ proprietates; quæ secundam declinationem a quarta, neutrum genus a Masculino, aliaq; similia non distinguens, easdem etiam Latine scribenti ingeßit; vt cantis pro cantibus, concepto pro conceptu, thronum pro thronus. Cetera quæ lectorem morari poterant, in notis accurate explicuimus.

[6] Damus autem prædicta omnia ex authentico Domus nostræ Professæ Romanæ exemplari MS. sub initium huius seculi exarato, ad vsum P. Iulij Vrsini, [ex authentico MS.] Vitam S. Franciscæ scribere aggreßi, cuius Manu-scripti ex autographo Turris-speculorum fideliter transumpti vt ecgraphum haberemus, operam dedit Ioannes Nadazi Societatis nostræ, apud Adm. R. P. N. Generalem pro Aßistente Germano Substitutus, & plurimis editis libris notißimus inter nostros: qui pro sua singulari erga nos beneuolentia & insigni promouendæ Sanctorum gloriæ zelo, ad ceteras plurimas suas occupationes & curas, non est dedignatus hanc quoque adijcere, vt vnum quodque folium, prout illud in Belgium mittendum erat, ad originale suum relegendo conferret. Tanta tamen diligentia sua cauere non potuit, nec vero debuit etsi potuisset, quo minus in posteriori ecgrapho non essent errores ijdem, qui fuerant in priori, ac forte in ipso autographo Matteotti, properantius adornantis versionem Latinam, & quædam subinde verba prætermittentis, quæ ad perficiendum sensum plane requiri videntur. Horum ergo defectus ne nimium moraretur lectorem scriptionis incultæ, & idiotismis vocabulisque Italicis per se satis asperæ, verba nostra substituimus, vbi opus erat: sed [] vncis inclusa, ne cui suspecta sit libertas nostra, quasi eadem stylum præsumpserit alterare.

§ II Quædam circa prædicta Confessarij scripta Lectori obseruanda.

[7] Maria Magdalena Anguillaria, sub cuius nomine prodijt Vita, [Frequentes Franciscæ raptus] cuius potiorem partem Latinam dabimus post scripta Matteotti, librum eiusdem Vitæ tertium exorditur ab hac præfatione: Seraphica hæc Dei famula Francisca mentis tam puræ fuit, tam incensæ in Diuinum amorem voluntatis, vt semper parata atq; disposita videretur ad intimam cum Deo vnionem. Itaque siue Dominico Corpori in sacrosancto Eucharistiæ Sacramento communicasset, siue in domestico oratorio diuinis rebus meditandis applicuisset animum, frequentes a sensibus patiebatur excessus. In his autem oblatæ eidem diuinitus sunt illustrationes variæ seu visiones, quas hic consilium est coniunctim exponere: tum quia insignem ipsius sanctitatem, multis & claris argumentis manifestant, tum quia plurima continent documenta animabus, cælestia cupide meditantibus, profutura. Quod tamen priusquam aggredior: quædam præmonendus mihi lector est. Primum, quod, [anno solum 1430 notari cœpti,] licet post communionem atque orationis tempore ita frequenter in extasim raperetur, per annos tamen quadraginta quinque vitæ ipsius, id est, ab anno salutis humanæ MCCCLXXXIV vsque ad MCCCCXXIX, neque ab ipsa neque a Confessarijs eius quidquam de illis rebus scripto notatum sit, quod quidem ad nostram cognitionem peruenerit. Primus Ioannes Matteotti Sanctam adegit obedientiæ præcepto, vt quæ vidisset audissetque in suis raptibus, hæc sibi, scripto eadem excepturo, narraret.

[8] Alterum punctum notatu dignum est, quod idem Ioannes inceperit quidem ab anno MCCCCXXX minutim & distincte describere conflictus S. Franciscæ cum dæmonijs, reuelationes, contemplationes & extases illius; post duos tamen tresue annos, non nisi pauca admodum consignarit scripto: nam a fine mensis Iunij anni MCCCCXXXIII, vsque ad festa Natalitia Christi in fine mensis Decembris, a quibus eo tempore sumebatur noui anni initium, nihil omnino inscripta retulit eorum, quæ intuita Sancta passaue fuerat: anno MCCCCXXXIV sex septemue dumtaxat extases annotantur, [vsque ad an. 1434,] XXXV anno non nisi tres: annis vero XXXVI & XXXVII singulis annis singuli: nullus omnino anno XXXVIII: duobus autem sequentibus annis notantur item singuli in singulis. Facit tamen earum abundantia rerum, quæ primis illis duobus annis fuerunt notatæ, vt de sequentibus annis facere iudicium liceat: caussam autem intermissæ scriptionis hanc putamus fuisse, quod in posteriorum annorum raptibus eadem fere offerrentur, quæ in primis, nec operæ pretium videretur tam accurate notare singula, solo ferme temporis discrimine secernenda. Idque multo magis vsu venit in conflictibus contra dæmones: quorum modos varios primis annis notatos, credibile est identidem repetitos fuisse, nec sperari debebat in ijsdem toties relegendis tam patientem futurum esse lectorem, quam ipsa Sancta fuerat in illis perferendis.

[9] Porro vltra & post eos raptus, qui vltimis Franciscæ annis notati reperiuntur, [in Latina versione alijs 27 aucti,] sequuntur alij viginti septem, nullius anni charactere signati: quos tamen ne propterea credas ad vltimum annum omnes pertinere: contrarium enim patebit ex dicendis ad Visionem LXXIV. Potius existimandum est ipsos ex ijs fuisse, quos vel passa est Sancta antequam eius confeßionibus aurem dare cœperat Ioannes, curauit autem postea ex ea discere; vel quos ipsa non indicauit tali loco ac tempore, quo vacabat Ioanni ordinate ac velut ex ore dictantis excipere seriem eorumdem: absunt enim omnes ab Italico textu, cuius solius vsus videtur fuisse in ea Vita conscribenda, quæ sub Anguillariæ nomine extat. Vt autem oblatas Sanctæ istis in raptibus visiones priores, [aliquibus etiam omissis imminuti:] Latine reddens Ioannes addidit; sic econtra præter misit plerasq; omnes, quæ ad Oblatarū congregationē pertinebant, ob eam quam supra diximus caussam: vt operæ pretium facturus videatur, qui vtrumque contextum inter se conferens, illas quoque quas hactenus desideramus visiones submittere nobis aut seorsim in lucem dare laborabit. Interim earum desiderium lenient præcipuæ, libro 4 Italicæ Vitæ insertæ eo loco, vbi de institutione Congregationis Oblatarum ex professo agitur.

[10] Idem Ioannes Matteotti dæmonum, quas passa est Sancta infestationes Italice similiter a se conscriptas, [conflictus quoque ordine temporis descripti.] Latinas faciens, prætermisit, quod in Visionibus fecerat, annum diemque signare litteris, quibus talia acciderant: quos tamen satis accurate notatos habuisse in Italico textu, colligimus ex libro 2 Anguillariæ (huius enim nomine semper vtemur, quamuis alius fuerit operis istius auctor) vbi conflictus isti per ordinem referuntur; & suus fere vnicuique annus ac dies aßignatur: quod inde acceptum nos quoque in annotationibus nostris ad eosdem conflictus (qui nobis librum tertium constituunt) fecimus. In Visionibus porro imprimis est obseruandum Lectori, [Quædam vt piæ meditationes solum accipienda.] vti recte monet Anguillaria, quod multa ex ijs, quæ Sancta a sensibus abducta vidit, habenda dumtaxat sint, vt meditationes piæ & contemplationes ipsius propriæ: eaque potissimum quæ mysteria Vitæ ac Passionis Dominicæ spectant: idque ipsum facile inter legendum cognoscetur. Non tamen propterea negari potest, quin ijs admixtæ sint veræ quædam reuelationes, & tales fuerint, quas habuit circa fundationem Oblatarum Turris-speculorum, & circa pœnas partim Romanæ vrbi ab vltore scelerum Deo inflictas partim ipsius Sanctæ deprecatione cohibitas. Nos autem, inquit Anguillaria, discriminis huius iudicium vel pio lectori vel superiori arbitro relinquentes, indiscriminatim ea proferemus, quæ in antiquis illis & omni acceptione dignissimis scriptis continentur.

[11] Denique necessario intelligendum est, quod in extasim rapta Francisca non semper maneret immobilis in quieto silentio: [Quomodo in extasi se haberet Sancta,] sed aliquando mouebat se & varios actus faciebat, earum rerum & affectionum expressiuos, quas videbat vel sentiebat in raptu: sæpe etiam extatica loquebatur, ac ferme Poëtarum more, intercisa & in rythmos conformata oratione atque vsitata temporis illius phrasi: a qua cum non parum recesserit huius seculi vsus, satis habebimus, inquit illa, præcipuorum capitum sensum substantiamque verbis ex hodiernæ locutionis lege acceptis aptatisque exprimere. Non item nos, quibus alius totius operis propositus scopus: vt nempe prima quæque de singulis Cælitibus monumenta pura & quantum possumus assequi integra in Dei ecclesia conseruentur: quod viris eruditis & sinceram veritatem nulloq; fuco adulteratam antiquitatem amantibus gratißimum esse nouimus. Addimus autem ipsius, quem exhibemus Latini textus autographum exhibitum fuisse Iudicibus commissarijs in caussa canonizationis, faciendæ anno MCCCCLI, [quam non obnoxia illusionibus fuerit?] quorum processus citantur in relatione postrema per Auditores Rotæ coram Paulo V facta & magna ex parte inferius proferenda; vbi ex Ioanne Cardinali de Turrecremata in prologo ad Reuelationes S. Birgittæ ea signa exponunt, quibus illusoriæ & falsæ Visiones a veris diuinisq; distinguuntur, ac demum concludunt, per istas conditiones excludi ab illusorijs visiones huius beatæ mulieris satis constat ex libro, quem eius Confessarius scripsit: vbi nonaginta octo fere visiones referuntur, in quarum vltima refert, hanc humilem ancillam Christi sæpe dixisse, quod supradictas visiones ac reuelationes firmiter submittebat determinationi sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cum qua & pro qua cupiebat viuere & mori.

[12] Triumphales conflictus quos ipsa Dei ancilla exercuit dum viueret cum malignis spiritibus sequuntur tractatus de pœnis, quas animæ in inferno patiuntur: [quomodo inferni pœnas] & nobis librum tertium constituunt. In hisce tractatibus, quorum in pauciora capita diuisorum titulos coniunctim dabimus, diffuse narrantur omnia, quæ in vno alteroue raptu intra exigui temporis spatium obiecta fuerunt beatæ illi animæ: de quibus omnibus, vt dicitur num. 52, admirata Dei famula, quomodo scilicet sartagines & alia instrumenta stare possent in inferno: declaratum sibi fuit, [sub imagine corporea viderit?] quod talis visio ei demonstrabatur ad hoc, vt posset comprehendere, non quod huiusmodi res in inferno essent; sed quod animæ ibi existentes patiantur huiusmodi pœnas, acsi prædicta instrumenta ibi essent. Et iterum num. 55 clarius: Ex quibus quidem tormentis nimium angustiata ipsa Deo dilecta, considerans, quod animæ carnem non habent, & eis abstrahebatur cor: Raphael Angelus, in suam societatem a Deo missus sibi declarauit, secundum suum desiderium dicens: licet anima carne careat, tamen quousque veniat vltimum iudicium, materialiter punitur secundum corporis partes. Quia licet anima sit spiritualis, induit tamen naturam materialem: sed post vltimum iudicium & corpus & anima punientur talibus tormentis: quod idem fere repetitur num. 73. Neque vero difficilius captu est, quomodo anima separata a corpore eosdem, quos sustineret in corpore, diuina hoc operante iustitia, poßit in gehenna sustinere dolores; quam est apud physicarum & anatomicarum rerū peritos ambiguum, quomodo brachio aut crure chirurgica sectione mutilati, primis post abscißionem diebus sibi videantur identidem eumdem pati sensum doloris, quē in prægreßa curatione patiebantur, quando nondum abscissum erat crus aut brachium.

[13] [& an circa an. 1413,] Nulla igitur est ex hoc capite particularis hic difficultas, quo minus eiusmodi de inferno visiones diuinitus oblatæ fuisse credantur: at non æque facile est definire, quo tempore eas Francisca viderit. Iulius Vrsinus noster sensisse videtur, quod acciderint circa annum MCCCCXIII: quandoquidem ad eum annum referat Laurentij Mariti exilium & grauem Franciscæ morbum, quem ista visio secuta mox sit. Eiusdem sententiæ censeri potest fuisse Anguillaria, quamquam nullum ipsa tempus exprimat, quatenus eumdem cum Vrsino sequitur narrationis ordinem. Neque vero nullum ita sentiendi fundamentum inuenitur in hisce verbis numeri 47. Erat autem illa societas (quæ scilicet Sanctæ spiritum per inferni claustra videbatur comitari) Angelus Raphael: quia adhuc non videbat domesticum illum Angelum, [antequam familiari Angeli conspectu frueretur;] de quo dictum est superius, qui datus fuit a Diuina prouidentia in custodiam ipsius. Cœpit enim hic Angelus ei domesticus esse vno post mortem filij eius Euangelistæ anno, atque adeo anno MCCCCXII; diu noctuque aßistens Franciscæ in figura humana, vt scribit Confessarius eius, vnde hæc est Ecclesiæ in illius festo Oratio: Deus qui B. Franciscam famulam tuam inter cetera gratiæ tuæ dona familiari Angeli consuetudine decorasti; concede quæsumus vt intercessionis eius auxilio Angelorum consortium consequi mereamur.

[14] [an. vero post annum 1430,] Nihilominus difficulter nobis persuademus, quod Ioannes, qui de Vita rebusque Sanctæ, antequam Confessarius eius esset, pauca admodum scripsit, visionem ante annos tam multos præteritam voluerit tam accurate discere, tam prolixe describere ex ore dictantis. Quin autem ipse scripserit dubitari non sinunt, non tantum idem in omnibus stylus (posset enim concipi ab alio priori Confessario Italice scriptam Latine reddidisse) sed idem vbique procedendi modus, qualem solum ipsum cum Sancta nouimus tenuisse, ex obedientia præcipiendo vt ediceret, excipere & scribere parato, quidquid sibi in extasi accidisset. Imo licet non dubitemus quin diuinis rebus meditandis sese applicans Sancta, [cum iam Confessariū haberet Ioannem?] maxime post Communionem sacram etiam sub prioribus Confessarijs, pateretur potius quam ageret aliquid, & a sensibus sæpe abstracta anima in altißima penitus contemplatione defigeretur: nullum tamen inuenimus fundamentum asserendi, quod ante annum MCCCCXXX cœperit agere cum Francisca Deus per visibilium rerum species, imaginatrici facultati & per hanc intellectiuæ obiectas. Itaque verba illa adhuc non videbat domesticum illum Angelum, putamus non debere sic intelligi, quasi ante illam visionem nondum familiari Angeli sui præsentia frui cœpisset Sancta: sed sic vt intelligatur, præter morem eum non habuisse conspicuum, cum talia sibi inciperent ostendi. Quibus in hunc modum explicatis nihil obstare potest, quo minus etiam ad extremos vitæ ipsius annos, quos in domo suarum Oblatarum exegit, terrifica hæc visio pertinere existimetur.

[15] Cur autem voluit Deus hunc Ioannem, præ ceteris Franciscæ, [Cur hunc conscium esse Deus voluerit,] quos ante habuerat, Confessarijs eius veluti Secretarium esse, & tam minutim intelligere singula, quæ in sancta illa anima agebantur? Non alia profecto de caußa, quam quia decreuerat illo vti administro præcipuo ad instituendam Oblatarum congregationem: quod vt persuaderetur homini timido, sibiq; & alijs plurimum diffidenti (talem enim voluit adhibere, ne quidquam in hoc opere humana sibi arrogaret industria) opus fuit eiusdem intellectum prorsus conuinci, quod Diuino spiritu ageretur Francisca in negotio tam perse arduo tamque alienorū Ioannis ingenio. [& cur post an. 1434 tam pauca notarit?] Id autem maxime obtinebatur frequentibus purißimæ illius mentis exceßibus, quorum oculatus arbiter sæpe ipse fiebat, nullo non experimenti genere probans an essent a Deo, quæ ipsa sibi ab illo dicebat manifestari. Negotio porro secundum Dei destinationem intra triennium confecto, cessauit fortasse illa visionum extraordinariarum frequentias; & hac altera caussa esse potuit, cur ab anno MCCCCXXX ad XXXIV visiones tam multæ reperiantur notatæ, de annis autem subsecutis aut nullæ aut paucæ.

§ III Alij de Vita S. Franciscæ scriptores.

[16] Qvidquid de Vita & admirandis eximiæ huius Sanctæ sciri poterat, [Vitam S. Franciscæ vsque ad seculum 17 obscuram,] obscurum delituit per vnum & dimidium seculum inter Ioannis Matteotti MSS. & processuum iuridice formatorum instrumenta, magnæ prolixitatis vtraque, virisque eruditis ea lecturis propemodum inaccessa. Etenim de persona tam celebri tanto tempore nihil in lucem prodiuit, nisi breue aliquid ab auctore, vel sic negligenti vt non curauerit, vel sic festino vt non potuerit ista tam authentica scripta inspicere; prout Iulius Vrsinus indicat in epistola ad Oblatas Turris-speculorum dedicatoria Vitæ, de qua mox acturi sumus. Libellum istum necdum nobis videre licuit, vt de eo poßimus quidpiam iudicare, [& in MSS. latentem,] vel de stylo ætateq; auctoris certi aliquid indicare lectori: verosimile est Cardinali Baronio, suas in Romanum Martyrologium notas scribenti, vel ignotum vel contemptum fuisse, vt propterea satis sibi fecerit cum scripsit: Legi ex Archiuo eius monasterij duos MSS. codices, quibus eius præclarissima acta & miracula quidem insignia, quibus tam viuens adhuc quam etiam post obitum claruit, testibus examinatis scriptorum monumentis sunt perpetuis consignata: quos Codices apparet, fuisse Acta gemini processus anno MCCCCXLIII & MCCCCLI confecta.

[17] [primus Italice collegit Iulius Vrsinus,] Ne igitur diuturnioris culpæ rea esset Roma, quod tantam virtutem non modo alijs relinqueret ignotam, sed nec ipsa satis curaret cognoscere, eo maxime tempore, quo sub Clemente VIII magnis studijs promotum canonizationis desideratæ negotium, sub eius successore Paulo V, natione Romano, felici exitu terminandum sperabatur, Iulio Vrsino, ex Petilianorum Comitum prosapia inter Romanos nobili, in nostram Iesu Societatem ante annos forte octo vel decem adscito, & magna eloquentiæ atque egregiæ virtutis laude florenti, mandatum est, vt ex oblatis quæ diximus Manu-scriptis conficeret opus tali argumento dignum. Amplum hic volumen composuit atque in quinque libros digessit, ex quibus non solum B. Franciscæ historiam lector discere, sed etiam aptis ad formandos mores virtutesque exercendas principijs instrui posset: verum illa operis prolixitate factum est, vt ante perfectam canonizationem prodire in lucem non potuerit a prælo absolutum, deinde vt seculi curis implicati homines succinctiorem aliquam ac pure historicam narrationem desiderarent: [tum Virgilius Ceparius ineditus,] qualem credimus illam fuisse, quæ a Vigilio Cepario (nostræ item Societatis scriptore insigni, qui B. Aloysij Gonzagæ Vitam circa eadem tempora vulgauerat) composita fuisse dicitur in bibliotheca Societatis, sed, vt illius alia plura, necdum edita.

[18] Hanc nos Vitam requirentes Romæ, vbi diem suum extremum anno MDCXXXI obijt, ipsam quidem non reperiri intelleximus; sed aliam interim a Iacobo Fuligatto, [& Iacobus Fuligattus,] nostri item Ordinis scriptore, elaboratam accepimus, qui fortasse a Vigilio iam ante præparatis vsus plurimum, noluit alienum fœtum sibi supposuisse videri, sed totum laborem suum transcripsit Mariæ Magdalenæ Anguillariæ, Præsidi Oblatarum a S. Francisca institutarum, sub eius vulgandum nomine, & Illustrissimæ atque Excellentissimæ Dominæ Annæ Columnæ Barberinæ Vrbis Præfectæ & Principi Palestrinæ dedicandam, [sub nomine Magdalenæ Anguillariæ vulgatus;] prout factum est anno MDCXLI. Est autem ea Vita, quamuis priori multo strictior breuiorque, eadem tamen, quod ad materiam attinet, longe auctior, quatenus ab Vrsino præterita plurima de conflictibus Franciscæ, reuelationibusque ac visionibus complectitur, fundatæ item ab illa congregationis primordia, & varia in vita miracula: tum, quam ille nondum factam describere non potuit, sacri corporis inuentionem & quæ post eam varijs illius deuotis concessa fuerunt beneficia sanitatum.

[19] Istam igitur Vitam, instituto nostro tanto magis idoneam quanto verbis strictior materia copiosior erat, [postrema quomodo hic Latine edita?] eo libentius Latinam fecimus, quod ita disposita esset, vt totum tertium ac quartum librum (quorum argumentum ex originalibus Matteotti scripti primigenia auctoris phrasi integre nos habere gaudebamus): absque vllo historiæ contextusque dispendio liceret omittere. Post hanc Vitam ad Matteotti scripta additam amplius nihil possumus desiderare, quam miraculorum per B. Franciscæ merita in vita atque post mortem patratorum accuratam narrationem, [desiderantur miracula accuratius ex MSS. colligenda:] ex prædictis processibus & iuratorum testium depositionibus legitimis accipiendam: quippe quæ Matteottus compendiose nimium ac veluti cursim absque circumstantiarum propriarum ornatu adnotauit; Vrsinus autem & Anguillaria parce admodum ieiuneque libauerunt, iste paucis, hæc aliquanto pluribus contenta, & ab ijs, quæ mortem secuta sunt de industria abstinens, profitensque ex illis sic rite testatis volumen posse non contemnendum exurgere. Verum cum ea res impeditior sit, quam vt speremus futurum quemquam, qui codices tam vastos, [pro quibus erit relatio Auditorum Rotæ,] & tot iudiciariæ formæ ambagibus salebrosos, totos excutere, & quæ in rem nostram sunt excerpere ab alijs vacuus possit; desiderium istud vtcumque leniuimus impetrata ex domus nostræ Professæ MSS. relatione trium Rotæ Auditorum, in qua processuum eatenus habitorum reddunt Pontifici rationem, vniuersa caussa examinata concludentes, procedi ad Canonizationem actualem posse, quandocumque suæ Sanctitati placuisset.

[20] Ex hac (omissis legum Doctorumque citationibus & exemplis ad rem propositam illustrandam quandoque adductis, & ijs quæ viuentis virtutes declarabant probationibus, [vnde relatio Card. Pinelli,] vtpote in historia Vitæ concinnius reperiendis) cetera damus omnia, quibus vel studium promouendæ (caussæ eatenus impensum, vel illustriora viuentis mortuæque miracula, vel continuus eius in populo Romano cultus explicatur. Huius autem relationis sic edendæ consilium altero quoque ex capite placuit, quod ipsa videlicet sola sit atque vnica, ex qua deinde suam accepit Cardinalis Pinellus Episcopus Ostiensis & sacri Collegij Decanus, [& bulla canonizationis accepta est.] in secreto Cardinalium consistorio, quo postulata actualis Canonizatio est coram Pontifice habitam, & Romanis typis de more euulgatam: quod item ex ipsa accepta sit & formata Pontificia Bulla, per quam Francisca omnibus Christi fidelibus vt Sancta proponitur inuocanda: quam similiter habemus III Kalendas Iunij signatam & typis cameralibus excusam cum subscriptione triginta quatuor Cardinalium; suis autem annalibus verbotenus inseruit Abrahamus Bzouius ad annum MCCCCXL.

[21] Talibus autem, quæ vel auctoritate vel antiquitate primas tenent, [Alij de Sancta scriptores indicantur,] prolatis in hoc opere aut certe indicatis, nihil attinet scrupulose inquirere & enumerare ceteros, qui de hac Sancta quomodocumque scripsere. Nihil itaque de Andrea Valladesio dicimus, qui, post spectatam Romæ canonizationis pompam regressus in Gallias, ibidem deproperauit Panegyricum, quem speculum sapientiæ Matronalis inscripsit, ingenti verborum atque oratoriæ amplificationis apparatu sola illa prosequentem, quæ poterat ex impreßa relatione cognouisse aut suis oculis ipse vidisse. Breuiorum autem encomiorum, quæ Ferrarius in Sanctorum Italiæ Catalogo, Bucelinus in Ordinis Benedictini Menologio, Arturus in sacro Gynæceo, alijq; qui vel de Sanctis, vel de claris mulieribus, vel de Ordine Benedictino scripserunt, hoc loco proferendorum eo minor hic vtililas foret, quod fere ex Canonizationis bulla se hausisse profiteantur. Plura habere & citare potuit D. Secundus Lancellottus in sua Montis-oliueti historia, Venetijs anno MDCXXXIII excusa: sed non alia quam quæ citamus proferimusque, vt nunc quidem non debeat hac de caussa a nobis operosius requiri.

[22] Vnum tamen adhuc supererat, quod si mandatum fuisset litteris, [& notitia postremæ translationis.] haud dubie merebatur totam hanc de S. Francisca tractationem concludere: ordo scilicet illius translationis, qua in speciosißimam ex ære inaurato arcam repositum fuisse sacrum corpus, pariterque ad nouæ confeßionis ornatißimum locum, magnis sumptibus artificiosoque præparatum anno MDCXLVIII esse delatum, sciebamus. Litteras igitur non vnas dedimus, quibus rei gestæ narrationem, in archiuio monasterij S. Mariæ-nouæ, vt putabamus, inueniendam obtineremus: sed excusarunt illi quidquam hac de re fuisse litteris consignatum. Verum quod ipsi, ad quos propius pertinebat, neglexerunt facere, id vir doctißimus nobisque amicißimus Paulus Aringhus Congregationis Oratorij S. Mariæ in Vallicella Presbyter, non prorsus prætermisit: itaque ex præclaro ipsius de Roma subterranea opere, breuem huius actionis notitiam accepimus & subiunximus Vitæ ex Anguillaria desumptæ.

ACTA
ex autographo Romano MS.
Auctore Ioanne Mattiotti ipsius Sanctæ Confessario.

Francisca Romana vidua, Fundatrix Oblatarum Turris-speculorum Romæ (S.)

BHL Number: 3094

AVCTORE IO. MATIOTTI.

LIBER PRIMVS
De vita & miraculis S. Franciscæ.

CAPVT I.
Virtutes eius per omnem vitam admirabiles.

[1] Beata Francisca illustris ex nobili prosapia duxit originem; [Nobili stirpe genita,] Pater eius Paulus Buxa nominatus est, mater vero Iacobella de Rofredeschis, homines bonæ vitæ, & approbatæ conditionis. Florentes adhuc iuuenilibus annis hanc Christi famulam genuerunt, quæ ipsis ætatis suæ primordijs quam mirabilis & quam præclara seculis esset arfutura & maxime nostræ Vrbi, immortalibus & ætenis virtutibus ostendit: eo quod fulserit diebus nostris velut Stella matutina in medio nebulæ. [infans dat specimina futuræ sanctitatis,] Vnde cum adhuc esset in infantili sua ætate, signa futuræ continentiæ in ea apparuerunt: nam pati non poterat quod aliquis homo quantumcumque propinquus, quinimo Pater, tangeret eam, more quo solent infantes a propinquis tangi & amplexari; neque cum pueris & cum puellis, vt assolet illa ætas, aliquando ludebat vel versabatur: sed domi continuo residens, velut optima futura indoles, orationibus & ieiunijs & alijs bonis operibus diu noctuque vacabat: ita vt in illo tempore vsque ad vndecimum ætatis annum vitam eremiticam ducere & omnibus insuper vicinis incognita viuere satageret.

[2] [nupta infirmatur,] Cum autem ad annos pubertatis venisset, & creuisset in ea amor continentiæ & castitatis, velletque Deo in virginitate seruire, (quod assentiri pater eius desiderio noluit) inuita viro tradita est; & subito tam grauissima infirmitate corripitur, vt seipsam per se mouere non posset. Et cum medicorum remedijs curari nullo modo valeret, & in longum infirmitas se extenderet, a propinquis accersitur venefica quædam, curationis caussa, quæ varijs promissionibus asserebat velle sibi sanitatis beneficium restituere: sed a Christi famula, vt merebatur, [& sanatur a S. Alexio,] cum magna indignatione repellitur, & nocte sequenti beatus sibi Alexius Romanus apparuit, eique dixit: Vis salua fieri? quæ cum responderet & diceret: Volo solummodo quod Domino placet; statim sanata de lecto surrexit, & mane facto ad ecclesiam a sui Confessoris accessit.

[3] [per annos 30 seruit infirmis in 4 Hospitalibus:] Postquam autem pristinæ sanitati reddita est, aliorum infirmorum cœpit curam gerere: nam per annos triginta & vltra, quibus viri permansit in domo, infirmis existentibus in hospitali, quod dicitur sancta Maria in capella, situm in regione Trans-Tyberina, deuota seruiuit, frequenter ad eos personaliter accedendo, cibo illos suis expensis reficiebat: putredines etiam ab eorum vulneribus amouens, ipsorum pedes atque sordidos pannos suis manibus abluens, ablutiones quoque ex deuotione aliquoties bibens, ad patientiam illos exhortans, & monita salutis eis tribuens, prouideri eis de Sacramentis Ecclesiasticis Catholice faciens, alia necessaria seruitia omniaque charitatis & humanitatis officia per semet ipsam reruenter & humiliter exhibuit. Quæ pietatis opera per idem tempus multoties in hospitali S. Ceciliæ, sito in eadem regione, in hospitali sancti Spiritus in Saxia, in hospitali, quod dicitur de Campo-Sancto, deuote atque assidue exercuit.

[4] [obedientiæ studiosissima fuit,] A sua pueritia vsque ad finem vitæ semper sub obedientia patris Spiritualis vixit: & nihil tam arduū tamque difficile sibi indictum extitit, quod non solum facile, sed & iucundū ei visum non fuit. Quam obedientiæ virtutem omnibus alijs, & præsertim filiabus, quas in Christo genuerat, & verbis & moribus semper prædicauit & commendauit. Et cum anxie desideraret vitam solitariam ducere, vt Deo posset liberius vacare; [& solitudinis amantissima,] in domo quoddam oratorium, & in horto speluncam sibi quamdam, sub arbore cuiusdam pomi b cotoni, constituit: in quibus locis frequenter vacare orationibus & sanctis meditationibus solita erat. Vnde accidit quod de mense Aprilis, dum arbores florescunt, existens hæc Dei famula in eadem spelunca, [in hac poma accipit ante tempus,] cogitare cœpit, quomodo antiqui Patres comedebant in solitudine radices herbarum & fructus eremi, & ijs contenti erant: & dum hæc secum volueret, & vitam eremiticam affectaret, contra naturam temporis duo matura poma cottona de præfata arbore, in qua nil erat nisi flores & frondes, ceciderunt in terram: quæ res in maxima admiratione habita est; & tam ipsa Christi famula, quam alij de domo poma prædicta comederunt.

[5] Tantæ vero humilitatis extitit hæc Dei famula, vt se ipsam non nisi vas immunditiæ & sordium plenum reputaret ac diceret: [sui abiiciendæ desiderio] & licet vxor esset nobilis & ditissimi c viri, vilibus tamen & pannosis vestibus induebatur: quin ab ipsa iuuenili ætate, aurum, gemmas & alia muliercularum vanitatis instrumenta, omnemque pompam & ornatum seculi Christi famula feruore mirabili contempsit vt stercora, [inter mendicos considet,] vt Christum lucrifaceret: & cum haberet domum multis refertam diuitijs, frequenter per vrbem eleëmosynas mendicans petebat. Quadam die cum esset Indulgentia in ecclesia sancti Pauli, super quamdam trabem interegenos, iuxta fores a transeuntibus eleëmosynas postulans, a mane vsque ad vesperam sedit. Sȩpe etiam cum de quadam sua vinea extra portam S. Pauli reuerteretur, fasciculos sarmentorum, [fasces sarmentorum portat per vrbem.] & aliorum lignorum deferebat in capite per mediam vrbem. Similiter cum de vinea præfata rediret, multoties veniebat retro d cuiusdam aselli, onerati sarmentis & lignis; & alia multa vilia ac despectabilia faciebat, quæ breuitatis causa omittuntur.

[6] [affabilis erga ancillas & famulos] Erga seruos & ancillas, quibus domus viri plurimum abundabat, tanta se humilitate & affabilitate induerat, vt se nō velut acerbam dominā sed vt ancillam omnibus exhiberet, & sibi omnes Fratres & Sorores appellaret, & si quemquam ipsorum incaute aliquando vel parum offendisset, statim monachorum more flexis genibus veniam postulabat. Si vero quempiam illorum sensisset ex lapsu linguæ postponere vel Deum vel Sanctos, statim corrigebat errantes. Viri domum atque familiam studiose & Catholice e procurauit, semper virtute patientiæ coronata, omnia tolerabat aduersa: nam damna rerum, & guerrarum tempore amissionem animalium, [patientissima in aduersis,] & infirmitates suorum, & filiorum mortem cum incredibili patientia tolerabat: sed super omnia patientius supportabat obiurgatores & detractores, & pro eis orabat: in quibus persecutionibus, & calumnijs tanto Christi famula gaudio replebatur, quod totum sibi posset adscribi illud Apostoli dicentis: Complaceo mihi in tribulationibus. [2 Cor, 12, 10]

[7] Et non solum a prauis hominibus, sed etiam a malignis spiritibus ipsa Christi famula innumeras persecutiones sustinuit: [inuicta fuit in diabolicis conflictibus] nam frequenter ad eam venientes in figuris & formis leonum & canum & serpentum & hominum & Angelorum, eam trahebant & raptabant per domum: & multoties in altum eleuabant, & in terra magna cum rabie proijciebant, & acerrime verberabant: ita quod eius in Christo filiæ sæpius ipsam viderunt sic trahi & eleuari & proijci; audientes verberum sonitum; neminem tamen, nisi eam, videntes. Suadebant ei multa inimica animæ suæ: sed Dei famula diuino munere vniuersa cognoscens ac viribus præualens, ipsos nequam spiritus vt miserrimos & vilissimos derisit. Et cum esset hæc Dei famula quodam semel in loco sibi orationi & lectioni & sacrarum Scripturarum meditationi deputato, [quorum hic pauci referuntur.] casu prope ibidem erat magna copia cinerum: adsunt maligni spiritus, ferarum varias sumentes formas, & Christi famulam, licet intrepidam, aggrediuntur; libros ibidem existentes dissoluunt, & passim dilacerant: & inuoluentes eam in dictis cineribus, multisque verberibus eam cædentes, faciem eius & corpus plagis crudelissimis impleuerunt, vt sic laniata omnibus eam adspiciētibus non mulier, sed res monstruosa videretur. Quadam etiam nocte dum hæc Beata in cellula sua oraret, malignus hostis eam aggreditur, & multis cruciatibus afflictam, per crines extra quoddam deambulatorium super viam diu suspensam retinuit, & iugiter minabatur præcipitiū, nisi suis persuasionibus assentiretur. Quæ dum Dei virtute fortiter præualeret, malignus hostis ipsam incolumem ad cellulam suam reduxit. Multis & diuersis insidijs, prout in tractatu de conflictu dæmonum quisque f legit, antiquus hostis hanc Christi famulam impedire conatus est: sed sicut nec persecutiones, ita nec insidiæ dæmonum a fide & dilectione Christi potuerunt eam vel in modico separare: [quia] semper constans atque immobilis, confidens in Domino rerum aduersantium fructum salutiferum sperabat.

[8] [liberalitas eius erga pauperes] Erga pauperes & egenos semper intenta, domus eius, patebat omnibus velut publicum hospile: numquam ad eam pauperes accedebant, qui non sufficienter recrearentur: & sacculos pauperum duris frustis malorum panum euacuans, & ad victum suum illos reseruans, replebat illos mollibus & delicatis panibus. Vnde Deus per eam, adhuc in domo viri residentem, pietatis caussa multa miracula operari dignatus est: nam cum in vrbe æstiuo tempore esset maxima vini carentia, & infirmorum abundantia, pauperes infirmi mittebant ad eam, vt amore Dei daret eis aliquantulum de bono vino. [repletione dolij exhausti] Erat tunc in domo dolium optimi vini, quod pater viri ipsius reseruandum præceperat pro se & suis de domo: sed hæc Dei famula omnibus infirmis petentibus de illo vino subministrabat quousque illud vas fuit exhaustum. Tandem socer & filij cum ad cellarium accederent, vt seruatum vinum gustarent, g vegetem vacuam inuenerunt; & indignati contra eam fremitantes clamant, nil vini in dolio remansisse. Ipsa vero mitigare eos volens humilibus verbis & non valens, accessit ad vegetem vacuam, & aliquantulum ibidem orauit; & surgens ab oratione, inuenit ipsam vegetem plenam perfectissimo vino, meliori illo quod pauperibus dederat, & de eodem h portans, omnes admirati, Deum in eius famula laudauerunt. Alio quoque tempore maximæ penuriæ, [& granarij euacuati muneratur.] cum eius vir vendidisset certam quantitatem frumenti, & in granario nihil remansisset, nisi quædam paucitas, quæ dicitur, la i solatura, B. Francisca id quod remanserat per cribrum ducens, pauperibus dedit. Quo facto post paucos dies repertum est dictum granarium plenum optimo grano quasi k rubbis quadraginta.

[9] [Omnibus subuenire studens] Tantus caritatis ardor huius admirabilis sponsȩ Christi mentem inuaserat, quod non solum cibum corporis, sed etiam quibus poterat alimenta tribuebat animarum. Nam quoties videbat aliquos spiritu debiles, qui non resistebant vitijs & tentationibus, nimium ipsa affligebatur, & illos ad resistendum viriliter, vt mater filios, exhortabatur; orans pro omnibus, subueniens omnibus, & de sui persona non curans, vt alios faceret saluos. Vnde factum est, vt diuina ei cooperante gratia, multorum animas cum sua exemplari vita & doctrina de humani generis hostium eriperet laqueis. [mira valet verborum efficacia:] Nam angelica eius præsentia mirum in modū omnes reficiebat, & verba eius melliflua ita audientium corda ad amorem Dei & contemptum seculi mirabiliter inflammabant, vt si aliquis se male dispositum vel afflictum sentiret, & ad Christi famulam recursum habuisset, sic consolatus reuertebatur & bene dispositus, acsi nullum passus esset discrimen. Sed & seditiones & scandala a multis hæc Dei famula impediuit, sedauit pariter & euulsit: odia insuper inueterata extinxit: in omnibus pacem, concordiam & caritatem seminauit, & multos ad Deum conuertit, & ad dilectionem proximi excitauit.

[10] [summa vitæ austeritas in lecto,] A tempore suæ iuuentutis vsque ad finē vitæ suȩ, pœnitentiȩ arctissime se subiugauit: nam lectus palearis, in quo dormiebat [tā] arctus erat, quod quoad longitudinem & latitudinem impossibilis quasi humanis vsibus esset, diuina gratia subministrante; vt non extensa, sed l apodiata iaceret: numquam de die dormiens, nisi graui infirmitate vrgeretur: nocte vero somno duabus horis, induta tantum pannis lineis, reficiebatur: & hoc non obstante, diuina gratia ipsam efficiebat habilem & robustam ad omnia domus exercitia. Victus & potus eius maximæ fuit austeritatis: [vestitu,] vnde assueta ad continentiam, [cibis,] vinum numquam bibit ab adolescentia: etiamque a pueritia vsque ad eius obitum, in die semel tantum reficiebatur, abstinens a m zuccharo, melle, n speciebus, & a rebus eisdem conditis; a pullis, ab auibus, ab ouis, a caseo & ab omnibus quibus humana conditio delectatur: fructus, herbæ & legumina cibus eius, absque olei vel o sagiminis condimento. Res medicinales corpori suo numquam exhibuit, nec alijs vestibus infirmitatis tempore vsa est quam laneis. [cilicio,] Omnibus diebus vitæ suæ in corpus suum vltrix extitit seuerissima: nam quotidie duplici cilicio super nudam carnem induebatur, & in hoc vsque ad mortem perseuerauit. Strictissimo circulo ferreo stringebatur, ita vt rimas sanguinolentas in carne sua efficeret: & vt se ipsam Domino mirabiliter dedicaret, carnem suam flagellis & aculeis ferreis assidue verberans, [flagellis,] ardentes deinde faculas cereas super nudam vulneratamque carnem faciebat maximo cum ardore ac dolore colari, [& carnis adustione.] adeo vt semi-vsta & plagis tam grauissimis vulnerata remaneret, vt in pluribus locis eius corporis ossa viderentur. Omnes sui corporis sensus acriter edomans, centies quotidie pectus suum pugnis grauissimis percutiebat. Tanta custodia seruauit os suum & silentij vinculo astrinxit, [seruat silentium,] quod si aliquando aliquod verbum vel parum otiosum ex eius ore procederet, tam diu os suum percutiebat, quousque ex eo sanguis exiret. [affluit lacrymis,] Consideratio peccatorum tantam sibi lacrymarum copiam subministrabat quotidie, quod potius quædam eiulatio, quam planctus videretur.

[11] [ecclesias visitat.] A iuuentutis suæ tempore vsque ad extremum vitæ suæ frequenter ecclesias visitauit, Missas, prædicationes, & alia diuina officia mirabili cum deuotione audiebat, & ea, quæ intelligere poterat, Domini mandata & monita salutis memoriter retinens, vniuersa seruare opere satagebat. Ecclesiasticis personis, tam Clericis secularibus quam Religiosis & Presbyteris constitutis in Sacris, [Ecclesiasticos honorat.] maximam reuerentiam semper exhibuit, in tantum quod ipsis præsentibus loqui vix audebat, sed genuflexa coram eis demisso capite, luminibusque defixis in terram, Christum in eis venerabatur. Tantæ perfectionis, [sæpe confiteri solita & communicare] & deuotionis extitit erga Deum vt in qualibet septimana humiliter confiteretur, & diebus Dominicis præcipuisq; festiuitatibus tam ex feruenti amore & ardore diuinæ dilectionis, quam ex præcepto sui Patris spiritualis sumebat Corpus Dominicum, quo sumpto, statim locus ille mirifico & suauissimo replebatur odore. Quodam die semel dum famula Christi in ecclesia S. Ceciliæ sumeret Sacramentum Corporis Christi, Presbyter præfatæ Ecclesiæ ausu temerario in mente sua iudicauit, non esse dignum nuptam mulierem & bonis temporalibus adeo locupletem tam frequēter ad Communionem accedere, [cognoscit hostiam nō fuisse consecratam.] vnde instigatione diabolica ductus ei hostiam non consecratam sumendam porrexit: sed mox Dei famulæ notum fuit, eo quod solitam spiritualem dulcedinem non sensit. Cumque præfatus Sacerdos a Patre spirituali ipsius Dei famulæ dure increparetur, ad mentem reuersus de perpetrato scelere veniam petiuit.

[12] [Preces eius vocales:] Indeficienter & animo iucundo Beata hæc semper orabat, vacans sanctis meditationibus die, ac nonnumquam nocte. Raro ad eam aliquis accedebat, quin amarissime & feruentissime orantem ac deplorantem inueniret. Singulis diebus Officium beatæ Virginis, & multos alios psalmos & orationes, & sacras lectiones cum feruore maximo legebat & audiebat. Quadam die dum in sua Ecclesia ipsa B. Francisca sanctis meditationibus, [virga aurea super orantem conspicitur:] & orationibus vacaret, quædam mulier Aretina, Bartholomæa nomine, deuotione ducta, eo quod multa miranda de ea sibi relata fuissent, accessit ad domum Congregationis eius in Christo filiarum, existensque cum eis vidit quamdam virgulam auream, lilijs aureis ornatam & circumfusam, a summitate cæli supra cellam Dei famulæ descendentem: quæ cum voce magna & lacrymis clamare cœpit, & visionem quam videbat alijs indicauit. Cum B. Francisca iret vna cum pluribus ex suis in Christo filiabus ad præfatam vineam, & dictæ eius filiæ occuparentur in exercitio manuum ibidem: ipsa Dei famula, vt diceret Horas beatæ Virginis, [ipsa psallens a pluuia non madescit:] se paullo ab eis separauit: & ecce subito aër ad pluuiam commotus, maxima inundatione aquarum omnes suas filias, non habentes quo se tegerent, non mediocriter madefecit: supra ipsam vero Christi famulam orantem atque psallentem nec vna quidem gutta descendit.

[13] [Congregationem Oblatarum instituit:] Cum adhuc [moraretur] in domo sua, viro superstite, cum omnipotentis Dei opitulatione ipsa B. Francisca multas in Christo filias aggregauit: cum quibus omnibus sacræ Religioni Montis Oliueti, Ordinis S. Benedicti, se deuotissime ac solenniter obtulit, & sub Regula ipsius Sanctissimi Patris vsque ad suum obitū cum dictis eius in Christo filiabus irreprehensibiliter vixit: eamdemq; Regulam, quam bonæ memoriæ Eugenius priuilegio & exemptionibus muniuit, suis in Christo filiabus præsentibus & futuris obseruandam reliquit: quæ eius in Christo filiæ cuius religionis & continentiæ existant, si lingua taceat, opera clamant & prædicant. [a viri consentientis thoro abstinet:] Vixit autem B. Francisca cum viro suo annis viginti octo, & sex mensibus: duodecim annis habitauit cum eo a carnis copula separata de communi partium voluntate: & tunc mirabiliter commutata est, cœpitque verbo & exemplo aggregari numero perfectorum, eiusque vita tam admirabilis quam incomprehensibilis extitit.

[14] [crebro in extasim rapitur;] Nam tanta animi suauitate, & mentis oblectatione supernis intererat, & a cunctis erat exuta terrenis & Christo vnita, vt sæpius in ipsis etiam exercitijs manuum, quasi immobilis & velut insensibilis remaneret: & frequenter post tales meditationes & orationes in extasi rapiebatur, & hoc tā assidue a Deo sibi conferebatur, vt semper post sumptionem sacratissimi Corporis Christi, post recitationem rerum diuinarum, & vitæ beatæ & patriæ cælestis commemorationem, post ecclesiarum visitationem & communem ante Crucifixum genuflexionem, post Patris sui spiritualis ad inuicem de Deo collocutionem, adeo eius felix spiritus in cælum rapiebatur, [siccis vestibus egreditur e fluuio:] vt potius mortua quam viua omnibus videretur. Dum in Vigilia Apostolorum Petri & Pauli reuerteretur de ecclesia S. Pauli, posuit ibi se prope riuum, atque ibidem existens, & vacans, vt sui moris erat, sanctis meditationibus, post pusillum rapta in extasim, in medium riuuli prosiluit, & ibi in aqua genua flexit: quæ aquis vndique circumdata, pluribus horis in sancta meditatione permansit. Tandem ad se reuersa, cum dictæ eius filiæ putarent eam totaliter madefactam, ita siccis vestibus & qualibet sui corporis parte de aqua exiuit, acsi aquam minime tetigisset.

[15] [communicat etiam dum est inraptu.] Sæpe-numero contigit [quod] in ecclesia S. Mariæ in Transtyberim, in capella S. Angeli, dum vellet Sacramentum Christi recipere, spiritu rapta, suis tamen pedibus properabat ad altare, & cum deuotione maxima sumebat Corpus Dominicum, adhuc perdurans in extasi, & varijs Dei visionibus rapiebatur, & maxime visione gloriosissimi Crucifixi: de cuius plagis tanta claritas radiabat, vt nulla lingua id posset exprimere: & aliquæ eius in Christo filiæ, & maxime quædam nomine Agnes, viderunt pluries super caput eius lumen igneum flāmeo fulgore radians. Hinc erat iugis & perpetua recordatio Passionis Christi Iesu in memoria ipsius, [Inter meditāda Christi vulnera] & educebat quasi torrentem lacrymas, & singulas Crucifixi plagas amore mirabili contemplans, tanto dolore & compassione efficiebatur, vt in corpore suo eadem vulnera sibi videretur habere, & tacta dolore cordis intrinsecus ex Christi continua compassione afficiebatur. Meditatione plagarum ad humana exercitia & quotidianos labores inepta & impotens reddebatur, [in suis ipa membris similiter cruciatur] vt puta, dum vulnera contemplabatur, Christi sui intima compassione claudicabat; si vero manuum plagas, quidquid casu tetigisset, ex impotentia ad terram cadebat; cum autem caput Christi spinis [coronatum] contemplando intueretur, nec stare nec sedere, nisi in lecto iacere solummodo poterat. [& diu liquorem stillat ex aperto latere.] Sed cum spiritu rapta ad aperti lateris contemplationem venisset, tanto compassionis & caritatis igne Spiritus sanctus eam in corde vulnerabat, vt per longissima temporis spatia continue quemdam aqueum liquorem eius latus stillaret: quousque in die Natalis Domini cum Eucharistiam sanctam sumpsisset in præfata ecclesia, & deinde in extasim rapta vidisset Dei Genitricem, ipsum quem genuit adorantem, & prope ipsam limpidissimum fontem, de quo ipsa Dei genitrix sumpsit, & vulnus lateris beatæ Franciscæ reuniit: ipsa pluribus audientibus, voce præconia clamante & dicente, Sanata sum.

[16] Fruebatur famula Christi continua visione Angelorum, & maxime quemdam elegantis pulchritudinis forma decorum familiariter intuebatur, [Angelico semper conspectu fruitur:] die noctuque sibi inseparabiliter assistentem, cuius facies solis splendorem superabat: & si noctis tempore sibi opus fuisset aliquid operari, absque aliquo lumine materiali, solo splendore Angeli ducebatur. [viro mortuo ad Oblatas se recipit;] Cum autem peruenisset ad annum ætatis suæ quasi quinquagesimum secundum, defuncto iam viro, generaliter mundo renuntiauit, & omnibus in seculo derelictis, cum sua profundissima humilitate venit ad locum suarum in Christo filiarum, & præ foribus prostrata expansis brachijs, affluentibus lacrymis, sine calceamentis & cingulo & maiore parte pannorum capitis, rogat suppliciter, vt eam suscipiant in earum consortio: quæ continuo gratanter & cum maxima omnium lætitia recepta, merito cunctis præficitur, & velut pia & Sancta Mater ab omnibus colitur & veneratur. [quas in colligendis sarmentis exercens] Dum vero præfuit suis in Christo filiabus, opere demonstrauit qualiter mundus abijciendus & contemnendus esset, nam interpolatis vicibus cum ipsis ad laborandum in vineam pariter accedebat: & cum inde redirent, ipsa & vnaquæque earum fascem sarmenti & aliorum lignorum super humeros baiulabant. Accidit quodam die de mense Ianuarij, quod Dei famula cum eius octo in Christo filiabus ad solitum opus vineæ accessit, [sitientibus in hyeme vuas impetrat.] vt ligna colligeret: & cum ibidem nimium a mane vsque ad vesperam laborarent, & vltra modum sitirent, verita est, honestatis caussa aliquam ex illis ad fontem, quia in p strata publica erat, mittere, sed fusa oratione ad easdem suas in Christo filias dixit: Habete fiduciam in Domino, quia Dominus prouidebit: & his dictis, respicientes ad quamdam arborem, viderunt quamdam vitem racemis virentibus plenam, acsi fuisset tempus vendemiarum: quas Christi famula gratias Deo referens colligi fecit, & vnaquæque suum comedit, & earum sitis sedata est Dei gratia.

[Annotata]

a Fuit is tunc Fr. Antonius de Monte Sabello, Oliuetanæ Religionis, in conuentu & ecclesia S. Mariæ nouæ, vbi nunc requiescit sancta, pius Sacerdos.

b [cotonum malum.] In ecgrapho nostro erat cotani & infra poma coctana, quod librariorum vitio omnino credimus irrepsisse: nam Itali cydonium malum cotogno vocant, a lanugine, qua vestiuntur, simili gossypio, quod Italis cotone est. De hoc pomorum genere multa erudite, plura ingeniose, sed nugaciter omnia scripsit Goropius Becanus in suo Vertumno, dum nihil non trahit ad radices Teutonicas, quas, si placet superis, omnium antiquissimas & babylonica confusione priores esse, delirando contendit.

c Laurentij de Pontianis.

d Communi vulgarium linguarum Italicæ, Hispanicæ, Gallicæ idiotismo præpositio hæc cum genitiuo coniungitur.

e Ita legendum credimus pro postulauit, quod librario mendeirrepserat in ecgraphum.

f Qui nempe, inuerso rerum ordine naturali, hunc librum præcedebat in originali; nobis autem, transpositis libris, tertius nunc est.

g Id est, dolium, de qua voce plenius agemus infra ad caput 6 lib. 3 notat: f.

h [veges] Frequens huic auctori & alijs aliquanto superiorum seculorum barbarismus, pro quo ablatiuum absolutum Latini vsurparent.

i Ignota Vocabulariis Italicis vox: quam apparet, a solo ductam, quisquilias palearum significare: nisi tamen sonatura legendum sit, [solatura] vt sit originis barbaræ, ex qua in Francisca lingua son pro furfuribus sumitur.

k Notissima Italis mensura frumentaria, quam miror a vocabulariis omnibus Italicis prætermissam: [rubbus.] non audeo vero ex incerta memoria dicere, quot rubbi vno modio Romano contineantur.

l Quamuis a sustinendis pedibus podij nomen Græci fecerint, ab iisque sic factum Latini acceperint: [appodiare] quia tamen podiorum præcipua commoditas in eo est, quod in iis foras spectandi caussa prodeuntes loricæ seu peristilio, quo circumdatur podium, inniti possint; hinc in vernaculis ex Latina linguis Italica & Francica verba appoggiate & appuyer, barbaro appodiare respondentia, significant fulcire, reclinare; quamcumque in partem id velis accipere.

m Arabibus Sacchari nomen ad Græcos Latinosq; fluxisse, sed cuius in re medica tantum esset vsus, [Zucharū] adeoq; longe ab eo diuersi quod ex cannis Indicis (vnde veteres potum dumtaxat dulcem exprimere nouerant) de cocto earumdem succo, conficere ætati nostræ propiora secula docuerunt, erudite probat Io. Gerardus Vossius in etymologico:nomen autem quo hodiernæ linguæ omnes factitium nostrum significant, non tam a veteri illo Arabico vel Latinorum succo, quam ab Indico zucar & præposito articulo azucar (quomodo illud Hispani nominant) immediate acceptum merito suspicamur.

n Aromata species vocari omnium nunc pene in Europa linguarum vsus fert.

o [sagimen] Saggio Italis non tantum adiectiue significat sapientem, sed substantiue quoque id quod experimenti ac præcipue saporis degustandi caussa ex aliqua re delibatur: adeo vt videatur antiquum sagiendi verbum, in geminam ore & mente sapiendi significationem irrepsisse apud incultiores, & hac significatione hic sagimen dici pro sapore.

p Strata viarum Virgilius dixit: viam stratam Liuius: stratam substantiue ex classicis nemo, quod sciamus: quod inter barbaros, [strata.] ex Latina tamen origine, natum videtur, cum introducta scilicet apud eos esset ab exercituum Romanorum ductoribus viarum sternendarum ratio prius ignota, quarum plurima adhuc vestigia in Gallia Belgica in hunc diem supersunt: vt nunc, communi Germanis, Francis, Italisq; vocabulo viæ omnes publicæ stratæ nuncupentur.

CAPVT II.
De Miraculis a S. Francisca patratis in vita

[17] [Panem deficientem multiplicat:] Hæc admirabilis vitæ & conuersationis extitit, & multis miraculis coruscauit: nam cum quædam Francisca de Verulis, vna ex eius in Christo filiarum numero, in hebdomada, quæ sibi sorte tangebat, domus & consororum suarum curam gereret, & panis deesset pro refectione illius diei; de Deo secura fecit mensam præparari: erant enim in domo quædam frusta panis vix tribus sufficientia. Fecit itaque suas in Christo filias discumbere numero quindecim, & facta benedictione, panis multiplicatus est, & omnes saturatæ sunt, & Deo gratias agentes collegerunt fragmenta quæ supererant, & impleuerunt canistrum quasi mediæ quartæ.

[18] [prædicit Eugenij Papæ exilium,] Dotauerat insuper hanc suam famulam omnipotens Deus Spiritu prophetiæ & intelligentiæ, vt multa de futuris contingentibus prænuntiaret. Prædixit enim fugationem Domini Eugenij a & eius persecutiones, & agitationem Ecclesiæ, & rapinas, quæ futuræ erāt in Vrbe. Præuidit mortem cuiusdam puellæ, & periculum partus matris illius: nam cum quædam nomine b Ceccha ante debitum naturæ tempus filiam peperisset, tantum quia videbatur incolumis, baptizari eam subito non fecit: [mortem recens nati infantis] nocte vero sequenti circa secundam horam superuenit B. Francisca contra morem suum, & voluit, quod absque mora puella baptizaretur. Et cum Presbyter Ecclesiæ id moleste acciperet, eo quod signa necessitatis nulla apparebant, instante ipsa Dei famula puella baptizata fuit: quo facto superuenit subita infirmitas, & mortua est. Alio quoque tempore cum præfata Ceccha prægnans esset, & vicina partui, B. Francisca præuidens, quod eadem nocte esset paritura, misit vnam ex suis in Christo filiabus, nomine Anastasiam, [inexpectatū mulieris partum,] vt eadem nocte cum prædicta maneret: quæ remisit eam dicens, quod necesse non erat, quia in nullo sentiebat se grauari, nec signa aliqua partus apparebant. Beata vero Francisca iterum remisit eam, dicens præcipiensque, vt cum alia muliere ad latus domus dictæ prægnantis moraretur illa nocte: & ecce superuenit circa mediam noctem partus, & dicta Ceccha in periculo mortis fuit, quia sola erat: [& duobus infirmis reddendam sanitatem.] & clamans magnis vocibus, subito Anastasia venit, & iuuit eam: & filium illa sanum peperit, & incolumis remansit. Alius quoque, Laurentius nomine cum esset infirmus & proximus morti, recommisit eum vxor eius beatæ Franciscæ, quæ dixit ei. Noli timere, quia ex hac infirmitate non morietur, imo ipse prius sepeliet me. Et sic factum est, nam paullo post ipsa beata migrauit ad Dominum, & dictus Laurentius interfuit obsequijs sepulturæ illius. Cum quidā nomine Iacobus infirmaretur vsque ad mortem, recommisit eum mater c B. Franciscæ, quæ respondit verbo prophetico dicens: Esto secura, quia ex hac infirmitate non morietur. Et sic factum est, & viuit adhuc.

[19] [Occultas cogitationes cognoscens] Cognoscebat quotiescumque vidisset homines vitijs & tentationibus dæmonum non resistentes, & homines sceleribus & criminibus irretitos, & maxime nouos Religiosos, si fuerant in Deo seruiendo permansuri: videbat insuper cogitationes aliorum, & conflictus dæmonum quantumcumque præter modum aliquem vexarent. Nam cum quidam nomine Rentius in patria ductus, deliberasset in corde suo detrahere cuidam Presbytero nomine Francisco d, & multa contra eius famam dicere cogitaret, [a meditata calumnia quemdam prohibet,] & staret quadam die coram beata Francisca; ipsa diuino lumine illustrata, quidquid ille dicere cogitabat, vidit. Quare ipsum caritatiue monuit, vt reuocaret animum tali ab intentione, narrando eidem particulariter & distincte omnes suas malas cogitationes quas in corde gestabat, & totum id quod facere deliberauerat. Quibus auditis dictus Rentius ab intimo cordis compunctus, confessus est qualiter B. Francisca vidit & dixit omnia per ordinem quæ erant in corde suo, & quæ soli Deo cognita esse poterant; & mutatus in melius se humiliter accusauit, & promisit numquam se talia nedum dicere nec etiam cogitare. Vna vero nocte cum quædam eius in Christo filia, nomine Augustina, in sua cella oraret,vidit in forma auis venientem ad se humani generis inimicum, [videt dæmonem insidiantem:] vt eam suffocaret: sed hoc Christi famulam existentem in alia cellula latere non potuit. Cum quædam alia ex eius in Christo filiabus, nomine Perna, aliquantulum olei fudisset in terram, nec suum reatum cognoscens veniam postularet, B. Francisca hoc in spiritu videns, [culpam celatam arguit.] omnes generaliter monuit, vt quæcumque se sciret culpabilem, suam culpam humiliter diceret e: sed antiquus hostis guttur illius, dissimulantis & reatum suum confiteri nolentis, fortiter stringens, eam suffocare volebat. Quod videns famula Christi eam manu sua percussit, & statim nequam spiritus eam dimisit: quo facto illa reatum suum agnoscens, veniam postulauit.

[20] Tanta hanc Dei famulam in sacris eloquijs & in arcano Sanctissimæ Trinitatis, [Fidei mysteria profunde penetrans,] de diuersitate personarum & vnitate essentiæ Trinitatis, fides imbuerat; quod cum secum quis loquebatur de huiusmodi rebus, visum sibi fuit loqui cum eruditissimo magistro sacræ Theologiæ. Tantam gratiam in eam Spiritus sanctus infuderat, & tantus feruor & zelus fidei ipsam tenebat, quod post acceptas visiones & reuelationes diuinas, semper dicere solita erat suo Patri spirituali, de prædictis per obedientiam interroganti, quod quidquid videbat in visione f beatifica, quidquid sibi reuelabatur, & quidquid de quibuscumque ipsa videbat & dicebat, [omnia tamen sua sensu Ecclesiæ submittit: pauperis brachium pene abseissum,] omnia visa & dicta per eam submittebat iudicio & determinationi sanctæ Catholicæ Ecclesiæ, cum qua volebat viuere & mori. Fulgebat insuper ancilla Christi gratia curationum, infirmos orationibus sanando, quantumcumque grauissima infirmitate detinerentur. Nam cum quadam die reuerteretur de ecclesia Lateranensi, obuium habuit iuxta capellam seruatam in ponte sanctæ Mariæ quemdam pauperem in brachio grauissime percussum: ita vt tantum pellis inferior partes disiunctas teneret, & iam ex incurato vulnere vermes scaturiebant: famulæ [autem] Dei petenti, quare curatoris remedium omitteret, vulneratus cum fletu respondit, paupertatis caussa. Ipsa vero pauperem ad propriam domum duci fecit, & loto vulnere eiusdem extremitates fuit, vt potuit, & paruo post tempore pauper sanatus est. [vulnus graue tibi inflictum,] Quidam Iulianus de Ianua, mulio Laurentij de Pontianis, dum ligna scinderet, grauissime se ipsum in pede vulnerauit: & cum non posset restringi continua de vulnere sanguinis effusio medicorum cura & solicitudine, & quinque mensibus grauissima ægritudine laboraret, nec posset sanitatis beneficium recuperare sine mutilatione pedis; famula Christi solo tactu præfatum infirmum spatio octo dierum pristinæ restituit sanitati.

[21] [mutam] Cum quædam puella, nomine Camilla, annorum quatuor, esset muta a natiuitate, & a g parentibus cum deuotione, & fide Christi famulæ præsentaretur, illico vt eius linguam tetigit, apertum est os eius, [& aridam curat.] & omnibus audientibus locuta est. Quædam mulier, nomine Iacobella, insensibilis & arida a cingulo vsque ad pedes, præsentata B. Franciscæ, solo eius tactu similiter sanata est. Alia mulier nomine Agnes cum ex debilitate nimia non posset fœtus retinere, [pariendi facultas,] porrexit preces famulæ Christi, & statim concepit, & peperit duos gemellos. Menicus quidam nomine passus fuerat per annos quinque grauissimam infirmitatem in capite; nam ex defectu cerebri sæpius in die cadebat in terrā, [cerebri firmitas ab ea datur.] & multoties remanebat insensibilis velut mortuus: cum ductus fuisset ad Beatam Franciscam, posuit manum super caput eius, & subito sanus effectus, numquam amplius talem infirmitatem sensit. Quædam nomine Iacobella, cum pateretur morbum caducum, [sanat elephantiacū,] & per os spumam emitteret, & oculis trementes acies reuolueret, recommissa B. Franciscæ, solo tactu ipsius liberata est, taliter quod amplius passa non est. Cum quædam deuenisset ad fatuitatem & phrenesim, [& amentem:] & se frequenter percuteret, & in puteum proijceret, velletque se occidere, ac in compedibus per mensem stetisset, recommissa die quadam B. Franciscæ, nocte sequenti liberata est, nec amplius passa.

[22] Cum quidam nomine Paulus crescente flumine Tiberis apprehenderet maximam arborem, [aquis merso vitam seruat:] & arbor suo pondere eum proiecisset violenter in flumen, stetissetque in eo per horam cum dimidia, recommissus B. Franciscæ, statim aqua eum reduxit ad locum vsque vnde ceciderat: & cum extraheretur ex aqua, & in terra iaceret velut exanimis, ita vt mortuus putaretur ab omnibus; fecit poni super eum B. Francisca modicum pulueris, & subito aquam euomuit, & liberatus est. [tibiam inflatam,] Catherina quædam habebat tibiam dextram inflatam ad modum cuiusdam columnellæ, & in genu morbū periculosum ad instar carbunculi cum dolore acerrimo: cum recommisisset se B. Franciscæ, infra paucos dies sine aliquo medicamine sanata est. Quædam nomine Iacobella cum pateretur morbum caducum, vt supra dictum est, fuit liberata. [ventrem dissectum,] Matrona quædam nomine Vanotia in desperationem incidit, & insania ducta cum gladio se in ventre percussit, cum intentione interficiendi se ipsam: cum B. Francisca eam rogata visitasset, subito eius præsentia mente & corpore sanata est. Alio etiam tempore cum præfata Catharina haberet vultum inflatum, solo ipsius Dei famulæ tactu, subito sana effecta est. Cum puer quidam, nomine Thomas, [infantem nil sugere valentem,] ex infirmitate nimia per decem dies non potuisset sugere mammas, nec medici potuissent adhibere aliquod remedium, recommissus B. Franciscæ, sola eius visitatione statim liberatus est. Mulier quædam, nomine Alegra, patiebatur tam grauem infirmitatem in pectore, quod nec ambulare nec iacere nec se mouere de loco [posset: sed] die & nocte continuo sedens, [& mulierē contractam sanat.] tenebat genua iuncta cum pectore, & sæpe euomebat maximam quantitatem sanguinis: & cum medicorum remedijs sanari non posset, recommisit se B. Franciscæ; quæ vt visitauit eam, posuitque manum super caput eius, subito tam sana facta est, acsi numquam fuisset infirma.

[23] Cum quædam, nomine Iacobella, pateretur grauem infirmitatem in gutture, [Item ægros malo gutturis,] recommisit se B. Franciscæ, quæ tetigit locū infirmitatis, & absque mora sanata est. Alia mulier, nomine Francisca, habens h ancham destitutam a virtute corporis i regitiua, cum dolore nimio affligeretur, vt adhæsit B. Franciscæ, subito eius tactu sanata est. [coxendicis,] Quidam, nomine Petrus, patiebatur cum dolore nimio k cataractas in oculis, ita quod videre nil poterat: cum recommissus fuisset B. Franciscæ, [oculorum,] posuit manum super oculos infirmi, & statim aperti sunt, & vidit clarissime. Augustina nomine passa fuerat per duos annos tam grauiter in gutture cum inflatione maxima, quod vix & difficulter cibi aliquantulum capere poterat: vt B. Francisca tetigit guttur eius, [adustionis,] illico eam sanam dimisit. Alius quidam Petrus nomine, casu cecidit in ignem, & combussit sibi totaliter manum: cum pateretur dolorem acerrimum, mater duxit eum ad B. Franciscam, quæ vnxit oleo manum combustam, & subito sanitati pristinæ restituta est. Cum Iacobella quædam grauiter pateretur in oculo, [oculis inflatis succurrit:] in quo erat tanta eminentia inflaturæ, quod oculus penitus videri non poterat: mox vt B. Francisca tetigit locum inflaturæ, sanata est. Quidam Ioannes tam grauiter fuit percussus cum vno remo in capite, [sanat cōtusum caput,] quod ex ictu statim in terram cecidit: & cum caput & ossa essent collisa, & de ore ac nare sanguis exiret, & velut mortuus iaceret in terra, recommissus a matre B. Franciscæ, absque aliquo medicamine solo tactu famulæ Christi sanatus est.

[24] Quædam mulier, [dolores iliacos,] nomine Agnes, passa fuerat per plures annos maximum iliorum dolorem: vncta vnguento, quod B. Francisca ad inanem gloriam vitandam l operabat, ita subito liberata est, vt numquam aliquid tale sensisset. Quidam magnus canis venaticus momordit mulierem quamdam, nomine Ritam, in tibia morsu terribili: nam adeo erat profundum vulnus, quod vltra octo vncias m tasti recipiebat in se: in quo vt B. Francisca oleum posuit, [morsum canis,] subito sanatum est. Matthæus quidam cum pateretur morbum periculosissimi apostematis in partibus inferioribus, medicus propter qualitatem loci & n ingentiam morbi de eius vita dubitabat, [periculosum apostema,] mox vt B. Franciscæ recommissus est, sine aliquo medicamine sanatus est. Anastasia quædam cecidit de quodam solario, [tibiam ex lapsu læsam,] & partem superiorem tibiæ tam grauiter læsit, quod se mouere de lecto non poterat: vt B. Francisca tetigit locum infirmitatis, subito ita sanata de lecto surrexit, acsi nihil mali passa fuisset. Alius quidam, nomine Paulus, cum vulneratus nouem plagis fuisset, [varie vulneratum:] & præsertim in genu, quod ipsum ducebat ad spasmum, & medici eum iuuare non possent, recommisit se B. Franciscæ: quæ visitauit eum, & absque medicorum remedio in paucis diebus sanus factus est.

[25] Mulier quædam, Ludouica nomine, existens sterilis, [mulierem sterilem,] & filios habere cupiens, cum se recommendasset B. Franciscæ, statim concepit & peperit filium sanum & incolumem. Stephanus quidam lethaliter vulneratus in capite, [læsum in capite,] cum nullo medicorum remedio curari posset, & de vulnere frequenter sanguis exiret, solo tactu B. Franciscæ sine aliquo medicamine sanatus est. Quædam mulier, nomine Perna, cum per sex dies laboraret in puerperio, & iam vicina morte sibi daretur Eucharistia sacra & extrema Vnctio; cum B. Francisca visitasset eam, [laborantem in puerperio] statim filium incolumem peperit, & ipsa illæsa remansit. Quæ etiam cum per viginti quinque annos non potuisset vrinam emittere absque difficultate & doloribus maximis, vt recommisit se eidem famulæ Christi, subito liberata est, [& vrinæ difficultate,] vt numquam sentiret amplius tale discrimen. Puer quidam, nomine Iacobus, infirmus ad mortem, non capiens cibum, cum eum mater duceret ad B. Franciscam, [puerum moribundum,] posuit digitum in ore, illicoque sanum dimisit. Mulier quædam, Andreotia nomine, tam grauiter patiebatur in capite, quod pedibus se tenere non poterat: cum B. Francisca posuisset manum super caput eius, subito sanata est. Alia mulier, nomine Ceccha, [dolorem capitis,] cum pateretur in mamillis grauissime, essetque inflata horribiliter, & nigrefacta ad modum carbonis, [mamillas ex tumore nigras,] & medicus non posset adhibere remedium; famula Christi eam visitauit, & ita est sanitati pristinæ restituta acsi numquam fuisset infirma.

[26] Quædam alia o Palotia nomine, cum grauiter infirmaretur ex febri, [grauem febrim,] famulæ Christi præsentia similiter statim sanata est. Alia, nomine Perna, percussa sub brachio morbo pestifero cum grauissimis febribus, ita vt de eius vita spes esset amissa; [pestem,] vt famula Christi tetigit locum pestis, subito morbus euanuit, & febris similiter eam dimisit. Alia Palotia existens grauida, passa fuerat per mensem in vno crure infirmitatem, [gonagram,] quæ dicitur p gutta: desperata vero a medicis sibi dicentibus quod esset in breui moritura simul cum prole, recommisit se B. Franciscæ, & subito sanata est, & tempore debito filium incolumem peperit. Alia quædam, nomine Rita, [mamillas exulceratas,] cum grauiter pateretur in ambabus mammis cum plagis in eis apertis, nec medici eam possent curare, habuit recursum ad B. Franciscam, quæ ei dedit parumper vnguenti, quo perunctis mamillis, statim sanata est. q Nutius quidam nomine, cum in partibus inferioribus pateretur rupturā ita terribilem, [incurabilē herniam,] quod medicus maximo cum stupore admirabatur, nec eum curare poterat, recommissus a matre B. Franciscæ, absque mora sanatus est. Quidam Ioannes passus fuerat per annum & vltra tam grauem infirmitatem in vno crure, cum plaga maxima & inflatura, [& plagam in crure,] quod iam erat a medicis derelictus, asserentibus ipsam plagam fore incurabilem: cum recommissus fuisset B. Franciscæ, & parum vnguenti eius positum supra locum infirmitatis, subito meliorari incepit, & infra tres dies sanatus est in totum absque alio remedio.

[27] Alia quædam mulier existens grauida septem mensibus, nomine Gentilesca, [grauidam e scalis lapsam,] cecidit de quadam scala, alta decem & septem gradibus, cum capite verso deorsum: & cum esset caput eius inflatum & collapsum & oculi similiter, nec medici possent adhibere remedium propter imminentem partum; mox vt recommisit se B. Franciscæ, pristinam recuperauit sanitatem, & tempore debito filiam incolumem peperit. Quædam Angelella nomine, cum haberet brachium dextrum pene deperditum & insensibile, [& arthritim,] & medici dicerent esse guttam arteticam, & quod solo Dei remedio curari poterat; accesit ad Christi famulam, & tetigit manum eius: quo facto, statim sanata est. Cum æstatis tempore famula Christi vna cum sua r cognata iret ad ecclesiam S. Petri per viam, [liberatur a periculo sub mersionis:] quæ dicitur Settignana, & ambæ paterentur maximam sitim, descenderunt ad flumen, vt biberent; & permissione diuina vtramque velox fluminis cursus ad se rapuit, & violenter portauit per maximum spatium: orante autem B. Francisca, solido se inuenerunt in littore, ignorantes quomodo vel qualiter factum fuisset.

[28] Quædam mulier, nomine Iacobella, habens pannum s super oculos, nihilq; videns recommissa fuit beatæ Franciscæ, quæ posuit manum super oculos infirmæ, & statim omni cæcitate fugata, vidit clarissime. Alia quædam, nomine Ceccha, passa fuerat per sexdecim menses continuos sanguinis fluxum: vt se recommisit famulæ Christi, [medetur oculo obuelato,] solo tactu sanata est. Quædam Domina, nomine Andreotia, cum pateretur intrinsece dolores ita graues, quod multo tempore de lecto non poterat surgere; [interno dolori;] vt visitauit eam B. Francisca, mirabiliter eius præsentia liberata est, & concepit, & peperit illæsa & incolumis. Alia quædam, nomine Anastasia, [occulto malo,] cum similiter pateretur in [parte] secretiori morbum horribilem, præsentauit se eidem famulæ Christi, & sola eius præsentia sanata est. Quædam alia, nomine Francisca, cum pateretur puncturam & esset iam morti propinqua, [puncturæ,] vt Christi famula posuit manum supra pectus eius, statim liberata est. Iacobella quædam casu scapulam mouit de loco suo, [scapulæ emotæ,] quo viso, B. Francisca posuit manum supra scapulam ipsam, & illico suo loco restituta est. Quidam Laurentius nomine, [moribundo,] infirmus ad mortem, ac derelictus a medicis, fuit recommissus famulæ Christi, & sine medicorum auxilio liberatus est. Augustina quædam incidit in timorem grauissimum per quinque annos & febris grauissima eam arripuit, [febricitāti:] & tenuit eam longi temporis spatio; mox vero vt famula Christi eam visitauit, subito liberata est ab ipso timore & a febri similiter.

[29] Hæc igitur admirabilis ancilla Christi plurimis miraculorum prodigijs effulsit, [& omnigenæ curationis miraculis claret.] nam mutis expeditam loquelam restituit, cæcis visum, claudis gressum, pestilentibus & pleureticis sanitatem, a dæmonibus obsessis liberationem integram, morbo caduco laborantibus incolumitatem, lethaliter vulneratis, qui nullo medicorum auxilio curari poterant, plenam sospitatem, solo tactu humilis ancillæ Christi diuina bonitas, cui se totam dum viueret dedicauit, dignata est misericorditer elargiri. Aliquos etiam ab ipsius mortis faucibus ad pristinam sanitatem eius meritis & precibus deduxit: & quod his omnibus maius est, dum corpus eius quiesceret in ecclesia Sanctæ Mariæ-nouæ, antequam traderetur vltimæ sepulturæ, obstinati & indurati spontanea voluntate, sine admonitione alicuius, solo tactu ipsius pretiosi corporis compulsi sunt ad Sacramentum Confessionis accedere, multisque ac diuersis infirmitatibus laborantibus sanitatis medela donata est. Cum vero per annos quadraginta quatuor & vltra, [Post annos 44 sanctissime traductos,] continuo & indefesse, tam in domo viri quam in Domo filiarum eius in Christo, sancta & laudabilia opera exercendo, verbis salutis exhortando vsque ad extremum vitæ in odore bonæ famæ & sanctæ conuersationis vixisset, & omnia aduersa & grauia propter nimiam charitatem, qua erga Deum & proximum semper ardebat, libenter & alacriter tolerasset, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo, vitæ vero suæ quinquagesimo sexto, [ætatis anno 56,] die secunda mensis Martij grauissima febri correpta est.

[30] Nocte vero sequenti sibi a Domino reuelatum fuit, infra spatium septem dierum tabernaculum sui corporis deponendum: [Sacramentis munita,] die vero sequenti prædictam reuelationem suo Patri spirituali patefecit, & ab eo deuote & humiliter postulauit Ecclesiæ Sacramenta. Quibus omnibus rite receptis, [& suas extremum adhortata,] iam instante hora sui obitus, Sororibus & Filiabus, quas in Christo genuerat, ardentem sermonem protulit & incentiuum materno affectu, eas de sua abitione consolatorijs verbis exhortando & demulcēdo, ad diuinū eas exhortata est amorem; & inter ceteras [virtutes] eis reliquit sanctissimā caritatem & inter se vnionē perpetuo obseruandam; fortitudinem insuper ad tribulationes perferendas, & tentationes humani generis inimici. Monuit insuper omnia & singula perferenda, quȩ Diuina fauente gratia ipsa pertulerat; & ad Iesu Christi sectanda vestigia omni, qua potuit, efficacia sermonis eas adduxit. Et sic factum est, vt die septimo, considentibus Sororibus & Filiabus eius in Christo, & ex recessu tam piæ & sanctissimæ Matris flentibus & contristantibus; ipsa B. Francisca, [moritur an. 1440 9 Martij.] deuotissima Sponsa Christi, oculis in cælū tensis, & animo orante simul & ore, obdormiuerit in Domino & die nona Martij ex hac luce migrauerit. Et sic felix illa anima carne soluta, in æternæ claritatis abyssum absorpta est. Sed antequam egrederetur, rogata a præfatis eius in Christo filiabus, vt suis precibus vellet differre vel ad modicum obitum suum pro earum consolatione & necessitate, respondit, contentam fore Domini voluntate. Floruit autem anno Domini millesimo quadringesimo quadragesimo t, secundo idus Martij. Apud eius sepulcrum, ipsius meritis, multa miracula fiunt ad laudem & gloriam Omnipotentis & nostræ almæ Vrbis.

[Annotata]

a Huius nominis quarti, Vrbe pulsi anno circiter 1433.

b Vxor Andreotij Clarelli, inquit Anguillaria, lib. 5 cap. 16, & rem anno 1437 actam scribit.

c Pernam nominat eadem Anguillaria, vxorem Petri Vincentij ex regione Campitelli.

d Addit Anguillaria loco citato cognomen Ioannis-Angeli, a patre videlicet; & agnomen familiæ dello Schiauo: eumdemque Sacerdotem patria Romanum, moribus optimum, affectu erga Beatam deuotissimum fuisse dicit, ac denique factum adscribit anno 1426.

e Addit eadem lib. 5 cap. 9 consuetudinem inter ipsas tunc obtinuisse, vt vltro id faceret, si qua sibi esset alicuius reatus conscia.

f Huius vocis vsum pene perpetuum in alia prorsus, quam nunc Theologi accipere consuerint, significatione, videbimus infra toto libro 2.

g Andreotio Clarelli & vxore eius Ceccha, ijsdem de quibus supra num. 18, vt constat ex Anguillaria l. 5 cap. 17. quæ addit ipsam Ceccham occulto quodam morbo aliquammultis annis impeditam ne liberos posset concipere, postquam B. Franciscæ incommodum suum manifestauit, & concipiendi & gignendi expeditam accepisse facultatem.

h Italis Hispanisque commune vocabulum pro coxendice, [Ancha,] quæ Francis cum aspiratione initiali dicitur la hanche.

i Id est sustentiua: vt enim infra videbimus, regere Italis sustinere est, seu erectum tenere. [regitiua vis,]

k Squammas seu pelliculas intelligit pupillæ increscentes, quibus, vt cataractis influxus effluxusq; aquarum, [cataracta,] sic specierum visibilium allapsus ad oculum cohibetur & sistitur.

l Italica phrasi pro faciebat, componebat.

m In miraculis S. Herculani tastam habuimus eadem significatione, [tastum,] pro flocco seu peniculo vulnerarij lini.

n Hactenus nullum huius vocis vsum in Italica, aut alia vllæ lingua vulgari, inuenio.

o Diminutiuum fœmininum ex Paulo: vti & Perna pro Petrina ex Petro.

p Ita arthritim passim vocari notum est, & alibi sæpe a nobis monitum.

q Mutilum nomen pro Ioannutio, vti supra num. 21 Menicus pro Dominico.

r Id est, leuiri sui vxore Vannotia, prout constat ex Anguillaria lib. 1 cap. 6.

s Academici Florentini della Crusca in suo vocabulario, [parmus oculi vitiū] docent sic vocari Italice maculam, quæ nubeculæ instar pupillam, cui innascitur, obfuscat; quam Græci onychem appellarint: forte a Latino pano, tumorem quocumque in parte corporis significante.

t Imo septimo: credo tamen sic imperite locutum; quia secundus hic dies est, quo, decursis ad Nonas diebus, incipimus ad Idus numerando procedere.

CAPVT III.
De Miraculis post obitum & alijs post sepulturam.

[31] Qvidam, nomine Antonius, [Duo peccatores ad Confessionē mouentur,] per maxima tempora sine Confessione permanens, cum corpus B. Franciscæ, existens adhuc super terram, visitasset, tanta eum deuotio ex tactu ipsius corporis inuasit, quod subito sine alicuius admonitione ad salutiferam Confessionem accessit. Alter, Antonius similiter nomine, per maxima tempora eodem modo permanens, vt visitauit corpus famulæ Christi, tanta contritio ei peccatorum extitit ex ipsius præsentia, quod illico ad Confessionem redijt salutarem. [sanatur febricitans,] Mulier quædam Francisca nomine, cum grauiter ex febri infirmaretur, multis diebus fecit se portari ad corpus B. Franciscæ: quo viso & oratione facta, illico restituta est pristinæ sanitati. Alia mulier vocata Antiqua, patiebatur cerebri infirmitatem, quæ vulgo dicitur fatuitas; [fatua,] cum ducta fuisset ad corpus famulæ Christi, illico fuit in suo cerebro adeo confortata, quod incolumis ad propriam domum rediuit. Quædam alia, nomine Paula, patiebatur grauem infirmitatem, [brachium infirmum,] & in vno brachio impediebatur ita, quod nec operari aliquid nec recte loqui poterat: vt accessit ad corpus famulæ Dei, & genuflexa tetigit illud, de vtraque infirmitate liberata est. Alius quidam, [dolor capitis,] Franciscus nomine, detentus dolore maximo capitis, visitauit corpus famulæ Christi, & subito eius præsentia liberatus est. Alia mulier nomine Margarita passa fuerat per medium fere annum grauem infirmitatem in vno brachio, [aliud brachium,] cum quo vt tetigit corpus famulæ Christi, ita subito sanata est, vt numquam amplius aliquid mali sentiret.

[32] Quidam nomine Federicus ita patiebatur in oculis, [oculi,] quod videre non poterat: vt visitauit corpus B. Franciscæ, subito sibi visum fuit, quod quædā squammæ cecidissent de oculis, & visum statim recepit. Mulier quædam, Antonia nomine, passa fuerat maximam infirmitatem in vno brachio per annos fere viginti, [iterum brachium,] adeo quod non poterat cum ipso aliquid operari: accessit ad corpus famulæ Christi, & posuit linteamen, quod subtus illud erat [super] brachium, & statim sanata est. Alius quidam a Colutius nomine, cum diu passus fuisset tam grauem calorem doloris in vno genu, [genu,] quod nullum exercere laborem poterat; mox vt visitauit corpus ancillæ Christi, tactu similiter præfati linteaminis, subito sanatus & liberatus est ab omni dolore. Alia mulier … nomine, de regione Campi-Martij patiebatur tam grauem infirmitatem per tres annos continuos [quod] se non poterat mouere de lecto: [triennalis infirmitas,] & cum corpus B. Franciscæ esset adhuc super terram, recommisit se eidem Christi famulæ, vt suis precibus eam iuuaret: quæ completa oratione, subito surrexit de lecto ita sana, vt iuerit ad visitandum præfatum corpus, acsi numquam fuisset infirma. Quidam nomine b Nardus, patiebatur tam grauiter in vna manu, [manus,] quod operari nil poterat cum ea: vt accessit ad corpus famulæ Christi, & illud cum præfata [manu] tetigit, subito sanata est. Mulier quædam, nomine Andreotia, passa fuerat per vndecim menses grauiter ex descensu capitis in gutture, [& spatula,] & in spatula dolorem grauissimum: visitauit corpus famulæ Christi, & sola eius præsentia subito ab ipsis infirmitatibus liberata est.

[33] Iacobus quidam nomine, passus fuerat per duos annos infirmitatem in gutture, quæ a medicis vocatur c scrofolæ, & cum sæpe & multum exerceret remedia medicorum, [scrofulæ,] & nullum sibi inuenisset iuuamen, accessit ad corpus B. Franciscæ, & fecit apponi pannum lineum super illud, quod postmodum posuit super guttur infirmatum, & illico meliorari incepit: & post octo dierum spatium nulla illarum amplius apparuit, nec signum aliquod remansit in gutture. Margarita quædam nomine, cum diu passa fuisset grauem infirmitatem fluxus sanguinis, [fluxus sanguinis,] & nullum remedium inuenire potuisset, vt visitauit corpus famulæ Christi, subito sanata ab eo recessit. Alia mulier nomine Angelotia, [febris quartana,] passa fuerat per duos annos cōtinuos febrim quartanam, & adhuc patiebatur: accessit & tetigit corpus B. Franciscæ, & subito febris aditum illius dimisit. Iacobus quidam nomine, ex longo iam tempore obsessus fuerat morbo caduco, [morbus caducus,] cum visitasset corpus famulæ Christi, & posita fuisset eius manus super caput infirmi, ita subito liberatus est, vt numquam sentiret amplius tale discrimen. [brachium dexterum,] Alius quidam Dominicus nomine, passus fuerat per duodecim annos maximam infirmitatem in brachio dextro: cum tetigisset cum eo corpus B. Franciscæ, ita subito sanatus est, vt amplius non sentiret talem infirmitatem. Cum corpus famulæ Christi esset adhuc super terram & populus multus in ecclesia, quidam nomine Laurentius, arreptus morbo caduco, [elephantiacus,] cecidit coram populi multitudine, & remansit velut mortuus: & cum imposita fuisset manus ipsius Dei famulæ super caput patientis, ita subito surrexit sanatus, vt numquam pateretur talem morbum. Quidam Vngarus, obsessus a malignis spiritibus, ductus violenter ad corpus B. Franciscæ, [energumenus,] expuit coram omnibus tres carbones, & recessit liberatus.

[34] Cum alius, nomine Christianus, [debilis,] haberet tibias & pedes inhabiles ad ambulandum, portatus ad corpus famulæ Christi, & manu ipsius tactis locis infirmitatis, statim ita sanatus est, vt pedibus suis reuerteretur ad domum. Mulier quædā, nomine Iacobella, per annum passa fuerat grauem infirmitatem mamillarum cum plagis apertis & dolore maximo: [mamilla vlcerosa,] cum a medicis curari non posset, accessit ad corpus famulæ Christi, & posuit manum eius supra dictas mamillas; quo facto subito recessit dolor, & infra octo dies plagæ adeo curatæ fuerunt, vt nec signum aliquod remaneret in eis. [manus vulnerata,] Alia mulier nomine Ceccha cum manum suam vulnerasset cum cuspide cuiusdam candelabri, & pateretur dolorem acerrimum, posuit præfatam manum sanguine cruentatam supra corpus famulæ Christi, & subito sanata est, intantum vt nec signum vulneris remaneret in ea. Cum quidam, nomine d Nellus, per quinque menses passus fuisset, [leprosua,] vna cum vxore & quinque filijs, quamdam terribilem infirmitatem, ad modum lepræ, & remedium aliquod inuenire non posset; accessit ad corpus B. Franciscæ, existens adhuc super terram, & fusa oratione, omnes infra octo dies ab omni illa lepra mundati sunt, acsi eam numquam passi fuissent. [spatula,] Quædam mulier nomine Vanotia per triennium passa fuerat grauem infirmitatem in spatula cum dolore intensissimo: mox vt tetigit corpus famulæ Christi subito sanitati integræ restituta est. [febricitās.] Alia mulier, nomine Ceccha, cum fuisset passa febres quartanas per vndecimum mensem, vt visitauit corpus B. Franciscæ, subito febris eam reliquit & sanata est.

[35] [Corpus suaue olen:] Cum sacrum corpus B. Franciscæ stetisset super terram in ecclesia sanctȩ Mariæ-nouæ per tres noctes & tres dies fere cum dimidio, tam suauem odorē reddidit, acsi e lilij, violæ, & rosæ, & flores odoriferi ibi fuissent: & nullam tabefactationem passum, manus atque pedes palpando, ita se tractabile omnibus præbuit acsi viuum fuisset. Et quia ex frequentatione multitudinis populi ibidem accedentis, Religiosi dictȩ ecclesiæ a diuino Officio impediebantur, positum sub terram fuit in vna capsa ante altare maius in die sancti f Gregorij Doctoris, de mense Martij, non sine maxima difficultate propter concurrentiam virorum & mulierum, [sepelitur 12 Martij,] clamantium vt adhuc dimitterent supra terram manere, ob deuotionem maximam & miraculorum copiam, quam videbant. Post cuius corporis, vt prædicitur, sepulturam, [& 21 Iulij,] sic sepultum mansit a die præfata Beati Gregorij vsque ad vigesimam septimam diem mensis Iulij eiusdem anni inclusiue: quo medio tempore ad honorem Dei fabricata g [alia arca] magis honorifica, fuit prædicta sepultura discooperta, & similiter coopertorium capsæ discoopertum fuit; & visum fuit præfatum corpus palam ab omnibus atque palpatum, & eo modo apparuit sicut ea die, qua mortua fuerat, nullo fœtore, nulla putrefactione ibi apparente: [incorruptū retegitur:] sed suauissimus odor sentiebatur, & tunc opifices aptarunt foueam cum dictis lapidibus & ferreis, vt de præsenti videtur, vinculis.

[36] Quidam homo, cuius nomen tacetur, [suadetur cuidam integra Confessio:] assuetus & implicitus multis peccatis, non integre propter verecundiam confirebatur, reticendo semper grauior a peccata: cui apparuit in somnis B. Francisca, & dixit ei: Vade & explica pannum totum, & ne verecunderis: quia melius est aptiusq; in hac vita pati verecundiam, quam in futuro seculo æterna supplicia. Qui euigilans statim accessit ad Confessionem, & omnia peccata absconsa compunctus confessus est. Mulier quædam nomine Iacobella, [sanatur dolor cordis & scapulæ,] cum pateretur puncturam supra cor & in scapula dolorem grauissimum, posuit quemdam pannum h lineum, quo vtebatur B. Francisca dum viueret, supra locum infirmitatis; & statim ita sanata est, vt nullum dolorem amplius sentiret. Alia mulier, nomine Perna, patiebatur intensissimas febres, & cum iam sacram Vnctionem recepisset, [febris lethalis,] nullaque de illius vita spes haberetur, pannum dictum lineum, scilicet sottanam, quam Beata portare consueuerat, induta, illico sanitati restituta est. Quidam nomine Iulianus, [gutturis malum,] cum pateretur tam grauiter in gutture, quod nec loqui, nec sumere cibaria poterat, eratque iam morti propinquus, fuit sibi impositus præfatus pannus linteus, quo B. Francisca vtebatur, & infra vnius horæ spatium liberatus est. Angelella quædam posuit supra filium suum, qui patiebatur intensissimas, febres, parum de veste B. Franciscæ, & subito febris eum reliquit. Quidam nomine Leonardus patiebatur tam grauem infirmitatem in oculis, [& oculorū.] vt incessanter stillaret lacrymas: mox vt mater recommisit eum B. Franciscæ, statim sanatus est.

[37] Mulier quædam, nomine Palotia, cum grauissime in puerperio laboraret, [Succurritur puerperæ:] & iam in periculo mortis existeret, recommisit eam mater B. Franciscæ, & illico liberata & illæsa heredem protulit, acsi nullum periculum passa fuisset. Alia mulier, Hieronyma nomine, diu passa fuerat in gutture grauiter, [laboranti ex gutture,] nec a medicis curari poterat: quæ B. Franciscæ se recommisit & posuit supra locum infirmitatis præfatum pannum, & statim ad sanitatem reducta est. [importune lactescenti,] Quædam alia, nomine Lucretia existens virgo, eius vbera ita erant plena lacte acsi lactaret filium, & cum se recommendasset B. Franciscæ, ab omni illa lactis infusione aliena remansit. Alia mulier quædam, nomine Agnes, cum pateretur morbum inflatissimum in gutture, ita quod nec i stillatum nec aliquid aliud poterat sumere, & medicorum remedia nihil ei proficerent, [laboranti ex gutture & febri,] recommissa a matre B. Franciscæ, & posito super gutture parumper vnguenti, quod ipsa Dei famula ad inanem gloriam vitandam operabatur dum viueret, statim febris, quæ eam die noctuque cruciabat, ipsam dimisit, & morbus ille in breui disparuit. [ex oculo,] Mulier quædam, nomine Augustina, ita patiebatur in oculo, quod cum eo videre nil poterat vt posuit supra eum de pannis, qui fuerant supra corpus famulæ Christi, illico lumen recepit, & vidit clarissime. Magdalena quædam nomine, cum grauissime infirmaretur ex peste ac febribus, [ex febri pestilenti,] & iudicio medicis dato sibi vulnus amputaretur, ita læsa remansit, vt perpetuo brachio se priuatam putaret: & cum morti proxima iudicaretur ab omnibus, mater recommisit eam B. Franciscæ: quo facto subito reliquit eam febris & ægritudo, &, mirabile dictu! totaliter sanata est. [ex brachio arescenti,] Alia nomine Ioanna ex longo iam tempore passa fuerat tam grauem ægritudinem in vno brachio, vt quasi aridum videretur: & accedens ad locum, in quo fuerat lectus B. Franciscæ, ibique fusa oratione, reperit se, ita omnino sanatam, vt numquam amplius sentiret læsionem in dicto brachio.

[38] Quædam alia nomine Angelotia, cum grauiter ex peste infirmaretur & febri, [ex pestilentia,] ratione incisionis morbi, incidit in dolorem grauissimum, quod omnes eam aspicientes, ex compassione plorabant: & cum iam vnum latus perdidisset, & caput continuo agitaret, supplex cum lacrymis fudit orationem, & dixit: O Beata Francisca, adiuua me. His dictis, subito sanata de lecto surrexit. Iacobus quidam nomine, grauiter infirmus ex peste & febribus, cum iam medici ipsius euasione diffiderent, recommissus B. Franciscæ repente sanatus est. Quidam nomine Petrus Paulus Carpentarius, [item contrito ruina trabis,] cum subleuaret quamdam maximam trabem ædificationis caussa, casu trabs cecidit & oppressit eum: qui mox in terram cadens, effectus est quasi mortuus sine loquela & sine sensu. Recommisso illo tunc B. Franciscæ, subito recepit sensum & loquelam, nihilque mali in eo remansit, nisi læsio in vno crure ipsius. [faciem a vermibus depastæ,] Mulier quædam nomine Angelotia horribiliter patiebatur in facie, in qua erant quidam pene nigri k bruscioli, qui totam eius faciem rodebant continuo & inficiebant: vt recommisit se B. Franciscæ & posuit super locum infirmitatis librum, in quo ipsa Dei famula legebat Officium beatæ Virginis, ita subito sanata est, vt nec signum aliquod in eius facie remaneret. Petrus quidam nomine, cum ex infirmitate maxima haberet vnam manum pene deperditam & inhabilem, [periclitanti ex manu & gutture,] & tam grauiter pateretur in gutture, vt nullo modo comedere posset; timens ne in breui vitam finiret, cū lacrymis recommendauit se B. Franciscæ, & liberatus, est vtraque ab infirmitate.

[39] Quædam mulier, Lucretia nomine, cum vsque ad mortem infirmaretur, & iam agonizaret, [agonizanti,] fuit sibi superpositus pannus lineus, quo vtebatur B. Francisca dum viueret, & subito sana effecta est. Quidam nomine Iacobus, infirmus ex peste, [peste infecto,] ductus est ad mortem iam loquela amissa: vt appositum est morbo parum vnguenti B. Franciscæ, ita statim de lecto surrexit, acsi ægritudinem nullam passus fuisset. Alius nomine Simon, infirmus tam grauiter, [trementi,] vt incessanter caput agitaret, recommissus B. Franciscæ, & vnctus præfato vnguento subito sanus effectus est. Alius quidam nomine Ioannes Angelus, [capiti vulnerato,] cum esset lethaliter in capite vulneratus, & iudicio medicorum spes nulla esset de ipsius salute, vt commissus est B. Franciscæ, repente liberatus est. Quidam nomine Paulus patiebatur ita grauissime in tibijs, [tibijs vlceratis,] quod erant nigræ factæ ad modū carbonis cum plurimis plagis, vt esset horribile visu, & mater baiularet eum in brachijs, vt recommendāret B. Franciscæ: mox vt illum ad terram deposuit, ita sanus factus est, vt currendo incederet, acsi numquam fuisset infirmus. Alius nomine Antonius casu cecidit de quadam altissima l logia, & ita se totum m confregit, vt integrum nihil esset in corpore eius, [e sublimi lapso,] & cum iaceret pene exanimis, vxor eius dixit ei: Memor esto B. Franciscæ; ac te sibi recommenda. Qui nihil sentiens potius mortuus reputabatur quam viuus: ossa vero eius ita ad inuicem resonabant, acsi fuissent in sacco: & post parum temporis ad se reuersus, vocauit vxorē dicens: Quædam mulier venit ad me, & dixit se esse B. Franciscam, quam tu meo nomine inuocasti: iam sentio me liberum, & sanatum meritis eius.

[40] Quædam mulier, nomine Rita, cum septem mensibus grauiter in mamilla pateretur, [ex mamilla laboranti,] vt se recommisit B. Franciscæ, subito absque mora sanata est. Alia mulier nomine Blonda patiebatur vlcus horribile & immensum in n spatula: nullus medicorum poterat sibi mederi propter nimium fœtorem, [ex spatula,] & quod singulis diebus sanies ex prædicto vulnere exibat ad mensuram vnius vasculi: & iam altera spatula minabatur consimilem ægritudinem; & cum acerbissime vexaretur, recomendauit se cum lacrymis Beatæ Christi famulæ dicens: O B. Francisca, porrige mihi manum adiutricem. Quibus dictis, visum est sibi, [ex febri & phrenesi,] quod quædā tangebat loca ægritudinis, & sanata est absque altero medicamine. Quidam nomine Iacobus, infirmus grauissime ex peste ac febribus, & per octo dies terribiliter phreneticus; tandem ductus ad mortem, iacuit per sex horas totus frigidus cum candela benedicta prope os, sine voce, sine sensu, velut mortuus: ita vt fui existimantes eum mortuum, flentes lamentarentur. Tunc mater & soror eum recommiserunt B. Franciscæ cum lacrymis; & finita oratione, is, qui iacebat pene exanimis, recepit subito sensum & loquelam, & cito in totum sanus factus est. [ex quartana,] Alius quidam, nomine Petrus, per quinquennium passus fuerat febres quartanas, cum recommissus fuisset B. Franciscæ, statim sanatus est. Mulier o Rhetofia nomine, cum pateretur tam graues dolores circa præcordialia, vt pluribus diebus non sumeret cibum & iudicio omnium esset morti propinqua; [ex præcordiis] vt recommisit se B. Franciscæ, & fecit sibi imponi supra cor præfatum pannum, subito de lecto surrexit.

[41] Antonius quidam nomine, [ex vulnere capitis] tam lethaliter extitit vulneratus in capite, vt sex inde ossa extraherentur: cum vero præfatus pannus supponeretur capiti suo, [ex gutture] statim sanatus est. Quidam alius, nomine Petrus, infirmus in gutture tam grauiter, vt nullo modo cibum sumere posset; ex quo, cum esset iam proximus morti, recōmisit eum Soror B. Franciscæ, repente sanatus est. Alius, nomine Hieronymus, cum grauissime infirmaretur ex pestilentiali febri, & pateretur p puncturam, destitutusque a medicis, [ex peste] ageret in extremis, fuit sibi suppositus pannus B. Franciscæ, & mirabile dictu! statim sanatus de lecto surrexit; & interiecto tempore cum grauem dolorem pateretur capitis, similiter præfato panno liberatus est. Quidam nomine Christophorus, infirmus ex vermibus, [ex vermibus;] vicinusque morti, vt exequiæ iam pararentur; recōmissus a matre B. Franciscæ, & posito supra eum præfato panno, subito sanus factus est. Mulier quædam, nomine Gentilesca, cum grauiter ex peste infirmaretur & febribus, [ex peste;] peruncta vnguento B. Franciscæ, mox sanata est. Alia nomine Ceccha, cum similiter ex peste percussa vngeretur præfato vnguento, statim sana effecta est. Camilla quædam nomine, [ex digito:] grauiter læsa in digito manus, ita vt ipsius digiti parte careret; cum medici multa adhibentes remedia nihil proficerent, maximumque fœtorem præfatus digitus putrefactus emitteret; recommendauit se B. Franciscæ, & vnxit digitum vnguento prædicto: quo facto, absque aliquo alio medicamine, sanatus & reintegratus est digitus, & effectus est sicut prius.

[42] Alia mulier Ioanna nomine, [ex febri,] cum per maximum tempus teneretur grauissimis febribus, mox vt famulæ Christi se recommisit, repente sanitati integræ restituta est. [exartrite,] Quædam mulier nomine Angela, incurrit in infirmitatem, quæ dicitur gutta arthetica, quæ ita ad omnia eam reddebat inhabilem, acsi paralytica fuisset; & cum recōmissa per amicam B. Franciscæ esset, sic statim sanata est acsi numquam fuisset infirma. Quidam nomine Paulus, [expectore,] per annos quinque passus fuerat maximum dolorem in pectore cum grauissimis febribus: vt recōmissus fuit B. Franciscæ, & præfatus pannus positus supra pectus eius, infra vnius horæ spatium sanus de lecto surrexit, liberatus ab vtraque infirmitate. Alius quidam nomine Franciscus lethaliter vulneratus in capite, [ex vulnere capitis,] & desperatus a medicis eo quod omnia signa mortis apparebant in eo; recōmissus B. Franciscæ per matrem, subito sanatus est. Cum Nardus quidam nomine, pateretur in crure dextero infirmitatem grauissimam cum maxima inflatura, & costa similiter esset inflata vsque ad q inguinem, in qua erat quidam pestifer morbus ex quo sentiebat dolorem acerrimum, [ex crure & latere] & crus nullo modo extendere poterat: recommisit se B. Franciscæ, & posuit præfatum pannum supra loca infirmitatis, quo facto, subito extendit crus, & sanatus est. [ex toto corpore] Mulier quædam, nomine Palotia, patiebatur in toto corpore dolores tam intensissimos, quod per sex menses numquam de lecto surgere poterat: vt recommisit B. Franciscæ, & imposuit sibi particulam vestis ipsius, ita sana illico de lecto surrexit, acsi numquam fuisset passa aliquid mali. [oculis,] Quædam alia nomine Catharina, ex infirmitate nimia lumen oculorum amiserat: posuit in oculis parum vnguenti B. Franciscæ, & statim lumen recepit. [pectore,] Cum quidam nomine Siluester esset tam grauiter percussus in pectore & in capite, quod duobus diebus nec lumen viderat nec cibum sumpserat; mox vt positus fuit super eum B. Franciscȩ pannus, subito aperuit oculos, & cibum petijt & comedit, & sanatus est.

[43] Mulier quædam nomine Ceccholella, [febri,] infirma ex peste & febre, destituta a medicis, laborabat in extremis: recomissa a Matre B. Franciscæ, subito conualuit, & cito sanata est. Alia quædā Antonia nomine patiebatur tā grauem infirmitatem in vno crure cum dolore intensissimo, quod quotidie, putabat se mori: [crure,] vt recōmisit se B. Franciscæ, repente sanata est. Quædam alia, nomine Iacobella, cum grauissime infirmaretur & vsque ad mortē ex punctura, [punctura,] vt iam loquela amissa spuere omnino nil posset; mox vt pannus B. Franciscæ positus fuit supra locum infirmitatis, subito cœpit loqui & spuere, & cito sana effecta est. Cum quidam nomine Iulianus pateretur in calcaneo quamdam infirmitatem, quæ r speronalia dicitur, [speronalia,] & a medicis curari non posset, vt posita fuit particula vestis B. Franciscæ supra locum infirmitatis, subito sanatus est. Bartholomæus quidam nomine, patiebatur tam intensissimos dolores corporis cum assiduo vomitu, [vomitu,] quod erat iam proximus morti: vt recommisit se B. Franciscæ, ita statim sanatus est, [febri,] acsi nihil mali passus fuisset. Alius, nomine Stephanus, cū pateretur grauissimas febres, & per decem dies de eius naribus sanguis incessanter exiret; impositus sibi fuit pannus B. Franciscæ, & subito sanus factus est. [brachio,] Mulier quædam nomine Andreotia, cum per annum passa fuisset dolorem maximum in brachio dextro, vt recommisit se B. Franciscæ, subito sanata est. Alia mulier nomine Paulina, patiebatur in gutture quamdam infirmitatem, [scrofulis] quæ dicitur Scrofolæ, nec a medicis diu sibi medentibus curari poterat, recommissa a matre B. Franciscæ, subito meliorari incepit & in paucis diebus sanata est.

[44] Quidam nomine Paulus Sabbas, infirmus ex febre & vermibus vsque ad mortem, cum ageret in extremis, [vermibus;] mater cum lacrymis recommisit eum B. Franciscæ; quo facto, illico sanatus est. Quædam mulier nomine Antonia, cum ex infirmitate nimia perdidisset iam vnum latus, [hemiplexia.] & per tres continuos dies nec manum nec pedem moueret; mox vt recommisit eam auia B. Franciscæ, statim sanata est. Alia quædam nomine Ludouica, diu passa fuerat tam grauem dolorem in vna spatula, quod quotidie putabat se mori: vt sibi poni fecit quadam nocte de pannis B. Franciscæ super spatulam, [item ægris ex spatula,] mane sanata de lecto surrexit. Iacobella quædam nomine, cum per multum tempus passa fuisset intensissimum dolorem in genu sinistro, [genu,] & adhibitis medicorum remedijs sanari non posset; vt pars vestis B. Franciscæ apposita fuit loco doloris, statim recessit dolor, & sanata est. Quædam alia nomine Ioanna, [febri.] cum per maximum tempus teneretur grauissima febri, mox vt B. Franciscæ se recommisit, repente sanata est. [vomitu sanguinis,] Alia mulier nomine Andreotia ita grauiter in spatula patiebatur, quod ex longo iam tempore non poterat de lecto surgere: vt recommisit se B. Franciscæ, absque mora sanata de lecto surrexit. Alia quædam nomine Catharina multo tempore passa fuerat vomitum sanguinis, & cum eidem diceretur a medicis, quod ex eadem infirmitate repentino esset moritura, recōmisit se B. Franciscæ, & portans secum de pannis ipsius, numquam amplius talem sensit infirmitatem. Quidam nomine Iulianus ita grauiter patiebatur in gutture, [gutture,] quod, loquela amissa, erat iam proximus morti: sed cum particula vestis B. Frāciscæ posita esset supra guttur ipsius, illico sanatus est.

[45] Mulier quædam nomine Mabilia, cum ex peste ac febri infirmaretur vsque ad mortem, [peste,] nec curari posset remedio medicorum, recōmisit se B. Franciscæ, & mirabiliter sanata est. [febri,] Bartholomæus quidam nomine, infirmus ex febri, & cibum diebus pluribus nullum sumens, totusque niger effectus, & quasi mortuus; vt Mater eum recōmisit B. Franciscæ, & posuit præfatum pannum supra eam, statim liberatus est. Alius nomine Gaspar, captus ab inimicis, & in compedibus ferreis ac cippo positus [sic quod] nulla spes euadendi sibi aderat; [captiuo libertas promittitur,] cum mortem quotidie suspectam haberet, recursum habuit ad B. Franciscam, eique se deuote recommisit. Quæ in somnijs ei apparuit, & dixit: Noli dubitare, fili, quia die crastina egredieris hinc solutus & liber: & sic factum est: nam die sequenti post visionem præfatus Gaspar absque aliqua læsione vel solutione pecuniæ inde miraculose egressus est. [resurgit moribūda,] Cum quȩdam mulier, nomine Agnes, infirmaretur ad mortem ex febribus & gutta, essetque nigrefacta ad modum carbonis, & laboraret in extremis; vt positus fuit supra pectus eius liber, in quo B. Francisca solita erat dicere Officium Beatissimæ Virginis, subito liberata est.

[46] [infans pene oppressus,] Quidam infans, Franciscus nomine, cum esset pene oppressus de nocte a sua nutrice, & quasi mortuus; recōmisit eum Mater B. Franciscæ, promittens celebrare diem ipsius, & præsentare filium ante eius sepulcrum cum habitu suo: quibus dictis subito ita sanatus est, acsi numquam fuisset aliquid mali passus. Alia mulier, nomine Mariola, cum diu passa fuisset tam grauem infirmitatem, [toto corpore impotens,] quod nec respirare [posset] nec ambulare, nec se induere vel exuere veste sua; mox vt recommisit se B. Franciscæ, subito sanata est. Quædam, alia Margarita nomine, [cum] a quodā equo impetuose currente percussa ac in terram proiecta iaceret velut mortua, [lapsa ex equo,] sine voce & sine sensu; essetque nigrefacta ad instar fuliginis, reportata ad domum manibus aliorum tota rigida & insensibilis; post spatium temporis ad se reuersa, cum sentiret dolorem intolerabilem, nec se posset de vno latere in aliud declinare; nec se mouere de loco; [febri detenta,] vt recōmisit se B. Franciscæ subito vires recepit, & surrexit de lecto sana & incolumis. Alia nomine Stephana, infirma ad mortem ex febri & vermibus, recomissa a matre B. Franciscæ, statim sana facta est Quædam alia, nomine s Rensa, cum pateretur intensissimum iliorum dolorem, mox vt se commendauit B. Franciscæ, [dolens ex iliis grauiter febricitans,] illico [cessauit] dolor & numquam eum amplius sensit. Alius nomine Sabbas cum diu passus fuisset, & continuo pateretur grauissimas febres; vt recōmisit eum pater B. Franciscæ, absque mora sanatus est, nec amplius passus.

[47] Alia, nomine Angelocia, filia in Christo B. Franciscæ, cum per quinq; dies passa esset & continuo pateretur intensissimas febres, cecidit sibi t gutta supra linguā & brachiū, ex quo statim effecta [muta] est, & remasit sibi brachium tortuosum & insensibile per nouē horas; [catharro oppressa] & incessanter glutiuit certam rem liquidam ex capite descendentem, habens faciem terribiliter inflatam, & venas gutturis similiter: oculi vero eius erant inflammati ad instar ignis, nec poterat vel stillatum vel quidquam aliud sumere: cumque esset u diffidata a Medicis asserentibus, quod nocte sequenti esset moritura, quædam eius Soror in Christo recōmisit eam B. Franciscæ, & ponens eius librum supra pectus infirmæ, sic ait: [sanatur tactu rerum S. Frāciscæ;] Si B. Francisca Sancta est, sicut nos credimus, sanet te Deus meritis eius. Quibus dictis, subito infirma recepit loquelam, & dixit: imo Sancta est B. Francisca Mater nostra; & statim præfatum brachium reintegratum & sanatum est, vt prius fuerat; & petijt vt præfatum librum poneret super caput eius dicens: Credo firmiter, quod sicut liberata sum ab infirmitatibus linguæ & brachij meritis B. Franciscæ, ita liberabor ab isto descensu capitis: & posito super eius caput præfato libro, subito cessauit descensus ille, & euomuit totum id quod deglutiuerat, quod erat nigrum sicut carbones, & sic ex illo tunc in totum sanata est & liberata. [item moribunda,] Antonia quædam nomine, cum tam grauiter infirmaretur ex febri & pestilentia quod erat iam morti propinqua; cum esset derelicta a medicis, dicentibus quod non viueret vsque in diem crastinum, recommisit se B. Franciscæ, & fecit imponi supra pectus suum quemdam pannum lineum, quo vtebatur B. Francisca dum viuebat: quo facto, subito sanata est.

[48] Quædam alia, nomine Ludouica, per duos annos passa fuerat & continuo patiebatur quamdam continuam & periculosam infirmitatem: [menstruit suppressis grauata;] namque per idem tempus numquam emittere poterat solitum mēstruum, vt moris est fæminarum: propter quod venter eius inflatus erat ad modum hydropici, ita quod vix ambulare poterat; & cum a medicis multa sibi remedia adhibentibus adiuuari non posset, recursum habuit ad B. Franciscam, & fecit imponi præfatum librum super caput suum, rogans eam, vt per sua merita medelam sibi a Domino imploraret: qua facta prece, subito sanata est, & semper postmodum tempore congruo habuit consuetum vsum, vt moris est. [prægnans periculose lapsa,] Cum alia quædam, Hieronyma nomine, existens grauida septem mensibus, cecidisset de quadam pergula tam terribiliter, vt fœtus remoueretur de loco suo, & descenderet vsque ad vltima inferiora: mox vt commendauit se B. Franciscæ, & præfatum pannum posuit super corpus suum, subito sensit quod fœtus redijt ad locum suum, & adeo incolumis & illæsa remansit, acsi nullum passa fuisset discrimen. Alia nomine Paulina passa fuerat per mensem cum dimidio quamdam terribilem & periculosam infirmitatem: nam erat tota crustata, [leprosa;] & plagis plena ad modum cuiusdam leprosi; & propter dolorem nimium numquam dormire poterat: cumque esset in periculo mortis, recōmisit eam mater B. Franciscæ, quo facto subito meliorari incepit & dormire, & infra duos dies ita in totum ab omnibus plagis prædictis sanata est, vt nec signum aliquod earum in eius corpore remaneret. Quædam alia nomine Catharina cum passa fuisset per tres menses & vltra grauissimas & continuas febres, [febriens,] mox vt mater recommisit eam B. Franciscæ, subito reliquit eam febris, nec amplius passa est.

[Annotata]

a Videtur diminutiuum esse pro Nicolao.

b Id est, si primam syllabam restituas, Bernardus aut Leonardus.

c Alias strumæ, quas & Græci similis nominis a scrofa ducti appellatione, χοιράδας appellant.

d Pro Ottonello, Leonello, vel alio simili.

e Est enim masculini generis giglio in Italica lingua, vt alia pleraque in um, cum singularis terminatio o, latino us & um respondeat: pluralia neutra in a rara sint.

f 12 Martij

g [Sottana & soprana.] Merito dubitamus an hic & infra non sit legendum laneum quod eumdem pannum vocet sottanam, qua voce vestis talarisquidem, sed instar penulæ magis adstricta corpori significatur: respectu cuius togam laxiorem, supra illam gestandam, sopranam audiui nominari; a præpositionibus sotto subtus, & sopra supra. Adde quod lineis non vteretur Sancta, nisi pro velo e capite ad pedes defluente:

h Ita vocamus, inquiunt Academici præfati, sorbitiunculam ad ægrorum sustentationem confectam ex carne caponis & pane, [stillatum.] aliisq; esculentis diu decoctis, ac deinde colatis: nam stillare est Italis, quod colare Latinus.

i Diminutiuum esse videtur e brucho: [brusciolus] ita vt littera s vel abundet transcribentis vitio, vel euphoniæ dumtaxat caussa aduciatur.

k Infra lib. 3 num 9 logium, vbi plura de eo. [logia.]

l Ecgraphum nostrum sic habebat: confregit vnguis aut os vt integrum in eo esset corpore eius: quæ per coniecturam mutatauimus saniorem in sensum.

m Id est, humerus siue armus; [spatulæ.] ab osse formam spathæ seu ligonis referente: quæ vox deinde in duas contracta syllabas cum aliqua litterarum mutatione, espalda Hispanis, Italis spalle, Francis espaule fecit.

n Vereor vt sincerum hoc nomen sit.

o Est dolor pectoris, index malignæ febris,

p Barbaries hæc ab eo est quod Italis anguinaia fæmininum sit: costa porro Italis sumitur pro toto latere.

q [speronalia.] Id est calcaria: nam calcar sprone & extensius sperone Italis est, Francis esperon: a Teutonico sporen.

r Fortasse pro Amabili vsurpatum nomen.

s Id est Laurentia, vt altbi monuimus in Renzo.

t Passim Græca voce catarrhum dicimur, Latina distillationem aliqui, quod huc accedit. [gutta.]

u Id est, extra fiduciam conualescendi posita, iuxta vim Italicæ vocis. Apud scriptores Francos longe aliter idem verbum accipitur: nam quod eis in sua vernacula respondebat verbum, [diffidare.] præter diffidere significabat etiam prouocare: & vtrumque adhuc Francis significat deffier.

LIBER II.
De Visionibus S. Franciscæ.

VISIO PRIMA.

[1] Inter ceteras Domini gratias, huic suæ famulæ B. Franciscæ in præsenti vita exhibitas hæc fuit singularissima, quod de paucis, [Fruitur cōtinua Archangeli assistentis præsentia] credo, lector, te legere Sanctis. Nam sibi datus fuit vnus Angelus, qui (vt ipsa Dei famula asserebat) erat de secundo choro SS. Archangelorum: non ille domesticus, qui datur omnibus in custodiam. Iste vero Archangelus erat sibi ita domesticus, quod die noctuque semper ei assistebat in figura humana, scilicet vnius pueri nouem annorum, indutus tunicella alba tamquam nix: cuius vultus erat sole splendidior; ita quod ipsa Christi famula in eius vultum respicere non poterat: sed vultus sui claritatem plenissime videbat. Duobus tamen temporibus famula Christi poterat facilius in vultu ipsius Archangeli respicere: vno scilicet, quando eius Pater spiritualis cum ea loquebatur de illo Archangelo: tunc ipsa crines, & oculos ceteraque membra facillime poterat intueri. Alio vero tempore cum percussa esset a malignis spiritibus, [ab eoq; contra dæmones defenditur.] ad sui confortationem ipsum Archangelum intuebatur sine aliqua difficultate: Et quod dictu mirabilius est, dum sic a malignis spiritibus percussa & dilaniata esset, & quasi morti propinqua, Archangelus vultu splendidissimo capillis radiantibus aderat, & maligni spiritus eius claritatem non ferentes, subito confusi fugiebant. Tantus enim erat splendor dicti Archangeli, quod noctis tempore omnia exercitia necessaria in domo, illius claritate sine aliquo lumine materiali, faciebat.

[2] Et post multorum annorum curricula cum primo anno suæ viduitatis, scilicet MCCCCXXXVI, in die a, de mense Martij, & relictis foris curis temporalibus, abundantioribus gratijs intus in mente se sentiret onustam, [alius præterea Angelus ex 4 choro ei datur,] gratias Deo Altissimo agens, sensit sibi datum alium Angelum propensioris gratiæ, scilicet quarti chori: & quanto excellentior erat secundus Angelus, tanto abundantiores in se gratias recepisse sensit ab Altissimo. Et inter cetera, cum sponsa Christi percuteretur ab inimicis humani generis, secundus Angelus non cum aliquo signo capillorum, sed fortitudine & virilitate immensa ipsos malignos spiritus fugabat confusos. Cum autem ancilla Christi septem Horas dicebat dilectissimo sponso, videbat istum Angelum, & desuper caput ipsius quasi columnam mirabilis splendoris vsque ad cælum ascendentem. Videbat etiam continuo in manibus dicti Angeli tres ramusculos aureos, [quem fila aurea glomerantem conspicit.] factos ad modum ramusculorum palmarum, qui sunt in summitate vbi nascuntur dactili: habebat etiam certas matassas b filorum auri purissimi, ex quibus ipse Angelus faciebat globos filorum aureorum, a quorum factione non cessauit vsque ad annum MCCCCXXXVIIII, in die Assumptionis Beatæ Virginis, & tum prædixit se velle ordiri telas, primam centum ligaminum, secundam sexaginta c ligaminum, & aliam tertiam triginta ligaminum. [Collecto sēper interius animo] Habebat namque hæc Dei famula mentem a terrenis curis adeo alienam, & diuinis contemplationibus semper ereptam, quod non solum cum sacratissimum Corporis Christi Sacramentum recipiebat, semper rapiebatur in extasim, verum etiam quando camerulam suam intrabat, ita illius animus agibilium d domus obliuiscebatur, acsi nihilum ad eam pertinerent. Nec mirum; mens etenim eius adeo intentissime & corde tam puro rebus diuinis inhærebat, quod siue in extasi siue in suo naturali sensu esset, temporalia remouendo soli Deo placere intendebat: & si quando ab alijs, puta a domesticis, [solitudinem & secretū amat.] in illa eleuatione videretur; erat sibi quoddam martyrium desideranti potius esse quam videri perfecta: & verecundabatur, imo, vt ita dicam, confundebatur in mente, si quando filiæ suæ spirituales vel eius Pater spiritualis aliquo modo sentirent suæ mentis eleuationem: adeo desiderabat secreta sui cordis, gratiasque sibi collatas soli Deo non hominibus reuelari.

[3] Quodam semel ipsi existenti in oratione & sancta meditatione, viginti sex Spiritus maligni affuerunt terribiles & horribiles, eidem insultando ostendentes ignem, quem portabant, atque dicentes: Hæc est ira Dei, quæ mittitur super Vrbem Romam, suis iniquitatibus id operantibus duo ex nobis super quālibet e regionem sunt executores ad vrbem suffocandam & destruendam: [conspectis dæmonibus in Vrbis excidium missis] ex quo maxima angustia animum ipsius B. Franciscæ subintrauit, tum ex horribili ipsorum visione tum etiam ex Vrbis destructione, quā ostendebant in proximo ruituram. Tandem oratione perfecta, se voluntati commisit Diuinæ: volentes vero dæmones illudere, ostenderunt sibi in aëre figuram quamdam ad modum figuræ Saluatoris: quam fallaciam diuino munere ipsa Beata cognoscens, subito prædicta figura in terram cecidit ad modum fulguris. Post hæc, diuina fauente gratia, vt suam ancillam consolaretur sponsus, ostendit sibi in aëre non fallacem, sed veram Dei genitricis imaginem, coronatam, filium in brachijs tenentem, Beato Ioanne Baptista ex vna parte, & gloriosissimis terræ Principibus Petro & Paulo ex alia, genubus flexis vtrisque, atque supplicantibus pro Almæ Vrbis liberatione: [intelligit dilatā sententiæ executionem.] & tunc audiuit B. Francisca vocem suauissimam sibi dicentem: Excelsus ac misericors Dominus, pijs istorum Sanctorum supplicationibus inclinatus, reuocauit sententiam contra Vrbem datam; sed nisi emendauerint se, maiori pœnæ subiacebunt. Illis vero diebus tres de cælo ceciderunt f sagittæ: prima super Campanile Sancti Pauli, secunda super Campanile Sancti Petri, & tertia super capella Domini in S. Ioanne de Laterano: & hoc accidit anno Domini MCCCCXXX de mense Iulij. g Laus sit Deo.

[Annotata]

a 21 Martij festo S. Benedicti, vt infra Visione 66, vbi hæc eadem iterum & nonnihil distinctius narrantur quoad primam partem. pars altera continetur Visione 69.

b Ita appellant Itali filamenta in spiram grandiorem collecta, ex rhombo super pannum textorium glomeranda in tramam, [matassa:] adminiculoradij per stamina traijciendam: tales autem fili super pannum in tramam conuoluti glomos auctor hic globos dicit.

c Apographum nostrum pro LX habebat XI, sed veram lectionem suggerit Anguillaria: quæ addit, licet non fuerit Sanctæ reuelatum quid ea visio significarit, apparere tamen triplicem vitæ statum designari; virginitalis, coniugalis & vidualis: iuxta Euangelium de fructu centesimo, sexagesimo ac trigesimo, a Sanctis Patribus tribus illis statibus accommodari solitum: iidem numeri collecti propemodum æquant numerum dierum, qui Sanctæ in hac mortali vita quatuor dumtaxat supra ducentos restabant.

d Italice le faccende della casa, id est, negotia domestica, quasi dicas, facienda.

e Vrbs enim Romana in tredecim Regiones diuiditur: quibus aliqui decimam quartam adiungunt, Burgum S. Petri; quæ & ciuitas Leonina, propterea quod eam Leo mœniis einctam vrbi adiunxerit: sed reuera audiuimus ipsi, eos qui in Burgo habitabant, dicentes se Romam ire, vel Roma venire, cum Burgo egrederentur vel domum regrederentur.

f Fulmina sic vocant Itali

g Hæc clausula singulis subiuncta visionibus, deinceps hic omittetur.

VISIO II

[4] Alio vero tempore, die Veneris sancto, dum B. Francisca iret ad ecclesiā sanctæ Crucis, vt ibidem audiret verbum diuinum, licet sibi fuisset difficile itinerare propter ieiunium & assiduam pœnitentiam & memoriam acerbissimæ passionis Iesu Christi; tamen sedit in campo ante ecclesiam ad audiendum Verbum Dei; cum quadam sua filia spirituali, nomine Rita; & compuncta verbis de Passione Christi dictis, fuit rapta in extasim per id tempus, [Concionem de Passione audiens] quo Dei verbum prædicabatur: quo etiam finito, remansit tamen in extasi in prædicto campo: quod postquam ad notitiam sui Patris spiritualis venit, eam interrogauit per obedientiam de visione. Ipsa vero humiliter cum timore per obedientiam eidem reuelauit, se vidisse in forma humana Saluatorem cum omnibus plagis, flagellis & pœnis: & de puncturis spinarum & plagis exibat pretiosissimus & clarissimus liquor. [videt Christum plagatum,] Vidit item cælos apertos, ex quibus quædam catena ardentissima & inflammatissima descendebat; quæ quidem catena, vt sibi reuelatum fuit, erat caritas & amor, quibus Saluator humanam dilexit naturam: & quædam lux inexcogitabilis splendidissima ex illa procedebat catena, qui cum veniret per vnum conductum, omnes venas & membra humanitatis Christi replebat & solabatur. Quando autem ipsa suo Patri spirituali visionem recitabat, [eiusque caritatem sub specie catenæ] tota erat inflammata, adeo quod non poterat exprimere verbis quod viderat. Fuit autem hæc visio anno Domini MCCCCXXXI. de mense a Martij.

[Annotatum]

a Die 29, cum Pascha tunc fuerit 1 Aprilis.

VISIO III

[5] [Videt fontem] Qvadam die postquam Dei ancilla recepit sanctissimum Corpus Christi in capella S. Angeli, sita in Sancta Maria in Transtyberim, fere per horam cum dimidia stetit in extasi: & cum redisset ad naturales sensus, requisita a suo Patre spirituali per obedientiam, cum tremore humiliter respondit: quod post receptionem Sacramenti remanserat læta satis, & fuit ducta in spiritu in campum magnum & pulcherrimum, plenum nobilissimis & pulcherrimis herbis: in cuius medio fons erat pulcherrimus, rotundus, similis alabastro, [aqua cælitus labente plenum,] habens in circuitu aliquos gradus: de cælo vero descendebat super illud alabastrum abundantia aquæ suauissime venientis, & vbicumque dicta aqua cadebat, dabat maximam claritatem: quæ quidem cadens stillabat multipliciter per totum campum, ex cuius stillatura herbæ producebant pulcherrimos flores. Septem vero humanæ personæ approximabant se, vt biberent de illa aqua, ipsa vero anxia expectabat, vt biberet etiam de illa aqua; vnde vnum ex illis stillicidijs ad ipsam venit: ex qua ita a satia & consolata remansit vt difficile esset ad credendum. Effecta vero fonti proximior vidit in alabastro has litteras sculptas: Pius Dominus ad se diligentem animam amore trahit, & in extasi existentem, cum ipsa vellet ibi esse tum facit ipsam abesse inuitam & resistentem. Lectis vero prædictis litteris adhuc existens in extasi, Patre suo spirituali & filia sua spirituali Rita, de qua dictum est superius, ipsam audientibus & videntibus, dicebat. Precor te, dulcissime Domine mi, qui es abundantia amoris, quod sit etiam voluntas tua, [a cuius potu arcetur.] dare animæ volenti, & non facias me angustiari, quia satis sto anxia. Fuit autem prædicta visio eodem anno de mense Aprilis.

[Annotatum]

a Satio, Satia Italis est, Satur ac Satura.

VISIO IV

[6] [Quæritur separari se a Deo,] Qvodam alio tempore post sanctissimi Sacramenti receptionem in prædicta capella existens B. Francisca, spatio vnius horæ vel quasi, spiritu ad cælum rapto, corpore remanente immobili propter extasim, ita quod nihil aliud in ea mouebatur, præter palpebrarum raram motionem. Redijt tamen ad corporis motionem, licet in extasi posita, loquendo hæc verba: O feruentissime amor, noli mihi esse proditor, nec me permittas a te recedere: ne dimittas me in ipsis doloribus. Ego nollem amplius stare, amor pijssime: noli me dimittere amplius habitare in istis tenebris, nam in eisdem stare amplius non possum. Saltem dic mihi quamobrem me facis a te separari. Quæ quidem verba suus Pater spiritualis, & quædam eius domestica filia in Christo, nomine Rita, plenissime audiebat; ipsique iam reuersæ in suo naturali sensu prædictus Pater suus spiritualis dixit, quod declararet sibi visionem. Ad quod respondit, [dum videt eius amorem, sub specie ignis] se fuisse ductam in spiritu ad vnam maximam & lucidissimam columnam, existentem super vnum altissimum montem: cuius columnæ summitas cælos, vt sibi apparebat, apertos tangebat: ex cuius etiam summitate ingens & ardentissimus ignis exibat, per quem ipsa subtiliter intelligendo, Diuinum interpretabatur amorem, qui de columna egrediens in plures diuidebatur partes: quarum vna cælum intrabat, altera vero per prædictum montem diffundebatur magno cum splendore; alia vero par diuidebatur super populi congregati multitudinem. Existens vero ipsa super basim illius columnæ, prædictum populum in quatuor vidit diuisum partibus: & vidit illum ignem approximantem se vni parti illius populi, sed non acceptabatur; quæ quidem pars populi non acceptantis satis magna erat, & remanebat tenebrosa & sordida: super secundam partem ignis prædictus descendens non appretiabatur, scilicet, [toto orbe diffusum,] erat illa pars faciebus retro conuersis: super tertiam partem populi ignis ille descendit, scilicet homines illius partis frigidi, pigri, & ad recipiendum eum tepidi erant: super quartam vero partem ignis descendens, iuxta suum modulum homines illius partis eum acceptabant & honorabant, scilicet tantæ populi multitudinis illa quarta pars erat modica & tenuissima. Patri vero suo interroganti, quanta poterat esse illa pars recipiens prædictum ignem, respondit, alijs partibus consideratis, erat quasi vnus ex centum. Et existens in basi prædictæ columnæ audiuit vocem de columna exeuntem atque dicentem: [acceptari a paucis.] Ego sum amor, qui me diligentibus do amorem, & ipsum amorem firmo & firmum facio: amor animam suam capacem facit, ipsa non sentiente. Anno & mense prædicto.

VISIO V

[7] Qvadam vero nocte Christi famulam, in quodam paruulo & despecto lecto in sancta meditatione & oratione, vt sui moris erat, existentem, ille generis humani malignus inimicus molestabat, vt eam a sancto proposito extraheret, quod facere, diuina fauente gratia, non poterat. Tunc quamdam a albissimam columban super lecti pannum existentem vidit. Timens vero, ne diabolica esset illusio, prædictus Archangelus actum consuetum cum capite & crinibus fecit aureis ad sui declarationem. [Ductis Spiritus sancti] Tunc ibidem apparuit ingens atque clarissima lux, quam lucem illa columba intrauit; spiritus vero istius Christi famulæ raptus per ipsam lucem, columbam sequebatur, corpore in extasi remanente. Vidit etiam in altum ascēdentem gloriosissimam cæli Reginam tribus coronatam coronis, plenamque atque circumdatam clarissima luce, & desuper in altiori gradu erat Diuina maiestas. Erat etiam ibi speculum splendidissimum, [vidit V. M. a gentem gratias de sua cū Deo vnione.] in quo litteræ hæ erant descriptæ: Vnus Deus, vna fides, vnum baptisma: & in illo speculo gloriosissima Dei Genitrix tam intente se respiciebat, quod illi deuotissimæ animæ videbatur cæli Reginam introisse in illud speculum: & nil aliud erat, nisi laudes & gratiæ, quas cælorum Regina reddebat suo clementissimo filio propter beneficia atque gratias sibi concessas. Ex illa etiam Diuina maiestate procedebant radij solaribus radijs longe clariores, ex quibus Dei genitrix erat circumdata & illuminata. Sed postquam vidit, & intellexit radios ex Diuina maiestate procedentes, & suam genitricem vndique circumdantes & inflammantes, audiuit ipsam Reginam suauissima melodia dicentem: Altissime atque omnipotentissime Domine, qui omnia creasti, mentem meam a me ablatam totam in te posuisti, & ideo in hoc speculo absorpta me respicio: totam me viuificasti, & firmam in omnibus constituisti: mentem meam illuminasti tui amore, qui semper me tenuit, & defensauit. Quibus dictis b voluit se cæli Regina ad B. Franciscam dicens: O anima paupercula, es ita modicæ conditionis, quod non possis substinere ita magnū ignem amoris. Tu es debilis ex natura, quia modicum hic es permansura: Amor te fecit puram, dum hic permanes. Et hoc quantum ad primam partem illius scripturæ, scilicet vnus Deus.

[8] Sexto vero die post prædictam visionem Christi ancilla existens in sua cellula, [deq; dono vnius fidei,] adhuc in extasi vidit cæli Reginam, & diuinam Maiestatem, vt supra, ipsam Reginam respicientem in illo speculo, & dicentem: O Pater, & Fili dulcissime, qui fecisti me talem Imperatricem: o Sapientia æterna, quæ me fecisti tam fortem & magnam radicem: tu fac me respicere in isto speculo, in quo sum, quod me totam velauit: Catholicam veritatem puram & rectam credere me fecisti, & tecum facis me semper esse amplexatam: semper sum te aspiciens, & gaudeo tuis infinitis & dulcissimis bonis. Et post hæc dixit illi Deo deuotæ animæ: O anima, quæ semper stas in tuis aduisamentis c radis, quȩrendo fructum Sapientiæ diuinæ; ita semper intenta, vt possis ea manu tenere, & caues ne sit aliquid, quod faciat te ab illis discedere: esto virilis & strenua, & caue, ne ab illo latere tibi veniat d mudantia, & quod illa non te ducat & violet virilem tuam ceruicem. Et hoc quantum ad secundam partem illius scripturæ, scilicet Vna fides.

[9] Et post duas dies iterum existens Dei famula in extasi in eius domo, [& baptismatis Christiani,] vidit cælorum Reginam coram diuina Maiestate, vt superius dictum est, se in prædicto speculo respiciendo; & referendo gratias suo & Dei Filio dicebat: O altissime & veracissime Deus, qui ordinasti Sacramenta illis, qui habent amorem capacem ad habendū talia Sacramenta: virtutes principales sunt ornamenta illorum Sacramentorum. Ego respicio me in isto speculo, in quo video me sancto baptismate ornatam, & eodem Sacramento confirmatam, quod tu ordinasti ad purificanda peccata, vt essem obediens tuis sacris ordinationibus de renuntiatione satanæ & suorum operum: semper eum odio habui & omnia sua opera: & ideo me respicio in te, qui es summa lætitia: & volo semper gaudere de illis gratijs, quas mihi fecisti. Post hæc se voluens ad suam ancillam, dixit: O anima paupercula, ista semper custodita & obserua semper Deo tua promissa: & in illis rebus, quibus tuam ostendisti conscientiam, caue ne iterum incidas: & noli esse ingrata Deo, qui te creauit. Esto semper firma in eius amore, & semper cogita in eius amore, quantum pro te fecit, qui pro te in cruce mori dignatuo est: in illa cruce te respice, quæ in alium est subleuata, & in tertio cælo stat glorificata; vt se faceret a te amari ille, qui totum se tibi contulit. Et hæc dicta sunt iuxta illam tertiam partem litterarum, scilicet Vnum baptisma.

[10] Post illam duorum dierum visionem superius narratam, [ac sui electione in Dei matrem,] prima Dominica, quæ sequebatur, cum venit ad sanctissimi Sacramenti perceptionem in capella iam sæpe dicta (non ex sui præsumptione, quam vera humilitas totam possidebat; sed ex Patris spiritualis præcepto) corpore ipsius stante immobili per aliquod spatium & in extasi posito; vidit gloriosissimam Dei Genitricem, vt supra dictum est, laudes & gratias Deo Patri referentem in hunc modum: Laudes & immortales gratias tibi habeo, diuina Maiestas, qui me præordinasti ante mundi constitutionem in pectore tuæ profundissimæ Sapientiæ, vt mater essem tui vnigeniti & coæqualis dilectissimi Filij. Consimilique modo tibi, Deo meo & dulcissimo Filio, laudes inexhaustas reddo: qui cum esses infinita Dei Sapientia Deique Verbum & ipse Deus, dignatus es intra meos virginales e humanari artus, Excelsissime atque potentissime Deus, tuus dulcissimus amor & Sapientia prima, qui humanus factus est, suum tabernaculum ex me fieri voluit, & in tuo æterno conspectu, vt tuæ pietati placuit, voluisti, quod inde carnem sumeret. O amor dulcissime, qui me fecisti in tuo consortio esse; tui vnigeniti Matrem, & Filiam, & tuā ancillam, & diuinæ voluntati vnitam! o potentia! o sapientia! o amor feruentissime, venire me fecisti tua benignissima gratia ad sic maxima & inexcogitabilia bona. Huiusmodi igitur laudibus sic finitis, cuicumque laudi correspondebant spiritus, ibidem existentes, tam Angelici quam humani, Maiestati diuinæ laudes gratiasque referentes vocibus suauissimis.

[11] [Monetur Deo se totam committere.] In tanto vero gaudio ancillæ Christi existenti superuenit vox, ex speculo supradicto dicens: Amor sum dilucidus, qui mentem perlucido, si eam inspicio terrenis spoliatam, quod se non reputet in cogitatu & in visu, sed semper videat se annihilatam, & plene cogitet de sui vilitate. Mens illa, quæ mota est Diuino amore, nihil petat vel sentiat, nisi quod diuinæ placeat voluntati: cui penitus se debet vnire, & in qua se debet stabilire, dimissis & omnimode f substinctis, sic g & non, hoc est, nolle & velle, ita quod penitus se conformet Altissimæ diuinæ caritati, & se totam remittat in voluntate diuina: tum plene sentit de amore diuino, ardet, & inflammatur calore spirituali, & tunc transformatur in altissima caritate: & diuina pietas sibi ministrat spirituales cibos dulcissimi saporis, quos postquam anima gustat, se duci & reduci permittit; facta obediens beneplacito diuino, cui se totam committit: & non solum de rebus temporalibus, sed etiā in spiritualibus gratijs, siue sibi dentur siue auferantur; quod totum in diuina committit dispositione, bene quieta remanens de omnibus, quæ Deo placuerunt; & hæc anno prædicto.

[Annotata]

a Ecgraphum nostrum altissimam columnam: sed ex sequentibus iudicauimus mendum.

b Italicismus est pro conuertit; quia voltar-si, est se conuertere.

c Id est, iudicijs raris siue ex natura sua parum solidis: & videtur intelligere; iudicia practica naturæ corruptæ, spiritui contraria.

d Mudanza, id est, mutatio.

e Homo fieri.

f Forte subtentis, id est, suppressis.

g Si e no: Ita & non.

VISIO VI.

[12] [In festo SS. Trinitatis inducta in Dei tabernaculum,] Alia vice, Dominici Corporis & Sanguinis Sacramento Patris spiritualis iussione recepto, ab ista Domini deuota in supradicta capella, ipsius corpore in extasi immobili remanente spatio vnius horȩ, postquam in suo naturali sensu deuenit, Patri spirituali eam interroganti de Visione sibi ostensa, respondit; quod eius spiritus in altum ductus, positus fuit in vno splendidissimo templo, in quo existens, de altissimo cælo descendit persona quædam lucidissima & candidissima, cuius nomen erat Tabernaculum ardens & accensum, quod per se sine ostio aperiebatur: in quod tabernaculum felix spiritus istius Deo deuotæ animæ ingressus est: in quo existens, cantum suauissimum audiuit, sensit que odorum ineffabilem fragrantiam, gaudium & lætitiam innumerabilem, quietem eum iubilo & cum immensa satietate; tantaque rerum inerat suauitas, cuius humana mens non esset capax. In quo tabernaculo balneum vnum erat, plenum a finissimis & pretiosissimis rebus, quæ quidem res colore rutilabant aureo. Auidus vero spiritus ille de tam pretiosissimis rebus aliquid accipere vel gustare, audacter & animose volens, non potuit manibus quidquam capere. Tunc capite cum gustu in balneo misso, solam vnam guttam paruam recepit: cuius guttæ gustu ita fuit satiatus & refocillatus, quod mens humana capere non posset.

[13] Sic ille existens, audiuit vocem sibi dicentem: O felix anima, esto firma in fide: cogita continue, quid amor pro te fecerit, [& iussa eius amorē considerare:] & quem longo tempore passus est laborem. Mundus ipsum odio habuit & despexit, volentem Scripturas & prophetias de ipso prophetice loquentes adimplere. Confortare igitur, & esto firma in proposito: amor enim soluit pretium, vt te redimeret. Respice vlterius, qualiter se apposuit in loco alto & apto, vt te reciperet & secum teneret. Anima benedicta, bene prouide tibi, ne fures veniant, & te maligne prodant: esto firma in amore & ab eo recedere noli. Quibus verbis auditis porro existens in extasi, Patre spirituali & sua filia spirituali audientibus, dicebat: Amor noli me dimittere; [petit ab eo numquam dimitti.] quia cor meum præ amaritudine scinditur & dilaceratur: non permittas me perire; quia non possum plus stare, ex quo mihi conuenit discedere. Mea vtique vilitas non potest me sine te nobilitare, tu potes me renouare iuxta tuum velle. O dulcissime amor & Domine, fac ex quo facere potes, da lumen cordi meo, & gratiæ plenitudinē, qua stare volo per totum tuum beneplacitum. Ex recessu hinc dilaceratur meum cor, nec aliquid facere possum, nec mea vilitate me firmare queo. Et loquebatur tam magna cum angustia, quod Pater suus spiritualis dubitabat de mortis periculo. Cui in suis naturalibus sensibus reuersæ malignus spiritus transfiguratus in Angelum lucis, apparuit: quem, vt infra dicetur in tractatu de bellis spirituum malignorum, sua firmitate & oratione fugauit. Anno, quo supra, in festo b sanctissimæ Trinitatis.

[Annotata]

a Superlatiuum a fino, quod hic significat excellentissimum, & primæ notæ: [Finissimus.] sic finum aurum, finæ perlæ seu gemmæ dicuntur.

b Die 21 Maij.

VISIO VII.

[14] Hæc Christi famula more solito sacris meditationibus & orationibus dedita in sua camera, [Cælos contemplans videt draconem,] fuit rapta in extasim, & inde paullo post ad suam naturalem cognitionem venit, & calore æstiuo, vt moris est, ipsam angustiante, aperuit quamdam fenestrellam. Videns vero radiantibus stellis cælū claritate fulgidū, contemplabatur diuinam potentiam factricem, & creatricem tam mirabilis ornamenti: & sic in suis naturalibus sensibus permanens, audiuit subito in aëre exortam terribilem tempestatem, & respiciens, vidit magnum & terribilem draconem nigrum, ore aperto maximum ignem euomentem, per aërem cursu velocissimo volantem, & versus Latium impetu maximo currentem: in cuius recessu via, quam gradiebatur, maximam dimittebat tempestatem. Existenti vero Christi ancillæ ob tam terribilem Visionem anxiæ & stupefactæ, gloriosus Archangelus eius custos actum suauissimum ostendit, ne de Visione dubitaret. Vidit insuper vtriusque sexus maximam turbam draconem sequentem; quidam vero malignus spiritus ipsi Dei famulæ dixit: [intelligit cuiusdam Ducis defectionem a Papa.] Turba hæc, quam vides, draconem sequens, mea exequitur dicta; namque mea suggestione consentit meæ voluntati. Fuit autem sibi demonstratum, quod per illum draconem intelligebatur quidam a Capitaneus, qui a Papa recedens, non modicam turbationem & molestiam, non sine magno damno terræ, attulit Ecclesiæ: quod paruo interiecto tempore clarius & euidentius patuit manifeste. Anno prædicto MCCCCXXXI, de mense Iulij.

[Annotatum]

a [Nicolaus Forti-braccius.] Nicolaus Forti-braccius Perusinus, qui anno 1433 (vt vult Baronius) ad Mediolanensis Ducis partes transijt, offensus Pontifici ob negata, quæ petebat, stipendia; reuera quia vrgebatur, vt accepta pecunta restitueret Vetrallam aliuq; oppida, quæ Pontificis nominereceperat & sibi vsurpabat: eam defectionem secuta est maxima trepidatio, sic vt ægre Papa mutato habitu per cymbam, nec sine violentia, euadere, seq; ad Florentinos conferre potuerit. Vide Platinam aliosq;.

VISIO VIII.

[15] [Videt Agnū Dei,] Post receptionem diuini & sanctissimi Sacramenti in prædicta capella, spiritus huius ancillȩ Christi fuit raptus in extasim, corpore remanente immobili spatio vnius horæ & postquam ad suum sensum naturalem reducta est, Patri spirituali ipsam per obedientiam interroganti de visione, retulit: quod eius spiritus ductus fuerat in vnam magnam lucem, & ex illa in aliam maiorem, in qua vidit tabernaculum pulcherrimum, prope quod scabella tria erant: supra quod tabernaculum erat quidam Agnus incomparabiliter candidissimus, tres vero agnorum candidissimorū acies coram eo venientes, & lætitiam indicibilem facientes, choreas ducendo corā prædicto Agno. Cum autem eum transirent, humilem & gratam sibi exhibebant reuerentiam, & sic: transeundo vnaquæque acies suum recepit scabellum. Stetit vero ille spiritus in tanto gaudio per vnam horam, corpore semper essente immobili, ibique audiuit quamdam suauissimam vocem sibi dicentem: Ego sum (vox Agni) ille amor, qui prius do odorem fructuum in hac æterna patria existentium: & postquam anima sensit odorem, [& audit quid operetur in anima.] do sibi gustum & saporem: post quorum fructuum gustum & saporem, facio ipsam a curis terrenis alienari & feruentissimo amore meo ardere: quæ postquam sic est alienata, semper quærit quicquid agere possit, vt inueniat illum, qui eam vrere fecit: cogitat se expoliare, & se facere vilipendi, & propriam denegare voluntatem: desiderat examinari, & examinationi stare: appetit martyria, & obedientiæ se submittere, vt se vnire possit illi, qui eam a philocaptam sui fecit.

[16] Corpore vero istius beatæ reuerso in extasi mobili, Patri suo spirituali & dicta Rita audientibus, [Petit cum eo remanere:] protulit hæc verba: Tecum stare volo, nec hinc discedere propono: persona, quæ inuitatur, non debet violenter eijci: id quod iam habeo, cur me facis quærere? Nolo plus morari, ne mea pigritia mihi fit nociua: tecum volo permanere, & numquam a te volo discedere: tu es factor mentium, & eis das tui capacitatem. Et sic nolens beata anima molem corpoream subintrare, reuersa in extasim immobilis audiuit vocem sic dicentem: Si quis sitit, veniat & bibat. Et Agnus ille candidissimus suum pectus voluebat ad illos agnos cū benigno & pretioso aspectu, innuens quod venirent ad bibendum in suo pectore, vna magna plaga vulnerato. Agni vero vultu placido ad illud vulnus currebant ad bibendum: ad quod vulnus hæc etiam Dei deuota anima fuit ducta: [inspicit in eius apertū latus:] in quo vulnere profundissimū pelagus lucis infinitæ conspexit, & non contenta solum ad bibendum, sed tota intus voluit ingredi, si sibi permissum fuisset: sed fuit detenta, a quo nesciuit; sed quanto perspicius intuebatur tanto magis profundum lucis pelagus videbat, & maiori cum attentione, & auiditate ingredi volebat. Quæ sic existens audiuit vocem dicentem: Ego sum ille amor, qui magna voce dico, Si quis sitit, veniat, & bibat: & venientes volo satiare, & aperui cor meum, vt eos recipere possim in hospitio. Et hæc visio fuit anno & mense, quibus supra, XXII die dicti mensis, quæ fuit dies beatæ Mariæ Magdalenæ.

[17] [Christi plagas meditans,] Et quia hic facimus mentionem de plaga pectoris Agni immaculati filij Dei, non absurdum nec alienum a materia putauit suus Pater spiritualis b agere de intensissimo & feruentissimo dolore mentali & corporali, quem patiebatur ista Deo deuotissima, quoties in mentem sibi veniebat crudelitas Dominicæ passionis, & memoriter retinebat, vt patebit inferius, omnes sui corporis & capitis plagas. Quoties vero aliquid in manibus tenebat pro aliquo exercitio, & memoria esset plagatum Christi manuum, illico quicquid ipsa Beata gerebat, [in ijsdem ipsamet membris cruciatur:] ad terram cadebat ipsa inuita. Quando vero meditabatur pedum Christi pretiosissimas plagas, nec ambulare nec stare poterat super pedes: & similiter in omnibus membris, in quibus Christus plagatus fuerat, in eisdem ipsa sentiebat intensissimum dolorem. Sed intensius cum de plaga lateris cogitabat, intensiorem & maiorem in suo latere sentiebat dolorem: itaque continuo humor de suo latere exibat ex vna plaga, quam semper coopertam tenebat pannis, quos sæpe sæpius mutabat non sine magna pœna. Quam plagam aliquæ de suis secretis filiabus, quas in Christo genuerat, semper videbant: quia necesse erat, vt eam iuuarent in necessitate. Prædictarū vero filiarum nomina sunt hæc: Agnes, quæ post ipsam Beatam rexit Collegium illarum paupercularum; [vulnus gestat in latere.] Rita, de qua superius fecimus mentionem; & Vannotia, sua cognata. Cum autem ipsa ancilla Christi in vulnere pectoris auide biberet, vt dictum est, Vidit cor Saluatoris ex vno latere lancea tactum. Quando vero coronam spineam Saluatoris nostri meditabatur, quasi in circulo sui capitis dolorem immensum patiebatur, & sic in verberibus & alijs plagis in sanctissimo Saluatoris corpore inflictis & illatis, ipsa Christi ancilla in similibus sui corporis partibus inexcogitabili dolore cruciabatur. [S. M. Magdalena numerauit Christi plagas.] Dixit etiam hæc Dei famula, quod postquam pretiosissimum Saluatoris corpus de cruce depositum fuit, eiusdem corporis plagas Magdalena feruentissime & diligentissime numerauit. Plagæ vero, atque flagella totius eiusdem sanctissimi Corporis, numeratis puncturis capitis, fuerunt sex mille sexcentæ sexaginta sex ab eadem Magdalena diligentissime numeratæ. Quæ omnia euidentius & clarius in futuro iudicio apparebunt ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.

[Annotata]

a Frequentissima totis hisce visionibus vox, pro amante, ex Latino & Græco conflata, [Philocaptus.] quam scholis eo sæculo vsitatam fuisse colligo ex Ioannis Gersonis Cancellarij Parisiensis sermone de Spiritu S. coram Patribus Concilij Basileensis habito; vbi eam inuenies.

b Deerat hoc aut simile verbum.

VISIO IX.

[18] [Videt corā Agno,] Qvadam alia vice Christi ancilla post sanctissimi Corporis Christi receptionem in sæpe dicta capella, raptus fuit eius spiritus, corpore remanente in extasi immobili, in quamdam magnam lucem: ex qua postmodum iuit in Campum magnum totum lucis plenum: sed postquam reuersa est ad sua naturalia, Patri spirituali interroganti per obedientiam de visione, sicut semper faciebat, respondit ita: quod in Campo viso erant pulcherrima pascua, in quo quidē Campo Agnus incredibiliter candidissimus existebat. Erat ibi etiam vna creatura pretiosissima in iuuenili ætate constituta, & dalmatica induta, redolentium florum coronam tenens in capite: plures insuper humanæ creaturæ diuersorum colorum vestitæ indumentis a pretiosis & vernantibus rosis coronas in capite habentes, [choream Sanctorum,] in illum venere Campum: quibus omnibus quidam Angelus in dextris assistebat, simillimus illi Angelo, qui continue assistebat huic famulæ Christi, & omnes cum magna reuerentia coram prædicto Agno assistebant. Prædictus vero iuuenis dalmatica indutus, alijs omnibus consequentibus, choream incepit: sed cum coram Agno transibant, humillima cum reuerentia has laudes decantabant: Gaudeamus omnes propter istud bonum nouum, quod nobis Iesus, Rex vitæ æternæ, vult concedere. Amor nobis promisit, velle nos conducere ad se possidendum Regem cælestem.

[19] [& cælestes riuos virtutum:] Vidit etiam ex prædictis pascuis quasi procedere diuersorum colorum amœnissimos riuos: ita vt deuotissima anima simul cum prædictis personis humanis iuerit ad prȩdictos riuos. Prȩdictus vero iuuenis suauissima voce cantando, incredibili melodia dicebat: Primus riuus rubeus caritatem denotat ardentem, qua Christus Iesus totam communicauit gentem; quia sanguis ex eius fluens corpore pro totius gentis redemptione, datus est ex amore & caritate. Secundus vero riuus albus & candidus est, per quem pura innocentia denotatur: quæ quidem puritas innocentiæ leuior fit, cum ascendere vult in sanctum montem, vt summum bonum adoret. Tertius vero riuus viridis existens coloris, spes est plena amoris, quæ semper agens bonum, in Deo sperat, confidens in eius amore. Quartus pulcher riuus coloris cælestis, obedientia est, quæ animam inducit in rectam viam, & facit recipere vexillum ad omnem pœnā sustinendam, vt scilicet se facilius vniat ad voluntatem diuinam. Quintus riuus coloris b diamantini, virilis & pura fides est, [quæritur se inde abstrahi.] quæ coram summo bono volat, & firmam tenet animam ne vmquam discedere possit. Reducta vero in extasim mobilem, anxia, quia sentiebat, quod ab illa c beatifica visione ipsam recedere oportebat, quasi male contenta in hæc prorupit verba: Promissa mihi facta non sortiuntur effectum: credidi hic stare, & non possum permanere: ergo decepta sum; sed quia Deus nullo modo est deceptor, anxiam ex recessu me sentio: sed quid inde faciam, nescio. Postquam vero de extasi venit ad sua naturalia, eidem malignus spiritus apparuit sibi dans angustias & labores, a quo Dei virtute victoriosa remansit. Et hoc de anno prædicto & mense Augusti.

[Annotata]

a Deerat hoc vel simile epitheton cum coniunctione.

b Id est, adamantini: nam adamas Italis, Hispanis, Francis, diamante est. [Diamantinus.]

c Hanc vocem sæpius recurrentem, & in sua naturali significatione acceptam, ne traduxeris ad strictiorem vsum, quem obtinet in scholis Theologicis: sic enim solis in patria beatis comprehensoribus conuenit, non viatoribus in exilio.

VISIO X.

[20] Alio quoque tempore, postquam ista Deo deuota Sacramentum sacratissimi Corporis Christi sumpsit in sæpe dicta capella, [Videt Christi spledissimam humanitatē,] in extasi mobili existens & extra se rapta, lætitiam animi ostendendo cantare cœpit, & manus præ gaudio immenso more cantantis mouendo: porro in extasi existendo verba angelica melodia proferebat, suo Patre spirituali & Rita, de quibus supra dictum est, audientibus & videntibus. Sed postquam ad sua naturalia reducta est, Patri spirituali eam per obedientiam interroganti de visione, respondit. Qualiter eius spiritus a quadam splendida luce ductus fuit in locum amœnissimum & splendidissimum satisque spatiosum, quo in loco tabernaculum vnum sphæricum erat, in quo etiam tabernaculo infinitæ claritatis forma erat humana: ob cuius nimiā claritatem nullū eius membrum distingui poterat: nisi [quod] tota illa humana infinitæ claritatis forma, vt dictū est, in vno quodā scabello, corā tabernaculo posito [erat] in quo litteris aureis hæc verba, scripta erant, quæ dicentur: Ego sum plenitudo claritatis splendentis: ego sum verus amor animæ mihi placentis, qui ipsam animam impleo: anima, quæ me sentit, ex omni alia re soluitur, & in me tota recluditur, & nescit a me discedere.

[21] Post hæc coram prædicta humana forma in illo tabernaculo existente, [& tres Beatorum choros:] tres beatorum spirituum acies magno cum iubilo atque lætitia adfuerunt: quorū prima acies hominum ad modum seniorum & candidissimorum, acies erat manibus tenentium variorum colorum, rosarum atque liliorum coronas, suauissimū referentes odorem: quas quidem coronas offerebant illius humanæ formæ Maiestati. Primus siquidem illorum indutus camelinis pellibus ad modum auri resplendentibus erat egregius & Prophetarum summus Ioannes Baptista, [primi Dux S. Ioannes Bapt.] manu trium colorum retinens vexillum more Capitanei, & cantando suauissime dicebat: Anima felix, quæ se submittit in cælesti disciplina, quæ ipsam possidere facit regnum cæleste, plenum ex illo diuino amore, qui numquam sibi deficit. Et omnes alij spiritus primæ aciei cantantes, respondebant: Hic est magna & indeficiens lætitia, quæ fugat omnem tristitiam de curis terrenis aduenientem: O speculum Seraphici splendoris, quod nos transformare facis, & ardere igne substantiali amoris.

[22] Post hanc primam aciem secunda pulcherrimorum spirituum, [secundi senior aliquis:] habentium signum rubeum in dextro latere veniebat: quorum vnus prouecta ætate antiquior vexillum triplicis coloris varij manu tenebat, & omnes magno cum iubilo, & inenarrabili lætitia cantantes, dicebant: O Anima, quæ possides talem possessionem, diligenter eam teneas & reddas sibi honorem: nam talis est Dominus, quod vult omnia videre, & tu reddes calculum rerum, quas scis te possidere. Post istam secundam aciem tertia sequebatur spirituū candidissimorum naturæ fæmineȩ, & vna pulcherrima atque candidissima Domina vexillum trium variorum colorum portabat; & erat illa, quæ feruentius & ardentius, matre excepta, Dominum deligebat, Maria scilicet Magdalena: & omnes magno cum gaudio assistebant coram prædicta Maiestate, [tertij S. Maria Magdal.] & illa ipsa vexillifera cantando hæc protulit verba: Gaudeamus omnes de bono nobis dato, Iesus Christus nos redemit, amore suo grato: humanitas est exaltata vnita cum diuina Maiestate, id est, cum diuinitate: claritas Seraphica nobis & Angelis est data. Et omnes alij spiritus respondentes, dicebant: Nos omnes illustrauit, & amore inflammauit. Omnes læti laudes Deo reddamus Iesu nostro Redemptori, qui pro nobis voluit mori. Et hoc fuit anno & mense supradictis.

VISIO XI.

[23] Qvodam tempore hæc Deo deuota dum Missā feruenti deuotione, [Videt Dei matrem in gloria,] vt sui moris erat, in ecclesia sanctæ Ceciliæ audiret, rapta in extasim, vidit visionem, quæ sequitur: Videlicet, quod eius spiritus ductus fuit ab vna magna luce in aliam lucem maiorem, in qua cælorum Regina, induta ad modum Imperatricis, de luce splendidissima triplicem radiantem coronam habens in capite, sedebat in pulcherrima statione. Visionem ipsa Christi ancilla Patri suo spirituali, eam per obedientiam interroganti, declarauit. Ipsa vero cælorum Regina in sinu, Dei & suum filium in infantili ætate, puta in ætate octo mensium supra modum pulcherrimum tenebat. Duo præterea iuuenes candidis induti vestibus, & diuersorum florum coronas supra modum rutilantes portantes suis splendidis capitibus, extra illam prædictam stationem existebant. Stabat etiam prædicta Christi ancilla parum inferius a dicta statione remota. Rex vero cælestis in gremio matris existens, suauissimis aspectibus suam famulam respiciebat, vultu atque gestu vltra modum festiuo, signis & actibus atractiuis, & in eius amore incentiuis: quibus, etsi in eius amore semper intensissima erat, copiosius tamen tunc inflammabatur & incendebatur, tota anxia vt eum posset tangere. Volens autem Rex cælestis a solatiari cum sua ancilla, quadā splendidissima luce se cooperiebat, itaq; ipsa licet Reginam cæli eius matrem videret, [& filium eius amplecti desiderans,] ipsum videre nequibat. Modico vero interiecto spatio, luce illa discedente, dilectum præclare videbat & speculabatur: post cuius visionem, si vice prima anxiabatur & auide cupiebat suum amplecti Dominum, tunc amplius & perfectius atque auidius eum tenere & complecti desiderabat.

[24] Ipse vero Dei Filius, vt eam magis accensam & auidiorem redderet, similem actum pluries atque pluries fecit: ipsa vero rogabat humiliter suam Genitricem, vt saltem eius filium spatio quantumlibet paruo sibi accomodaret. Existens vero sic, vt dictum est, auida, audiuit quamdam suauissimam vocem ex pedibus cælestis Reginæ procedentem, & suo spiritui dicentem: Amat te diligentem, qui prius summe te dilexit. Amor de nouo veniens veterem pellit amorem. Amor, qui te diligit & tenet iam ligatam, te fecit inflammari, [intelligit qualiter ab eo ametur.] & te fecit philocaptam. Amor, qui te diligit, te facit ordinatam in tuis dictis, & in factis modestam & honestam. Amor, qui te amat, te facit se perquirere: tu eum dimittis, & eum vis inuenire: intus, habes quod petis, sed hoc non intelligis: Velles videre, vt scio, Verbum caro factum, sed amor, qui te diligit, te facit transformari, & si eum non inuenis, credis infatuari. Amor, qui te amat, se facit viriliter perquiri, & te ipsum perquirentem fecit in altum ire, vt te faciat vniri cum ipso, qui te amauit. Prædicta vero Christi ancilla bene intellexit, quod sibi licentia dabatur. Videns vero se suo desiderio frustrari, saltem vt ipsam permitteret in illa beatifica visione stare auidissime cupiebat: cui supradicti iuuenes, scilicet illi duo, hæc verba protulerunt: Anima, quæ es in vilitate, credis in altum ire? Ad te ipsam reuertere, quia non potes hic manere. Et hoc fuit de mense Septembris anno prædicto.

[Annotatum]

a [Solatiari.] Id est ludendo se oblectare.

VISIO XII.

[25] Alio a semel Christi famula existens in capella, scilicet Angeli, [Conspecta in habitu quasi infātem complectentis,] sita in ecclesia Sanctæ Mariæ in Trans-tyberi, post sanctissimi Sacramenti receptionē per vnam fere horā rapta fuit in extasim immobilem. Post hæc magno cum iubilo & hilari vultu immensam ostendebat lætitiam, remanens nihilominus in extasi, ostendens actus & modos, quales ostendit mulier, quæ paruum infantem in brachijs tenet. Brachia vero eius strictissima ad pectus tenebat, hinc inde ea mouendo, ostendens se contentissimam, & rem in suis brachijs tentam esse pretiosissimam, continuis aspectibus sua brachia intuendo: & sic stetit fere spatio mediæ horæ. Reuersa vero in suo naturali sensu, Patri spirituali, eam per obedientiam de visione interroganti, respondit, se vidisse Hostiam in magna quantitate, ad modum vnius maximæ quantitatis niuis candidissimȩ: qua re visa, a quadam luce clarissima ductus fuit eius spiritus ad cælum crystallinum. Post hæc ductus fuit in aliam maiorem lucem, [narrat sibi a Dei matre,] in qua plures Angelici Spiritus existebant, quos ipsa visu impedito sic aspiciebat, sicut aspicere solemus sphȩram solarem: omnes quidem splendidi, omnes perlucidi, licet vnus altero lucidior appareret; & quanto Superiores, tanto lucidiores, & alijs inflammatiores. In qua quidem luce cælestis erat Regina, filium Dei & suū in brachijs tenens, quantum ad humanitatem paruulum, qui fere in ætate octo mensium stabat. Ex circuitu vero cælestis Reginæ lux amplior procedebat luce prædicta, in qua spiritus Angelici erant: sed ex circuitu Regis cælestis maxima & inexcogitabilis lux apparebat, & ab illo Dei & cælestis Reginæ Filio lux illa admirabilis (Deitas scilicet, quæ se in carne ostendebat) intuitus plures & admirabiles in suam dilectam famulam conciebat, qui magnā lætitiam & inextimabile gaudium eidē Beatæ famulæ afferebant. Re autem sic se habente, ex altissimo cælo lux processit inextimabilis claritatis, [Iesum inter brachia positum:] quæ illū excelsissimum Dominum in parua, vt dictum est, ætate apparentem, in brachijs suæ dilectæ ancillæ posuit. Ob quam rem ipsa brachia stringebat, vt dictum est, magno cum iubilo illos actus modosq; tenendo, & in tanta hilaritate posita dicebat:

[26] Gratias, & laudes tibi reddo, altissima Regina, quæ me non meis meritis, tanto dono fecisti dignam: non est liberalitas, donum auferre datum: [orat ne sibi auferatur.] permitte me possidere donum tibi & mihi gratum. O dulcis amor charitatis inflammatæ, quæso, si hoc est de tua immensa pietate, a te numquam volo recedere: ergo permitte me sic semper te tenere. Amoris dulcedinem quæ se mihi dedit, si tua, o Domina, voluntas consensit, non volo dimittere: noli a me auferre gratiam datam, & ex toto corde diu desideratam. Et quoniam iam huc veni, & tu te mihi dedisti, noli quæso, vt pereat iubilus, quem fecisti; noli a me discedat gratia, quam fecisti, dulcis sine mensura amor, qui te humiliasti, & te huic seruulæ tuæ in brachijs dedisti, noli, quæso, vt pereat iubilus quem fecisti. Dulcissima Mater, noli a me auferre consortamentum, & totius meæ mentis dilucidum illustranen: & ex quo me recreasti, & mentem meam illustrassi, noli donum auferre, quod mihi semel donasti. Amo magni confortaminis, qui mortuos viuere facis; dulcis amor veritatis, qui das lumen obcæcatis, illumina me, si tibi placet, in viam rectæ veritatis. Mater suauissima quæso, ne a me discedat mea vita: nam mori vob potius, quam a me discedat amor meus: mori volotenendo eum, priusquam reddam sponsum meum. Dulcis amor, & diuinæ Seraphicæ Hierarchiæ, date mihi, quod diu viuam; dulcis Iesus ne peream. Virgo Mater, præter morem mens mea sentit timorem, ne sibi auferas suum amorem. Tu Mater benignitatis, ne mihi auferas donum supernæ caritatis, quod tantum se humiliauit, quod meis brachijs se donauit. O confortamen, quod in timore me stare facis & tremore, a te numquam volo discedere, sed tecum vbique manere volo: prius, quæso, mori me facias, quam me a te discedere permittas.

[27] Et hæc verba prædicta existens in extasi protulit, audientibus suo Patri spirituali & Rita sua filia in Christo: & cum adhuc hilaris & læta Dei filium in brachijs teneret, [Christi ad Franciscam verba.] dignatus est ipse amor sibi loqui hæc verba dicendo: Ego sum Altitudo diuinæ potentiæ: creaui cælum, & terram, flumina & maria: omnia bene feci in mea voluntate: omnes res sunt formatæ mea prudentia. Ego sum profunditas & sapientia diuina ac infinita, Vnigenitus Dei sum cum humanitate vnitus: omnia creata per me in suo manent ordine, sicut per me existunt facta, inde excepto homine, qui se decipi permisit, & tum scelus commisit. Ego sum altitudo, immensa rotunditas, amoris celsitudo, inestimabilis caritas, & mea humilitas in obedientia fundata liberauit homines ab illo b reo scelere. Quibus verbis finitis, illa immensa lux, quæ Dei filium in brachijs posuerat suæ deuotæ ancillæ, ipsum recepit, & in altum duxit simul cum Matre & cum spiritibus angelicis. Illa vero lux, quæ Christum Saluatorem portabat, ex ipsomet Dei filio procedebat. Et hoc fuit anno & mense prædictis.

[Annotata]

a Id est vna alia vice. sic infra visione 15 quodam semel, & visione 21 quodam alio semel. item visione 57 variisq; sequentibus.

b Ita dicunt Itali malum, imo pessimum.

VISIO XIII

[28] Alio tempore Dei famula ex præcepto sui Patris spiritualis, [Post Communionem] cum venisset ad recipiendum sanctissimum Corporis Christi Sacramentum, audiendo Missam ante prædictam capellam fuit rapta in extasim. Finita vero Missa, etiam in extasi existens, intrauit prædictam capellam: & quando necesse fuit, vt a Patre spirituali corpus Dominicum sibi daretur, mirabile dictu! genibus flexis os aperuit, & corpus Dominicum recepit magna cum deuotione: quo recepto, illico ore clauso, vt dictum est, remansit, licet sæpius hoc sibi accidisset. [videt Christum inter cælestes thesauros,] Facies vero eius tota inflammata, & vultus eius totus accensus videbatur, semper in extasi existendo: sed postquam ad suum reddita est sensum naturalem, Patri suo spirituali eam per obedientiam interroganti de visione, humiliter respondit: quod ab vna candida luce eius spiritus ductus fuit in locum speciosissimum & præclarum, plenum infinitis thesauris. Erat etiam ibidem Saluatoris nostri forma humana, sanctissimis plagis insignita, ex quibus mirabiles splendores exibant, tantaque claritas, quod eius spiritus membra Saluatoris non poterat intueri: sed illa quidem claritas omnibus spiritibus ibidem existentibus, gaudium & inenarrabilem lætitiam exhibebat. Vidit etiam sanctissimam Dei genitricem in vno loco magnifico sedentem, [eiusq; matrem cum triplici corona.] modicū tamen inferiore sede Dei & sui filij, tribus coronis coronatam. Prima quidem propter suam virginitatem: secunda propter eius humilitatem: tertia eius gloriam declarante: ex ista vltima suæ illæ primæ erant mirabiliter decoratæ. Stabat etiam illa cælorum Regina semper respiciens suum & Dei filium aspectibus inflammatiuis, quibus & eius mens interius & eius glorificatum corpus exterius totum inflammabatur in diuino amore, quem, sicut dicitur, aspectibus penetratiuis & amoris incentiuis respiciebat. Spiritus etiam tam angelici quam humani propter gloriam Reginæ cælestis inenarrabili lætitia lætabantur.

[29] Sed Dei ancilla, cum tot thesauros circumquaque iacentes cerneret, [Amoris diuini efficacia:] & ad quem pertinerent scire desideraret, vna vox sibi respondit: Deus est thesaurus & gloria animarum; & animæ beatæ sunt thesauri Dei. Stans vero spiritus Christi famulæ, vox diuina ad eum locuta est in hunc modum: Ego sum amor perennis, qui ab omnibus rebus terrenis dilecti cor abstraho, & summa ex infimis meditari doceo. Facio ipsum delectari, post quod illum a in me sui speculo totum facio transformari: in profunda caritate, postquam ardet amore cælestium, b totum iubeo inflammari, vt se permittat vniri cum mea diuina voluntate. Ipsam semper contemplatur, eam complecti cupiens, & absorptus velut dormiens, potius mortem desiderabit quam a tali visu discedere. Hæc vero quæ dicta sunt, a diuinæ Maiestatis sede elapsa sunt. Post hæc cælestis Regina addidit: Anima, quæ c satagis nobis esse similis; in loco, vbi existis, non est persona mortalis; non bene cognoscitur bonum cum possidetur, sed post suum recessum in memoria tenetur. Ex cuius recessu anima infatuata semper quærit, si posset quod dimisit rehabere: & si non potest obtinere, nimium angustiatur. [renisus animæ in dimittendo bono castigandus.] Quibus auditis Christi famula adhuc in extasi existens, nutu diuino loquebatur, se commendans humiliter ex toto corde altissimo Creatori, & eius Matri, vt ab illa visione beatifica non recederet, Patre suo spirituali & Rita eius filia in Christo audientibus. Supplicanti vero diuinæ Maiestati Christi famulæ, eius gloriosissimæ genitricis vox vna delapsa est, existenti in extasi immobili spatio quartæ partis vnius horæ, in hunc modum: Anima ignorans, ingrata & non cognoscens, quæ non vis discedere, & esse obediens; non vis esse contenta rebus tibi permissis, sed vis contradicere nobis & nostris dictis. Et hoc fuit anno & mense supradictis, die vero vltima dicti mensis.

[Annotata]

a Interponebatur speculari.

b Itom iam visum more: quæ vt nihil hic significantia omisimus.

c Ecgraphum nostrum satis.

VISIO XIV

[30] Post receptionem sanctissimi Sacramenti Corporis Christi in sæpe dicta ecclesia & capella, [In festo SS. Omissum ad tertium cælū rapta] hæc Dei famula erat existens in extasi immobili vnius horæ spatio: postmodum vero reuersa est in extasim mobilem per magnum spatium. Sed postquam in suis naturalibus sensibus reddita est, Patri suo spirituali ipsam interroganti per obedientiam de visione, humiliter respondit. Quamdam magnam lucem vidisse, ex qua luce eius spiritus ductus fuit in cælum stellatum, ex illo in cælum crystallinum, ex quo ductus fuit in cælum empyreum, licet ante pluries in prædictos cælos ductus fuisset. Patri vero suo interroganti, quantum vnum illorum cælorum distabat ab altero, respōdit, quod cælum stellatum, quod intuitibus nostris apparet azurrinum, est totum plenum claritate, & crystallinum meliori claritate illustrabatur. Cælum vero empyreum indicilibiter clarissimū erat super alios cælos. Cælum stellis ornatum esse tantæ amplitudinis & magnitudinis, [narrat quæ sit magnitudo & distantia cælorum:] quantam mens humana meditari nequiret: Crystallinum autem maioris esse dimensionis; sed Empyreum maxima & incredibili magnitudine & amplitudine constare. Et vt ad quæstionem sibi propositam per suum Patrem spiritualem, responderet, sic inquit, quod cælum Crystallinum magis distat a stellato, quam stellatum a nostris intuitibus: Empyreum vero magis distat a Crystallino, quam Crystallinum a stellato. Interroganti etiam Patri spirituali de stellis, dixit quasdam stellas esse maiores vniuersa terra, & alias alijs maiorem a habere claritatem & licet nobis non sic appareat, vnum sidus ab alio distat non parum.

[31] Spiritus autem huius Christi ancillæ sic ductus contemplando, [videt ex Christi plagis multam lucem] vidit diuinæ maiestatis excelsum thronum, & Iesum Saluatorem nostrum in sua humanitate glorificatum, brachia super pectus in modum Crucis tenentem, ex cuius plagis tantus exibat splendor, quantum exprimere non poterat. Et licet ex manuum & pedum plagis indicibilis exiret claritas, tamen ex illis manuum lux effusa maior erat, sed incomparabilius vulnus lateris lucidiorem reddebat splendorem. Omnesque illi radij de sanctissimis plagis exeuntes, se infundentes per totam cælestem curiam omnibus gloriosis spiritibus tam angelicis quam humanis iubilum, lætitiam, & gloriam & incredibile reddebant gaudium. [in eius matrem, in sanctos,] In altero vero throno stabat Dei genitrix triplici corona coronata: & tres radij de Saluatoris plagis exeuntes, gaudium immensum omnibus spiritibus afferebant, plenius tamen & indicibilius cælestem Reginam circumdabant & sua claritate ilustrabant: deinde aliquos spiritus videlicet magis & minus, hoc est secundum vniuscuiusque merita. Vidit insuper, quod radij de sanctissimi Saluatoris plagis exeuntes, non solum beatificos spiritus irradiabant, sed etiam creaturas in mortalibus corporibus existentes, sed magis & minus, [in homines mortales varie,] vt supra. Et aliquæ illarum creaturarum irradiabantur, a radijs exeuntibus de pedibus Saluatoris, scilicet de plagis, & isti sunt illi, qui habent affectum circa Dominum Saluatorem: & illæ creaturæ, quæ irradiabantur a radijs exeuntibus a pretiosissimis plagis manuum, sunt illi qui habent caritatem & amorem feruentem Domini Saluatoris. Illi vero, qui irradiabantur ex radijs exeuntibus de lateris plaga, sunt illi, qui Saluatorem diligunt tota mente & puro corde. Inter quas personas aliquæ ab vna tantum plaga irradiabantur, aliquæ a duabus: alij vero a tribus, & aliquæ a quatuor. Sed qui ab omnibus quinque plagis irradiabantur, erant numero forsan quadraginta, videlicet, quod vnus alio magis vel minus merebatur. Vidit etiam, [item in obstinatos deriuari:] quod piissimus Dominus Iesus Christus mittebat radios & suam gratiam etiam obstinatis. Et quamquam ipsi miseri ipsam nullius pretij æstimarent, benignus tamen Dominus non subito ab eis gratiam auferebat, sed expectabat per certum tempus, si ipsi indurati ad recipiendam gratiam se pararent: sed ex quo penitus videbat suam gratiam non appretiari, penitus ab ipsis aures auferebat, eam dando gratiam ipsis, qui eamdem affectabant. Obstinatos etiam Dominus Iesus Christus ante debitum tempus ex hac mortali vita exire faciebat, ne amplius peccarent: certis vero alijs personis tempus vitæ augmentabat, vt amplius mererentur.

[32] Quærenti vero Patri spirituali per Saluatoris obedientiam, [fatetur se in Christi latere abyssum dulcedinis inuenisse.] quo in loco eius staret spiritus, dum hanc beatificam visionem cerneret, quia aliter facere non poterat, inuita respondit: quod suus spiritus in sanctissima plaga Saluatoris lateris erat contemplando, in qua gloriosissima plaga erat quasi pelagus suauissimæ dulcedinis cum indicibili gaudio & summo bono: cuius quidem pelagi infima extremitas non adspiciebatur, sed erat tamquam abyssus: in qua quanto ille beatus spiritus interius intraret, tanto maiorem cernebat profunditatem; & quanto plus gustabat ex illa dulcedine, tanto plus desiderabat. Stans vtique spatio supra dicto in tanto visu & sensu beatifico, vnam suauissimam vocem audiut sic dicentem: Ego sum amor fidelis, qui pono animam in veritate, & facio ipsam mundum habere exosum, & ab omni genere despici: cupit in suo secreto, & in suis tribulationibus, & martyrijs reperiri. Et si continue in hoc delectatur, ipsam facio sursum ascendere, & in cælo empyreo quiescere, & meas plagas continuo respicere: a quibus tantum splendoris procedit, quod eam facit ardere per amorem. Et postquam sic est inflammata, ipsam facio transformari, & totamse remittit in corde & velle meo, in quo inuenit magnam caritatis & dulcedinis abyssum, & in tali fonte profundo talis anima stat submersa, & semper amplius admiratur de rebus sibi ostensis. Iste fons est adeo dulcis, quod anima, quæ ex eo gustat, statim fit nobilis: & quælibet anima inde potest bibere, quia per custodem siue dispensatorem non stat, quod animæ venientes inde bibant. Et dum sic staret ista anima beata in extasi mobili humiliter se Deo recommendabat dicens: [deprecatur recessum.] O amor tranquille & dulcissime, qui animas ducis ac regnum tuum, ex quo me ad illud duxisti, quæso me ne facias discedere. O pie amor & verax, qui animas ponis in loco tibi placibili, si postquam te sitiunt, facis eas redire atque recedere, & tunc bene intelligunt tui amoris dulcedinem, ex quo es perennis amor; quare permittis me mori, a te discedendo? Posuisti me in tuo pectore, & sentiens tantum gaudium, dico: O magni effectus amor, ex quo tibi sic placet, potius quæso me mori facias, quam ego a te discedam. Hæc omnia supradicta verba Pater suus spiritualis & Rita sua in Christo filia plenissime audierunt: & hoc fuit anno prædicto prima die Nouembris.

[Annotatum]

a Desunt ecgrapho nostro duæ hæ voces, quas ex coniectura suppleuimus. num. 43 est, regratior & n. 50.

VISIO XV

[33] Beata Francisca existens in extasi in sæpe dicta capella, [In festo Natalis Dominici] recepit sanctissimum Corporis Christi Sacramentum & remansit porro in extasi. Sic vero stans & suauiter cantans, inusitatos & nouos faciebat actus & modos & alia mirabilia signa, ex quibus tam Pater spiritualis, quam eius in Christo filia Rita satis mirabantur: sed postquam suo sensui naturali reddita est, Patri suo spirituali eam more solito per obedientiam interroganti, respondit. Se vidisse gloriosam Virginem Mariam grauidam, [contemplatur Christū ex Virgine nascentem:] & Ioseph cū boue & asino in vno loco existentem, & ex illo gloriosissimæ Virginis pretiosissimo corpore vidit hæc beata & intensissima contēplatrix immensam procedere lucem, quæ quidem cooperiebat, & circumdabat gloriosissimæ Virginis totum corpus, ipsa quidem Virgine in contemplatione & oratione existente. Et ista Beata satis mirabatur de luce circa Virginem circumfusa & clementissima Virginis contemplatione: quæ sic existens nimium admirando, & continuo contemplando, vidit Iesum Saluatorem paruum, vt decebat, in terra iacentem, & de vtero virginali, tamquam de suo thalamo, procedentem, & in suo sanctissimo pectore crucem vnam rubeam habentem: sed qualiter, vel quomodo de illo pretiosissimo tabernaculo corporis Virginis exiuisset [scire] nequiuit. Quem scilicet Dei, & intemeratæ Virginis filium in terra, vt dictum est, iacentem genibus flexis adorauit, dicens: Magnifico & laudo Deum Patrem omnipotentem, qui me fecit dignam suum filium portare in meo ventre, me sustinuit, & fecit capacem tenere te Dei & meum filium in meo vtero Virginali. Vidit etiam Christi ancilla Ioseph genuflexum, & adorare paruulum. Stabat autem Ioseph admirans satis superque dum hæc videbat, non tamen diuinum mysterium plene intelligebat. Gloriosæ tamen Virgini illi tunc reuelata fuerunt omnia diuina mysteria humanitatis sui filij, & omnia quæ Deus fecit; diuinis tamen secretis exceptis.

[34] Audiuit tunc etiam ista Dei famula spiritum cælestium inexcogitabilis melodiæ suauissimos cantus, [Angelorū & hominū de hoc mysterio gaudium:] & tantæ lætitiæ, quantæ alias numquam audiuerat. Nam sicut sibi reuelatum fuit in visione, tali tempore spirituum supernorum duplicantur cantus propter iubilum & gaudium. Audiuit etiam spiritus Angelicos infimæ Hierarchiæ laudantes & glorificantes Deum de tanta gratia humanitati data: spiritus vero humani, qui erant in ista Hierarchia tempore, quo ista deuota anima audiuit, a ringratiabant & laudes reddebant. Spiritus autem Angelique secundæ Hierarchiæ, & humani in ipsa Hierarchia existentes, laudabant & benedicebant Deum propter tot & tantas gratias humanæ naturæ concessas. Audiuit etiam, dum sic in visione stabat, spiritus Angelicos Seraphicæ Hierarchiæ melodice cantantes in suaui cantu, scilicet, Tu solus es Deus, tu solus Dominus, & tibi subiiciuntur Dominationes. Spiritus vero humani in eadem Hierarchia existentes, Deum laudantes dicebant: Tu es Saluator omnium, qui nos saluasti. Patri etiam suo spirituali per obedientiam interroganti, qui illorum spirituum maiorem ostendebant lætitiam, respondit: Humanos spiritus, vt sibi videbatur, magis gaudere propter Verbi incarnationē, eo quod per Verbi incarnationem expectabant corporum glorificationem. Quamobrem inexhaustas gratias reddebant [ei] qui humanam naturam tantum magnificauit. [Matri filium, Deo Patri oblatum,] Dixit etiam, quod spiritus Angelici suauius cantabant quam spiritus humani. Vidit insuper, quod sanctissima Dei genitrix suis manibus eleuauit paruulum, Dei & suum filium de terra, & obtulit illum Deo Patri, dicens: O Pater omnipotens tuum tibi offero filium & Verbum incarnatum, tu illius curam gere: scilicet, quod sibi præcepisti, ipsum iuua, & sustine in his peragendis rebus, ad quas eum misisti agendas. Et his dictis posuit eum in præsepio, & duo animalia prædicta genuflexa Verbo incarnato magnam reuerentiam exhibebant.

[35] Existens vtique Dei genitrix Virgo, respiciendo Dei & suum filium incarnatum, in ipsum velut in speculum spectabat: & volens illam delicatissimam humanitatem cooperire propter frigoris rigiditatem, pannos, [cooperire volenti] quibus illum cooperiret, non habebat. Et volens recipere pannum, quo suum cooperiebat caput; beata Francisca nullo modo pati potuit, quod illa Dei genitrix suum disco operiret caput, sed accepto panno, quem capite gerebat, igne amoris accensa & Dei & Virginis filium cooperuit: quem actum suus Pater spiritualis, & dicta Rita præsentes intuebantur, B. Francisca adhuc in extasi existente, & se humiliter recommendante cæli Reginæ, eidemque supplicante, quod sibi vellet suum & Dei filium præstare vel accommodare, nam ipsum cooperire volebat. Vnde Dei genitrix videns feruidum amorem & affectum interiorem ipsius humilis ancillæ ad cooperiendum illum pretiosissimum thesaurum, [suam operā offerens ipsum excipit brachijs,] eius inflammato desiderio consensit, sibi Dei & suum filium accommodando. Tunc Christi ancilla filio Virginis in brachijs recepto, indicibili imo incredibili cum lætitia ostendebat iubilum, totaque inflammata & amore illius liquefacta, pannum, quem more matronarum Romanarum portabat, super linteamen recepit, vt ex illo faceret lectum Verbo incarnato. Quod videns eius Pater spiritualis, de cassa capellæ recepit gausape; & coram ea posuit. Ipsa vero, b gausape recepto, aptauit super cassam ad modum parui lecti ita lætanter & apte, sicut esset in suo sensu naturali, cum tamen esset in extasi: & cantauit suauiter nouos ac mirabiles modos & cantus concinnos, iubilando inenarrabili lætitia: & ponendo Dei filium in brachijs contemplabatur suam diuinitatem humanitati vnitam.

[36] Et cælestis Regina Virgo & Mater filij Dei sibi declarauit, & demonstrauit significationem & declarationem omnium partium pretiosissimi corporis filij Dei humanati. [& quid singula membra significent edocetur:] Per sanctissimum & pretiosissimum caput Iesu Christi significabantur omnia ab eo facta & fienda, omnia per ipsum annihilata & quæ annihilabuntur: Per suam frontem denotabatur eius intellectus, tamquam principium & lux omnium intellectuum. Per maxillas amor denotabatur & eius caritas, quam habuit & habet & habebit erga genus humanum. Per nares vero optimæ inspirationes denotabantur, quas continue animabus ipsas recipere volentibus inspirat. Per aures denotatur humilitas petitionum, quas animæ faciunt iustorum. Per os denotatur dulcedo, & quod ipse est factor omnium aromatum: & sicut aromata reddunt odorem, sic ipse pacem & consolationem dat animabus ipsas recipere volentibus. Per eius manus denotantur exercitia & bonæ operationes factæ & quæ fient in futuro: nam ab ipso procedit omne datum optimum. Per totum eius corpus denotatur, quod ipse Iesus Saluator in totum se dat nobis omni hora temporis ad perficiendum [nos] tamquam noster Saluator; & daturus est nobis vitam æternam, nisi a nobis, siue per nos deficiat. Per sanctissimos pedes denotatur eius erga nos affectus, nam ipse dat bonum affectum animabus ipsum recipere volentibus. Ipsa vero Beata tenendo Iesum in brachijs paruulum, partibus eius corporis, vt dictum est, consideratis, cælestem Reginam gaudens & contenta respiciebat, cui humiliter supplicabat, ne donum sibi præstitum ab ea auferret, ipsam Dei genitricem semper intuendo.

[37] Tunc Dei filius volens ludere cum sua ancilla, quæ attente eius Matrem respiciebat, [Dum Virginem aspicit amissum ex oculis,] ab eiusdem brachijs secessit & se occultauit. Quod videns Dei famula, dolens conquerebatur dicendo: Quia te inspexi, cælestis Regina, amisi meum summum gaudium, & alia verba his similia. Et dum sic cōquereretur, vidit filium in puris brachijs suæ Matris, a quo ipsi eius ancillæ vox talis processit: Ego sum amor virilis, qui reddo animam stabilitam: & quando ipsam video, eam exanimari facio; & quando ipsa me tenet, de me tota est philocapta, & totam se transformat in illam Ierusalem quæ sursum est, ad quam eam amor ducit. Ipsa autem anima sentit dulcedinem & lætitiam, quæ sibi numquam deficit. O paupercula anima, quæ a Deo fuisti electa, & ducta ad videndum tantum festum & Verbum diuinum, Dei & Virginis filium, qui te nunc vult consolari. Statim tibi datur, sed postquam tibi fuerit datus, scias ipsum bene tenere, ne vlterius a te amoueatur. Sibi etiam in extasi existenti Dominus reuersus est in suis brachijs: quem ipsa beata carius, strictius, & accuratius, quam prius, tenebat, ne ab ea recederet. Quamobrem Reginam cælestem amplius non respiciebat, sed fixis oculis illud Verbum supernum semper intuebatur, sua brachia speculando, in quibus ipsum Dominum tenebat: &, si afflicta remansit, quando, vt dictum est, tanta lætitia fuit priuata; tanto maiorem iubilum sensit & lætitiam, quando Dei filius ad sua brachia reuersus est, qui ei in iubilo & lætitia existenti sic dixit: Anima, [magno cū gaudio recipit.] quæ audax es effecta propter datum tibi donum, animosa sis in toto sine aliquo timore; si geris amorem Deo & suæ genitrici, ne obliuiscaris gratias tibi concessas, quæ sunt veræ, & profundæ: ideo nolles recedere: geris modum pueri, qui omnia, quæ videt, desiderat. Quibus dictis illud Verbum incarnatum ab eius visu recessit. Hic est animaduertendum, quod tempore, quo Dominus suæ dilectæ ancillæ loquebatur, ipsa semper erat in extasi immobili: sed quoties ipsi respondebat vel cantando animi lætitiam ostendebat, tunc erat in extasi mobili.

[38] Hac vero vice reuersa ipsa Beata ad sua naturalia, Patri suo spirituali eam per obedientiam more solito interroganti, quomodo erat facta corona, quam cælestis Regina tenebat, respondit, quod in vna eadem corona erant tres coronæ, vna super aliam: per primam denotabatur humilitas Christi Matris, & hæc corona erat candidissima & ornata fulgentibus & albissimis rosis, cuius c ghirlanda inferior denotabat firmissimam Virginis fidem, [Triplex P. V. Corona: 1 humilitatis,] & superior ghirlanda eiusdem coronæ denotabat eius puritatem: nam quælibet istarum coronarum habebat duas ghirlandas vnam superius & aliam inferius. Secunda vero corona denotabat eius virginitatem, & habebat ghirlandam inferiorem propter illius accensam caritatem, & alia ghirlanda superior denotabat eius prudentiam: habebat etiam hæc corona duodecim lilia aurea: in quorum quolibet erat quædam stella fulgentissima & quælibet stellarum emittebat radium maximi splendoris d [Ex prima stella tres exibant radij] per quos sanctissima & indiuidua intelligebatur Trinitas. [2 virginitatis habens stellas 12,] Ex secundȩ stellæ radio quatuor exibant clarissimi splendores: Primus scilicet propter suam humilitatem, secundus propter suam virginitatem, tertius propter filialem timorem, quartus propter eius puritatem. Radius vero tertiȩ stellæ septem ex se emittebat splendores, per quos septem spiritus sancti dona denotabantur, quæ in Regina cælesti fuere plenissime. Ex radio quartæ stellæ exibant alij septem splendore; propter septem sanctȩ Matris Ecclesiæ Sacramenta. Radius vero de quinta procedens stella quatuor ex se emittebat splendores propter quatuor virtutes Cardinales. Ex radio stellæ sextæ tres procedebant splendores propter tres virtutes Theologicas. Ex radio vero septimæ stellæ duodecim exibant splendores, qui totum caput Matris Christi ornando decorabant, per quos duodecim articuli sanctissimæ fidei Catholicæ intelliguntur. Ex radio octauæ stellæ quinque procedebant splendores denotantes intensissimam pœnam, quam passa fuit cælestis Regina, cum Dei & eius filium vidit in cruce immolatum, & quinque plagis plagatum. Nonæ vero stellæ radius septem emittebat splendores, denotantes septem opera misericordiæ. Ex decimæ stellæ radio decem exibant splendores, per quos decem legis præcepta denotantur. Radius vero vndecimæ stellæ vnum solummodo lucidissimum emittebat splendorem, per quem feruentissima caritas Saluatoris denotabatur. Ex duodecimæ stellæ radio quatuor emittebantur splendores, honestatem, verecundiam, pudicitiam & discretionem cælestis Reginæ [denotantes] quæ omnia in eiusdem vestimentis resplendebant. Ipsa vero Dei ancilla harum rerum significationes intelligebat, & comprehendebat ex diuina voluntate hoc sibi demonstrante. Tertia vero corona superior denotabat eius maximam gloriam, [3 gloriæ:] & eius ghirlanda inferior demonstrabat Virginis animositatem, superior vero eius iustitiam & misericordiam.

[39] Erat autem hæc triplex corona duodecim lapidibus pretiosissimis circumcirca ornata: quorum primus similis erat diamanti, [omnes 12 lapidibus prætiosis instructæ,] per quem Virginis fortitudo demonstratur. Secundus vero carbunculosimilis quo denotabatur suus feruentissimus erga Deū amor. Tertius vero lapis erat quasi Saphirus propter Virginis constantiam. Quartus vero lapis erat Smaragdus Virginis veram denotans obedientiam. Quintus vero lapis erat e Balascio vulgariter dictus, Virginis denotans magnificentiam. Sextus lapis erat similis beryllo, qui significabat Virginis tenacem memoriam. Septimus vero lapis erat Chalcedonius Sardonius, qui lapis est mystici coloris, & denotabat Virginis intellectum. Octauus lapis erat similis granatæ, & denotabat Virginis voluntatem. Nonus vero lapis erat similis f Corniolæ, qui denotabat Virginis virilitatem. Decimus vero lapis erat similis g Turchinæ, qui significabat Virginis veritatem. Vndecimus vero lapis erat quasi Topazius, qui denotabat Virginis conseruationem. Duodecimus vero lapis h assimilabatur Saphiro significans Virginis veram sapientiam. Et horum lapidum significationem & declarationem Christi famula ab vna diuina voce sibi emissa intellexit. Audiuit etiam sic in extasi existendo quasdam iucundissimas laudes, quas Seraphici spiritus Virgini Dei genitrici decantabant; in honorem prædictæ admirabilis coronæ sic dicentes: Tibi semper sit laus, o gloriosa Domina, quæ tam pulcherrimas coronas tenes in capite de rosis albis, stellis quoque & lapidibus pretiosis, significantibus virtutes, quibus redimita es a Creatore: quia semper respexisti & respicis suum infinitum amorem, qui te confortauit semper & in se ipso confirmauit.

[40] Existens Christi famula in hac beatifica visione, videndo Verbum incarnatum ex Virgine nasci, illico emanauit ex illo loco, vbi Saluator iacebat paruulus, [Vulnus lateris B Frāciscæ a D. V. curatur.] fons vnus splendidissimus, æthereum emanans liquorem; non ad modum aquæ, nec alterius liquoris nobis noti. Regina vero cælestis suam ancillam monuit, vt suum pectus pannis coopertum discooperiret, quæ vt vera obediens pectus discooperuit; ignorans tamen quid facere vellet: & hunc actum suus Pater spiritualis cum prædicta Rita admirantes intuebantur. Tunc cælestis Regina suæ famulæ compatiens, de prædicto liquore ab illo fonte emanante super ipsius pectoris posuit plagam. Tunc Christi ancilla læta effecta laudes Virgini Dei genitrici reddens, dicebat: Placuit tibi, Regina cælestis, me curare, vt potentior fiam in tui filij seruitijs. Quæ verba suus Pater spiritualis, & prædicta eius filia clare audiuerunt. Sed postquam suo sensui naturali reddita est, loquendo cum Patre & filia spiritualibus inuenit suam tunicam laceratam & scissam super pectus. Memor vero dicti & actus Virginis, manu imposita super locum, vbi plaga fuit, se inuenit penitus liberatam: quam plagam habuerat per maximi spatij tempus, & maximam afflictionem sibi dabat: & licet quantum poterat secretius & occultius sæpe dictam plagam occultaret, tamen suȩ domesticæ filiæ, Agnes & Rita, quæ ipsam in necessitatibus adiuuabant, prædictam plagam pluries viderunt. Et hoc fuit anno Domini i MCCCCXXXII, in die Natiuitatis Domini.

[Annotata]

a Id est, gratias reddebant: vt infra sæpius.

b Tapetium crassum ac villosum intellige.

c Id est, circulus: vox lombardica, [guirlanda] composita ex vviren rotare circum voluere vel vvil rota & rande, limbus: quasi vvir-rande vel vvil-rande; sed conuersis liquidis vel altero r in l euphoniæ caussa mutato & vv in gu, iuxta proprietatem Italicæ pronuntiationis, vel etiam in gh. Matthæo Parisiensi Garlanda scribitur, quod ex iisdem radicibus integer circulus, siue omnino circumiens verteretur.

d Hæc librarij vitio omissa, necessario fuisse reponenda patebit ex reliquo contextu.

e Academici Florentini, a Crusca cognominati, in suo Dictionario præfulgidam gemmam esse ostendunt, di color bruschino, vt inquiunt: [balascio gemma] sed quis Bruschinus color sit nusquam explicant; a brusco, tamen subtristem atque austerum seu minime gratum significante, liceret hoc adiectiuū deriuare. Fortassis Lombardica vox est nomen balascio, a colore cinereo subflauo: Teutones val-asche dicerent.

f Corni arboris fructus est, coloris rubei, qualis cerasorum: [corniola fructus] adeo vt etiam ab Italis syluestre cerasum nuncupetur.

g Francis Turquoise nomen obtinuit a colore cyaneo, [Turchiua gemma] Turcis proprio, qui glasto dilutior, cæruleo vero siue azureo nostro obscurior est. Philibertus Monet, in suo Gallicæ ac Latinæ linguæ inuentario absolutissimo, credit eam gemmam esse quæ veteribus Callais fuit, de quo Plinius l. 37 cap. 10 Callais sapphyrum imitatur, candidior & littoroso mari similis.

h Ecgraphum nostrum: assimilabat Iope Saphiri, quod non capimus.

i Anni scilicet ecclesiastici a Vigilia Natalis Domini inchoandi vt ex plurium illius æui MSS. Martyrologiorum principijs potest demonstrari.

VISIO XVI.

[41] Qvodam alio tempore existenti Christi ancillæ in sua camerula, [Infra Octauam Epiphaniæ videt ad Matrem ac Filium,] ob eius incensum desiderium standi in eremo circumdata arborum ramis, venit quædam lux clarissima, quæ sibi ostendit in beatifica visione Magorum visitationem cum munerum oblatione Filio Dei humanato. Vidit tunc Dei Matrem, & Verbum incarnatum, satis paruulum in eiusdē matris gremio existentem; qui capite cum brachijs & tibijs discoopertis, corpus dumtaxat vsque ad tibias vno paruo panno coopertum tenebat. Virgo vero gloriosissima filium in gremio tenens, sedebat prope præsepe, & Ioseph sanctus iuxta ipsam. Lux vero prædicta Dei deuotæ spiritum duxit, & iuxta Ioseph posuit, vt perspicacius beatificam cerneret visionem. Stans vero Dei ancilla in tanto iubilo & gaudio, in auroræ hora vidit stellam Magorum præuiam, stantem supra domum, in qua Verbum incarnatum in medio animalium iacuerat. Post hæc illos tres Reges cum eorum a comitiua ad prædictum locum approximantes, [accedentes tres Magos:] & cum domum vellent intrare, vbi puer Iesus erat, se inuicem honorabant. Tunc audire meruerunt spiritus Angelicos melodice cantantes, & laudes Verbo incarnato dantes; spiritus vero Christi ancillæ hæc omnia videbat & audiebat. Magi vero ex Dei Filio procedentem clarissimam lucem viderunt, & tunc insimul intrantes viderunt Dei & Virginis Filium, quem tanta cum diligentia quæsierunt.

[42] Tunc Gaspar alijs antiquior cœpit cum iubilo & gaudio suauissimo, [qui singuli, actis vtrique gratijs,] cantans altissimæ Reginæ dicere: Aue Regina cælestis, quam Deus Pater sic ordinauit, vt esses gratia plena: perpetuam profundamque humilitatem in te summum Verbum misit, qui de te carnem humanam sumpsit, & in tuo Virginali vtero nouem mensibus permansit; nunc vero ostendisti mundo: qua ostensione nos confortasti. Quibus dictis, conuertit se ad Dei Filium laudes sibi reddens, dicendo: O Deus summe, & admirabilis & Sapientia Dei Patris, te adoro: amor & immensa caritas te inflammauit, & tantum humilem reddidit, vt ex immenso fieres paruus, vt nos ad tua regna cælestia duceres. Post hunc alius Rex Balthassar Matrem Dei honorans in hæc verba prorupit: Salue pulcherrima cælestis Regina, quæ a Deo fuisti coronata, & facta tuta nauis, quæ portauit tale b frumentum, & nunc ad portum applicuit, & sat bene firmatus manet, & totum se nobis ostendit, vt nos secum ad gloriam ducat. Post hæc ad filium conuersus stans sic genuflexus, ipsumque adorans dicebat: Laudes & gratiæ sint tibi, o Iesu Christe c, per istam gratiam, quam nobis ostendisti: venisti ad illum falsum & vilem mundum, qui te odio habuit: amor tuus hoc fecit, & te conduxit ad sustinendum hæc omnia: hoc fecisti, vt obedires: & amor, quo nos dilexisti, fuit caussa. Quibus finitis, alter Regum Melchior se Dei Matri humilians suauissime cantando, dicebat: Salue virginalis aula & alta Regina, quæ sola inuenta es, vt fieres camera diuinalis. Ille, qui tibi hæc nuntiauit, dixit: Dominus tecum: ecce, quod summus & immensus Deus in tuo vtero factus est pulcher puerulus, qui nos omnes illustrauit & viam salutis ostendit. Conuersus vero ad Dominum se humilians decantabat: O benigne Iesu, gratias tibi reddo immensas. O pijssime Iesu Christe, qui tantum te humiliasti, a Deo Patre fuisti in mundum missus, & tu humiliari voluisti, vt nos omnes redimeres & saluares.

[43] Trium Regum igitur verbis finitis, obtulerunt Magi Domino munera: Gaspar aurum, Balthassar d incensum, [sua munera offerunt,] & Melchior myrrham. Verbum vero diuinum, & humana carne humanatum brachijs suis adhuc tenerrimis dicta dona amplexus est. Eius vero Mater sub ipsis donis manum posuit, & offerentibus ipsa dona sic dixit: Regratior vobis, o viri venerabiles & Patres cari: summus Deus vos mouit, & immensa caritas, quæ tantum vos animauit, vt veniretis visitatum nostram paupertatem: e enzenia nobis portastis, vt nos ex eis consolaretis. Deus summus vos benedicat & gratiam præstet, vt possitis saluari. [Virgini & Christo accepta:] Alijs vero antiquior Gaspar adhuc genibus flexis stans, magna cum reuerentia pedibus Verbi humanati caput submisit: ipsum autem Verbum diuinum suum sanctissimum pedem super eius caput posuit. Balthassari vero stanti adhuc genu flexo, & pedes Dei altissimi Filij osculari volenti, ipse Dei & Virginis filius pedem aliquantulum extensum ad os applicuit. Tertius vero Rex adhuc etiam genuflexus, præ reuerentia & timore Verbi incarnati, noluit se approximare. Omnes vero illi Reges, a Dei Filio benedictione accepta, & eidem humili reuerentia facta, sedendo mirabantur & contemplabantur Dei & Virginis filium: & cum ad domum Virginis in aurora venerant, in dulcibus colloquijs, & Virginis verbis responsorijs [tempus sic transijt] quod iam hora erat quasi vespertina: insimul [autem] colloquentes de Dei Filio, & eius matre, non sine magna de omnibus admiratione admixta cum gaudio vsque ad noctis horam tertiam, se dormitioni dederunt.

[44] Dum autem sic starent coram Domino, & eius matre genibus, vt dictum est, flexis, [& incarnationis mysteria plene edocentur.] per Angelū eis reuelatum est, a quanto tempore Virgo Dei Genitrix in mente diuina fuit ordinata, vt Verbum diuinum conciperet & sacrosanctam humanitatem; & eius mysteria plenissime intellexerunt: quamobrem laudes gloriosæ Virgini primo decantauerunt, deinde eius & de Dei Filio. Videntes autem diuinum Verbum eorum dona simul amplecti, amplius admirantes cognouerunt & plene intellexerunt maximam eius potentiam, diuinitatem scilicet, cum humanitate coniunctā: & ideo seipsos, & quidquid possidebant, voluntati Verbi Diuini commiserunt, sanctarum Scripturarum ænigmata cognoscentes. Et cum multitudinem Angelorum cantantium & Deum laudantium prædicti Reges audirent, tres tantum Angelicos spiritus viderunt, quorum primus eos in somnis sic admonuit, ne redirent ad Herodem, sed per aliam viam ad propria reuerterentur regna: ipsi vero Angelicis monitis obsequentes, magno cum gaudio equitando arripuerunt iter. [Francisca monetur vt his attendat.] Deuotæ vero ancillæ Christi in hac beatifica visione existenti dulcissima Dei Genitrix sic locuta est: Anima, esto bene attenta, & respice istum, qui præsens est: & ipse te confortabit & dabit intelligentiam: gustabis & intelliges secreta in tua mente, & tunc bene intelliges suum esse altissimum & diuinum: ideo fac vt bene sentias & intelligas suum amorem, quia primo gustabis, & postmodum habebis ad plenum: stes pura & attenta rebus iam tibi dictis, quæ te facient intelligere rerum factarum mirabilia. Et hoc fuit anno supradicto de mense Ianuarij.

[Annotata]

a Cassiodorus l. 3. ep. 12 alio in sensu videtur hac voce vsus: sed apud Petrum Blesensem aliosq; post seculum 12 scriptores, [Comitiua] semper pro societate inuenies.

b In ecgrapho formentum iuxta Idiotismum Italicum: qualia deinceps frequentius occurrentia inobseruata præterimus & corrigimus, quod hic sufficit monuisse.

c Id est, propter: nam præpositio pro Italice per redditur.

d Alio prorsus significato a veteribus accipitur pro eo quod non sensum: at hic iuxta vulgarium linguarum Italicæ, Gallicæ, [Incensum.] & Hispanicæ proprietatem, pro thure, quod sub re diuina incenditur: vnde & thuribulum vulgo incensorium dicitur.

e Alias sæpe exenia proxenijs seu donis: vide tom. 1 & 3 Februarij nostri.

VISIO XVII.

[45] Qvodam tempore recepto Sacramento per hanc Christi famulam, [Diuinitatē contemplās sub specie circuli,] in sæpe dicta capella existentem in extasi; sed postquam ad sensus naturales reuersa est, Patri suo spirituali, eam more solito per obedientiam interroganti de visione, respondit, qualiter sibi ostensum fuit illud esse, antequam Angeli crearentur: & videlicet, quod Deo placuit ipsam diuinitatem [sibi ostendere] prout concessum est ipsam videre homini in carne existenti. Vidit namq; tamquā vnum circulum maximum, rotundum & splendidissimum, qui quidem circulus splendidissimus a nullo sustinebatur, sed a regebat se: ex quo maximus & inexcogitabilis splendor exibat, intantum, quod Dei famula in tam perlucidum splendorem nequibat respicere. Subtus vero illum incredibilem & inexcogitabilem splendidissimum circulum erat quoddam inane & vacuum, sibi ostensum in modum aëris cum non esset aër: & in ipso prædicto circulo erat quædam effigies cuiusdam perlucidæ & albissimæ b columnæ: quæ quidem columna ipsi famulæ Christi erat quasi quoddam speculum, per quod, quantum sibi possibile erat, intuebatur diuinitatem; & vidit litteras ibidem scriptas sic dicentes: Principium sine principio & finis sine fine. Deus enim antequam quidquam faceret rerum creatarum, iam eas in suo conceptu, & in sua mente habebat: sed voluit postmodum facere, vt suam manifestaret incomprehensibilem sapientiam.

[46] Vidit præterea ista deuotissima anima in illa visione beatifica Angelorum creationem, & qui insimul omnes fuerunt creati in tanta multitudine & copia spissa, [videt Angelorum creationem & casum:] sicut brumali tempore ningit in montibus spissam multitudinem flocculorum niuis speciosissimæ & pulcherrimæ; sed postea ordinatione & distinctione vniuscuiusque chori & ordinis fuerunt distincti, & cuiuslibet chori dignitatem vidit. Fuerunt etiam ostensi Christi famulæ, illi qui in gratia debebant perseuerare, & illi qui debebant cadere, & a gloria separari: & vt sibi reuelatum fuit, illi qui erant ruituri, erant quasi tertia pars omnium Angelorum: qui vero in gratia permansuri erant duæ partes. Vidit etiam & sibi ostensum fuit, quomodo Regina cælestis, Mater Vnigeniti fuit concepta, sicut Deo placuit, sine peccato originali. Prospiciens vero per speculum illius columnæ, vidit litteras in illo circulo sic scriptas: Sum amor fæcundus & nobilis, qui do animæ libertatem, facio ipsam amore impleri, & do sibi veram intelligentiam & perfectam memoriam: & facio quod intelligat omnia, quæ pro ea feci, antequam ipsa fieret. Res [omnes] sibi fuerunt ordinatæ & positæ, vt eis [vteretur in sua] necessitate. Ego illustraui suum intellectum, vt intelligat veritatem: ego creaui eam, & feci rationalem, & absq; quod illa quæreret, sibi dedi meū nomen. Nec feci eam rationalem, vt cum brutis versaretur; sed feci eam, vt haberet gloriam & impleret loca spirituum ruentium. [item finem creationis humanæ.] Vidit etiam per illud columnæ speculum has litteras in circulo illo scriptas: Ego creaui hominem, vt haberet vitam æternam: sed ipse plus acquieuit dæmoni quam mihi: voluit ascendere in superbiam & sequi suum apparere, & plura voluit scire, quæ sibi non conueniebant: destruxit se per superbiam, & cecidit in terram; inde secuta fuit hæc ruina. Fuit hoc anno & mense prædictis, die vero vigesima mensis.

[Annotata]

a Vocabularium Academicorum Della-Crusca, ample exhibet omnem vsum verbi reggere, [regere 1. sustinere.] Latino sustinere ac sustentare omni modo respondentem: & quo modo etiam accipiatur pro gubernare, quæ prima & fere vnica est latinæ vocis significatio: in primo sensu etiam inuenitur num. 54.

b Ecgraphum nostrum constanter columba: sed vt alias ex sensu pro columna legendam columbam monuimus: sic & hic faciendum putamus, ob ea quæ sequuntur de speculo & inscriptione: quæ facilius est in columna quam columba concipere.

VISIO XVIII.

[47] [Festo Purificationis in templum inducta,] Qvadam die cum recessisset ab ecclesia & capella sæpe dicta, & ingrederetur oratorium suum, & se dedisset suo more orationi sanctæque meditationi, sensit prædictum locum plenum calore; & fuit, quod postea retulit suo Patri spirituali, ipsam per obedientiam interroganti de visione: & eius spiritus fuit ductus ad vnam magnam lucem, viditque in visione beatifica vnum templum pulcherrime ornatū, in cuius medio erat vnum altare speciosissime præparatum, quod quatuor pulcherrimæ columnæ sustentabant. Adfuit etiam ibidem quædam persona vestibus induta albis, quæ duxit istam Dei famulam in illius lucis locum eminentiorem, in quo perspicacius cerneret solennitates in illo tempore fiendas. Vidit tunc tres Sacerdotes cum suis ministris, pretiosissimis ornamentis ornatos: ipsi vero Ministri faculis accensis, & alijs ad tale officium necessarijs aptauerunt altare. Post hæc quidam senior, more Pontificali indutus, [videt SS. Simeonem & Annum] venit in templum, cui nomen Simeon, missus a Spiritu sancto in illa hora: venit etiam quædam Matrona honestissima pluribus dominabus sociata: ad quod templum cælestis Regina appropinquabat: Dei & suum filium, multis Seraphicis Angelis mirabili splendore splendentibus associatum, in brachijs tenebat Ioseph, ipsa sequente. Senior vero sanctus Simeon sancto flamine afflatus, cantando protulit hæc verba: [obuiam ire Virgini purificandæ:] Lȩtare anima mea, & exsurge: ecce venit diuinum Verbum, a mundo incognitum, & latet inimico, vt non impediat res per eum fiendas, vt iter per eum inceptum ostendat hospitem & peregrinum. Et Christi ancilla videns gloriosam Virginem templo approximantem, volens cū reuerentia obuiam ire cælesti Reginæ, illa persona albis vestibus induta ipsam retinuit, dicens: Noli velociter transire ita; & quæ fient, vide. Tunc eadem persona cantando sibimet dixit: Excitare o anima mea, & noli amplius dormire. Ecce adest Verbum diuinum, & transit per hanc viam, portat eum sua mater associata Ioseph suo Sponso: sed ille, qui est vere suus Sponsus, eam defendit & gubernat.

[48] [quæ super altare filiū Patri offert,] Cum autem Virgo gloriosissima iam quasi proxima esset templi portæ, sanctus senior Simeon cum alijs Sacerdotibus & Ministris, vt decebat paratis, exierunt obuiam vsque ad portam templi Dei Filio & eius Matri. Postquam vero cælestis Regina templū ingressa est, versus altare suum iter direxit. Sanctus vero Simeon Pontificalibus indutus, stans genuflexus, Dei Matre stante ex alia parte altaris, Dei & suum filium in brachijs tenente, magna cum reuerentia sic adorans, dixit: Ego te adoro summum Deum omnipotentem, qui, tua misericordia operante, misisti tuum Verbum Iesum vnigenitum, qui recepit carnem humanam in vtero virginali, vt humanam naturam redimeret, & illum manifestum fecisti in tuo sancto templo. Virgo vero, & Dei Mater ponens Redemptorem nostrum super altare, magna cum reuerentia orauit Deum Patrem, dicens: Pater æterne & omnipotens, ego reddo tibi tuum filium: quod tuum est tuum sit. Ego offero illud, quod sibi dedi ex tua sapientia æterna: in toto & per totum fiat voluntas tua. Vidit etiam in hac beatifica visione, quod puer Iesus in infantili ætate existens, erectus super altare stabat nullius personæ munimine seu auxilio adiutus; & tunc audiuit vocem cælestem ad se dicentem: In hunc proprie modum quæuis anima Deum diligens suo Creatori se debet offerre libere & plene, quod non sit retenta a nulla cura terrena, sed ab omni alia re separata, quæ ipsam posset impedire. Saluator vero Iesus sic stans rectus, fixis oculis suam matrem respiciebat, acsi petere vellet ab ea licentiam eundi per se ad sanctum Simeonem; sanctissima vero sua Mater hoc intelligens sibi dixit; Fili mi, factum sit tuum velle.

[49] Postquam vero felix ille senex sanctus Simeon Dei & Virginis Filium in vlnas recepit, [eumq; S. Simeoni in vlnas tradit,] Deum Patrem & eius Filium adorans; dixit: Gratias & laudes tibi reddo, Pater omnipotens, & tibi, Patris Sapientia æterna, quem amor infinitus fecit humiliari, & animā meam in me tenuisti vsque in hunc diem, in quo in brachijs meis te posuisti. O Deus magnæ pietatis ad me venisti, vt mea peccata a me remoueres. Nunc dimittis seruum tuum in pace &c. Volensque beatus Simeon filium suæ matri reddere, magna cum reuerentia, sic eam allocutus est, dicens: Immensas tibi reddo gratias, o Mater dulcissima, quæ digna fuisti inuenta, vt esses diuini Verbi aula regia: & sic Deus Pater te præordinauit in sua mente propter tuam humanitatem atq; humilitatem, vt ex te nasceretur Deus & homo: & voluit obseruare præcepta sui Patris. Et sic sanctus Simeon magna fruebatur lætitia, filium Dei & Virginis adorando; stabat tamen cum magna reuerentia & timore. Mater vero Dei cum ab altari vellet discedere, duas columbas obtulit, quas Ioseph in manibus tenebat; [S. Anna de eodem prophetante.] sanctus autem Simeon, postquam filium suæ matri reddidit, ex prȩdicto altari vnam monetam recepit, quam etiam super ipsum altare reposuit. Post hæc Anna prophetissa in templum venit, & flexis genibus adorando filium Dei, dixit: Gratiæ tibi sint, Fili Dei altissimi, qui palam te ostendisti hodie in hoc templo: incepisti iam tuum iter, factus pro nobis humilis: & nostræ salutis iuitium atrox tibi erit tormentum: & nostra redemptio erit cum tuis magnis laboribus: & quicquid a Virgine Matre recepisti, totum per te expendetur pro nostris animabus miseris. Vidit etiam Christi ancilla, quod quando Simeon & Anna loquebantur de eius filio, eius Mater stabat attentissima eorum verbis, eorum verba seruando conferens in corde suo.

[50] Senex vero Simeon indutus, vt dictum est, pontificalibus, [Processio per eosdem in templo instituta:] ordinari fecit processionem per templum, dicens: Omnes læti consurgite ad faciendum solennitatem hanc maximam, quia Deus Dei filius venit, vt nos visitaret, & vt legem ab eo ordinatam plene obseruaret. Tunc prædicti Sacerdotes intus in templo suauiter & dulciter canebant: Angeli etiam Seraphici chorique assistebant coram puero Iesu, & simul cum Simeone & Sacerdotibus illudmet canticum, quod cantabant Sacerdotes, cum laudibus & iubilis decantabant. Virgo etiam tenens filium in brachijs processionem sequebatur. Dum vero processio versus altare se conuertit, sanctus Simeon vnam fecit sedem præparari, in qua fecit sedere Virginem Matrem cum Filio in brachijs, ipso Simeone existente genibus flexis; turba etiam quæ præteribat id ipsum faciente, & omnes cantantes, dicebant: Aue Verbum incarnatum, tu te tantum humiliasti: Aue Iesu Christe Saluator, qui ideo de cælo descendisti, vt nos a seruitute liberares, & in hunc mundum venisti. Finita tunc processione, Christi Mater inde discedere volens, voluit prius regratiari omnibus ibidem existentibus, dicens: Grates vobis omnibus reddo de lȩta deuotione, quam mihi & Dei Filio ostendistis. Recedente sic, vt dicitur, Virgine cum Filio, omnes assistentes maximam ei faciebant reuerentiam. [reditus per domum Elisabethæ:] Volens itaque Dei Mater ad domum redire, quia transire debebat per domum Elisabeth, matris Ioannis Baptistæ, ex caritate voluit eam visitare. Elisabeth certa effecta de aduentu Messiæ & eius matris per suum paruulum filium Ioannem Baptistam, de domo sua sollicita exiuit eis obuiam, filium suum in brachijs tenens, qui Dominum venientem videns, nimium se molestabat. Mater vero hoc intelligens, eum in terra posuit, & illico Ioannes Baptista paruulus se genuflexit in terra expectans Dominū venientem, similiter & mater Elisabeth genuflexa Matrem Domini salutauit, dicens: Beneueniat Mater & nostra Domina, [& mutua vtrimque matrum,] quæ secum portat filium, qui est Rex gloriæ, qui venit ad visitandum nos cum maxima victoria. Deinde dicit Filio Virginis: O æterne Rex altissime, es factus humilis & placibilis, & cum sis summus Omnipotens, nobis te paruulum ostendis. Et Dei Genitrix Virgo benigne suam salutans cognatam sic inquit: Salue carissima cognata, & tamquam mater ab Angelo mihi signata pro signo & veritate, cum esses senex & sterilis (quæ res est admirabilis) a sex mensibus imprægnata, videlicet vt tibi ostendam Filium Dei humanatum, non vt videam tuum filium beatum.

[51] Virgo autem gloriosa Dei Genitrix & suum filium de brachijs deposuit in terram: Elisabeth vero filius genuflexus signa & modos ostendebat maximæ reuerentiæ, quam Filio Dei erecto stanti faciebat: [ac filiorum gratulatio.] sed Dei Filius, ipsi paruulo Ioanni existenti, vt dicitur, genuflexo non minus signa benedictionis & gratulationis ingerebat: quæ quidem signa a duobus, vt ita loquar, paruulis mutuo facta, non mirum si intuentium oculis se reddebant admiranda. Sed Virgo Dei Genitrix recepit paruulum Ioannem in suis brachijs, & Elisabeth Dei & Virginis Filium in sinu recepit: vicini vero Elisabeth venientes, eius nutu & suasione maximam faciebant Virgini reuerentiam. Tandem domum Elisabeth intrantes, ipsa Elisabeth cibaria præparante, simul sumpserunt cibum Virgo Dei Genitrix & ipsa Elisabeth: Ioseph vero cum vicinis aduenientibus. Sed die illa, & nocte sequente Christi Mater stetit cum Elisabeth sua cognata. Quando vero beata Francisca hæc suo Patri spirituali per obedientiam interroganti, narrabat; ex desiderio & amore tota inflammabatur, quia non poterat exprimere ad plenum quod viderat. Et postquam Dei famula in beatifica visione hæc vidit, Dei Genitrix voluit sibi licentiam dare, vt in suum naturalem rediret sensum, dicens: Anima pauper & egena, aduertisti bene ad ea, quæ vidisti & audisti? Fac quod bene retineas modos & actus tibi ostensos, qui magnum inducent amorem tuæ menti & omnibus tuis factis. Et postquam hæc anima Dei deuotissima reuersa est in suum naturalem sensum, sicut pluribus alijs vicibus hoc faciebat, protestabatur, dicens, quod [circa] omnia per eam dicta & dicenda semper se conformabat, & firmiter se & sua dicta submittebat declarationi & determinationi sanctæ Matris Ecclesiæ Catholicæ, cum qua & pro qua volebat & viuere & mori, mediante diuina gratia. Et hoc fuit anno prædicto de mense Februarij die secundo.

VISIO XIX.

[52] Stans Christi famula, quodam semel in domo sua, & vt sui moris erat, feruenter & deuote contemplans summum bonum, dum se in genua flecteret, [Videt Mariam & Ioseph euntes in templū:] fuit rapta in extasim: quod vbi per eius filias innotuit Patri spirituali alibi existenti, illico ex deuotione ad domum ipsius ancillæ Christi accessit, & more solito ipsam iam ad suum naturalem sensum reuersam de visione per obedientiam interrogauit. Illa vero tamquam vera obediens dixit, qualiter in beatifica visione viderat vnam nobilem lucem: a qua luce eius spiritus fuit ductus in altum, & in vno loco suauissimo & pulcherrimo positus; viditque Dei Genitricem venire cum Ioseph, qui sibi dixit: Sequere Virginem, & sic fecit. Euntes vero simul intrauerunt, quamdam munitissimam ciuitatem, in qua templum vnum erat pulcherrimum. Ioseph autem Christi famulam stare fecit in vno alto loco, & apto ad videndum & bene speculandum, quæ fienda erant in eodem templo; viditque Iesum Dei Filium ætate annorum duodecim existentem, [Iesum inter Doctores disputantēs] in vna Cathedra sedentem, & vnum magnum librum coram se apertum habentem; in quo tamen nō legebat. Multi Doctores Legis in circuitu eius sedebant, cum puero Iesu disputantes de Lege & aduentu Messiæ. Mater autem eius intrans templum, & Dei Filium videns Doctores interrogantem, & eorum interrogationibus respondentem, genuflexa & non parum admirata stetit. Puer vero Iesus, vt erat intentissimus disputationi, licet Matrem videret, nullum ei fecit signum. Habebat enim, licet cum Doctoribus loqueretur, oculos sursum ad cælum, & arguebat ipsos Doctores de Legis præceptis per eos non obseruatis, ipsosque conuincebat & confundebat diuersarum Scripturarum sententijs. De Messia etiam, quem expectabant, per dicta Scripturarum ostendebat illum iam venisse; nihil tamen de se ipso dicendo, nec ostendendo. Admirabantur non modicum prædicti Doctores, quod in tam paruæ ætatis puero tam profunda scientia, atque ænigmatum Scripturarum esset verissima sententia: erantque stupefacti, tantis allegationibus Scripturarum conuicti & confusi. Verum eorum aliqui confitebantur sua dicta esse vera, & insimul loquentes magis atque magis admirabantur; aliqui vero ipsorum dictorum præ confusione & verecundia de templo exiuerunt, alijs cum maxima admiratione remanentibus, & laudantibus pueri Iesu tam admirabilem sapientiam.

[53] Tum finita disputatione, & mutua inter Doctores locutione, [quærenti matri respondentem auait,] Dei Filius & sua Genitrix se inuicem respexerunt. Tunc Virgo Maria genuflexa corā Dei Filio, sic eum allocuta est: Fili, quid nobis sic fecisti? Ioseph & ego vnumquemque interrogabamus, si Iesum meum vidisti: cum nemo mihi respondisset, quod in via te vidisset, dolens fui & mente tristi. Tunc eius filius respondit suæ matri interroganti. Quid est, quod me quærebatis? Tu scis, quod sum Patri meo obediens; An forsitan dubitabatis, quod in his, quæ Patri placent, meus animus & mens iacent? Istud volo, quod sciatis. Finita locutione Saluatoris nostri, Mater sic eum iterum alloquitur: Fili mi, sum certa de his, quæ dixisti: meæ fuit ignorantiæ, quod solus in templo remansisti: cor meum erat dubium, si reuersus esses ad Dominum, cuius nutu huc venisti. Quibus verbis finitis, illud Verbum incarnatū sic suæ matri respondit: Mater carissima, non fuit tuæ ignorantiæ, sed Dei præscientiæ, quæ rerum est certissima: antequam ad Patrem redibo, maiorem pœnam subibo, quam disputare notissima. Dei Genitrix magna reuerentia suo filio respondit: Fili, Deitas benigna, quæ in vterum meum venisti, & de alto cælo descendisti, video, quod non sum digna, quod te subijcias meæ tutelæ, fiat igitur tua voluntas: prænuntias mihi dolorem, asserens quod patieris pœnam, & afflictus eris: sed contentor ob tui amorem. Vidi nunc Doctorum gentem a tuo conspectu fugientem, confusorum gerentem morem: verum aliqui, qui remanserunt, tuum scire laudauerunt & rerum omnium Creatorem. Dei tunc Filius vultu placido suæ Genitrici sic respondit: Mater tu scis, quod a Deo veni, & in hunc mundum descendi, res est tibi notissima: quidquid ego facio, a Patre venit præscio, & ab eius prouidentia. Reuertente autem Domino cum sua Matre & cum Ioseph, tamquam filius obediens erat illis. Et tunc Virgo Mater Dei B. Franciscam sic alloquitur: O anima paupercula, quæ vidisti & sensisti a firma in tuo intellectu, & ea retine cum magno effectu, cum sensu & intelligentia, & repone in memoria: & eorū quæ gustasti recipe saporem, & intelliges tibi ventura & dolorem non senties, & nihil tibi deficiet. Intus in corde erit vna largitas, & in tua memoria erit magna certitudo: intellectus tuus illuminabitur, & Dei secreta tibi reuelabuntur, vel declarabuntur. Et hoc fuit anno & mense prædictis.

[Annotatum]

a [Firmare.] Id est, claude: Fermare etenim, concludere est Italis.

VISIO XX.

[54] Recepto semel sanctissimi Corporis Christi Sacramento ab ista Dei ancilla, [Contemplatur pelagus amoris diuini,] in capella sæpius dicta, fuit eius spiritus raptus in extasim immobilem & postmodum mobilem: sed postquam redijt in suo naturali sensu, Patri spirituali eam per obedientiam interroganti de visione, respondit: Quod viderat Dominum Saluatorem in sua sanctissima humanitate, & in vulnere lateris erat ad instar vnius pelagi profundissimi. Christi vero famula igne compassionis & caritatis accensa, respiciebat illud pelagus, a quo quædam diuina vox egrediens, dixit: Ego sum ardens amor, & retraho ad me subito animam, & eam pono vbi semper viuit in me Iesu Redemptore. Ipse Iesus eam facit philocaptam, & destruit eius peccata: facit eam ardere sancto ardore, & ponit eam in dulcedinis abysso, & facit ipsam transformari in suis thesauris pretiosis, & eam congaudere facit de suis bonis æternis. Finitis vero his verbis, sibi fuit demonstrata & ad plenū declarata illa abyssi profunditas prædicta a Ioanne Euangelista, scilicet, In principio erat verbum, & verbū erat apud Deum, & Deus erat verbum &c. Post cuius declarationem adhuc in extasi existens, audiuit quamdam vocem sibi dicentem: Ego sum purus fons & nobilis: si quis sitit, veniat ad me, quicumque vult venire, & lætitiam sibi dabo, [& discit tres gradus paupertatis ex fonte diuino bibentium.] quæ numquam habebit finem. [Ioan. 5, 1.] Humilitas cum puritate obedientiæ, & amor cum munditia conscientiæ bene sese simul ligant, & constringunt; & in qua anima simul se sociant, talis anima in hoc fonte bibere potest. Paupertas triplici modo potest bene diuidi: si anima vult dirigi, eam sequens ex corde & plane intendens, cito pergit quo vult; & omnem statum a regit, si vadit intentu prono. Prima paupertas est vtilis, licet a vulgo non intellecta; sed est spiritu perfecta, & tota spiritualis: abundat rebus mobilibus, ab ipsa spretis pro vilibus; ad cælum volat sine alis. Animæ sic viuentes possunt bibere de isto fonte; quia Deo sunt coniunctæ, & in via pascunt egentes: sed nolunt, quod videatur, quod faciunt, nec sciatur a vulgo, nec intelligatur. Secunda paupertas mundum dimittit, & ab omnibus se expoliat, & quidquid habet, totum dat, & se obedientiæ submittit: viuit in fide, spe & caritate, & in Dei timoris firmitate, ideo de isto fonte bibit. Tertia paupertas est exquisita semper in Dei amore, nihil curat de timore huius mundi, in quo est sita; quia hæret summo bono, cui se dedit pro dono in tota præsenti vita. In omnem euentum lætatur: viuit tamquam dormiens; in omnibus obediens Iesu, cui sociatur. Anima talis mente pura veniat, & bibat secura, quia talibus fons iste datur. Et quod sibi laboriosum videbatur, a beatifica visione recedere, audiuit quamdam vocem sibi dicentem: Anima, noli amplius loqui, dimitte illum facere, qui omnia facit bene, & potens est satisfacere omnibus animabus ipsum volentibus: ideo noli plures assignare rationes, quas ipse sciuit, antequam tu esses: sed qui promisit tibi suum amorem, ipse potest tibi bene satisfacere. Ergo contenteris bona & prompta voluntate, & sine scrupulo verecundiæ cum ipso te vnias: nam amor iste est adeo magnus, quod te reddet bene contentam. Et hoc fuit anno Domini MCCCCXXXII, de mense Februarij.

[Annotatum]

a Id est, sustinet, vt supra num. 45.

VISIO XXI.

[55] [Videt intra ignem amoris diuini,] Qvodam alio semel, post receptionem sanctissimi Sacramenti Corporis Christi in capella dicta, spiritus famulæ Christi fuit raptus in vnam magnā lucem, corpore eius remanente in extasi. Cum vero reuersa fuit ad sua naturalia, Patri suo spirituali eam per obedientiam interroganti de visione, respondit: Se vidisse illam speciosissimam lucem, super quam vidit maximos splendores, subtus vero lucem erant tenebræ spississimæ. Existens vero in illa luce vidit ignem splendidissimum, super quem erat tabernaculum splendidissimum: desuper vero Saluator noster erat in sua sanctissima humanitate, a cuius essentia tot reuerberabantur splendores, quod humanus oculus in eosdem minime poterat intueri, nisi solum in humanitatis imaginem: ex cuius plagis radij inflammatissimi procedebant, qui radij super animas ibidem existentes mirabiliter refulgebant. Erant autem ibidem animæ quamplures: erat etiam ibidem Regina cælestis tribus redimita coronis, ex qua lux maxima procedebat. Vidit etiam alias animas adhuc in corporibus existentes, intrantes in ignem prædictum & exeuntes. Ille etenim ignis nil aliud denotabat, [sanctarum Virginum choros,] nisi diuinum amorem. Vnde Christi famulæ desideranti scire, quæ vel quales illæ essent animæ ignem ingredientes, declaratum fuit ex diuina voluntate, quod erant viuorum hominum & perseuerantium in diuino amore, quæ quidem veniunt ad se renouandum in illo igne. Cum vero Christi famula sic staret læta in tanta solennitate, accessit ad eam illa ardens in Dei amore Magdalena cum sancta Agnete associata, quæ ei persuadebant, vt se proximiorem faceret illi igni: & ipsam posuerunt in vno loco ad videndum ea, quæ in ipso loco fiebant: in quo existens vidit maximam sanctarum Virginum copiam, quæ omnes resplendentibus coronabantur coronis.

[56] Et tunc Magdalena incepit choream, alijs Virginibus ipsam sequentibus: & quod dictu mirabilius est, intrabant supradictum ignem, & exibant choreando, & insimul cantantes dicebant: Si quis desiderat ad Christum intrare, omnia tam interiora quam exteriora debet se expoliando dimittere, in suo respectu se vilissimum reputet, nec aliquid faciat contra suum apparere: [& docetur omnes animæ facultates Deo tradere,] quæ habet relinquat, & ad ea plus non redeat. Veniat ad negandum se, & quasi iam esset deprȩdata, sic de se verecundetur; & veniat in odium suimet, nec habeat audaciam recte respicere suum Dominum: & tanto se odio habeat, vt a Domino petat vindictam sui, & prouocet diuinam iustitiam super se ad hoc vt bene puniatur. Debet reddere tres dotes, quas altissimus Deus sibi dedit: reddat sibi memoriam cum omnimoda voluntate; nec in suo intellectu velit recordari aliquam rem, nisi Deum: omnia sibi reddat, vt Deus de ea curam gerat. Reddat etiam sibi totalem intellectum cum omnibus eius apparentijs, & in ea ponat ad plenum suum affectum, & nihil de se velit videre, sed ipsi Deo committat totam suam curam. Reddat sibi plenarie voluntatem cum omnibus suis exercitijs & sollicitudinibus, & confisa de Dei bonitate, omnia sibi dimittat: & quoties sentit se ab aliquo laudari, [ac lætari aduersis & iniurus ferendis:] habeat in mente sua maximum supplicium: & sibi bene prouideat, ne in aliquo de suis laudibus acquiescat. Et si quando in aliquam incidet lætitiam mundanam, graui tristitia postmodum affligatur, & recipiat amaritudinem postea vehementem: & si aliqua persona eam habet odio, sibi videatur quasi rosacea aqua, & tota sit submersa in vera & sancta humilitate. Si de ea male dicitur, illa verba maledicta cantus suaues & soni suauissimi sibi appareant, & tota in eis lætetur, & Deo humiliter pro se maledicentibus supplicet: & si forsan lapidetur vel percutiatur in persona, ipsæmet percussiones sibi videantur tamquam rosæ & flores in sua mente consentiente, & Deo regratietur, qui sibi talia fieri permisit. Vadat etiam ad regratiandum illis, qui eam percusserunt, & tantum se vilem & contemptam in sua mente respiciat, acsi nihil posset facere, & in suis consensibus semper se videat annihilatam; seque videat ita paruam, acsi videri non posset, nec discerni, veluti milij granum in profundo maris iactatum. [& in omnibus virtutibus informari.] Sic enim animam in profunda humilitate submersam vera obedientia facit reformari: & si fides adsit, facit eam firmam & esse renouatā. Si in se habeat spem, spes eam reddit ornatam nobilem & extra vilitatem. Talis anima est tota retracta in Deo, & in sua maiestate; & de omnibus, quæ videt, gaudet & lætatur. Venit etiam caritas, quæ totam animam accendit & reddit amore plenam; nihil timet, quia amor ipsam secum confirmauit. Venit etiam prudentia, quæ totam animam custodit, ne aduersarius veniat, vt ipsam animam deprædetur. Talis anima posuit totam suam curam in eum, qui eam potest ordinare. Nulla anima est tantum præparata, nec tantum diuino accensa amore, & a mundanis curis penitus exuta, quod sit omnibus virtutibus sufficienter induta, excepta Virgine Matre; quæ sic iucunda, sic hilaris in sua vita permanebat, vt quidquid ei eueniret, [vt fecit præcipue Dei mater] siue iucundum siue laboriosum, ita se in toto & per totum voluntati conformabat diuinæ, quod ne paruo quidem instanti ab ea quouis modo vellet discedere: quo factum est vt sicuti in terris totis nutibus. Deo erat coniuncta & eius voluntati conformis, ita post hanc vitam super omnes Angelorum choros & super omnes creaturas sit eleuata & exaltata

[57] Et Dei famula, finitis his dictis, mutato statu immobili in statum mobilem, per se cantabat mirabiliter correspondendo verbis & cantilenis per supradictas Virgines dictis; & in actibus & modis Virginum choreantium motibus, correspondebat. Post hæc iterum reuersa in extasim immobilem, vidit Mariam Magdalenam sic cantantem, & dicentem: laudes tibi sint cæli Regina, quæ es virtutibus ornata, & ab Angelo salutata fuisti, Gratia plena: [propterea laudanda ab omnibus.] per tuam humilitatem & diuinam pietatem nos liberasti a ruina. In tuo ventre Virgineo Verbū Dei substinuisti, & tua carne vestisti: vnde exiuit Deus & homo, qui nos a nece saluauit, redemit & liberauit a diræ mortis vinculo. Laus sit tibi infinita, o Domina Angelorum, ornata, redimita, coronata per filiam: Tu lux nostra & gaudium in hac beata vita. Et sancta Catharina sponsa Christi regia cantando dixit: Omnes læti iucundemur de hoc bono quod habemus, Regnum Dei possidemus: cuncti ergo lætemur & perfecte gaudeamus, & Iesu laudes dicamus, & ipsum semper veneremur. Et hoc fuit anno Domini MCCCCXXXII, die XIII Februarij a.

[Annotatum]

a Quæ hic sequi debuisset visio de prima notitia instituendæ congregationis, Confessario per S. Gregorium data sub apum similitudine, 20 die Martij; ea ex Italico accepta refertur ab Anguillaria lib. 4 cap. 2 vbi & ceteræ ad eamdem rem spectantes in Latino contextu ab auctore omissæ, relatæ in Italico.

VISIO XXII

[58] Qvadam alia vice postquam B. Francisca in capella sæpe dicta recepit sanctissimum Corporis Christi Sacramentum, in extasi rapta, more solito, a suo Patre spirituali de visione per obedientiam interrogata respondit: Vidisse a quadam maxima & splendida luce suum spiritum duci in aliam maiorem & splendidiorem, [A S. Ioanne Bapt. ducta corā Christi humanitate,] & ipsum etiam spiritum in vno campo planissimo & spatiosissimo posuisse. Prope campum mons erat magnus & altus: Beatus vero Ioannes Baptista, cui ipsa Christi ancilla nimis afficiebatur eius spiritum prope ipsum montem duxit, ei dicens: Aduerte bene ad mysterium sanctissimæ Crucis cum omnibus pœnis, quas Dei filius dignatus est pro omnibus pati. Et ipsa respiciens vidit Dominum nostrum Iesum Christum eodem modo cum brachijs extensis, pedibus & manibus Cruci clauatis, quomodo in cruce positus fuerat: & ex eius plagis inexcogitabilis splendoris radij procedebant. Et quis propter maximum lucis splendorem, in principio beatificæ visionis, ad plenum sanctissimam Christi humanitatem posset intueri? Tamen sicut Deo placuit, post tam immensæ lucis aliqualem diminutionem, plene videbat & aspiciebat gloriosissimam humanitatem Saluatoris nostri Iesu Christi, cum magna & immensa Crucis compassione. Vidit etiam gloriosissimos spiritus tā angelicos quam humanos, magno gaudio & lætitia coram Domino, [videt singulos ordines Beatorū a singulorū membrorū plagis illustrari.] de sua immensa pietate laudes & gratias immensas referre: intelligentes quod caro & inæstimabili redempti sunt pretio. Vidit etiam gloriosos spiritus tam angelicos quam humanos ab omnibus partibus gloriosissimi Corporis Iesu Christi plagatis, & a singulis eius plagis maximam recipere claritatem. Aliqui vero ex vna tantum parte; alij aute mex alia parte: sed Patriarchæ & Angeli Seraphici ex puncturis spinarum coronæ Christi irradiabantur. Ex quo Christi ancillæ desideranti horum scire occasionem, gloriosissimus Baptista dixit: quod talem obtinent gloriam propter suam fortitudinem & caritatis ardorem. Nec non vidit gloriosissimos Apostolos a manuum & pedum plagis maximum recipere splendorem, & a prædicto Ioanne Baptista ei declaratum est, quod istud erat propter eorum intellectum & sapientiam: quia propter Dei donum adhæserunt veræ sapientiæ, qui Christus est. Prophetæ vero & quatuor Euangelistæ cum quatuor principalibus Doctoribus a lateris vulnere irradiati erant, & hoc propter inconcussam, & incontaminatam sacrosanctæ Catholicæ fidei vnitatem. Christi vero Martyres, & Confessores, & Deo sacratæ Virgines, Angelorumque septem chori a plagis pretiosissimi corporis Iesu Christi alijs partibus inflictis irradiabantur. Sed infimi chori Angelorum & spiritus alij beatis plagis tibiarum eiusdem Saluatoris illustrabantur.

[59] Visa autem per Christi ancillam tali visione sanctissimæ passionis, & declarata qualibet particula a Ioanne Baptista ipsi Dei famulæ; [& iubetur eum amare,] quædam lux splendidissima cooperuit Christi humanitatem: propter cuius claritatem ipsa non poterat eam amplius intueri: Cui gloriosus Baptista sic dixit: Ama & dilige tuum Dominum, & dilige eum cum pœnis. Ama Dominum Deum tuum, & dilige eum cum timore. Ama & time eum cum delectatione, dilige eum cum affectione. Ama & dilige illum amorem, quo te perfecte dilexit. Ama illud Verbum diuinum, quod pro te venit in mundo pati pœnas & labores. Voluit prius facere & postmodum docere viam, per quam deberes incedere: & ille, qui tamquam Deus suo nutu omnia potuit facere, viam tibi mediam, non arduam ostendit, vt te non posses excusare propter impotentiam & debilitatem, quin ipsum posses amare: & propter tuam salutem omnia sic ordinauit & fecit, quod intelligeres, & sibi non esses ingrata. Est ille verus amor Christi, qui tantum te dilexit, [qui patiendo nos saluauit.] & labore & opere se tibi manifestum fecit. Voluit iniuriari, & a Iudæis lapidari, & vltimo se in cibum Apostolis & nobis dedit in nostrum confortamen. Se ipsum expoliauit, crudelem ferens passionem, per cuius sanguinis sparsionem potuissent mille mundi saluari. Sed tu considera & mente retine, quod animabus, quæ propter eorum duritiam tantum beneficium repudiant exquisitissima & æterna supplicia præparantur in inferno: ergo toto mentis affectu & cordis purirate amemus istum amorem, qui prius nos dilexit & inæstimabili pretio ab æterna morte nos redemit. Quibus verbis dictis gloriosus Baptista adiecit cantans, & cum alijs Prophetis incedens, sic inquiens: Nos, qui omnia hæc perfecimus, & diuinum amorem perfecte secuti sumus, nulla mundi blanditia decepit: quos ipse verus amor reseruauit & in hac gloria exaltauit, sumus semper in sui amoris contemplatione, semper læti & iucundi in hac beatifica visione. Et Dauid cantando sic respondit: Amor iste, quem tota mente dileximus ad tam altissimum honorem nos prouexit, & ad sui veram cogitationem cognitionemque nos induxit: & facit nos in se ipso speculo continue speculari, [quod] pœnis & laboribus ab eo passis sumus in tanta gloria glorificati cum spiritibus beatis. Et hoc fuit anno & mense prædictis, eiusdem mensis die primo & vigesimo.

VISIO XXIII

[60] Veniens B. Francisca, vt sui moris erat, ad receptionem sanctissimi Sacramenti in dicta capella, dum Missa celebraretur, fuit rapta in extasim immobilem. Finita vero missa, Pater suus spiritualis, qui celebrauerat, sanctissimum Sacramentum Corporis Christi ei ministrauit. Postquam autem ad sua naturalia descendit, patri suo spirituali eam per obedientiam interroganti de visione respondit, quod eius spiritus fuerat raptus ab vna luce clarissima, & ab illa ductus in aliam maiorem lucem: [Corā Christi humanitate videt Sanctorum choros:] & Christi Apostolus Paulus eum duxit in locum, a quo perspicacius videret mysterium sanctissimæ Incarnationis: viditque Verbum humanatum quantum sibi possibile erat inspicere: nam erat tam immensa claritas tamque perlucida, vt eius visus non posset plene & membratim ipsam humanitatem respicere. Respiciebat porro Verbum incarnatum ad modum vnius staturæ humanæ. Vidit etiam gloriosissimam Verbi incarnati matrem, Apostolos & Patriarchas, & Angelorum choros, & eorum quoslibet in ordine suo permanentes, & omnes erant inflammati & irradiati a radijs maximi splendoris procedentis ex illa claritate immensa, quæ circumdabat Dei & Virginis filium.

[61] Tunc vidit Virtutes, quæ sequuntur, sigillatim laudantes & Deo immensas gratias referentes propter salutiferam eius Verbi incarnationem: [& audit Virtutes sigillatim gratias agere pro beneficio Incarnationis:] & primo Misericordia sic incepit: Tibi vero & summo Deo gratias, & laudes immensas reddo, qui me sic exaudisti, & in mundo descendisti: te ipsum humiliando humanam carnem assumpsisti. Deinde Pietas sic incepit: Fili Dei, Verbū diuinum, tibi gratias & laudes inexhaustas reddo, quod dictum meum expectasti; & tuum sanctum caput inclinasti ad meum consilium: humanum genus voluisti suscitare & ad cælum eleuare, quod primi parentis scelere perierat. Caritas deinde sic exorsa est: Gratias immortales, tibi habeo, Deus potentissime, quem amor tantum restrinxit, quod cælum aperire fecit, & te velocem fecit ire, & Deo Patri obedire: dedisti perseuerantiam Martyribus, vt cælum impleres eorum sedibus. Post ipsam Iustitia sic orabat: Gratias & laudes tibi reddo, Rex iustissime & potentissime, qui in mea puritate conseruasti me: effecta sum astuta, prouida etiam iuxta quod omnia in tua prudentia reposita sunt: iudicaturus es animas, quia bene & vere cognoscis ipsas. Post Iustitiam Pax eius consors sic inquiens, perorabat: Immensas tibi laudes, Iesu dulcissime, & infinitas reddo, qui me tantum amasti, & tuis Apostolis sæpe nominasti: tui modi & actus mihi multum placuerunt, & tecum, quocumque ires, me semper duxerunt. Concordia vero suprapositas virtutes sequens huiusmodi incipiebat: Amor dulcis & perfectissime, tibi laudes ex corde refero: tu enim secutus es amorem te ducentem, qui te feliciter fecit obedientem, & ad ipsum amorem sequendum feruentem: animas, quæ perierant, voluisti redimere: fecisti eas beatas tuoque amore illustratas: nobis dedisti societatem, quæ ante solæ habitabamus, vt sedes plenas redderes, quæ vacuæ ante erant: [dedisti te] pro ipsis in pretium persoluendum, quod non est vilipendendum. [quod idem Sancti omnes faciunt.] Isti fuerunt Sancti, qui adeo fuerunt intenti, vt se darent Deo omnipotenti.

[62] Perfectis vero his verbis Virtutum, omnes aliȩ Virtutes, & omnis cælestis curia magno cum iubilo respondebant magnificando, laudando, benedicendo Deum altissimum. Apostoli vero per se exultantes & læti ad prȩdictas Virtutes dicebant. Cuncti gratias Deo damus, qui nos omnes concordes sic ordinauit & perfecit, & nobis dedit potestatem, vt in suo consilio persisteremus, Patrem & Filium laudaremus; & nos ipsum regratiamus, vt semper cum eo lætemur. Patriarchæ vero Apostolos sequentes sic cantabant: Potentissimo creatori gratias & laudes reddimus infinitas, quia nos ligauimus & astrinximus firmis promissionibus, quibus nobis per se met ipsum iurauit se venturum, & nos a tenebris liberaturum. O magna profunditas feruentissimi amoris, qui Dei filium humanauit, & nos a tenebris liberauit, & iunxit Angelorum choris. Gloriosissimi vero cælestis curiæ spiritus omnes, suo ordine cantantes Deū laudabant & benedicebant.

[63] Dixit etiam ista Dei ancilla, quod in illa beatifica visione vidit Angelum Gabrielem in humana forma Virginem salutantem; cuius primo aspectu gloriosissima Virgo admodum se turbauit (vt Euangelica testatur historia) permissione diuina: & hoc potius ad nostram doctrinam, vt semper simus firmi in sancto Dei timore, & propter nostram vitam, quantumcumque bonis operibus intentam, [Virtutes, ob quas Mater Dei facta est Maria, intelligit;] in nullam incidamus securitatem. Erat autem cælestis Regina, cum angelicam suscepit salutationem, pluribus associata virtutibus, scilicet humilitate profundissima, prudentia perfectissima, fide firmissima, & puritate nitidissima atque liberalitate maxima: quia totam se ipsam dedit, & voluntati commisit diuinæ. Inerat etiam sibi animositas cum amore & obedientia vera, & spes indubia cum omnibus alijs virtutibus insimul iuncta, quas omnes virtutes pax tranquilla in sui societate sequebatur. Et illico illa beatissima Virgo diuinam voluntatem sentiens, totam se dedit & dimisit diuinæ dispositioni, inquiens: Ecce ancilla &c. Hanc beatificam visionem videns B. Francisca, non modice admirabatur de tanta virtutum copia ab illa gloriosissima Virgine habita & possessa: propter quas virtutes digna inuenta est, vt Vnigenitus Dei filius in suo virgineo vtero carnem susciperet humanam: & admirando cogitabat, quod nulla anima capax esse posset tantarum & talium virtutum & gratiarum. [& imitari eas docetur.] Propter quod cælorum Regina suæ ancillæ satisfacere volens, & eius desiderijs fauens, sic dixit: Quamuis nulla anima talium tantarumque virtutum sit capax, nihilo minus iuxta suorum meritorum conditionem virtutes potest habere: & quando animæ excitantur, & quantum possunt operantur cum pura & recta intentione; quamprimum a mundanis curis separantur, & diuino sponso mente pura coniunguntur, ipse diuinus Sponsus, cum eis facta vnione, se per amorem ligat, sicut earum est finalis perseuerantia: & quemadmodum ipsæ animæ se sibi præbent in parte vel in totum & vlterius, secundum quod ipsum sponsum amant; sic sibi gratiæ a sponso largiuntur.

VISIO XXIV.

[64] Alio tempore post receptionem sanctissimi Sacramenti Corporis Christi in dicta capella, Dei famula fuit rapta in extasim, & quando in suum sensum naturalem reducta est, Patri suo spirituali, eam per obedientiam interroganti de visione, respondit: quod eius spiritus fuit ductus in cælum empyreum in parte infima Seraphici chori, [Ad Seraphicū chorum euecta.] in qua immensus & suauissimus calor radiabat, qui inflammabat omnes Angelicos spiritus, in ipso choro & inferius existentes, & huius Christi ancillæ spiritus etiam inflammabatur. Ipsi vero videnti illum diuinitatis thronum vnus ex Seraphicis spiritibus dixit: Hæc summa Deitas est, cuius splendor & caritas omnes nos facit inflammari, & de eius amore iucundari. Anima benedicta fac, vt in bono perseueres: quia amor te expectat, & vult quod a te discedas. Habeas cor mundum & manus innocentes, intentionem rectam ad bonum & ad Deum omnipotentem. Ascende superius ad montem, [intelligit amoris diuini ardorē & efficaciā.] & sta in contemplatione semper in diuino amore, qui te faciat inflammari, & in se ipsum transformari in suo diuino ardore. Transformata est anima, quæ est amori vnita; & ascendit super cælum, & est ex se posita & ducta ad chorum Seraphicum in quo sentit talem calorem & tam suauem ardorem, qui eam reddit transformatam. In alta diuinitate est tota transformata: in eius amore inebriata ardet, sed non vritur; & nescit quid faciat, sed diuina caritas necesse est vt eam sustineat. Est ita profunda abyssus, quod non posset calculari; spiritus in eam missus non potest quietari, nec contentatur reuerti ad seculum tenebrosum & spinis obsitum & totum caliginosum: sed illa pulchra caritas remedium sibi dat, ipsam ponit in terminis, in quibus se bene potest iuuare. Et hoc fuit anno Domini MCCCCXXXII mensis Martij die vltima.

VISIO XXV.

[65] Alia vice post receptionem sanctissimi Sacramenti ab ista Beata in dicta capella fuit in extasim per aliquod spatium ducta, & reuersa in suis naturalibus, interrogata a suo Patri spirituali de visione, respondit: qualiter suus spiritus fuit ductus in vnam lucidissimam lucem, in qua vidit Regem cælestem in vno throno speciosissimo & subtus illum thronum erat inflammatissimus ignis; & fuit certificata, [Ducta ad ignem diuini amoris,] quod ille ignis erat diuinus amor, & audiuit ex illo igne vocem procedentem, & sibi dicentem: Anima benedicta, esto in te bene remissa; habe cor præparatum ad illa superna bona, quæ tibi sunt ostensa: fac memoriam tuam memorem in tuo intellectu, & sic ordina mentem, vt efficiaris perfecta: nam veniet sponsus, & si sic te inuenerit, eris ab eo electa. Amor ipsius est medius, vt te reddat quietam vnias te cum ipso, & faciet te transformari in illis æternis & supremis bonis, in quibus sibi placet: & ab eo sic dotata, de dote tibi data sis firma, nec dubites, quia copiosus est in gratijs faciendis, quando & quibus sibi placet. Ergo exulta in amore, & fac secum te vniri in magna abysso amoris ardorisque, quæ te reddet intelligentem ad cognoscendum sponsum tuum dulcissimum, qui fortitudinem tibi dabit, & suis gratijs intus adornabit, & extra videri nequibit. Ab extra nequit videri, [iubetur ei se perfectē vnire.] sed intus bene sentitur & suus splendor videtur, & tuam confortat mentem, & te inflammat per amorem: aliud ab eo non recipis, ab eo per gratiam vestiris, & es optime ornata. Ideo sta attenta quando ab eo eris vocata; habe mentem quietam ad suum velle contentam: ne illis rebus te immisceas ad te nihilo pertinentibus; sed esto bene attenta intus in tuis sensibus. Et hoc fuit anno prædicto de mense Aprili die eius tertio.

VISIO XXVI

[66] Qvodam alio tempore, cum intrasset B. Francisca prædictam capellam, vt ex præcepto Patris spiritualis reciperet sanctissimam Communionem, dum Missa celebraretur, fuit rapta in extasim, & Missa finita adhuc in extasi existens, recepit corpus Dominicum magna cum reuerentia, ostendens modos & signa magnæ admirationis: sed postquam ad sua deuenit naturalia Patri spirituali eam per obedientiam interroganti de visione, respondit: quod quædam clarissima lux suum spiritum duxit in locum altum, a quo loco gloriosus Ioannes Baptista suum spiritum in altiorem locum duxit, sic inquiens: [A S. Io. Bapt. ducta ad thronū humanitatis Christi,] Sta hic & videbis modos & actus hic fiendos. Vidit itaque thronum magnum & splendidum, in quo erat Saluatoris nostri sanctissima humanitas, insimul cum maiestate diuina, a qua tot & tam splendidi procedebant splendoris radij, vt nil aliud prospicere poterat præ intensione tantæ claritatis, nisi quamdam humanam effigiem. Vidit etiam cælestem Reginam, Dei filij Matrem coronatā, magna cum reuerentia ibi existentem, & Apostolos in suis sedentes sedibus, Patriarchas & Prophetas & Martyres, & cum Virginibus Confessores, ceterosq; Angelicos