Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SS. REVERIANO EPISCOPO, PAULO PRESBYTERO, ET X SOCIIS, MARTYRIBUS AUGUSTODUNI IN GALLIA.


ANNO CCLXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus in Breviariis & Fastis, tempusque Martyrii.

Reverianus Ep., Martyr, Augustoduni in Gallia (S.)
Paulus Presb., Martyr, Augustoduni in Gallia (S.)
Socii decem, Martyres, Augustoduni in Gallia (SS.)

G. H.

[1] Augustodunum, antiquißima Æduorum urbs, in Gallia & hodierno Burgundiæ Ducatu, celebrat hoc die per suum territorium varios, in odium fidei Christianæ jussu Aureliani Imperatoris occisos; [Tempus martyrii.] quando is apud Catalaunos Tetricum tyrannum devicit, atque in deditionem accepit, & iter per Æduos instituit, anno Æræ vulgaris CCLXXIV. Eo tempore Martyres hi, Roma in Gallias profecti, certamen gloriosum perfecisse referuntur in Actis, diu post inventionem corporum scriptis, quæ ex veteri codice Ms. collecta nobis transmisit Petrus Franciscus Chiffletius. [Acta Ms.] In eo Codice semper quidem legebatur Regianus, sed ejus loco restitutum er at recentiori manu Reverianus: quod nomen cum ipso & aliis antiquis Auctoribus detinemus: Gallice S. Riran dicitur.

[2] Porro Usuardus, in omnibus codicibus manu exaratis & typo cusis, [Memoria in Fastis,] ista habet ad hasce Kalendas Iunii: Augustoduni SS. Reveriani Episcopi, & Pauli Presbyteri, cum aliis decem, qui sub Aureliano Principe martyrio coronati sunt. Usuardum describunt Bellinus (qui Reverentianum appellat) Grevenus, Maurolycus, Felicius, Molanus, Galesinius, aliique, cum hodierno Martyrologio Romano. Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 13 ista scribit: Reverianus Episcopus, & Paulus Diaconus, cum aliis decem Martyribus, apud civitatem Augustodunum passi sunt. Qui omnes pro confessione nominis Christi, sub Aureliano Principe, coronam passionis a Domino perceperunt, Kalendis Junii, ut dicit Ado ex Hieronymi Martyrologio. Hæc ibi. Verum in genuinis Martyrologiis Adonis & Hieronymi ista non reperiuntur; sed in aliquibus Mss. contextui Adonis additi illi sunt, & Episcopus Rivianus scribitur. Saussajus in Martyrologio Gallicano, primo loco eos celebrat his verbis: Augustoduni Æduorum natalis Sanctorum Martyrum, Reveriani Episcopi, Pauli Presbyteri, & aliorum decem, qui pro Christo (quem unice & ardenter coluerunt) glorificando depugnantes, sub Aureliano Principe, superatis fortiter suppliciis, insigni martyrio coronati sunt. Hæc Saussajus, qui non videtur Acta habuisse.

[3] In Breviario, ad ritum diœcesis Æduensis, auctoritate Iacobi Haralti Episcopi, [& Breviario Æduensi.] sub annum MDXXXIV excuso, memoria S. Reveriani una cum S. Nicomede ad hasce Kalendas Iunias recolitur, hac præscripta Oratione: Deus qui nos beatorum Martyrum tuorum, Nicomedis & Reveriani, meritis & intercessione lætificas; concede propitius, ut qui eorum beneficia poscimus, dono tuæ gratiæ consequamur. Hæc ibi. Dedicatio natalis S. Nicomedis Presbyteri & Martyris Romæ, indicatur ab Usuardo, Adone, & aliis. Verum ejus solennitas in Breviario, etiam Romano, celebratur XV Septembris. De supra relato accessu Aureliani in Gallias agunt Vopiscus cap. 32, Eutropius lib. 9 & alii. Est etiam S. Symphorianus martyrio coronatus Augustoduni sub eodem Aureliano; sed eo ibidem non præsente, & quantum colligimus anno præcedente CCLXXIII, atque XXII Augusti: ad quem diem ista exactius discutienda.

ACTA
Ex veteri Ms. a P. F. Chiffletio communicata.

Reverianus Ep., Martyr, Augustoduni in Gallia (S.)
Paulus Presb., Martyr, Augustoduni in Gallia (S.)
Socii decem, Martyres, Augustoduni in Gallia (SS.)

BHL Number: 7200

EX MS.

[1] [Post fidem Christi ubique divulgari cœptam,] Postquam Dominus & Salvator noster Jesus Christus, devicto mortis imperio, glorificata humanitatis substantia, ascendit in cælos; per totum orbem, cum sancta Ecclesia Catholica, per beatos Apostolos, ita Euangelium Christi coruscavit, ut etiam terminos universæ terræ transcenderet. Tunc antiquissimus anguis, cernens fortitudinem suam evulsam, regnumque suum diruptum; invidiæ facibus inardescens, contra Christi milites, per truculentissimos Principes, sævissima excitavit certamina. Quantum vero diverso genere tormentorum diversisque adinventionibus contra eos nitebatur, tantum per Spiritum sanctum corroborati, usque ad palmam victoriæ in agone certabant: ita ut omnis Ecclesia, velut ex geminis pulcherrimis, sanctorum Martyrum virtutibus adornata, in fide Catholica magis magisque floreret in mundo.

[2] Igitur eodem tempore, cum impiissimus Aurelianus, ab Orientali a parte egressus, Ecclesias Dei vastando, in Galliarum usque venisset partes; B. Reverianus b Episcopus cum sociis suis, ordine scilicet Episcopali, pro fide Christi dimicare cupiens, [S. Reverianuscum Sociis Roma in Gallias profectus,] ab urbe Roma egressus, pervenit ad locum, quo morabatur Aurelianus; intra Augustodunense territorium ingressus. Mox verbum Christi, ut solitus erat, omnibus annuntiare cœpit. Audiens hoc Aurelianus Rex, ante præsentiam suam eum cum sociis suis præcepit adduci. Qui cum adducti essent, multa dona ac munera eis pollicitus est, ob hoc ut quoscumque potuissent, transferrent ad idolorum culturam, maxime tamen quos ipsi docuerant. A facie Regis B. Reverianus cum Paulo egressus, gratiam Christi omnibus plus prædicare, [sistitur Aureliano,] ac sedulo ministerio accepto insistere cœperunt. Cernens frustrari voluntatem suam Aurelianus, & quod nec muneribus nec argumentis verborum eos avertere a fide Christi posset, vocans eos dixit: Antiquæ legis edicta observate, quæ jubent a nullo contemni sacrificia Deorum: quod si offerre nolueritis, diversis vos pœnis interimi præcipiam: & non eripiet vos de manibus meis ullo modo auxilium vestri Christi.

[3] Reverianus Episcopus, timore nudus, fidei fervore vestitus, respondit: Dominus noster Jesus Christus, filius Dei vivi, ipse est qui fecit cælum & terram, & omnia quæ in eis sunt: ipse solus Deus immortalis, quem confitentur Angeli & omnes virtutes cælestes, eripere nos potest de pœnis tuis. Nos tamen sacrilega & vana idolorum cultura, deos ligneos lapideosque, quibus adorando similis effectus es, qui nec vocem habent, & sensu per omnia carent, non adorabimus: sed tota mente & voce confitebimur Christum, redemptorem humani generis, qui venturus est judicare vivos ac mortuos, & destruet aërias potestates, quarum tu vas & servus esse videris. Tunc impiissimus Aurelianus, verba illius ferre non valens, [& flagellatus capite plectitur, cum S. Paulo & aliis,] jussit eos a præsentia sua omnes amoveri, & a lictoribus flagellis torqueri, & diversis tormentis affligi, postmodum capita singulis amputari. Qui omnes, Christum Dominum clara voce confitentes, sponte colla lictoribus submittentes, decollati sunt: Primus Reverianus Episcopus, & inde Paulus Presbyter, cum suis sociis numero decem, cum gaudio regna cælestia intraverunt. Putabantur linguæ c eorum Deum prædicare precisis jam capitibus.

[4] Sancti igitur Martyres, cum ab iniquissimo Aureliano fuissent interfecti, [Corpora per piam matronam sepulta,] seipsos ostendere multis virtutibus, per auxilium Christi Domini, cœperunt. Cum id Regi nuntiatum esset, præcepit militibus suis dicens: Viros stultos, quos propter Deorum culturam nostra sententia jussit puniri, projicite in vasta solitudine, ut eorum corpora a bestiis devorentur, & humanæ consuetudinis careant sepultura. Erat tunc matrona in eodem loco, nomine d Maxima, amore Christi accensa, quæ locum curavit inspicere, ubi sancti Martyres projecti fuissent. Ministris autem abscedentibus, venit ipsa cum servis suis, & omni cum honore corpora sanctorum Martyrum sepelivit, & ibi diutius absque notitia hominum latuerunt.

[5] [& splendore nocturno indicata,] Sed omnipotens Deus noluit ut manerent incogniti, sed in consolatione fidelium pro illo certantium manifestare præcepit thesaurum occultum. Septem namque Monachi, de urbe Roma egressi, in eumdem pervenerunt locum, quo corpora Sanctorum requiescebant, secum vero deferebant Reliquias sanctorum Apostolorum Petri & Pauli. Cum inibi ad hospitium declinassent, fatigati ex itinere, media nocte audierunt quasi sonitum Angelorum multorum, sublime Deum laudantium. Exurgentes vero, apparuit illis claritas magna, cum magno splendore. Illi autem stupefacti de tam immensa claritate, [oratorio honorantur;] secum cogitare, quidnam agerent, cœperunt. Timore concussi nimio, fugere per eremum decreverunt. In media itaque via steterunt duo splendidissimi viri devoluti, ut nullatenus viam quam destinaverant in itinere arripere possent. Agnoscentes vero quod prædicta pignora Sanctorum exinde ferre non valerent, ea in eodem loco reliquerunt; & oratorium e ab Aboleno Presbytero desuper fuit ædificatum.

[6] Sed quia ad notitiam ipsius, S. Reveriani præsidia non pervenerunt, juxta ipsum oratorium pretiosa corpora latebant. Cumque inibi attentius excubarent, [reperiuntur integra,] pietas Dei non sinebat diutius terra pretiosa corpora occultari: quia in claritate Altissimi splendidiores sole fulgebant. Aperta est vero terra per imperium Christi, & apparuerunt Sanctorum corpora pretiosa, absque ulla diminutione membrorum: quia non potuit bestia nec vermis quidquam ex illis contaminare, quos protectio Altissimi circumdabat. Tum vero desuper per misericordiam Dei ecclesia fuit ædificata. Ab eo die quo pretiosum B. Reveriani apparuit Corpus, qui omnia creavit ex nihilo, liquorem olei in eodem loco ita jugiter perstillare fecit, [oleum stillant,] ut numquam aliunde ibidem ab hominibus fuisset oleum illatum. Quicumque vero ægrotantium fideliter exinde detulerint, statim pristinam recipiunt sanitatem.

[7] Illud quoque non silebo, quod cunctorum oculis auribusque perpatuit. Post prædictam revelationem, [miraculis clarescunt.] cujus supra fecimus mentionem, omnibus diebus omnibusque temporibus, per intercessionem pretiosorum Martyrum, cæci illuminantur, paralytici gressum recipiunt, surdi auditum, muti eloquium, dæmones de obsessis corporibus ejiciuntur. Tantas virtutes tantaque miracula explicare non valebo, quantum in eodem loco sedule Domino largiente conferuntur. Det mihi pius Dominus veniam, quia multa præterii, qui vix pauca conscripsi. Passi sunt autem sancti Martyres die Kalendarum Juniarum f, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D.P.

a Nempe a parte Italiæ; quæ, respectu Galliæ, Orientalis censetur; & ubi Aurelianus, anno 272, urbem Romanam muris cinxerat; edictaque renovarat.

b At cujus Sedis? Mirarer ego, si non fuerit ordinatus a S. Felice Papa I, pro ipsamet Æduensi Ecclesia: hæc enim, jam inde a tempore S. Polycarpi, per ejus discipulos Andochium ac Thyrsum, fidei lumine fuit illustrata; cujus interim Episcopi omnes nos latent, usque ad S. Amatorem, quem ordinatum anno 388 ostendit Henschenius, ad ejus Acta 1 Maii. Interim nulli hactenus in mentem venit S. Reverianum Augustodunensibus Episcopis annumerare.

c Utinam vetustiori ac certiori testimonio constet, id non figurate hic dici.

d Hujus Maximæ nulla alibi notitia; fortaßis & nomen gratis inventum fuit, ut alias sæpe factum in martyriis, plura post secula primum scriptis.

e Roma Augustodunum venientibus; ad ultimam totius itineris leucam, occurrit vicus S. Petri dictus; fortaßis occasione hujus oratorii, ubi olim silvula esse potuit, quæ hic pro vasta solitudine accipitur; Abolenus vero iste oratorii conditor, quando vixerit, optarem inveniri posse: sic enim de horum Actorum ætate posset aliqua fieri conjectura. Eam interim non valde magnam ausim concipere; discere autem velim, an vel in jam dicta S. Petri suburbana parochia, vel alibi adhuc supersit corpus aut memoria aliqua S. Reveriani & Sociorum.

f Ms. Florarium: Sub Valeriano Principe coronati sunt anno salutis 266, persecutionis vero anno 8: quæ nec inter se, neque cum Actis, cohærent.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Reverianus von Autun

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Reverianus von Autun

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.