Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung November III           Band November III           Anhang November III

6. November


NOVEMBRIS DIES SEXTUS

SANCTI QUI VIII IDUS NOVEMBRES COLUNTUR

S. Felix martyr Tonizae in Africa.
S. Euflamus in Britannia Minore.
S. Honora in Britannia Minore.
S. Gestinus in Britannia Minore.
S. Leonardus confessor Nobiliacensis.
S. Lupantius confessor in agro Cainonensi.
S. Felix presbyter, eremita in castro Bilibio in Hispania.
S. Iltutus abbas in Wallia.
S. Felix monachus Fundis in Latio.
S. Aidus princeps Oirgiellae in Hibernia.
S. Severus episcopus et martyr Barcinone.
SS. martyres decem Hierosolymis.
S. Protasius dictus episcopus Aventicensis seu Lausannensis.
S. Cronanus abbas Benchorensis.
S. Winnocus abbas vel prior Wormholtanus.
S. Aemilianus episcopus Faventiae cultus.
S. Demetrianus episcopus Chytraeus.
S. Stephanus episcopus Aptensis.
S. Theobaldus canonicus Doratensis.

PRAETERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI

S. Adalberti Pragensis episcopi et martyris translationem quandam hodie saltem inde ab initio saeculi XIII festo sollemni recolit ecclesia Strigoniensis [Vid. I. Dankó, Vetus hymnarium ecclesiasticum Hungariae (Budapestini, 1893), p. 253 – 60, praesertim, p. 259 – 60; ibid., p. 458. Cf. etiam Catal. Lat. Paris., t. III, p. 715, ubi sanctus perperam dictus est episcopus Leodiensis.] , quae Adalbertum praecipuum patronum veneratur.
Adrianus, Iulius et Eusebius, si hieronymianos codices obiter legas, Nicomediae simul VIII idus novembres mortem oppetiere. Verum totum laterculum ex foeda nominum perturbatione ortum esse certum est. Eusebius enim Nicomediensis a die VI idus novembres perperam huc translatus est; Iulius, qui et Iulia et Dulia, cum aliis non paucis, de quibus mox, pridie idus apriles proprium locum habet; Adrianum vero — si tamen homo est, nam in codice optimo Epternacensi Adriani loco Adriopoli legitur — huc attractum esse a Nicomediensi Eusebio satis probabile inde efficitur [Anal. Boll., t. XXVI, p. 97.] quod cum Attico in eodem laterculo coniungitur, inter socios autem S. Adriani martyris Nicomediensis Atticus quidam a Graecis die augusti 26 recensetur [Synax. Eccl. CP., p. 923.] . Miror tamen Adrianum et Atticum propriam commemorationem in hieronymianis non esse sortitos.
S. Agrippani Podiensis seu Aniciensis episcopi translationem iussit anno 1522 Antonius Aniciensis episcopus in posterum hodie celebrari [Cf. Act. SS., ad d. 1 febr., t. I, p. 206; de Anicio actum est ibid., p. 204 – 6.] . Verum officium translationis illius, quod in Officiis propriis dioecesis Aniciensis a. 1624 editis late descriptum est, in Breviario Aniciensi a. 1784 iam non comparet.
S. Almarus seu Agmarus episcopus Silvanectensis in martyrologio ecclesiae Sancti Reguli Silvanectensis, in qua corpus ipsius requiescebat, ad hunc diem olim annuntiabatur [Cf. Gallia christiana, t. X (1751), col. 1383.] . De illo agemus ad diem sequentem, qui ipsi potius sacer est.
S. Andream Fundanae civitatis episcopum hodie commemorat Ferrarius tum in Martyrologio universali, tum in Hagiologio italico. Is est de quo Gregorius Magnus Dial. lib. III, cap. 7; quem miror ob levissimam rationem a Cappelletti [Le chiese d'Italia, t. XXI (1870), p. 546.] et a Gamsio e serie episcoporum Fundanorum esse exturbatum. Ceterum alicuius cultus ecclesiastici, qui ipsi exhibitus fuerit, nullum indicium repperimus.
S. Appianus, monachus in monasterio Papiensi ad Caelum aureum, hodie in paucis quibusdam martyrologiis recensetur et apud Castellanum etiam, qui illum Apuanum nominat. De eo actum est ad d. 4 martii, t. I, p. 320 – 26; cfr. ad d. 29 oct., t. XII, p. 815 – 16.
Atticus in Phrygia passus legitur in hieronymianis codicibus, et cum eo Ianuarius, Baricus, Mammarius, Verecinus ((al. Vevericinus) et Veneria. Rerum et nominum plena confusio est, neque ulla ratio suppetit discernendi rectene an secus legantur singula vocabula, quinam sint martyres uno sub duce coniungendi, quinam alio amandandi. Neque de loco ubi passi sint constat. Certe Baricus phrygius non est, neque ceteros phrygios esse eo magis veri simile est, quod plerique ex alio, ab hodierno multum dissito laterculo, nescio quo pacto advecti videantur. Pleraque enim nomina quae VIII idus novembres legimus, pridie idus apriles etiam reperire est, nonnulla etiam pridie kalendas novembres et etiam alibi, et praecipuam eorum partem Africae magis quam Phrygiae tribuendam esse probabile est. Atticum solum martyrem phrygium nuntiant nonnulli martyrologi, ut Usuardus eiusque sequaces, quorum testimonium nullius est ponderis, cum ex iisdem hieronymianis codicibus fluxerit, unumque ex multis nominibus pro arbitrio selectum fuerit. Atticum Adriani martyris Nicomediensis socium esse coniectura non levis est, ut supra diximus. Ut tamen nihil omittamus quod in re adeo obscura aliquid lucis afferre possit, addendum est Atticum quendam eodem die quo Diodorus martyr phrygius colitur in hieronymianis occurrere, videlicet VII idus octobres.
Balsamus infra inter S. Donati socios requiratur.
Baricus, cuius nomen punicum, Africae procul dubio deputandus est. Cum tamen ex iis videatur qui pridie idus apriles iam nuntiantur, de die eius natali minime constat.
Beatricis, monialis Cisterciensis, quae in monasterio B. M. V. de Oliva propre Marimontium Hannoniae supremum diem obiit, miram historiam et stupendam paenitentiam certatim referunt hodie Bucelinus (Menologium Benedictinum), Henriquez (Menologium Cisterciense) et Saussaius (Martyrologium Gallicanum). Horum autem dicta a Caesarii Heisterbacensis narratione liquido derivant. Qui, ut est credulus, puerilem admodum de Beatricis lapsu et conversione, de singulari B. M. V. erga ipsam patrocinio legendam effutivit [Dialogus miraculorum, dist. VII, cap. 35 (ed. Strange, t. II, p. 42 – 43).] ; at ne minimum quidem vel popularis cultus vestigium indicat. Addit quidem Bucelinus devotum femineum sexum ad locum, ubi eius sepulcrum exstitit (nam coenobium templumque incendio periere), catervatim affluere; sed quandonam inchoaverit veneratio illa vulgaris, num perduraverit et qua ratione sese manifestaverit, prorsus tacet. Itaque et nos ipsius silentium imitabimur.
S. Casti episcopi et martyris memoriam Beneventi hodie celebrari habemus ex codice Vaticano 5949, quod est martyrologium ad usum Sanctae Sophiae Beneventanae [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 656.] . In aliis codicibus ad sequentem diem reicitur et merito, si audias Ferrarium [Catalogus sanctorum Italiae, p. 698.] , quem sequendum putamus.
B. Christinam, virginem tertii ordinis S. Dominici, oriundam ex Stommeln, vico prope Coloniam Agrippinam sito, pleraque martyrologia silentio praetermittunt. Eius autem mentionem faciunt Grevenus in sua editione Usuardi, Canisius et Castellanus hoc die, quo obiit. Sed acta illius iam pridem abunde exposita sunt die 22 iunii, quo sacra eius ossa a loco Nideggen Iuliacum sollemniter translata sunt [Act. SS., Iun. t. IV, p. 274 – 434.] . Quod si cui consulendi sint ipsi primigenii Actorum textus, satius erit adhibere editionem quam de his ad severissimam normam condidit Iohannes Paulson [Jülicher-handskriften till Petrus de Dacia, Göteborg, 1894; Petri de Dacia Vita Christinae Stumbelensis, fasc. II secundum de Vita Christinae librum continens, Gotoburgi, 1896; In tertiam partem libri Iuliacensis annotationes, Göteborg, 1896. Cf. Anal. Boll., t. XVI, p. 532 – 34.] ; neque neglegere fas erit emendationes et notitias bene multas rerum, locorum et personarum tum a Quetif et Echard [Scriptores Ordinis Praedicatorum, t. I, p. 408 – 12, ubi traditum est breviarium vitae Petri de Dacia, qui castissima cum B. Christina familiaritate vinctus erat et cuius opere virginis fama ad posteros pervagata est.] , tum a Th. Wollersheim, novissimo B. Christianae biographo [Das Leben der ekstatischen und stigmatisirten Jungfrau Christina von Stommeln, Köln, 1859.] , diligenter suppeditatas [Cf. Histoire litteraire de la France, t. XXVIII (1881), p. 1 – 26.] .
Condelocum monachum Rotonensem aliunde non novimus quam ex auctore anonymo trium librorum De gestis sanctorum Rotonensium (BHL. 1945); in quo opusculo laudatur Condelocus ut Conwoionus comes assiduus [Lib. I, cc. 1, 10.] et ex brevi compendio vitae eius [Lib. II, c. 3: De Condeluc monacho atque hortulano.] apparet eum fuisse virum eximiae virtutis, qui erucas per adiurationem in nomine SSmae Trinitatis e monasterii horto expulisse et diem mortis praedixisse fertur. Sed nullum prorsus, sive hoc loco sive alibi, indicium prolatum est cultus ecclesiastici aut popularis ipsi exhibit. Nihilo minus inter sanctos gallicanos ad diem 6 novembris ei locum dedit Castellanus in suo Martyrologio universali, et deinde in suis martyrologiis sanctorum Benedictinorum germanice concinnatis monachus Donaverdensis [Kirchenkalender aller Heiligen welche unter der Regel des H. Benediktus gelebet haben, gesammelt von einem Benediktiner des Klosters zum heil. Kreuze in Donauwerth (1786), part. II, p. 237.] et Petrus Lechner [Ausfühurliches Martyrologium des Benediktiner-Ordens (Augsburg, 1855), p. 426.] .
S. Corbiniani translationem anno 1713 peractam hodie commemorat martyrologium Parisiense anno 1727 typis editum: Castris in territorio Parisiensi, translatio reliquiarum sancti Corbiniani primi Frisingensis episcopi. Est locus ille Castrus, in quo natus est Corbinianus [Cf. Arbeonis Vitam Corbiniani, cap. 1, ed. S. Riezler in Abhandlungen der k. bayerischen Akademie der Wissenschaften., III Cl., XVIII Bd., I Abth., p. 245.] , hodie dictus Chatres [Riezler, l. c. et ibid., p. 236, nominat Chartrettes, quod oppidum proprius etiam Meloduno distat; sed errat vir doctus. Cf. Mabillon, Act. SS. O. S. B., saec. III, 1, p. 501, annot. a, b; Act. SS., Sept. t. VIII, p. 263.] , haud procul Meloduno (Melun, dép. Seine-et-Marne). De S. Corbiniano actum est ad 8 sept., t. III, p. 261 – 96; de translatione autem apud Castrenses ibid., p. 280, num. 101, 102, ubi videre est ipsam anno 1710, non 1713, contigisse.
Domninus, qui hodie inter Africanos vagatur, martyr est Palaestinensis, de quo supra, p. 46 sqq.
Donatus, Paulus, Balsamus, Domninus, Primus seu Prima, Dulius seu Dulia, Fortunatus seu Fortunata, Ianuarius seu Ianuaria et Quarta, testibus hieronymianis, hodie in Africa passi censentur. Verum horum sanctorum nulla umquam nisi in libris turma fuit. Domninus enim martyr est Caesariensis, de quo heri; Fortunati, ut brevi dicemus, suspecta est mentio. Quartam hesternum Quartum esse suadet turbata laterculorum hieronymianorum traditio. Reliqui omnes, praeter Balsamum, de quo ceteri fontes silent, variis in locis passi leguntur pridie idus apriles, nonnulli etiam pridie kalendas novembres, quinto idus maias et alibi. Qua ratione huc transvecti fuerint, adhuc latet.
Dulia seu Dulius pro Iulia, Iulius scriptum esse videtur in codicibus hieronymianis.
Epiphanii et Isidori translatio, teste Ferrario [Catalogus generalis sanctorum, p. 434.] et, qui Ferrarium exscripsisse videtur, Saussaio [Martyrologium Gallicanum, p. 1192.] , Vesuntione octavo idus novembres celebris habetur. “Relevationem” utriusque sancti quinto idus novembres nuntiat martyrologium ecclesiae Sancti Iohannis Vesuntionensis [Act. SS., Aug. t. I, p. 327.] . Quicquid rei laterculo subest, Ferrarium de die errasse crediderim.
S. Eudocia sanctimonialis Romae in coenobio Sanctae Caeciliae indicatur apud Hugonem Menardum in appendice altera ad Martyrologium sanctorum Ord. Divi Benedicti [Parisiis, 1629, p. 140.] , ex Octavo Caietano in Idea operis de SS. Siciliae, sed nullo assignato cultus die. Quam inde suo Sacro Gynecaeo inseruit Arturus de Monasterio ad hunc diem 6 novembris, quo iure nescio; nam et ipse nullos alios fontes affert praeter Caietanum et Menardum, nec de ea aliam memoriam uspiam repperimus. Certe in Caietani opere postumo de Vitis SS. Siculorum prorsus siletur de ea.
Eusebium, qui in codice Epternacensi rectissime Nicomediensis dicitur, quique etiam occurrit VII et VI idus novembres, hunc ultimum diem sibi vindicare constat ex breviario syriaco.
Eustasium solus Epternacensis hodie commemorat, et rursum crastino die, quo et in ceteris codicibus occurrit et a nobis tractandus erit, si quid praeter nomen reperire contigerit.
Fedbariae (Fedbair) nudum nomen signatum est ad diem 6 novembris in Martyrologio Gormani. In glossa autem ad hunc locum dicitur fuisse virgo, ex Botha Eich Raichnig (the Martyrology of Gorman, edited by Whitley Stokes, p. 213). Neque quicquam amplius de ea refertur in Lebar Laignech (Book of Leinster), a cl. v. Whitley Stokes in indicibus locorum (ibid., p. 297) et personarum (ibid., p. 361) allato.
B. Felicis de Meda, virginis et abbatissae ordinis S. Clarae, cuius cultum Pius VII approbavit et festum cum missa et officio Fratribus Minoribus Pius IX hodie celebrari permisit, iam a nostris antecessoribus Acta elucidata sunt ad diem eius emortualem, 30 septembris [Act. SS., Sept. t. VIII, p. 751 – 69.] .
Forti, quem inter martyres Africanos nonnulli enumerant [Florentinius, Vetustius occidentalis ecclesiae martyrologium, pp. 954, 955, 1070.] auctoritate codicum hieronymianorum, nemini sanctorum nomen est, cum nihil praeter trunca Fortunati prima elementa esse constet.
Fortunatum seu Fortunatam in hieronymianis cum Felice quolibet pro libitu scriptoris creberrime sociari, neque ideo eius natale hoc die celebrari censendum esse, alio loco diximus [Anal. Boll., t. XXVI, p. 97.] .
Gaufridum Virdunensem, qui caelestibus donis repletus coenobiticam vitae rationem in Claravalle duxit, Henriquez et qui eum exscripsere, Bucelinus et Saussaius, inter beatos annumerant, cum tamen ne levi quidem indicio qualemcumque illius cultum commendent. Donec igitur id effectum fuerit, a tractatiunculis nostris submovendus est.
S. P. N. Gisleni restitutio hodie inscripta est in martyrologio abbatiae Sancti Gisleni [Cod. 193 (alias 68 vel 8389) bibliothecae publicae Montensis, fol. 50. Liber ille anno 1538 est exaratus.] atque inde in recentiora quaedam martyrologia transiit. Haec est sollemnis memoria recuperati a monachis Sangislenianis anno circiter 930 corporis beati patroni, quod Malbodienses pio furto sibi comparare tentaverant [Vid. Inventio et miracula S. Gisleni, cap. 5 (Act. SS., Oct. t. IV, p. 1036; MG., Scr. t. XV, p. 577 – 78) et Raineri Miracula S. Gisleni, cap. 2 (Anal. Boll., t. V, p. 253 – 55; MG., t. c., p. 582 – 83 cap. 3).] . Restitutio quidem illa die 13 decembris facta esse perhibetur [Rainerus l. c.] , verum hoc die 6 novembris officio liturgico recoli solebat [Ita suo etiam tempore, id est saec. XVIII, factum esse testatur Petrus Baudry († 1752), Annales de l'abbaye de S. Ghislain, lib. I, apud Reiffenberg, Monuments pour servir a l'hist. des prov. de Namur, de Hainaut et de Luxembourg, t. VIII, p. 273.] .
S. Gregorii Lingonensis episcopi translationem iam pridem hodie recolit ecclesia Lingonensis [Cf. Catal. Lat. Paris., t. III, p. 175, et codicem Usuardi Bisuntinum a Sollerio adhibitum.] . Est haec translatio facta a S. Tetrico, filio et successore Gregorii; de qua videsis Gregorium Turonensem, Vit. Patr., cap. VII, num. 4 [Ed. Krusch in MG., Scr. rer. merov., t. I, p. 689 – 90.] . De ipso autem sancto in his Actis quaedam prolata sunt ad d. 4 ianuarii, t. I, p. 167 – 70.
Herculianus confessor in uno codice Rosweydiano Usuardi hodie [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 655.] , in ceteris postridie nuntiatur, videlicet Herculanus episcopus Perusinus.
Ianuarius seu Ianuaria tum Africanis una cum Donato, tum Phrygiis una cum Attico martyribus hodie sociatur; utrumque incertum, uti diximus.
Iulium, qui et Iulia, seu Dulius, Dulia in codicibus hieronymianis hodie recensetur, ex iis esse existimo qui e loco suo vagantur et pridie idus apriles requirendi sunt.
S. Iuniani abbatis translatio hodie in ecclesia Nobiliacensi olim colebatur [Mabillon, Act. SS. O. S. B., saec. IV, 1, p. 433, annot. a.] , qua sacrum ipsius corpus huc anno 830 e Mariacensi monasterio deportatum erat [Translationis historiam videsis ibid., p. 432 – 33; Act. SS., Aug. t. III, p. 36, num. 18 – 21.] . De Iuniano actum est ad d. 13 aug., t. III, p. 32 – 46.
S. Laetus, de quo ad diem 5 egimus [Supra, p. 67 – 79.] , die 6 obiisse traditur [Vitae S. Laeti, cap. 9 (ibid., p. 76E).] , ideoque de eo memoria fit die eodem in quibusdam martyrologiis et kalendariis.
S. Leodegarius episcopus, utique Sanctonensis, cuius dies sacer est 12 novembris [Cf. Catal. Lat. Paris., t. III, p. 718.] , hodie inscriptus est in kalendario nescio cuius missalis saec. XII, quod servatur in Bibliotheca Nationali Parisiensi, cod. lat. 9437 [Cf. ibid., p. 715 et p. 588.] .
S. Lucae, Tauromenio Siciliae oriundi, Vita brevis in synaxariis Graecorum hodie legitur, et a nobis edita est [Synax. Eccl. CP., p. 199.] , nec quicquam praeterea de eius historia vel cultu adhuc repertum est. Si quando Vitam prolixiorem, ex qua synaxarium contractum est, reperire contigerit, hanc in Analectis dabimus.
S. Lupentium martyrem “in Campania sub praesulatu Catalaunensi” hodie annuntiat Saussaius. Ostendit autem decessor noster B. Bossue Lupentium illum non alium esse ab eo qui colitur die 22 octobris. Cf. Act. SS., Oct. t. IX, p. 601 – 613, praesertim vero p. 606 – 607, num. 16.
Maelanum, qui in Martyrologio Gormani ad hunc diem nuntiatur, admodum probabiliter existimat cl. v. Whitley Stokes (Martyrology of Gorman, p. 379) eundem esse ac Melanium illum episcopum Rhedonensem, de quo mox; qui in multis antiquis martyrologiis ad hunc diem nominatur cum Leonardo confessore et Winnoco abbate, qui et ipsi apud Gormanum hic ascripti leguntur.
Mammarius. Vid. supra, Atticus.
Marcus eiusque consanguineus Sebastianus, nobiles Veneti, saeculo XII e patria profecti ut sanctorum corpora passim venerarentur, post varia itinera, in agrum Lemovicensem, ad locum ubi peculiari devotione sepulcrum S. Leonardi confessoris honoratur, tandem pervenerunt. Inde haud procul cum subsistere decrevisset Marcus ille, Artigiae prioratum sub regula S. Augustini condidit gubernavitque. Cui postea Sebastianus, nepos eius sociusque laborum suffectus est secundus prior. Delapso autem aliquanto temporis spatio, sacrae amborum exuviae in maiorem Artigiam quo totum monasterium migrabat, favente Geraldo Lemovicensi episcopo († 1177), deportatae sunt. Haec est summa eorum quae Fl. Cornelius ex commentariolis Bernardi Guidonis de fundatione ordinis Artigiae [Ed. apud Labbe, Nova Bibl. mss., t. II, p. 278. Cf. quae de hac chronica disseruit L. Delisle, Notice sur les mss. de Bernard Gui, Notices et Extraits des mss. de la bibliothèque nationale, t. XXVII, 2, p. 265 – 66.] in suum Hagiologium italicum sub die 6 novembris [T. II (1773), p. 277.] transtulit. Nihil quidem ibi occurrit unde aliquid publici cultus his spectandis viris vindicari queat. Nec mirum est quod sacra fundatorum ossa monachi secum asportaverint et in nova ecclesia, quae sancto martyri Laurentio dicata erat [Texier, Notes sur l'abbaye de l'Artige (Limousin), Bulletin monumental, t. VI (1840), p. 17.] , iuxta altare reposuerint. Talis enim translatio et sepulturae locus haud raro tribuebantur hominibus quos plebs quidem observabat, quin eos ullo cultu Ecclesia prosequeretur. Exstabat tandem, supra tumulum posita, inscriptio quaedam, quae saeculo XIV condita fuisse videtur [Ibid., p. 20 – 21.] . Haec Marcum et Sebastianum laudibus cumulat, sed nec sanctos nec beatos appellat, et ad liturgicos honores nequaquam alludit. Ut autem scriptor Venetus concivium suorum commemorationem diei 6 novembris affigeret, probabiliter adductus fuit recordatione pietatis qua erga S. Leonardum flagraverunt, cuius festivitas hoc die celebratur.
S. Melanii Rhedonensis episcopi depositionem hodie commemorant martyrologia hieronymiana et alia non pauca recentia. Sed et eiusdem Melanii ordinatio et transitus ad diem 6 ianuarii inscripta leguntur in iisdem hieronymianis, in martyrologio Usuardi, in Romano, in aliis; ad quem diem de illo egit Bollandus, Act. SS., Ian. t. I, p. 327 – 34. Postea autem repertae sunt aliae sancti episcopi Vitae, Bollando non notae, inter quas ipsa Vita antiquissima, quam edidit v. d. Bruno Krusch, MG., Scr. rer. merov. t. III, p. 370 – 76 (cf. Anal. Boll., t. XVI, p. 87). Vid. etiam L. Duchesne, Saint Melaine, évêque de Rennes, in Recueil de mémoires publiés par les membres de la Société nationale des Antiquaires de France (Paris, 1904), p. 105 – 109 (cf. Anal. Boll., t. XXIV, p. 296).
Nazari et Celsi martyrum adventus Augustodunum ab italicis partibus Usuardo additus est in codice D. Le Mare A [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 655.] et in libris nonnullis liturgicis ad usum ecclesiae Augustodunensis [Catal. Lat. Paris., t. III, p. 716.] . De cultu utriusque sancti apud Aeduenses dictum est ad diem 28 iulii [Act. SS., Iul. t. VI, p. 516.] .
Hoc die menaeis graecorum et synaxariis inscriptus est S. Paulus Constantinopolitanus, cuius festum die dominico huius diei proximo in Magna Ecclesia agi in more positum fuit [Synax. Eccl. CP., p. 198.] . De sancto martyre a maioribus tractatum est ubi in martyrologio Romano commemoratur, scilicet die 7 iunii. Hic igitur tantum notatum velim Acta graeca S. Pauli interim in lucem prodiisse [BHG. p. 105. Cf. F. Fischer, De patriarcharum Constantinopolitanorum catalogis, Commentationes philologae Ienenses, t. III, p. 318 – 19.] .
S. Pauli Corinthii, propter Christum stulti, cuius nuda commemoratio hoc die et ultimo februarii synaxariis inserta est [Synax. Eccl. CP., pp. 200, 495.] , Acta procul dubio scripta sunt, cum eorundem fragmentum licet brevissimum in codice Parisiensi 1452 servatum sit [Catal. Gr. Paris., p. 121.] . Donec illa integra reperientur, nihil habemus quod de sancto proferamus.
Pelagius Lusitanus, Ordinis Sancti Dominici, vulgo San Paio appellatus, “cum diu in praedicationis officio et confessionum auditione fideliter et ferventer et humiliter laborasset”, tandem in conventu Conimbricensi, cuius primus, si inscriptioni saeculi XVI fides tribui potest, priorem egit, circa annum 1240 animum Deo reddidit. Continuo autem post mortem sepulcrum eius miraculis fuit gloriosum. Quorum narrationem, ex Lusitania missam, Gerardus de Fracheto in suis Vitis Fratrum iam anno 1265 evulgatis inseruit [Pars V, cap. IX, ed. Reichert (1896), p. 295 – 96.] . Unde constat, quod et aliis signis confirmatur, Pelagium olim et per diuturnum saltem tempus populari cultu in regione Conimbricensi fuisse honoratum. Porro huic Gerardi descriptioni pauca addidere, si stili ornamenta demas, qui post eum insignis Dei servi, data opera, memoriam sunt prosecuti [Exempli gratia, S. Antonini Chronicae, tit. 23: De origine ordinis FF. Praedicatorum; L. Alberti, De viris illustribus ordinis Praedicatorum (Bononiae 1517), f. 192r_v; Hernando de Castillo, Primera parte de la historia general de Santo Domingo (Valencia, 1587), p. 325 – 26.] ; nec quicquam de die eius emortuali probabile afferunt. Nam praeter eos qui prorsus tacent, ut R. P. F. X. Faucher, O. Pr., qui nuperrime ven. Pelagii acta cultusque vestigia sedulo collegit [Le B. Pélage de Portugal (extrait des Annales Dominicaines, 1904), 12 pp.] , alii diem 6 novembris [Sic, cum eius sequela, Frid. Steill, Ephemerides dominicano-sacrae (Dillingen, 1691), Geistlichen Lustgartens des H. Prediger-Ordens elffter Monath, p. 68; quod elogium parum accuratum est.] , 19 autem decembris diem alii [Manoel de Lima, Agiologio Dominico, t. IV (Lisboa, 1712), p. 596 – 98.] assignant, nec tamen ullum, quo eorum sententia fulciatur, indicium produnt. Quod et nos variis modis, sed frustra, tentavimus enodare. Cum igitur neutri opinioni aliqua hactenus ratio favere videatur, spesque affulgeat fore ut quae ad Pelagii cultum pertinent legitima auctoritate quondam sanciantur, rem successoribus nostris dirimendam relinquimus.
Petrus, discipulus S. Bernardi, in Hispaniam transmissus et primus abbas coenobii Sanctae Mariae de Morerulla in agro Zamoriensi creatus solum in supplemento ad Martyrologium Gallicanum (p. 1192) a Saussaio commemoratur. Qui quamvis egregie in vinea Domini insudaverit, “ prophetia et signis conspicuus”, tamen, deficiente omni cultus vestigio, a nobis silentio praetereundus est.
Primus seu Prima supra inter S. Donati socios recensetur.
Quarta perperam inter Africanos numerari iam diximus, eiusque loco Quartum, de quo heri, legendum putamus, nisi Quartum intellegas qui pridie idus apriles signatur.
Reparatam, quandam Carmeli Hierosolymitani incolam, titulo sanctae nobilitatam Philippus a Visitatione in suo catalogo inscripsit [Acies bene ordinata plurium sanctorum et beatorum utriusque sexus Ordinis Carmelitarum ex variis martyrologiis et kalendariis collecta, editio secunda (Valencenis, 1670).] . Utinam diligenti indagatori libuisset et plura de ipsa Reparata et aliquid saltem de cultu eius publico revelare.
B. Rusticum tertium abbatem generalem Vallis Umbrosae hodie annuntiant Wion, Bucelinus, Menardus. Fuerunt etenim qui illum ipso die obiisse crederent; verum die 12 martii vita functus esse videtur [Cf. Act. SS., Aug. t. I, p. 104, num. 19.] neque ullum diem assignatum repperi, quo singulariter colatur [Nominatus non est Rusticus neque in martyrologio, neque in officiis propriis congregationis Vallis Umbrosae.] . De honoribus ecclesiasticis, qui ipsius reliquiis impensi sunt, videsis in opere nostro ad diem 1 augusti [Act. SS., t. c., p. 101 – 6.] . Qui de ipso nonnulla resciscere cupiat, adeat Ven. Simium, Catalogus sanctorum et plurium virorum illustrium qui … effloruerunt in Valle Umbrosa (1693), p. 264 – 67.
Translatio sanguinis Domini in Augiam ad hunc diem inscripta esse dicitur [De Rossi-Duchesne in Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [140].] exemplari Augiensi seu Richenoviensi martyrologii hieronymiani, his verbis: slat sanguinis dni in augia(m). Ipso die s. Willibrordi epi & c. Verum hanc notulam, quae in isto exemplari posteriore manu inter lineas addita est, ad diem sequentem, id est 7 novembris, transferendam esse arbitror: hic enim dies S. Willibrordo sacer est [Attamen die 6 Willibrordum obiisse tradidit Alcuinus et ad eundem diem in quibusdam martyrologiis occurrit Willibrordi memoria.] , atque compertum est eodem die 7 festum translationis sanguinis Domini ritu perpetuo quotannis in coenobio Augiensi sollemne habitum esse [Vide Mone, Quellensammlung der badischen Landesgeschichte, t. I (1848), p. 76, num. 32; MG., Scr. t. IV, p. 449.] . Translationis illius, quae contigit anno 925, historiam scripsit monachus quidam Augiensis saeculo X, ut videtur, extremo (= BHL. 4152).
Simon “Alnae in Leodicensi agro coenobiarcha, vir admodum religiosus et caritatis operibus impense deditus” ad huius diei calcem a Saussaio in suo Martyrologio Gallicano adicitur. Sed quo iure eum titulo beati decoraverit, nos prorsus latet.
S. Theutonicus abbas in Britannia minore ad hunc diem inscriptus est in Altempsiano codice Usuardi; monuit autem Sollerius nomen illud “non recte exprimi”. Putaverim equidem sub hac forma corrupta latere vel S. Guethenocum, de quo supra ad diem 5, p. 96 sqq., vel S. Quadanocum seu Madonocum, utrumque S. Winnoci socium, quorum memoria hoc die 6 colitur.
Verecinus, Vevericinus, Veneria, nomina incerta de quibus iam supra, ubi de Attico et martyribus phrygiis diximus. In laterculo pridie idus apriles, quod multa cum hodierno communia habet, Verecundus et Venustus leguntur.
S. Weomadum Treverensem archiepiscopum ad hunc diem nescio quam ob causam annuntiat Castellanus. De eo agemus ad diem 8.
Willebaldus episcopus et confessor hodie commemoratus est in codice martyrologii Usuardi, quem Sollerius “Rosweydinum” nominavit. Nullus dubito quominus idem ille sit ac sequens.
S. Willehadum enim, Bremensem episcopum hodie memorant exemplaria quaedam Usuardi interpolata; inter quae Altempsianum Winnehaddum eum nominat. De illo sancto agetur ad d. 8 novembris.
S. Willibrordus episcopus Traiectensis hodie nuntiatur in exemplari Augiensi martyrologii hieronymiani [Vide tamen supra, ubi de translatione sanguinis Domini.] , apud Hrabanum et in recentioribus quibusdam martyrologiis et kalendariis. De eo agetur ad diem sequentem.

DE SANCTO FELICE MARTYRE TONIZAE IN AFRICA

TEMPORE INCERTO

[Commentarius]

Felix martyr Tonizae in Africa (S.)

H. D.

[1] [S. Felicem martyrem Tonizae] In Toniza Africae Felicis perspicua est hodie hieronymianorum codicum lectio, cui commentarium subiunxit Ado: Toniza Africae, natalis sancti Felicis. In huius solemnitate quendam psalmum beatus Augustinus videtur exponere ad populum, ubi inter cetera de eius passione loquitur dicens: Felix martyr, vere felix et nomine et corona, cuius hodie dies est. Noveritis autem fratres, et Augustinum exscribere pergit usque ad verba ut coronaretur [D. Giorgi, Martyrologium Adonis, p. 564.] . Iisdem verbis, suppresso Augustini loco, S. Felicem annuntiat Usuardus [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 654.] . De Romano parvo silemus, quod praeter nomen loci et sancti nihil habet, sicut et de Wandelberto qui solum nomen sancti profert [MG., Poet. lat. t. II, p. 598.] . In auctariis Bedae [Act. SS., Mart. t. II, p. XXXVIII.] socii quadraginta S. Felici tribuuntur, ampliatoris cuiusdam incuria vel imperitia, qui ex duabus huius diei annuntiationibus unam conflavit, ut optime coniecit Sollerius [Sollerius, t. c., p. 654.] .

[2] [laudatum esse] Locum Augustini ab Adone allatum ex Enarratione in Psalm. CXXVII, 6, integrum exscribimus [S. Augustini opera, t. IV (Parisiis, 1691), p. 1439; P. L., t. XXXVI, col. 1680.] . Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cuius hodie dies est, contempsit [om. Ado.] mundum1. An forte, quia timebat Dominum, inde erat felix, inde erat beatus, quia uxor eius, tamquam vinea fertilis erat in terra et filii eius circumdederant mensam eius? Omnia ista perfecte habet, sed in corpore illius qui hic describitur: et quia sic ille intellexit, [a S. Augustino] contempsit praesentia ut acciperet futura [(An forte-futura) om. Ado.] . Noveritis autem, fratres, non eum passum mortem, quam alii martyres passi sunt. Confessus est [om. Ado.] enim, dilatus est ad tormenta; alio die inventum est corpus eius3 exanime. Clauserant enim illi carcerem, sed3 corpori non spiritui. Quem illic parabant torquere carnifices, absentem invenerunt. Perdiderunt saevitiam suam. Iacebat exanimis, sine sensu illis, ne torqueretur; cum sensu apud Deum [dominum Ado.] , ut coronaretur [hic des. Ado.] . Unde et iste felix, fratres, non tantum nomine, sed et praemio vitae aeternae, si ista dilexit?

[3] [Adonis coniectura est.] In Toniza, quae nunc est portus La Calle, distante a Thabraca m. p. XXIV secundum itinerarium Antonianum et Peutingerianam tabulam, in Numidia proconsulari [C. I. L. VIII, 1, p. 513.] , aliquem martyrem nomine Felicem VIII idus novembres passum esse, ex hieronymiano laterculo probabile est. Illum ipsum Felicem esse quem laudavit Augustinus opinatus est et subdubitando primus asseruit Ado, cuius coniecturam ut stabiliret frustra quaesiverat argumenta Sollerius noster [Sollerius, t. c., p. 654.] , neque nos ulla invenimus.

DE SS. EUFLAMO, HONORA ET GESTINO IN BRITANNIA MINORE

INEUNTE SAECULO VI?

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Euflamus in Britannia Minore (S.)
Honora in Britannia Minore (S.)
Gestinus in Britannia Minore (S.)

AUCTORE C. D. S.

§ I. De Vita S. Euflami.

[1] [S. Euflami Vita] Antiquissimum inter documenta scripta de S. Euflamo [Qui et Efflamus et Inflammanus vocatur.] et sociis eius praebet Vita latine concinnata, quam servavit nobis codex Bibliothecae Nationalis Parisiensis notatus inter codices gallicos numero 22321 [Olim Blancs-Manteaux, t. XXXVIII.] , saeculo XVII exaratus, in quo Vita exscripta legitur Ex Legendario Trecorensi [Hoc legendarium saeculo XIV vel ineunte XV exaratum fuisse ait Lobineau (Vies des SS. de Bretagne, ed. 1725, p. 111).] . Distributa est ibidem in lectiones novem, quarum prima legitur et in codice Paris. lat. 1148 saeculi XV, et ipsa in novem lectiones partita. Ex his eam edidit Arthurus de la Borderie [In Annales de Bretagne, t. VII (1891 – 1892), p. 282 – 96.] . Facile constat inde desumpta esse quae de S. Euflamo gallice narraverunt Albertus Le Grand [Vies des saints de la Bretagne Armorique, ed. Miorcec de Kerdanet (1837), p. 696 sqq.; ed. A.-M. Thomas et J.-M. Abgrall (Quimper, 1901), p. 582 – 88.] et G.-A. Lobineau [Ed. Tresvaux, t. I (1836), p. 258 – 63.] . Nullum autem indicium aut vestigium cultus illis sanctis exhibiti reperitur extra dioecesim Trecorensem neque in ullo martyrologio eorum fit mentio, praeterquam in Martyrologio universali Castellani, in quo, sicut et apud scriptores recentiores supra citatos, illorum festivitas celebrari dicitur die 6 novembris, quod eos utique docuit Legendarium Trecorense.

[2] [ante saeculum XII] Hanc Vitam ante finem saeculi XI, immo et extremo saeculo IX concinnatam fuisse demonstrare conatus est Franciscus Beda Plaine [In Revue historique de l'Ouest, 1890, Documents, p. 697 – 98.] , vir, ut notum est, in rebus Britannicis tractandis multum quidem versatus, sed admodum propensus ad exaggerandas ultra modum documentorum ad haec spectantium antiquitatem et auctoritatem. Advertit nimirum scriptorem, dum locum, ubi sepultus est S. Euflamus, memorat [Non tamen, quod ait Plaine, qualis suo tempore erat, describit Vit. c. 22.] , non indicasse simul illum locum iam in possessionem cessisse celebris monasterii Montis S. Michaelis, quod factum esse novimus anno 1086; quin et prorsus siluisse de incursionibus Normannorum quibus afflicta est Britannia decurrente saeculo IX, et ducem qui tempore inventionis corporis S. Euflami regioni dominabatur designasse appellatione regis [Vit. c. 25.] , cum ultimus qui hoc titulo insignitus fuerit, Alanus Maior, obierit anno 907. Verum ex silentio hagiographorum medii aevi, quorum et condicio et patria et aetas nobis prorsus ignota sunt, vix umquam negativum argumentum aliquod validum colligere licet, et usitatissimum quoque apud eosdem est ut regis et ducis vel alios huiusmodi principum titulos non satis accurate discernant [Exemplum confusionis huiusmodi afferri potest ex ipso nostro documento, in quo nobilis quidam vir, cui cotidie aliquis ex servis eius cibum ex piscatione sua praebebat, tyrannus civitatis (Vit. c. 16) appellatur.] .

[3] Tantam itaque antiquitatem Vitae S. Euflami tribuere non ausus Arthurus de la Borderie, [vel saltem ante huius saeculi finem conscripta] eam saltem ante finem saeculi XII conscriptam esse censuit, idque comprobare conatus est hoc praecipue argumento, quod scriptor Vitae, dum Arturum illum inducit apud poetas Britannos adeo celebratum, illum non exhibet ut regem vel ducem bellica laude praestantem, sed tantummodo ut militem privatum, strenuum quidem et invictum, sed qui suis viribus et armis confisus, more nobilium illorum militum quos errantes nuncuparunt, monstra nociva quaelibet, sive animantia sive animantia sive homines, e medio tollendi quasi munus et officium quoddam sibi assumebant. Sic autem omnino, ut existimabat de la Borderie, de Arturo loqui non potuisset scriptor ille postquam, evulgata circa annum 1150 Historia Britanniae a Galfrido Monmutensi, fabulae de Arturo rege et rebus ab ipso praeclare et feliciter gestis iam apud Britannicae gentis homines percrebruerant et receptae erant [Annales de Bretagne, t. c., p. 299 – 300.] . Verum, quamvis opus Galfridi et alia eiusdem generis monumenta forte in Britannia Maiore satis nota essent, non constat illa ita vulgata fuisse in Britannia Minore, et non viguisse hic traditiones prorsus diversas [Cf. ibid., p. 307 init. et dissertationem hoc loco in annotatione citatam.] . Neque inde satis confirmatur sententia eruditi viri quod in quodam capitulo columnae, quae obversatur introeunti ecclesiam in Perros-Guirec, non longe a vico Plebis Gestini [Vulgo Plestin. Cf. infra, num. 7.] , saeculo XII exstructam, exhibetur S. Euflamus baculo suo draconem feriens, et is se in mare dans praecipitem [Ann. de Bret., t. c., p. 299.] . Nam facile potuit traditio popularis de occiso per orationem S. Euflami dracone exstitisse diu antequam Vita litteris consignata fuerit. Ceterum ad auctoritatem documenti parvi refert utrum ante finem saeculi XII an paulo serius, saeculo XIII aut XIV, confectum sit, si praesertim admittatur cum de la Borderie [Ibid., p. 304.] Euflamum (non ex Hibernia sed ex Britannia Maiore) in Armoricam emigrasse extremo saeculo V vel ineunte VI, quo tempore, Anglo-Saxonibus ipsorum regionem invadentibus, permulti Britanni patrium solum relinquere coacti sunt, quorum pars maxima in Armorica consedit.

[4] [et in summa fide digna esse non demonstratur.] Ultro quidem concessit idem de la Borderie Vitam S. Euflami multis fabulis refertam esse [Ibid., p. 303 – 308.] ; nihilominus tamen censet sub his fabulis latere quasi substantiam quandam verae sancti historiae, quam ad haec pauca reducit. Saeculo nimirum VI, turma quaedam Britonum patriam deserentium, duce Euflamo, nobili inter eos principe, cum uxore sua Enora, ad Armoricae septemtrionale litus appulit, ibique coniux uterque mutuo consensu monasticam vitam amplexus est, et coenobium, alter virorum, altera mulierum, condidit; Euflamus autem socium vitae et apostolici laboris habuit Britonem quendam, nomine Gestinum, qui ante illum in Armoricam migraverat [Ibid., p. 300 – 301.] . Sed haec omnia dumtaxat coniectura e fabulosa illa Vita eruit vir doctus et nullo alio documento confirmare potuit. Itaque, quamdiu alia circa res ab Euflamo gestas monumenta minus dubiae fidei reperta non fuerint, quaecumque de sancto nostro tradidit Vitae scriptor admodum incerta nobis esse existimamus.

§ II. De reliquiis S. Euflami et monumentis ad eius cultum spectantibus ac de SS. Honora et Gestino.

[5] [Reliquiae corporis S. Euflami, anno 1819 repertae,] Praeter inventionem corporis S. Euflami quae narrata est Vitae c. 22 – 25, nihil de eius reliquiis repperimus traditum usque ad annum 1819. Quo anno, die 26 iunii, auctore v. v. F. Nayrod, tunc parocho vici Plestini, denuo conquisitae sunt eo loco ubi Vitae scriptor indicavit corpus sancti fuisse repositum, nimirum in oratorio eius nomine dedicato [Vulgo Saint-Efflam-en-Grève. Cf. A. de la Borderie, t. c., p. 303, ubi falsam asseverat opinionem popularem quae S. Euflamum eo ipso loco vitam degisse ait.] , et fausto successu inventae. Huic inventioni interfuerunt sacerdotes non minus decem, qui illuc convenerant occasione cuiusdam missionis sacrae. Hi omnes, cum octodecim laicis, inter quos duo erant medici et unus chirurgus, sincerum esse testati sunt instrumentum inventionis ipso die confectum, in quo distincte recensita sunt ossa et ossicula ibidem reperta [Videlicet, ut habet instrumentum gallico idiomate conscriptum: Une clavicule droite, plusieurs vertèbres tant cervicales que dorsales, un os du métatarse, deux du métacarpe, une phalange de la main, une côte entière, plusieurs fragments de côtes, une portion du calcaneum, une partie de l'os occipital, un fragment de tête du tibia, enfin plusieurs portions osseuses dont la forme primitive est détruite, et tous ces os leur semblent (medicis nempe) très anciens, et appartenir au même sujet: rapport qu'ils ont affirmé véritable. Sequuntur deinde subscriptiones testium: “J.-M. Robert, vicaire généeral; Jean Morice, curé de Lanvollon; Fr. Richard, desservant de Pommerit Jandy; Fr.-L. Brion, curé de Bourbriac; Tresvaux, curé de la Roche-Derrien; F. Nayrod, curé du Plestin; J. Dollo, desservant de Saint-Michel-en-Grève; Ellès, curé de Lannion, vicaire-général; Ives-Efflam l'Hostis, desservant de Ploumilliau; Jean Quemper, vicaire de Plestin; — F. Morion, maire de Plestin; Guillon et Descognets de Correc, adjoints; Yves le Masson, maire de Saint-Michel-en-Grève … — N.-M. Nayrod et F. Hamel, docteurs en médecine; M. Pollard, chirurgien; et quatre maitres maçons” (Les Vies des SS. de la Bretagne Armorique, par Alb. Le Grand, ed. 1901, p. 589 – 90). Inde corrigenda sunt quae de illa inventione rettulit Tresvaux, qui tamen inventioni interfuit (Vie des SS. de Bretagne, par Dom Lobineau, ed. Tresvaux, t. I, p. 262, not.) et A. de la Borderie (Annales de Bretagne, t. VII, p. 311).] .

[6] [et denuo recognitae anno 1844, quotannis sollemni pompa deferri solent.] Ex his sacris lipsanis sublata est anno 1844 particula vertebrae, quam donarunt ecclesiae vici de Kervignac in dioecesi Venetensi. Reliqua denuo recognita sunt ab Ill. Augustino David episcopo Briocensi (1862 – 1882) et ab ipso recondita in hierotheca, quam suo sigillo munivit. Haec quotannis exponuntur in ecclesia parochiali Plestini die festivo S. Euflami et in festo SSmae Trinitatis sollemni pompa deferuntur ad sacellum Sancti Euflami in Litore (Saint-Efflam-en Grève) [Ibid., p. 590.] .

[7] [S. Euflamus patronus praecipuus ecclesiae vici Plestini, in qua mausoleum in eius memoriam erectum est.] Ecclesia Plestini, quamvis ipse vicus a S. Gestino nomen suum mutuatus sit [Plebs Gestini, britannice Plougestin, seu contracte Plestin.] , patronum praecipuum habet S. Euflamum. Non semel instaurata et aucta est, unde nunc magis in latitudinem porrecta est quam in longitudinem et quattuor columnarum ordinibus in quinque partes divisa. Huius ecclesiae turrim ex ipsius formis, ut aiunt, architectonicis apparet exstructam esse saeculo XIII. Visitur in ea ecclesia mausoleum sancti lapideum, in quo exhibetur eius effigies regiis insignibus induti et legitur haec inscriptio litteris gothicis exarata:
Ci gist le cor du glorieux saint Efflam,
      prince, fils du roi d'Hybernie [A. de Barthélemy, Iconographie de quelques saints de Bretagne, in Revue de l'art chrétien, t. II (1858), p. 304. Cf. A. Le Grand, Vie des SS. de Br., ed. 1901, p. 590, ubi dicitur monumentum istud opus esse saeculi XV aut XVI. Alia autem videtur inscriptio ab inscriptione quam legit A. de la Borderie in tabella iuxta monumentum appensa, exaratam, ut ait, en caractères tout modernes (Annales de Bretagne, t. VII, p. 310, not. 3). Haec, ut ipse recte notavit, secundum narrationem Alberti Le Grand videtur confecta.] .

[8] [Alia nonnulla cultus S. Euflamo exhibiti indicia.] Praeterea haec afferuntur indicia antiquae venerationis erga sanctum nostrum:
a) Sculptura in capitulo columnae, in vico Perros-Guirec, de qua supra [Num. 3 med.] ;
b) Crux lapidea in summo saxo iuxta vicum Sancti Michaelis in Litore [Saint-Michel-en-Grève.] exstans, quam traditio popularis affirmat illic positam esse a S. Euflamo, eo loco scilicet quo primum in Britanniam veniens navem suam appulit [Vies des SS. de Bret., ed. cit., p. 590.] ;
c) Sacella in eius honorem exstructa in vicis non paucis regionis illius in qua vitam degisse traditur [Nempe qui gallice appellantur Carnoët, Longuélan, Lescoët, Peldernec, Plestin, Morlaix (ibid.).] ;
d) Breviarium saeculi XV, nunc in Seminario Minore Trecorensi asservatum et officium editum anno 1575 [Annales de Bretagne, t. VII, pp. 280, 281.] .

[9] [Vix quicquam notum de S. Honora] De S. Honora seu Enora nulla notitia ad nos pervenit, praeter fabulosas illas traditiones quae in Vita S. Euflami consignatae sunt, nisi quod a mulieribus Britannicis colitur praecipue ut quae nutricibus patrocinio suo uberem salubris lactis copiam impetret [Th. Hersart de la Villemarqué, Barzaz-Breiz, ed. 4a, t. II (1846), p. 421; inde Vies de SS. de Br. (1901), p. 588; cf. D.-L. Miorcec de Kerdanet, Notice sur Sle Honore de Lesneven (Brest, 1853).] .

[10] [et de Gestino praeter narrata in Vita Euflami.] Denique neque de S. Gestino quicquam novimus, praeter narrata de eo in Vita Euflami et vocabulum Plebis Gestini, quo appellatus est ipse vicus in quo cum Euflamo vixisse dicitur.

VITA S. EUFLAMI
Edita e codice Bibl. Nat. Paris. notato fr. 22321 et, partim (c. 1 – 4), e bibliothecae eiusdem codice lat. 1148 (cf. Comm. praev., num. 1). — Capitula numeris distinximus, non tamen eadem divisione quam statuit A. de la Borderie in sua editione. Voces latinas secundum scribendi rationem hodie a plerisque receptam expressimus.

Euflamus in Britannia Minore (S.)
Honora in Britannia Minore (S.)
Gestinus in Britannia Minore (S.)

Sancti Euflami confessoris.

[1] [S. Euflamus in Hibernia natus,] Lectio I. Beatus igitur Euflamus, natione Hiberniensis, patre rege natus fuit. Hunc dominus noster Iesus Christus, miseriae regionis finem volens imponere, nasci voluit, Hiberniensibus miseris ad Dominum iugiter clamantibus et veterum malorum metam cotidie exorantibus. Adhuc eo latente in visceribus matris, viri multi necnon et matronae de virtutibus eius, quae futurae erant, in visionibus multa videbant [Satis notum est quam frequens huiusmodi locus communis occurrat in Vitis sanctorum, Britannorum praesertim et Hibernorum, sicut et qui leguntur inferius (c. 10) de aqua e petra excitata et (c. 11) de dracone occiso.] : unde illum, quem nondum noverant, potentem virum fore et firmam suis columnam, consilium et tutorem patriae praedicabant. Omnes igitur populi, praecipue qui afflicti et fatigati in duris expeditionibus fuerant et adhuc sub dubia sorte duelli non minimum timebant, illum patrocinium regni futurum cum summo praestolabantur desiderio, utpote qui veniam [ita uterque cod.] omnium malorum qui regionem illam invaserant funditus erat eradicaturus.

[2] [patriae suae, diro bello perturbatae, pacem attulit.] Regio illa multis urgebatur incommodis. Rex enim quidam collateralis [Id est vicinae regionis?] Hiberniae, suam cupiens magnificare potentiam, fortunae Hiberniensium invidens, eos innumeroso milite cinctus ex improviso aggressus est. Multos ex eis brutorum more animalium truncavit; pars duris traditur vinculis; multa mancipia [leg. municipia?] in cinerem redacta [cod. detracta.] occubuerunt. E contra Hibernienses quandoque viriliter resistebant, multumque cruoris utriusque gentis fundebatur. Iam mutuam cladem quoque atavi [cod. actum.] inchoaverunt; et a nepotibus incrementa sumendo, ad tempus huius pueri in ritum [ita codd.?] pervenit. Sed, Deo volente miseris nasci laetitiam puero tanto nascente, reges qui sibi imitabantur [cod. mutabantur.] morem antecessorum, antiquam finire discordiam statuerunt; et ut foedus pacis staret inviolabile, praedictus regis Hiberniensium filius alterius regis filiae sponsus efficitur.

[3] [Aetate crescens, crescit et sanctitate.] Puer in pueritia scholis perfecte erudiebatur, prae ceteris doctrina proficiebat; apud omnes morum gratia fulgebat. Aetate crescente, animi virtus crescebat. Hic antequam sponsam thori faceret sociam, adulescens corpore sed mente senex, secum viriliter deliberavit quanta gloria virginitati debetur et quod proximam Christo sedem virgines coronati possideant; muliebrem devovit copulam, luxuriaeque faces penitus exstinguit. Carnem ieiuniis macerabat, aliis documenta dando; omnem luxuriam quasi nefas perhorruit; corpore, mente, manu, suo studuit servire Creatori. Corpus pudicitiae regebat arbitrio; ad virtutes sacrae mentis iugiter hiabat devotus. Manus, plurima pauperibus erogans, opus fructuosum saepissime perficiebat. Ita sibi sapienter consulebat.

[4] [Cum vitam monasticam procul a patria agere decrevisset, nuptias inire cogitur;] Tam salubre consilium, diu celatum, participibus aetatis et studii, quos in secretis admittebat, primo revelavit. Addidit etiam se, habitu regali deposito, opulentia patris neglecta, navigiis aequore praeterito, velle loca deserta et vastae solitudinis explorare procul, ut a patria remotus, oblitus patriae oblitusque suorum, illi quem gerebat in animo liberius vacaret. Consortes sanctum collaudant propositum, atque unanimiter precantur ut exsilio tam felici eorum dignetur habere consortium. Sanctus Euflamus iustis suorum assentit precibus. Sed dum iter pararent, pater suus Euflamum occupat in tantum [(in t.) leg. incautum?] [Hic locus ita difficilis est intellectu ut omnino credibile sit aliquas voces primaevae scriptionis culpa alicuius amanuensis excidisse. Coniecturam nostram confirmare videtur interpretatio quam loci praebet Albertus Le Grand: “Alors le Roy appellant son fils le Prince Efflam, luy declara les articles de la paix accordez avec ses adversaires” (cf. supra, c. 2 extr.) “et comme il estoit conditionné qu'il épouseroit cette jeune Princesse; qu'il le convenoit ainsi pour le bien et repos des deux Royaumes. Le saint jeune homme fut fort surpris et douteux à se resoudre; toutefois, le tout bien et meurement considéré, quoy qu'il n'eust aucun desir de se marier, mais de vivre en perpetuelle continence, toute fois, pour ne contrister son pere et tout le Royaume et n'enfraindre le traité de paix, il s'y accorda et promit l'espouser” (Vies des SS. de Bret., ed. 1901, p. 583).] sponsamque ei coniugem parat. Ductus patris reverentia, corde repugnans, non ore repugnat. Dies coniugii nominatur; conveniunt barones, regi celebri congaudentes laetitia; atria regis festivo resonant tumultu. Celebratis itaque de more nuptiis, Euflamus virgo cum virgine desponsata genialem adeunt thorum [hic desinit lat. 1148.] .

[5] [sed sponsam, ad virginitatem servandam ab ipso inductam,] Lectio II. Euflamus spiritu Domini repletus, accinctus lumbos pudicitia, non blanditiis veneris coniugem demulcet, non eam voce blanda et nequam ad ardorem veneris incitat, sed casto sermone Deum ex toto corde et ex tota anima exhortatur amare; exhortationibus preces adiungit supplices, ut sexum muliebrem non muliebriter tegere laboraret [Id est, ni fallor, ut non muliebriter, sed forti animo, carnis incontinentiam coerceret. Cf. cap. seq. init.] . In exemplum multas adducit virgines, quae, casto corpore et mente devota Domino servientes, bravium aeternae vitae feliciter meruerunt habere. Sic iste coniux salutifer effecerat ut haec, quae modo virginitate privari volebat, virginitatem conservare intemeratam toto mentis affectu desideraret. Ex cuius responsione benigna, coniugis conversionem sancti viri cognovit prudentia. Sponsam tota nocte sponsus ad virtutem movebat, nec minus illa sponsum in virtutibus instruit, utpote quae, iam vas electionis facta, sancti Spiritus gratiam assumpserat. Nactus itaque vir Dei tempus opportunum, sanctum mentis propositum sociae suae ex ordine aperit. Illa vero audiens hoc valde stupuit, et res sibi altius in corde quam ipse putabat descendit. Et dum secum multa volvendo miraretur quid hoc esset et quorsum tenderet, ut erat tota nocte vigiliis gravata et curis languida, dormire coepit.

[6] [deserens, in Britanniam Minorem cum sociis nonnullis transmigrat.] Sanctus igitur, feminae diffidens fragilitati et incontinentiae, quoniam vas fictile est, et iam paenitens quod rem ei denudaverat, clam a thalamo regali egressus est et ad portum cito pervenit. Vir socios properantes [leg. praeparantes?] navigium invenit, ut eis die praeterita iniunxerat. Persuadente itaque aeris temperie et venti, cuius tunc copia, Deo dante, maxima erat, mare intraverunt; Deo duce et aura spirante prospera, Britanniam adeunt; ad saxum, quod Hyrglas a cultoribus illius provinciae nuncupatur [Ad occidentem vici Sancti Michaelis in Litore (Saint-Michel-en-Grève, dép. Côtes-du-Nord) extenditur in modum arcus alte inflexa plaga arenosa, quae mari alluitur, quaeque ex ipsa amplitudine Leuca litoris (la Lieue de grève) appellata est. In huius plagae ora extrema, inter occidentem et meridiem, visitur ingens et aspectu haud inelegans saxum quod britannico idiomate vocatur Roch-Hirglas (id est Rupes longa cerulea), recentius autem, vocabulo sensim corrupto, Roc'hallas, Roc'h-Querlas, Roc'h-Ellas. Locus ille Hyrglas legitur in charta donationis factae monasterio Sancti Michaelis in Periculo Maris ab Hugone episcopo Trecorensi anno 1086 (Morice, Preuves de l'Hist. de Bret., I, 460). Ita A. de la Borderie, Annales de Bretagne, tom. VII, p. 285, not. 1. Apud hoc saxum constructum est sacellum quod hodieque Oratorium Sancti Euflami (Saint-Efflam-en-Grève) appellatur et monstratur fons quem e saxo elicuisse traditur sanctus (cf. infra, c. 10) et Toul-Efflam, id est Puteum Euflami, vocant (A. de la Borderie, ibid., p. 303).] , navem cum gaudio feliciter applicant.

[7] [Immanis belua, quae regionem illam infestabat, ubi lateret] Erat autem in litore illo antrum quoddam saxosum a saxo praedicto mille passibus differens, cuius profundum ab introitu novem constat cubitis; hiatus autem circiter duodecim ulnas in curvum dilatabatur. Sancti viri, a nave exeuntes, gaudentes quod terram adepti essent, dum in litore deambularent, situm et positiones locorum admirantes, et forte quoddam monstrum a silva exiens ad antrum praedictum gressus dirigens comperiunt. Quod mira calliditate vertens, verso gradu incedebat, ut vestigandi peritiam hac falsa incessione sequentibus adimeret. Quis enim hanc illi monstro inesse crederet astutiam? Sic multos deceperat; Arturi quoque fortissimi, qui eo tempore monstra in illis Britanniae partibus persequebatur [Quae de Arturo narrantur apud Nennium et apud Nennium et apud Galfridum Monumetensem, omnia gesta referuntur in Britannia Maiore, nec aliud videtur documentum quod ad nos pervenerit et ubi de rebus gestis ab illo in Britannia Minore sermo sit, praeter hanc Vitam Euflami (A. de la Borderie, t. c., p. 307).] , hoc modo multotiens devitaverat occursum. Sed tandem, Deo volente suos magnificare servos, beluae delusa est astutia perniciosae.

[8] [Arturo fortissimo militi indicat.] Nam forte Arturus, factis [cod. sanctis.] eius totum intendens animum, eam ubique vestigabat. Dumque circum latebrosa perquireret saxa, sanctis in litore obviavit viris. Admiratur quod ausi essent in tam vastis et horribilibus habitare solitudinibus. Quaerit ab eis diligenter qui sint et unde. De quaesito illis docentibus, de spelunca etiam monstri illis indicantibus certificatur. Gratulatur Arturus de sanctorum adventu et toto corde laetatur de speluncae monstri demonstratione, quoniam indignans sibi, tamquam a monstro victus, tristis multotiens discesserat, quod illud indagare non poterat.

[9] [Quae per totam diem ab hoc ipso impugnata sed non devicta,] Armatur ergo clava trinodi; clipeo, quem pellis tegebat leonis, animosum defendit pectus; deinde publicum hostem, solus pro omnibus pugnans, viriliter invasit. Contra, horribile monstrum se suis protegit armis; immo primum in Arturum facit incursum, indignans quod ab uno impeteretur homine, cum saepe multos victor populos superasset. Impetum ergo collecto robore faciens, Arturi validum ferit clipeum, quem leviter unguibus perforat acutis. Quid mirum? Lapidis enim duritia, ut locus ille plagas in se gerens testimonium perhibet, illorum cederet acumini. Arturus, reducto corpore, sine vulnere mansit, et magis commotus in iram, acerrime percutit hostem. Moenia tanto dirueret ictu; sed hostis, duritia pellis defensus, non letalem accipit ictum. Dolor tamen ictus validior descendit ad imum. Per totam hoc modo pugnavit diem; adhuc serpens sine letali manebat vulnere.

[10] [postridie, aqua interea sancti oratione e saxo elicita,] Lectio III. Arturus, ut noctem sensit adesse, certamen in crastinum differt. Ad sanctos viros lassus labore et aestu languidus revertitur. Fauces eius siti arebant valida, quaerit aquam a viris. Euflamus respondet pro omnibus unus: “Domine, non habemus aquam, similiter et nos ea indigemus. Superest ergo ut Dominum nostrum eam postulemus.” Laudat Arturus iustum boni viri consilium. Flexis genibus, omnes prosternuntur in terra. Euflamus a toto corpore prostratus, vox omnium sociorum, orat dicens: “Deus, cuius potestas immutabilis cuncta sine praeiacenti materia creavit, et cui universa res, quaeque secundum suam proprietatem, deservit, ad cuius iussum omnia suam mutant qualitatem, ut quae dura sunt defluant mollia et quae sunt aspera fiant plana, declara virtutem tuam super nos, et quemadmodum in deserto aquam manare de petra, sitiente populo, iussisti et famulo tuo Moyse orante, sic, Domine, in multitudine misericordiae tuae digneris aquam nobis infundere, quoniam apud te nulla est impossibilitas, annuente domino nostro Iesu Christo, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.” Oratione completa, rupem eminentem ascendit 〈per〉 quam, facto sanctae crucis signaculo, silice percussa, aqua copiose prorupit in aera. Quem laticem cum vir sitibundus gratias agens libasset, ante sancti Euflami pedes pronus corruit: novit enim virtutem Dei esse in illo; supplicibus ergo precibus expostulat ut manus imponendo ei dignetur benedicere et in orationibus suis pro eo ad Deum orare, utpote qui saepe pro gentis liberatione multa vitae discrimina dubius subire solebat. Euflamus, vir Dei, benedicens ei munus promittit orationum.

[11] [ad precem eiusdem S. Euflami mari absorpta est.] Lectio IV.Discedit Arturus laetabundus, siti fugata, viribus haustu divino reparatis, sancta benedictione munitus, docto sermone conditus. Confidensque de sancti viri virtute, certamen cum monstro eius reliquit arbitrio. Athleta igitur Christi, armis fidei munitus, monstrum immane iubet prodire, utque fidem sociorum confirmet, voce sic affatur aperta: “Domine Iesu Christe, qui discipulis tuis tantam dedisti potentiam ut ligare atque solvere valeant quaecumque voluerint, de quibus etiam dixisti: Fugam daemoniis imperabunt, serpentes tollent, [Marc. 16, 17, 18.] huic serpenti impera discessum, ut haec regio a tam pestifera pernicie liberata et laudes tibi et gratias libere referre valeat, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas per infinita saeculorum saecula.” Et cum respondissent: “Amen”, monstrum, supra silicem erectum, oculos partes circumtulit in omnes et clamorem magnum gemitu miserabili permixtum emisit, cuius horrore etiam loca tremuerunt remota. Deinde, submisso capite, ore singultienti et naribus vomitum protulit sanguineum; illius loci saxa in testimonium huius miraculi adhuc tamquam recenti sanguine rubere videntur [Scilicet eo loco visitur saxum quod vulgo appellatur Roch-Ru, id est Saxum rubrum (ibid., p. 287, not. 2).] . Deinde, videntibus sanctis, ad mare descendens, altum tendens in pelagus, non rediturus abivit. His duobus miraculis Deus famulum suum Euflamum in principio exsilii sui magnificare voluit, ut de gratia sua confideret, qui patrem et matrem dereliquerat, qui omnibus quae possidebat abrenuntiaverat, ut eum iuste sequeretur; qui pro patria elegit exsilium et pro summis palatiis imas telluris cavernas [cod. catervas.] , pro purpura, pro bysso incultum et simplicem pannum.

[12] [Monasterium prope locum quo appulerat,] Fugato itaque monstro, sancti viri per loca litori contermina securius gradiuntur. Quo magis a litore discedunt, magis terrae illius facie capiuntur amoena. Locorum positiones dictis collaudant alternis, dumque mirantes huc illuc agmine coniuncto incedunt, in quandam incidunt cellulam non multum a litore remotam, quae lingua Britannorum Donguel nuncupatur et ab antiquis aedificata, ut operis materies et qualitas etiam nunc declarat [Quis sit locus ille qui, tempore quo Vita scripta est, ruderibus antiqui alicuius monumenti erat insignis, iam definiri nequit (ibid., p. 302 – 303).] . Unde gratias Deo dederunt, et multo laetiores quam si aliqui terrenis inhiantes, regnum quaerentes, regiam paratam aulam adepti essent, lucescente aurora crastina, post completa officia cum foras egressi essent, huc illuc ambulantes, amoenitate rerum tacti, et forte in gramineum incidunt rivulum. Qui circa euntes, ad fontem perveniunt qui ad imum perlucidas undas cum laeto murmure ducebat. Hic placuit viris Dei deponere sitim; deinde ad cellulam cum gaudio revertentes, super mensam quandam refectionem sibi paratam et angelum iuxta sedentem invenerunt. Exterriti autem prae nimio fulgore, retrocedebant. Quibus angelus ait: “Viri fortes, nolite timere. Sumite cibum a Deo patre vestro missum de supernis, qui me misit ad vos, ut vobis in exsilio solacium exhiberem.” Consolatis itaque ipsis, angelus recessit. Illi vero, gratias agentes Deo, refectione divina sacra solvunt ieiunia. Statim Spiritus sancti gratia in cordibus illorum diffusa est, et futurorum praescii spiritum hauserunt.

[13] [sociis tamen separatas cellulas occupantibus, constituit.] Lectio V.Refectione itaque tam salubri refici statuerunt in prima et tertia et sexta feria, secundum quod solebant solvere ieiunia. O quam ineffabilis erat ipsa refectio! Tamen his a Deo parabatur diebus ad horam. Haec refectio docuit viros Dei, sed placidum et sollemnem [Rursus hic aliqua verba primaevae scriptionis excidisse vel adulterata fuisse videntur. Locum ita interpretatus est Albertus Le Grand: “Ils … se resolurent doresnavant de jeusner tous les lundys, mercredys et vendredys; laquelle institution Dieu confirma par un grand miracle, lequel continua pendant le cours de leur vie, qui fut que, les dimanches, mardys, jeudys et samedys, leur repas etait miraculeusement apprêté par le ministère d'um Ange, et les autres jours point. Toutes ces faveurs qu'ils recevoient du Ciel, leur firent connoistre que Dieu avoit agreable qu'ils demeurassent en ce lieu” (Vies des SS. de Bret., ed. 1901, p. 585).] . Non ergo ulterius processerunt, sed secundum Dei voluntatem ibi insistentes religioni remanserunt. Postea, ut divinae contemplationi liberius vacarent [cod. vacare.] , decreverunt ut quisque proprium haberet secessum. Sic itaque discedentes in collaterales partes, sanctum solum Euflamum in domum sibi dilectam relinquunt, et in adiacentibus ei plagis habitacula sibi praeparaverunt, unde in festivis diebus ad eum conveniebant et ad tempus refectionis [De illa forma monasteriorum apud antiquos Hibernos et Britones videsis Georg. Petrie, The ecclesiastical architecture of Ireland anterior to the Anglo-Norman invasion, comprising an essay on … the round towers of Ireland, 2° ed. (Dublin, 1845), p. 125 sqq. Hoc loco vestigium aliquod antiquae traditionis vel scriptionis, quam scriptor Vitae S. Euflami secutus sit, reperire sibi videbatur A. de la Borderie (t. c., p. 302; cf. Hist. de Bretagne, eodem auctore, t. I, p. 507 – 11), quod nimirum forma illa monasteriorum, frequens quidem et usitata apud Britones et Scotos seu Hibernos usque ad saeculum VII, postea vero mox aliena fuit a monasticis moribus, et certe saeculo XII iam prorsus ignota. Sed quamquam ipse ille ritus iam exoleverat, poterat tamen saeculo XII et etiam serius exstare eius memoria, cum praesertim in Vitis sanctorum non paucis, quae auctori nostro ignotae fuisse censendae non sunt, illius mentio occurrat (v. g. in Vita S. Columbae auctore Adamnano). Itaque nimis audacter pronuntiatum a praedicto scriptore existimaverim: “Ce passage, lui seul, suffit à authentiquer l'histoire d'Efflam, dans le fond restreint, essentiel, à quoi elle doit être réduite” (Ann. de Bret., t. c., p, 302).] .

[14] [Honora, sancti coniux, corio inclusa, mari transvehitur] Interea, consors lecti intemerati, Honora nomine, volens pudicitiae et religionis pariter esse socia, nocte dieque anxia vexabatur, cogitans secum qualiter sequi posset quem nulla sibi praevisa 〈terra〉 [vox per coniecturam suppleta; om. cod.] nec certus teneret locus. Tandem, tacta [cod. tanta.] novo consilio, veste regali procul abiecta, clam, nullo comite, ad portum prope perrexit et cuidam viro supra portum habitanti sibique noto [cod. voto.] cordis propositum aperit. Coegit itaque ipsum, tam prece quam pretio, ut ad suum novum opus de corio pararet navigium. Parat ille ut illa praeceperat. Quae cum dixisset: “In manus tuas, Domine, commendo animam meam et corpus meum, ut tu, Domine, custodias et dirigas in vias rectas,” in frontem impresso crucis signaculo, corio se circumdedit parato et sic confidens in Domino, vitam pelagi committit fluctibus. Sed Deo duce, tertia luce sub civitate quae est supra Leguer [De hoc loco iuvat exscribere quae notavit A. de la Borderie (t. c., p. 289, not. 6): “Il s'agit ici de l'établissement gallo-romain, dont on voit encore les ruines à l'embouchure du Leguer, près du village du Gaudet (commune de Floulec'h, canton et arrondissement de Lannion, Côtes-du-Nord), et qui était une forteresse plutôt qu'une ville. Aussi, a l'époque romaine et aux premiers siècles du moyen-âge, l'appelait-on seulement castellum, comme le prouve la plus ancienne Vie de saint Tudual, et le pays environnant se nommait Pagus Castelli (le Pays du Château, en breton Pou Castel, Pougastel, Pouhastel… Voir ce que nous avons dit [de cet établissement romain] dans les Trois Vies anciennes de S. Tudual, p. 65 – 69, et la description des ruines antiques du Yaudet en 1788 par “un prêtre Trégorois” publiée par nous dans nos Études historiques bretonnes, 1ro serie (1884), notamment p. 5 – 7.”] , integro adhuc corio, sana et incolumis applicavit. Claustrum quoddam, quod ex quadris lapidibus sub civitate in mari compositum fuerat, hanc veniente mari recepit, sed recedente retinuit in sicco relictam litore [Hanc fabulam ortam censet A. de la Borderie (t. c., p. 306 – 307), ex traditione de structura navigiorum quibus utebantur antiqui Britones, quos nempe referebat Plinius vitilibus navigiis corio consutis navigare, et similiter Solinus, Avienus et Gildas Sapiens (cf. ibid., p. 290. not. 2). Veri quidem similem hanc fabulae originem libenter crediderim; sed non videtur concludendum quod innuit de la Borderie, aliquam auctoritatem inde accedere Vitae S. Euflami; nam huiusmodi populares traditiones fabulosae passim multis saeculis perseverant.] .

[15] [ad locum ubi ipse residebat, et] Mane igitur facto, custos claustri illius, ad claustrum veniens ut solitam caperet praedam, nam singulis diebus piscium quoddam genus solitus erat illic invenire, hoc solum depositum invenit. Quod primo abhorrens, quia numquam tale reperierat, ut tamen corium esse [om. cod.] comperit, spe ductus rei latentis, accessit, accepit, et deferens clam sub pallio in secreta parte domus collocavit. Cumque sedulitate negotii compulsus festinare vellet ad cetera, ecce vocem audivit subito; sed nesciens unde vel quis proferret, mirando stupuit. Dum stupet, ecce corium, Deo volente, dissolvitur, virgo sermocinans [cod. salmocinans.] ei stupefacto apparuit. Qua visa, homini illi stupor superadditur stupori. Sed tandem blanda voce illius confortatus, ad priorem statum mentis revocatus, coepit sciscitari ab illa quare corio sic conclusa fuisset, et modum huius navigii, et unde genus duceret, et quorsum ire pararet. Quibus ita sibi cognitis, conversionem sancti viri ei indicavit, quoniam opera eius adeo pullulabant ut de illis sermo per totam iam haberetur Britanniam.

[16] [e manibus cuiusdam viri eam persequentis] Lectio VI.Tyrannus vero praefatae civitatis, quae prope claustrum sita erat, quaesivit quid, illo die quo virgo reperta fuerat, in claustrum foret repertum. Nam, ut diximus, singulis diebus quid piscium ibi reperiebatur. Cui cum nunciatum esset nihil contra morem ibi deprehensum, iratus se a custode claustri deceptum [[putans] add. ed.] , turbata mente ad domum ipsius properavit, et saevam in ipsum exercens tyrannidem, rei veritatem fateri coegit. Qua cognita, virginem, quae iam monstrato itinere ad sanctum propere tendebat Euflamum, vestigia colligendo, velociter insequitur sonipede, et iamiam comprehendere putans totas remittit habenas; sed frustra sequitur, frustra sequendo saevit; nam virgo facili gradu, Deo annuente, praecedens, ocior sequente fugiebat.

[17] [per prodigium erepta,] Ille, licet requiem sibi et equo furibundo negaret, tum quadam segnitia desuper immissa tardatus, nequaquam assequi poterat. Iam virgo sancti Euflami habitaculum nacta, suo timori invenerat asylum. Insequens hostis, cum iam illa intrare pararet, dexteram extendit ut eam comprehenderet et sinistram praetendit liminari. Haec ut erat extenta diriguit, illa liminari adhaesit. Sic ita [leg. itaque?] haerens et iam nequitiae paenitens, preces fundendo flebiles miser clamavit et auxilium a sancto viro coepit implorare. Sanctus vero Euflamus, non immemor illius sancti Evangelii ubi Dominus ait: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, [Ezech. 33, 11.] accedens tetigit eum et manus in proprios usus reformavit, et eum in Christi nomine sui compotem constituit. Tunc ille, caelesti verbere domitus, iam cognoscere incipiens quid sibi contigerat et quantum Deo displicuerat, satisfactionem agens, pronus in terra ante pedes sancti viri corruit, et veniam postulans, in emendationem commissorum praedia sancto restituit, et totum suum redditum in praesenti provincia ei concessit. Et accepta benedictione, laetus ad propria recessit.

[18] [iuxta cellulam S. Euflami aliquamdiu remanere eiusque colloquiis, non aspectu, frui permissa, deinde in Cornubia monasterio virginum praefecta, ibi sanctitate insignis vivit usque ad obitum.] Lectio VII. Sanctus vero Euflamus, cum modum itineris et causam suae consortis cognovisset, gratias agens Deo optimo eius proposito vehementer gratulabatur, et in honestate religionis, in divinis mysteriis, non parvam fecit habere discretionem. Simul ita aliquamdiu munde et caste vixerunt; sed sanctus, tamquam delectatio nimia esset, hanc castigavit licentiam. Nam consorti suae corporis sui prohibuit aspectum; sed ne muliebris animus, ut fragilis est, suo privatus solatio custode careat [cod. non careat.] fideli, suo salubri colloquio ad consolationem frui concessit. Gaudet haec hac corporis divisione, quae coniuncta erat cum unione et amore socii spiritaliter ducta. Basilicam sibi iuxta socium cum auxilio fratrum adiacentium breviter construxit. Veniens ergo cotidie in horis diei ad complenda mysteria, stabat foris iuxta parietem, et parum ad horam cum famulo Dei loquens de instructione vitae, non eo viso, ad proprium revertebatur domicilium. Post multum vero temporis, recedens inde ad Cornubiam, volens ibi manere, famulas Deo acquisivit, cum quibus basilicam constituit et stadio huius vitae ibi decurso, bravio perenni meruit donari. Ibi memoria eius cotidie agitur, et sollemni laetitia festum eius celebratur [Cf. Comm. praev., num. 9.] . Sanctus vero in loco sibi complacito Deo devote serviens, femineo sexui numquam postea domum suam intrare concessit, sed corpus suum castigando, orationibus instando, sibi et aliis fructum faciebat oculorum [ita cod.?] .

[19] [Ad cellulam S. Euflami accedit, qui eam antea incoluerat, S. Gestinus,] Dum sic caelestis pater in terris caelibem duceret vitam, ecce vir Dei, Iestinus nomine, sancti Petri apostoli et aliorum apostolorum domibus rediens peregrinus, plenus virtutibus, adest. Qui cum lassitudine tanti itineris fatigatus vellet respirare, ad habitaculum sancti Euflami, in quo prior habitaverat et a quo suum iter acceperat, gradum dirigit. Sed ut sanctum vidit Euflamum, sic eum in spiritu socialiter coepit alloqui: “O iuvenis magnae pietatis, dilecte Deo et angelis, non adeo praesenti dignus hospitio quantum caelesti palatio desideratus, non invisus, non ingratus huc hospes adfuisti. Haec domus, quondam nostra, tua est eritque tua in futurum, et a nomine tuo haec provincia nomen accipiens, tibi per multas serviet gentes. Haec etiam tota provincia se tibi suamque debebit opulentiam.”

[20] [eamque, approbante oraculo divino, possidendam S. Euflamo concedit.] Lectio VIII.“O quam felices sunt parentes, qui tantum sibi ediderunt filium, regni caelestis heredem! In te quippe, in te benedicentur illi. Non enim parvam gratiam tibi contulit Dominus, quod beatitudo loci et conversatio vitae multis ostendit augmentis.” Haec et his similia illo dicente, hospes benignus placidis insequitur verbis: “O pater immensae auctoritatis, Deus tibi sit propitius et tuorum retributor laborum largus assistat. Aequum quippe est me tibi parere et tuo acquiescere consilio. Non est impar, ut arbitror, me tuae aetati cedere, quoniam itineris labore debilitatum, rerum vicissitudinibus fatigatum video. Quid plura? Cetera si desint, sors prior me iure recedere coegit et hunc locum tibi prius possessum tecum relinquere.” Contendentibus itaque illis sic inter se, dum uterque utrique vellet cedere, ecce divina consolatio litem dividit amicam, sic dicens: “Haec altercatio in conspectu Domini iucunda sic dissolvetur: Dominus hanc domum sancto dedicavit Euflamo, eique semper habendam concessit. Haec autem provincia nomen suum a tuo contrahet nomine, sancte Gestine, et ita communis erit vobis, honor, et memoriam utriusque geret hic locus.” Sic itaque a nomine Iestini Plestina vocatur pagus. Iestinus ad quandam silvam eidem loco vicinam conversationem habuit sanctissimam, atque locum ita sua consecravit praesentia 〈ut〉 usque in hodiernum diem talia declarentur ibi miracula, quod nemo audeat etiam ramalia illius silvae, quae super terram putrescunt, colligere, necdum frangere vel truncum secare.

[21] [De S. Euflami sancta vita, pia morte et sepultura.] Virtutes vero sancti Euflami magnificas in suo loco et praeclara studia et sanctam conversationem quis explicare poterit? Ab uberibus matris suae Deo patri suo placuit, in virtutibus de die in diem magis ac magis profecit. Cursu non intermisso mundum virtuose percurrens, animam Deo denique reddidit acceptabilem et mundam. Corpus vero a sanctis fratribus qui ad eius convenerant obitum in loco a Deo sibi concesso depositum est, utque honorifice posset ibi custodiri, cellula quaedam superaedificata est. Hic longo tempore pretiosum corpus requievit absconditum in corpore terrae; cursu temporis labente, paene memoria eius de terris ablata est.

[22] [Huius sepulturae locus multo post tempore pio cuidam viro] Lectio IX. Credimus nonnullos illo habitasse loco, qui locum non noverunt tam sanctum habere depositum; sed divina iubente gratia, thesaurus diu celatus, tandem repertus, humanum patuit ad usum. Quodam enim tempore christicola quidam, devotione plenus, in orationibus vigil, vigiliis, fame, siti, frigore domans carnis illecebras, beati Euflami, quamvis nescius, verus successor et heres, huius loci sanctus exstitit habitator. Hic duxerat in consuetudinem singulis hebdomadis, certo tamen die, sabbato scilicet, cellulam beati Euflami attentissime mundare. Quodam ergo die, dum huic honesto et solito intendens operi, quadam parte telluris recentis guttas sanguinis videret repente prodire, viso sanguine, stupore percussus vehementi, toto diu diriguit corpore.

[23] [revelatur, et sancti corpus honorifice extollitur;] Sed postquam, pulso stupore, demum rediit discretio mentis, sollicite deliberat unde sanguis ille duceret originem aut quid significabat. Quid vellet significare cogitat, deficit cogitando. Quandoque impetus est illi scrutari viscera terrae, sed tamen admiratione prohibetur. Demum, accepto consilio, adiit episcopum, visa refert in ordine. Miratur auditis episcopus, habet consilium, viros peritos et magnae religionis convocat in unum. Duce praedicto christicola, sancti Euflami adeunt locum. Hi, consilio sapientum, cum summa devotione fusis orationibus ad Dominum, ieiuniis triduo celebratis, terram effoderunt, sanctum corpus invenerunt, et litteris secum inventis [Haec verba ita interpretatur Lobineau (Vies des saints de Bretagne, ed. Tresvaux, t. I, p. 263), quasi significaret scriptor Vitae hanc cum ipso corpore inventam fuisse. Sed ut haec (litteris secum inventis) vere diceret scriptor noster, satis fuit ut in sarcophago seu loculo, quo corpus continebatur, vel iuxta illud, aliqua brevis inscriptio legeretur (ita recte A. de la Borderie, Ann. de Bret., t. VII, p. 294, not. 1).] , crebris quoque miraculis dignoscitur.

[24] [eiusque memoria, accedentibus miraculis,] Deus, cuius benigna voluntate reliquiae sui confessoris repertae patuerunt, suum confessorem miraculorum dignitate praeclara in terris mirificare dignatus est. Oculi caecorum aperti sunt et vident; qui febre vexabantur anhela, salubri fruuntur refrigerio; a daemonibus possessi, fugato daemonio, in validam restaurantur salutem. Inopes gressus, reddito sibi pedum officio, in beato Euflamo Deum una voce collaudant. Multa morborum genera, interveniente beato Euflamo, laudabiliter curantur.

[25] [apud Britanniae plebem celebratur.] Agnito corpore, visis miraculis, pontifex cum universitate cleri, oris una voce, una cordis devotione, Dei iucundas erumpunt in laudes. Rex cum suis principibus, qui ad inventionem tam sacri corporis advenerat, gaudens gaudio magno valde, sanctum dignis honorat donis; agros longe lateque diffusos sancto Euflamo libere concessit habendos. Universus populus Britanniae, videns se morborum verum invenisse curatorem, gratias agit summo Altitonanti medico, cui sit laus, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

DE SANCTO LEONARDO CONFESSORE NOBILIACENSI

SAECULO VI?

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Leonardus confessor Nobiliacensis (S.)

AUCTORE A. P.

§ 1. De historia S. Leonardi.

[1] [Sancti inde a saeculo XI celebratissimi] Quod in quibusdam sanctis saepe observatum est, ut quam illustri honorarentur cultu sive ecclesiastico sive populari, tam obscura esset rerum ab ipsis gestarum historia, id in S. Leonardum nescio an magis quam in plerosque alios cadere dicendum sit. Celeberrimum siquidem nomen illius fuisse tum plurima Vitae ipsius exemplaria, quae in multis bibliothecis manu scripta servantur, tum praesertim innumerae aedes sacrae in tota occidentali Europa ipsi dicatae satis superque demonstrant. Verum qui saeculo VI vixisse fertur, vix ante saeculum XI latiore fama gaudere coepit. Tacent enim de ipso martyrologia antiqua omnia, in exemplaribus autem quibusdam interpolatis Bedae-Flori, Adonis, Usuardi, Wandalberti vix saeculo X [Duo dumtaxat allata sunt, id est exemplar Bedae-Flori B (Act. SS., Mart. t. II, p. XXXVIII), quod “saeculo fere X” scriptum censuerunt (ibid., Nov. t. II, 1, p. [XXIV]), et exemplar item interpolatum Wandalberti ab L. F. I. de la Barre editum (L. d'Achery, Spicilegium, 2a ed., t. II, p. 55; P. L., t. CXXI, col. 617), quod saec. X exaratum est (cf. MG., Poet. lat. t. II, p. 568, cod. Paris, 5251). Verum in exemplari B Bedae-Flori, id est in codice Barberiniano lat. 646 (prius XIV. 19), qui saec. X\XI exaratus est, ad diem 6 novembris nomen Leonardi manu multo recentiore inscriptum est.] , aliquotiens saeculo XI, saepius autem postea insertum est ipsius nomen, quod in recentioribus martyrologiis vel kalendariis frequenter comparet [Et quidem vix non ubique ad d. 6 novembris, ad quem etiam laudatus est in Martyrologio Romano.] . Videtur ergo ante saeculum XI vix cognitus fuisse Leonardus extra vicum illum pagi Lemovicini, qui olim Nobiliacus dictus esse fertur, postea autem a sancto viro, cuius corpus ibi quiescebat, Sancti Leonardi nomen accepit et adhuc retinet (Saint-Leonard, dép. Haute-Vienne, arr. Limoges).

[2] [Vita non ante an. 1021 – 1028] Ibi S. Leonardum miraculis claruisse primus omnium rettulit Ademarus Cabannensis: Ea tempestate (hoc est circa an. 1017, eo ipso tempore quo sollemni pompa delatae sunt reliquiae S. Leonardi Angeriacum, ut novimus ex libro I miraculorum, cap. 6) sanctus Leonardus confessor in Lemovicino et sanctus Antoninus martyr in Cadurcino miraculis coruscabant, et undique populi eo confluebant [Ademarus, Hist. II, 56 (MG., Scr. t. IV, p. 142). Idem in sermone quodam de translatione S. Martialis (cf. Arbellot, Vie de S. Léonard, Paris, 1863, p. 117, annot. 1), refert anno 832, dum fiebat Lemovicis dedicatio ecclesiae Sancti Salvatoris, visione nocturna monitos esse quosdam ut dicerent episcopo Lemovicensi: “ Alia sanctorum corpora de diversis Aquitaniae locis in templi dominici dedicatione … allata sunt; et cur beati Leonardi e vicino non iussisti ibidem corpus afferri?” Quae, ut vera esse possunt, nequaquam tamen certa dixerim, cum neque magna sit Ademari fides, et a rebus, quas hoc loco refert, plus 160 annorum spatio esset remotus.] . Sera autem sancti fama brevi immensum in modum crevit, procurante praesertim, ut conicere est, Iordano magnae nobilitatis et simplicitatis viro, qui hoc ipso in tempore, anno 1021, ex praeposito ecclesiae Sancti Leonardi electus est episcopus Lemovicensis [Ademarus, Hist. II, 57 (MG., l. c.).] . Is certe, cum de sancti domestici gestis parum doctus esset, etiam exteros enixis precibus adiit, ut libellum de ipsius vita, si quem haberent vel reperirent, ad se mitterent. Ita scribebat, illo iubente, Hildegarius Carnotensis, tunc temporis scholasticus Pictavensis [Cf. B. Hauréau, in Mémoires de l'Institut national de France, Académie des inscriptions, t. XXXI, 2 (1884), p. 64 – 77.] , ad magistrum suum Fulbertum Carnotensem episcopum († 1028): Iordanus etiam Lemovicensis episcopus, cui olim suffragium praestitisti apud archiepiscopum Bituricensem, plurima te salute impertiens, rogat suppliciter, ut mittas ei Vitam sancti Leonardi in episcopatu suo quiescentis, ut aiunt; sicubi reperire poteris, pulchre dicas hoc feneratum esse [P. L., t. CXLI, col. 273.] . Ex quo loco recte colligit v. cl. Bruno Krusch [MG., Scr. rer. merov. t. III, p. 394.] huiusmodi Vitam in bibliothecis neque ecclesiae Lemovicinae neque Sancti Leonardi annis 1021 – 1028 asservatam fuisse, atque veri non dissimile existimat eam tunc omnino non exstitisse. Idem censuerunt viri docti, qui hac de re scripserunt, tantum non omnes [Aliter Arbellot, Vie de S. Léonard, p. 240 – 42, inanibus argumentis nisus. Oroux autem (Histoire de la vie … de S. Léonard, Paris, 1760, pp. IX – XI, XVI – XIX), etsi Vitam BHL. 4862 saec. XI conscriptam esse fatetur, antiquiorem tamen Vitam aliquam exstitisse levibus rationibus sibi probavit.] , inter quos Rivet [Histoire littéraire de la France, t. VII, p. 339 – 40.] et v. cl. G. Kurth [Clovis (Tours, 1896), p. 604 – 605; 2a ed. (Paris, 1901), t. II, p. 259.] .

[3] [neque tamen multo post an. 1030 composita,] Quid responderit Fulbertus, memoriae non est traditum. Opinamur autem sua spe frustratum Iordanum curavisse [Quod commenti sunt aliqui, Vitam ab ipso Iordano esse compositam (ita v. gr. Oroux, op. c., p. XVI), id nulla ratione vel suadetur. Contra probabilius, etsi non certo, Vitam ante concilium Lemovicense anni 1031 scriptam esse inde collegerunt, quod in ipsa S. Martialis solo nomine pontificis, non vero apostoli cohonestatus est (cf. Oroux, p. x; Arbellot, p. 240).] ut Vita S. Leonardi scriberetur (BHL. 4862), quae ad nos pervenit in codicibus bene multis, ex quibus tamen nullus saeculo XI est antiquior [Codicem Casinensem 117 saec. XI\XII exaratum esse, non vero “ineunte saec. XI vel etiam saec. X desinente” (Bibliotheca Casinensis, t. III, p. 59), ductus litterarum (vid. earundem specimen ibid., ad p. 54) satis ostendunt.] , pauci in priore parte eiusdem saeculi exarati videntur, multi saec. XI\XII et saec. XII sunt descripti. Neque enim audiendus est vir b. m. F. Arbellot, qui Vitam istam saec. VII vel VIII compositam esse volebat [Op. c., p. 32, p. 48 annot. 3; p. 55 annot. 2; pp. 115 – 16, 239 – 42.] , ea sola allata ratione, quod scriptor Vitae in ultimo capite testatur in ecclesia, quam Leonardus construxerat et in qua corpus ipsius sepultum est (vel sepultum fuerat), divina fieri miracula; cum vero tempore Ludovici Pii imperatoris translatum sit corpus illud sanctum ex hac ecclesia in alias amplioresque aedes, inde colligunt Arbellot et qui ipsum secuti sunt, Vitam saltem ante Ludovici Pii aetatem esse compositam. In quo prorsus errasse videntur. In primo enim capite libelli de miraculis S. Leonardi (BHL. 4863), quo solo antiquo monumento narrata est translatio illa in novam ecclesiam, nequaquam tempus factae translationis indicatum est; quod autem tempore Ludovici Pii contigerit, id coniectura quadam, nullo autem documento certo sunt assecuti [Arbellot, t. c., p. 55: “ Quant à cette première basilique, on la rapporte communément au IXe siècle et au règne de Louis le Pieux, qui est appelé, dans quelques anciennes chartes” [de quarum aetate et auctoritate numquam distinctius locuti sunt] “fondateur de l'église Saint-Léonard, sans doute à cause des largesses qu'il fit pour cette construction”; et alibi (p. 116): “D'anciens mémoires, cités par le P. Bernardin” [Bernardin de Tous les Saints, La Vie et les miracles du grand saint Léonard, Limoges, 1681, p. 236] “lui attribuaient” [Ludovico Pio] “ la construction de l'église et la fondation du clocher ” … “ Et de tout ceci”, ait laudatus Bernardinus (t. c., p. 285), “ fait foi un vieux mémorial trouvé dans les légendes de l'église du même saint en la ville de Noblac”. Haec quam parum definita sint, nemo non videt.] . Immo ea, quae nunc in vico Sancti Leonardi superest ecclesia, non saeculo IX, verum ipso saeculo XI aedificari coepta est [Arbellot, II. cc.] . Sed et saeculi XI esse dicuntur tum pars, quae superest, sarcophagi marmorei quo sancti Leonardi corpus claudebatur [Arbellot, op. c., p. 120, annot. 2.] , tum antiquissimus, qui inventus est, titulus arcae reliquiarum inscriptus [Ibid., pp. 124, 142; X. Barbier de Montault, in Congrès archéologique de France, t. XLVII (1881), p. 269 – 270.] :

† HIC REQUIESCIT CINEREM SCI
LEONARDI C(O)NFESSOR DNI †

Atque certe haud aegre crediderimus ipso hoc tempore, quo S. Leonardus miraculis magis coruscare coepit, et pulchriores ecclesiae aedes exstructas esse, et reliquiarum sancti patroni factam esse elevationem sive translationem. Hanc autem primam fuisse sancti corporis translationem, non est cur aut affirmem aut negem.

[4] [addito libro primo miraculorum,] Porro non tantum caput illud primum (BHL. 4863), sed totus liber de miraculis (BHL. 4863 – 4871) ab eodem conscriptus est, qui Vitam composuit; quod ex stili similitudine, maxime vero ex sermone rhythmico, qui utrimque eodem modo est observatus, iure colligitur. Porro cum in Miraculorum cap. 6 (BHL. 4868) de Willelmo Magno duce Aquitaniae († 1030) tamquam iam mortuo meminerit scriptor, sequitur Vitam non ante annum 1030 esse editam [Huic sententiae id contradicere videtur, quod adest Vita S. Leonardi in codice Casinensi 111, quem anno 1023 exaratum dicunt (cf. Bibliotheca Casin., t. III, p. 23). Verum codicem saec. XI extremo vel etiam XII scriptum esse, litterarum ductibus facile agnoscitur, atque certe anno 1023 posteriorem ostendunt carmina Petri Damiani quae in eodem manu prima sunt descripta (p. 190); neque alia videtur fuisse ratio cur anno 1023 exaratum dixerint, nisi quia putaverunt hunc esse codicem Homiliarum quadraginta quem Theobaldus abbas anno secundo suae ordinationis (hoc est an. 1023) scribi iusserat; ast codex 111 non 40 homilias, sed circiter 70 continet, atque praeter eas sermones aliosque libellos numero circiter 90.] . [nullius auctoritatis est;] Cum qua sententia id optime consonat, quod scriptor more illius aevi tum in Vita, tum in Miraculis, finem enuntiatorum syllabis consonis ornavit. Atque vel hoc solo capite, quod tam recenti tempore conscripta est, exigui prorsus ponderis esse Vitam istam, et res ipsa clamat, et recte monuit decessor noster S. Dyckius [Act. SS., Oct. t. VII, p. 46, num. 5.] . Quod magis etiam inde colligitur, quod absurdis et vanis narratiunculis ita libellus est refertus, ut aestimator doctissimus quidem, at non semper in libellis hagiographicis diiudicandis multum severus, vix non totum opusculum fabulis accensendum esse monuerit [Kurth, Clovis, ll. cc.; vid. etiam Krusch, t. c., p. 395.] .

[5] [neque alibi de sancti gestis] Quoniam vero cetera, quae de vita S. Leonardi conscripta sunt monumenta hagiographica [Vincentius Bellovacensis, Spec. hist., XXII, 11, 12; Legenda aurea, c. 155 (al. 150), § 1 – 5; Petrus de Natalibus, Catalogus SS., X, 29. Legenda germanicis versibus conscripta, quam ed. Fr. K. Köpke. Das Passional. Eine Legenden-Sammlung des dreizehnten Jahrhundert (= Bibliothek der gesammten deutschen National-Literatur, XXXII, 1852), p. 557 – 62 (Inc. “Leonardus hiez einer, Ein guter man, ein reiner”); Legenda gallica a quodam presbytero Rogerio de Longastre saec. XIII vel XIV confecta, de qua Paulus Meyer, Notice sur trois légendiers français attribués à Jean Belet, in Notices et extraits des manuscrits, t. XXXVI, 2 (1901), p. 451 – 53; cf. Id. in Romania, t. XXXIV (1905), p. 30 – 31; Legenda italica (Inc. “ Il beato messer sancto Leonardo nel tempo di Nastasio imperadore”), quae legitur in manuscripto Florentino Medic. plut. 89 sup., cod. 101, saec. XIV, fol. 14 – 23v. His antiquior, etsi libello BHL. 4862 posterior, erat Vita quam Roboas diaconus Casinensis scripsisse dicitur. Ita enim Petrus Diaconus, in Libro de viris illustribus Casinensibus, c. 42 (P. L., t. CLXXIII, col. 1045): “Roboas diaconus, parvulus in Casino a Girardo abbate (1111 – 1123) susceptus, scripsit rogatu quorundam amicorum suorum sermones de totius anni festivitatibus ac Vitam sancti confessoris Christi Leonardi.” Scripseritne ille an transcripserit, non habeo definire. Certe nondum repertum est exemplar Vitae a Roboa scriptae, quod etiam in ipsa bibliotheca Casinensi frustra quaesivimus (Unum invenimus codicem 390, manu saeculi XII iam provecti exaratum, in quo descripti sunt sermones cuiusdam monachi, quem “fortasse” Roboam diaconum Casinensem esse suspicati sunt; ceterum ne verbum quidem in illis de S. Leonardo). Contra libello BHL. 4862 longe recentior est Vita quaedam S. Leonardi confessoris Vendoperensis seu Corbiniacensis (cf. Anal. Boll., t. XXIV, p. 86, annot. 1), in qua rebus ab hoc sancto gestis permiscuit scriptor quaedam ex Vita cognominis confessoris Nobiliacensis (BHL. 4862 desumpta, quae nusquam alias de Vendoperensi erant tradita (cf.BHL. 4859 – 4861), puta Leonardum Vendoperensem fratrem fuisse S. Lifardi, in coenobio Miciacensi sub S. Maximino abbate vitam monasticam esse amplexum, cum S. Remigio Remensi episcopo aliquamdiu esse conversatum, alia. Sed et illud accidit mirum, quod vice versa recentiores quidam scriptores ex altera illa Vita S. Leonardi Vendoperensis quaedam incaute in Leonardum Nobiliacensem transferrent, quae cognominis sancti erant propria.] , et tempore posteriora sunt et ex Vita BHL. 4862 – 4871 totum id desumpserunt, quod perhibent, in aliis autem documentis historicis saeculo XI vel XII antiquioribus ne nominatur quidem Leonardus, inde fit ut nihil nobis praesto sit, quo discernamus utrum ea quae de S. Leonardo profert Vitae scriptor, omnia ipse confinxerit, an quaedam saltem ex his vulgari fama tradita litteris consignaverit. Porro demptis etiam iis, quae fabulam sapere quilibet vir peritus statim animadvertet, cetera tantum non omnia non falsa quidem dixerim, sed neque certo vera esse, hoc est iustis argumentis probata, pronuntiaverim. Cuiusmodi sunt S. Leonardum vixisse tempore Chlodovei I regis, eundem in Miciacensi coenobio sub Maximino abbate vitam monasticam duxisse, illi fratrem fuisse S. Lifardum abbatem Magdunensem. Etsi enim haec ceteris credibiliora videntur, quis tamen non ilico intellegat levem prorsus esse hac in re scriptoris auctoritatem, qui annis circiter quingentis a temporibus Chlodovei sit remotus, dubiam esse famam quae post tantum tempus tandem litteris sit consignata [Neque tamen satis fuit recentioribus quibusdam S. Leonardi laudatoribus, ut quaecumque a scriptore Vitae prolata erant, ultro acciperent; quin etiam fabulas fabulis cumularunt atque bene multa, nullo teste, licenter excogitarunt, puta Leonardo patrem fuisse Rigomerum seu Ligomerum comitem Cenomannensem, matrem vero consanguineam quandam S. Remigii Remorum archiepiscopi; Leonardum cum Lifardo fratre comitatos esse Chlodoveum regem in bello contra Alamannos an. 496 atque in notissimo illo praelio “apud Tulpiacum” ipsi astitisse; utrumque simul cum rege paulo post baptizatos esse; ne multa, ab angelo sibi apparente accepisse aliquando Leonardum flores illos liliorum, qui in stemmate regio Francorum depingerentur! Ecquis iam miretur huiusmodi scriptores sola rerum a Leonardo gestarum narratione plus ducentas pagellas implere? Vid. v. gr. Bernardin de Tous les Saints, op. c., p. 1 – 222. Horum somnia respuit vel Oroux, aperteque profitetur se ideo solum eorum commenta allaturum, ut ea refellat (op. c., p. XII – XIII; cf. p. 3, annot. 2; p. 16 – 17). Unum addam, quo manifestum fiet non solos Leonardi cives de illo multas fabulas excogitasse. In Mascalis, quod est oppidum provinciae Catanensis in Sicilia, gloriantur incolae non solum quod reliquias insignes, id est partem brachii sancti confessoris possideant, sed etiam quod miraculo factum sit ut ipsorum civitatem visitaret S. Leonardus. Cum enim, aiunt, navis, in qua sanctus in Galliam vela faciebat, oram Siciliae haud procul Mascalis praeterveheretur, ita restitit immobilis, ut cogeretur Leonardus litus adire et propinquum oppidum invisere! Miram fabulam siculam nos docuit v. cl. Antonius Pasta, e Congregatione Salesiana.] . [quippiam traditum est fide dignum.] Viri igitur prudentis non esse cuncti censebunt, a libello sera aetate conscripto et fabulis referto apertas quidem fabulas removere et reicere, cetera autem veluti fide digna recipere. Restat porro, donec documentum aliquod antiquius et gravius reperietur, — id quod tamen vix speraverim, — quo de S. Leonardo vel pauca quaedam certa doceamur, ut cultum quidem, qui sancto viro pridem tribui consuevit quemque saltem a saeculo XI in monumentis scriptis testatum habemus, piis animis exhibere pergant fideles, ipsam autem sancti patroni historiam se ignorare non aegre ferant.

[6] [Ipsam hanc Vitam multis verbis enarrare aggressus est] Id aegre tulisse videntur clerici Nobiliacenses. Etsi enim scriptam habebant Vitam illam sancti patroni, quam ante medium saeculum XI aliquis ex ipsis, ut credere est, utcumque composuerat, hoc tamen libello illis minime erat factum satis. Siquidem cum sub initio saeculi XII eos visitatum venisset Waleramnus episcopus Numburgensis [Cf. BHL. 4874, cap. 19: Nobiliacenses, … vatem pavistis et vestimenta dedistis; BHL. 4872: sicut viva voce fratrum (Nobiliacensium) percepimus.] , ipsos “fratres” audivit asseverantes temporibus S. Leonardi haereticam perversitatem adeo invaluisse, ut praeclara sancti opera “penitus abolerentur vel sinistra interpretatione infamarentur”; post mortem autem sancti scelere hominum invidorum, qui memoriam eius penitus de terra auferri cupiebant, factum esse ut Vita eius, ubicumque reperiri poterat, concremaretur. Haec quae illi ad suum solacium piis coniecturis excogitarant, nemini vero prudenti fidem sunt factura, docet ipse Waleramnus in epistula quam ad serenissimam quandam matronam, nomine Gertrudem, de laudibus S. Leonardi misit (BHL. 4872), quacum Gertrude sancti reliquias erat partitus [BHL. 4872 : quia quod de reliquiis ipsius mirifici sancti tecum partitus sum.] . Quas litteras, utpote quae de cultu publico S. Leonardi praecipuum quoddam perhibeant testimonium, cum ex unico, quod adhuc repertum est, exemplari post Martenium hic recudere vellemus, ex codice dico saeculi XII, qui olim erat monasterii Abdinghofensis N. 64, nunc vero est ecclesiae cathedralis Treverensis 62, non sine admiratione animadvertimus his litteris, veluti cuidam prologo, continuo coniuncta esse tum initium aliquod Vitae S. Leonardi, tum tria eiusdem sancti miracula. Et Vita quidem ista rebus narratis nihil differt a Vita BHL. 4862, verbis autem plurimum diversa est, utpote quae inani sententiarum ambitu et locis communibus res illas fuse exponat; quo fit ut, quamvis in codice Treverensi pagellas plus novem impleat, non tamen progrediatur ultra prima capita Vitae BHL. 4862; reliquam Vitae fusioris partem vel numquam conscriptam esse vel certe a librario praetermissam inde liquet quod desinit nunc sub initio folii 61, atque vacuum remansit reliquum illud folium. [Waleramnus episcopus Numburgensis,] Iamvero illam Vitam fusiorem a Waleramno episcopo vel integre compositam, vel saltem componi coeptam esse, etsi nullo certo argumento ostendi potest, summopere tamen veri videtur simile. [simul cum tribus recentioribus miraculis;] Atque ab ipso etiam scripta crediderim miracula tria quae in codice Treverensi subiecta sunt et eadem ratione, multis dico verbis et stilo haud absimili, sunt enarrata. In litteris quidem, quas ad Gertrudem dedit, postquam in universum extulit Waleramnus plurima S. Leonardi miracula, nominatim meminit de duobus, id est qualiter per sanctum Leonardum Boamundus de paganorum captivitate et rex anglicus de fratris sui tyrannide integre suam recuperarint potestatem. Illius regis anglici historiam neque in codice Treverensi legere est, neque alibi narratam repperi; Boemundi autem liberatio narrata est in ultimo ex tribus miraculis quae diximus; atque primi miraculi scriptor se Nobiliacum venisse docet, cum dicat: Huius signi testes adhuc sunt ipsi milites … testantur et clerici et clientes sancti Leonardi, a quibus praesens totam rem penitus diligentissime sciscitatus sum; quae in Waleramnum aptissime quadrant.

[7] [quae aliter narrata habemus in altero libro miraculorum,] Verum dubitationem quandam affert longior libellus de miraculis S. Leonardi (BHL. 4873 – 4879), qui in codicibus saeculo XII exaratis legitur et ab eodem Waleramno fertur esse conscriptus. Cuius caput II (BHL. 4874) in codice Parisino Bibl. Nat. lat. 5347, saec. XII, Waleramno tribuitur: Incipit scriptum Galeranni (i) episcopi de miraculo Boimundi; cum quibus convenire videntur versiculi septem, qui narrationem excipiunt. Iamvero ex nexu huius capitis cum reliquorum argumento et ex similitudine generis scribendi opinati sunt posse iure colligi eundem Waleramnum ceterorum etiam capitum esse scriptorem [Cf. Catal. Lat. Paris., t. II, p. 274 – 75.] . Quibus nequeo plene assentiri, neque firmiter asseverare ausim Waleramnum vel caput illud de Boimundo composuisse. Lemma siquidem incipit scriptum Galeranni … a librario vel rubricatore nescio quo, non vero ab ipso scriptore, narrationi praefixum esse veri est simile; utrum vero ex certa rei cognitione insertum sit, an coniectura dumtaxat ex istis versiculis, quos diximus, accepta, minime liquet [Nihil hac in re colligi potest ex verbis Gaufridi prioris Vosiensis in Chronica sua, c. 33 (Labbe, Nova bibl. mss., t. II, p. 237): Bohamundus illo in tempore.. Sed quia hoc miraculum pontifex Galtandus plenius descripsit… Quod vel ideo manifestum est, quia, cum Gaufridus post medium saec. XII factus sit monachus in ipsa abbatia Sancti Martialis Lemovicensis, cuius olim erat codex Parisinus Bibl. Nat. lat. 5347, fieri omnino potuit ut ex illo codice acceperit ea quae de Waleramno tradit.] . In his porro versiculis dicitur Waleramnus caput illud seu Boimundi signum non scripsisse seu descripsisse, sed transcripsisse. Quis autem non videat optime accidere potuisse ut episcopus, postquam a clericis Nobiliacensibus cibo vestimentisque recreatus erat, pio in S. Leonardum gratoque in clericos animo sit permotus, ut in membranis miraculum illud veluti monumentum sui itineris, [quem Waleramnus manu quidem sua partim transcripsit,] versiculis subiunctis, transcriberet? Verum etiamsi constaret caput II a Waleramno esse compositum, inde quidem probabiliter colligat quispiam eidem scriptori deberi caput I et forsan etiam caput III, quae levissimis aliquot indiciis et quadam sermonis similitudine cum capite II coniuncta videri possint; non vero cetera capita, quae paulatim decurrente saeculo XII a clericis Nobiliacensibus addita crediderim. Certe caput III non ab istis clericis conscriptum est, verum ab homine quodam, — Waleramno an alio, — qui Nobiliacum venerat et de rebus quas narrat ab ipsis testimonium acceperat: Nam clerici Nobiliacenses ab eodem, qui captus fuerat, sic asserunt se didicisse… Atque dum, nulla clausula interposita, immo verbis expressis, quibus de uno ad aliud fit transitus [Cap. II (BHL. 4874): Eodem etiam tempore… Cap. III (BHL. 4875): Praeterea accidit aliud…] , continuo sese excipiunt tria prima capita, contra post capita III, IV, V, VI legitur sollemnis formula, qua libelli claudi solent, ut conicere liceat singula quattuor ultima capita IV – VII a singulis scriptoribus esse adiuncta.

[8] [nequaquam autem conscripsit,] Quae qui perpenderit atque ea legerit quae de S. Leonardo in codice Treverensi post litteras Waleramni veniunt, haud scio an mecum totam rem ita sit explicaturus: Waleramnum, dum Nobiliaci versaretur, tum Vitam BHL. 4862, tum alia, atque certe miracula illa BHL. 4873, 4874, quae tunc iam conscripta erant, sibi transcripsisse; forsan etiam miraculum BHL. 4874, vel solum vel simul cum BHL. 4873, Nobiliacensibus manu sua exscriptum reliquisse, additis versiculis; eundem reducem in patriam Vitae BHL. 4862 recensionem quandam verbosiorem confecisse vel saltem inchoasse, additis tribus capitibus, quorum altero et tertio eadem tradiderit quae in miraculis BHL. 4873 et 4874 narrata sunt, et quidem ipsis his miraculis tamquam fonte seu exemplari usus; primo autem capite narratiunculam protulerit quam a clericis Nobiliacensibus praesens audiisset, quamque postea alter quispiam ab eisdem clericis doctus, neque Waleramni scripto usus, in miraculo BHL. 4878 litteris mandaverit. Id siquidem notatu summopere dignum est, quod, ut magna quaedam tum rerum narratarum, tum etiam verborum et sententiarum convenientia intercedit inter miracula illa duo ultima, quae in codice Treverensi leguntur et ea quae ex codice Parisino 5347 edemus BHL. 4873, 4874, nulla tamen est verborum sententiarumve similitudo inter miraculum BHL. 4878 et primum Treverensis exemplaris miraculum, immo inter utrumque non rara neque parva intercedit in singulis rebus explicandis diversitas. Unde quaecumque de S. Leonardo nobis codex Abdinghofensis, iam Treverensis, servavit, quamquam ea ad historiam S. Leonardi vix non sunt inutilia, typis tamen mandare non dubitamus, et quia a Waleramno haud ignobili viro conscripta esse videntur, et quia hagiographorum huius temporis mores cum in aliis, tum praecipue in diverse enarrandis rebus quas ab eisdem testibus acceperant, non sine fructu nostro patefacit. Unam siquidem, etsi licenter mutatam, in his omnibus exhiberi traditionem, ut ita dicam, Nobiliacensem, inde constat, quod non ab aliis quam a Nobiliacensibus edoctus est Waleramnus, ceteri autem libelli de S. Leonardo non aliam habent originem. Cum enim et Vita sancti (BHL. 4862) et prior (BHL. 4863 – 4871) et alter miraculorum libellus (BHL. 4873 – 4879) saepe saepius sepulcrum sancti, hoc est Nobiliacensem ecclesiam, respiciant, tantum non certum est omnia illa documenta, si non ab ipsis Nobiliacensibus, certe apud illos esse conscripta atque ea referre quae illi in laudem sui patroni promere solerent.

§ II. De miraculis S. Leonardi.

[9] [Miracula non omnia satis certae fidei esse] Haec autem erat laus praecipua, S. Leonardi meritis captivos esse a vinculis ereptos; in quo argumento versantur utriusque miraculorum libelli capita omnia, praeter singulas narrationes BHL. 4868 et 4879. Quaenam porro fides horum miraculorum scriptoribus tribuenda sit, utrum huiusmodi historias aliquot exempli gratia finxerint, an veras aliquatenus ornaverint, an ea dumtaxat quae certo noverant fideliter rettulerint, non est facile definire. Quae difficultas inde praecipue oritur, quod quo tempore acciderint res quae in singulis capitibus narratae sunt, ut plurimum neque a scriptoribus indicatum est, neque aliunde constat. In priore quidem libello una res est [De translatione corporis S. Leonardi, de qua cap. 1 (BHL. 4863), vid. supra num. 3.] , quam non ita multo ante tempore evenisse, quam scriptis mandaretur, compertum est [Cap. 6 (BHL. 4868); cf. supra, num. 4.] , cum factam esse dicant tempore Willelmi Magni ducis Aquitaniae (990 – 1030); de ceteris nihil novimus. Contra alterius libri scriptorem vel scriptores de rebus, quae nuper acciderant, rettulisse vel ex eo manifestum est, quod supersunt huius libri vel saltem singulorum capitum exemplaria saeculo XII exarata, ea autem quae ipsis primis libri capitibus narrantur, extremo saeculo XI et sub initio saeculi XII gesta sunt. Unde libentius scriptoribus fidem adhibebimus, quotiens in aliis etiam capitibus ea proferunt, quibus se rebus narrandis tempore vicinos esse testentur [Cap. III: Namque clerici Nobiliacenses ab eodem, qui captus fuerat, sic asserunt se didicisse. Cap. VI: quia (illud referimus), sicut ipsi testantur, qui eos, de quibus loqui proposuimus, praesentes viderunt et ab eis rem gestam didicerunt. Cap. VII: Fuit in nostris temporibus…] . Cum vero fere factum sit ut ii, qui liberationem suam a carcere vel a vinculis S. Leonardo acceptam referebant, gratias sancto acturi se Nobiliacum ad sepulcrum eius conferrent, miracula autem, ut iam monuimus, in hoc ipso loco sint conscripta, nullo negotio potuerunt scriptores ab illis viris de his, quae litteris commendarent, testimonium fide dignum accipere. Neque tamen diffitendum est accidere potuisse ut tum hi viri, tum miraculorum scriptores aliqua ad ornatum adderent, augerent, fingerent, sive ut eo magis laudes S. Leonardi extollerentur, sive quia nullo non tempore haec multorum fuit, maxime de longinquo venientium, cum sua gesta, pericula, itinera, gaudia praedicant, levitas seu iactantia.

[10] [vel ex narratione de liberato Boemundo liquet,] Atque haec non leviter a nobis dici ex illo saltem capite II (BHL. 4874) ostenditur, in quo solo res narrantur, de quarum fide et veritate ut certiores fiamus alia documenta suppetunt et multa et gravia, quodque historiae hagiographicae specimen exhibet attentione non indignum. Scriptum vel potius transcriptum est caput illud Nobiliaci a Waleramno episcopo Numburgensi tum ibi degente, ac proin aliquanto ante annum 1111 [Aliquanto ante id accidisse, quam vita fungeretur Waleramnus ideo crediderim, quod ab illo ex itinere gallico in patriam reduce conscriptam esse alteram recensionem huius miraculi et mihi probavi, et lectori, ut spero, veri simile feci. Hanc Waleramni narrationem in praesentiarum neglego, cum, ad summam rei quod attinet, sit narrationi BHL. 4874 simillima.] , quo Waleramnus obiit [Cf. P. Ewald, Walram von Naumburg (Bonn, 1874), p. 28; W. Schwenkenbecher in MG., Libelli de lite t. II, p. 180.] . [quae multis de causis suspecta videtur,] Refert autem res nuperrime, id est annis 1100 – 1103, in Oriente gestas, Boemundum I principem Antiochensem a Mohammedanis in praelio captum esse et in carcerem coniectum, e quo post tres annos meritis S. Leonardi sit liberatus. Quae ad Nobiliacenses forsan statim, fama vulgante, perlata [Antequam ipse Nobiliacum veniret (vid. annot. 3), traditur Boemundus huc Richardum de Principatu misisse et argenteas per eum compedes sancto confessori Leonardo direxisse. Ita Ordericus Vitalis, Hist. eccl., l. x, c. 23 (ed. Le Prevost, t. IV, p. 156).] , tum primum singillatim atque accuratius nota esse crediderim, quando Boemundus ipse anno 1106 ad sepulcrum S. Leonardi votum, quod conceperat, exsoluturus advenit [Cf. Ordericus Vitalis, Hist. eccl., l. XI, c. 12 (ed. Le Prevost, t. IV, p. 210 – 11); cf. lib. V, c. 19 (ibid., t. II, p. 448); Gaufridus Vosiensis, Chronica, c. 33 (Labbe, Nova bibl. mss., t. II, p. 297).] ; quo tempore dubium non est quin omnia, quae egisset et passus esset, clericis Nobiliacensibus enarraverit. Sive autem clerici, prudentes vel imprudentes, non omnino fideliter cuncta scriptis mandaverunt, sive Boemundus ipse aliqua aliter atque acciderant exposuit, certum illud est non pauca in hac narratione occurrere, quae cum ceteris harum rerum monumentis gravissimis aegre in concordiam adduci valeant atque etiam a multis et manifestis erroribus non possint excusari. Porro ut ea quae vel falsa vel saltem dubia videntur, paucis indicaremus, praecipuos quoque locos aliorum documentorum, quae diversum a nostro perhibent testimonium, ad singulas paragraphos huius miraculi infra annotavimus. Insuper universe animadvertent, opinor, viri quique prudentes, narratorem plus bonis litteris quam severae historiae operam dedisse, ut qui Liviano modo longas orationes Boemundi aliorumque confinxerit, res in Oriente christianos inter milites et mohammedanos gestas eo modo rettulerit, qui dissidiis, quae in Occidente inter viros potentes suo tempore saepe flagrabant, magis conveniret, alia demum intermiscuerit, quae ad lectorum aedificationem seu delectationem factura esse censebat.

[11] [quaeque postea novis fabulis est aucta.] Postea vero melius eorundem delectationi vel certe aedificationi se inserviturum opinatus est nescio quis, si in enarranda Boemundi liberatione S. Leonardo partes ampliores et illustriores tribueret, quam fecerat primus narrator. Dum enim hic rettulerat S. Leonardum in somnis apparuisse tum Boemundo, tum illis qui eum captivum detinebant, atque sic effecisse ut, pacto inito et iusta pecunia soluta, Boemundus cum honore a captivitate liberaretur, commentus est recentior hagiographus Boemundo, dum in vinculis teneretur, apparuisse S. Leonardum, qui signo crucis edito omnia vincula Boemundi et sociorum eius fregerit, eodem signo crucis adhibito ianuas carceris et civitatis aperuerit ac, nihil animadvertentibus custodibus, sanos et incolumes in regionem Hierosolymitanam cunctos reduxerit. Quam fabulam, utpote legendariae hagiographiae exemplar utile, simul cum antiquiore narratione edemus ex uno, in quo eam repperimus, codice romano archivi Sanctae Mariae Maioris, qui est passionalis B, saec. XII; in quo legitur fol. 227v – 228v.

[12] [Neque certioribus monumentis docemur de liberatione Ottonis eremitae Arianensis] Praeter eos, de quibus in his miraculorum libellis refertur, plurimos alios captivos a S. Leonardo liberatos esse generatim asseverant pii illius laudatores [V. gr. Waleramnus episcopus Numburgensis in epistula infra edenda; Willelmus Godel monachus Sancti Martialis saec. XII (Arbellot, op. c., p. 313: Captivorum specialis patronus apud Deum, singulari quodam modo merito se devote invocantibus frequentius adfuisse experimentis evidentibus comprobatur); Robertus Altisiodorensis († 1212) in Chronico (ibid., p. 314; MG., Scr. t. XXVI, p. 227 – 28: Captivorum … comprobatur, ut apud Willelmum Godel); Bernardus Guidonis (Arbellot, op. c., p. 314: Nam usque in praesentem diem in occidente simul et in oriente famosissimus etiam et ubique inter confessores notissimus, portas ferreas conterit, vectes confringit, disrumpit vincula, carceres aperit, detegit speluncas latronum et vinculatos in sua absolutos remittit).] , nominatim vero quaedam singularia recensent scriptores posterioris aetatis. Ita B. Otto eremita Arianensis sub initio saeculi XII a S. Leonardo a duro carcere eductus esse fertur [Arbellot, op. c., p. 92 – 93.] , etsi documenta duo, quibus haec narrata sunt, non ita probatae sint fidei, ut iis tuto credamus. Libellum enim BHL. 6390, in quo ipse Otto tum alia, tum hanc suam liberationem [[Potenza (Ign.)], Memorie di S. Ottone eremita… (Roma, 1780), p. 30 – 33.] pluribus persequitur, apocryphum esse et fide indignum iam pridem ostenderunt maiores nostri [Act. SS., Mart. t. III, p. 466 – 68, num. 5 – 13.] , consentientibus aliis [Potenza, op. c., p. 42 – 89.] ; lectiones autem officii liturgici (BHL. 6391), in quibus etiam idem miraculum profertur [Act. SS., t. c., p. 468, num. 3, 4. Praeter lectiones, de eadem liberatione scriptus est hymnus (Chevalier, Repert hymn., 14330; Act. SS., t. c., p. 470, annot. c).] , etsi multo pluris sunt habitae [Act. SS., t. c., p. 468, num. 13; Potenza, t. c., p. 114 – 26.] , cuiusnam tamen sint aetatis et pretii, non liquet.

[13] [et Willelmi Martelli domini de Baccavilla,] Neque certiorem, quamquam multo ampliore celebrioreque fama vulgata est, dicemus historiam miraculi in gratiam cuiusdam militis, domini de Baccavilla in Caletensi agro (Bacqueville en Caux), saeculo XIII vel XIV patrati. De quo nulla relatio superesse videbatur, quae saeculo XVII vel XVI antiquior esset, utpote quod primum narratum occurreret in libro Ludovici Richeome, S. I., Le pèlerin de Lorete [Bordeaux, 1604, p. 839 – 48. Richeomii verba exscripsit Cochet, Les églises de l'arrondissement de Dieppe. Églises rurales (Paris, 1850), p. 443 – 47.] et postea breviter in Annalibus ecclesiae Aurelianensis Caroli Sausseyi [Parisiis, 1615, p. 477.] , nullo alio allato testimonio praeter nescio quod Itinerarium Hungariae [Cf. Richeome, p. 840 in margine: “Voyages d'Hongrie. Belle-Forest”.] , nusquam postea repertum, insignis illius nugatoris Francisci de Belleforest [1530 – 1583. De quo viro cf. Niceron, Mémoires, t. XI (Paris, 1730), p. 93.] ; ceterum non S. Leonardo verum S. Iuliano intercedente dominum de Baccavilla liberatum esse uterque rettulit [Richeomii vestigiis adhaeserunt et S. Iuliano liberationem illam adscripserunt Patres Societatis Iesu belgae, qui alumnos collegiorum Tornacensis et Athensis annis 1622 et 1630 fabulam hac de re docuerunt. Cf. libellos editos quos recenset C. Sommervogel, Bibliothèque de la Compagnie de Jésus, t. I (1890), col. 610, 1°; t. VIII (1898), col. 170, 104°, et qui non ita pridem recusi sunt: Le sire de Bacqueville. Légende Normande. Reproduction de deux arguments scéniques représentés en Belgique par les étudiants des Jésuites en 1622 et 1630, précédé d'une introduction par M. le Mis de Blosseville. Rouen, 1870, in-4°, XVIII pp., 7 ff. (Société des Bibliophiles Normands).] . Nuper vero de eodem miraculo editae sunt narrationes tres extremo saeculo XIV compositae a Iohanne Parvo (Jehan Petit vel Le Petit), qui in agro Caletensi ortus, in Universitate Parisiensi theologiae doctor claruit et anno 1411 vita functus est. Is inter alia poemata, quae lingua gallica facili calamo conscripsit [Ea, de quibus iam locuturi sumus, ed. P. Le Verdier, Le livre du Champ d'or et autres poèmes inédits par Me Jean Le Petit. Rouen, 1895 (Société Rouennaise des bibliophiles). Bene multa eorundem fragmenta paulo ante typis mandaverat Amedeus Hellot, Nobles et Vilains. Les prouesses des Martel. Le miracle de Basqueville-la-Martel d'après les poésies inédites de Jean Petit, docteur en théologie, poète cauchois de la fin du XIVe siècle. Notices et extraits. Paris, 1894.] , dum anno 1389 in libello cui titulum fecit Le livre du champ d'or à la couleur fine et des trois nobles marteaux [Le Verdier, t. c., p. 15 – 140; Hellot, t. c., p. 42 – 45.] , versiculis 3052 laudes canebat virorum nobilium de gente Martellorum, dominorum de Baccavilla, inter cetera paucis etiam illud rettulit, ante annos plus centum et viginti quendam Martellum de Saracenorum potestate a S. Leonardo esse liberatum (vers. 591 – 630). Idem haud multo post [Cf. Le Verdier, p. XXIII.] singulari poemate, Le livre du miracle de Basqueville [Le Verdier, p. 145 – 80; Hellot, p. 45 – 60.] , hoc miraculum enarravit versiculis non minus 2394, quorum quidem pars longe maior (vers. 253 – 2046) impletur explanatione quadam fidei christianae, quae fingitur a Martello illo captivo facta esse soldano Saracenorum. Cui poemati mox, ut videtur [Cf. Le Verdier, p. XXV.] , accessit alterum, quod inscriptum est La Vie Monsieur saint Leonard [Le Verdier, p. 187 – 213; Hellot, p. 60 – 62.] , in quo postquam narrata sunt ea quae latine relata sunt in Vita et in prioribus miraculis [Vers. 1 – 310 = BHL. 4862; vers. 311 – 358, 359 – 394, 395 – 436, 437 – 454 = BHL. 4865, 4864, 4866, 4867.] , iterum recurrit miraculum de Baccavilla (vers. 455 – 518), quod sequuntur tria miracula, quae annis 1360, 1386 et 1388 (vers. 519 – 546, 547 – 588, 589 – 664) accidisse ferebantur, versanturque in liberatione hominum qui, dum in vinculis tenebantur, invocato “Sancto Leonardo de Baccavilla”, inde feliciter evaserant. Quae ut pauco post tempore, quam evenerant, sunt conscripta neque in rebus miris congerendis modum excedunt, multo maiorem fidem prudentibus viris facient quam narratio illa de Willelmo Martello domino de Baccavilla ter a Iohanne Parvo prolata. Nam etiamsi negleguntur ea, quae recentiores scriptores licenter addiderunt, ut lepidam quidem sed prorsus fabulosam historiam tandem conformarent [Vid. v. gr. Arbellot, op. c., p. 94 – 98.] , et his solis stamus, quae Iohannes Parvus narravit, lectis iis quae ad probandam vel ad negandam huius miraculi ver itatem scripta sunt bene multa [A. Hellot, Essai historique sur les Martel de Basqueville et sur Basqueville-en-Caux (1000 – 1789), d'après des documents inédits (Rouen-Dieppe, 1879), p. 313 – 31. L'abbé Sauvage, Histoire populaire du bourg de Bacqueville-en-Caux (Rouen, s. a. [1883]), p. 212 – 25. A. Hellot, L'Histoire de Basqueville-en-Caux et la légende de Saint-Léonard selon M. l'abbé Sauvage. Réfutation et additions. (Rouen, 1884), p. 24 – 32. P. Le Verdier. Le prieuré de Longueville. Patois. Chansons populaires. La légende du sire de Bacqueville. (Caen, 1898, extrait de l'Annuaire Normand), p. 26 – 29. A. Hellot, Nobles et vilains. Les prouesses des Martel… (Paris, 1894), p. 62 – 66. Le Verdier, Le livre du champ d'or… (Rouen, 1895), p. XXVI – XL. A. Hellot, Lettre à M. Pierre Le Verdier… Yvetot, 1895, 7 pp. Cf. Anal. Boll., t. XV, p. 351 – 52.] , fatendum tandem est neque de tempore quo res acciderit, neque de loco vel regione in qua Martellus ille captivus vixerit, sed neque de illo ipso Willelmo Martello, quisnam fuerit, clare certoque constare [Similem narratiunculam confinxerunt de Hugone quodam filio Richardi domini de Hatton et de Wroxhale in anglica narratione de fundatione prioratus de Wroxhale in comitatu Viroviacensi (Warwickshire), quam ed. Dugdale, Monasticon anglicanum, new edition, t. IV (1823), pp. 88, 90 – 92.] . Quin eo denique deventum est, ut vel is, qui veritatem miraculi nuper tueri aggressus est, plurima quae Iohannes Parvus narraverat ita aut detorquere aut resecare cogeretur, ut pro mira sane sed non iniucunda legenda, vix umbra quaedam miraculi relinqueretur.

[14] [Alia quam plurima miracula variis in locis facta feruntur.] Porro si his pauca quaedam addiderimus, quae obiter in chronicis aliisve libellis sunt commemorata [Vid. v. gr. Reineri monachi Sancti Iacobi Leodiensis Annales ad an. 1212 (MG., Scr. t. XVI, p. 665): 〈H〉 ac tempestate sanctus Leonandus (immo Leonardus) quindecim captivos liberavit et, ianuis ecclesiae suae patentibus, nullus ostium introire praesumsit).] atque quam plurima quae in uno viculo Inchenhofen dioecesis Augustanae in Bavaria [Quae in hoc vico dioecesis Augustanae ab anno 1266 ad annum 1751, intercedentibus S. Leonardi meritis, patrata ferebantur miracula, tanta cura litteris commissa sunt, quanta nescio an nusquam alibi factum sit. Quarum series neque paucas neque breves etsi in his Actis proferre et longum est, neque operae pretium videtur, opinamur tamen etiam ad rem historicam aliquid nos collaturos, si post reliqua documenta de S. Leonardo libros miraculorum Inchenhofenses paulo distinctius recensuerimus.] patrata esse dicuntur, nulla alia repperi miracula, quae singillatim a scriptoribus antiquis narrata essent, quamvis innumera fuisse testentur non solum recentiores S. Leonardi laudatores, sed et Bernardus Guidonis in suo Sanctorali ita inquiens: Miraculorum autem et virtutum sancti Leonardi numerus incomprehensibilis est, et ante deficiet scribendi calamus quam narratio et enumeratio eorundem [Arbellot, op. c., p. 314.] . Ex quibus aliqua saltem, quae tum Nobiliaci, tum etiam in vico Raches seu Pont-à-Raches prope Duacum [De his vid. etiam Arn. Rayssius, Hierogazophylacium belgicum (Duaci, 1628), p. 446 – 48; Alexis Possoz, S. I., Saint Léonard, ses miracles, son culte, son pèlerinage à Pont-à-Raches, et quelques pratiques de piété en son honneur. Douai, 1865, in-8°, 49 pp.] atque Leodii in Belgio [Etiam ante finem saeculi XI, anno circiter 1093, Leodii ecclesiam ab Anselmo canonico conditam in memoriam S. Leonardi dicavit Otbertus Leodiensis episcopus, “sed aegre primum, quod neminem hoc nomine caelitibus adscriptum inaudisset.” Ita ex archivo ecclesiae illius B. Fisen, Historiarum ecclesiae Leodiensis parte I (1696), p. 207, VIII.] , contigisse feruntur et non iam praecipue in captivorum liberatione, immo ut plurimum in variorum morborum sanatione versantur, primum protulerunt recentiores illi scriptores, praesertim Iosephus Du Chalard [I[oseph] C[halard vel du Chalard]. La Vie, translation et miracles du glorieux sainct Leonard, confesseur, extraicte de divers autheurs. A Saint-Léonard de Noblac, 1624, in-24, 136 pp., 3 ff.] , Bernardinus de Omnibus Sanctis [Le R. P. Bernardin de Tous les Saints (= Jean Rougerie), prieur des Carmes Déchaussez de Limoges. La Vie et les miracles du grand S. Léonard, premier saint de la couronne de France. Limoges, 1681, in-8°, 8 ff., 436 pp.] , Reginaldus Van Laton [[Le P. Réginalde Van Laton, récollet]. Abrégé de la Vie et des miracles de l'illustre confesseur de J.-C. saint Léonard, premier saint de la couronne de France. Nouvelle édition, Douai, 1817, in-12, 36 pp. Priorem editionem anno 1740 Duaci prodiisse dicit Oroux (op. infra c., p. XII), quam nusquam inveni. Vix tamen crediderim hanc primam editionem fuisse, cum in libello anno 1817 recuso legatur (p. 36) venia concessa ut “imprimatur” opus, eaque anno 1697 data exhibeatur.] , Stephanus Oroux [L'abbé Oroux. Histoire de la vie et du culte de saint Léonard du Limosin. Paris, 1760, in-12, LXXIV-250 pp., 7 ff.] ; ex quibus praecipua quaeque collegit Arbellot [Op. c., 99 – 111.] , ad quem, quia vix aliquid in his perhibetur, quod communes solitasque huiusmodi miraculorum narrationes superet, satis est curiosum lectorem amandasse.

§ III. De cultu S. Leonardi.

[15] [Celeberrimum fuisse S. Leonardi cultum] Cum ergo Leonardus hanc sibi famam conciliasset, quod ut in vita, ita etiam post mortem non solum captivos a vinculis, sed et mulieres praegnantes a partus doloribus et aegrotos quoslibet a morbis liberaret [Cum olim Leonardus gallice diceretur Lienard, fuerunt qui facetius sane quam sapientius dicerent “que saint Lienard lie et délie”, indeque in superstiosas quandam praxes devenirent, quas merito reprobat I. B. Thiers, Traité des superstitions, parte II, lib. IV, c. IX, § 11 (4a ed., Avignon, 1777, t. II, p. 439).] , mirum non est brevi factum esse ut undique ad eum populi confluerent — ita saeculo XI testatur Ademarus Cabannensis [Vid. supra, num. 2.] , — et Leonardi praeconia paene totus praedicaret orbis — ita saeculo XII Gaufridus Vosiensis [Chronica, cap. 15 (Labbe, Nova bibl. mss., t. II, p. 285; cf. Arbellot, op. c., p. 312). Eadem verba ex Gaufrido sibi sumpsit Bernardus Guidonis (Arbellot, p. 314).] . — Quae etsi cuipiam forsan videbuntur nimis magnifice dicta, nihilo minus constat plurimos viros devoti vel grati animi causa ad sepulcrum S. Leonardi nullo non tempore, saltem inde a saeculo XI, pie se contulisse, atque in bene multis Europae regionibus assumptum esse sanctum in patronum multarum ecclesiarum, capellarum, confraternitatum. Utramque rem allatis, non omnibus quidem quae colligi poterant, multis tamen exemplis illustravit vir b. m. Fr. Arbellot, qui secutus Oroux [Oroux, op. c., pp. 92 – 103, 129 – 59.] recensuit a) tum peregrinos quosdam clariores, [ostendunt peregrinorum frequentia] qui Nobiliacum supplices adierunt, agmen ducente Pippino rege, de cuius tamen itinere ad S. Leonardum nullum exstat monumentum antiquum [Affert Arbellot (p. 144) et typis mandat (p. 310 – 11) narrationem quandam, quam “diploma Pippini Brevioris” nominat, repertam inter apographa a Claudio Estiennot O. S. B. saec. XVII collecta (Fragments de l'histoire d'Aquitaine, Paris, Bibl. Nat. lat. 12764, p. 145 – 49). Quam miram lucubrationem si integram edidisset, multo etiam luculentius constitisset illud quod dicitur diploma a falsario, eoque valde imperito, esse fabricatum. Satis erit initium exscripsisse, quod omisit Arbellot: In nomine sanctae et individuae Trinitatis, sanctae Mariae necnon et omnium sanctorum Dei, facta donatione ista sub imperatore Eracleo Constantino, regnante Pipino Francorum rege. In tempore illo crescente christiana religione praefatus rex misit Lemovicas…] ; post quem comparent, qui reapse illuc venerunt, exeunte saeculo XI Gaucherius prior Aurelii in dioecesi Lemovicensi [BHL. 3272, c. III; Act. SS., April. t. I, p. 851; cf. etiam Arbellot, p. 145 – 46. Eadem habet recensio antiquior BHL. 3271 (cod. Paris, Bibl. Nat., lat. 10891): Cum illo ergo Dei providentia venit in hac provincia et hospitatus est in Sancti Leonardi villa, cuius maximam miraculorum audierat famam. Pernoctavit igitur nocte illa ante sepulcrum beati viri, cuius conversationem et vitam optabat imitari, flagitans ab eo humillimis precibus ut apud Dominum obtineret sui desiderii effectum.] ; anno 1106 Boemundus I princeps Antiochensis [Vid. supra, num. 10; cf. Arbellot, p. 146 – 47.] simul cum S. Brunone episcopo Signiensi [Cf. B. Gigalski, Bruno Bischof von Segni (Münster i. W., 1898), p. 58, annot. 4.] ; paulo post Waleramnus episcopus Numburgensis [Vid. supra, num. 6 et 10; cf. Arbellot, p. 149.] ; item saec. XII ineunte, ut videtur, nobiles Veneti B. Marcus et nepos ipsius Sebastianus, qui cum aliquot sanctorum limina visitassent, causa devotionis ad corpus beatissimi Leonardi confessoris substiterunt atque tandem haud procul ab illo in loco, qui Vetus Artigia dicebatur, ordinem religiosum instituerunt [Vid. narrationem De fundatione ordinis Artigiae a Bernardo Guidonis conscriptam, apud Labbe, Nova Bibl. mss., t. II, p. 278; cf. Arbellot, p. 148.] ; circa annum 1135 Pontius de Larazio, nobilis miles Lodevensis, dum sanctorum loca peregrinus adibat, ut male antea actorum ageret paenitentiam [Notare iuverit inter peregrinationes minores quae haereticis Albigensibus saec. XIII iniungi solebant, recensitam esse aedem S. Leonardi dioecesis Lemovicensis. Vid. De Vic et Vaissette, Histoire générale du Languedoc, t. III, (1737), preuves, col. 372; ed. alt. t. VIII (1879), col. 985.] , beati Leonardi basilicam visitavit [Vid. Hugonis monachi Salvianensis Tractatus de conversione Pontii de Larazio, c. 12, ed. St. Baluzius, Miscellanea, t. III (1680), p. 216; 2e ed. t. I (1761), p. 182; cf. Arbellot, p. 150 – 51.] ; posteriore autem tempore venerunt etiam, ut aliquos afferamus [Quae de Richardo I rege Angliae Lemovicenses narrant (Arbellot, p. 151 – 53), nullo antiquo testimonio nituntur. Vid. quae annotat ipse Arbellot, p. 159.] , anno 1620 Henricus de Borbonio princeps Condatensis [Cf. J. du Chalard, op. c., p. 135 – 36 Oroux, op. c., p. 101 – 2; Arbellot, p. 155 – 56.] , eodem anno P. Petrus Cotton, S. I. [Cf. Arbellot, p. 156.] , alii [Ibid., pp. 153 – 154, 156 – 58.] .

[16] [et ecclesiae ubique locorum ipsi dicatae.] b) Tum etiam ecclesias plurimas, quae S. Leonardo sacrae sunt in agro Lemovicino [Ibid., p. 159 – 67.] , sed et in reliqua Gallia [Ibid., p. 167 – 205.] , praesertim vero in Normannia [Ibid., p. 169 – 80.] ; insuper in Belgio [Ibid., p. 205 – 11.] , in Anglia [Ibid., p. 212 – 21.] , in Italia [Ibid., p. 221 – 33; cf. etiam X. Barbier de Montault, in Congrès archéologique de France, t. XLVII (1881), p. 284 – 90; M. Parascandola, Vita di S. Leonardo abate (Napoli, 1894), p. 46 – 50.] , in Germania [Arbellot, p. 234 – 35.] , in Polonia, Helvetia, Hispania [Ibid., p. 235 – 36.] ; quae omnia singillatim huc transferre et iis, quae iam addi possunt, augere non videtur operae pretium [Praeter libros iam antea allatos Iosephi du Chalard, Bernardini de Omnibus Sanctis, Stephani Oroux ac praesertim Fr. Arbellot, quem expilare soliti sunt recentiores scriptores, iuverit hic recensuisse aliquot libellos minoris momenti in diversis regionibus editos, quorum alii nihil nisi paucioribus verbis partem eorum exhibent, quae apud Arbellot invenerunt, plerique tamen aliqua addunt de cultu S. Leonardi in hac vel illa civitate aut regione deque miraculis ibidem ab eo patratis. In Gallia prodierunt: Vie de saint Léonard ermite et quelquesuns de ses miracles, d'après M. l'abbé Arbellot … Rouen, 1875, in-16, 57 pp. (brevissima epitome libri de quo supra, ad usum vulgi confecta). Office prope de S. Léonard anachorète, en faveur des paroissiens de S. Léonard d' Honfleur, s. l., 1752, in-12. A. Bonvarlet. Documents relatifs au culte de saint Léonard à Spycker. Lille 1883, in-8°, 42 pp. L'abbé R. Flahault. Notes et documents sur le culte rendu à Spycker, canton de Bourbourg, arr. de Dunkerque (Nord), a saint Léonard, ermite en Limousin, in Annales du Comité Flamand de France, t. XXI (1893), p. 485 – 534. Idem opusculum seorsum et quidem ornatius recusum est sub hoc titulo: L'abbé R. Flahault. Saint Léonard, ermite en Limousin, vénéré a Spycker. Notes et documents. Dunkerque, 1893, in-8°, 44-XV pp. — In Belgio: Gilles Guillion. Vie de saint Léonard avec les miracles advenus par ses mérites au fauxbourg de la cité de Liége. Liége, 1605. Abrégé de la Vie de saint Léonard, ermite en Limousin, tirée de l'ouvrage de feu M. de Butler, avec les règles de la confrérie érigée en son honneur dans l'ancienne église des chanoines réguliers de la Sainte-Croix à Tournay, en 1662, actuellement transférée en l'église paroissiale de Saint-Brice, même ville. Tournay, 1805, in-12, 95 pp. F. Craessaerts [parochus in Peuthy]. Kort begryp van het stigtende leven van den H. Leonardus, als ook van het broederschap en aflaeten van den zelven, wiens reliquien rusten in de kerke van Peuthy, by Vilvoorden. Brussel, 1817, in-24, 64 pp. Leven en mirakelen van den heiligen Leonardus, belijder, gevierd in de parochiekerk van Zout-Leeuw. Zout-Leeuw, 1889, in-24, 32 pp. L'abbé Nimal. La Vie de saint Léonard, insigne patron des mineurs du bassin industriel de Liége, 2e edition. Liége, 1902, in-12, 32 pp. (cf. Anal. Boll., t. XXI, p. 217). L'abbé Nimal. L'ancienne legende de saint Léonard. Texte latin avec traduction en regard. Précedée d'une étude critique sur l'âge et l'origine de cette légende… Liége, 1901, in-12, 51 pp. (cf. Anal. Boll., t. XXI, p. 217). — In Germania: J. G. Hilpisch. Das Leben des hl. Leonard, des Einsiedlers von Limousin, seine Wunder und seine Verehrung. Nach den Französischen bearbeitet. Frankfurt am M., 1902, in-8°, 198 pp. — In Italia: Antonio Spagnolo. Vita di S. Leonardo romito del Limosino. Storia del suo culto e de' principali miracoli. Verona, 1901, in-16, 115 pp. (cf. Anal. Boll., t. XXI, p. 217). Vita di S. Leonardo confessore, patrono di Malgrate. Lecco, 1894, in-24, 64 pp. (cf. Anal. Boll., t. XV, p. 351, annot. 1). ] , satisque fore credimus si praecipua quaedam et minus communia recensuerimus: puta aedificatam esse Nobiliaci egregio opere ecclesiam S. Leonardo dicatam, quae saeculo XI ineunte fabricata creditur [Cf. Arbellot, p. 159 – 64.] , eo ipso tempore quo sancti memoria celebrior haberi coepta est [Vid. supra, num. 2.] ; innumera S. Leonardo in Bavaria et vicinis terris dicata esse templa atque sacella, adeoque ibi invaluisse cultum sancti nostri [Etsi singula persequi in animo non est, non praetermittendam tamen censeo missam S. Leonardi cum praefatione propria, quae cum Vita et miraculis sancti legitur in cod. lat. Monacensi 14473, fol. 130v – 141v, olim Sancti Emmerammi Ratisponensis, saec. XII\XIII. ] , ut ceteris sanctis, praeter quam soli Beatae Virgini Mariae, praevaleret atque tandem “Dominus Deus antiquae Bavariae” a nescio quo diceretur [Cf. R. Andree, Votive- und Weihegaben des katholischen Volkes in Süddeutschland (Braunschweig, 1904), p. 39.] ; in Anglia ita honoratum esse sanctum Lemovicensem, ut plus 160 ecclesiae eius nomine insignirentur [Cf. F. Arnold-Forster, Studies in Church Dedications (London, 1899), t. II, p. 110 – 13; t. III, pp. 18, 391 – 92.] atque festum ipsius in concilio Oxoniensi anni 1222 [Can. 8; Mansi, Concilia, t. XXI, col. 1153.] inter ea recenseretur quae a rectoribus ecclesiarum et capellanis devotissime celebrarentur, minoribus operibus servilibus secundum consuetudinem loci interdictis; vix minus illustrem in Italia fuisse [In meridionali etiam Italia pridem cultum esse S. Leonardum vel ex ea ἀκολουθίᾳ docemur, quae in canonario saec. XIII nobis servata est in cod. Mediolanensi Bibl. Ambros. D. 62 sup., fol. 166 – 168; cf. fol. 11. Martyrem Leonardum fecit qui manu multo recentiore in synaxario Cryptoferratensi saec. XII ad d. 6 novembris sancti nostri nomen adscripsit; cf. Synax. Eccl. CP., col. 200, l. 56.] , praesertim vero Arimini, ubi die festo S. Leonardi, qui inter dies feriatos recensebatur, ex antiquo privilegio facultas facta erat capitulo ecclesiae cathedralis ut captivum a carcere vel etiam a triremibus liberarent [Cf. Gius. Garampi, Memorie ecclesiastiche appartenenti all' istoria e al culto della B. Chiara di Rimim (Roma, 1755), p. 66.] , atque Venetiis, ubi praeter propriam ecclesiam et alia quaedam minora, sancto nostro in aede Divi Marci effigiem lapideam statuerunt [Statuam illam edidit J. Durand apud Didron, Annales archéologiques, t. XV (1855), p. 396.] et amplis aliquot imaginibus de musivo pictis eiusdem historiam expresserunt, quae adhuc ibidem videre est [Cf. Arbellot, p. 223 – 27.] ; quin etiam inter picturas quibus saec. XII ornata est basilica Sanctae Mariae in Bethlehem [Cf. M. de Vogüé, Les églises de la Terre Sainte (Paris, 1860), p. 64 sqq.] , comparet et effigies cui subscriptum erat: “Sanctus Leonardus. ἅγιος Λεονάρδος [Cf. J. Durand, Peintures de l'eglise de Bethléem, in Bulletin monumental, 5e sér., t. XII (1884), p. 362.] .

[17] [Sancti corpus saeculo XI Nobiliaci servatum,] Dum autem, quod faciendum superest, de S. Leonardi reliquiis ea colligimus, quae memoratu digna sint, ultro fatemur, deficientibus monumentis, multa hac in re minime liquere. Et prima quidem harum reliquiarum fata tenebris involvi nemo mirabitur, qui meminerit non solum de illis, sed et de ipso Leonardo nullum esse repertum testimonium saeculo XI antiquius; si quid porro de his, quae ante hoc tempus circa illas reliquias facta sunt, alicubi narratum sit, hoc ipsum in documentis saeculo XI scriptis primum comparere [Vid. supra, num. 1, 2.] . Sed et in his quae inde a saeculo XI acciderunt, multa sunt obscura et dubia. Verum sane vel veri saltem simile est sub principio huius saeculi, cum miracula S. Leonardi primum describerentur, servatum esse corpus ipsius in ecclesia vici Nobiliaci [Miraculorum lib. I, cap. 1 (BHL. 4863).] , eadem, ut credere fas est, quae adhuc superest, in quam dicebant illud translatum esse — quo autem tempore, non dicebant — ex altera ecclesia, quam S. Leonardus in honorem S. Mariae Dei genetricis construxisse ferebatur [Cf. ibid. et Vitae cap. ult.] . Non autem ita certo constat id quod addunt [Arbellot, p. 119.] , servatum esse in crypta quae more horum temporum sub altari ecclesiae constructa esset, quamque, etsi nusquam clare nominatur, eandem esse volunt atque sepulcrum de quo in aliquot scriptis sermo factus est; quamvis dictum non videam ubinam locorum sepulcrum illud positum esset. Quod si sub altare ecclesiae collocatum erat, aegre intellegitur id quod affirmat Oroux [Op. c., p. 61.] , a quo uno praecipua quaeque, quae de de hoc sepulcro proferunt, recentiores acceperunt, anno 1191 nescio quam ob causam, pacto inito, statuisse Sebrandum episcopum Lemovicensem et Bernardum priorem capituli Nobiliacensis, ut “locus ille sepulcri destrueretur omnesque ad eum aditus parietibus obstruerentur”; quod, addit Oroux, ea cura factum est, ut hodie ne discerni quidem possit ubinam sepulcrum istud olim situm esset. [extremo saeculo XII occultatum,] Neque id etiam definire valemus, num alio quopiam argumento an sola coniectura assecutus sit Arbellot ea quae iam profert [P. 120.] , hoc anno 1191 relictas esse in crypta seu sepulcro, quod inaedificandum erat, S. Leonardi reliquias sarcophago lapideo inclusas, monumentum autem elegantius sculptisque imaginibus ornatum, quo sarcophagus ille tegebatur, inde ablatum et in sacello Sanctae Mariae de-sub-arboribus — has dicunt fuisse aedes sacras ab ipso Leonardo olim exstructas — repositum, in quo extremo etiam saeculo XVIII conspiciebatur.

[18] [anno 1402 Nobiliaci inventum tradunt;] Omissis igitur huiusmodi rebus, utpote saltem parum certis, iuverit his contentos esse quae documentis antiquis, quamquam neque multis neque uberibus, testata comperimus, sub initio saeculi XIV corpus S. Leonardi apud Nobiliacum in ecclesia sub altari requievisse, non in tumulo elevato [Ita Bernardus Guidonis, apud Arbellot, op. c., p. 314.] ; centum exinde post annis, ita bello, quo Nobiliacenses plurimum vexati erant, omnia conturbata esse, ut quo loco reliquiae iacerent, nemo iam nosset, aliis opinantibus eas Angeriaci retentas esse, quo saeculo XI ineunte in sollemni supplicatione delatas esse ex libro I miraculorum novimus [Cap. 6 (BHL. 4868).] , aliis easdem Lemovicis relictas, aliis in sacello Sanctae Mariae de-sub-arboribus in monumento, quod pridem vacuum erat, esse reportatas [Cf. Arbellot, p. 123.] . Cum ergo, publico ieiunio indicto, Nobiliacenses fusis ad Deum precibus postularent, ut occultas reliquias ipsis demonstrare dignaretur, vir quidam rusticus ferro, quod manu gerebat, pavimentum percussisse dicitur haud longe ab altari, monens hoc loco iacere defossum corpus sancti viri. Terra ergo effossa, repertas esse ferunt tres arcas seu capsas, plumbeam unam, cui litteris saec. XI, ut putant, insculptis inscriptum erat:

HIC REQUIESCIT CINEREM SanCtI LEONARDI C〈o〉NFESSOR DomiNI;

alteram testaceam, cum hoc titulo:

HIC IACENT OSSA NOBILISSIMI BEATI LEO〈nar〉DI; tertiam denique ligneam, quae umore et vetustate vix non tota erat collabefacta. Atque haec est “Inventio S. Leonardi”, quae die 17 februarii 1402 (= 1403) evenit et postea quotannis singulari festo celebrata est; de qua etiam in actis authenticis facta est narratio [Cf. Oroux, p. 71 – 78; Arbellot, p. 122 – 25.] . [quod abhinc] Paucis autem post diebus, cum die 10 aprilis Nobiliacum se contulisset Bernardus de Bonavalle Lemovicensis episcopus, caput S. Leonardi ex urna, in qua repertum erat, eduxit, populo ostendit et in vase pretioso reposuit, iussitque ut a feria tertia paschatis ad octavam pentecostes in oculis omnium fidelium exponeretur cultu publico honorandum. Quae “ostensiones” more tum alibi, tum etiam Lemovicis pridem usitato, abhinc in ecclesia Sancti Leonardi celebrari coeptae sunt; [primo quidem pro tempore et pro re,] et primo quidem, ut alibi de aliorum sanctorum reliquiis fiebat, sic Nobiliaci reliquiae S. Leonardi non certis quibusdam temporibus monstratae sunt, sed prout necessarium vel opportunum videbatur, ut cum grave instaret famis, belli aliudve huiusmodi periculum, vel quando Nobiliacum divertebant pontifices, reges aut alii viri illustres; [deinde singulis septenniis ostendi solitum est.] postea vero, id quod et Aquisgrani et Lemovicis constitutum erat, etiam apud Nobiliacenses in consuetudinem venit, ut singulis tantum septenniis hae ostensiones fierent et cum ea quidem in S. Leonardum honoris exhibitione, ut ostensionis sollemnia ab ipso Lemovicensi episcopo clauderentur [Cf. Arbellot, p. 134 – 40; vid. etiam p. 271 – 74.] . Vix autem opus est monere componendis et cum honore servandis sancti reliquiis donatas esse a piis viris inde ab anno 1403 arcas seu capsas pretiosas et affabre factas [Arbellot, pp. 125, 128; cf. p. 141 – 43.] ; inter quas tamen eas saltem nominasse iuverit, quibus anno 1449 rex Francorum Carolus VII sancto patrono gratum animum exhibuit, cui se olim voverat et commendaverat [Vid. litteras patentes, quibus mense ianuarii anni 1422 (= 1423) privilegia urbis Nobiliaci confirmavit Carolus, quarum fragmentum protulit Oroux, op. c., p. 167, quaeque integrae editae sunt in Ordonnances des rois de France de la troisième race, t. XV (1801), p. 115 – 17; cf. t. XIV (1800), p. 505.] , ut precibus illius sancti opem divinam sibi regnoque suo conciliaret.

[19] [Corporis particulas variis in locis servari dicunt.] Sancti ubique locorum illustris ab aliarum ecclesiarum praesulibus sive fidelibus expetitas esse reliquias atque aliqua ex parte a Nobiliacensibus esse concessas, nemo erit qui miretur. Qua de re, omissis paene omnibus particulis corporis S. Leonardi, quae multis in locis asservari dicuntur [Cf. Oroux, op. c., p. 81 – 89, qui censuit tamen, — ut ipse erat canonicus ecclesiae Nobiliacensis — huiusmodi reliquias S. Leonardi Nobiliacensis minime esse, sed sancti cuiusdam cognominis (ibid., p. 89 – 92). Maluit Arbellot hac in re caute se gerere et, ceteris neglectis, satis habuit meminisse (p. 133 – 34) de reliquiis ad Annam Austriacam, Ludovici XIII coniugem, anno 1638, ipsa petente, missis, eo tempore quo regina principem illum in utero gerebat, qui postea dictus est Ludovicus XIV. Plura de regum Franciae in S. Leonardum religione, alia quidem probabilia, alia commenticia, protulerunt Bernardinus ab Omnibus Sanctis, op. c., p. 278 – 306; Oroux, op. c., p. 161 – 83. Addam credidisse Colonienses ad se duo brachia S. Leonardi esse translata, quorum alterum in basilica Sanctae Mariae in Capitolio, alterum in ecclesia collegiata Sanctae Caeciliae asservari dicebantur. Cf. Aeg. Gelenius, De admiranda … magnitudine Coloniae (1645), pp. 326, 361.] , in uno saltem paucis esse immorandum, quod magis annotatu dignum est, sed multo magis etiam mirum dictu. Siquidem non solas huiusmodi particulas, verum, si verba, prout sonant, accipiuntur, ipsum S. Leonardi corpus se possidere credebant incolae urbis Offidae in dioecesi Asculana. In huius enim loci ecclesia collegiata Sanctae Mariae de Rocca, [Quod autem affirmant Offidani,] quae olim erat monachorum Ord. S. Benedicti Casinensium, ad aram maiorem apposita est haec inscriptio: Hic sitae sunt sacratissimae sancti Leonardi confessoris exuviae. Is Lemovici in Gallia nobili genere natus, divi Remigii, Rhemensium episcopi, in Aquitania discipulus, eremi cultor eximius, vitae sanctimonia plurimisque editis miraculis, in primis charitate in liberandis captivis, clarissimus, anno post orbem redemptum DLIX diem clausit extremum, caelo aeternum victurus. Idem hoc S. Leonardi corpus primo reconditum in hac insigni Auphydana olim monachorum S. Benedicti basilica sub veteri ara maxima et ab episcopis Gallis Turrinensi et Tartiburensi, [se ipsum sancti corpus possidere,] Innocentio sexto summo pontifice, ipsius S. Leonardi concive, rem christianam administrante, recognitum, demum illmus et revmus D. D. Ioseph Salustius Fadulphus, antistes Asculanorum ac princeps, esse vere sacra lipsana ipsumque corpus eiusdem sancti Leonardi iterum declaravit anno Domini millesimo sexcentesimo nonagesimo secundo die tertia maii, sequenti vero die, quarta eiusdem mensis, solemni supplicatione instituta, in praedictam aram magnificentius instauratam per summam pompam transtulit, Innocentio duodecimo summo pontifice, anno eius primo. Cuius inscriptionis exemplar, quod adhuc servamus, ad maiores nostros Laureto misit anno 1697 P. Ant. Maria Manfredus; in cuius apographo haec praeterea leguntur: “Ex antiquis monumentis dictae ecclesiae habetur bulla in cartha pergamena Patris Monaldi episcopi Turrinensis super consecratione quatuor altarium dictae ecclesiae, in qua legitur inter alia sequens indultum: Quicumque vel quaecumque ad corpus sancti Leonardi in altari magno positum cum devotione accesserit et genu flexo salutaverit, habeat quadraginta dies de supradicta (?) indulgentia. Datum tempore Innocentii papae sexti 21 februarii 1361. Post dictam datam per V. P. Ioannem Baptistam de Goto episcopum Tartiburensem ita descriptum legitur: Vidimus supradictum corpus sancti Leonardi, propterea concedimus omnibus venientibus contritis et confessis ad visitandum dictum corpus quadraginta dies indulgentiarum, et ad fidem omnium praemissorum nostri soliti sigilli impressione muniri fecimus, Iosephus Salustius Fadulphus V. S. Smi D. D. Nostri Papae referendarius, Dei et apostolicae sedis gratia episcopus et princeps Asculanus, ac terrae Ancarani dominus et patronus, praedicta reperiri in monumentis et archivio insignis collegiatae S. Mariae de arce terrae Ophydae, nostrae Asculanae dioecesis, et per nos visa et recognita fuisse omnibus indubie testamur. In fidem, etc… Datum Asculi ex palatio nostro episcopali hac die 19 maii 1695. Iosephus episcopus et princeps Asculanus (sigillum). Thomas Alexandrinus subs canc. generalis”. [id ne simile quidem est veri.] Esto haec in monumentis Offidanis, iis quidem saeculo XIV non antiquioribus, reperta sint; nullus tamen, opinor, credat fieri potuisse ut corpus S. Leonardi Lemovicensibus auferretur et illuc deportaretur, neque huius rei memoria aliqua in documentis Lemovicensibus vel saltem gallicis servaretur. Quod si quis coniciat ut alibi, ita etiam hic, sic intellegenda esse ista verba “corpus S. Leonardi”, ut ad aliquam ipsius partem vel particulam designandam restringantur, non equidem contradicam, etsi, ut verum fatear, nihil certi pronuntiari posse videtur, cum affirmaverint quidem Offidani se S. Leonardi corpus possidere, nullo tamen documento et certo et fide historica digno constet num, a quo, quo tempore harum reliquiarum, quaecumque demum fuerunt, translatio sit facta.

I. VITA ET MIRACULA S. LEONARDI NOBILIACENSIA

Leonardus confessor Nobiliacensis (S.)

BHL Number: 4862, 4863, 4864, 4865, 4866, 4867, 4868 ,4869, 4870, 4872, 4873, 4874, 4875, 4876, 4877, 4878, 4879

[Praefatio]

[Ex multis Vitae exemplaribus manuscriptis] Vitae antiquioris S. Leonardi supersunt exemplaria manu scripta saltem centum et quinquaginta, in plurimis totius Europae bibliothecis dispersa. Quae omnia ad edendum libellum, quem magnae auctoritatis praecipuive momenti minime esse agnoveramus, conquirere atque inter se conferre ut operae pretium non erat, ita eos codices, qui ad manus veniebant, inspicere non negleximus; quo tandem factum est ut forsan plus aequo diligentes quinquaginta circiter inter se conferremus. Inter quos hic recensendi videntur isti.


[quorundam dumtaxat] 1. Parisinus Bibliothecae Nationalis lat. 5365, olim Sancti Martialis Lemovicensis, saec. XII. Inest (fol. 114 – 117) Vita BHL. 4862 et integer liber I miraculorum BHL. 4863 – 4871. Praemissus est prologus Sanctorum laudanda memoria …, quem ante Vitam infra proferemus.
2. Parisinus Bibl. Nat. lat. 5564, olim Sancti Martialis Lemovicensis, saec. XII in. Inest (fol. 129 – 134) sola Vita.
3. Parisinus Bibl. Nat. lat. 5345, saec. XII. Insunt (fol. 82 – 87v) Vita et miracula BHL. 4863, 4866, 4869.
4. Bruxellensis Bibliothecae Regiae 7461, olim Vallicellensis, saec. XIII. Insunt (pag. 22 – 29) Vita et miracula BHL. 4863, 4866, 4867, 4864.
5. Monacensis lat. 22244, olim Windbergensis, saec. XII post med. Insunt (fol. 162 – 167) Vita et miracula BHL. 4863, 4866, 4868, 4869, 4870.
6. Romanus Bibl. Vallicellanae tomus XXVI, saec. XI\XII. Insunt (fol. 280 – 283v) Vita et miracula BHL. 4863, 4866.
7. Florentinus Bibl. Leopoldinae, Amiatinus 2, saec. XI. Inest (fol. 321v – 325) sola Vita.
8. Monacensis lat. 17041, olim Scheftlarnensis,saec. XII. Insunt (fol. 59 – 62v) Vita et miracula BHL. 4863 – 4865.
9. Monacensis lat. 18625, olim Tegernseensis, saec. XII. Inest Vita; quaternione avulso, superest praeterea solum initium miraculi BHL. 4863.
10. Monacensis lat. 11328, olim canoniae Pollinganae, saec. XII. Inest (fol. 18v – 24v) Vita et initium miraculi BHL. 4863, reliqua pagina 24v erasa.
11. Vaticanus lat. 6453, saec. XI\XII. Inest (fol. 177 – 180v) sola Vita.
12. Londinensis Musei Britannici, Arundel 91, saec. XII. Insunt (fol. 205 sqq.) Vita et liber I miraculorum.
13. Londinensis Mus. Brit., Harleianus 2802, olim Sanctae Mariae et Sancti Nicolai in Arinstein, saec. XIII. Insunt (fol. 93 – 95v) Vita et miracula BHL. 4863 – 4865.
14. Bruxellensis Bibl. Reg. 8675 – 8689, olim Formezellensis, saec. XII. Insunt (fol. 58 – 67) Vita et liber I miraculorum. Codex mendis est refertus.
15. Mediolanensis Bibl. Ambrosianae B. 55 inf., saec. XI extr. Insunt (fol. 204 – 210) Vita et liber I miraculorum.
16. Vaticanus lat. 6444, olim monasterii Beatae Mariae Magdalenae in Maiore Franckentall, saec. XII. Insunt (fol. 187 – 192v) Vita et miracula BHL. 4863, 4866, 4867, 4869.
17. Romanus Bibl. Vaticanae, Reg. Suec. lat. 498, saec. XII. Insunt (fol. 8 – 15v) Vita etmiracula BHL. 4863, 4866, 4867, 4869, 4871.
18. Parisinus Bibl. Nat. lat. 16735, olim Sancti Martini a Campis, saec. XII. Insunt (fol. 4 – 7) Vita et miracula BHL. 4863, 4864, 4866, 4867.
19. Parisinus Bibl. Nat. lat. 17007, olimFuliensium, saec. XII post med. Insunt (fol. 5v – 8v) Vita et miracula BHL. 4863, 4864, 4866, 4867.
20. Florentinus Bibl. Mediceae, Conv. soppr. 302, olim Vallumbrosanus, saec. XII. Insunt (fol. 267v – 272v) Vita et liber I miraculorum.
21. Florentinus Bibl. Leopoldinae, Aed. Flor. eccl. 134, saec. XI. Insunt (fol. 188 – 190v) Vita et miracula BHL. 4863, 4864. Reliqua desunt, foliis avulsis.
22. Romanus Bibl. Vaticanae, Barberinianus lat. 586 (prius XII, 29), saec. XI\XII. Insunt (fol. 307 – 311v) Vita, liber I miraculorum et ex libro II miracula BHL. 4875 – 4877.
23. Florentinus Bibl. Leopoldinae, Strozzianus 2, saec. XI. Insunt (fol. 135 – 138v) Vita et miracula BHL. 4863 – 4866. Reliqua desunt, foliis perditis.
24. Parisinus Bibl. Nat. lat. 11753, olim Sancti Germani a Pratis, saec. XII. Insunt (fol. 296v – 303) Vita, miracula e libro I BHL. 4863, 4864 (non integrum), e libro II BHL. 4879, 4878.
25. Bruxellensis Bibl. Reg. 18644 – 18652, olim Sancti Laurentii Leodiensis, saec. XII. Insunt (fol. 54 – 63) Vita et liber I miraculorum.
26. Parisinus Bibl. Nat. lat. 12942, olim Sancti Germani a Pratis, saec. XII. Insunt (fol. 107 – 112v) Vita et liber I miraculorum.
27. Bononiensis Bibl. Universitatis 1473, olim Sancti Stephani de Bononia, saec. XII. Insunt (fol. 128 – 139) Vita, liber I miraculorum et ex libro II miracula BHL. 4875 – 4877.
28. Vaticanus lat. 5696, olim Sanctae Mariae ad Martyres, saec. XI\XII. Insunt (fol. 19v – 26) Vita et miracula BHL. 4863 – 4867.
29. Casinensis 117, saec. XI\XII. Inest (fol. 306 – 308) sola Vita, cuius contuli prima dumtaxat capita 1 – 5.
30. Casinensis 111, saec. XI\XII. Inest (fol. 208v – 210) sola Vita; contuli capita 1 – 5.
31. Parisinus Bibl. Nat. lat. 5348, saec. XIII. Insunt (fol. 2 – 10) Vita initio mutila, liber I miraculorum et ex libro II miracula BHL. 4875, 4877.
32. Parisinus Bibl. Nat. lat. 5347, olim Sancti Martialis Lemovicensis, saec. XII. Inest (fol. 1 – 16v) liber II miraculorum BHL. 4873 – 4879; folio perdito, deest ultima pars miraculi BHL. 4879.
33. Parisinus Bibl. Nat. lat. 11767, saec. XVII. Insunt (fol. 225 – 232v) inter alia apographa a monachis Sancti Germani a Pratis collecta, miraculum BHL. 4873 “ex ms. D. d'Herouval”, epitome quaedam miraculi BHL. 4874, et “miraculum de domini Baccavillaei nobilissimi viri liberatione ex gallico idiomate in latinum translatum” (inc. Dum Franci adversus Turcas bella movent …); cf. supra, p. 143 – 44, num. 13.
34. Bruxellensis, Bibl. Reg. 8934, saec. XVII. Inest inter alia a decessoribus nostris collecta apographum acceptum “ ex collectione PP. Fuliensium Parisiis”; in quo reperire est: 1) prologum Sanctorum laudanda memoria, de quo ad cod. 1; 2) ipsa sex prima verba Vitae “ ex ms. legendario coenobii Longipontis ordinis Cisterciensis Suession.”;3) miraculum BHL. 4873; 4) initium epitomae miraculi BHL. 4874, de qua ad cod. 33.
35. Rotomagensis U. 22, olim Sancti Audoeni, saec. XIII. Inest (fol. 24 – 28) sola Vita cum prologo Sanctorum laudanda memoria, quem nobis perhumaniter contulit v. cl. Henricus Loriquet.

Iam vero, inspectis praeter haec non paucis aliis exemplaribus, nullum codicem repperimus qui simul Vitam et miraculorum libros I et II integros complecteretur; librum II miraculorum integrum exhibet vix unus codex (supra cod. 32), librum autem I aliquot (supra cod. 1, 12, 14, 15, 20, 22, 25, 26, 27, 31). In ceteris vel sola Vita habetur, vel Vitae subiuncta sunt aliquot capita libri I miraculorum, eaque alia in aliis exemplaribus, sed etiam aliquando quaedam capita libri II.

[varias lectiones easque selectas annotavimus.] Infimas paginas variarum lectionum, quas collegimus, indigesta mole ne oppleremus, ideo nobis persuasimus, quod generatim textus fideliter et recte traditus est, atque huiusmodi sunt variae lectiones tantum non omnes ut, iis collatis, ne principium quidem probabile appareat varios codices in certas classes componendi. Ubicumque igitur unus codex a reliquis omnibus discrepabat, id fere annotare negleximus; fere, inquam, siquidem in nominibus tum personarum, tum locorum integram lectionum varietatem ascripsimus, et praeterea in libro I Miraculorum singulas etiam varias lectiones codicum 3 et 25 exhibuimus; in his enim duobus videntur librarii, utpote semidocti, non pauca verba arbitratu suo mutasse et nonnullis saltem in locis quasi initium quoddam novae recensionis seu potius novarum recensionum — uterque enim suam viam abiit — adumbrasse. In libro autem II miraculorum, qui in paucis dumtaxat exemplaribus traditus est, singulorum lectiones omnes ascribere necesse erat.

PROLOGUS

[Ex codicibus 1, 34, 35.] [Incipit add. 1, 35.] Prologus in Vita sancti Leonardi [confessoris add. 35.] .

[Prologus ab alio scriptore, ut videtur, praefixus.] Sanctorum laudanda memoria quotienscumque recitatur [recolitur 34.] in sancta Ecclesia, fides devota fidelium de bono in melius gradatim augmentatur et christiana militia contra [in 34 ante corr.] diabolum non mediocriter roboratur. Dolet enim antiquus hostis in triumpho [triumphis 34.] sanctorum, quia ex obsessis corporibus saepe detruditur ab ipsis in tenebris infernorum, quoniam, sicut [sic 34.] legitur, nulla conventio Christi ad Belial, neque pars fideli [fidelium 34.] cum infideli [infidele 1.] , neque societas luci [lucis 34.] ad tenebras, neque consensus templo [templi 34.] Dei cum idolis. [II Cor. 6, 14 – 16.] Itaque patet quod, si [deletum in 35.] opera sanctorum secundum veritatem glorificando exaltamus [et add. 35.] , creatori omnium Deo nostro in nobismet ipsis habitacula [tabernacula 34.] praeparamus, quia ipse [Dominus add. 35.] dixit: “Qui vos tangit me tangit, et qui vos odit me odit”, et [om. 34.] item: “Qui vos honorat me honorat. [Cf. Luc. 10, 16.]” Quapropter [Quare 34 ante corr.] pro posse [viribus 34 ante corr.] fragilitatis nostrae honoremus Deum [(D. et s.) s. et D. 34 ante corr.; Dominum et s. 34 post corr.] et sanctos eius [prius 34.] , eo quod in sanctis consolabitur Deus. [Cf. II Mach. 7, 6.] Oportet itaque et loqui et scribi quodcumque ex ipsis cognoscimus iuxta cooperationis veritatem, neque admisceri convenit ullatenus [nullatenus 34.] falsitatem, quoniam, sicut in veriloquio pro illis Deo placemus [complacemus 35.] , ita in falsiloquio quoque Deo [Domino 34.] illisque [om. 34.] displicemus. Loquamur ergo et annuntiemus facta sanctorum, immo opera Dei in ipsis ad auxilium nostrum; et non negemus opus Dei admirabile sacramentum. Scriptum quippe est: Sacramentum [quidem add. 35.] regis abscondere bonum est, opera autem Dei [om. 34.] revelare et confiteri honorificum est. [Tob. 12, 7.] Nunc igitur quae de beato Leonardo facta vel [ut 34.] dicta a senioribus secundum antiquitatem percepimus [Ex hoc loco collegit Oroux (op. c., p. XVIII) ad componendam Vitam praesto fuisse scriptori monumenta quaedam quae iam perierunt. Verum praeterquam quod minime liquet prologum illum ab ipso Vitae auctore conscriptum esse, — deest enim in exemplaribus vix non omnibus, — quis non videt prologi verba de monumentis scriptis non debere, sed de fama vulgata optime posse intellegi?] , in memoriam posterorum [posterum 1; posteris 34.] ad aedificationem fidei exemplaque virtutum [vocabulum excisum in 1; om. 34.] tradere non timemus [Explicit prologus add. 1, 35.] .

VITA S. LEONARDI

[Incipit add. 1 – 4, 7, 12, 13, 15, 16, 18 – 21, 25 – 27, 30; VIII idus novembris add. 11, 28.] Vita [om. 28, 29; vel gesta add. 27; vel obitus add. 30.] sancti [beati 30; beatissimi 6, 22; sanctissimi 11.] Leonardi [Leonhardi 8; abbatis et add. 25.] confessoris [om. 1, 2, 7, 14, 29; abbatis 9; Christi add. 6, 17; que colitur (q. c. om. 12, 18; cuius festum est 4) VIII idus novembris add. 4, 12, 18, 26. Lemma in 10 legi non potest; nullum lemma in 14; in 23 pro lemmate hi versus:

Emptus est hic a me, qui nomine nominor Adae,
Ad laudem Christi mediatoris crucifixi
Et pariter sancti confessoris Leonardi.

] .

[1] [S. Leonardus] Beatus [Cod. 1 – 30.] [Beatissimus 23, 24.] igitur [om. 12, 13.] Leonardus [ita etiam 8 hic et fere postea.] temporibus Anastasii imperatoris [Ut scriptor saeculi XI imperatorem Orientis hic nominaret, inde factum esse opinor quod Vitam S. Remigii Remensis ab Hincmaro conscriptam legerat (vid. infra, p. 153, annot. 2), ex qua edoctus sit Hludowicum regem ab Anastasio imperatore codicillos pro consulatu accepisse (cap. 20); qua notitia libenter usus est, ut tempus vitae S. Leonardi ex tempore tum summi imperatoris, tum regis Francorum definiret.] in provincia Galliarum [Infra, cap. 6, inducitur S. Leonardus de se dicens: Patria quidem nativitatis meae est Francia. Utrumque hunc locum ita exposuerunt ii, qui Vitam antiquam esse opinabantur eique ultro fidem tribuebant, ut Gallia seu Francia plane ab Aquitania distincta intellegeretur, et inde collegerunt sanctum nostrum citra Ligerim esse natum (Arbellot, op. c., pp. 4 – 5, 247 – 48). Neque defuerunt qui rem magis definire conarentur. Alii enim, et quidem inde a saeculo XII, Leonardum civem Aurelianensem dixerunt (cf. Arbellot, pp. 248 – 49, 313 – 14), mera coniectura an translata in sanctum Nobiliacensem patria Leonardi Vendoperensis, nescio. Alii, iique saeculo XVII non anteriores, multo etiam distinctius referunt Leonardum haud procul ab Aurelianis natum esse “ in parochia de Ulmis, in praedio quod Courroy vocatur”; quae temere videntur dicta (cf. Arbellot, p. 250 – 51). Alii Leonardum in Galliis de castro Vindocinensi oriundum exstitisse censuerunt atque in testimonium attulerunt Vitam S. Leonardi, in qua ista totidem verbis leguntur (Arbellot, p. 251); verum haec Vita est Leonardi Vendoperensis, non Nobiliacensis, et illa quidem in qua scriptor res gestas utriusque sancti ad arbitrium permiscuit (cf. supra, p. 140, annot. 8). Alii demum Leonardum nostrum Cenomannensis agri indigenam fecerunt, sive quod de Nobiliacensi dixerunt ea quae in Vendoperensem potius congruere videntur, sive quod inepte audacterque commenti sunt Leonardum filium exstitisse Rigomeris illius, quem apud Caenomannis civitatem ex iusso Chlodovechi, cuius propinquus erat, interfectum narrat Gregorius Turonensis, Hist. Franc., II, 42 (cf. Arbellot, pp. 249 – 50, 252 – 54). Iam vero haec et alia huiusmodi, quae infra recensenda erunt, prorsus inania esse, ex his quae de Vitae S. Leonardi aetate et auctoritate statuimus, satis liquet.] claris parentibus exstitit natus. Conlaterales [Utrum significare voluerit scriptor Leonardi parentes fuisse Chlodovei affines (ita Krusch), an solummodo amicos, socios, qui ad latus regis assisterent (ita Arbellot, p. 252; cf. Ducange, S. V.), non ausim definire. Certe neutrum altero verius est. Krushchii sententiam praecepisse videntur tum reges Francorum tum alii, qui post medium saeculum XV S. Leonardo regios natales ascripserunt, inde a Carolo VII, qui de sancto nostro anno 1460 sic scribit: “saint Liénart nostre parent” (Ordonnances des rois de France, t. XIV, p. 505); post quem similia protulerunt anno 1470 Ludovicus rex XI: “ (ce) glorieux saint, qui yssit et fut extrait de la maison de France” (Ordonnances, t. XVII, p. 337), anno 1511 Ludovicus rex XII: “ Monsieur saint Léonard était de la maison royale de France, et de sang et lignée royale”, alii (cf. Oroux, op. c., p. 168 – 71; Arbellot, p. 252 – 53). Ex quo factum est ut saepe, cum depingeretur vel exsculperetur effigies S. Leonardi, in ipsius vestibus lilia gallica consperserint artifices. His autem effigiebus inductos esse crediderim quosdam recentiores, ut fingerent caelitus revelata esse S. Leonardo lilia illa stemmatis gallici (vid. supra, p. 141, annot. 1).] vero Clodovei [Clodevei 10 et ita deinceps; Glodovehi 22.] regis Franciae [Francorum 25.] [Meminisse iuverit non ante medium saeculum XI pro solitis verbis rex Francorum usurpari coepisse voces rex Franciae.] parentes eius erant et inter satellites palatii primatum militiae post regem habebant [tenebant 28; tenebant et hab. 30.] . Ipse autem rex Clodoveus [Glodoveus 22; Chlodoveus 25; Dodoveus 29.] in primordio suae aetatis secundum morem [ritum 24, 25.] gentilium fuit paganus [(f. p.) p. f. 4, 9, 13; p. erat 11.] , sed per praedicationem sancti Remigii Remensium [Remorum 25.] archiepiscopi [archipontificis 8, 9.] ad fidem Christi conversus factus est christianus. [a patrino suo S. Remigio] Qui denique secundum verba testium veridicorum puerum Leonardum suscepit de sacro fonte ob parentum nobilium carissimum amorem. Puer autem Leonardus postquam evasit [crevit per 28, 30.] incrementa puerilia [(i. p.) p. i. 11, 22, 28, 30.] adolescens factus iuxta consuetudinem parentelae regali noluit [(r. n.) n. r. 3, 25.] implicari militia, [pie educatus] sed spiritu [(s. d.) d. s. 4, 12.] divino tactus potius voluit sequi archipontificis [archiepiscopi 3, 9, 27; pontificis 13.] Remigii vestigia; cuius salutaria monita non ut [om. 28, 30.] surdus auditor intendebat, verum ut prudens et futurus seminator in secretarium [secretario 4, 12, 28.] cordis audita reponebat.

[2] [ipse etiam a Chlodoveo rege impetrat] Nam sicut praedictus pontifex beatus Remigius olim Francigenis suaserat regibus [Haec de S. Remigio nusquam alibi narrata sunt.] ut tale pro Dei honore [Cod. 1 – 30.] [amore 7, 11, 20, 23, 26, 28; amore vel honore 9.] sancirent edictum, quatinus, quotienscumque intrarent aut transirent civitatem Remensium, quicumque in vinculis seu in [om. 28, 30.] carceribus fuissent detenti, confestim sine ullo impedimento dimitterentur [dimittebantur 5, 6.] liberi; quod usque hodie conservatur [observatur 5, 6.] ; si quando quippe rex Galliae [Franciae 25.] ad praedictam urbem devertitur [devertit 10, 14; divertitur 1, 3, 5 ante corr., 8, 9, 11, 13, 15, 18, 19, 22 – 24; divertit 5 post corr., 25; diverterit 4, 27 post corr.] , omnes ex carceribus absoluti exeunt et ad reddendas gratias obviam ei [(o. ei) ei o. 4, 13, 26.] prosiliunt; [In codice Romano Bibliothecae Victorii Emmanuelis Farfensi 27 descripta est saec. XII, fol. 190v – 193v, Vita S. Leonardi fine mutila (cf. Catal. Lat. Rom., p. 118), quae alibi cum ceteris exemplaribus non male congruit, hic autem inserta praebet haec verba, quae exscribenda censuimus: Innumerabilia miracula sanctissimo confessori Leonardo collata propter frequentiam diuturna sunt inenarrabilia. Et quia illorum, quorum ibi patent pondera ferri, a nullis liberatio potest computari, plures venientibus illis caricatae columnae vel trabes apparent de miraculorum ferrea materia oneratae, quae sunt numero octuaginta, atque arbores positae in medio monasterii. Numquam enim, ut aestimo, tam pulchram tamque visu delectabilem, ornatam diverse pulcherrimis floribus, quis reperire potuit arborem, quantum valet illam conspicere ornatam totius ferramenti materie cum coruscis signis. Nec est alicui facile narrare non videnti cotidiana miracula, nec difficile credere, secundum Deum dicentem: Qui credit in me, opera quae ego facio, ipse faciet, et maiora horum faciet. [Ioh. 14, 12.]] [Sic add. 10, 11.] ad imitationem vero [om. 10, 11; ergo 25.] boni magistri Remigii [Haec ideo excogitasse videtur scriptor, quod suo tempore miracula S. Leonardi in liberandis captivis celebri fama extollebantur. Cf. supra, p. 142. Hinc etiam factum est ut in depingendo sancto soliti sint artifices compedes, vincula aliave huiusmodi apponere, vel etiam singulos aut binos captivos ad pedes ipsius provolutos appingere. Cf. hac de re, inter alios multos Arbellot, op. c., pp. 162, 165 – 67, etc.; Ch. Cahier, Caractéristiques des saints, (Paris, 1867), pp. 177, 190, 191; W. L. Schreiber, Manuel de l'amateur de la gravure sur bois et sur métal, t. II (1892), p. 136 – 38; t. III (1893), p. 226; L. Delisle, in Bibliothèque de l'École des chartes, t. LXI (1900), p. 199 – 200.] Leonardus bonus discipulus [(b. d.) d. b. 3, 4.] hoc ipsum expetiit [om. 18, 19.] a rege [et add. 20, 21.] humillimis precibus [petiit add. 18, 19.] , [multorum captivorum liberationem.] quatinus omnes qui in ergastulorum custodia detinerentur, si eos ipse voluisset visitare, omnino solverentur. Quam rem a rege cum benivolentia impetravit et ubicumque incarceratos esse audiebat, non piger [(n. p.) impiger 4, 25.] ad eorum absolutionem totis viribus concurrebat. Sciebat enim scriptum istud [illud 1, 13, 25.] verbum evangelicum [(v. e.) e. v. 1, 9, 24; om. 4.] : In carcere eram [fui 11, 25.] , et ad me venistis [(ad me v.) v. ad me 1, 3, 8, 9, 11 – 13, 18, 19, 22, 25, 26, 29.] [Matth. 25, 36.] et: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Matth. 25, 40.]

[3] [Virtutum fama clarus,] Crescebat autem vehementer per totam Galliam fama eius bonitatis [Cod. 1 – 30.] [(e. b.) b. e. 2 – 4, 8, 9, 12, 13, 26.] , proptereaque [que om. 18, 19, 24; et propterea 3, 29; pretereaque 21; unde 4.] multi aegrotantes confluebant ad eum gratia recuperandae sanitatis. Quibus in nomine Domini salutem [sanitatem 3, 13.] reddebat; insuper eis [om. 23, 30; et add. 10.] escam [et add. 5, 6, 11, 14, 16, 22, 27, 28.] carnalem et spiritalem [(c. et s.) s. et c. 8, 9, 23, 24; c. spiritalemque 3 corporis et animae 4; et s. om. 12.] tribuebat. Alacris quidem erat in exhortatione, dulcis et humilis in sermone, in operatione simplex et pudicus, in promissione veridicus, in elemosynis largus atque munificus; modestus itidem in reddenda ratione, tenuis quoque ita [om. 12 – 14, 22.] et [(ita et) et ita 28, 30.] inclinus [inclinis 3, 4, 12 post corr., 13, 30; acclinis 25, 28; acclini \\\\ 1; inclitus 20.] quasi non ex nobili sed ex parvissima esset generatione. Interea dum vir Dei beatus Leonardus pervigil meditaretur in lege Domini die ac nocte, divulgabatur opinio eius apud universos multiplici sermone. [Psalm. 1, 2.] Quapropter rex Franciae [Francorum 25.] ipsum ad se accersiri per honorabiles legatos iussit; [recusato episcopatu,] cui et dixit: “Leonarde homo [serve 18, 19.] Dei, deprecor te, ut nusquam [numquam 5, 6, 9, 11, 14, 28, 30.] discedens [discedas 28, 30; discedas et 29.] in [a 28, 30.] palatio meo [sed add. 28, 30.] mecum maneas, quousque infulam pontificalem, sicut dignus es, a me suscipias [accipias 26, 28.] .” Erat enim iam [om. 5, 8, 9, 12, 17, 29.] clericus humilis et mansuetus. Cui sanctus Leonardus respondit: “Si [voluissem add. 28, 30,] secundum iura parentum meorum regibus Franciae [Frangie 11; Francorum 25; om. 3.] militare voluissem [om. 28, 30.] , optime scio, bone rex, quia in tua aula inter mediocres non fuissem. Verum quia magis elegi abiectus servire Deo meo quam in sublimitate positus regi obtemperare terreno, largire eis qui eas cupiunt infulas antisticii [antistiti 8, 11; antistitis 7, 15, 23; antistitum 12, 28, 29.] ; mihi autem satis est solitarie laudare nomen Domini [(s. l. n. D.) l. n. D. s. 11, 22.] . Neque enim ideo hoc, magne rex, dico, ut exsecrandum sit quibus convenit culmen praesularis officii; sed propterea dico [quia 3.] , sicut iam dixi superius [(d. s.) s. d. 12, 25.] , quia [om. 3, 5 – 9, 11, 13 – 15, 17, 20, 22, 23, 25, 26, 28.] magis volo esse in domo Dei abiectus [(e. in d. D. a.) e. a. in d. D. 1, 13; vivere a. in d. D. 25; a. e. in d. D. 8; in d. D. e. a. 10; in d. D. a. e. 28.] quam habitare in principum huius mundi domibus. [Psalm. 83, 11.] [S. Maximino abbati Miciacensi socium se iungit;]” Relinquens igitur quod promittebat rex, scilicet totius terrenae dignitatis [(t. d.) d. t. 3. 26.] fastigium, tamquam fidelis agricola seminando verbum Dei devenit [ad add. 8, 14,] Aurelianum [Aurelianis 4, 13, 25; Aureliano 30.] . Non longe autem foris eandem civitatem venerabilem virum, nomine Maximinum [Maximum 7, 29.] , invenit; cui [per add. 20, 21, 23.] aliquantum temporis adhaesit.

[4] [a quo deinde] Cum praeclaro quidem coenobita Maximino [Cod. 1 – 31.] [Maximo 7, 29.] dum sanctus Leonardus [om. 25; Leonandus 14.] demoraretur [moraretur 26, 28, 30.] [In Vita S. Leonardi Vendoperensis, quam superius attulimus (p. 140, annot. 8), legitur Leonardum illum, iubente S. Maximino, Eusebium episcopum Aurelianensem adiisse et ab eo ad diaconatus officium esse sublimatum. Quae de Leonardo nostro quidam intellexerunt, ita ut in effigiebus pictis vel sculptis diaconi vestibus seu habitu levitico saepe compareat ornatus (cf. Arbellot, pp. 14 – 15, 35), dum alii ipsum sacerdotio auctum voluerunt; utrumque aeque incertum. Ex eadem Vita Leonardi Vendoperensis in Leonardum Nobiliacensem translatum est miraculum quod narrat Arbellot, p. 15 – 16.] , cognovit per sancti Spiritus [(s. Sp.) Sp. s. 4 – 6, 8, 9, 28.] revelationem se non ibidem amplius [(i. a.) a. i. 3, 5, 9, 10, 25; ibi a. 12.] commanere [commaneri 1, 2, 14, 17; commorari 3; commorare 29; debere add. 7, 8.] , sed potius versus Aquitanicam [Equitaniam 6, 8, 9, 11, 14, 27; equitaniam 21; Aquitaniam 23; Aquitanica 30; Equitani quam 7.] proficisci regionem. Cuius rei mysterium dignissimo fratri suo beato [om. 3, 8, 10, 25, 29.] Lifardo [Liphardo 1, 2 post corr., 5, 7, 25, 30; Lietphardus 2 ante corr.; Lieffhardus 8; Filardo 21; atque ita deinceps.] [Leonardi nostri fratrem fuisse S. Lifardum praeter hanc Vitam docent solummodo aliqua documenta recentiora et auctoritatis etiam multo minoris (cf. Arbellot, p. 255 – 56). Contra tacet omnino hac de re Vita S. Lifardi (BHL. 4931), quae etsi ante saec. IX non est conscripta, antiquior tamen est Vita Leonardi. Vitae S. Leonardi credendum censet Oroux (t. c., p. 187 – 94), negat vel ipse Arbellot (l. c.).] , [et a fratre suo S. Lifardo discedens] qui fidus ei comes erat, innotuit et secum ducere eum [(d. e.) e. d. 10, 13, 14, 25, 26.] voluit. Beatus autem Lifardus [Filardus 7 hic.] sancto Leonardo respondit: “Sanctissime frater, si tuae voluntati non habetur [videtur 1; videtur esse 10; habeatur 21; haberetur 28.] contrarium, hic supra [super 28, 30.] ripam Ligeris praeparabo mihi [om. 12, 25, 28, 30.] aliquem [om. 7, 8.] locum meae habitationis. Tu autem vade quocumque te duxerit [(te d.) d. te 18, 22.] Dominus Iesus Christus, qui tibi sit hic et ubique propitius.” Et osculantes se mutuo [invicem 9, 25.] divisi sunt ab alterutro. Lifardus [Lieffardus 8 hic.] vero, ubi nunc requiescit, petiit Madunum [Madimum 3; Medanum 22.] ; sanctus quoque [om. 19; vero 1, 6, 11, 16, 25.] Leonardus versus Aquitaniam [Equitaniam 7, 8, 9, 14; equitaniam 21; Aquitanicam 2 ante corr., 29.] convertit [vertit 12, 20.] iter suum. [in Aquitaniam proficiscitur;] Transiens autem per Bituricam [Biturice 3; Brittaicam 29.] diocesim nullatenus timore passionis se occultabat, sed sicut miles egregius [ab hoc verbo incipit 31.] armis fidei accinctus nomen Domini viriliter praedicabat. Erat enim in his partibus adhuc satis novella christianitas, quia nondum penitus exstincta erat per baptismum saeva gentilitas. Itaque vir Dei, quantumcumque verbis et operibus poterat, Christi nomen exaltabat. Fugabat quidem daemonia, reddebat surdis auditum, caecis visum, claudis gressum, infirmantibus quoque universis ad se venientibus salutis praestabat remedium. Talia quidem operando athleta Christi Leonardus galea salutis et scuto fidei decenter armatus prosequitur iter initum [inceptum 27, 28; initium 7; iam dictum 21.] . [Eph. 6, 16, 17.]

[5] [ubi cum per silvam Pavum transiret] [Cod. 1 – 31.] [Et add. 18 – 20.] Tandem [que add. 12, 25, 28, 30.] intravit [in add. 4, 11, 23, 24.] quandam silvam, cui [cuius 18, 19.] vocabulum est Pavum [Panum 7; Pavus 29.] [“La forêt de Pauvain” vertit Arbellot p. 21, ex certa rei cognitione an mera coniectura, nescio. Certe nulla iam est in hoc loco silva, neque nomen Pavo simile in tota vicinia superest.] ; quae denique silva satis erat abundans et plena ferarum, proptereaque [et propterea 3, 9, 22; -que om. 30.] reges Galliae atque etiam [om. 3, 8, 24.] duces Aquitaniae [Equitanie 7, 8, 29; equitanie 21; Aquitanice 18.] consueverant in ea [(c. in ea) in ea c. 15, 25.] ire [iri 1, 2, 6, 12, 13, 15 ante corr., 17 – 19, 20 ante corr., 26.] venatum. In praefata vero silva regalis habebatur sala [ita et 8; salina 8 al. man. sup. lin.; aula 3, 4, 18, 19, 31; sola 17, 30.] [Id est domus, aedes, amplae praesertim et instructae. Cf. Ducange, s. v.] causa venationis antiquitus praeparata. Non longe quidem distabat a civitate Lemovica [Lemonica 3, 9; Lemoica 29.] , sed fere decem intererant miliaria. Veniebat igitur rex singulis annis cum suis iuvenibus et, sicut fertur, saepius comitabatur secum uxor eius [Qui Vitam fide dignam esse autumabant, nomina regis et reginae, quae scriptor silentio praetermiserat, definire conati sunt, aliis Chlodoveum et Chrotechildem nominantibus, aliis Theodebertum I et aliquam ex uxoribus ipsius (vid. Oroux, p. 207 – 13, cf. p. 194 – 207; Arbellot, p. 259 – 64).] . Accidit autem eo tempore, quo sanctus Leonardus per eandem transiret [transibat 11, 23, 25; transisset 27.] silvam, ut nimii dolores circumdarent reginam. Ipsa enim cum rege viro suo delectandi gratia veniens ibidem morabatur; verum [vere 21, 27.] praegnans paene morti [mortis 7, 19.] proxima partu periclitabatur. Proinde rex anxius et tristis huius rei auxilium a multis expetiit medicis; quorum nemo valuit subvenire, adhibita arte multiplicis medicinae. Erant [Plorant 28; Plorabant 30.] itaque omnes amici regis in maxima tristitia, eo quod tam [om. 11, 30.] miserabiliter moriebatur regina, flebatque [-que om. 13, 22, 28; propter hoc flebat 30.] intus et foris universa familia.

[6] [atque reginae Francorum ibi in partu laboranti] Interea dum hoc [Cod. 1 – 28, 31.] [haec 21, 27, 28.] agitur [aguntur 27, 28.] et dolentium clamor in caelum tollitur [attollitur 3, 13, 15.] , sanctus Leonardus, ut saepe iam dictum est, per illud nemus iter faciens, relicto itinere, ad voces maerentium se convertens [convertit 3, 12, 25, 28; committens 7.] , commotus pietate cordis, scire volens [voluit 10, 13; volebat 31.] cur resonaret gemitus tanti clamoris. Quem protinus ut aulici conspexerunt, eius adventum sine mora regi nuntiaverunt, dicentes: “Domine rex, hic [huc 7, 11.] modo adveniens foris assistit [astitit 4, 12, 13; stat 25.] quidam homo Dei, cuius reverendae faciei aspectus resplendet sicut caelestis angelus.” Statimque rex ad eum prosiliens secumque in aulam [(in a.) om. 7, 18, 19.] introducens, taliter [taliterque 5, 6, 21, 22, 25; taliterque ad 16, 27.] eum allocutus est [alloquitur 9, 17.] , dicens: “Rogo te, venerande pater [(v. p.) p. v. 18, 19, 25.] , indica nobis [mihi 26, 28.] cuius oriundus sis patriae, aut unde nobis advenisti [(n. a.) a. n. 9, 31.] hodie, vel si aliquod [aliquid 14, 21.] possides ingenium medicinae.” Ad haec [quidem verba add. 4, 10, 11, 23, 24.] sanctus Leonardus respondit: “Patria quidem nativitatis meae est Francia [Gallia 28.] ; ad te autem me adduxerunt maerentium lamenta. Herbarum denique medicamina, de quibus me interrogas, nescio, sed per invocationem nominis [om. 19, 23.] domini nostri Iesu Christi varias infirmitates ab infirmis repello.” Quo audito, rex gavisus factus [om. 3, 6, 8, 9, 13, 18, 19, 26, 28, 31.] est valde, iterumque allocutus est eum [(a. e. e.) eum a. est 3, 9.] tali affamine: “Edicito mihi, patrone beatissime, quo etiam appellaris nomine.” Cui sanctus [beatus 4, 23, 24.] Leonardus [om. 9; Leohnardus 14.] respondit: “Inter homines quidem Leonardus [Leo\\-nardus 14.] dicor, servus Dei omnipotentis et beati Remigii humilis auditor.” Rex autem [om. 9, 28.] audiens illum a bono viro fore [om. 9, 19, 25, 31; fuisse 3.] eruditum, credidit eum sanctum ac benignum; provolviturque ad eius vestigia petens auxilium ex ingenti tristitia: “Succurre”, inquit, “mihi [(i. m.) m. i. 3, 4, 27.] , pater sanctissime, quia uxor mea moritur posita in partus discrimine. Affer mihi, quaeso [om. 27, 31.] , geminam consolationem, ut tuis sanctis precibus merear recipere cum edita prole liberatam uxorem.”

[7] [suis precibus] Sanctus igitur [Cod. 1 – 28, 31.] [itaque 8, 9.] Leonardus solito more ad pietatis verba inclinatus, suffusus [suffusos 1, 2, 4, 6, 9, 14, 18 – 21, 24, 26 ante corr.; habens suffusos 7; suffossos 15.] oculos lacrimis, eo quod regiis [regis 2, 3, 6, 7; regis his 28.] movebatur suspiriis, de terra elevavit regem et cum illo paucisque suis satellitibus cubiculum, quo languens regina iacebat, intravit, oculosque in caelum intendens, sic oravit ad Dominum, dicens: “Deus omnipotens, solus sine fine et [sine add. 2, 9, 12, 25.] initio, qui totum [om. 11, 25.] mundum creasti ex nihilo, ad cuius imperium instabile volvitur caelum, terra autem immobilis perstat in aeternum; cuius luce illuminantur sidera caeli cuiusque nutu luna noctem, sol occupat tempus diei; cuius immensa et inenarrabilis claritas abyssi profundas irradiat tenebras; cuius praecepto mare constringitur, dum ultra terminos numquam progreditur; qui ex eodem mari [mare 1, 3 – 5, 9, 13, 14, 22.] flumina producis et flamina [flumina 2, 21.] ventorum in cavernis terrae concludis; qui etiam inaestimabili potentia ex durissimo ligno mollia deducis semina; qui Adam de limo terrae plasmasti [formasti 17, 23, 25.] deque [et de 1, 3, 4, 8, 9, 14; ex add. 11.] eius [(d. e.) de eiusque 13, 23 corr. al. man.] latere [(e. l.) l. e. 11, 25.] mulierem formans pro adiutorio ei [om. 17, 25; & 10; Dei 14.] in coniugium [coniugio 3, 7 ante corr., 27.] sociasti; quibus ad propagandam posterorum sobolem per legitimi coniugii copulationem perpetuam dedisti benedictionem, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini volatilibus caeli et piscibus maris [(v. c. et p. m.) p. m. et v. c. 8, 22.] , [Gen. 1, 28.] quin etiam bestiis totius diversitatis; qui Abraham patriarcham coniugemque [et coniugem 3, 8.] eius Saram [Sarram 1, 2, 4 ante corr., 15, 24, 26.] licet provectos maturiori aetate fecundasti insperatae prolis novitate; qui etiam, cooperante Spiritu sancto, de sinu tuo misisti Filium tuum ad intemeratae virginis uterum, ut in ea Deus fieret homo et humana lege in praegnantis lateret domo atque etiam [om. 3, 14.] post novem mensium legitimum numerum, matre virgine pariente [om. 18, 19; permanente 3.] , velut e thalamo procedens nascendo virginis relinqueret [relinquere 5, 15.] uterum; in cuius nomine te, Deus Pater, cum Spiritu sancto [(S. s.) s. S. 14, 25.] invoco et ad exaudiendam vocem deprecationis meae solita clementia, qua me semper exaudis, quatenus velox et exaudibilis adsis, suppliciter obsecro. [Psalm. 87, 3.] Intret oratio mea in conspectu tuo [(o. m. in c. t.) in c. t. o. m. 5, 6, 8, 10 – 13, 18, 19, 22, 25.] ; inclina [piissime add. 13.] aurem tuam, piissime [om. 1, 3, 10, 13, 24.] , ad preces meas [precem meam 3, 27; piissime add. 10, 24.] . Tu enim per sacratissimum os filii tui domini nostri Iesu Christi duodecim apostolis ceterisque fidelibus christianis inquiens promisisti: Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; [Ioh. 14, 13; 16, 23.] peto itaque, omnipotens Pater, per unicum Filium tuum simulque etiam per Spiritum sanctum, ut huic prae angustia pariendi ingemiscenti [ingemiscendi 9, 20.] reginae superveniat tuae pietatis auxilium, quatenus ab instanti periculo liberata possit nobiscum glorificare nomen tuum, quod est benedictum in saecula saeculorum.”

[8] [subvenisset,] Cumque [Cod. 1 – 28, 31.] [omnes add. 10, 12, 15, 17.] qui aderant respondissent [(q. a. r.) r. q. a. 18, 19, 31.] : “Amen”, statim ut sanctus Leonardus [Leonhardus 8.] una cum rege aliisque qui adfuerant [aderant 6, 9, 13.] egressus est a cubiculo, exaudita est eius oratio [(e. o.) o. e. 3, 10, 20, 21, 23, 25.] . Nam divina misericordia interventu dilecti sui Leonardi moribundae reginae ilico subvenit et nascente, quam in utero habebat, prole, ab omni languore liberam [liberatam 22, 26; libera 6, 25.] esse praecepit. Tunc rex omnesque milites sive famuli eius tetenderunt manus ad [in 1, 19.] caelum et benedixerunt omnipotentem Deum [(o. D.) D. o. 8, 13, 14, 28, 31.] , qui per servum suum Leonardum tam insigne dignatus est operari miraculum. [sprelis ceteris donis, quae rex obtulerat,] Praeterea [Propterea 2, 13.] rex aureos scyphos paterasque argenteas vestesque purpureas auro textas aliaque ornamenta quam plurima iussit apportari et sancto Leonardo gratanter haec omnia quasi pro munere praesentari. Verum agonista Christi inclitus, cui mundus cum suis pompis erat crucifixus, xenia [exenia 2, 26, 27 post corr., 28.] respuens omnino [omnia 11, 23; (resp. o.) o. resp. 8, 9, 26.] regalia ipsumque [-que om. 12, 18, 19, 25, 31.] regem convocans affatur [-que add. 7, 14 ante corr., 16, 21, 22, 27.] eum [ei 7, 8, 11, 12, 14 – 16, 21, 22, 27; om. 25.] voce mitissima: “Audi me, rex. Donum Dei nullatenus pecunia comparatur, sed pretio fidei fidelibus administratur. [Cf. Act. 8, 20.] Quocirca quae mihi largiri desideras, stude erogare pauperibus, viduis, orphanis patientibusque [-que om. 7, 25.] variam in rebus necessitatem, ut merearis perfrui [om. 1, 5.] post obitum carnis aeternam felicitatem [aeterna felicitate 6 – 9, 11, 12 post corr., 13, 14 post corr., 16, 23, 25, 28, 31.] . Ego enim nullius horum indigeo; tantum in aliqua solitudine silvarum, contemptis mundi divitiis, soli Christo famulari desidero, ideoque et [om. 21, 23.] populorum catervas [(p. c.) c. p. 20, 21, 27.] effugio, ut [et 2 ante corr., 6, 7, 14, 16, 18, 20 – 22, 26 ante corr.; om. 19.] Iesu Christo per dies ac per [om. 3, 4, 8, 9, 15, 19, 25, 26.] noctes [(p. d. ac p. n.) om. 28; perdus ac pernox 1; perdius ac pernox 22 – 24; p. d. ac pernox 12.] solitarie [om. 10, 14, 25.] serviens [om. 10, 14; ut add. 16, 18, 19.] gazas valeam consequi sempiternas.” Ad haec denique beati viri verba catholicus rex respondit: [partem tamen silvae regio diplomate concessam accipit.] “Sacratissimae voluntati tuae, homo Dei et amice religionis, abundanter satisfacere possum, quia sub chartulari praecepto tradam tibi istud nemus totum [(i. n. t.) t. i. n. 18, 19.] .” Cui beatus Leonardus: “Non totum”, inquit, “serenissime rex, accipiam, sed partem, postquam exinde tuam sentio largiendi voluntatem.” Et adiecit: “Quantumcumque igitur ex hac silva cum meo asello peragrare potero, tantum et non amplius a tua celsitudine mihi concedi exopto.” [Similia in aliis sanctorum Vitis leguntur, quae popularibus fabulis accensenda esse manifestum est, etsi id ne suspicatus quidem esse videtur Arbellot (p. 256 – 58; cf. p. 32), qui tantam huiusmodi narratiunculis fidem adhibuit, ut candide asseveraret hunc fuisse morem agrorum fines definiendi aevo merovingico usitatum. Rectius conicit Krusch scriptorem Vitae hic loci ex Vita S. Carileffi hausisse, in qua (BHL. 1568, c. 10) eodem modo Carileffus recusasse dicitur non amplius se suscepturum nisi quantum una die cum asello circuire posset.] Quod rex sub regali decreto adimplevit, et quicquid [om. 18, 19.] ipse circuitione sui aselli comprehendisset, sicut idem vir sanctus expetierat, lapideis terminis concludi praecepit [Narrat Hincmarus in Vita S. Remigii (BHL. 7155), c. 17 (ed. Krusch, p. 306 – 7), cum Chlodoveus rex similiter Remigio concessisset, ut quantum circuiret, dum ipse meridie quiesceret, totum illi donaret, hanc cautionem adhibuisse Remigium ut per fines, quae manifestissime parent, pergens, signa sui itineris mitteret seu poneret. Quae signa cum lapideis terminis Leonardi haud inepte conferri iubet v. cl. Br. Krusch.] . Non expedit igitur [om. 14, 25.] litteris conscribere quantum telluris ipse una nocte equitando valuit [voluit 6, 22.] concludere. Satis quippe habetur adhuc [om. 1, 3, 13, 25, 28.] in recordatione quicquid comprehensum [comprehendendum 18, 19 ante corr.] sit ex beati viri circuitione.

[9] [In qua constructo oratorio,] Postquam autem haec omnia gesta sunt, remansit sanctus Leonardus in eodem loco, quem ei rex praebuerat, videlicet in ipsa nemoris solitudine [Cod. 1 – 28, 31.] [(n. s.) s. n. 8, 9.] ; ubi etiam construxit oratorium in honore sanctae Dei genetricis Mariae; in sinistro quidem oratorii latere collocavit ad memoriam beati Remigii alterum altare. Stetit igitur [ergo 8, 9, 25.] ibi [om. 13, 19, 28.] tempore non modico [ibi add. 28.] coartans seipsum strictissimo cibo. Macerabat denique corpus ieiuniis, insistens orationibus et vigiliis. [duos monachos sibi socios asciscit,] Aggregavit praeterea secum duos monachos [(s. d. m.) d. m. s. 8, 9.] vita et moribus religiosos, ut in eadem ecclesia [(ea. ec.) ec. ea. 3, 24; iugiter add. 24.] divina mysteria celebrantes iugiter [om. 2, 24.] astitissent [assisterent 12; asisterent 25.] , si quando vir Dei limina sanctorum orationis causa circuisset [circuissent 7, 21.] . Moris [Mos 20, 23 post corr., 28.] enim saepissime erat sibi [(sae. e. si.) si. e. sae. 3, 13.] visitare basilicam sancti Martialis pontificis [apostoli 2; episcopi 8, 9.] [Ex hac voce pontificis acceperunt Oroux (p. x) et Arbellot (p. 240) argumentum non omnino improbabile, ut ostenderent Vitam S. Leonardi ante annum 1031 conscriptam esse, quo anno in conciliis Bituricensi et Lemovicensi statutum est ut S. Martialis nomen et memoria non inter confessores, sed inter apostolos proponeretur. Vid. supra p. 139, annot. 11.] , et ideo [(et i.) ideoque 3, 28.] ecclesiam suam absque servitore esse nolebat, dum ipse, sicut diximus, ad orationem [sanctorum add. 8, 9.] aliquorsum pergebat.

[10] [quibus] Sed quoniam sua ecclesia fere uno miliario distabat a flumine Vinzenna [Cod. 1 – 28, 31.] [ita 2, 4, 8, 11, 13 – 15, 17, 18, 23, 26, 28; Vizenna 19, 24; Vincenna 7 – 9, 22; Vicenna 3; Vingenna 1; Vigenna 12, 20, 21; Vintenna 6; Winzenna 16; Wizenna 25, 31; Wincenne 10; Vienna 27, et ita etiam infra, si non aliter annotatur.] [La Vienne.] , videbatur suis monachis esse [om. 1, 10.] difficile [(e. d.) d. e. 9, 26.] ad hauriendam aquam ire cottidie. [fontem aquae miraculo suppeditat.] Currit quippe Vinzenna [ita etiam 16, 31; Vienna 21.] in decliva convalle [declivam convallem 11, 23.] , oratorium vero positum est in monticuli vertice. Quocirca imploraverunt sanctum Leonardum, ut prope ecclesiam conlargiretur [largiretur 10, 25.] eis praesidium limpharum. Tunc ille non longe ab eadem basilica [ecclesia 2, 3, 24.] praecepit siccam scrobem fieri ad modum alicuius aquosi putei [(a. p.) p. a. 4, 6.] , et stans supra invocavit nomen Domini ita: “Deus, fons vivus et rerum origo, cuius spiritus super aquas ferebatur [(s. a. f.) f. s. a. 8, 12, 25; f. supra a. 13; efferebatur s. a. 14.] in principio; qui super latices cataclysmi arcum Noe extulisti [et add. 8, 12] , cetera [-que add. 25, 28.] eisdem limphis deperdendo submersisti; qui mare rubrum, ut transiret populus tuus, dividi iussisti [(d. i.) divisisti 1, 3.] , quique per Moysem servum tuum rupem fluctivomam esse fecisti; qui etiam aquis omnibus legem dedisti, ut versus vallem habeant decursum, vetans ne ad superiora naturaliter [sursum add. 12.] ascensum habeant rursum [om. 12; sursum 7, 16, 21; cursum 20; decursum 27.] , tu, Domine, per tuam excellentissimam potestatem iube, quaeso, contra naturam amnium ut Vinzenna [ita etiam 6, 16, 31; Vizenna 4; Vienna 21.] per occultos terrae meatus sursum conscendens infundatur [infundat 7 – 9,] in [om. 7 – 9.] hunc siccum puteum, quatenus, recepta quam desideramus aqua, nos servi tui semper et ubique laudemus nomen tuum, quod fuit [et add. 1, 4, 25, 28.] , est et erit semper benedictum.” At ubi responsum est: “Amen”, confestim puteus recepit aquam indeficientem, quae incolis potum praestat usque in diem praesentem [(d. p.) p. d. 2, 4, 7, 12, 16, 17, 22, 25.] . Appellavit praeterea sanctus Leonardus eundem [ipsum 8, 9.] locum Nobiliacum [Oppidum quod postea Saint-Leonard dictum est, primitus a nomine gentilicio Novellio originem traxerat. Cf. A. Holder, Alt-celtischer Sprachschatz, t. II, col. 780 – 82.] , eo quod a nobilissimo rege sibi [om. 18, 19.] esset condonatum [condonatus 8 – 10, 13, 25.] [Quantum utilitatis oppido Nobiliacensi inde accreverit, quod ecclesia illa a rege donata esse S. Leonardo et in fisco regio constructa crederetur, ostendunt privilegia ab Arbellot recensita (pp. 258, 266 – 70), quibus reges Francorum usque ad saeculum XVIII immunitatem oppidi illius et agnoverunt, et confirmarunt. Animadvertendum autem est primum, quod saltem repertum sit, huiusmodi privilegium saeculo XII ineunte non esse antiquius.] .

[11] Igitur quia lux latere in tenebris [(Cod. 1 – 28, 31).] [(l. in t.) in t. 1. 2, 8, 9, 15, 24, 25; in t. esse 7.] nequit, sicut dixit Scriptura, [Matth. 5, 14, 15.] et [om. 13, 18, 19, 27.] non potest abscondi civitas [(a. c.) c. a. 8, 9, 12, 13, 22.] super [supra 1, 6, 7, 15, 18, 19.] montem posita, licet sanctus Dei multitudinem populi aufugerit [aufugeret 10, 13; fugeret 7.] et solitariam vitam, sicut saepe propalatum [prolatum 11, 22, 28; dictum 2, 3.] est, adamaverit, tamen quia gloriosus est Deus in sanctis suis et per eos in gentibus facit [fecit 7, 24.] mirabilia, divina instigatione conveniebant ad eum infinita debilium agmina; [Confluentibus undique aegrotis] quae per suum fidelem curabat omnipotentis [omnipotens 18, 19.] Dei gratia.[Cf. Psalm. 67, 36.] Extendebatur etenim [enim 2 ante corr., 3, 14.] nomen sanctitatis eius per totam Aquitaniam [Equitaniam 8, 9; Aeq-7; ȩqu-21.] , nec minus per omnem Britanniam [Brittaniam 8, 21, 26; Britaniam 7, 20, 23, 27.] , transgrediens etiam [om. 10, 25.] adusque [usque 1 – 3, 7 ante corr., 11, 13, 18 – 21, 27; usque ad 4, 5, 12, 14, 23; per omnem 28.] Germaniam. In tantum denique magnificabat Dominus sanctum [servum 10, 24, 25 (ubi sanctum add. man. pr. sup. lin.).] suum, quod si quis in carcere positus invocasset nomen eius, ruptis catenis, liber fiebat, neque [nec 11, 28, 31.] aliquis eum impedire valebat. [et captivis ius intercessione liberatis,] Multi vero de longinquis regionibus ex ergastulis aut ex vinculis liberati per ipsum requirebant in quo loco beatus Leonardus haberet hospitium; quin etiam compedes catenarumque pondera apportabant [afferebant 18, 19.] secum et ad vestigia pedum eius cadentes humiliter praesentabant; quam plures vero ibi [om. 2, 20.] remanebant et in morem famulorum servitutis obsequia promittebant. Sed vir Dei magis studebat illis servire, distribuens eis partem ex spatiosa [patiosa 6, 7.] latitudine silvae, quatinus consuescerent vivere potius ex agricultura quam saecularibus rapinis inhiantes inretiarentur iterum reclusione obscura. Quos insuper reficiebat evangelica praedicatione omnesque ad se venientes variis languoribus laborantes et [om. 2, 7, 8, 12, 13, 15, 25, 28.] curabat [et add. 7.] sancta oratione et dulci indesinenter pascebat sermone. Tamquam pater filiis complacet, ita eis complacebat, quia nudis vestimenta praebebat, esurientes alebat omnibusque necessaria, prout poterat, gratanter tribuebat.

[12] [conveniunt illum multi etiam ipsius cives et consanguinei;] Praeterea tam mirifica viri sancti [Cod. 1 – 28, 31.] [(v. s.) s. v. 1, 4.] magnalia dum saepius et saepius [(et s.) om. 1, 3, 7, 9, 25.] audiuntur in Francia [Gallia 3.] , multi ex eius [eis 6, 14; illius 3; eiusdem 28.] genealogia, alii vero olim ex eiusdem familia vendentes praedia ceteramque [ceteraque 21, 23.] possessionem cum uxoribus ac filiis pervenerunt usque ad sancti viri [(s. v.) v. s. 13, 18.] habitationem. Quos intuens sanctus Leonardus satis et ultra [om. 18, 19; quam credi potest add. 12, 25.] super his est admiratus [(e. a.) a. e. 3, 25, 26.] : “Ego”, inquit, “vos fugi, et vos me sequimini. Sic enim [om. 5, 16.] estis me [(e. me) me e. 3, 8, 9.] secuturi ad gloriam paradisi [(g. p.) aeternam g. 8, 9.] .” Qui ut vocem eius cognoverunt, cadentes in terram adorantes [-que add. 26, 28.] dixerunt: “Domine pater, tui sumus. A te, si placet, numquam discedere volumus. [Cf. Psalm. 24, 4.] Vias tuas nobis ostende et semitas tuas nos [om. 3, 26.] edoce [(n. e.) e. n. 8, 9, 25, 31.] .” Ad haec quidem verba sanctus Leonardus respondit: “Alloquor [alloquar 5, 7, 11, 17, 21, 23, 28.] vos, dilectissimi, ore davitico [davidico 8, 9, 15, 19, 28.] ; vos autem reponite verba mea [(v. m.) m. v. 2, 5, 6, 11, 17, 21, 22, 24, 27, 31.] in corde vestro. [Psalm. 36, 25.] Iunior etenim fui [(e. f.) f. e. 3, 4, 7, 10, 13, 15, 25; enim f. 19, 28.] et iam [(et i.) om. 3, 4, 7, 10, 13, 25.] senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. [Psalm. 33, 10 – 12.] Timete ergo Dominum et sanctos eius, quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non deficient [minuentur 23 – 25.] omni bono. Itaque, filii, audite me; timorem Domini docebo vos. Propterea tulit vos Deus a populorum tumultu et a saeculi turbine, ut in solitudine ista mecum commorantes recte vivatis hic [om. 8, 9, 25, 28.] in iustitia [hic add. 8, 9.] et beatitudine [bonitate 18, 19.] , quia scriptum est: Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas [Psalm. 36, 16.] et item [iterum 11, 25.] : Melius [melior 6, 12, 13, 25, 28.] est bucella sicca cum gaudio quam plena domus [(p. d.) d. p. 1, 3, 25.] victimis cum iurgio. [Prov. 17, 1.]

[13] [quos benigne excipit,] Igitur post salutaria verba mellifluae praedicationis partitus est inter eos septem portiones suae silvae in funiculo distributionis [Cf. Psalm. 77, 54: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Cave ergo ne hic funiculum intellegas modum agri.] ; erant enim septem familiae. His ita [Cod. 1 – 28, 31.] [itaque 6, 9, 10, 13, 14, 21; om. 28.] peractis, iterum sic locutus est eis: “Homo”, inquiens [om. 18, 19; inquit 3, 25.] , “nascitur ad laborandum, avis autem [om. 20, 22.] ad volandum. [Cf. Iob 5, 7.] Laborate ergo propriis manibus,sicut fecerunt sancti apostoli [(s. a.) a. s. 4, 25.] , ut habeatis quod pauperibus [(h. q. pa.) om. 11, 23, 24.] possitis [helimosinas add. 11; elemosinas add. 23; elemosinam add. 24.] largiri pro nomine Christi. Hoc etiam retinete sine oblivione, quia in tranquillitate vivetis omni tempore. Qui autem vel [om. 3, 6, 8, 9, 11.] vos vel successores vestros absque [sine 3, 10.] causa contristaverit, obtinui apud Deum quod ipse cum suis de terra viventium eradicandus erit. [Cf. Psalm. 51, 7.]” Multitudo praeterea fidelium [om. 13, 25.] ex finitimis et longinquis provinciis properabant ad eum, [uti et alios plurimos.] habentes in desiderio fine tenus commanere secum. Sanctus quidem Leonardus pietate amabilis, caritate laudabilis, amplectens eos fovebat [refovebat 11, 25.] velut gallina pullos suos sub alis. [Cf. Matth. 23, 37.] Robur erat validis [validus 6; invalidis 8, 10, 12, 25.] et infirmis medicina, refulgens in templo Dei tamquam [velut 3, 25.] stella matutina [(refulgens … matutina) om. 14, 17; (t. s. m.) om. 16.] . [Cf. Eccli. 50, 6, 7.] Vixit [(Vixit … Dei) om. 16; (Vixit … reverentia) om. 14.] autem omnibus diebus vitae suae in timore Dei cum virtutum [et add. 16; virtute et 3 – 5.] reverentia, serviens Conditori suo sine querela. Bonum denique certamen certavit, legitime certando fidem servavit et fidem inviolabiliter servando cursum consummavit.

[14] [Post mortem] Postquam autem placuit Altissimo ut de praesenti egrederetur saeculo, octavo [Cod. 1 – 28, 31] [septima 17.] idus novembris [octobris 25.] sanctissima eius anima recepta est in caelum ab angelis, beatissimum vero corpus eius a fidelium turbis [turmis 13, 21, 27, 28.] sepultum est in ecclesia quam ipse construxerat [construxit 1, 19.] ad honorem sanctae Mariae [om. 7, 12, 13.] Dei genetricis [(s. M. D. g.) sanctissime D. g. M. 8, 9.] et [om. 8, 9.] perpetuae [Marie add. 7.] virginis [Marie add. 12, 13.] , simulque etiam in memoriam beati Remigii Remensium archipontificis [archiepiscopi 8, 9, 18, 19, 22.] . [multis miraculis illustratur.] In qua quidem ecclesia divina fiunt miracula; nam caeci illuminantur, leprosi mundantur, paralytici sanantur, variique hominum [omnium 4 – 7, 11, 12, 14, 16, 17; omniumque morborum 25.] languores per intercessionem eius [(i. e.) e. i. 18, 19.] ibidem curantur, praestante domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen [Explicit Vita sancti Leonardi add. 3, 12, 18, 19, 26, 31.] .

LIBER PRIOR MIRACULORUM

[Incipiunt add. 3, 5, 6, 15, 16, 18, 26, 31.] Miracula [De translatione corporis 27; post transitum add. 6.] sancti [(s. L.) eiusdem 3, 4, 31; eiusdem confessoris 12; in translatione eiusdem 26; post transitum eius 18; confessoris post obitum eius et de translatione eiusdem add. 15.] Leonardi [(M. s. L.) Signa ipsius 8. Nullum lemma in ceteris codicibus.]

[1] [Translato S. Leonardi corpore] Praeterea [Cod. 1, 3 – 6, 8 – 10, 12 – 28, 31.] [om. 3.] post transitum [autem add. 3.] sancti Leonardi per miracula quae Deus [(D. p. e.) p. e. D. 3, 27.] per eum [illum 25.] operabatur pagus ille Nobiliacus diatim [paulatim 3; dietim 19; ditatim 28.] populis adventantibus [advenientibus 25.] augmentabatur; fiebatque [(fiebatque … populus) om. 3.] maior habitantium numerus, quia crescebat clerus et populus. Evolutis itaque [igitur 3.] non paucis diebus, revelatum est per somnium clericis ecclesiae [om. 3.] eius, quatinus aliam basilicam [ecclesiam 3, 8 – 10, 13.] fabricassent [fabricarent 3, 4, 8, 10, 12.] et celeberrimum [celeberrime 10, 14, 18, 19, 25, 31.] corpus eius in ea translatum collocassent [collocarent 3, 4, 8, 10, 12. Hic desinit 9.] . At illi referentes haec populo praeceperunt [precipiunt fieri 25.] ieiunium [fieri add. 12.] triduo, omnesque pariter ieiunantes et in vigiliis perdurantes clamabant ad Dominum [Deum 25.] uno ore [(u. o.) una 22; una voce 6; una voce clamantes et 28.] dicentes: “Deus redemptor omnium, qui proprio sanguine redemisti mundum, qui ossa Iacob patriarchae cineresque fidelis tui Ioseph [(f. t. I.) I. f. t. 18, 19.] ad terram promissionis [repromissionis 10, 22, 25, 28.] efferri iussisti, qui etiam [tuos add. 25.] sanctam crucem tuam et venerabiles clavos ab Helena nancisci voluisti, [in novam basilicam,] demonstra nobis, quaesumus [om. 25.] , locum [om. 3.] ad quem tibi placet [(t. p.) p. t. 25.] transferri confessorem tuum.” Illis vero ita precantibus et in oratione pernoctantibus, dedit eis [illis 3.] Deus [Dominus 14, 18, 19.] per servum suum [(D. p. s. s.) p. s. s. D. 25.] signum admirabile [(s. a.) a. s. 3.] , per quod intellexerunt locum aedificandae ecclesiae. Nam tertia nocte cecidit nix [lux 18, 19.] altissima in tota fere [om. 3, 6.] provincia ; locus autem ille omnino apparuit vacuus in quo quiescere volebat sanctus Leonardus. Quo viso miraculo, gratias cum clamoribus reddiderunt Domino, qui per sanctum confessorem suum ita laetificavit dubitantem populum [(d. p.) p. d. 25.] . Et confestim, arreptis sarculis atque ligonibus, foderunt ibi fundamenta [fundamentum 18, 19.] ecclesiae, complentes eam celeri cursu cum instanti [(cursu c. i) om. 3; (celeri cursu c. i.) cum instanti 25 superscript. manu saec. XV.] opere [Hic desinit 10.] . Post haec, coadunatis turmis [turbis 3, 5, 9.] fidelium, ad constructam basilicam [ecclesiam 3, 5.] cum hymnis et canticis transtulerunt eum. Quantas denique virtutes in eius translatione ostenderit [ostendit 5, 19.] Dominus, minime potest [posson 5; possunt 21.] explicari paucis sermonibus. [crebrescunt miracula, ut testantur plurimae compedes in ecclesia pendentes.] Cottidie praeterea [namque 3.] fiunt ad sepulcrum eius creba [om. 3.] prodigia, quae evidentius [miracula 3.] perhibent testimonium quanto amore dominus noster Iesus Christus [(I. C.) om. 3.] dilexerit [dilexit 20, 27.] eum. Nam in eius basilica [(e. b.) b. e. 25.] plurima [multa 3.] pendent ferrea vincula, multorum etiam enses et lanceae, quos liberavit ex bellica rabie. Catenas vero [om. 5, 8, 12, 13, 22, 28, 31.] ibi allatas [(i. a.) et 3.] , compedes, ocreas et manicas [(et m.) manicasque 3.] ferreas qui numerando vellet describere, haberetur fortasse incredibile. Sed venientes ad sepulcrum eius [ (s. e.) e. s. 3.] nullatenus queunt esse increduli; immo ex diversa multiplicitate [(d. m.) adversa m. 5; diversitate 3.] dependentis ferri magis fiunt hilares et laeti. Quicumque igitur recordans [in recordationem 25; (recordans … nova) vellet omnia describere eius 3.] omnium [(r. o.) omnia 4; virtutum eius add. 25.] caraxare [caraxere 13; coraxare 21; caractere 12; scribere 4; retexere 19; retaxare 18; narrare 28; id est caracteribus aperire add. 20, 21.] cuperet [cuperent 25; describere add. 12.] eius [om. 5, 8, 25.] antiqua [miracula add. 26.] et [(et … nova) om. 22.] quae cottidie [ibi per eum add. 4.] fiunt nova magnalia [illius add. 25.] , facilius desereret eum [(d. e.) e. d. 25.] tempus quam copia [virtutum add. 25.] . Ergo quia cuncta narrare est nimium, universa autem [om. 21, 27.] occultare [(u. a. o.) o. a. u. 25.] stultissimum, rescribamus [om. 28; describamus 8, 12, 14; scribamus 20, 21; referamus 25; (r. p.) p. explicabo 3.] pauca de pluribus, quae ad [(ad d. c. a.) om. 3.] dulcoranda [decoranda 19, 28.] corda audientium quasi rosarum flores ex multis herbis collegimus [colligimus 6, 24, 28.] .

[2] [Liberatur quidam a vicecomite Lemovicensi] Quidam autem [Cod. 1, 4, 8, 12 – 15, 18 – 28, 31] [om. 8, 25.] vicecomes Lemovicensium, qui in eadem [om. 25; ea 28.] civitate super populum more principis legale habebat districtum [et add. 20, 21.] , ad terrorem et delinquentiam poenam [(d. p.) p. d. 25.] fieri iusserat immanissimam catenam. Erat enim longissima et gravissimi ponderis. Quam fecerat configi in cippo stante in mediterraneo [meditaneo 25; medio terraneo 8, 20, 21, 28.] suae turris, quae stat non procul contra templum beati praesulis Martialis. Ceterum [(C. v.) Cetera vero pars 25.] vero catenae prominebat foris sub aere. In qua denique quicumque ponebatur [Hic desinit 21.] , velut feralis belua [bestia 25.] per collum vinciebatur, sustinens omnem penuriam et frigus et pluviam; plerumque etiam in aestivo tempore exurebatur solis ardore, in hieme autem congelabatur glacie et nivibus [nubibus 20, 22; nive 8.] , pruinis quoque ventorumque flaminibus [flamminibus 1, 27.] . Neque enim taliter vinculatus unam mortem patiebatur, sed, ut more rustico loquar, mille mortibus angebatur. Ipsa [(Ipsa … nuncupabatur) om. 25, 28.] videlicet catena maura nuncupabatur. Timebant ergo [igitur 22, 23.] colligari ex illa [(ex i.) om. 25.] quicumque morabantur in vicinia [(m. in v.) in v. m. 25.] , quoniam insontes aliquotiens irretiebantur [inretiebantur (al. irr-) 1, 12 man. pr., 14, 18, 19, 24, 25.] eiusdem maurae crudelitate [nexu mortifero 25.] , si quando fortuna [om. 24; forte 13; fortuitu 25.] inficiebat [infigebat 8, 27; infiebat 14, 15, 20, 23; fiebat 24; inficiebatur 25.] pectus vicecomitis, ut solet [solent infici 25.] corda principum, terrena cupiditate. Accidit praeterea ut quidam servus sancti Leonardi [Leonhardi 8.] innoxius colligaretur in ea. Interea dum ipse miser ex scabra [scrabrea 8; cabra 1, 15, 24, 27, 28, 31; crabra 23; crebra 18, 19; cebra 20.] rubigine ferri collo [collum 25.] attritus in ipso articulo mortis vix [om. 25.] tenues efflaret anhelitus, recordatus est sancti Leonardi domini sui [(sa. L. d. su.) d. su. sa. L. 4, 26.] et coepit intra se dicere murmuratione suspirii — non enim vocem emittere poterat, quoniam infelix maura graviter eum premebat:[gravi catena constrictus;] — “Sancte [inquit add. 8, 25.] Leonarde, qui extraneis te invocantibus subvenis, cur me tuum servum [(t. s.) s. t. 1, 13, 14.] in faucibus maurae occidi permittis [(o. p.) p. o. 25.] ? Succurrat mihi, quaeso, dulcedo tuae pietatis, antequam a [om. 8, 14, 15, 18, 19, 24, 25, 31.] me fugiat spiritus vitalis.” Statimque sanctus Leonardus affuit eique in candidissima veste apparuit. [Cf. Psalm. 117, 17.] “Non morieris ”, inquit, “sed vives et narrabis [narrabo 14, 22 ante corr.] opera Domini. Surge itaque sanus et accipe mauram inimicam tuam et baiula eam ad ecclesiam meam. Nemo enim deinceps in ea concatenabitur, sed quod [te add. 8.] ex ea te [om. 8, 13, 28] exemerim, pro testimonio ante mausoleum meum dependens [pendens 25.] omnibus demonstrabitur.” [Reliquum caput deest in 24.] Et adiecit: “Sequere me, quia ego [om. 8, 12, 25, 31.] ero tibi praevius, deferque catenam. Neque enim senties onus eius.” Qui consurgens secutus est sanctum Leonardum, sicut [ei add. 25, 28.] ab eo [illo 25.] sibi [om. 25.] fuerat imperatum. Mox autem ut ante fores ecclesiae beati viri se tam velociter adductum vidit, protinus eum sanctus Leonardus [solum 22, 23.] dimisit. Ipse vero intrans ecclesiam coram clericis et cuncto populo ante sanctum altare praesentavit catenam, et quicquid [ei add. 1, 15, 18, 19, 22, 26, 27, 31.] sanctus Leonardus fecerat, omnibus suis verbis [dominis 25.] ostendebat. Tunc omnes qui aderant gratias agendo Iesu Christo [(I.C.) om. 1; C.I. 25.] domino nostro [(I. C. d. n.) d. n. I. C. 8, 15, 18, 19.] reddebant honorem, qui talibus et tantis [(tal. et tan.) tan. et tal. 25, 26.] mirabilibus clarificare dignatur suum confessorem [(cl. d. s. co.) d. cl. co. s. 25.] . Audientes igitur hoc [haec 14, 25.] Lemovicensium cives omnesque circumcirca provinciales, facto agmine, conveniebant et in votis [om. 25.] ac muneribus omnipotenti Deo fidelique suo Leonardo laudes devotissimas [debitas devotissime 25.] exhibebant.

[3] [alter a tyranno] Alterum quoque miraculum, quod peregit, pulcherrimum subsequenti paginae [Cod. 1, 8, 12 – 15, 20, 22, 23, 25 – 28, 31] [pagina 25.] videtur inserendum. Nam discordantibus inter se huius diocesis militibus, quidam vir sancti Leonardi [sancto Leonardo 25.] satis [om. 25.] fidelissimus habitans in eiusdem sancti [viri add. 8, 12, 25, 26.] villa Nobiliaco, captus est a quodam iniquissimo tyranno. Qui metuens ne forte [om. 25.] sanctus Leonardus suo succurreret viro, cogitabat haec [hoc 25, 28.] secum corde tacito, sicut postea propalatum est ab eodem ipso: “Si catenis durisque compedibus hominem istum ligavero, omnimodis amittere [eum add. 25.] timeo, quoniam ante sanctum Leonardum nulla vis ferri magis potest praevalere quam ad conspectum ignis valet consistere, ut non liquescat, fortitudo cerae. Si in cippo iniciam [mittam 25; inmittam 14.] aut in caveolae custodia [custodiam 20, 22, 27.] , tantumdem valet eius potentia. Itaque ut non eum perdam, coartor undique, quia fere [om. 25.] mille solidis compellam eum redimere [redimi 13, 25; se redimere 8.] . Scio igitur quid faciam: [in fovea inclusus;] in interiore [interiori 8, 13, 15; interiorem 23.] denique [om. 25.] meae turris [abdito add. 25.] foveam iussero [iubebo 12 – 14, 25, 26; iubeo 1.] fodi profundissimam et quem amitti [ammittere 25; amittere 8; admitti 23.] trepido [timeo 8, 25; trepidum 23.] hominem aggravatum compedibus manicisque ferreis [(m. f.) manicis et ferro 25.] ibidem submergam. Nondum [Num 25.] enim sanctus Leonardus intravit [intrabit 25.] sub terram, licet ipse liquefieri iubeat catenam ferream; proptereaque [-que om. 25.] , si catenam disruperit [diruperit 12, 22; disrupit 28.] , a subterraneo [subterranea 4, 14, 15, 20, 22, 23, 25, 26, 31; cf. cap. 8, lin. 2.] specu [cavea 25.] hominem istum trahere nequiverit [nequibit 25, 26.] . Adhuc autem aliud, quod excogitavi, perficiam, videlicet super foramen ipsius foveae [(i. f.) f. i. 25.] arcam ligneam obiciam, in qua sine intermissione recubuerint [recubuerunt 14, 27, 28; recumbent 12, 13, 25; recubabunt 1, 26.] milites, qui eum servabunt per noctes atque per dies [(p. n. a. p. d.) p. d. a. p. n. 12, 20, 22, 26, 27; p. n. atque (et 28) d. 25, 28.] .” Quod et factum est. Nam sicut idem tyrannus in sua cogitatione disposuerat, et [om. 25.] scrobem fecit virumque nimis vinculatum in ea [eam 25.] proiecit, et custodiam militum desuper adesse praecepit. Homo igitur ipse confidens in Deo [Domino 26, 28.] et in sancto Leonardo, quamvis in tenebris diraque in [om. 25, 28, 31.] ferri angustia anxiaretur, nihil tamen de sua ereptione haesitabat, sed venturum ad se sanctum Leonardum quandoque sperabat. Denique, audientibus custodibus, vocabat sanctum Leonardum taliterque saepius orabat ad Dominum: “ Domine Iesu Christe, qui liberasti Danielem [Danihelem 1, 15.] de lacu leonum, eripe me per dilectum tuum Leonardum de manibus inimicorum meorum.” Factum [Factumque 26.] est autem [om. 13, 26; igitur 25 al. man. sup. lin.] quadam nocte post hanc orationem, cum vir ille fatigatus obdormiret [obdormisset 15, 26.] , ecce sanctus Leonardus arcam, in qua iacebant milites, super eos revolvit et quasi mortuos in sepulcro ita eos sub arca reposuit apertoque [ac aperto 25.] foramine foveae [(for. fov.) fov. for. 1, 25, 27.] intravit ad suum fidelem [(s. f.) f. s. 25.] cum magna luce. Quem propria manu [(p. m.) m. p. 13, 25, 28.] tetigit alteque clamans dixit: “ Dormis an vigilas? Ecce tibi [om. 25; adest add. 12; assum add. 13.] Leonardus, quem [tibi adesse add. 25.] desideras.” At ille evigilans et tantam claritatem admirans, ait ad eum: “ Domine, adiuva me.” Confestim confractis catenis et [ad add. 22, 31.] instar luti [lutum 1, 14, 15, 20, 23, 26.] resolutis, apprehendens [eum add. 23.] deportavit eum [om. 15, 23, 27.] extra turrim propriis ulnis. Deinde eundo [om. 1, 22.] sermocinabatur cum illo [eo 14, 31.] quasi amicus cum alio [amico 25; amico add. 20.] , donec pervenerunt Nobiliacum; ubi ipse remansit sine periculo [(r. s. p.) s. p. r. 25.] . Recedente igitur [ergo 13, 25.] aurora, cum ipse se suis vicinis demonstravit et quae mala sibi illata sunt [(si. i. su.) sunt ei i. 25.] a tyranno, quae autem bona a sancto receperat [receperit 25.] Leonardo [(a s. r. L.) a s. L. r. 12, 28; r. a s. L. 1, 13, 14.] , seriatim narravit. Quanta admiratio quantaque laetitia fuerit universis, non opus est ullis effundere verbis [Hic desinunt 8, 13.] .

[4] [peregrinus in quodam Arverniae castello iniuste detentus;] Rursus [Cod. 1, 3 – 6, 12, 14 – 20, 22, 23, 25 – 28, 31.] [om. 3, 4.] quidam [igitur add. 3.] peregrinus ex longinqua satis regione, videns [audiens 3; vel audi(ens) add. 25 sup. lin.] mirabilia quae sancti Leonardi fiebant intercessione, disposuit ire ad sepulcrum eius [Quod add. 25.] . Et fecit; oravit [ergo add. 25.] et rediit. In ipsa autem sua reditione [(s. r.) r. s. 25.] captus est in Arvernia [Arvennia 4, 20; Advernia 31.] inclususque in brevi caveola. Dicebat autem [ergo 25.] eis: “Rogo vos, cur in me estis tam impii? An vobis aliquid mali feci? Non enim qui [quis 1, 3, 26.] sim [sum 4, 28, 31.] cognoscitis, neque amplius [hactenus add. 25.] me [unquam add. 3.] vidistis. Cur ergo me in tenebris [(me in t.) in t. me 3.] absque noxa [noxia 12 ante corr., 25; aliqua add. 25.] detruditis? A sancto Leonardo revertor [Precor ut add. 3.] . Pro eius amore [Hic desinit 23.] ut [om. 3.] me dimittatis precor [om. 3.] .” Illi vero [autem 3.] non solum eius [om. 20, 26.] parvi curabant [pendebant 3, 25.] sermonem, sed [ei add. 25.] etiam minabantur ei [om. 25.] mortem: “Non”, inquiunt, “ex hac hora [amplius add. 3.] quicquam cibi vel potus accipies; immo consummabit [consumabit 1, 15, 16, 18, 20, 27; consumet 31.] te omnis esuries, quousque legatos dirigas ad tuam provinciam, qui afferant [offerant 18, 19.] nobis [(a. n.) n. deferant 3.] non paucam [parvam 3, 12, 15, 25.] pecuniam.” Quibus peregrinus respondit: “Sit inter vos et sanctum Leonardum, cui me sciatis fore commendatum.” Subsequenti igitur nocte apparuit principi ipsius castelli [(p. i. c.) i. c. p. 25.] sanctus Leonardus in visione [et dixit ei add. 18, 19.] , “Cur”, inquiens [inquit 25.] , “peregrinum qui me expetierat cepisti [cepistis 25.] ? Nihil enim [om. 3, 20, 28.] tibi umquam foris feci [(t. u. fo. fe.) ita 4 – 6, 12, 14 – 19 (sed mali add. 17 in marg.), 22, 26, 27, 31 (fecit 6, 12); t. u. mali fe. 1, 20; u. t. mali fecit 28; u. vobis mali fe. 3; vobis fe. u. mali 25.] . Vade itaque, absolvens [absolve 3; et solvens 25.] eum [et add. 3, 26, 28.] permitte [dimitte 3.] abire liberum.” Qui [Quo 1.] , facto mane [(f. m.) m. f. 3, 26.] , quae somniaverat suis militibus rettulit et tamen captum absolvere noluit. Altera vero [om. 12, 25; autem 14.] nocte similiter somniavit,neque tamen [om. 14, 25.] propter hoc hominem laxavit [relaxavit 20, 26.] . Factum est autem [om. 25.] in tertia nocte, ecce iterum sanctus Leonardus arripiens peregrinum suum deduxit eum [eduxit illum 3.] longe extra oppidum. Quo remoto, cecidit turris et media pars ipsius castelli multique crudeles sub ipso [ipsa 25.] sunt mortui [oppressi 25.] . Eiusdem vero oppidi dominus pro sua confusione reservatus est, fractis [confractis 25.] cruribus; servus autem sancti Leonardi abiit illaesus [Hic desinit 6.] .

[5] [miles Namnetibus carceri mancipatus.] Aliud quoque [Cod. 1, 4, 5, 12, 14 – 20, 22, 25 – 28, 31.] [miraculum add. 25.] quod fecit prodigium [om. 25.] ponamus in conspectu fidelium. Nam apud urbem Nanetem [ita 1, 14, 15, 17, 20, 22, 27; Naneten 16; Nannetem 4, 26, 31; Namnetem 18, 19; Natem 5; Manetem 25 sup. ras.; Manentem 28; Nymnetem 12.] Britanniae [Brittaniae 26; Britaniae 20, 27.] tenebatur quidam eques in carcere, eratque [et erat 25.] ligatus ferrea catena per collum et per brachia, necnon etiam pedes eius graviter constringebantur in ea. Ipse autem ad auxilium suae miseriae sanctum Leonardum invocabat cottidie. Sanctus igitur Leonardus, qui numquam se appellantibus [invocantibus 25.] fuit [abfuit 25.] tardus, quadam die apparuit in media [om. 4, 28.] domo, ubi custodiebatur ipse homo. Omnes vero qui in eadem domo aderant [erant 25.] , quid ipse vellet [(i. v.) v. i. 25.] facere, conspiciebant. Erant enim [om. 16, 25.] ibi quam plurimi et tam bene cognoscebant quod ipse esset sanctus Leonardus, tamquam si nuntiasset eis aliquis [om. 25.] ante veniens legatus. Illis autem eum cernentibus et valde admirantibus, in conspectu eorum omnium [(e. o.) o. e. 12, 25.] apprehendit ipsum [om. 19, 25.] incatenatum [cathenatum 4; catenatum 31.] militem [(i. m.) m. catenatum 25.] sanctus Leonardus. De catena quidem eum eripuit [(eum er.) er. eum 25.] ipsamque catenam ad suam ecclesiam deportandam praecipiens brachiis eius imposuit et per medium illorum [eorum 25.] propria manu deduxit [perduxit 25.] . Nemo denique illorum ausus fuit quicquam loqui, sed tacito corde per beatum Leonardum laudabant magnalia Domini [Dei 18 – 20, 22, 27, 28. Hic desinunt 18, 19, 28.] .

[6] [Delatis ad synodum Angeriacensem S. Leonardi reliquiis,] Factum est autem quodam tempore, vivente [Cod. 1, 5, 12, 14, 15, 20, 22, 25 – 27, 31.] [veniente 20, 22.] magno Willelmo [Wilelmo 12, 25; Guillelmo 14; Guillielmo 15; Guilielmo 20, 22, 27; et sic porro infra.] duce Aquitaniae [Equitaniae 5 ante corr., 20, 27; Aequ- 22.] , cum plurimis videretur dubium utrum caput sancti Iohannis [Baptistae add. 1, 12, 25, 26, 31.] haberetur apud Angeriacum [Angericum 5 ante corr., 15, 22, 25; Angeariacum 14 post corr.; Angliacum 26; Ingeriacum 20.] , praecepit ipse comes et dux [(et d.) om. 5.] Willelmus [Willehelmus hic 5; Guillelmus hic 31.] magnam synodum congregari [De his ita refert scriptor, qui ipso tempore vivebat, Ademarus Cabannensis (Hist. III, 56; MG., Scr. t. IV, p. 141): Per hos dies dignatus est Dominus clarificare tempora serenissimi ducis Willelmi. In diebus suis namque caput sancti Iohannis in basilica Angeriacensi, in theca saxea turrita instar piramidis, inventum est ab Alduino clarissimo abbate. Quod sanctum caput dicunt esse proprium baptistae Iohannis. Tunc Willelmus dux post paschales dies Roma regressus, hoc audito, repletus est gaudio, et sanctum caput populis ostendendum decrevit. Est reconditum ipsum caput in turibulo argenteo, ubi litterae leguntur: Hic requiescit caput praecursoris Domini. A quo tamen vel quo tempore vel unde huc delatum, vel si praecursoris Domini sit, haudquaquam fideliter patet. Quem locum cum afferret Papebrochius noster (Act. SS., Iun. t. IV, p. 755, num. 246, 247), in hoc quidem memoria lapsus est, quod haec a Guiberto abbate S. Mariae de Novigento, qui centum circiter post annis vixit, scripta esse dixit; recte tamen monuit errasse libelli miraculorum S. Leonardi scriptorem “quod synodum prius convocatam crediderit, quam inventum caput esset, cum dici debuerit convenisse ad veritatem illius suis sententiis definiendam.” Postquam de tempore, quo haec gesta sint, alii alias sententias proposuerunt, nuper non levibus argumentis ostendit pseudonymus quidam Iohannes Sanctonensis anno 1016 repertum esse caput S. Iohannis Baptistae, anno vero 1017 idem in illa synodo, de qua hagiographus noster, sollemniter esse ostensum. Jean le Saintongeais, in Revue de Saintonge et d'Aunis, t. XXIV (1904), p. 411 – 28. Cf. Anal. Boll., t. XXIV, p. 497 – 98.] omnesque pontifices et comprovinciales et extraneos convocari, ut eorum consensu tam pretiosus thesaurus dignissimi capitis sancti [om. 25.] Iohannis Baptistae requireretur [inquireretur 25.] et sacratis manibus sanctorum praesulum [presidium 5.] dubitanti populo monstraretur [ostenderetur 25.] . Quod et factum est. Nam requisitum inventum est et super sanctum [om. 1, 25.] altare oblatum et ab universo populo [est add. 25.] adoratum. Ad hoc igitur [ergo 12, 25; autem 5, 22] venerabile mysterium [ministerium 20, 22.] deportatae sunt quam plures reliquiae sanctorum. Ostensa sunt autem ibi multa miracula in corporibus debilium et infirmorum [pro add. 25.] meritis et intercessionibus sanctorum. Inter quos sanctus Leonardus bonus semper infirmantium medicus non [a add. 5.] paucis ibi resplenduit virtutibus. Verum ad testimonium multitudinis audite tria de multis. [sanantur ab eo] Praeterea quaedam paupercula in aggregata turba erat, quae filium caecum habebat. Quae [Haec 25.] sanctorum omnium [om. 25.] patrocinia ibi collata [collecta 25; collocata 12.] pro caecitate filii circuivit [exoravit 25; concupivit 5.] , verum nihil apud eos [(n. a. e.) a. e. n. 12, 25.] promeruit. Eunte autem scrinio in quo sanctus Leonardus requiescit [inquiescit 31; requievit 5, 22, 27; requiescebat 25, 26.] ad synodum supra dictam [(sy. su. d.) su. d. sy. 25.] , [tres infirmi.] facta est obviam [obvia 14, 20, 27.] cum caeco filio mulier ipsa, dixitque intra se: “O sancte Leonarde, omnes qui ad te venerunt, sanitatem receperunt; ego autem paupercula neque a te neque ab aliis sanctis potui de filio meo [(p. de f. m.) de f. m. p. 1, 26.] resumere [om. 25.] aliquod adminiculum sospitatis [impetrare add. 25.] .” Talia intra se dicendo appropinquavit cum suo filio [(a. c. s. f.) om. 25.] ad feretrum [perrexit add. 25.] et subter posuit caecantem [cecatum 1, 12, 25, 31; cecum 14.] filium [(s. p. c. f.) c. f. s. p. 25.] . Cuius oculi statim sunt illuminati per virtutem Dei et beatissimi [beati 14, 25; sancti 5.] Leonardi. Ibique etiam quaedam [(I. e. q.) Deinde q. ibi 25.] adducta est femina, in qua, sicut eadem clamabat, septem erant [(s. e.) e. s. 25.] daemonia. Quam [Qua 1, 15.] beatus Leonardus emundavit et a daemonibus potenter liberavit. Nec minus quoque quidam claudus, qui eadem hora advenit, extensis nervis, salutem recipere meruit.

[7] [S. Leonardus tres captivos liberat;] Supra flumen praeterea [Cod. 1, 3, 5, 12, 14 – 17, 20, 22, 25 – 27, 31.] [(S. f. p.) Praeterea s. f. 20, 25.] Rodanum [Rodani 25; Rhodani 25 corr.] supereminet [eminet 3.] quoddam castellum. In eo autem captus homo quidam [(h. q.) q. h. 3, 4.] tenebatur, qui sine intermissione sanctum Leonardum pro sua ereptione vociferabat [vociferabatur 1, 17, 26; vociferando inclamabat 25.] . Cuius voces sanctus Leonardus exaudivit eumque de [ex 25.] ergastulo eripuit. [unum, ut Rodanum siccis pedibus transeat, adiuvat;] Et quoniam Rodanus tantae ibidem erat [(i. e.) e. i. 3.] profunditatis, ut homo ipse non posset transire pro [prae 3, 14, 22, 27, 31.] altitudine amnis, formidanti homini, ut per medium Rodanum abiret [transiret 25.] , praecepit. Qui vadens siccis vestibus ad alteram ripam sine iactura pervenit. Quid igitur [mirum add. 3.] , fratres carissimi? nonne [(Nonne … miraculi) om. 3.] possumus eum aequiparare [aequiperare 17, 25, 27; sancto add. 25, 26.] Moysi in claritate huius miraculi? Sicut enim [igitur 3.] Moyses, ut transiret populus Domini [om. 25.] , divisit mare rubrum, ita sanctus Leonardus, ut captivus liberaretur, separavit inundantem Rodanum [Rhodanum 25. Hic desinunt 3, 16.] .

[8] [alteri in specie columbae] Quin etiam cuidam servo suo posito in specu subterraneo in specie columbae apparuit illumque [Cod. 1, 5, 12, 14, 15, 20, 22, 25 – 27, 31.] [eumque 25.] de sub terra [(s. t.) subterraneo speleo 25.] reportavit. Sed [Si 20, 22.] illum in via collocatum [positum 25.] obscuritas noctis impediebat. Quocirca ipsa columba eum antevolans per rectum iter deducebat; neque dimisit infatigabiliter volare ante illum, [iter demonstrat;] quousque pervenit ad suum, quod optabat [optavit 25.] , hospitium,

[9] [tertium Pictavensem e gravi angustia eripit.] Praeterea in Pictavensi [Cod. 1, 12, 14, 15, 17, 20, 22, 25 – 27, 31.] [Pictaviensi 20.] diocesi comprehensus est quidam rusticus a perfidissimis militibus. Denique [Quem 25.] ipsi [ut add. 25.] filii diaboli in quadam commanebant [(in q. c.) commanentes in q. 25.] silva causa rapinae et latrocinii. Itaque martyrizantes eundem rusticum pro pecunia ligaverunt eum ad quandam [quendam 1.] quercum [(qua. que.) que. qua. 25.] , ita ut inter coxas cruriumque convaricationem [divaricationem 25, 26.] constringeret ipsam arborem. Nam ex una parte arboris corpus eius pendebat, ex altera vero parte pedes eius districti ferrea compede [(d. f. c.) compediti 25.] prominebant; sinistra autem manus eius extendebatur longe, ferrea ibidem compede confixa [constricta 25.] in alia arbore. Nihil igitur [itaque 25.] quietis [om. 25, in quo pr. man. sup. lin.: virtutis.] miser ille habebat nisi de sola dextera manu, cui innitendo incumbebat. In tanta angustia miser ille [(m. i.) om. 25.] positus appellabat sanctum Leonardum lacrimosis vocibus. Factum est autem [om. 26, 31.] , eo [(F. e. a. eo) Quo 25.] clamante, circumfulsit eum lux clarissima, et de luce audita est vox mitissima, dicens: “Quid clamas?” Et ille respondit: “Deum voco [invoco et 12, 26.] , sanctum Martialem et beatum [sanctum 25; beatissimum 22.] Leonardum appello.” Cui illa vox [(i. v.) v. i. 25.] rursum dixit: “Extrahe pedes et manus, et abi hinc [om. 1.] liber et sanus.”At ille ait: “Non possum, domine, quoniam [quia 25.] utraeque compedes fortiter arcent [(f. a.) a. acriter 25.] manus et pedes.” Et vox iterum dixit ad eum: “Noli timere, sed quae tibi dico extrahendo membra tenta complere [(e. m. t. c.) t. c. e. m. a nexu quo tenentur 25.] .” Et statim ut homo ille [(h. i.) om. 25.] extraxit ad se [(ad se) om. 1, 25; a se 14, 15.] manum [manus 1, 17 post corr., 20, 22, 25, 26.] et pedes [(m. et p.) p. et m. ad se 25.] , ilico in terram ceciderunt [(in t. c.) c. in t. 25.] compedes. Abiens autem liber, sicut ei fuerat imperatum, unam detulit sancto Martiali, alteram ad sanctum Leonardum [Et nos de tantis miraculis referamus gratias et laudes Deo et sancto Leonardo (et s. L. erasum), qui cum Patre… Amen. add. 20. Explicit vita sancti Leonardi add. 1, 25. Expliciunt miracula eiusdem confessoris add. 12.]

LIBER ALTER MIRACULORUM

[Cod. 32, 33, 34.] [Incipiunt add. 32.] Miracula sancti Leonardi confessoris [(M. s. L. c.) Miraculum de Richardo 34; nullum lemma in 33.] .

I.

[1] [Prologus.] Sancti Spiritus [(S. Sp.) Santi Sp. 32; Sp. S. 33, 34.] adsit nobis gratia et acceptissima Deo [(a. D.) D. a. 34.] insignis patroni [patronis 32.] nostri Leonardi aspiret [asspiret 32.] oratio. [Rom. 8, 28.] Sicut ait Apostolus, diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et qui nihil mali, sed omnia bona creavit, ad boni exitum cuncta reducit; prosperis adversa, et adversis intermiscet prospera [(i. p.) p. i. 34.] , quatinus humana mens nec continua prosperitate insolescat, nec adversitate in desperationem [prosperitatem Arbellot.] cadat.

[2] [Richardus Normannus] Erat in illo Hierosolimitano exercitu Richardus quidam [Ex his quae de eodem Richardo in miraculo II narrantur, coniciat quispiam hic designari Richardum de Principatu comitem Salernitanum. Quod si verum est, fatendum est falsa vel saltem prorsus inaudita de eo narrari. Captus quidem est a Mohammedanis Richardus anno 1100 simul cum Boemundo; cum quo a Danismanno illo per tres annos in carcere detentus, cum eodem libertati est restitutus (vid. quae infra annotavimus ad miraculum II, c. 6); neque alibi legitur ipsum umquam in potestatem Alexii imperatoris venisse praeterquam in loco satis obscuro Matthaei Edesseni, qui tradit Danismannum, accepta ab Alexio multa pecunia, eum ipsi dono dedisse (); quae ultima verba ita interpretatus est Ed. Dulaurier: “Quant à Richard, neveu de Boemond, Danischment le relâcha par considération pour Alexis, en retour de sommes considérables que celui-ci lui donna” (Recueil des historiens des croisades, Documents arméniens t. I, 1869, p. 70). Idem vero (Chronique de Mathieu d'Édesse, Paris, 1858, p. 253) prius verterat: “Quant à Richard … Danismend l'offrit en cadeau à Alexis, en retour etc…” De Boemundo utique tradiderunt scriptores conatum esse Alexium, promissis nummis plurimis, ut a Danismanno is sibi in manus traderetur.] , natione [nomine 34.] Normannus, genere praeclarus, armorum exercitio strenuus, suis carus et acceptus, hostibus formidolosus. Hic saepissime praeda, incendio atque caede de hostibus Christi triumphando, coepit aliquantulum non de Christi bonitate, sed de sua gloriari virtute. Quapropter divina providentia tandem illi intimavit quia non salvatur [salvabitur 33, 34.] rex per multam virtutem, [a Mohammedanis captus] nec gigas in multitudine virtutis suae. [Psalm. 32, 16.] Quadam die, congressus cum hostibus, de caelo defuit auxilium; barbari solito [more add. 34.] ferociores [ferationes 32.] incumbunt; socii cedunt; alii ex nostris obtruncati, alii gravissime sauciati, quam plures [quia plures 32.] vero cum duce suo Richardo [om. 33, 34.] sunt captivati. Inter captivandum autem praedictus Richardus tutelae [se add. 33, 34.] sanctissimi Leonardi [Richardi 33 ante corr., 34.] se [(se. s. d.) om. 33, 34.] summa devotione commisit, iterque [iterumque Arbellot.] cum digna oblatione ad ecclesiam sancti Leonardi [(c. d. o. ad e. s. L.) condignam (condignum ante corr.) oblationem ad e. s. L. 32; ad eius e. cum summa devotione 33, 34.] devovit. Fit maxima inter barbaros de captivo laetitia [(de c. l.) l. de c. 33, 34.] ; vox una omnium ad caelum [(o. ad c.) ad c. o. 34.] tollitur: “Mahumet vincit [Mahometus vivat 33, 34.] , Christus vincitur.” Inter haec Richardus trahitur, tamquam prodigium illuditur; hi mortem, illi intentant passionis crudelitatem; tot circumvallant eum [illum 34.] tortores quot in sanguine ipsius arbitrantur se [esse 33, 34.] cognatorum vel [et 33, 34.] amicorum ultores. [Cf. Prov. 28, 1.] Sed iustus ut leo confidit; et Richardus, precibus sanctissimi Leonardi [Richardi 34 ante corr.] protectus, inter tot furentium impetus, donec quid fieret de eo [(f. de eo) de eo f. 33, 34.] deliberaretur, custodiae mancipatur.

[3] [et ab iis imperatori CPtano traditus,] Repente fama velox malum ubique [ubi 34.] divulgata [vulgata 33, 34.] imperatori Constantinopolitano innotuit, videlicet captum hominem sibi infestum, patriae perniciosum [(pa. pe.) pe. pa. 34.] totiusque mali contra rem publicam quasi signiferum; omni studio enitendum, ne homo, ad commune malum Graeciam advectus, aliquo ingenio elapsus ad inceptum redeat. Normannos novarum rerum [(n. r.) r. n. 31.] semper [saepe Arbellot.] cupidissimos, cupiditate [cupiditate 32.] regnandi communes hostes omnium, sub specie contra paganos pugnandi ad Graecorum aspirare imperium. Itaque Graecorum imperator, sicut qui omnes strenuos habet suspectos, celerem ad paganos transmittit [transmisit 33, 34.] legationem; multa donat, plurima pollicetur, pecuniam, victualia, praesidia [praedia 33, 34.] ; denique nullatenus ab incepto desistit, precibus, promissis, pretio, donec Richardus in suam traditus est potestatem. Est turris Constantinopoli altissima et munitissima [immitissima 33.] ; in huius summitate firmissimis artatus [arctatus 33; arctus Arbellot.] ferreis [om. 33, 34.] catenis captivus includitur et [R. 33 ante corr.; Richardus 33 corr.; (et … custoditur) om. Arbellot.] diligentissimis militum excubiis [excubuis 32.] custoditur, quoadusque communis hostis patriae ad nutum omnium exquisitis perderetur suppliciis. Inter haec omnia de corde et [vel 33.] ore Richardi numquam sanctus Leonardus abfuit: “Sancte Leonarde, sancte Leonarde [(s. L.) om. 33, 34.] , ora pro me, adiuva me. Succurre, fer opem. Christi ego et tuus sum miles. Christo militare et christianos veni defensare [defendere 33, 34.] , non christianos inpugnare [impugnare 33, 34.] . Quid merui? quid peccavi, ut christiani meum sanguinem sitiant, et in mea perditione gentiles ulcisci quaerant [queant 34.] ? Hoc Deum misereat [Deus misereatur 33, 34; Domine miserearis Arbellot.] ; hoc, sancte [om. 33, 34.] Leonarde, aspicias, et sicut omnibus in necessitate [(o. in n.) in o. necessitatibus 34.] subvenis, ita me eripias de manibus crudelissimi imperatoris.”

[4] [invocato S. Leonardo,] Huiusmodi querelatione [questulatione 33, 34; (H. q.) Huiusque modi relatione Arbellot.] et instantis periculi magnitudine fessus, cum tandem somnus obrepisset, vidit sibi assistere sanctissimum [sanctum 33.] confessorem Leonardum, vestitu candidissimo, vultu rubicundo, totoque corpore venustissimo: “Noli”, inquit, “Richarde, conturbari, noli desperare. Nullatenus imperatoris praevalebit iniquitas; [liber e carcere dimittitur.] sed, me auxiliante, Christi te salvabit pietas.” Deinde eodem habitu vir sanctus cubiculum imperatoris ingressus: “Noli”, inquit, “malum pro bono reddere; noli [noli add. 34.] Richardum, christianitatis defensorem, paganis ad supplicium dare, qui te non laesit, sed pro Christo animam dare venit. Si hoc feceris, Christum in suo milite contristabis magnumque tibi et imperio tuo instabit periculum.” Hac visione imperator perterritus, nec hostem ad supplicium ausus est producere [perducere Arbellot.] , nec prae inveterato in Normannos odio potuit omnino [(p. o.) om. 33, 34.] dimittere. Sed postquam secundo ac tertio eadem visio graviores poenas pro insontis [innocentis 33.] nece comminata est, captivum sibi praesentari iubet, odiumque genuinum hilari fronte dissimulans: “ 〈Pro [supplevi: cf. Waleramnus, Mirac. c. 2 extr. (infra, p. 178 E).] 〉 multimoda”, inquit, “Normannorum in gentem nostram grassatione iuste me oporteret [(me o.) o. me 34] gravissimas de te [(g. de te) de te g. 33, 34.] sumere poenas; sed imperatoriam [imperatorem Arbellot.] decet providentiam [prudentiam 34.] multa vincere [ducere 33, 34.] benignitate, raro grassari crudelitate. Multos mihi infestos reddo [(i. r.) r. i. 34.] , si te dimisero impunitum; sed malo ex misericordia quam severitate [ex crudelitate 33, 34.] damnari civesque [(c. m. p. q. D. o.) om. Arbellot.] meos potius [om. 33, 34.] quam Deum offendere. Gratias tamen [tum 33, 34; tam Arbellot.] Deo et sancto tuo, quem invocas, non desistas reddere, quoniam admodum [(q. a.) quemadmodum Arbellot.] per visionem pro tua mecum egit liberatione.” Itaque Richardus, captivitatis [captivatis 32.] exutus vestibus, imperiali magnificentia [munificentia 34.] induitur [indutus 33.] ; equis, mulis, faleris [federis 32; phaleris 33, 34. Aliquando coniciebam foederis, i. q. foderis; sed cf. p. 178 F.] , armis liberaliter donatur. Ipse etiam imperator, cum ingenti multitudine profectus, pacifice hominem ad sua reducit.

Explicit [(E. de m. R) om. 33, 34.] de miraculo Ricardi.

II. [Recensionem breviorem eamque fabulosam huius miraculi II ex codice Sanctae Mariae Maioris B, saec. XII, subicimus. Cf. Comm. praev., num. 11.]

Incipit miraculum beati Leonardi confessoris.

Post obitum vero beatissimi et gloriosissimi confessoris Christi domini nostri Leonardi contigit quod in partibus Hierosolymitanis initum [f. 228] fuisset bellum cum christianis et Sarracenis ad exterminandum squalorem perfidiae illius sacratissimae regionis, in qua Deus et dominus noster Iesus Christus natus et passus fuit pro nobis. Sed cum in capite christianorum exercitus essent tres strenuissimi et fortissimi duces et milites, Balduinus, Boamundus et Riccardus, accidit Boamundum et Riccardum captos esse a barbaris cum christianorum multitudine in illo durissimo et fortissimo certamine. Qui dum longo tempore tenerentur in vinculis in quadam civitate, quae Flagonia vocabatur, Balduinus, qui comes illorum exstiterat, in praefato certamine pepigit foedus cum Sarracenis ut, accepto tanto pondere auri, quantum pensaret persona Boamundi, in securis locis ab utrisque constitutis, ut barbari absolverent et restituerent solummodo Boamundum. Sed cum pollicitum pondus auri partim deficeret, quod a parte christianorum impleri nequiverit, Boamundus itaque sic postmodum tamdiu in captione perstitit, quousque peregrinus quidam causa visitandi eum adiit, et sic ei locutus est: “Unde vel qui estis vos”? Qui dum indicaret ei unde et qui esset, peregrinus ille tale ei salubre attulit consilium: “Quare”, inquiens, “non vovetis vos Deo et beatissimo confessori Christi Leonardo, cuius corpus humatum in partibus Aquitaniis, cuius meritis quam plurimi sunt carceralibus vinculis expediti? Vos itaque, si oraveritis eum ex toto corde, procul dubio confestim suum senseritis suffragium”. Quo itaque Boamundus audito, vovit se Deo et praedicto beatissimo Leonardo quod, si meritis eius Deus eriperet eum ex illius captione barbaricae gentis et reduceret sanum et incolomem in latinam aridam et christianitatem, quanto celerius valeret, cum magnis votis et oblationibus visitaturus esset suum corpus et locum in quo terrae conditum est. His namque dictis atque devotis, in nocte consequenti apparuit ei sanctissimus Leonardus. Qui cum signo crucis edito omnia vincula Boamundi et sociorum eius fregisset, item eodem signo crucis adhibito apertae fuissent ianuae carceris atque civitatis, nihil inde sentientibus custodibus, iubensque illos post se properare intrepidos reduxit eos sanos et incolomes in regionem [f. 228v] Hierosolymam. Facto itaque mane, honorifice a Balduino et ceteris christianis cum tripudio suscepti sunt, agentes gratias omnipotenti Deo et Iesu Christo filio eius simulque sancto Spiritui, qui per beatissimum confessorem suum Leonardum eos liberare dignatus est. Modico itaque praeterito tempore, accepta magnitudine auri et argenti, Boamundus ad visitandum corpus sanctissimi Leonardi Aquitaniam profectus est. Qui cum venisset ad locum ubi corpus sanctissimum quiescit, referens immensas gratias et laudes Deo et beatissimo Leonardo pro ereptione sua a vinculis et sociorum eius, et quod eum reducere dignatus est a carcerali [cod. carcelari.] squalore perfidae et barbaricae gentis in regionem christianitatis; ibique fusa lacrimarum multitudine, optulit multa dona in restauratione illius ecclesiae et catenas aureas et argenteas fecit appendi super corpus sanctissimi confessoris Christi Leonardi, quas fabricari iusserat ad comparationem earum quibus irretitus fuerat in illa barbarica captione et custodia, ad laudem et gloriam domini nostri Iesu Christi et memoriam suae ereptionis [exhibe add. cod.] per gloriosissimum confessorem Leonardum, ipso largiente qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.]

Scriptum [Cod. 32; in 33 et 34 sola quaedam epitome).] [Incipit add. 32.] Galerann〈i〉 [Galfrann[i] Arbellot.] episcopi de miraculo Boimundi [(S. G. e. de m. B.) Miraculum de Bohemundo Antiochiae rege et Apuliae duce in Perside actum circa ann. 1101 33, 34.] .

[1] [Eodem tempore Boemundus,] Eodem [Pro priore parte narrationis, usque ad cap. 6, haec habent 33 et 34: Cum praeliaretur Bohemundus in Persia cum Danismanno satrapa, facta suorum ingenti strage, se in potestatem dicti Danismanni tradidit. Loco Bohemundi surrexit Tancredus eius frater, qui de eius liberatione vi (codices in), promissis, precibus, pretio, plurima moliendo in omnibus frustrabatur inceptis (cf. infra cap. 5) ac etiam dux Rogerius…] etiam tempore, cum Boimundus continuis bellorum successibus prosperaretur, prosperitas securitatem, securitas peperit incuriam videlicet nihil formidare, omni spiritui credere, [fraudibus cuiusdam gentilis deceptus,] nihil circumspecte agere. Gentilis quidam versipellis assiduis Boimundi assultibus adeo artatus est, quatinus nec victualia quaerere nec castrum suum posset exire. Itaque cum omnino viribus diffideret, persicis dolis credulitatem nostrorum aggressus est, videlicet se a magno tempore gentiles errores detestari, Christi lavacrum multum desiderasse, christianis associari, Christo incorporari, nec esse salutem in alio aliquo; hoc prophetas vaticinari, hoc christianorum bella protestari, ubi Christi fere in omnibus claresceret victoria et paucissimi multa milia fugarent, prosternerent, occiderent; veritatem omnibus patescere, se diutius veritati obluctari nolle, stultum esse contra stimulum calcitrare ac divinae dispositioni resistere. [Cf. Act. 9, 5.] “Rex”, inquit, “sum, stultumque hactenus mihi [nichil 32.] visum est crucifixum adorare. [Cf. Psalm. 71, 11.] Sed adorabunt eum omnes reges terrae, et cur non ego? omnes gentes servient ei, et quid exspectent mei? De conversione mea ad vestram fidem nullatenus est dubium. Sed vestrum est providere, ut meos deserens tutissimum apud vos habeam praesidium. Est hic iuxta Danisman, Persarum inclitus, hactenus mihi in omnibus meis necessitatibus adiutor promptissimus. Quod si ad vos fecero diffugium, quantocius ipsum de amicissimo habebo hostem infensissimum. Hunc itaque, si vobis meum utile videatur consilium, undecumque repentino exercitu opprimendo, istud a nobis propulsate [propulsare 32.] periculum; quod eo facilius vobis erit, quoniam ex insperato nostrum habebitis praesidium [Haec vix non omnia ficta esse videntur. Aliunde enim novimus mense iulio anni 1100, cum Boemundus simul cum Richardo de Principatu Halabum (gall. Alep) obsideret, nuntiatum ipsis esse Danismannum, h. e. Malek Ghâzi Mohammed, cognomento Gumuschtekîn, de genere “filiorum viri docti” (Ibn-ed-Danischmend), impetum moliri in urbem Meletinam (Malatiam), quam urbis patronus Gabriel, princeps Armenus, in Boemundi protectionem dicionemque tradere cupiebat; Boemundum porro ab obsidione recessisse et Meletinam versus contendisse, ut petentibus opem ferret. Multum igitur abest ut ille, in cuius gratiam Meletinam profectus est Boemundus, esset gentilis versipellis, quem assultibus assiduis Boemundus artavisset, Danismannus vero in omnibus promptissime adiuvisset. Cf. Willermus Tyrensis, Hist. IX, 21 (Recueil des historiens des croisades, Hist. occid. t. I, p. 396 – 97); Historia peregrinorum, 136 (ibid., t. III, p. 227); Fulcherius Carnotensis, Hist. Hierosolymitana, 35 (ibid., p. 368 – 69); Gesta Francorum Hierusalem expugnantium, 41 (ibid., p. 519); Historia Hierosolymitana, 3 (ibid., p. 551 – 52); Albertus Aquensis, Hist. VII, 27 (ibid., t. IV, p. 524); cf. etiam VII, 29 (ibid., p. 526 B) ubi distinctius laudatur Gabrielis principis benevolentia et fidei constantia; Balduini III historia Nicaena vel Antiochena, 63 (ibid., t. V, p. 177); Theodorus Palidensis, Narratio profectionis Godefridi ducis, 9 (ibid., p. 196); Ibn el-Athîr, Kâmel-Altevârykh (ibid., Hist. orient. t. I, p. 203); Matthaeus Edessenus, Chron. (ibid., Documents armén. t. I, p. 51); Kemal ad-Dîn, Hist. Halabi (R. Röhricht, Beiträge zur Geschichte der Kreuzzüge, t. I, p. 228 – 29).] .”

[2] [a Danismanno Persarum principe, positis insidiis, impetitur] Est inter istius et Danismanni [Darismanni 32.] castellum [Quae de castello Danismanni habet noster, satis superque sunt ut intellegamus quam parum noverit ea de quibus loquitur. Venerat siquidem de terra sua Danismannus et a suis sedibus seu castellis longe aberat.] quasi fauces quaedam angustissimus introitus et deinde concava montium nulli pervia. Haec loca cum Boimundus non adeo magno exercitu [Verum est non adeo multas fuisse Boemundi copias, quem cum trecentis equitibus versus Malatinam urbem descendisse testatur Albertus Aquensis VII, 27.] esset ingressus, subito patescunt Persarum doli. Danisman, per illum perfidum antea de adventu Boimundi certificatus, antequam maximis adest copiis [Immo, eodem Alberto teste (ibid.), quingentis dumtaxat equitibus ab exercitu suo assumptis Boemundo obviam venit Danismannus. Tamen bene multos fuisse Danismanni milites refert Matthaeus Edessenus l. c.] , retro traditor ille [Insidias a Danismanno positas esse tradunt aliqui scriptores, puta Fulcherius Carnotensis, 35 (Rec. hist. crois., Hist. occid. t. III, p. 369): insiluerunt in eum undique gens illa nefaria, quae in insidiis latitabat…; ex Fulcherio autem Historia Hierosol., 3 (ibid., p. 552): undique de insidiis irruens gens illa nefaria…; Matthaeus Edessenus (ibid., Doc. armen. t. I, p. 51). Verum haec communes belli artes superasse non videntur, unusque est Ekkehardus qui de dolo loquatur; ita ille, ceteroqui non valde definite et quasi obiter: Boimundus ante biennium a Thurcis dolo captus Antiochiae sibi principatum dimiserat (Chron. ad an. 1103, MG., Scr. t. VI, p. 224). Insuper ex his quae tum iidem narratores, tum alii referunt, manifestum est Boemundum imprudenter egisse atque si non stulta, certe nimia audacia et inconsulto impetu hostes aggressum esse. Vid. praeter scriptores laudatos Historia peregrinorum, 136 (Rec. hist. crois., Hist. occid. t. III, p. 227); Radulfus Cadomensis, Gesta Tancredi, 141 (ibid., p. 705).] suas infert turmas. Alii ex hostibus, montibus ascensis, eminus nostros sagittis [sagittas 32.] proturbant; alii equestri impetu nunc ante nunc retro incursant. Persis, ut dicitur, longe alia quam nostris est pugnandi consuetudo. Nostri legiones disponunt, acies densant, ordinate procedunt, signa sequuntur; cominus bellum primo lanceis, deinde agunt gladiis; manus conserunt, obstantes proturbant; grassantur hostium caede, ruina, strage; iuvat vestes, arma, manus hostili sanguine infectas aspicere, acervos paganorum calcare, virtuti universa, non fortunae discribere. Persae ad bellicos apparatus non in coetum coeunt, sed dissolvunt, moreque venantium palantes, ubique diffunduntur, repentino impetu, ubicumque opportunitas patet, advolant, fugientibus instant, obstantibus subito terga vertunt, doctique tam retro sagittas quam ante iacere, maxime incautis fugiendo nocent. Praecipue nostrorum impetus, praecipue vitant congressus. Si fuerint deiecti, nil penitus possunt, obtruncantur sine damno quasi oves. Ad hoc, si primo impetu frustrati fuerint et ad fugam proturbati, omnino actum est; nullatenus ad bellum redeunt, arma, tela, arcus, pharetras sive quicquid fugientibus onerosum est, proiciunt; tantumque qualibet arte elabi satagunt.

[3] [suosque cohortatus] Itaque Boimundus cum sua multitudine vallatus undique, hortatus 〈est〉 suos viriliter agere, priscae virtutis et gloriae memores esse; victoriam non in multitudine sed ex Deo esse; se bella Domini bellare, Deum omnia posse, nihil Dei exercitui diffidendum esse. [Rom. 14, 8.] “Sive”, inquit, “vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur; quamvis [quasi 32.] Domino mori rectius dixerim vivere, quia vere vivunt, qui Christo morientes aeterna perfruuntur beatitudine. O felix condicio pugnandi, ubi fides idolatriam, iustitia iniustitiam, continentia petulantiam, totusque virtutum exercitus vitiorum debellat portenta, ubi Michael venit nobis in adiutorium cum multitudine angelorum. [Cf. Dan. 10, 13.] Diu nobis princeps Persarum resistit, nostraque bella et preces adiutoriumque Michaelis impedit; sed tandem non praevalebit princeps Persarum, quoniam consurget Michael in multitudine virtutis suae pugnabitque pro nobis cum antiquo serpente. [Cf. Dan. 12, 1.] Quod si adhuc princeps Persarum in hoc bello nostram permissus est impedire victoriam, faciat Dominus quod bonum est in oculis suis, quoniam etiam hoc modo felices de bello redibimus, quia moriendo triumphabimus. [Cf. I Reg. 3, 18.] Erit mors absorpta in victoria, ubi vera donabimur vita; nec ullus felicior huiusmodi mortuis, quos Michael deducet in paradisum exsultationis. [Cf. I Cor. 15, 54.] Sed, ut aspicitis, nullo modo diutius loquendum, sed viriliter nobis est agendum, videlicet ut quocumque belli vergat exitus, nullatenus de congressione sua gaudeat adversarius.” [Hoc caput ad ornatum a scriptore confictum esse vix non certum est.]

[4] [proelium atrox init] His dictis, insigni provectus equo, acies [aues 32.] ordinat, vexilla disponit, unumquemque nominatim hortando antiquae rogitat memorem esse virtutis. Tunc illustri secum assumpta cohorte, ubicumque hostes ferocius incursant, impetum in eos facere, multos obtruncare, reliquos in fugam vertere; deinde celeriter revolans, suis proturbatis succurrere, retrocedentes vocare, sauciis vulnera ligare, pro occisis alios substituere, nihil improvisum dimittere. Ubicumque autem cum hostibus congredi et manus datur conserere, ibi vero nostris iucundum spectaculum, videlicet a dextris et a sinistris hostem gladiis metere, acervos Persarum ruentium aspicere, rivos hostilis sanguinis per campos manare. Sed quid paucis in multis millibus [Haec a scriptore nimis aucta corrigenda sunt ex annot. 3 et 4 ad p. 161.] ? Quid unus in mille? Ineffabiliter pluribus occisis, quasi nociva hydrae serpentis capita per sua damna multo plura contra nostros assurgunt dimicantium plantaria, horrendos vibrant sibilos [sibilo 32.] , terribilibus insonant flagellis, vox omnium ad caelum tollitur. Fugaces Turci undique ad bellum revertuntur; subtexitur caelum nube sagittarum, missilium grandine nostri opprimuntur, nec anceps malum a nostris vel propulsari vel caveri potest. [et tandem capitur.] Iam fere omnes sagittis confossi in terram procubuerant, equi, equites, pedites, donec Boimundus, prout tunc res exigebat, se in potestatem Danismanni tradidit.

[5] [De captivo solliciti sunt] Boimundo captivato et diligenti custodia circumvallato, ineffabilis inter Persas erat exsultatio, videlicet Francos iam omni praesidio ac spe destitutos nihil omnino restare, nisi ut quolibet [quod libet 32.] ingenio fugientes delitescerent et animas suas salvarent. [Tancredus princeps,] Sed loco Boimundi surrexit Tancradus [Tancredus eius frater 33, 34 (vid. ad c. 11).] [Mense martio anni 1101 Tancredus, rogantibus Antiochenis, curam suscepit regendi principatus Antiocheni, donec Boemundus de carcere exiret. Cf. Willermus Tyrensis, X, 10 (Rec. hist. crois., Hist. occid. t. I, p. 414); Fulcherius Carnotensis, 7 (ibid., t. III, p. 384); Radulfus Cadomensis, 143 (ibid., p. 706).] , vir acer et strenuus, providus consilio, promptissimus bello, quasi catulus leonis, ad nullos formidans hostium occursus. [Cf. Ose. 5, 14; Mich. 5, 8.] Iste magna virtute acquisitos christianorum terminos maiori dilatavit, omnes praeveniendo Turcorum conatus, adeo ut multas eorum munitiones vel funditus subverteret vel in deditionem acciperet [Alii testantur Tancredum captis duabus eximiis urbibus fines Boimundi strenue dilatasse (Willermus Tyrensis, X, 25, t. c., p. 438); alii quattuor esse ab eo debellatas, Mamystram, Adanam, Tharsum, Laodiciam (Radulfus Cadomensis, 143 – 147, t. c., p. 706 – 9).] . Hic consobrinus erat Boimundi [Nepotem Boemundi fuisse Tancredum constat; cf. E. Rey, Résumé chronologique de l'histoire des princes d'Antioche, in Revue de l'Orient latin, t. IV (1896), p. 323 – 24. Non tacendum tamen est scriptores quosdam Tancredum cognatum Boemundi facere; cf. ibid.] et de eius liberatione vi, promissis, precibus, pretio [Cf. mirac. I, c. 3 med.: precibus, promissis, pretio.] , plurima moliendo, in omnibus frustrabatur inceptis [Tancredum de Boemundo, quo liberato ipsi principatus Antiochenus dimittendus erat, tam sollicitam curam gessisse, veri non est simile, neque alibi traditum. Immo testantur scriptores fide digni Tancredum ne teruncium quidem contulisse, ut redimeretur Boemundus, et tantummodo non obstitisse ne ab aliis liberaretur. Vid. Matthaeus Edessenus, Chron. (Rec. hist. crois., Docum. armén. t. I, p. 69): “Cette année même, le comte des Franks, Boëmond, fut racheté des mains de Danischmend, au prix de 100000 tahégans, par l'intermédiaire et grâce au concours du grand chef arménien Kogh'-Vasil. Il fournit pour cette rançon 10000 tahégans, tandis que le comte d'Antioche [id e. Tancredus] n'y contribua en rien.” Cum quo non male congruit laudator Tancredi Radulfus Cadomensis, Gesta Tancredi, 147 (ibid., Hist. occid. t. III, p. 709): Ea tempestate Boamundi redemptio sollicitat populum, praecipue Balduinum comitem, qui Tancredi praecipuus erat inimicus. Is monendo, spondendo, increpando Antiochenos pulsat, ut carcerem Boamundo aperiant… Nec Tancredus tamen huic studio obviat, licet Boamundi reditio prosperitati eius obviatura videatur.] . Turris erat natura et arte munitissima, adeo diligentissimis electorum militum circumvallata excubiis, ut nisi ex permissu nulli vel ingredi vel egredi pateret accessus [Ubi sita esset haec turris et quo modo in illam adductus esset Boemundus, scriptor noster neque dixit, neque animo concepisse videtur. Iam vero haec acta tunc erant: cum, capto Boemundo, ilico coepisset Danismannus Meletinam obsidere, audito adventu Balduini comitis Edesseni, qui ab elapsis Boemundi militibus monitus statim ipsi subsidio profectus erat, post triduum ab obsidione discessit et in partes regni sui confugit (Willermus Tyrensis, IX, 21, Rec. hist. crois., Hist. occid. t. I, p. 397; Albertus Aquensis, VII, 29, ibid., t. IV, p. 525; Theodorus Palidensis, 9, ibid., t. V, p. 197; Matthaeus Edessenus, ibid., Docum. armen. t. I, p. 52); Boemundus autem cum victore suo in regnum ipsius deductus est et ibi Neocaesareae in carcerem coniectus (Willermus Tyrensis, l. c.; Historia peregrinorum, 136, Rec. hist. crois., Hist. occid. t. III, p. 227; Radulfus Cadomensis, 141, ibid., p. 705; Guibertus ab. Novig., Gesta Dei per Francos, VII, 37, ibid., t. IV, p. 254; Albertus Aquensis, VII, 27, 29, ibid., pp. 524, 525; Matthaeus Edessenus, l. c.), neque ullo alio documento vel obiter innuitur in loco, in quo captivus servatus est Boemundus, consedisse tunc occidentales qui cum mohammedanis treviam illam facerent, de qua scriptor noster. Tacent etiam prorsus cetera documenta de his omnibus quae hic et § 6 sqq. vult scriptor ab uxore Danismanni esse acta. Unus Ordericus Vitalis, Hist. eccl., X, 23 (ed. Le Prevost, t. IV, p. 144 – 58) multis verbis narrat quaedam his similia et similiter, quin etiam magis, fabulam olentia; qui tamen non uxorem Danismanni, verum Melaz filiam Dalimanni principis praecipuas hac in re partes egisse commentus est. Cf. E. Rey, Résumé chronologique de l'histoire des princes d'Antioche, in Revue de l'Orient latin, t. IV (1896), p. 342, not. 1; J. Lair, Un épisode romanesque au temps des croisades, in Bulletin de la Société des Antiquaires de Normandie, t. XXII (1902), p. 87 – 127 (qui sibi visus est ostendisse res hic loci ab Orderico Vitali narratas veri esse prorsus similes).] . Erant tamen ex utraque parte firmissima confoederati trevia, absque dolo malo visendi causa dominos ire ac redire; erantque in obsequio Boimundi de suis saepe deni, saepe viceni. Praeterea, iuxta illud quod Apostolus ait: Salvabitur vir infidelis per mulierem fidelem, [Cf. I Cor. 7, 14.] [uxor Danismanni,] uxor Danismanni, occulto christiana, christiano viro in omnibus compatiebatur et, sicut decebat insignem ducem, victualia, vestimenta ceteraque necessaria clandestinis [clamdestinis 32.] transmittebat internuntiis. Si quando etiam persensit maritum aliquid crudelius contra captivum moliri, muliebribus blandimentis commotum mitigare, blandiendo, comminando, promittendo apud custodes efficere, ne captivo insultarent nec aliquibus contumeliis irritarent.

[6] [Rotgerius dux ceterique amici] Interea dux Rothgerius [Rogerius 33, 34.] [Hoc nomine designari videtur vel frater ille Boemundi, qui mense iulio 1101 obiit, vel filius Richardi de Principatu, qui Boemundi consanguineus erat et cum eo in captivitatem erat abductus. Alibi non legitur Rotgerium, quod ceterum veri simile est, ad liberandum Boemundum operam dedisse, sed nominantur, qui de colligendis pecuniis curam gesserint, Balduinus de Burgo et Bernardus Valentinus, patriarcha Antiochenus (Radulfus Cadomensis, 147, Rec. hist. crois., Hist. occid. t. III, p. 709), Basilius Fur quoque princeps Armenus (Matthaeus Edessenus, vid. supra, p. 162, annot. 7. Cf. etiam Rey, t. c., p. 331); insuper traditur Boemundus ad universos cognatos et amicos suos tam Antiochiam quam Rohas [h. e. Edessam] et Siciliam pro congreganda pecunia misisse (Albertus Aquensis, IX, 36, Rec. hist. crois., Hist. occid. t. IV, p. 613); cf. etiam Historia peregrinorum, 139 (ibid., t. III, p. 228): centum milibus michaletorum, quos Antiochia pro eo dedit.] ceterique cognati et amici Boimundi [Bohemundi 33, 34 et ita porro.] in Apulia et Calabria nihil intermittunt quod ad ereptionem eius prodesse arbitrantur, orationibus, elemosynis, oblationibus; quae omnia non tantum inter suos, sed inter externos [scilicet Nobiliacenses add. 33, 34.] studiosissime fieri per fideles et idoneos nuntios providebant [(providebant… Nobiliacenses) haec ita contrahunt 33, 34: providebat, quia praecipue post Deum tam ipse Bohemundus quam universi spem habebant in sancto Leonardo tamquam in singulari captivorum refugio. Nec frustra. Fratres etenim Nobiliacenses…] . [cum Boemundo S. Leonardum implorantes,] Post Deum praecipue in beato Leonardo tam ipse Boimundus spem quam universi habebant [Historia peregrinorum, 140 (Rec. hist. crois., Hist. occid. t. III, p. 228): Itaque non multo post Boamundus reminiscitur votum quod Deo et beato Leonardo, dum in vinculis teneretur, voverat, videlicet ut, si Deus per merita et intercessiones eiusdem confessoris eum de captione illa eriperet, ipse in Galliam ad ecclesiam ipsius, qua corpus eius quiescebat, proficisceretur, oblaturus ei bolas argenteas ad instar earum editas quibus vinctus fuerat… Qui dein veniens, ut proposuerat, ad monasterium sancti Leonardi confessoris votum suum perfecit, videlicet supra memoratas bolas aliaque ibi praeclara munera offerensRadulfus Cadomensis, Gesta Tancredi, 152 (ibid., p. 713): Obicit Boamundus: “Magna res est de qua agitur … ire proposui. Non est mutabile, stat fixum, solvendum est votum quod mea fecit ferro compedita devotio. Absolverunt me beati Leonardi suffragia. Ego votum visitandi eum, aut praemoriar, aut absolvam.” Atque illa sola hac de re ex aliis scriptoribus novimus. Ceterorum, quae noster profert, fides apud ipsum esto.] . Sanctus Leonardus singulare captivitatis est refugium; sancti Leonardi virtute, sicut cera a facie ignis, sic omnis soliditas ferri liquescit; sancto Leonardo quicumque pura fide se commendat, nullatenus de salute diffidat. [Psalm. 67, 3.] Ad sanctum Leonardum orationes, manus, oculos levemus, et profecto in eius liberatione inveniet quidem christianis auxilium, paganis vero condignum exitium. O sancte Leonarde, sidus aureum, Domini gratia, servorum gemitus solita suscipe clementia. Huiusmodi orationis [orationes 32.] instantia fratres Nobiliacenses pro eo cotidie [accepto nuntio add. 33, 34.] laborabant [laborare inceperunt 33, 34.] , [fratres etiam Nobiliacenses.] adeo ut omni sexta [(o. s.) s. quaque 33, 34.] feria nudis pedibus ante sanctum corpus venientes, Deo et sancto Leonardo preces suas devotissime prosternerent. O ineffabilis potentia orationis; vere multum valet oratio [deprecatio 33, 34.] iusti assidua. [Cf. Iac. 5, 16, Matth. 7, 7.] Nobiliacenses fratres omni instantia petunt, sed [(o. i. p. s.) orant et 33, 34.] orationis effectum in Graecia captivi sentiunt; Nobiliacenses quaerunt, et Richardus [Richardum 33, 34.] [Richardum illum facit noster nepotem Boemundi (cf. § 7), ex quo probabiliter colligas ab eo designari Richardum de Principatu qui, etsi non nepos (quamvis id doceat Mattheus Edessenus, Rec. hist. crois., Docum. armén. t. I, pp. 50, 70), consanguineus tamen erat Boemundi (cf. E. Rey, l. c., p. 324, et infra § 10: tunc Richardus, ut erat consanguinitate et domestica familiaritate ceteris ad sciscitandum promptior). Verum is cum Boemundo captus erat, cum eodem e vinculis liberatus est (Ordericus Vitalis, X, 23, ed. Le Prevost, t. IV, pp. 152, 155; Matthaeus Edessenus, t. c., p. 70); dum contra narrator noster Ricardum antea liberatum esse dicit (§ 7) eundemque fuisse credidit, de quo in miraculo I narratae sunt res ab historia Richardi de Principatu prorsus diversae.] cum Boimundo inveniunt; hic precibus caelum pulsatur et ibi Richardo aperitur; flagitatur hic sanctus Leonardus, et ibi apparens [om. 33, 34.] respondet votis. [Richardus a S. Leonardo liberatus, eius iussu] “Noli”, inquit, “Richarde, noli conturbari, noli desperare. Non morieris, sed me succurrente liberaberis; nec [non 33, 34.] solum de tua, et de Boimundi exsultabis ereptione. Tu ergo liberatus ad Boimundum festina, quatinus eum non solum de ereptione, sed de ereptionis certifices die.”

[7] [Boemundum invisit] Liberatus ergo [igitur 33, 34.] Richardus Boimundum quantocius festinat visere. Quem Boimundus intuens: “Benedictus [(Benedictus … exitum [cap. 8 extr.]) haec paucis complectuntur 33, 34: valde gavisus est et multis Deo actis gratiarum actionibus plurimisque de sancto Leonardo et eius virtutibus factis colloquiis captivitatis suae longa fastidia conabantur relevare et vicissim in certissimam spem suae liberationis erigere, et absque omni dubio sanctum Leonardum veracem in promissis et efficacem in dictis 〈praedicare? credere?〉. Nec incassum.] ” inquit, “Deus pater misericordiarum, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. [II Cor. 1, 3, Luc. 1, 68 – 71.,] Erexit in te cornu salutis nostrae, salutem ex inimicis nostris. [Psalm. 117, 18.] Castigans castigavit nos Dominus, maiorque est iniquitas nostra quam ut veniam mereamur; sed tamen morti non tradidit nos, quoniam non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum; nos vero qui vivimus, benedicamus Dominum ex hoc nunc et usque in saeculum. [Gen. 4, 13, Psalm. 117, 18, Psalm. 113, 17, 18, Isai. 38, 20.] Domine, salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. Benedictus patronus noster sanctus Leonardus, leo malignis, nardus bonis, nardus mea, Christi bonus odor, malis odor mortis in mortem, nobis vero servis suis odor vitae in vitam. [II Cor. 2, 16, Psalm. 32, 22.] Fiat, pater sancte Leonarde, secundum verbum tuum misericordia tua super nos, quem ad modum speravimus in te. [Psalm. 113, 1.] Non nobis, Domine, sed nomini tuo da gloriam; glorifica manum et brachium dextrum, innova signa et immuta mirabilia. [Eccli. 36, 7, 6, Psalm. 30, 16 – 18.] Eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me. Illustra, sancte Leonarde, faciem tuam servum tuum super, salvum me fac in misericordia, quoniam invocavi te. [Psalm. 34, 26, 25.] Erubescant impii pagani nec dicant: “Euge, euge animae nostrae”, nec dicant: “Devoravimus eum”. Gratias Deo, gratias insigni patri nostro Leonardo, nec umquam deficiat laus eius de ore nostro, quoniam contra te, care nepos Richarde, non praevalebat imperatoris impietas, sed cum sancti Leonardi [supplendum aliquid?] salvavit te eius bonitas. [Psalm. 17, 18.] Confortati sunt palatini canes imperatoria munificentia, qui te oderunt et sanguinem tuum sitiebant. O crudelissimus imperator, qui multa milia christianorum nefandis traditionibus peremit, alios naufragio, nonnullos veneno, quam plures exsilio, innumerabiles vero paganis obiciendo. Non hic imperator christianus, sed haereticus vesanus, Iulianus apostata, alter Iudas, Iudaeorum compar, qui pacem simulans bellum concitat, in fratres sicarius, in Christum Herodes cruentissimus, qui Christum in membris suis persequitur, innocentes mactat, effundit sanguinem sanctorum tamquam aquam, ponitque mortalia eorum escas volatilibus caeli. [Psalm. 78, 3, 2.] Si manifestus Christi hostis hoc faceret, utique tolerabilius esset; nunc vero homo quasi christianae religionis, christianis, ut simulat, unanimis et homo pacis, ducem spondet se et inter ducendum cum paganis consiliatur, quem ad modum ad eorum nutum possit nostros perdere. [Psalm. 40, 10.] Quapropter, mi Richarde, hostium formido, gloria gentis nostrae, magis tibi quam mihimet timui. Tu enim in palatinos illos traditores christianum sanguinem condigne ultus fueras; tu, ut asseris, paene quingentorum strage cruentam beluam illam suosque complices irritaveras, in tantum ut de tua salute omnino desperaremus. Itaque laudem Deo nostro referamus, quoniam ipse percutit et sanat, ipse solvit compeditos ipseque erigit elisos; ideoque ipsi soli laus, honor, virtus et potestas per immortalia saecula. [Psalm. 145, 7, 8.]

[8] [et collatis piis sermonibus confirmat.] His dictis, sanctissimo Leonardo patrocinante, de bonis initiis meliores exspectantes exitus, agitur [agitus 32.] in laetitia et exsultatione atque gratiarum actione ille dies et reliqui subsequentes. Sternitur ipsi Boimundo in medio, discumbunt in circuitu thori [thoris 32 ante corr.] electi heroes, Richardus scilicet et ceteri qui visitandi gratia insignem virum admissi fuerant. Fit gratissima sermonum collatio, quanta mirabilia mirabilis Deus in servis suis operatus sit, quam miranda virtute paucos contra multos triumphaverit; nunc profecto secundum visionem Nabucodonosor regis lapidem illum de monte abscisum sine manibus in paganorum stragem corruere, nunc statuam illam multiformem huius lapidis impulsu conteri atque in favillam redigi, ferrum, testam, aes, argentum et aurum; Nicaeae atque Antiochiae ferreos Persas contritos esse, Hierusalem atque Ascalone testeos Aegyptios, Chaldaeos aereos atque argenteos, Arabes aureos, partim gladio consumptos, partim igne in favillam redactos, innumerabiles vero quasi vento turbinis in mare praecipitatos. [Dan. 2, 31 sqq., Rom. 9, 32.] Et hoc quare? Quia offenderunt in lapidem offensionis, qui sine manibus abscisus est concidentium, videlicet de virgine natus sine manibus complectentium. Hic verissime lapis super innumerabiles illas bellatorum legiones cecidit et illas parvorum atque paucorum manu contrivit. “Et nunc, Domine, consilium tuum antiquum verum fiat. Gentiles statuas multiformes aedificantes te reprobaverunt et in te offenderunt: “Recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolumus. [Iob 21, 14.]” Nos vero sequimur et timemus te. [Psalm. 93, 2.] Exaltare qui iudicas terram, redde retributionem superbis. [Rom. 15, 3.] Improperia improperantium tibi cotidie cadunt super nos:” “Canes mendici, advenae stulti, credentes in crucifixum, qui nec semetipsum potuit liberare, et quid vobis poterit prodesse? Ille Deus vester, dux miserorum, dum Hierusalem subvectari voluit, vix asinum habere potuit, et quam retributionis spem in eo ponitis? Maria, ut uxor mea, paupercula de Nazareth; Petrus et Iohannes piscatores. Ecce quales patroni vestri. Eveniat vobis prout isti possunt auxiliari. Fiat, Domine, fiat secundum verbum eorum, et quia omnia potes, de sua virtute praesumentes humilia. Contere virtutem illorum, ut discant non blasphemare et intellegant tandem quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. [I Cor. 1, 25, Psalm. 113, 1.] Non nobis, Domine, sed nomini tuo per nos servos tuos illam da gloriam, ut fias in caput anguli incredulosque conterens, mons fias magnus, mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. [Psalm. 117, 22, Psalm. 67, 17, Dan. 2, 35.] Nunc, Domine, ut coepisti, impleas universam terram atque in te, magnus et immensus, omnes tibi incorporando, implearis omnia in omnibus.” [Eph. 1, 23.] Huiusmodi sermocinationibus longa captivitatis relevant fastidia; sed nihil ita dulce, ita iucundum, quam virtutes sancti Leonardi in omnibus intercalare, et vicissim in certissimam liberationis spem Boimundum erigere: absque omni dubio sanctum Leonardum veracem in promissis, efficacem in factis; patientiam in omnibus necessariam esse; nihil impatienter sustinendum, quod ad salutiferum tendat exitum. [Hebr. 10, 36.]

[9] [Boemundo dormienti] Quadam igitur [enim 33, 34.] nocte sanctus Leonardus Boimundo in visione apparens: “Noli”, inquit, “Boimunde, desperare, noli diuturnae captivitatis maerore contabescere. [Hebr. 12, 6.] Flagellat Deus [Dominus 33, 34.] omnem filium quem recipit. [Psalm. 88, 31 – 34.] Peccasti, legem Domini dereliquisti et iustitias eius profanasti, et idcirco visitavit Dominus in verberibus captivitatis peccata tua; misericordiam autem suam a te non disperget, sed iam a te peccatum tuum transtulit, adeo ut superabundet consolatio universas captivitatis aerumnas. [II Reg. 12, 13.] Mihi quidem potestas data est tuae liberationis, sed te non expedit modo evadere de vinculis. Ereptio [(Ereptio … vinculis) om. 33, 34.] tua nullatenus erit utilis, nisi te ille abstrahat qui te habet in vinculis. Nunc vero patienter et Dei misericordiam et nostram exspecta promissionem. Sic enim liberandus es, ut ipse Danisman [Danismanus 33, 34.] ultro ad te veniat, ultro tuum adiutorium imploret; nec aliud quodlibet consilium invenire poterit de sua salute, nisi tu secum confoederatus ei studeas auxilium ferre. De ecclesia vero, quam in meo honore [(m. h.) h. m. 33, 34.] initiasti, age quod agis, et quemadmodum incepisti [percepisti 33, 34.] , usque ad [in 33, 34.] finem perficere non desistas, atque inibi secundum facultates tuas et servitores [famulos 33, 34.] et ecclesiastica stipendia ordinare studeas.” Poterat [poteras 34, qui hic desinit, addita monitione: “Reliqua deerant”.] beatissimus pater Leonardus [pariter add. 33.] quando vellet et quomodo vellet captivum liberare de vinculo; [proximam liberationem nuntiat S. Leonardus,] sed noluit ita eum liberare, ut anima eius ligaretur periurio. Tali enim condicione, sacramento interposito, Danisman [Danismum 33; Danismus 33 corr.] Boimundum habuit libera custodia, videlicet ut nec carcere nec catenis nec fame nec aliis tormentis serviliter artaretur [Immo ex ceteris documentis constare videtur Boemundum toto tempore in vinculis remansisse. Ita v. gr. de rebus pauco ante tempore gestis, quam liberaretur, haec narrat Albertus Aquensis, IX, 35 (Rec. hist. crois., Hist. occid. t. IV, p. 611): Has itaque Donimanni querimonias, principis urbis Nixandriae, Boemundus paulatim callida aure auscultans, dum adhuc teneretur in vinculis, coepit clanculum a custodibus et procuratoribus suis requirere quidnam esset quod Donimannus tam magnificus princeps triste ferret ac tota domus eius plus solito turbata nunc fuisset. Quidam vero rem ex ordine gestam referebant, quidam dissimulantes supprimebant. Tandem die quadam dum res Donimanno innotuisset, quoniam Boemundus de iniuriis et calumniis eius requisisset, et quoniam nimium super his ingemuisset, ad locum carceris, in quo catenis ferreis astrictus servabatur, descendit… Quam parum haec cum his conveniant, quae narrator noster tum hic, tum supra § § 5 et 8 de condicione Boemundi, dum captivus detineretur, excogitavit, nemo non videt.] , atque sui christiani, sive milites sive clientes, in eius obsequium admitterentur, quatinus idem Boimundus absque Danismanni [Danismani 33 et sic porro.] permissione nullatenus de captivitate evaderet vel per Deum suum vel per aliquem sanctum vel per amicum. Sanctus Dei Leonardus cum huiusmodi verbis compeditum consolando de sua certificaret liberatione, Boimundus, prae gaudio lacrimatus, circa se dormientes excitavit suspiriis gemitibus singultibus. Tunc quidam accedens, molli tactu ac voce, ut circa dominos mos est, excitare incepit; sed altiore consilio ab aliis correptus ab incepto destitit. “Patiamur,” inquiunt, “hominem, ut [om. 33.] per seipsum ad se redeat, quia fortasse aliquid ei divinitus revelatur [(d. r.) r. d. 33.] vel in [om. 33.] excessu mentis vel in somnii revelatione. Si autem nostra temeritate visio interrupta fuerit, et sibi valde erit contrarium omnibusque magnum contingere poterit [(valde … poterit) e. contrarium v. et omnibus m. p. contingere 33.] impedimentum.”

[10] [de qua Boemundus socios facit certiores.] Igitur universis hoc [(u. h.) h. u. 33.] consilium approbantibus [probantibus 33.] , cum primum ipse Boimundus expergisceretur, non de prospera [prospecta 33.] visione nimium exsultare, non omnibus quid viderit [videret 33.] effutire, sed uno eodemque vultu [(vultu … cultum) cultu 33.] , sicut in ceteris diebus, circa Dei cultum universa studuit peragere. Primum accepto, quod [erat add. 33.] semper ad caput erat [eius 33.] lectuli, psalterio, psalmos canere [cantare 33.] , gratias Deo referre, orationibus, obsecrationibus Deo ac sancto Leonardo supplicare, quatinus prosperam visionem prosper sequatur [sequatus 32.] exitus. Tandem vero, secundum orationis consuetudinem omnibus rite peractis, cum inter suos residens de [om. 33.] communibus ageret negotiis, tunc Richardus, ut erat consanguinitate et domestica familiaritate [consanguinitatis ac domesticae familiaritatis 33.] ceteris ad sciscitandum promptior: “Gratissimum”, inquit, “nobis esset, ut [et 33.] pro istis omnibus loquar [loquor 33.] , si vestra relatione nobis fieret cognitum quid in visione hac nocte vobis [(h. n. v.) v. h. n. 33.] sit revelatum. Cum enim universus status rerum nostrarum [(s. r. n.) r. naturarum s. 33.] a vobis pendeat, non possumus pro vobis non conturbari, quem inter dormiendum praeter solitum adeo audivimus querelari.” Ad haec Boimundus: “Mi Richarde”, inquit, “lacrimae nostrae non erant maeroris sed gaudii, non querelantis sed pro rerum magnitudine exsultantis; nec solum in dormitione sed etiam nunc prae gaudio manant lacrimae. Veredicus tu es nuntius; verax est patronus noster sanctus Leonardus universaque eius opera misericordia et veritas. [Cf. Psalm. 24, 10.] Bonus est Dominus, bonus est sanctus Leonardus; bonitate sancti Leonardi mediante, ad bonum exitum cuncta [(ad b. e. c.) c. ad b. e. 33.] deducenda sunt. Per eundem Danismannum, qui nos captivavit, sanctus Leonardus nos liberabit. Quod uxor [eius add. 33.] fidelis in benedictione seminavit, maritus in gaudio metet; eruntque ipsi Danismanno sua praemia, eo quod libera nos habuit [(l. n. h.) n. h. l. 33.] custodia. [Cf. II Cor. 9, 6.] Ego hostis, ego desperatus captivus, sancti Leonardi providentia desideratissimus ero amicus. Quem omnes putant servari ad supplicium, sancti Leonardi virtute liberandus sum, non solum christianis sed ipsi Danismanno ad praesidium. Quapropter nihil aliud restat nisi fidem, quam Danismanno promisimus, inviolatam [om. 33.] custodire, nulla evadendi machinamenta moliri, sancti Leonardi consolationem patienter praestolari [coprestolari 32.] , sanctum Leonardum ore et animo semper habere, universa ipsi committere.”

[11] [Danismannus a Solimanno principe bello lacessitus,] Erat inter Danismannum et Solimannum [Solimanum 33 et ita porro.] , non solum ante christianorum adventum sed post, inveteratum et immedicabile odium, ideoque [adeoque 33.] frequenti [frequens 33.] bellorum conflictatione [conflictatio 33.] rapinae, incendia, caedes [Longe diversa et etiam contraria ab aliis narrantur: obtulisse Alexium Comnenum, imperatorem Graecorum, Danismanno 260000 aureos, ea condicione ut ipsi Boemundum traderet; non recusasse Danismannum; interim Solimannum (h. e. Kilidj-Arslân, filium Solimanni), principem Nicaenum, cum rescivisset hanc pecuniam ab imperatore oblatam esse, cauta et privata epistularum legatione compellasse Danismannum, ut eum tantae pecuniae participem faceret, eo quod amici et socii invicem in bellis et plurimis praedis semper fuissent; nolente Danismanno pecuniam cum altero partiri, abrupisse Solimannum amicitiam et foedus quod cum eo percusserat coepisseque eum assiduis infestationibus adversari atque depopulari quae illius erant; quin etiam, assumptis copiis, iam tertio bello lacessitum plurimisque insidiis vexatum superasse ac in fugam misisse. Ita Albertus Aquensis, IX, 34 (Rec. hist. crois., Hist. occid. t. IV, p. 611).] . Soliman [Siliman 32 hic; semper add. 33.] [Solimannum fratrem Danismanni fuisse commenti sunt quidam, v. gr. Ordericus Vitalis, X, 23 (ed. Le Prevost, t. IV, p. 144), et nuper Arbellot, Vie de S. Leonard, p. 71 – 72, qui eundem “imperatorem Turcarum” fecit.] bellando semper [om. 33.] accrescens [acrescens 32.] et semet ipso [se ipso 33.] robustior, Danismanni pars semper in dies deterior. Itaque Soliman, ex rerum prosperitate in nimiam elatus superbiam, legationem mittit Danismanno, se diutius bella protrahendo nolle tempus conterere, ad maiora se intendere [(ad m. se i.) om. 33.] , inter se et illum supremam manum imponendam esse [(i. e.) e. i. 33.] . Erat Danismanno civitas quaedam robur et quasi caput totius suae potentiae [provinciae 33.] , ita posita et munita ut, si eam Soliman expugnaret, de reliquo regno actum esset. Ibi Danismanno diem ac bellum indicit, seque ita illuc [illum 33.] copiosa et expedita militum multitudine [(m. m.) turma 33.] venturum comminatur, ut adeo contereret ne amplius vires contra eum resumere posset. Hac legatione omnibus valde perterritis, Danisman, quam plurimos ad bellum sollicitando, plurimum etiam cum suis consultando, donando, promittendo, in omnibus suorum frustrabatur consiliis. Tunc sanctus Leonardus uxori Danismanni apparens: [postquam uxoris,] “Solius”, inquit, “Dei est auxilium dare de tribulatione, quia vana salus hominis. [Psalm. 59, 13.] Vane Danisman suorum captat consilia, quoniam non salvabitur nisi de caelo veniet ei [(de c. v. ei) ei veniat de c. 33.] victoria. Fides tua maritum salvabit, [quae a S. Leonardo monita erat,] patriam liberabit, fugabit hostem, reddet libertatem, ablata restaurabit, vestram potestatem etiam in terminos hostium dilatabit. Tu igitur, mariti fidissima consiliatrix, utile ipsi da consilium. Exigat a captivo pecuniam ad quam poterit aspirare, faciatque cum eo foedus et firmam [om. 33.] amicitiam; secumque [servumque 33.] Boimundum educens ad praelium [plurimum 33.] , certissimam habebit victoriam.”

[12] [optimum consilium] Igitur cum, a suis principibus nullo certificatus consilio, Danisman uxoris sciscitaretur sententiam, taliter ipsa, immo per ipsam [(p. i.) om. 33.] Christus locutus est: “Consiliarius tibi sit [(t. s.) s. t. 33.] unus ex mille, qui quod consiliatur ipse possit perficere. [Eccli. 6, 6.] Tu et principes tui inivistis [inivisti 33.] consilia, sed dissipabuntur, loquimini verba et non fient; quoniam Dominus reprobat cogitationes populorum et reprobat consilia principum, consilium autem Domini in aeternum manet [(in ae. m.) m. in ae. 33.] , et non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra eum. [Isai. 8, 10, Psalm. 32, 10, 11, Prov. 21, 30.] Domino resistere, seipsum est perdere; quos Deus [Dominus 33.] decrevit salvare, nemo potest perdere [(po. pe.) pe. po. 33.] . Quapropter noli diutius in [deletum in 33.] Boimundo Deum [duci 33.] tibi [deletum in 33.] infestare [infestari 33.] , sed [(sed … hostem) om. 33.] , si infestatus est, studeas quantocius ipsum placare. Noli Boimundum habere ut hostem, sed studeas illum asciscere inter amicos [Danismannum cum Boemundo in societatem quadantenus venisse non solum noster, sed et Albertus Aquensis, IX, 35, 36 (t. c., p. 611 – 613) refert; verum is prorsus aliter res explicat.] ; nec studiosus esto eius exigendi [exigendis 32.] pecuniam, sed fidem. Thesaurus inaestimabilis amicus [est add. 33.] fidelis, dives et et bellicosus. Franci aurum non contendunt [(a. n. c.) n. intendunt a. 33.] coarcervare, sed habentibus imperare; liberales [liberalis 33.] in militaribus expensis, non in [om. 33.] domesticis aerariis; sibimet parci,suis largi [largiri 33.] . Habet Boimundus tibi hoc [(t. h.) h. t. 33.] tempore admodum desiderandas [desiderabiles 33.] facultates, insignes videlicet [scilicet 33.] milites. Horum paciscere praesidium, et noli districtus esse exactor pecuniae. Quod [ultro add. 33.] offert, benigne suscipias; quoniam inaestimabilem sine dubio pro eo [(s. d. p. eo) p. eo s. d. 33.] tibi polliceor thesaurum, certissimum scilicet de hoste triumphum. Boimundum solve, et omni solutus eris adversitate. Iunge manus, da foedus et accipe; et veniet tibi salus [et add. 33.] , vita et victoria. [Luc. 11, 17.] Omne regnum in seipso divisum desolabitur; nec poterit Persarum potestas [potentia 33.] diutius stare, quam inter vos scinditis nefanda grassatione. Praeterea, cum omnes una mente, uno [bono 33.] studio, cum Francis, quorum Boimundus caput est, congressi estis, nonne de omnibus [(de o.) om. 33.] Boimundus triumphavit? Nunc [Nonne 33.] divisi multo minus potestis et in vestram ruinam civili rabie belligeratis; et cui dubium esse poterit quin modo Boimundus contra unum principem facilius quam tunc contra omnes trimphare poterit? Igitur meum consilium est ut Boimundum absolvas, ac firmissimo pacto cum eo confoederatus, contra hostes eum suosque producas [ducas 33.] .”

[13] [repudiaverat,] Iam dudum vix se poterat continere Danisman et: “Quid”, ait, “suades, mulier? Non pro tuorum utilitate, sed, ut [sicut 33.] semper es christianorum fautrix, pro eorum sermocinaris salute. Pectus muliebre ad viriles consultus raro est utile [utilis 32.] ; ad bellicos apparatus sileat hic sexus. Antehac [Ante haec 33.] quasi virilem animum in [de 33.] femineo pectore visa es habere; sed nunc ubi est prudentia tua [(p. t.) t. p. 33.] ? Boimundum emittere, regnum [bellum 33.] est amittere et nos ipsos perdere. Boimundus communis hostis omnium nostrae professionis, ductor Francorum, ruina Turcorum [Turcarum 33.] . Undique vallati sumus Francis [(s. F.) F. s. 33.] , Armeniis, Assyriis, ipsis etiam Persis; sed prae hominibus istis Boimundus plus formidabilis [(B. p. f.) f. est Bohemundus 33.] . Vir acer ingenio, strenuus bello [bella 33.] , omnia novit, nihil intentatum relinquit, universosque nostros conatus praeripit [precipit 33.] .

Boimundus solus pro multis milibus unus;
Boimundi [Bohemundus 33.] nomen felix bellantibus omen.

Quod autem firma pace cum illo nos confoederari hortaris, natura prohibet, leges non sinunt, damna non patiuntur. Inter nos et christianos nulla est societas; ut luci tenebris [(ac t.) ad tenebras 33.] , nihil nobis cum illis. [II Cor. 6, 14.] Ipsi nostris damnis [dampni 32.] sunt ditati; et qua ratione possumus eis amicari? Ipsi veniunt imperare; nos servire nolumus [volumus 33.] . Quapropter nihil agendum est de aliqua inter nos confoederatione, quae iam nulla potest esse, nisi Antiochiam [Antiochia 33.] reddat, nisi ad meam voluntatem [urbem 33.] pecuniam persolvat.”

[14] [tandem, ipsum urgente S. Leonardo,] Igitur uxor Danismanni, muliebri[a] verecundia perculsa [ita 32; percussa 33.] , conticessit [conticescit 33 post corr.] rerumque [-que om. 33.] habenas de bellandi consultatione viris relinquit [reliquit 33.] . Danisman [Denisman 32 hic.] vero, quid faciat, quo se vertat, ingenti fluctuabat mentis inquietudine; nec uxoris consilium approbare, nec aliud poterat invenire. Tunc sanctus Leonardus, etiam ipsi apparens: “Qui vult”, inquit, “consilio iuvari, debet consilium sequi. Consilium uxoris non ab hominibus sed a Deo est, ideoque immutari non potest. Aliunde salus tibi [(s. t.) t. s. 33.] non potest contingere, nisi Boimundum de captivitate velis [(de c. v.) vobis de c. 33.] relaxare. Christi et meus [ita 33; et oms 32; cf. Waleramnus, Mirac. c. 3 (infra, p. 181D).] Boimundus miles est; meae commissus est custodiae. Voluntas Dei est ut exeat de captivitate, nec [non 33.] potes diutius [in add. 33.] custodia artare quem Deus vult redimere. Verum istud [illud 33.] modo agitur, utrum liberatio eius tibi ad salutem vel potius proveniat [tibi add. 33.] ad perditionem. Nec te ullo modo terreat Boimundum non tuae sed christianae professionis [(s. c. p.) p. s. christianum 33.] esse. Nemo tibi fidelior, nemo ad omnes necessitates tuas tibi erit aptior.” Danisman igitur, hac visione aliquatenus [aliqualiter 33.] ad uxoris inclinatus sententiam [(i. s.) s. i. 33.] , rursus ab ea sciscitatur quidnam esset sibi [(e. s.) s. e. 33.] faciendum [agendum 33 al. man. sup. lin.] . Cumque illa assereret [asserere 32.] nec [non 33.] aliter velle consiliari nec aliud utilius arbitrari, tandem sermocinando eo ventum est ut alter alteri suam narraret visionem. Tunc Danisman: “Vere”, inquit, “magnus est Deus christianorum, adiutor [auditor 32.] in opportunitatibus, in tribulatione. [Psalm. 9, 10.] Quem vidisti, etiam apparuit mihi; eadem persona, eadem visio, vestitu ut nix [nive 33.] candido, oculis stellantibus, vultu rubicundo et ut sol splendido, statura procerus, totusque mirificus. Cum altius suum delibero consilium, aliud nec ratio sinit nec tempus exigit nec utilitas expetit [expectit 32.] . Quod vero externos et hostes [hosteus 32.] patriae in meorum ruinam civium ascisco, ille est in culpa qui, civilia oblitus [obitus 32.] iura, intestina contra me [nos 33.] concitat bella. Mea nihil interest quibus me ac meos defendam praesidiis, cum contra ius et fas lacessitus sim [(l. s.) s. l. 33.] contumeliis.”

[15] [cum Boemundo foedus init,] Dixit, et ingressus turrim ubi Boimundus [Bomundus 32.] servabatur, primo quaesivit an liberari vellet ea quam saepe ipsi [(s. i.) sibi saepe 33.] proposuerat condicione [(p. c.) conditionem p. 33.] , videlicet [scilicet 33.] ut Antiochiam sibi redderet et unoquoque mense in suam custodiam rediret atque insuper inaestimabilem pecuniam persolveret, cuius summam persolvere nec omnibus amicis suis esset possibile [(e. p.) erat possibilis 32.] . Tunc Boimundus inquit: “Gravis est captivitas omnis, sed nihil gravius quam illudi [illud 33.] captivis. Quod quaeris, sicut ipse nosti, impossibile [impossibilis 32.] est fieri. [Ioh. 13, 27.] De me quod facis, fac citius, carcere, catenis, flagris, frigore, inediis [inedia 33.] ; denique, si exquisitis necandum suppliciis, bestiis me obiciendum [coniciendum 33.] esse commineris, omnino pro mea redemptione Antocheni [Antioceni 32.] urbem non reddent, nec inter nos omnes auri summam habemus.” Ad haec Danisman: “Quid,” inquit, “si redemptionis pretium allevietur, atque de fide et amicitia inter nos agatur, quatinus fraterna et firmissima [(et f.) om. 33.] societatis vicissitudine [necessitudine 33.] in omnibus nostris periculis ego tuo, tu certissimus sis nostro [(c. s. n.) n. s. c. 33.] praesidio?” Hic Boimundus, secundum promissionem sancti Leonardi divinitus hominem locutum intellegens: “Hoc,” inquit, “et mihi possibile et tibi plurimum esset utile [utilis 32.] . Stemus simul; quis contra nos? Si ego tuus amicus, quis audebit esse adversarius? Manus tuae in cervicibus inimicorum, si amicus fueris [eris 33.] Francorum. [Gen. 49, 8.] Omnes tibi obstantes humiliabis, si nos supplicantes exaudis. Incurvabuntur ante te qui nunc cervices [ciuices 32.] suas [(c. s.) s. c. 33.] erigunt contra te. Tolle moras, quoniam adversarii [inimici 33.] tui non morantur. Quod tibi moliuntur, tu in eos retorque. Securus esto et nullatenus dubites, quoniam, Deo pro nobis agente, omnia in contraria [contrarium 33.] praeter opinionem Solimanni cedent [cadent 33.] . [Prov. 16, 18.] Ante ruinam exaltatur cor; et quod tibi minitantur [minantur 33.] , cadent in laqueum tendunt. Qui praedari veniunt, praeda erunt; amittent propria qui intendunt rapere aliena. Frangit Deus omne superbum, iustoque Dei iudicio cadent in conspectu tuo gladio. Non, ut minitantur, ipsi tuas, sed tu illorum munitiones possidebis; melioreque eventu quam polliceor exsultabis.”

[16] [eum, pacta pecunia,] Igitur Danisman, in summis suis [(s. s.) suis summis 33.] periculis hac spe exhilaratus, mensuratam pecuniam pro redemptione, ut ipsi Boimundo placuit, quinque scilicet milia byzantiorum, paciscitur [Non quinque, sed centum milia byzantiorum pacti sunt. Cf. Historia peregrinorum, 139 (Rec. hist. crois., Hist. occid. t. III, p. 228); Radulfus Cadomensis, 147 (ibid., p. 709); Albertus Aquensis, IX, 36 (ibid., t. IV, p. 612); Matthaeus Edessenus (ibid., Docum. armén. t. I, p. 69); Ibn el-Athîr, Kâmel-Altevârykh (ibid., Hist. orient. t. I, p. 212).] , et etiam ut aurum istud absque [sine 33.] magno sui dispendio acquireret [om. 33.] pollicetur. At [Ad 32; Ad hoc 33.] uxor Danismanni, tam Boimundi quam mariti fidissima consiliatrix, consulta a Boimundo, quid de huiusmodi [huius 33.] pecuniae pactione censeret: “De solvenda”, inquit, “huiusmodi pecunia in mea ponatur providentia; tantummodo inter vos indissolubilia componantur foedera.” Deinde accito mulione, mulas, phaleras ceteraque ad equitandum ornamenta, tam egregio duci quam sibi convenientia, adesse iussit. Itaque mulabus ascensis, ipsa praevia per totum Danismanni exercitum insignem ductorem deducit,ipsa causam eius agit. “Ecce,” inquit, “adduco vobis hominem ante infestum, nunc valde optandum [copulandum 33; copulatum 33 corr.] , ante contra nos, nunc pro vobis [nobis 33.] ad bellum promptissimum. Iste est maximus Francorum, decus [dux 33 post corr.] christianorum, salus omnium in se confidentium. Virtutes eius non est opus vobis [verbis 33.] praedicare, quoniam ipsi experti estis quam circumspectus [circumpectus 32; circunspectus 33.] consiliis, quam in bellando fortis, quam in omnibus suis fidelibus sit utilis. Huiusmodi victoriosissimus bellator, nostra mediante sollertia, modo vester erit et non adversariorum [adversus 33.] , vestra bella pugnabit vobisque triumphabit. Ego incepi, vos perficite; ego lucratus sum, vos videte ne amittatis. Devotio huiusmodi sodalis plurimum [multum 33.] valet in bellis; devotum facite illum et in manibus habetis triumphum. Modicum est quod dabitis, sed maximum est quod recipietis [accipietis 33.] , uxores, liberos, cognatos, parentes, patriam, munitiones, sive quicquid hostilis victoria sibi solet vindicare. Modicis impensis murum contra hostes parabitis. Quod Boimundi necessitatibus impenditis [(n. i.) impendetis [corr.] n. 33.] , centuplum de hoste recipietis. Quicquid vestrum nunc existimatis [(n. e.) e. n. 33.] , absque Boimundi praesidio [(a. B. p.) om. 33.] incertum est utrum cras hostis possideat; Boimundo devote vobiscum belligerante, vestrae dicionis erunt immensae hostium divitiae. Pro huiusmodi promissionis certitudine meum caput vobis devoveo, me ipsam vobis obsidem do [obsidendo 32.] . Itaque unusquisque secundum suas facultates [(se. su. f.) su. se. f. 33.] ad redemptionem Boimundi ex vestra opulentia suam supplete inopiam. Confoederatione inviolabili cum Francis quasi in unam gentem incorporari coepimus. Nunc [Nun 32.] ergo [vero 33.] primum vincamus eos donandi liberalitate, quos nobiscum victores habebimus [(n. v. h.) h. n. v. 33.] in certamine.”

[17] [quam ipsi Persae collato aere solverunt,] Huiusmodi exhortatione Persae praeter solitum [morem add. 33.] ad munificentiam animati sunt, tantumque per insignem mulierem donandi accensum est studium ut, datis tribus byzantiorum milibus, camelorum ceterorumque animalium tanta fieret collecta, ut eorum venditione [venditionem 32.] et Danisman pro redemptione quinque milia byzantiorum acciperet, et Boimundo fere tantumdem [tantundem 32; totidem 33.] superesset [Pecuniam a christianis, minime vero a mohammedanis Danismanni copiis collatam esse, tradunt ceteri scriptores. Vid. supra, p. 162, annot. 7; p. 163, annot. 2.] . Asciscuntur etiam de amicis Boimundi [(a. B.) B. a. 33.] iuxta nutum Danismanni quique [quinque 33.] potentiores, ictumque [actumque 33.] et confirmatum est sacramentis et obsidibus secundum leges utrorumque inviolabile et indissolubile [indissolubilis 32.] foedus; videlicet ut Boimundus et Danisman alter alterum [(a. a.) alterutrum 33.] iuvaret contra omnes suam potentiam et honorem detinere ac dilatare, in vera fide, absque dolo malo, secundum quod sciret atque posset. Danisman neminem, Boimundus vero christianos excepit, nec contra eos foedus facere compelli potuit.

[18] [liberum dimittit] Solutus a captivitate Boimundus in adiutorium Danismanno quam maximas potest militum congregat copias, non solum ex suis sed amicorum praesidiis. Relaxantur [relaxante 33.] etiam in hoc bellum quoscumque Danisman christianos in captivitate habuit; ingens etiam multitudo causa Boimundi ultro affuit. Tunc Soliman, [ac socium in prospero bello habet.] audita Boimundi cum Danismanno confoederatione, suis viribus diffidere, ad condictum locum progredi non audere, tergiversari undique, nihil satis firmum invenire. Hostilis trepidatio nostros magis animatos reddit, adeo ut ad [om. 33.] condictum locum nequaquam diutius exspectarent, sed ultro hostibus occurrerent, retro cedentibus instarent. Pugnatumque est ex nostri [nostra 33.] parte feliciter tribus continuis mensibus; auxilioque Boimundi Danisman de regno Soliman quatuor dietis [dictis 33.] suam dilatavit potentiam.

[19]

[Carmina Galaramni episcopi.] Boimundi signum, Maronis carmine dignum,
Praesul Galaramnus [Gabramnus 33.] transcripsit inops Alamannus [Alemannus 33.] .
Nobiliacenses, divinitus igne calentes,
Vatem [Vatem aeque bene interpreteris vel poetam vel pontificem, a quo haec carmina sunt conscripta.] pavistis et [huic 33.] vestimenta dedistis.
Sit vobis merces qui pugno cuncta coerces [quoerces 32; coercet 33.] ;
Nec [Non 33.] leo, sed nardus mihi vester sit Leonardus.
Ipse [(Ipse … iram) om. 33.] leoninam, Guibret, in te concitet iram [Quid sibi velint hae exsecrationes et quisnam sit ille Guibret, coniciat qui potest. Suspicatus est quidam (cf. Arbellot, p. 77) hic notari Guibertum de Novigento, quod in suis Gestis Dei per Francos de Boemundo non satis bene pro merito scripsisset. Quae coniectura, ut non omnino respuenda est, non ita tamen veri videbitur similis, si recordati erimus Waleramnum aliquanto certe tempore ante annum 1111 Nobiliaci versatum esse (cf. supra, comm. praev. num. 9), Guibertum vero forsan anno 1108 opus suum iam conscripsisse, non tamen ante annum 1111 ultimam ei manum imposuisse. Cf. G. Bourgin, Guibert de Nogent. Histoire de sa vie (Paris, 1907), p. XXI.] .

III.

[1] [Narrant clerici Nobiliacenses] Praeterea accidit aliud quod, intercedentibus meritis sanctissimi confessoris sui Leonardi, Dominus Iesus [Cod. 22, 27, 31, 32.] [Christus add. 22.] operari dignatus est miraculum. Quod ne [nec 22 ante corr.] cito, quemadmodum compluria [complura 31.] , scriptorum [scripturarum 27.] inopia a memoria elabatur hominum, minime videtur esse [deletum a corr. 22; (e. r.) r. e. 31.] reticendum. Nemini vero quod inde dicimus videatur incredibile; namque [nam 27, 31.] clerici Nobiliacenses ab eodem, qui captus fuerat, sic asserunt se didicisse; vel si ex aliis compluribus quae in eiusdem [eius 31.] basilica videntur cotidie, quisquam istud studuerit conicere, minus vel non excedens istud poterit [potuerit 22, 27.] comprobari [comprobare 31.] fortasse.

[2] [militem Vivariensem] In Vivariensi itaque episcopatu tanta guerra [uuerra 31.] , peccato exigente, habebatur, ut quicumque ab aliquo hoste retineretur [retinebatur 22, 27.] non auri pretio vel argenti sese redimeret, sed procul dubio capitali sententiae subiaceret. In quo miles quidam morabatur non vili exortus progenie [proieniȩ 32.] , felix tam prole quam coniuge, expavescens mortis [moras 22.] subiacere sententiae; namque sciebat se coram Deo multa deliquisse. Consulens itaque pastorem matris eius ecclesiae, ut sibi in tanto posito timore quidnam esset agendum curaret intimare. Quod audiens sacerdos ei respondit, atque respondendo taliter consuluit: “Si mihi,” inquit, “velles obtemperare atque eius dominationi te subdere, ante cuius potestatem, ut nobis multisque liquet, nulla [nullius 27.] ferri machina valet exsistere, nec subterraneum aliquod [aliquid 27.] aut turris ardua in eo confidentem potest retinere, vel deinceps omnium inimicorum insidias evitares vel, si retentus fores, sine membrorum amissione atque pretii redemptione te valeres [vales 27.] expedire.”

[3] [a S. Leonardo, cui se devoverat,] His auditis, facili gratulatur consilio; laetatur se sic evasurum a mortis periculo atque disponit hoc facturum, omni remoto spatio. Itaque, acceptis forcipibus, parum capillorum totondit, seque in honore sancti Leonardi, praetensis capillis, presbytero emancipavit. His [(His… remeavit) om. 22.] ergo peractis, domum cum gaudio remeavit. Postea vero, non multo transacto spatio, quadam nocte, dum, illo in lecto suo quiescente, membra sua somno dissoluta tenerentur, praemonstratum est sibi revelatione divina sese ab inimicis retentum esse, sed tamen expediri absque omni laesione. Mane autem facto, cucurrit ad presbyterum, intimans ei quae passus fuerat per somnium. Cui presbyter ait, sicque venturum fore certissime confirmavit. Itaque miles, partim timens, partim sperans, quandam ceram accipiens, in honore pretiosissimi [sanctissimi 31.] confessoris Leonardi [(c. L.) L. c. 27.] ante altare illud posuit, impletaque oratione, rursus domum remeavit. Tribus denuo transactis diebus, prout sibi praemonstratum [monstratum 22.] fuerat, ab inimicis suis in proelio capitur atque in subterraneo profundissimo cuiusdam turris altissimae pedicatus [predicatus 22.] plurimis compedibus detruditur; clausoque [-que om. 31.] ostio, super illud magnus lapis advolvitur, qui vix a viginti hominibus dimoveretur. [e carcere subterraneo] Securi igitur quod non [om. 27.] evaderet, et tamen non nisi prius positis custodibus, illinc [illinch 32.] abiere. Nocte autem facta, miles qui positus erat in carcere, eiulans [evigilans 27.] sanctum Leonardum, in quo confidebat, assiduis orationibus coepit invocare, retractans quomodo presbytero [presbyter 27.] se emancipaverat in eius honore; quare, nisi ei subveniret, ut Deus eius intercessionibus aliquod miraculum operaretur, minime asserenti acquiesceret.

[4] [esse ereptum.] Interea, adhuc eo loquente, ecce subito caelitus tantus [(c. t.) t. c. 22, 27.] splendor advenit ut, confracto lapide qui desuper ostium subterranei positus fuerat, apertoque [-que om. 27.] ostio, totus carcer, quasi sole admisso, abunde irradiaretur. Quo [(Quo … condescendit) om. Arbellot.] confessor Christi pretiosissimus Leonardus condescendit eique, si fas est ut veris credatur, facie rosea, caesarie [cesarea 22 ante corr., 27.] candida, cervice eburnea, aequali statura apparuit, increpans eum talibus verbis: “Quid clamas, aut quid desperas? Noli desperare, quia ulterius ferreae compedes aut tenebrosus carcer minime te poterunt retinere.” Adhuc eo loquente, ecce manicae ferreae velut cera ignis calori addita [adita 22, 27.] liquefiunt, arreptaque manu, de specu extraxit eum, statuensque [eum add. 22, 27.] supra subterraneum, ostendit ei equum optimum. Quem praecepit ut acciperet [ascenderent 27.] , quia per eum guerrae [uuerrȩ 31.] suae finem imponeret. Praemonstrato itaque quid acturus esset, ab eo recessit visibiliter; tamen pietas sua eum domum perduxit sine timore. Ille vero tantae consolationis repletus [est add. 22.] gaudio, equum ascendens, coram omnibus castrum egreditur [agreditur 27.] ac incolumis ad sua remeavit. Factum est autem in eadem septimana ut dominus castri qui eum retinuerat ei mandaret quatenus, si sibi equum redderet, deinceps secum [om. 27.] pacem firmatam teneret. His auditis, gavisus paci [pacis 31.] equum sibi reddidit; quo reddito, firmissima pax inter eos postea fuit. Recordatus igitur omnium [(i. o.) o. i. 27.] quae consecutus fuerat sancti Leonardi merito, acceptis compedibus, Nobiliacum venit, easque ante altare representans omnia, uti gesta fuerant, seriatim canonicis eiusdem ecclesiae propalavit. Hoc audito miraculo, sicut mos est eorum, advocatur populus eique iterum omnis res indicatur. Sicque pariter laetantes, una voce referunt gratias Deo Patri eiusque Filio et Spiritui sancto, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

IV.

[1] [Miles Rutenus a castro Prevencheiris] In provincia Rotenensi [Cod. 22, 27, 31, 32.] [Rotonensi.] [Le Rouergue.] , permittente omnipotente [omnipotenti 22, 27.] Deo, captus fuit miles quidam [om. 27.] ab hostibus. Quem apud castrum quoddam [(c. q.) q. c. 31; c. quod 27 post corr.] nuncupatum [nuncupatur 27.] Prevencheiras [Prévinquières (dép. Aveyron, arr. Villefranche, cant. Rieuxpeyroux), quem vicum praeterfluit Avaro (l'Aveyron), de quo infra, c. 2.] detentum, nexibus irretiri [irretiti 32.] indissolubilibus conabantur. Cuius rei apparatum ipse perspiciens vehementerque pertimescens, adiuravit eos per omnipotentem et misericordem Deum, [immanem catenam, qua ibi constrictus erat,] nihilominus et per eius clientem gloriosissimum [(e. c. g.) eiusdem gloriosum 27 al. man. sup. ras.] , sanctum videlicet Leonardum, ne eum tam dira tamque pertimescenda arceri molirentur catena. Quod illi parvi pendentes, quanta virtute valuerunt captivum militem catena supra memorata ligaverunt. Hisdem [Is 31.] vero miles, ubi se tanta mancipatum custodia vidit, prout potuit, sanctum Leonardum [Guilelmum 31, 32.] , ut sibi suffragium ferret, invocare coepit. Traditus quoque [(T. q.) Traditusque 22, 27.] est cuidam militi ad custodiendum. Imminente vero nocte Natalis Domini, ipse qui eum in custodiam susceperat somnum arripuit. Illo autem dormiente, praefato militi carcerali nexu detento vox insonuit, quae taliter illum ter admonuit dicens: “Confestim, o homo, surge et quanta praevales velocitate festina, et usque ad sanctissimi Leonardi sepulcrum propera.” Admonitus autem a quodam amico familiarissimo antea fuerat, ut eundem omnipotentis Domini [Dei 22, 27.] famulum ad sibi subveniendum saepius inclamaret; quod ille, prout poterat, die transacta ingenti cordis contritione peregerat. Audita vero [autem 31.] hac voce, statim surrexit atque catenam, qua vinctus fuerat, super se traxit et exinde egredi mox inchoavit. Sed catena, quam gestabat, tantae erat immensitatis tantique ponderis, ut sonitum de illa progredientem audiri circumquaque autumaret. Disponente autem omnipotente [omnipotenti 27.] Deo et suffragante sanctissimo confessore Leonardo, [iam liber factus,] castrum egreditur [progreditur 27.] fuitque [fuit 22, 27.] ei obviam homo quidam qui viam, qua tendere deberet, ipsi ostendit. Insecuti [Hi secuti 27 ante corr.] vero sunt [(v. s.) s. v. 22.] illum hostes. Sed Deus illis aditum ulterius comprehendendi non praebuit.

[2] [trans Avaronem] Pervenit autem ad fluvium nomine Avaronem, qui transiri nisi navigio nullatenus potest. Cumque haesitaret et qualiter fluvium transmearet intentissima secum mente versaret, subito se [om. 22, 27.] in medio fluminis homo [hominem 22; se add. 27 al. man.] invenit [venit 22.] et quod restabat fluctuum taliter transiit ut ad genua minime unda [(m. u.) u. m. 27.] pertingeret. Arrepto autem litore, tam de longinquitate viae quam de gestato pondere obdormivit. Expergefactus vero a somno [(v. a. s.) a s. v. 22, 27.] , instante iam nocte, iter inchoatum pergere coepit, perspiciensque hominem ante se eminus gradientem, quis esset, inquisivit. At ille pastorem se esse respondit. “Obsecro te”, inquit antea captivus, iam intercessione sancti Leonardi liber factus, “obsecro te”, inquit, “in subvehendo huius pondere catenae auxiliare mihi, Christi Domini amore et eius dilecti Leonardi.” Quod ille libenter se agere pollicens catenamque umeris imponens, prompta devotione sex millibus gessit usque [om. 22, 27.] ad locum proximum castro, unde isdem quondam captivus oriundus fuerat. [ad sepulcrum S. Leonardi defert.] Postea quoque illum benedicens Dominique miserationi committens, secessit alter ab altero, praefatus vero miles, suam catenam assumens, usque [om. 22.] ad sepulcrum sancti Leonardi detulit. [Psalm. 46, 2.] Qua de re omnes gentes plaudite manibus, iubilate Deo in voce exsultationis, qui ita hic et in futuro glorificat sanctissimum confessorem suum Leonardum. [I Petr. 4, 11.] Ipsi gloria, honor et imperium in saecula saeculorum [Amen add. 22, 27.] .

V.

[Rutenus alter miles] Istud vero non retro remittamus miraculum, quod operatus est Dominus per eiusdem venerabile confessoris sui Leonardi meritum, cuiusdam militis capti Rotanensi provincia et graviter nexi alligatione ferrea nimiumque aggravati oneris tanti [Cod. 22, 27, 31, 32.] [tanta 27.] poena gravissima. Ad quem [illum 22, 27.] igitur adveniens athleta Christi Leonardus tertia feria medio [medie 27.] noctis, pollicitus est ei liberaturum illum nocte [om. 22, 27.] imminentis sabbati a tanti doloris poena saevissima. Imminente vero nocte pollicita, ante pullorum cantus advenit supra dicto militi sanctus idem Leonardus, admonens eum pedes extrahere a crudelissima arreptione intolerabilis catenae. Ipse quidem ad iussionem [uisionem 27.] ipsius ilico surrexit et catena, qua nexus erat, cito prosilivit; sed [a add. 31.] maximo ferro, qui [quo 31.] solidus [solide 31; solutus 22, 27.] erat, sine catena utrisque cruribus nexus, ex uno pede minime evasit. Ad tumultum autem corruentis catenae surrexerunt custodes, qui somno arrepti fuerant, et accenderunt unusquisque lucernas, ut viderent quomodo se captus haberet, qui iacebat in impassibiles tenebras. Cumque igitur advenissent ante eum ad cernendum eius crura, omnino exstinctus est ignis, annuente Deo, in domo tota; et reversi sunt unusquisque propter somnum ad propria lectuum [lectorum 22, 31.] loca. [a carcere et a catena etiam liberatur.] Talia quidem operante Deo et Leonardo suo athleta consiliando, evasit carcerem [captivus add. 22, 27, 31.] per fenestram ex [e 32.] alto; et cum pervenisset ad terram, nil huius saltus [om. 27.] mali passus, secum supradictum ferrum deferens non adhuc ex una crurium egressum, coepit ut [om. 31.] primitus invocare sanctum Leonardum, ut eum ex toto liberaret ibi ex tanta fatigatione ponderis immanis ferri. Mox vero ut precem adiunxit, cuncta captionis pericula omnino evasit et ad domum suam, adiuvante Deo, tutus pervenit, ferrumque supradictum ad monasterium [ecclesiam 22.] sancti Leonardi baiulavit, ubi glorificatum est nomen Domini semper, cui honor et gloria per saeculorum saecula. Amen [Expliciunt miracula sancti Leonardi confessoris add. 31.] .

VI.

[1] [Discordantibus inter se militibus Arvernis] Quia saepius scriptorum ignavia sanctorum facta oblivioni traduntur, nos, quamvis [Cod. 24, 32.] [supple debiles vel aliquid simile.] sensu et pusilli actione, ne a memoria fidelium elabi possit, quod iam miraculum valde perspicuum Dominus ad honorem et laudem pretiosissimi confessoris sui Leonardi operari dignatus est, describere studuimus. Quod nulli, qui sanum sapit, videatur incredibile, quia [quam 32.] , sicut ipsi testantur qui eos de quibus loqui proposuimus praesentes [presente 32.] viderunt et ab eis rem gestam didicerunt, quorum religioni et veritati credentes, scripturae sacrae inserere non distulimus. Erant igitur in Arverniae confinio duo milites, praeclari genere, mundanis rebus locupletes, uxorum et filiorum procreatione sublimes, [Willelmo] quorum unus Guilielmus [Willelmus 24.] , alter Ugo proprio nuncupabatur [nuncupabantur 24.] vocabulo. [et Hugone,] Hii [His 32.] , instigante humani generis inimico [om. 32.] , sicut mos est saecularium hominum probos probis invidere, in magnam discordiam inter se devenerunt; quae ad tantam guerram pervenit, ut quilibet eorum alterius homines poterat accipere, non pretio auri aut argenti cogebat eos redimere, verum, quod paganum [pugnatum 24.] est et admiratione dignum, capitali subiacere sententiae. [Cf. Mirac. II, III, 2.]

[2] [cum Hugo quondam captus et in carcerem retrusus] Quadam vero die fortuna ingruente contigit, ut unus super alium cum maxima copia militum depraedandi causa veniret; cui alter superveniens cum omni sua gente, diu bellantes et sanguine interfectorum uterque infectus et conflictuum [confluentum 24.] verbere lassus, tandem a Guilelmo [Willelmo 24.] retentus est Ugo. Quem Guilelmi milites avidissimo vultu intuentes, pari voto parique consilio omnes unanimes nudatis gladiis super Ugonem [Ugone 32.] cucurrerunt, quisque volens videri audacior et domino carior et domini inimicum capitis amputatione interficere. Quod, Dei inspirante misericordia, Guilelmus [Guillelmus 24.] ut [om. 32.] non fieret prohibuit, volens eum durissimis artare suppliciis. Ugone autem militaribus armis nudato et diligenti militum custodia circumvallato, Wilelmus [Guillelmus 24.] cum ingenti triumpho domi revertitur [(d. r.) dormire vertitur 32.] . Qui reversus Ugoni pedibus duo paria compedum imposuit, ligatisque postergum manibus ferreis vinculis, ad ultimum in infima suae turris, quam calcis [calce 24 post corr.] et lapidibus obstrui fecerat, detrudi praecepit, ibi esse sine cibo et potu nisi bis in hebdomada. Foramine autem clauso, per quod miserrimus ille detrusus in carcere fuerat, et firmissimis seris [serris 32.] munito, Ugo consilio et auxilio hominum destituitur, solius Dei auxilio et sancti Leonardi adiuvandus.

[3] [S. Leonardum imploraret,] Interea dum quid ageret meditaretur, omni spe mundana postposita, videns se nequaquam posse habere spem nisi in Deo et in sanctis eius, excogitans miracula quae [quam 32.] saepius audierat fieri per beatissimum Leonardum, eius clementiae et misericordiae se commendavit et, si inde posset evadere, ad eius ecclesiam cum dignis muneribus se venturum promisit. Quo facto, protinus se in lacrimis prorupit, cum singultu [sint gultu 32.] et lacrimarum gemitu humiliter et devote sancti Leonardi incessanter deposcens clementiam, indicens [dicens 24 post corr.] : “O sancte Leonarde, sidus aureum, qui in quantum lucifer ceteras stellas superat claritate, in tantum superexcellis omnes confessores miraculorum et virtutum adornatione [ita 24 corr. al. man.; adormitione 32.] , ad cuius vocem reviviscunt mortui, infirmi sanantur, incarcerati solvuntur, quia sicut cera defluit a facie ignis, ita omnis soliditas ferri et carcerum obscuritas ad invocationem tui nominis liquescit, tu es refugium pauperum, spes dolentium, medicina infirmantium, compeditorum consolatio. [Cf. Mirac. II, II, 6, Psalm. 67, 3] Succurrat mihi, quaeso, pietas tua; quia, quamvis haec iuste patiar [patior 24.] , tamen victus penuria et ferri duritia, nequaquam diu comes mihi esse poterit vita.”

[4] [fingens Willelmus se esse ipsum sanctum,] His et huiusmodi clamoribus miser ille nocte dieque sanctum vociferabat Leonardum, in tantum quod vix aliquis in turri [turris 32.] superposita nec in aula ei coniuncta dormire poterat. Quod videns dominus qui eum acceperat, intra se cogitare coepit quid de eo ageret, [Hugonis querelas compescere nititur.] ne totiens sanctum Leonardum appellaret. Igitur diu excogitata fraude, in ipso noctis crepusculo, quae [quam 32.] facinorum omnium est conscia, egressus ex aula, dimissis militibus ingressusque turrim, venit ad foramen carceris, ubi miser ille assiduis sanctum Leonardum interpellabat vocibus, et mutata voce dixit: “Quid vis? quid quaeris? cur me diebus noctibusque inquietas? Putas te a me exaudiri, cum de magistro meo Scriptura testetur: Peccatores Deus non audit? [Ioh. 9, 31.] Ecce ego sum sanctus Leonardus. [Verum Hugo e carcere miro modo ereptus] Egredere, si potes.” Ad cuius vocem ita disruptae sunt compedes et manicae ferreae, ac si ipse beatus Leonardus confregisset. Unde et non est dubium huic miraculo praesentem fuisse sanctum Leonardum. Deinde cum tanto impetu virtus divina illum solutum arripuit, ut de profundo carceris, qui sex stadia aut septem habebat profunditatis, ante Guilelmum [Guillelmum 24.] , qui causa suae venerat derisionis, sustulisset [distulisset 24.] .

[5] [a Willelmo, novas licet fraudes moliente,] Quem Guilelmus [Guillelmus 24.] aspiciens, timuit [ut add. 24.] effugeret; nec desistens a simulatione, dixit: “Ascende super collum meum, quia ego te deferam ad monasterium meum illaesum.” Hoc ideo dixerat, quia eum inter suos milites in aula deferre volebat, volens illum interficere aut iterum incarcerare. Ugo vero illum credens esse sanctum Leonardum, qui eum de tanta angustia liberaverat, quod iusserat devote implevit et super collum illius [eius 24.] ascendit. Quem Guilelmus firmiter arripiens, putans se de eo certum esse, volens eum, sicuti excogitaverat, male tractare, de turri coepit descendere. O divina clementia, o ineffabilis [ineffabili 24.] potentia, o inaestimabilis virtus caritatis, o ineffabile donum divinitatis. Eia, confessor Christi, operare quod operaris, aperi viscera misericordiae. Qui illudere putat illuditur, quia Deus non irridetur. [Gal. 6, 7.] Quid plura, Wilelmo [Guillelmo 24.] volente domum regredi, nequaquam potuit; sed obcaecatus, divina id agente misericordia, iter versus ecclesiam beati Leonardi arripuit.

[6] [ad ecclesiam S. Leonardi defertur] Transacta autem nocte, iam illucescente diei aurora, Guilelmus [Guillelmus 24.] ex itinere et onere fatigatus dixit: “Lassus sum, parumper quiescam.” Tum vero [(T. v.) Tunc 24 post corr.] Ugo primum illius [om. 24.] vocem cognoscens et fraudem quam in eum molierat sentiens, ante se ad [a 32.] dimidiam legam sancti Leonardi, quam bene noverat, aspiciens ecclesiam, dixit: “Quid hoc est, Wilelme [Wllelme 24.] ? quid agere voluisti? Tu hoc causa damni mei incepisti, sed Dei gratia ante me villam video Sancti Leonardi.” Tum demum Gulielmus ad se reversus et magno timore percussus, [amboque inimicitias ponunt,] ait: “Ugo frater, video quia te liberavit sanctus Leonardus. Tu ergo miserere mei; quia, si homines huius villae me persenserint velle illudere sanctum Leonardum, me diversis poenis affligent [affligerent 32.] . Quam ob rem tibi duos equos optimos promitto, quam cito in patriam meam venero.” Iter erat unius dietae [(I. e. u. d.) om. 24.] . Facta autem inter se ibidem concordia et data de equis fiducia, manu ad manum se tenentes, ad ecclesiam sancti Leonardi pervenerunt. Facta oratione, [sed miraculum reticent.] quid circa eos beatus Leonardus egerat tacuerunt et ad propria redierunt [(et ad p. r.) om. 24.] .

[7] [Iterum exortis discordiis et Willelmo ab Hugone capto,] Postquam vero in patriam suam pervenerunt, Guilelmus [Guillelmus 24.] equos, quos Ugoni promiserat, noluit reddere. Unde eum bis et ter commonens, tandem post tot commonitiones eum coepit depraedari [deprecari 24.] ; quae causa magni odii et guerrae exstitit. [Quadam 24.] Quodam igitur die, beato Leonardo id agente, contigit ut Ugo Guilelmum [Guillelmum 24.] in bello caperet. Qui cognoscens hoc a sancto Leonardo esse [esset 32.] peractum, Guilelmo dixit: “Redde mihi duos equos, quos in praesentia sancti Leonardi mihi promisisti, ne periurus [periuriis 24 ante corr., 32.] videaris; et postea ad ecclesiam eiusdem sancti confessoris ambo cum dignis oblationum muneribus properemus et quid circa nos beatus confessor egerit, denudemus.” Guilelmus [Guillelmus 24.] audiens ex Dei parte hoc esse consilium, quod promiserat ei libenter reddidit. [tandem firmam pacem componunt et S. Leonardi laudes pronuntiant.] Et facta inter se inviolabili concordia, datis et acceptis obsidibus, ad Sanctum Leonardum cum magno equitatu ambo pervenerunt; advocatoque clero et populo, omnibus denudaverunt quae [quam 32.] circa eos sanctus fecerat Leonardus. Qui haec audientes cum hymnis et canticis ante sepulcrum cius convenerunt, Deo laudes referentes [(l. r.) laudantes referentes 24.] . Ubi crebra cotidie fiunt miracula, eo auxiliante qui vivit et regnat in saeculorum saecula. Amen.

VII.

[1] [Rampnaldus vir dives lepra affectus,] Aliud quoque miraculum, cum omnia nequaquam stilo dilucidari possint, describere studuimus. Fuit in nostris temporibus in eadem villa Sancti Leonardi quidam burgensis praepollens opibus, nomine Rampnaldus [Cod. 24, 32.] [Rainaldus 24.] . Hic, sicut in multis saepe contigit, Dei permissu [permissum 32.] effectus est leprosus. Qui expulsus a societate sanorum, non longe extra villam praeparavit cellulam. Ubi dum quid ageret meditaretur, coepit suae animae naufragium excogitare, quod saepe perpessus fuerat, dum mundanas divitias avidissime aggregare anhelabat. [cum iam paenitens] Qui, accepta paenitentia, omnia quae habere potuit ecclesiis et pauperibus larga manu divisit. Quo peracto, qui egenis sua largiter distribuerat, pauperum coepit exsistere socius. Igitur mundana cura postposita, in quantum valuit, corpus suum affligere non distulit. Inter quas afflictiones hoc etiam agere coepit, unaquaque nocte nudis genibus et palmis ante ecclesiam beatissimi venire Leonardi.

[2] [vitam pauperem et piam degeret,] Quod cum non parvo tempore peregisset, quadam nocte, dum id ipsum ageret, vidit scalam, cuius summitas caelos tangebat, extrema vero pars [posita erat add. 24.] super altare sancti erat posita [(e. p.) om. 24.] Leonardi, per quam angelos ascendentes et descendentes vidit, cantantes et psallentes Gloria in excelsis. Qui magno timore perterritus, coepit Deum laudare in sanctis suis; oravit et rediit. [Cf. Mirac. I, 4.] Hoc etiam cum per multas noctes cerneret, timuit ne tanta et tam incomprehensibilis virtus divinitatis suae infirmitatis foetore suive peccati causa aliquotiens remaneret; relictoque priori habitaculo, cuiusdam montis petiit solitudinem, qui a beati Leonardi basilica una distabat leuga [(u. d. l.) duobus d. miliariis 24.] . Cumque ibi maneret, tantum eius excrevit infirmitas, ut nasum [nassum 32.] et digitos et pedum articulos omnino perderet. Hic itaque infirmatus nequaquam iter ad ecclesiam sancti Leonardi, quod prius agere consueverat, perpeti potuit; sed quod paene morti proximus valebat, carnem spiritui servire cogebat, et more solito noctis quieto tempore montis cacumen [quacumen 32.] ascendebat, unde monasterium videre poterat et visionem angelicam, in quantum se prolongaverat, tanto frequentius, lucidius et vicinius intuebatur.

[3] [apparente ipsi S. Leonardo,] Cumque hoc saepissime cerneret et choros supernorum civium psallentes audiret, nullique tam spiritalem revelationem auderet manifestare [manifestaret 32.] , quadam nocte, cum ab oratione consueta [consueto 24.] reversus fuisset et in sui thalami lectulo quiesceret adhucque plene vigilaret, astitit ante eum [Hic desinit 32 mutilus.] in candidissima veste beatus Leonardus, praecinctus zona aurea, subnixus sceptro aureo; in cuius comitatu plus quam centum iuvenes apparuerunt, induti albis vestibus, quisque deferens aureum candelabrum, in quorum summitatibus cerei erant accensi; de quorum luminibus tota resplenduit domus. Cumque hoc infirmus ille miraretur, tamen ex Dei parte sentiens hanc esse visionem, sic eum alloquitur beatus Leonardus: “Quid agis, fili carissime, dispensator fidelissime? Ne formides, potius gratulare. Ecce adsum Leonardus, tuarum precum fidelis nuntius. Ad praesens recuperabis sanitatem, et caro tua in te restituetur, sicut fuit antea. Vade autem ad ecclesiam meam, et servitores meos ex parte mea admone, quatinus in omnibus mihi fideliter obtemperent et caste ac sincere mihi administrent.” Factoque fine loquendi et dato octo dierum sanitati eius spatio, manu propria faciem eius tetigit et cum omnibus qui secum advenerant ad caeli palatium remeavit.

[4] [sanitati restituitur.] Mane autem facto, non immemor visionis praeteritae, asellum [Cod. 24.] [assellum 24.] , quem sedere consueverat, ascendit et ad ecclesiam sancti Leonardi veloci itinere perrexit, advocataque non minima cleri parte, quod ab ore Leonardi didicerat verbatim omnibus referebat; relatoque suae sanitatis termino, vale facto, unde venerat remeavit. Clerus autem Nobiliacensis et populus, audita [pro add. 24.] leprosi revelatione, quidam crediderunt, quidam vero, sicut most est incredulorum, credere noluerunt; tamen omnes pariter diem determinatum exspectabant. Verum ubi huius verbi dies exspectatus advenit, legatos celeri cursu transmiserunt, qui viderent quid circa leprosum beatus egerat Leonardus. Qui venientes et illum in oratione prostratum videntes, vix eum cognoverunt, ita pristinae sanitati caro eius restituta fuerat et cutis renovata. Qui veloci cursu repedantes, populum aggregatum repererunt [repere\\\\\\ 24.] et ei quae viderant nuntiaverunt. Clerus vero, accensis cereis, acceptis crucibus et turibulis, cum magna processione usque ad locum cellulae, ubi Rainaldus in oratione iacebat prostratus, pervenit. Quem elevantes, et vultum illius renovatum intuentes, cum cantu hymnidico usque ad sepulcrum sancti Leonardi eduxerunt, laudes referentes omnipotenti Deo, qui tantum ac tale operari dignatus est miraculum per suum confessorem sanctissimum.

II. VITA ET MIRACULA S. LEONARDI AUCTORE WALERAMNO EPISCOPO NUMBURGENSI
Edita ex codice 62 ecclesiae cathedralis Treverensis, saec. XII. Cf. Comm. praev., num. 6.

Leonardus confessor Nobiliacensis (S.)

BHL Number: 4872

AUCTORE WALERAMNO

Epistula Waleramni episcopi de vita sancti Leonardi confessoris. [f. 55]

Waleramnus Dei gratia Nuenburgensis episcopus serenissimae matronae domnae Gertrudi [Hanc coniecerunt Martene et Durand (Ampl. coll., t. I, p. 635, annot. a), probantibus aliis (v. gr. Arbellot, op. c., p. 149; Wattenbach, Deutschlands Geschichtsquellen, t. II6, p. 40, annot. 3), esse Gertrudem marchionissam, socrum Lotharii Saxoniae ducis, eandem quae corpus S. Auctoris Treviris Brunsvicum transtulisse fertur (vid. fabulosum libellum de translatione S. Auctoris BHL. 748; cf. Act. SS., Aug. t. IV, p. 50, annot. a).] devotum servitium, instantiam orationum ac semetipsum omnino in omnibus deditissimum.

Mirabilis Deus in sanctis suis, et cuius mens divinitus [ita Martene; divitiis cod. Cf. Mirac. II, II, 19: divinitus igne calentes.] est inflammata, saepius divina praedicanda sunt miracula. [Psalm. 67, 36, Luc. 10, 39 – 42.] Optimam partem dicitur Maria elegisse, quia sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius; pro multiplici amministratione corporeae refectionis Martha notatur nimium sollicitari et erga plurima turbari. Porro, inquit, unum est necessarium. Quod in partes scinditur, ad finem tendit; unum vero summum bonum est vera aeternitas et beatitudo in idipsum. Raptentur insipientes circa viles huius saeculi vanitates; tibi vero iuxta Salvatoris ammonitionem unum videatur necessarium, ut inhabites in domo Domini omnibus diebus vitae tuae et videas voluptatem [cod. voluntatem.] Domini et visites templum eius. [Psalm. 26, 4, Prov. 31, 29.] Filiae Babilonis, quibus ignorant, congregant divitias; tu vero thesaurizando in caelo supergressa es universas. Age igitur quod agis, operare quod operaris, domum Christo, sacrarium Spiritui sancto, ut cum terrestris huius habitationis domus solvatur, domum non manu factam invenias in caelis, urbem fortitudinis nostrae Syon salvatorem, Ierusalem caelestem, cuius participatio in idipsum. [Cf. Mirac. II, VI, 5, II Cor. 5, 1, Isai. 26, 1, Psalm. 121, 3.] Beata quae credis, quia quod oculis vidisti, operibus exsequeris. Sic sanctus Leonardus in honorem sanctae Mariae parvulam primo fundavit ecclesiam, ubi omnibus diebus vitae suae inhabitans, tandem de hac valle lacrimarum translatus est ad [f. 55v] montem virtutum, ubi sicut laetantium habitatio est omnium. [Psalm. 86, 7.] Benedictus Deus, quia et tu quasi turtur invenisti nidum altare Domini virtutum; ubi utinam per intercessionem sancti Leonardi in salutem totius patriae virtutes fiant, sicut ubique in oratoriis sancti Leonardi aspicimus, nisi incredulitas hominum obstet virtutibus. [Psalm. 83, 4.] Haereticorum perversitas adversus christianos maxime temporibus sancti Leonardi incanduerat ideoque, sicut viva voce fratrum percepimus, eorum malitia mirifica sancti Leonardi in hac vita opera penitus sunt abolita vel sinistra interpretatione, sicut in ipso Salvatore nostro, infamata. Post transitum vero eius eorundem invidia scelus addidit sceleri et, ut memoria eius penitus auferretur de terra, Vita eius, ubicumque inveniri poterat, est concremata. Quam magna, quam inusitata, quam denique incredibilia cottidie per eum fiunt miracula, nulla prorsus antiquitatis, ut opinor, pandit historia. Sanctus Leonardus, sicut ipse veraciter perpendi, ad invocationem desolatorum semper est adiutor clementissimus in opportunitatibus, in tribulatione, descendens de caelo vultu instar solis rutilo, oculis stellantibus, habitu candidissimo. [Mirac. II, II, 14.] Ad tactum eius quilibet ferri rigor velut cera a facie ignis mollitur, sicque captivi subito a vinculis absoluti inter fugiendum, fluminibus obstantibus, divinitus transvectantur. [Ibid. II, II, 6.] Plurima id genus eius sunt mirabilia fidem excellentia, sed nullo prorsus fidelium inficienda. Sicut per sanctum Leonardum Boimundus de paganorum captivitate et rex anglicus de fratris sui tyrannide integre suam recuperaverunt potestatem, ita per eundem mirificum [f. 56] sanctum dilatet etiam Dominus te ad orientem et ad occidentem, septemtrionem et meridiem, crescatque vestra probitas in mille milia. [Gen. 28, 14, Gen. 26, 60.] Possideat semen vestrum portas inimicorum suorum et benedicantur in te omnes tribus Germaniae. [Gen. 28, 14.] Fideliter credas et nullatenus dubites, quia quod de reliquiis ipsius mirifici sancti tecum sum partitus, auditu ipsius vocis sum adeptus sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. [II Cor. 12, 2.] Et ne falsarium redarguant increduli, confido in eius bonitate, quoniam pro tua devotione tibi idem continget experiri, praesertim cum multorum testimonio comprobatum sit clementissimum sanctum cum desolatis quasi aliquem cum amico suo sermocinari. [Cf. Mirac. I, 3 extr.]

Vita sancti Leonardi confessoris Christi.

[1] Beatus igitur Leonardus temporibus Anastasii imperatoris in provincia Galliarum claris parentibus ortus est, Francus genere, illustris probitate, inter coaetaneos optimae indolis, omnibus omnino in omnibus amabilis, honor cognationis, spes optima posteritatis, pietate insignis, prae omnibus inter palatinos humilis, vultu angelicus et quasi totus in omnem probitatis perfectionem virtutum manibus compactus. [Vita I, 1.] Parentes eius inter palatinos primi, consilio providi, ad regni negotia circumspectissimi, adeo ut post Clodoveum, qui tunc rex erat Galliae, primatum in omnibus tenerent, Francorum militiae principes regisque fidelissimi consecretarii et collaterales. Si gesta Francorum antiquasque patrum revolvamus historias, Franci cognatione sunt [f. 56v] Troiani regesque Francorum de semine ipsius Priami sunt oriundi, usque ad tempora sancti Remigii gentilium superstitionibus et erroribus omnino dediti. Primus Clodoveus per sanctum Remigium de tenebris errorum ad lumen fidei vocatus idola respuit, in Christum credidit et in nomine sanctae Trinitatis baptizatus catholicam fidem propagavit. Praedicatione sancti Remigii Francorum populi convenerunt in unum et reges, ut serviant Domino. [Psalm. 101, 23.] Primus insignis puer Leonardus, sicut cervus ad fontes aquarum, ita concupiscit et deficit ad fontem vitae, puteum aquarum viventium, cuius impetus laetificat civitatem Dei. [Psalm. 41, 2, Cant. 4, 15, Psalm. 45, 5.] Baptizatus igitur a sancto Remigio venerabilis puer sanctus Leonardus, et ob parentum nobilium amorem suscipit eum de sacro fonte rex Clodoveus. [Tit. 3, 5.] Fit insignis puer per lavacrum regenerationis et spiritum adoptionis de ministro regi filius, liber a diabolica servitute, heres Dei, coheres Iesu Christi. [Rom. 8, 15 – 17, Rom. 6, 4.] Consepultus Christo per baptismum in mortem, summopere studuit cum Christo in novitate vitae ambulare. Accepta candida veste, quam ante tribunal Christi perferret, sine intermissione nitebatur ut omni tempore vestimenta carnis essent candida. Et quia scriptum est: Qui non inquinaverunt vestimenta sua, sequuntur agnum quocumque ierit, [Apoc. 3, 4; 14, 4, 5.] sic imitator factus est agni, ut sine macula esse posset ante thronum Dei. Et quia scriptum est: Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei, [Luc. 9, 62.] abrenuntiato diabolo et pompis eius, apostolicam aemulari coepit perfectionem, mori mundo, vivere Christo, abnegare semet ipsum, tollere crucem, Deo ad [Matt. 16, 24.] [f. 57] haerere, nihil praeter Christum in mundo habere. [Psalm. 72, 28.] Parentes, dignitates et militare cingulum quasi retiacula callidi hostis abicit; accipit armaturam Dei, scutum fidei, gladium spiritus, galeam salutis, quo possit contra versutum hostem stare et in omnibus triumphare. [Eph. 6, 11, 16, 17.] Rudis adhuc tiro in castris Domini sanctissimi pontificis Remigii se addicit praeceptis, videlicet ad eius exemplar quasi in speculo vitam componere, fundamenta fidei sapienter iacere, fideliter superaedificare non ligna, non fenum, non stipulam, sed aurum, argentum, lapides pretiosos. [I Cor. 3, 12.] Eloquia doctoris eximii super mel et favum erant intentissimo auditori. [Psalm. 18, 11.] Quasi apis prudentissima melliflua gustans eloquia in alveario mentis recondit. [Ioh. 3, 29.] Amicus sponsi qui stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Et sanctus Leonardus non auditor obliviosus sed attentissimus nitebatur non in parabolis verbum Dei audire, sed universa mysteria regni Dei cognoscere, ut deinde evangelicus dispensator effectus de thesauro cordis sui nova proferret et vetera. [Luc. 8, 10, Matth. 13, 52.]

[2] Erat sanctus Remigius spe patientissimus, caritate diffusus, erga miseriis afflictos Petrus in spiritu mansuetudinis, adversus malignantes Paulus in virga correptionis; iudiciariam regum severitatem sacerdotali contemperavit mansuetudine. Pietatis zelo impetrat apud Francorum reges, quatinus suam metropolim tali misericordiae insignirent privilegio, ut, dum Remorum civitatem vel intrarent vel pertransirent, adventus eorum vinculatis et incarceratis non metum et horrorem incuteret perditionis, sed spem afferret [f. 57v] liberationis. [Vita I, 2.] Quicquid a Deo est, stabile permanet, piissimique patris petitio usque hodie apud Gallorum reges firmissime observatur, ut in adventu suo ad Remensem metropolim de vinculis et carceribus exeuntes regibus occurrant et condignas liberationis suae gratias referant. Perfectus est omnis discipulus, si sit sicut magister eius. Perfectionem magistri omnimoda devotio aemulatur sanctissimi Leonardi. Super afflictos, vinculatos et incarceratos totus redundans misericordiae visceribus venit saepissime ad eos et visitat secundum dominicum praeceptum: Infirmus eram et in carcere, et venistis ad me, [Matth. 25, 36.] et iterum: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Matth. 25, 40.] Omnes de plenitudine Domini accepimus ideoque, sicut ait psalmista: Ego dixi: “Dii estis et filii Excelsi omnes”, [Psalm. 81, 6.] in esurientibus et sitientibus pius Leonardus Deum reficit, vestit in nudis, visitat in incarceratis et vinculatis. [Psalm. 83, 6.] Beatus vir cuius est auxilium a Domino; ascensiones in corde suo disponit. Ascendit vas Spiritus sancti sanctus Leonardus de virtute in virtutem, ut videat deum deorum in Syon. [Psalm. 83, 8.] Tandem misericordiae operibus et humillimis obsecrationibus vir Deo devotus a rege impetravit ut quos cumque vinculatos vel incarceratos visitaret, ob eius interventum de ergastulorum custodiis liberi dimitterentur.

[3] Crescebat magis in dies fama ipsius bonitatis longeque ac late universos perfudit virtutum eius fraglantia. [Vita I, 3.] Verebantur principes ut dominum; desiderabant pauperes et afflicti ut patrem; flagitabant aegri undique ad eum confluentes quasi sospitatis suae auctorem. [Matth. 4, 16.] Sedentibus in tenebris et umbra mortis in adventu sancti [f. 58] Leonardi spes et laetitia oritur eis. Erat sanctus Leonardus tamquam lignum fructiferum secus salutiferas plantatum aquas, sicut cedrus Libani multiplicatus in domo Domini, nardus ecclesiae, bonus odor Christi, spiritualium donorum fraglans ungentis optimis. [Psalm. 1, 3, Psalm. 91, 13, II Cor. 2, 15, Cant. 1, 2.] Virtutum eius ungentis variis langoribus oppressi curantur, doctrinis ad veram illustrantur sapientiam, morum honestate ad summam informantur beatitudinem. Nunc spituali nunc carnali cibo esurientes reficiens, omnibus omnia factus erat, ut omnes lucrifaceret. Alacer quidem erat in exhortatione, dulcis et humilis in sermone, in operatione simplex et pudicus, in promissione veridicus, in elemosinis largus atque munificus, fidelis et circumspectus in reddenda ratione, indefessus in ecclesiarum dispositione, sibi parcus, indigentibus largus. Quanto maior aliis erat parentum nobilitate, tanto magis utilem se exhibebat in opere. Sine intermissione orationi deditus, ad communem utilitatem semper intentus. Huiusmodi sacrosancta conversatione universi desiderabant vultum eius videre et ab eo salutaria monita audire. [III Reg. 10, 24.] Rex etiam Franciae ipsum saepe accersiri iubet et quasi angelum Dei suscipit. [Esth. 15, 16.] Applaudit sibi et patriae in eius sanctitate Deumque laudat se angelicam vitam in terris reperisse. Ampliore dilectione magis in dies amplexatur regnique consilia in eius manu dirigere nitebatur. [Gen. 39, 3.] “Leonarde”, inquit, “homo Dei, lucerna accensa non sub modio sed super candelabrum est ponenda, ut qui ingrediuntur lumen videant. [Matth. 5, 15.] Laudabilis est vita solitaria, sed magis est laudabilis quae ad communem [f. 58v] utilitatem magis est utilis. Qui ad omnium salutem natus es, omnibus oportet consulere, tuaeque sanctitatis praesentia alios informare. Servus qui de commissis sibi talentis alia lucratus est, cum gaudio intrat in gaudium domini sui; qui vero pecuniam domini fodit in terra, damnationis feritur sententia. [Matth. 25, 16 – 30.] Hic in palatio meo locus et tempus est dominicam erogandi pecuniam; hic ecclesiasticae praedicationis sagena mittenda est quasi in mare, ubi ex omni genere piscium apostolicae piscationis possit congregare et ad litus aeternae beatitudinis educere. Hic messis multa, operarii autem pauci. [Matth. 13, 47, Matth. 9, 37.] Leva oculos tuos et vide regionem, quomodo alba est ad messem. [Ioh. 4, 35.] Intimis precibus dominum messis imploro, ut ex temporis oportunitate a nobis quantocius pontificatus infulis decoratus, sic in agro dominico metas, ut aeternae beatitudinis retributionem accipias. Hoc Dei voluntas sit, hoc meum est votum, hoc consensus omnium Francorum.” Cui sanctus Leonardus respondit: “Nemo militans Deo implicat se negociis saecularibus. [II Tim. 2, 4.] Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; et quid rursus agam in mundo? Transit mundus et concupiscentia eius. [Gal. 6, 14, I Ioh. 2, 17.] Ego praeter Christum nihil concupisco.[Psalm. 115, 14.] Votum vovi, vota mea Domino reddam. [Psalm. 83, 11.] Elegi abiectus esse magis in domo Dei mei quam habitare in tabernaculis aulicorum. Professione sum clericus, segregatus ab aulicis et Christi attitulatus castris. Non possum aulae et Christo servire. [Matth. 6, 24.] Qui aulam aut agros vel principum donativa super Christum diligit, non est dignus Christo. [Matth. 10, 37, Luc. 14, 33.] Abrenuntiatis omnibus quae possidet, inopem Christum sequatur qui vult cum Christo ditari, cum apparuerit [f. 59] gloria Domini. Episcopalis quanto altior est gradus, tanto gravior est officii casus. [Psalm. 16, 15.] Non damno officium, sed vereor casum. [I Tim. 3, 2.] Oportet episcopum esse irreprehensibilem, sicut Christi vicarium. [I Tim. 3, 6.] Non sit neophitus, id est noviter conversus, qui convertere debet corda patrum in filios et incredulos ad viam iustorum, parare Domino plebem perfectam. [Luc. 1, 17.] Curia dicitur a cruore, domus habitationis patrum nostrorum; sed libera me de sanguinibus, Domine, ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam, in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. [Psalm. 50, 16, Psalm. 25, 9, 10.] Largire pontificatus apicem qui eum [eam ante corr.] concupiscunt; ego vero a curia elongabo fugiens et manebo in solitudine. [Psalm. 54, 8, Psalm. 131, 14.] Haec requies mea in saeculum saeculi, hic mecum habitabo quoniam elegi eam. Hic in protectione Dei commorans expectabo eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et aulica tempestate. [Psalm. 90, 1, Psalm. 54, 9 – 12.] Omni tempore circumdat curiam iniquitas, et labor in medio eius et iniustitia, nec deficit in ea usura et dolus. Quis tangit picem et non coinquinatur ea? Quis navem ecclesiasticae gubernationis ascendit et non periclitatur in fluctibus? Ascendit usque ad caelos et descendit usque ad abissos, animaque pontificum semper in malis tabescit. [Eccli. 13, 1, Psalm. 106, 26.] Non est nostrum quasi cum Martha erga plurima turbari, sed optimam partem eligamus cum Maria, quae non auferatur a nobis in aeternum. [Luc. 10, 41, 42.] Neque enim hoc, rex magne, dico ut exsecrandum sit quibus convenit culmen praesularis officii; sed propterea dico, sicut iam dixi superius, magis volo esse in domo Dei abiectus quam habitare in principum huius mundi domibus.” Quod sanctus Dei vovit, continuo [f. 59v] solvit. Elongatur a mundana tempestate, iactat penitus in Domino curam suam, ut ipse illum enutriat et non det in aeternum fluctuationem iusto. [Psalm. 54, 23.] [Matth, 13, 3.] Tamquam fidelis agricola exit ab aula seminare semen suum, [Ier. 1, 10.] evellit, destruit, dissipat, aedificat et plantat. Pluit verbis, coruscat miraculis; audientium corda doctrinis irrigat, virtutibus inflammat. Quocumque erat impetus Spiritus sancti, [Ezech. 1, 12.] illuc graditur, [Psalm. 83, 8.] et de virtute in virtutem ascendendo prioris vitae obliviscitur atque penitus se ad anteriora extendens totis viribus ad supernae vocationis bravium anhelat. [Phil. 3, 13, 14.] Tandem salutifero adventu suo Aurelianum [Aurelianam corr.] civitatem illustrans, non longe a muris reperit venerabilem virum meritis et nomine Maximum. Suscipitur sanctus a sancto quasi angelus Dei, fit iocundissima utriusque in unum habitatio. [Gal. 2, 2.] Confert humilis Leonardus cum servo Dei Maximo evangelium Christi, ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset. [Ezech. 3, 13.] Percutiunt virtutum et doctrinae pennas alter ad alterum, penitusque pleni oculis ante et retro, quod oculis vident, corde credunt; quod corde credunt, ore ad omnes confitentur. [Apoc. 4, 6.] Sicut doctor gentium Paulus Ierosolimam descendens gratia collationis apud Petrum mansit diebus quindecim, ita sanctus Leonardus optatus hospes coenobitae Maximi aliquamdiu fruitur alloquio et informatur exemplo. [Gal. 1, 18.]

[4] [Vita I, 4.] Tandem divina revelatione, sicut Abraham, egreditur de terra et de cognatione sua; fit apud Deum advena et peregrinus. [Gen. 12, 1, Psalm. 38, 13, 14.] “Remitte”, inquit, “ mihi, ut refrigerer, priusquam abeam et amplius non ero. [Psalm. 54, 7.] Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? ” Est ultra Galliam Equitania [f. 60] insignis regio, servorum Dei habitatio, monachorum coenobiis, clericorum religione illustris. [Psalm. 72, 21.] Inflammatum est cor sancti viri iter suum illuc dirigere totamque vitam suam in peregrinatione Deo expendere. Tunc, sicut scriptum est: Si frater fratrem iuverit, ambo consolabuntur, mysterium consilii sui fratri suo beato Lifardo, qui fidus ei comes erat, innotuit et secum ducere eum voluit. [Cf. Prov. 18, 19.] “Duo”, inquit, caritatis “praecepta sunt. [Matth. 22, 40.] Duabus alis illa caeli animalia volare perhibentur. [Isai. 6, 2, Luc. 10, 1.] Binos ante faciem suam Salvator ad evangelizandum mittit duoque talenta peregre proficiscens pater familias erogat, ut evangelicae praedicationis lucro inserviens in terra viventium duplicia possideat. [Matth. 25, 14 sq., Eccl. 4, 10.] Vae soli, quoniam, si ceciderit, non habet sublevantem se. Lubricum, sanctissime frater, istud saeculum est; ideo qui se existimat stare, videat ne cadat. [I Cor. 10, 12.] Mei saepissime, mi frater, moti sunt pedes, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. [Psalm. 72, 2, 3.] Quapropter nostrae comes peregrinationis lapsum subleva, nutantem fratrem confirma. Statuat Dominus supra petram pedes nostros et dirigat gressus nostros.” [Psalm. 39, 3.] Beatus autem Lifardus sancto Leonardo respondit: “ Duo caritatis praecepta longe facilius in contemplativa quam in activa complentur vita. Ferventiori amore magis in dies Deo astringitur, qui eius contemplatione magis delectatur. Dilectio proximi minus irritatur, quando a mundi malitia penitus elongatur. [I Ioh. 5, 19.] Mundus in maligno positus est; non potest malum non cogitare, qui semper mundana circumfertur inquietudine. Binos Dominus Iesus mittit ad evangelizandum, sed non omnium praedicationi convenit evangelium. [I Cor. 12, 4, 6.] Divisiones gratiarum sunt, idem vero spiritus, qui operatur [f. 60v] omnia in omnibus. Paulus praedicat, Apollo rigat; unusquisque, sicut Dominus dividit. [I Cor. 3, 6, Eccli. 15, 5.] Te Dominus implevit spiritu sapientiae et intellectus, verba sua in ore tuo posuit, ut scias et intellegas quae loquatur in te Spiritus sanctus. [Num. 23, 5.] Te quasi fortem athletam condecet gladio spiritus bella Domini committendo antiquum hostem debellare, triumphare de mundo, fidem servare Christo. Tu igitur vade, quocumque te duxerit dominus Iesus Christus, qui tibi sit hic et ubique propitius. Omnium dispositor benignus est dominus; fiat voluntas sua in omnibus. Hic secundum mensuram quam mihi mensus est, supra Ligerim praeparabo locum habitationis meae. [II Cor. 10, 13, Psalm. 131, 14.] Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam elegi eam.” Et osculantes se mutuo divisi sunt ab alterutro. Lifardus vero, ubi nunc requiescit, petiit Madunum; sanctus autem Leonardus versus Equitaniam convertit iter suum. Transiens autem per Bituricas velut praefulgora nubes verbis pluit, miraculis coruscat, audientium corda irrigat, Dei agri culturam fecundat. Et sicut ait psalmista: Vox tonitrui tui in rota, [Psalm. 76, 19.] ubique per sanctum Leonardum evangelicae praedicationis tuba intonat, ubique verbi Dei coruscationes emicant, commovetur et contremiscit terra, quia infideles pagani per sanctum Leonardum intellegunt quoniam Deus iratus est eis. [Psalm. 17, 8.] Erat in illis partibus adhuc rudis christianitas et obdurata in suo errore gentilitas, adorare facturam pro factore, dicere lapidi: “Deus meus es tu”, et ligno: “Tu me genuisti. [Ier. 2, 27.]” Sed intonante Spiritu sancto per os sancti Leonardi: “Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit”, vox Domini confringit cedros errorum gentilitatis crucisque vexilla ubique radiant in [f. 61] signum nostrae redemptionis. [Psalm. 95, 5, Psalm. 28, 5, Ioh. 12, 32.] Exaltatus in cruce a terra Christus per sanctum Leonardum omnia trahit ad se; subversis fanis et simulacris, hostis antiquus patitur ruinam magnam. Erat sanctus Leonardus firmissimus in fide, nihil prorsus haesitans in corde. [Iac. 1, 6.] Ex integritate fidei opera quae Dominus Iesus operatus est et ipse fecit, calcare super scorpiones et omnia genera daemoniorum, malignos spiritus de obsessis corporibus eicere, surdis auditum, caecis visum, claudis reddere gressum, universis ad se venientibus suum reddebat votum, desperatis spem bonam, maestis laetitiam, infirmantibus sanitatem; nulli nocere, omnibus paratus erat prodesse [Adiecit alia manus saec. XII: Explicit vita sancti Leonhardi confessoris Christi. Incipiunt miracula ipsius. Verte folium. Vacat reapse reliqua pars fol. 61 et fol. 61v.] . [Ioh. 14, 12, Luc. 10, 19.]

Cetera desunt.

Incipiunt [lemma additum saec. XIV.] miracula sancti Leonhardi [ita in solo lemmate.] egregii confessoris Christi. [f. 62]

[1] In provincia duo milites praepotentes [Idem miraculum non eodem modo narratum vid. in libro II miraculorum, c. VI (supra, p. 170 – 72); cf. Comm. praev., num. 8 (supra, p. 142 B C). In eo autem conscribendo videtur Waleramnus aliquando imitatus esse c. I et II eiusdem libri II.] inveterato diutissime inter se grassabantur odio adeo ut rapina, caede, incendio [Cf. lib. II miraculorum, c. I, § 2: Hic saepissime praeda incendio atque caede; c. II, § 11: rapinae, incendia, caedes.] universam in solitudinem redigerent patriam nec aliquis nisi ex alterutrius ruina finem tanto malo imponere posset. Saepe uni, saepe fortuna favebat alteri; nunc ex hac nunc ex illa parte bellica vicissitudine quam plures fugati, prostrati, captivati et in vincula sunt coniecti. Dumque modo cum triumpho felices et ovantes de proelio redeunt, subito adversis bellandi successibus maerore contabescunt. Tandem alter captivatus incarceratus est, alter vero valde de victoria exhilaratus, de captivo nimium fuit sollicitus, quem ad modum ita custodiretur, ne aliquo ingenio vel praesidio elaberetur. Itaque adversarium in profundissimum coniciens carcerem insuper scrobem in altum fecit effodi, crura eius solido ferro gravissimo et bicubitali inhumane artari et os fossae diligentissime muniri, circumspectissimis militum excubiis carcerem circumvallari nec aliquid quod prava voluntas suggerebat intermitti. Captivus vero velut de baratro quodam vociferando, eiulando, lacrimando sanctum Leonardum semper in ore, semper habebat in corde: “Sancte Leonarde, adiuva, exaudi, fer opem, eripe me. Christi ego et tuus sum miles [Cf. c. I, § 3: Inter haec omnia de corde et ore Richardi numquam sanctus Leonardus abfuit: “Sancte Leonarde, sancte Leonarde, ora pro me; adiuva me, succurre, fer opem. Christi ego et tuus sum miles…”] ; me tibi prae omnibus devovi; tu devotissimum tibi clientem amissae restituas libertati. En ego sub tua custodia quasi vivus sepultus sum; praevaluerunt insidiantes mihi, concluserunt me quasi vectes inferni. [Iob 30, 13, Ion. 2, 7.] Laetantur et exsultant inimici mei: “ Euge, euge animae nostrae; euge, euge, viderunt oculi nostri; euge, euge, devorabimus eum [Cf. c. II, § 7: Erubescant impii pagani, nec dicant: “Euge, euge animae nostrae”, nec dicant: “Devoravimus eum.”] . [Psalm. 34, 25.]” Oculi mei [f. 62v] et cor meum ad te semper, beatissime pater Leonarde. Tu spes mea et protectio ab initio; tu famulum tuum ab homine malo eripe et ne diutius in hoc loco tormentorum multimodis deficiam miseriis, consuetae impendas mihi solacium pietatis. [Psalm. 139, 2.]” Huiusmodi eiulationibus cum totum ubique reboaret oppidum, universi ad eius compassionem commoti sunt, uxor, liberi, clientes, milites, ac praecipue muliebris sexus prae insolita ingenui militis pressura suspirantium et pectora percutientium; videlicet inhumanissimum esse insignem virum servilibus modis cruciari; tam immane pondus ferri humanam fragilitatem sustinere non posse; ipsa crurum distensione iam penitus annihilatum et iam, nisi subveniatur, nihil aliud restare nisi ut vir clarissimus ad communem omnium confusionem et periculum quantocius exspiraret; Deum iustum esse iudicem, omnibus adiutorem in opportunitatibus, in tribulatione; credibile esse quatinus super oppidum et habitatores eius ira Dei veniat, sanctusque Leonardus, prout omnibus se invocantibus prope est, huiusmodi crudelitatem nullatenus impunitam dimittat. [Psalm. 9, 10, Psalm. 144, 18.] His et huiusmodi ammonitionibus cum universi pro captivo frequentissime agerent, tunc dominus ille inhumanissimus: “ Mecum”, inquit, “sit iste labor, ut nec de vinculis exeat, nec sanctum Leonardum invocando nos diutius inquietet.” Quadam nocte cum captivus ille terribilibus modis sanctum Leonardum invocando eiularet, ipse albis ac muliebribus indutus vestibus venit ad ostium, quod in pariete supereminebat, et prae foribus intus aspiciens, cum captivus sine intermissione magnis suspiriis sanctum Leonardum invocaret: “Leonardus”, inquit, “ego sum; quod rogas, [f. 63] feci; pro te liberando veni. Paratus sum te adiuvare; tu te ipsum, quantum potes, adiuva. Huc pedibus, huc quantum vales enitere manibus. Ego viam paravi, ego ostium aperui, ego evadendi tempus opportunum praevidi. Vigiles dormiunt, [Verg. Aen. 2, 265.] omnes vino somnoque sepulti silescunt; ad me festina quantocius; nihil hac hora securius. Ego incolumem sine periculo educam; ego quicquid erit necessarium pro voluntate tua disponam, ut et securus ad propria redeas et deinde cum tuis pacifice vivas.” O fraus pessima, o malitia semper caeca! Sic enim tyrannus ille secum deliberaverat: “Sive hostis meus ad me surrepere poterit, sive in imo carceris remanserit, dubitabile penitus non est quia amodo a sancti Leonardi imploratione omnino conquiescat, quoniam egressum rursus in ima carceris praecipitabo. Sin autem ad vocem iubentis egredi non potuerit, nulla erit captivo dubietas, quin eum Leonardus omnino non possit liberare, quem de imo carceris ad ostium non possit sublevare, sicque vel isto vel illo modo frustratus deinceps nullo modo Leonardum invocando nobis erit importunus. Quis enim in eo spem ponat vel invocet, quem non voti adiutorem sed gravissimi casus habuerit impulsorem? quis in eo confidat de maioribus, quem inefficacem probaverit in minoribus, ut quem de profundo carceris non poterit eripere, illius ferreas compedes solvere et per excubias vigilum educere propriisque laribus possit incolumem restituere? ” Qui fodit foveam, incidit in eam et captio quam abscondit apprehendit malignum. [Prov. 26, 27, Psalm. 34, 8.] Versipellis ille captivum praecipitare moliebatur, sed ipse mirabiliter praecipitatus est. [f. 63v] Praecipitio captivi sancti Leonardi nomen auferre voluit, sed suo praecipitio mirifice magnificavit. Denique subito quasi tempestas orta est totusque carcer crebris resplenduit coruscationibus; postremo turbo vehementissimus captivum de imo carceris ad eminens sublevat ostium. Tunc hostem in candida aspiciens veste, sicut sanctus Leonardus solet apparere, eiusque provolutus genibus: “Bene”, inquit, “venisti; bene venisti, pater sancte, commune miserorum refugium, captivatis solacium, spes certa te praestolantium. Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt et confundantur. [Psalm. 85, 17, Psalm. 39, 2, 3.] Exspectans te exspectavi; tu vero, ut apparet, meis intendisti miseriis. Quapropter festina ut educas me de lacu miseriae et de luto faecis, quoniam abissus vallavit me et quasi vectes inferni concluserunt. [Ion. 2, 6, 7.]” Tunc hostis ille nimio stupore attonitus intra se meditabatur, quid ageret, quid responderet, quoniam pro periculo mortis coram hoste assumptam personam profiteri non ausus est, rursusque pro simulatione similiter res ipsa mortem intentabat. Tandem divinitus toto submissus dorso: “Ascende”, inquit, “fili, ascende; festinemus hinc evadere.” Interea dum captivus ille ascensum moliretur, penitus compede dissolutus: “Quid”, inquit [infit ante corr.] “erit, quoniam compes de cruribus cecidit?” “Arripe”, ait subvector, “et mihi porrige, quoniam meum est utrumque hinc deferre. [Psalm. 67, 36.]” Mirabilis Deus in sanctis suis; mirandis magis miranda succedunt. A loco ubi haec facta sunt usque ad ecclesiam sancti Leonardi equitantibus quatuor dietae sunt et amplius, et tamen subvector ille utroque oneratus, homine ac ferro gravissimo, in ipso crepusculo haud procul aberat de ecclesia sancti Leonardi. Tunc subvector sancti [f. 64] Leonardi basilicam intuens: “Quaenam”, inquit, “est haec rerum mutatio? quod illud aedificium?” Ascensor autem, qui ante ad Sanctum Leonardum causa orationis peregre profectus omnia noverat: “ Hoc est”, ait, “Nobiliacum, olim heremus et coenobium nobilium hominum sub regimine sancti Leonardi commorantium. En turris illa nobilis Nobiliacensis basilicae, quae instar piramidis altissime producta longe ac late supereminet. Non hoc humanum opus, sed divinum est miraculum meritis et intercessione sanctissimi Leonardi perpetratum. [Psalm. 117, 16.] Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit nos, me de carcere, utrumque in hac ammirabili subvectione, quae non carnalis sed penitus approbatur spiritalis, ubi velut in momento tam remote distantium locorum facta est permutatio, nunc in Provincia, nunc in Nobiliaco. [Psalm. 112, 2.] Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum. Benedictus venerabilis patronus noster sanctus Leonardus, nec umquam deficiat laus eius de ore nostro. Sancto Leonardo mediante, castigans castigavit nos Dominus, sed morti non tradidit nos, me incarcerando, te importabile onus absque laesione subvectando, quodque humanis viribus omnino est impossibile, velut ulnis piissimi patris factum est possibile. [Psalm. 117, 18.]” Tunc, onere deposito, ex inveterato et genuino odio facti sunt amicissimi, viam ad ecclesiam sancti Leonardi carpentes et amice inter se confabulantes, gravemque compedem vicissim deferentes. Ille etiam, qui vim intulerat, alteri equum quadraginta librarum paciscitur, ea videlicet condicione ut incarcerationis et subvectationis illius opprobrium conticesceret et tantummodo viae suae comitem assereret. Itaque captivus pretio [f. 64v] illectus sancti Leonardi beneficiis ingratus efficitur, ante altare mirifici sancti omnium ammiratione liberationem praedicat, subvectationem omnino reticet. Sed inter discedendum in se reversus: “Quid”, inquit, “fecisti? cur malum pro bono reddis? Sanctus Leonardus de tenebris ad lucem te vocavit, et tu mirabilia eius obfuscari patieris? Te ipsum perdideras, te ipsum tibi reddidit, et tu ipsi lucrum praeferre poteris? Mirabili subvectore mirandi sancti Leonardi beneficiis de carcere huc usque usus es, et nunc amisso illius praesidio in illo equo, quo ibis a spiritu eius et quo a facie ipsius fugies?” Igitur ante sepulcrum reversus sancti Leonardi se ipsum accusat, sanctum Dei praedicat, quod conticuerat omnibus exponit, veniam poscit. [Psalm. 138, 7.] Fit iterum conventus cleri et plebis, omnes ammirantur, laudant Deum, praedicant sanctum atque in perpetuam huius signi memoriam ante sepulchrum mirifici sancti suspendunt compedem ipsam. Huius signi testes adhuc sunt ipsi milites; testatur et tota Provincia, testantur, inquam, et clerici et clientes sancti Leonardi, a quibus praesens totam rem penitus diligentissime sciscitatus sum; qui utrique militi et corporis necessaria impenderunt, et honorifice ministraverunt. Quapropter tandem impudentes silescant haeretici, qui fronte corrugata magnalibus Dei detrahentes nec Enoch nec Heliam ad caelos gravi corpore ascendisse, nec dominum Iesum credunt in voce tubae et ad dexteram Patris assumptum esse. [Psalm. 46, 6.]

Aliud miraculum.

[2] [Mirac. II, I, 1.] Sicut ait apostolus, diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et qui nihil mali sed omnia bona fecit, ad [f. 65] boni exitum cuncta reducit. Erat in illo Ierosolimitano exercitu Richardus quidam genere nobilis, [Ibid. 2.] natione Normannus, armorum exercitiis praeclarus, consilio circumspectus, hostibus formidolosus, suis acceptissimus. [Mirac. II, I, 2.] Hic continuis bellorum congressibus frequenter gloriose de Turcis et de militia Constantinopolitani imperatoris triumphaverat, fuga, praeda, incendio, strage, captivatione. Igitur sicut est humana fragilitas, coepit tandem non de Dei bonitate, sed de sua gloriari virtute, oblitusque quoniam qui se existimat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit, humana laude intumescit. [Gal. 6, 3.] Quapropter tandem ipsi divina providentia manifestavit quia non salvatur rex per multam virtutem, nec gigas in multitudine virtutis suae. Quadam die congressus cum hostibus, de caelo defuit auxilium. Turci ferociores solito incumbunt; nostri cedunt. Extolluntur voces in excelsum: “Mahumet vincit, Christus vincitur. [Mirac. II, II, 4.]” Horribilibus insonant flagellis, vibrant sibilos, barbarico more stridunt, garriunt. Sagittarum grandine caelum ob texitur, solis radii obtenebrantur, ante et retro et ex lateribus Turcorum versutia Francorum circumdant acies. Nihil virtute, sed fortuita omnia fiunt temeritate. Laetissimum illa dies Turcis praebuit spectaculum, videlicet invictissima Francorum agmina ea die vinci, [Mirac. II, I, 2.] fugari, caedi, obtruncari, captivari. Interea Richardus inter reliquos captivatus trahitur, illuditur. Isti mortem, illi incarcerationis intentant crudelitatem. Circumvallant eum tot immanes tortores, quot inter barbaros se arbitrabantur vel cognatorum vel amicorum ultores. [Cf. supra, p. 176 D.] “Euge, euge”, inquiunt, “animae nostrae. Euge, euge, viderunt oculi nostri. Ecce in [f. 65v] manibus nostris est; deglutiamus eum tamquam inferus vivum. [Prov. 1, 12.] Auferamus memoriam eius de terra. [Mirac. II, I, 3.]” Interea de corde et ore Richardi sanctus Leonardus numquam defuit: “Sancte Leonarde, me tibi devovi, me tibi mancipavi. Adiuva, succurre, fer opem, sicut omnibus in oportunitatibus, in tribulatione promptissimum te exhibes adiutorem. [Psalm. 9, 10.]” Vere, sicut scriptum est, [Mirac. II, I, 2.] iustus ut leo confidit et in se confidentes Dominus protegit, firmamentum et refugium et liberator eorum. [Psalm. 17, 3.] Tremunt barbari, dentibus in Richardum strident. [Psalm. 2, 4.] Sed qui habitat in caelis, irridet eos, et Dominus subsannat illos. Intendunt arcus, ut sagittent immaculatum; sed sagittae infantium factae sunt sagittae eorum, et infirmatae sunt contra eum linguae eorum. [Psalm. 63, 4, 5, 8, 9.] Coeunt in coetum de barbaris sanioris consilii; deliberant quidnam de captivo sit agendum, utrumne cruentus hostis et immanis belua exquisitis perdatur suppliciis, an potius ad multorum de suis liberationem servetur coniectus in vinculis. Praevalet tandem communis utilitas, videlicet tanti principis supplicio christianos ad vindictam irritari, et, sicut est humanarum rerum mutatio, bellica vicissitudine eandem crudelitatis sententiam in semet ipsos et suos posse retorqueri. Itaque Richardo in vinculis coniecto, [Mirac. II, I, 3.] continuo fama velox malum Constantinopolitani imperatoris allabitur auribus, Richardum ductorem christianorum, communem patriae hostem, [Mirac. II, I, 2.] praeda incendio caede in se ac suos grassantem, a Turcis captivatum; [Mirac. II, I, 3.] omni circumspectionis studio praecavendum, ne hostis ad omnium subversionem Graeciam advectus aliquo elabatur ingenio; Normannos studio dominandi communes omnium hostes esse; sub specie pro christianitate pugnandi [f. 66] ad Graecorum aspirare imperium. Igitur versutus imperator, cui omnis virtus suspecta est et odiosa, celerem ad Turcos mittit legationem; multa donat, plurima pollicetur, pecuniam, ornamenta, victualia [victulia ante corr.] , praesidia. Denique nullatenus ab incepto desistit, donec Richardus in suam traditur potestatem altissimaque turri et munitissima diligentissismisque [diligentissimaque cod.] vigilum excubiis circumvallata includitur, donec deliberatione illorum, quos Richardus irritaverat, factis suis dignum subiret supplicium. Detestabile maligni imperatoris consilium Richardo notificatum est, atque in lamentabiles prorumpens querelationes: “Quid”, inquit, “feci? quid commerui? Christi”, inquit, “et sancti Leonardi miles sum; christianos veni defensare [defendare ante corr.] , pro Christo animam ponere, sancti sepulcri iter parare. Quae est ergo haec crudelitas, quae immanitas, christianum imperatorem Christum in suis membris persequi, sanguinem innocentem sitire, Christi militiae addictum ad supplicium emere? Hoc Deum misereat; hoc, sancte Leonarde, aspicias et crudelem beluam potenti signorum virtute compescas. Sancte Leonarde, clientem tuum adiuva, praeveni malignantium consilia, irruentibus in me obsiste virtutis tuae dextera. [Psalm. 26, 2.] Ecce appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas, et nisi quia Dominus est in nobis, forsitan iam vivum absorbuissent. [Psalm. 123, 2 – 4.] Libera me, sanctissime Leonarde, de ore leonis et de hoc mortis carcere Christi me restituas militiae. [Psalm. 21, 22.]” Igitur sanctus Leonardus, sicut totus misericordiae affluit visceribus, captivo apparens pusillanimem confortat, ne trepidet, ne desperet: plus Christi bonitatem quam imperatoris posse crudelitatem. [f. 66v] Deinde imperatoris ingressus cubiculum veste candida, [Mirac. II, I, 4.] vultu angelico, oculis stellantibus [Vid. Mirac. II, II, 14: oculis stellantibus (cf. etiam supra, p. 173 D et infra cap. 3, p. 182 A).] , dum ille de insolita attonitus esset visione, “Noli”, inquit, “Richardum perdere, sed liberium dimitte. Meus enim et Christi est miles, nec tibi nocere, sed pro Christo venit animam ponere. Sin autem Christi militem perdideris, scias maximum tibi ac tuo imperio instare periculum.” Hac visione imperator perterritus, nec hominem ad supplicium tradere ausus est, nec prae inveterato et genuino in Normannos odio potuit liberum dimittere. Sed postquam secundo ac tertio eadem visio eandem minabatur damnationem, Richardum de carcere produci iubet; cui etiam inquit: “Pro multimoda Normannorum in gentem nostram grassatione gravissimum de te sumendum esset supplicium; sed imperatoriae providentiae crebro beneficiis, raro autem contendendum est suppliciis. Multos ex meis offendo, si te impunitum dimisero. Sed malo ex misericordia iudicari quam ex crudelitate damnari, Deoque potius quam meis placere civibus. Gratias itaque Deo et sancto referas Leonardo, quemadmodum [quō admodum cod. man. pr.] pro tua mecum egit liberatione.” Igitur Richardus compede solutus liber abire permittitur, imperatoria liberalitate donatus auro, argento, vestibus praeclaris, equis, mulis, phaleris. Ipse etiam imperator cum suis profectus militibus per hostium insidias hominem suis restituit incolumem finibus.

[3] [Mirac. II, II, 1.] Eodem tempore cum Boimundus continuis bellorum successibus prosperaretur, prosperitas securitatem, securitas peperit incuriam, videlicet nihil praevidere, nihil formidare, [f. 67] nihil circumspecte agere. Erat non longe a munitionibus Boimundi gentilis quidam versipellis adeo assiduis christianorum artatus assultibus, ut nec victualia quaerere nec omnino castrum suum posset egredi. Tandem cum omnino viribus diffideret, coepit Boimundum et nostros ingenitis versare dolis: esse omnino inscitiam adversus stimulum calcitrare [cod. calces.] , veritati obluctando deficere nec aliquando rebus suis afflictis consulere; veritatem luce clarius apparere; praeter Dominum Iesum non esse salutem in alio aliquo; hoc propheta rum scripta, hoc christianorum protestari bella, ubi unus mille et paucissimi persequerentur multa milia, christianisque semper fere de caelo veniret victoria; se a multo tempore Christi lavacrum exoptasse, christianis associari Christoque per omnia incorporari. “Adorabunt eum, inquit, omnes reges terrae, et cur non ego? Omnes gentes servient ei, et cur non mei? De nostra ad Christum conversione nulla prorsus dubitatio est; nunc autem vestrum est providere ut ad Christum conversus secure vobiscum possim vivere. Est hic iuxta nos Danismannus Turcorum praepotens, nobis in omnibus nostris necessitatibus adiutor promptissimus. Iste, quam cito ad christiani nominis professionem fecero diffugium, ex amico inimicissimus et ex defensore impugnator erit acerrimus. Quapropter si nostro vobis uti libeat consilio, hic prius vobis repentinis subiugandus est assultibus; quod eo facilius vobis poterit contingere, quia profecto ex insperato una vobiscum nostri exercitus opprimetur virtute.” His et huiusmodi versuti illius fucatis sermonibus Boimundus tandem [f. 67v] credidit ac firmissima fidei interpositione confoederati diem et locum condicunt, quando uterque ad opprimendum Danismannum suam conduceret multitudinem. [Mirac. II, II, 2.] Sunt inter istius et Danismanni munitionem abrupta quaedam et concava motium, nulli omnino ex lateribus pervia. Quae loca cum Boimundus cum suo exercitu esset ingressus, Danismannus, sicut qui universa per versipellem illum fuerat edoctus, cum magna et expedita occurrit multitudine, retro proditor ille suas infert turmas. Tunc Boimundus, vir sapiens et ad bella circumspectissimus, huiusmodi oratione suorum accendens animos: “Videtis”, inquit, “quale vobis immineat bellum; sed Dominus nobis erit in refugium. [Psalm. 93, 22.] Ipsius bellamus bella; de ipso nobis debetur victoria. Pauci quidem sumus numero, sed angelico muniti praesidio. Christi est pugna; ipse erit salus nostra. [Mirac. II, II, 3.] Veniet nobis in adiutorium cum multitudine angelorum Michael, qui ab initio cum dracone bella committere et victoriam solitus est facere. Diutissime princeps Persarum nostris bellis et Michaelis obstat precibus; sed tandem non praevalebit, quia a dextris est Patris summi qui sine intermissione interpellat pro nobis, qui exaltatus omnia traxit ad se fortemque adversarium alligavit in cruce. [Rom. 8, 34, Ioh. 12, 32, Matth. 12, 29.] Si autem princeps ille Persarum etiam in hoc bello permissus est Michaelis preces et nostram impedire victoriam, felices tamen erimus, quoniam sive vivemus Domino vivemus, sive moriemur Domino moriemur, eritque absorpta mors in victoria, cum per mortem aeternae beatitudinis donabimur vita.” Sic suos hortatus, ipse prout erat anceps malum suas disponit legiones; deinde electorum militum assumpta diligentis [f. 68] sima cohorte, nihil quod faciendum esset intermittit, [Mirac. II, II, 4.]saepe hostes incursare, saepe suos in fugam versos revocare, confortare pavitantes, pro sauciis restituere integros. Persis, [Mirac. II, II, 2.] ut aiunt, longe alia quam nostris est bellandi consuetudo. Nostri legiones disponunt, acies densant, signa sequuntur, ordine procedunt; primo lanceis, deinde gladiis comminus bella committunt. At contra Persae non in coetum coeunt, sed dissolvunt; nec manus conserere, sed ventis bella solent committere; telorum grandine improvidos opprimunt, deinde versis habenis in omnes partes diffugiendo sequentes deludunt; tunc ex omni parte sagittando maxime inter fugiendum nocent. Hoc bellandi conflictu Persae cum nostris congressi parvam multitudinem innumeris circumdant agminibus. Concentus tubarum, collisio armorum, equorum fremitus, bellatorum vociferatio se invicem adhortantium et praecipue barbarorum sibili ad caelum resonant. Corruunt hinc et inde equites, equi, arma, tela. Bellica vicissitudine nunc hos nunc illos fortuna exhilarat, contristat atque conturbat. [Mirac. II, II, 4.]. Ubicumque nostris permittitur manus conserere et comminus bellum gerere, ibi vero laetissimum spectaculum, videlicet a dextris et a sinistris hostem gladiis metere, Turcorum acervos calcare, terram late hostili sanguine manare. Sed quid unus in mille? Quid pauci in tot milibus? Quam pluribus occisis, sicut nociva hydrae serpentis capita per sua damna perniciosae segetis succrescunt plantaria, acuunt tamquam serpentes linguas suas, horridos vibrant sibilos, terribilibus insonant flagellis. Voce praeconia datur signum; Persae ubique palantes redeunt [f. 68v] ad bellum. Sagittarum grandine sol obscuratur, caelum obnubilatur, nec iam ab omni parte imminens bellum a parva multitudine vel propulsari vel poterat caveri. Iam fere penitus tota illa multitudo vel ad terram est prostrata vel ab hostibus captivata, cum interim Boimundus, deditione facta in Danismanni potestatem, cum maximo tripudio universam Turcorum exhilaravit multitudinem. Est eidem Danismanno castrum tam natura quam artificio inexpugnabile, ex omni parte nisi per unam artissimam viam inacessibile. Illuc Boimundus inclusus ferrea compede artatur, fidelissima trecentorum vigilum custodia tam extra quam intra circumvallatur. Praeterea sacramento certificat hostem, [Mirac. II, II, 9.] quatinus, etiamsi posset, nullo ingenio nisi ex Danismanni permissione de sua exiret captivitate sive per Deum suum, sive per aliquem sanctum, vel per amicorum praesidium. Hac enim condicione Boimundus misericordi ac libera habitus est custodia, suique amici admittebantur visitandi gratia. Boimundo itaque captivato, [Mirac. II, II, 5.] universa christianorum res visa est cecidisse, nec iam aliud restare nisi aut certissima morte occumberent, aut celeri [cod. sceleri.] fuga quique ad suam gentem remearent. Sed loco Boimundi surrexit Tancredus, vir acer ingenio, providus consilio, strenuus bello, honor patriae, totius christianae decus militiae. Hic Boimundi ex sorore nepos Turcorum praevenit consilia, subvertit machinamenta, conventus dissipat, munitiones expugnat, exaltat cives, humiliat hostes, sicut catulus leonis, sic Tancredus ad nullius hostis pavitat occursus. Grassatur [f. 69] caede, triumphat ubique. In omnibus bellis Turcorum impetus propulsat finesque christianorum longe lateque in hostilem patriam dilatat. Multa enim pro avunculi liberatione molitur, bellis, assultibus, donis, promissis. Sed cum pro difficultate loci et Danismanni circumspectione omnibus frustra retur inceptis, unum restare videbatur, orationibus pro eo certare et ad divina sanctorumque praesidia ac praecipue ad promptissimum sancti Leonardi adiutorium confugere; hunc super captivatos penitus misericordiae visceribus redundare, ad huius tactum sicut ceram a facie ignis, sic omnem soliditatem ferri molliri [Cf. Waleramni epistulam: Ad tactum eius quilibet ferri rigor velut cera a facie ignis mollitur (supra, p. 173 D).] , [Mirac. II, II, 6.] vincula solvi, solutos per circumspectissimas vigilum excubias liberos discedere nec ab aliquo impediri posse. Igitur cum ipse Boimundus, tunc Tancredus omnesque clientes ac familiares orationibus instare, sanctum Leonardum in pectore atque ore semper habere, munera sua, iter suum, denique semet ipsos sancto Leonardo devovere, nihil prorsus intermittere quod ad Boimundi liberationem credebant prodesse. Missa etiam celeri Nobiliacum legatione, apud fratres omni devotionis et benignitatis studio efficiunt, quatinus ipsi cotidie pro eo orarent, adeo ut omni sexta feria ante sepulcrum mirifici sancti nudis pedibus venirent et in terram prostrati huiusmodi oratione pro Boimundi ereptione toto cordis affectu agerent: “O sancte Leonarde, sidus aureum, servorum suscipe gemitus et nostris precibus intende. Boimundo captivato omnis christianorum spes cecidit, virtus elanguit, cor contremiscit, exsultant gentiles, blasphemant Deum, [f. 69v] christianitatem suggillant, christianae simplicitati exprobrant. [Iudith 7, 21.] “Ubi est”, inquiunt, “Deus eorum? Cecidisti tandem, cecidisti, Boimunde, et in profunda carceris detracta est superbia tua. [Isai. 14, 11, Deut. 32, 27.] Profecto manus nostra excelsa magnusque Mahumet, et non deus eorum fecit haec omnia. [Deut. 32, 38.] Surgat tandem et opituletur Boimundo et in necessitate eum protegat.” Sanctissime pater Leonarde, haec improperia improperantium Deo super te cadunt. [Rom. 15, 3.] Tibi a Domino ab initio tradita est potestas solvendi compeditos atque incarceratos, elisos erigere, vinctos de imo carceris educere. [Psalm. 145, 7, 8.] Tu igitur de Boimundo age quod agis, [Cf. supra p. 173 B.] operare quod ubique operaris, ut perfidi gentiles videant et confundantur, quoniam non est Deus noster ut Mahumet eorum, et quamvis inimici fiant iudices et veri testes gloriae Christi.” O ineffabilis potentia orationis! Nobiliacenses fratres petunt in Equitania, et orationis effectus Richardo et Boimundo datur in Siria. Nobiliacenses quaerunt Lemovice et Boimundus invenit in Turcorum remotissima regione. Isti pulsant ante sancti Leonardi altare, caelumque Boimundo et Richardo aperitur in sua captivitate, veniensque de caelo sanctus Leonardus: “Richarde”, inquit, “tu de imperatoris captivitate solutus Boimundum quantocius adire festina suaeque in brevi per me liberationis desiderantissima [dedide- ante corr.] defer nuntia”. Imperio sancti Leonardi cupidissime acquiescit Richardus et quasi visitandi gratia admissus ruit in amplexus, cognatum deosculatur, consolatur desperatum, laetificat maestum. Flent ambo prae gaudio, fluunt lacrimarum rivuli, nec iam prae exsultatione ipsa mutuae consolationis verba queunt efferre. Refert Richardus nuntius desiderantissimus mirifica [f. 70] sancti Leonardi beneficia, qualiter eum de ore leonis et de potestate eripuerit maligni imperatoris. [II Tim. 4, 17, Thren. 3, 25.] “Sperantibus”, inquit, “in se bonus est Dominus, bonus est sanctus Leonardus. Ipse me liberavit et te profecto in brevi liberabit. Hoc in me operatus, hoc in te operaturum ipse mihi est protestatus. Aspice quid mihi fecerit et certissimus esto quoniam eandem misericordiam tecum magnificabit. [Gen. 19, 19.] Huius rei nuntius ad te venio; ista ex parte Dei per sanctum Leonardum Christi militiae gaudia defero.” Tunc Boimundus vir sapientissimus: “Benedictus”, [Mirac. II, II, 7.] inquit, “Deus patrum nostrorum, quia visitabit et faciet redemptionem plebis suae, ut sine timore liberati serviamus illi. Benedictus clementissimus pater noster sanctus Leonardus, cuius benignitate te vident oculi mei honorem patriae, spem Christi militiae, salutem ex inimicis nostris, omnino desiderabilem nobis, qui sedemus in tenebris. [Psalm. 106, 10.] Quid retribuemus Domino, quid retribuemus sancto Leonardo prae omnibus quae retribuit nobis, te liberando, me in tua liberatione laetificando? Plus tibi quam mihimet timui; plus de tua quam de propria congratulor ereptione. [Psalm. 115, 12, II Tim. 4, 17.] Liberatus es de ore leonis, de manu vesani imperatoris, a palatinis rugientibus ut devorarent carnes tuas. [Psalm. 26, 2.]” Deinde sternitur ipsi Boimundo, [Mirac. II, II, 8.] discumbunt in circuitu electi heroes, Richardus et qui cum eo captivum visitandi gratia convenerant. Fit sermo de Christi militia et de ipsius mirabilibus, videlicet quanta Deus in servis suis operatus sit, quam mirifice fere in omnibus bellis milites suos triumphaverit. “Ecce”, inquiunt, “appropinquante mundi termino, surgit gens contra gentem et regnum adversus regnum, occidens contra orientem, Europa contra Asiam, boni angeli cum malis, [f. 70v] Christus cum antiquo dracone. [Luc. 21, 10.] Gratias Deo, Michael in caelo victor exsistit, hostis antiquus corruit, salvator caput draconis conterit. [Gen. 3, 15.] Exsultant angeli et archangeli, omnes tribus et linguae gratulantur de victoria Christi, quia nunc facta est salus et virtus et potestas Christi eius, eritque tandem nobis Christus omnia in omnibus. [Apoc. 12, 10, I Cor. 15, 28.] En lapis ille abscisus de monte sine manibus concidentium, id est Christus de virgine natus absque commixtione complectentium; hic, inquam, lapis modo super statuam illam multiformem Nabogodonosor corruit eiusque diversos artus quasi in favillam redigit, caput aureum, pectus argenteum, ventrem aereum, crura ferrea, quoniam Arabes aureos, Persas argenteos, testeos Aegyptios totumque hoc genus quasi vas figuli Dominus confregit Christique militia quasi turbo irruens in virtute Dei malignantium coetus dispersit, praecipitavit et tamquam pulverem a facie terrae proiecit. [Psalm. 2, 9, Psalm. 1, 4.] Et nunc, Domine Deus, quem ad modum coepisti, consilium tuum antiquum verum fiat, ut magnificeris et fias mons magnus in nobis et impleas universam terram, mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, atque in nobis habitando usque in finem implearis omnia in omnibus. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam, ut videant superbissimi gentiles et confundantur in omnipotentia tua et robur eorum conteratur. [Psalm. 105, 4.] Visita nos, Domine, in salutari tuo, visita nos in sancto Leonardo; educ Boimundum de carcere, ut confiteamur nomini tuo et gloriemur in laude tua. [Psalm. 105, 47.] Domine per sanctum Leonardum erige elisum, solve conpeditum, consolare tuam militiam. [Psalm. 145, 7, 8.] Boimundi liberatione tristitiam nostram converte in gaudium, ut non deficiat laus tua de ore christianorum. [Mirac. II, II, 9.]” Igitur quadam nocte sanctus Leonardus [f. 71] Boimundo per visionem apparens: “Noli”, inquit, “desperare, noli prae tristitia contabescere, quoniam in proximo est ut a Deo libereris. [Tob. 5, 13.] Mihi data est potestas te liberandi, sed te modo non expedit liberari. Compede artaris, ligatus es sacramenti vinculis. Sic tibi exeundum est de compede, ut vinctus non tenearis periurii obligatione. Obligasti te ipsum iuramento, quod absque Danismanni permissione nullatenus per aliquem exeas de captivitate. [Matth. 5, 34, 37, 33.] Iurare omnino non oportet, sed tamen si necessitas iurare compellat, a lmao quidem est, sed reddas Domino iuramenta tua. Utrisque vinculis a Danismanno es ligatus, utrisque ab eo es liberandus, nec potest ipse Danismannus a suis periculis liberari, nisi tu velis eius necessitatibus auxiliari.” Huiusmodi sancti Leonardi alloquiis Boimundus praelaetitia inter dormiendum suspirans et lacrimans secum dormientes excitavit. Cumque alii eiulantem excitare pararent: “ Nolite”, inquit Richardus, “ ipsum a somno suscitare, quoniam fortasse aliquid ipsi per visionem est revelatum; quod si a nobis impediatur, valde omnibus poterit esse nocivum.” [Mirac. II, II, 10.] Igitur ex consuetudine dormitione peracta, Boimundus vir sapiens nullatenus de optata visione praeter solitum exhilaratur, sed accepto quod erat ad caput psalterio, supplicat, orat, psallit. Denique psalmis, ymnis, obsecrationibus, gratiarum actionibus totam ex consuetudine sinaxim perficit. Deinde cum pro dispositione saecularium rerum inter suos resedisset, tunc Richardus, sicut erat consanguinitatis propinquitate ceteris ad sciscitandum promptior: “Gratissimum”, inquit, “ut pro omnibus pollicear, nobis feceritis, si quod vobis hac nocte per visionem est [f. 71v] revelatum, vestra relatione nobis fiat cognitum. Cum enim communiter omnium nostrum salus a vobis pendeat, non possumus pro vobis non conturbari, quem inter dormiendum adeo audivimus querelari.” Tunc Boimundus: “Mi cognate”, inquit, “ploratio nostra non querelantis, sed prae nimio gaudio est exsultantis. Verax tu es nuntius, verax est sanctus Leonardus et omnes promissiones eius misericordia et veritas. Non fortuita temeritate, sed divina captivatus sum dispositione. Ex mea captivitate quam pluribus christianis continget liberatio, qui in nomine Domini per sanctum Leonardum mecum sunt de vinculis exituri. Ego incarceratus, ego omnino desperatus non ad perditionem, sed ad communem Christi militiae reservor honorem, sancto Leonardo mediante, Danismanno ex hoste amicissimus, ex impugnatore propugnator opportunus. In voluntate Domini universa posita sunt eiusque dispositione omnia in contrarium cedunt. [Cf. Esth. 13, 9.] Frustratur Danismannus spe sua, ut iam non in suis sed in nobis fiduciam habeat, nec iam utilis sit ei captivatio nostra, sed liberatio. Silescant humana, ubi tractantur divina, nec opus est humanae circumspectionis studio, ubi universa divino finienda sunt arbitrio. Exspectemus humiles consolationem Dei, qui non despiciet nos nec amovebit salutem suam a genere nostro.” [Mirac. II, II, 11.] Erat inter Danismannum et Solimannum quendam Turcorum maximum vetus et immedicabile odium, sed post christianorum adventum ad tempus externa formidine sopitum. Boimundo autem incarcerato, cum Solimannus minus christianorum infestationibus urgeretur, antiquissimus ille concertationis et invidiae fomes recanduit, videlicet inscitiam esse [f. 72] regnandi consortem tolerare, cum solus posset regnare; saepe antehac bellandi fortunam ancipitem fuisse, nunc vero tempus aspirare ut belligerare contra hostem posset omni vincendi certitudine. Itaque Solimannus ad Danismannum legationem mittit tam superbam quam horribilem: praeda, incendia, vastationes ceteraque bellandi ludicra esse omittenda; serio rem agendam et supremam manum bello fore imponendam. Indicit tempus, locum praenominat, ubi bellico conflictu non de honore sed de vita ac salute utriusque ageretur; victor absque contradictione totum possideret, de alterius vero dominatione omnino actum esset. Huiusmodi relatione praepotentis Solimanni cum Danismannus longe viribus impar fluctuaret, nec aliquis suorum fidelium consiliando certificare posset, [Mirac. II, II, 14.] tunc sanctus Leonardus in visu ei apparens: [Ibid. 12.] “Non est”, ait, “sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. In manu Domini sunt omnia; de ipso venit salus et victoria. Salvari non potes in alio aliquo, nisi in Christo Iesu et eius milite Boimundo. [Ibid. 14.] Boimundus Christi et meus miles est. Boimundi adiutorio in virtute Domini triumphabis. [Ibid. 12.] Boimundum absolve et in eius amicitiae firmissima confoederatione superborum et sublimium colla calcabis. [Deut. 33, 29.] Boimundo tecum belligerante, exsurget tecum Deus et dissipabuntur inimici tui et fugient qui te oderunt a facie eius. [Psalm. 67, 2.][Mirac. II, II, 5.] Praeterea erat Danismanno uxor christianissima et Deo devotissima, in rerum dispositione circumspectissima, consiliis provida et in omnibus negotiis marito acceptissima. Haec Boimundi ab initio fidissima consolatrix tota penitus liberalitatis erga ipsum redundabat visceribus, [f. 72v] videlicet interdum per semet ipsam, saepissime visitare per suos internuntios, nihil intermittere quod insigni viro necessarium vel delectabile arbitrata esset. Huic etiam sanctus Leonardus apparens: “Salvabitur”, inquit, “vir infidelis in muliere fideli. Salvabitur ab hoste tuus Danismannus, si ei in adiutorium producatur Boimundus. Stent simul in bello et quis contra eos? Mulier provida et fortis protectio fidelis. [Eccli. 6, 14, Prov. 31, 11.] Confidat in te cor viri, et per te liberabitur de manu inimici. [Iac. 5, 16.] Multum valet assidua deprecatio, et tu pro viro praevalebis deprecando.” Igitur dum universa Danismanni militia pro bellandi formidine contra Solimannum mente consternata esset, nec aliud consultando invenire possent nisi ut legatione missa ea quae pacis erant rogaret, [Mirac. II, II, 12.] tunc uxor interrogata, immo per uxorem Dominus respondit: “Dominus dissipat consilia gentium, reprobat consilia populorum et reprobat consilia principum. [Luc. 14, 32.] Consilium autem Domini in aeternum manet et non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Deum. Ipse decrevit famulos suos christianos salvare, et non est qui possit resistere. Christianorum adversarios in virtute sua dispersit et nunc in nostram subversionem linguas vestras divisit, quia omne regnum in se ipso divisum desolabitur, nec poterit Turcorum potestas diutius stare, quoniam inter vos scinditis intestina grassatione. [Psalm. 54, 10.] Consilia vestra sicut telae aranearum dissipata sunt, ut consilium Domini in aeternum maneat, quoniam praeter Dominum Iesum non poterit tibi ad hoc bellum salus esse in aliquo alio. Quapropter Christi amicos ad hoc bellum ascisce [cod. ascisse.] et in Christi triumphabis virtute. Cum Boimundo confoederatus esto, et pactum cum Deo feceris. [f. 73] Boimundum absolve, et ab omni solutus eris bellandi sollicitudine. Ubi Boimundus, ibi Christi virtus, tibi gloria salus et victoria. Boimundo commilitone, dissipabis gentes quae bella volunt, quatinus in omnipotentia Dei confundantur et robur eorum atteratur. [Psalm. 67, 31, Dan. 3, 44.] Boimundi nomen felix certantibus omen. [Mirac. II, II, 13.] Sicut catulus leonis inter imbelles oves, sic Boimundus inter Solimanni legiones, pro te murus inexpugnabilis, formido inimicis, unus pro mille, nulli omnino aequandus in bellandi fortitudine. Quando universi Turcorum proceres in unum convenistis adversus Christum et insignem Boimundum, nonne in brachio Christi Boimundus vestros elisit impetus? Nunc divisi minus potestis; et quid solus Solimannus adversus Boimundum poterit? Haec omnia non solum conicio ex Boimundi probitate ac prudentia, sed divinitus per sanctum quendam Leonardum sunt revelata.” [Psalm. 2, 2.] Tunc Danismannus vultum et habitum sancti Leonardi sciscitatus: “Profecto”, [Mirac. II, II, 14.] inquit, “mihi idem apparuit vestitu candido, et vultu rubicundo, oculis stellantibus totusque ammirabilis”. Itaque propter consimilem revelationem Danismannus consilium uxoris approbans turrim ingressus, [Mirac. II, II, 15.] ubi Boimundus compeditus tenebatur, ita exorsus est : “Quis tandem finis erit huius diu 〈tu〉rnae captivitatis? quis modus nostrae calamitatis? Tu caput et princeps christianae in gentem nostram grassationis, tu de ultimis Europae finibus in Asiam ebullire fecisti, qui locum et gentem nostram subverterunt, sacras aedes prophanaverunt, paternas traditiones ad barbaros ritus intorserunt, ac postremo cum mundi strage ubique bachantes non [f. 73v] aetatui non sexui non ulli pepercerunt dignitati. Nunc ergo, si diutius vivere, si sospes vis exire, Antiochiam redde, partes nostras evacuatas ab hoste omnino restitue et postremo ad illam pecuniae summam, quam saepe proposuimus, largifluum te exhibe.” Ad haec Boimundus vir sapiens et circumspectus: “Mors”, inquit, “et vita nostra est in manu tua. Nos nihil potestatis habemus in Antiochia. Unus ego de principibus, non principum dominus. Damna nos, percute, mortifica; nullatenus Antiocheni pro nobis sua reddent moenia. Ad illam autem summam auri, quam exigis, nec, ut opinor, universa christianitas aspirare potest.” Tunc Danismannus: [Mirac. II. II, 12.] “Thesaurus”, inquit, “inaestimabilis amicus est fidelis, nulli auro comparabilis, omnibus divitiis praestantior, omni civitate aptior, in prosperitate iocundus, in adversitate opportunus. Nihil tuae compensandum arbitror amicitiae, si modo fidelis et promptissimus adiutor mihi volueris perseverare. Pro perfecta tui obsequii amicitia nihili est Antiochia, vilescit patria, pecunia omnis et quicquid desideratur non est illi conferendum. Iungamur ergo, si placet, indissolubili caritatis vinculo, alter alteri fraterna vicissitudine in omnibus adiutor obsequentissimus. Dilectionis unitate velut in unum compacti hominem, quicquid unus patitur, ambo patiamur. Ad hoc propter multimoda regni negotia mensuratam pecuniam te mihi oportet persolvere, [Mirac. II, II, 16.] quinque videlicet milia bizanciorum, quam tamen invenies praesidio mihi obsequentium.” Igitur cum per omnia Danismanni verba Boimundo complacerent, ab utroque acceleratum est ut factis verba compensarentur. Fit conventus magnatum utrique obsequentium. [f. 74] Confirmatur huiusmodi foedus iuramenti interpositione atque obsidum traditione, [Mirac. II, II, 17.] quatinus Danismannus atque Boimundus absque dolo malo alter alteri fidelis perseveraret et adiutor promptissimus esset contra suos adversarios. Boimundus excepit Christi militiam, Danismannus vero neminem. Tunc Danismanni matrona femineo pectore virilem gerens animum insignem ductorem compede solutum, ascensis mulis, [Ibid. 16.] per castra mariti deducit. “Et ecce”, inquit, “deduco vobis hominem Francorum maximum, hactenus contra vos, modo pro vobis pugnaturum. Hic est Boimundus, gloria christianorum, formido adversariorum, salus in se sperantium, murus inexpugnabilis belligerantium. Ego vobis acquisivi; vestrum est servare vobis ad honorem, Solimanno ad confusionem. In manibus vestris est victoria, si Boimundus benivolus producatur ad bella. Ad benivolentiam Boimundi parum est quod expendetis, plurimum quod acquiretis. Quicquid vestri iuris est, sicut est humanarum rerum mutatio, brevi tempore ad Solimanni alienari potest tyrannidem, munitiones, possessiones, uxores, liberi, denique vos ipsi. Boimundo pro vobis belligerante, qui praedari veniunt praeda erunt, amittent sua qui appetunt aliena. Nunc ergo vos Persae, sicut ab initio estis in externos largi, vobis parci, ingenita liberalitate vestrum propugnatorem exhilarate, ut vobis vincat et triumphet de Solimanni tyrannide.” His et huiumodi exhortationibus tantum in Persis accensum est donandi studium, [Ibid. 17.] ut, solutis V. milibus bizanciorum Danismanno, tantumdem et eo amplius superesset Boimundo. Conveniunt ad Boimundum bellandi [f. 74v] studio non solum milites, sed et amici et familiares. [Mirac. II, II, 18.] Relaxantur etiam christiani quoscumque Danismannus a primis bellis in captivitate tenuerat, usque ad IIII. milia. Iam dies, quo bellum conductum fuerat, instabat, cum Solimannus, audita Boimundi cum Danismanno confoederatione, suis viribus diffidere, occasiones bellum differendi quaerere, tergiversando retro cedere. Unde tam nostri quam Persae alacriores fugientibus instant, fundunt, obtruncant. Certat quisque pro sua gloria, Turci eminus sagittis, nostri comminus lanceis et gladiis. Tribus continuis ebdomadibus certatum est, Solimannus cedendo, nostri insequendo. Quicquid a multis annis occupatum est, Danismannus recuperat et insuper de potestate Solimanni tres dietas.

III. MIRACULA S. LEONARDI INCHENHOFENSIA

Leonardus confessor Nobiliacensis (S.)

AUCTORE A. P.

[Praefatio]

[Ex miraculis S. Leonardi in Inchenhofen] De his nuperius nonnulli viri docti scripserunt, inter quos E. Geiss, Heinrich Bischof zu Kiew und die Wallfahrt St. Leonhard, in Oberbayerisches Archiv, t. XXI (1859), p. 73 – 96; A. von Steichele, Das Bisthum Augsburg historisch und statistisch, t. IV (Augsburg, 1883), p. 173 – 85; et praesertim M. Höfler, Votivgaben beim St. Leonhards-Kult in Oberbayern, in Beitraege zur Anthropologie und Urgeschichte Bayerns, t. IX (1891), p. 109 – 36 et tabulae XI – XIII; t. XI (1895), p. 45 – 89; in qua commentatione, paucis praemissis (t. IX, p. 109 – 12) de cultu S. Leonardi in reliqua Bavaria, totus est [quam plurimis,] scriptor in enarrandis iis quae in vico Inchenhofen acta sunt. Haec autem ex iis praesertim miraculorum libellis desumpsit, quos infra recensebimus. In quibus relata invenit miracula 35 saeculo XIV, 149 saec. XV, 2838 saec. XVI, 600 saec. XVII, 201 saec. XVIII patrata. Quam viri docti lucubrationem omni laude dignam diceremus, si non in hodierna popularis adversus sanctos pietatis ratione cum gentilium ritibus nescio qua continuatione coniungenda modum excedere videretur. Cf. etiam Alexander Peez, Thierseuchen und die Leonhardi-Kirchen der Ostalpen, in Mittheilungen der anthropologischen Gesellschaft in Wien, t. XXIII (1893), p. 193 – 203; Id. Erlebt. Erwandert, I (Wien, 1899), p. 67 – 88: St Leonhard in den Ostalpen; M. Höfler, Die Tölzer Leonhardi-Fahrt, in Volkskunst und Volkskunde, t. I (1903), p. 114 – 18; Joseph Blau, Die eisernen Opfertiere von Kohlheim, in Zeitschrift für oesterreichische Volkskunde, t. X (1904), p. 129 – 37. Sed praecipue adeundus est Richard Andree, Votive und Weihegaben des katholischen Volkes in Süddeutschland (Braunschweig, 1904), pp. 39 – 65, 100 – 106; in quo libro imagines etiam plurimas attentione dignas reperies.

Age vero, supersunt hi miraculorum libri, alii manu scripti, alii typis editi.

1. Eberhardi, monachi Fürstenfeldensis et capellani in Inchenhofen, atque aliorum “Exordium et miracula sancti Leonhardi thaumaturgi in Inchenhofen”.

[quae monachi Fürstenfeldenses] Capella sancti Leonardi confessoris in Imechinhoven, etsi aliquanto ante tempore iam exstitisse videtur, primum tamen commemorata est in litteris ab episcopis tredecim anno 1289 Romae datis, quibus indulgentiae concedebantur his qui illam visitarent vel ipsi benefacerent [Cf. A. von Steichele, t. c., p. 174.] . “Annexa” erat capella ecclesiae parochiali in Holenpach, dioecesis Augustanae [Ibid., p. 175.] ; quae parochia postquam anno 1283 ab Hartmanno episcopo Augustano cum omnibus attinentiis donata erat abbati et conventui monasterii in Fürstenfeld, dioecesis Frisingensis [Ibid., pp. 160, 174.] , orta lite inter episcopum Augustanum et monachos, cuiusnam esset capella Sancti Leonardi, tandem anno 1330 Fürstenfeldensibus tradidit Fridericus episcopus ipsam capellam [Ibid., p. 175.] , quam monachi usque ad initium saeculi XIX possederunt [Ibid., p. 179.] . Nemo proinde mirabitur miracula S. Leonardi in vico dioecesis Augustanae patrata per aliquot saecula a monachis alienae dioecesis esse conscripta.

[inde a medio saec. XIV] Primum huiusmodi Fürstenfeldensium opus nobis servatum est in codice Monacensi latino 7685, olim Monasterii B. V. M. in Undenstorffo (fol. 1); qui est liber chartaceus, foliorum 219 [sign. olim 1 – 199, 120* – 135*, nuper 1 – 215, vacuis relictis foliis 126bis, 126ter, 135bis, 187bis] (0m,212 × 0,150), exaratus variis manibus saec. XIV et saec. XV. Folia 1 – 114v implet narratio miraculorum quae patrata sunt in gratiam eorum qui S. Leonardum in Inchenhofen coli solitum in adiutorium advocarant. Scripta sunt illa a fratre Eberhardo monacho Cisterciensis monasterii Fürstenfeldensis et capellano ecclesiae de Inchenhofen (cf. fol. 1), tum ab aliis monachis Fürstenfeldensibus qui Eberhardo et in hoc munere obeundo et in miraculorum narratione procuranda successerunt; ex quibus duo nomen suum tradiderunt, frater Stephanus anno 1400 (fol. 40v, 42v) et frater Ulricus Riblinger anno 1423 (fol. 88v). Esse autem codicem hunc autographum tum Eberhardi, tum ceterorum, ex iis quae a singulis scriptoribus correcta sunt, manifestum est. Singulae autem manus, maxime a fol. 1 ad fol. 63, ubinam desinant incipiantve certo definire fere non valemus, tum alias ob causas, tum quia non continuo atque una veluti serie unusquisque ista miracula exaravit, sed pro rebus ac temporibus, postquam contigerant, ea scriptis mandare solebant, ita ut etiam unius eiusdemque scriptoris non omnino inter se similes apices appareant. [litteris mandaverunt,] Eberhardus igitur monachus, qui anno circiter 1346 capellanus in Inchenhofen factus erat [Fol. 4v: Sequitur primum de tempore meo. Anno Domini M°. CCC°. XLVI contigit … Quod autem legitur fol. 3v: Anno Domini M°. CCCr. X. in die sancti Udalrici retulit mihi fide dignus qui memor erat …, id ita intellegendum esse videtur non anno 1310 rem, de qua agitur, Eberhardo relatam esse, sed eandem hoc anno accidisse.] atque anno 1360 ibidem etiamtum, ut videtur [Fol. 11. Nisi forte frater Erhardus, qui hunc locum scripsit, alius est atque Eberhardus noster.] , degebat, postquam primo paucis antiquiora miracula, quae inde a medio circiter saec. XIII patrata ferebantur, prout ab incolis loci acceperat, rettulit, inde ea quae suo tempore atque etiam ipso praesente accidebant enarrare coepit atque porro perrexit. Perrexerunt et monachi Fürstenfeldenses alii usque ad annum 1436. Inter innumerabiles autem illas narratiunculas duas solummodo invenire est in quibus agatur de rebus ad animae salutem pertinentibus (fol. 96v, 109v); ceterae in sanatione morborum et aliis praesentis vitae commodis versantur omnes. Quae ut intercedente S. Leonardo impetrarent, saepe saepius voto se astrinxisse referuntur illius clientuli ut ad Inchenhofen pie peregrinarentur; quo cum sanati vel aliter adiuti gratias agendi causa venirent, solebant sive ex voto facto sive secus deferre secum alii quidem quasdam cereas, ferreas atque aliquando argenteas effigies vel captivi a S. Leonardo liberati, vel aegroti curati, vel etiam membri sanati; alii cerea quaelibet signa, quae eiusdem ponderis essent atque ipse aegrotus vel captivus; alii ferreas captivorum catenas compedesve sive ipsas sive ad ipsarum similitudinem fictas; alii parvulos carceres, turres aliaque id genus, incluso nonnumquam ferreo simulacro captivi qui in carceribus turribusve, quorum hae effigies erant, detentus fuerat; alii alia huiusmodi.

[praecipua quaeque excerpsimus.] His semel annotatis, satis fore censuimus,neque tamen ad rem historicam inutile, si quae in his antiquioribus miraculis maioris momenti visa erant, qua poteramus cura, excerperemus. Monendum autem est sermone uti Eberhardum neque eleganti neque etiam semper emendato; quem ita, ut in codice autographo legitur, protulimus.

Nomina locorum, quae plurima in his narrationibus prolata sunt, ut hodiernis appellationibus infra pagellas annotatis, quotienscumque opus esse videbatur, breviter explicaremus, excussis multis lexicis atque tabulis tum antiquis tum modernis, sedulo curavimus. Quod tamen longe ab his locis positi neque summam quandam diligentiam ad rem difficilem adhibuimus, neque semper minima quaepiam castella aut viculos, quorum nomen non raro multis locis commune est, distinctius designare potuimus, id confidimus a nullo nobis vitio datum iri.

Incipit prologus in miraculis S. Leon(ardi) [Nomen sancti fere scriptum est hoc brevissimo compendio S. L., aliquando tamen aliter, v. gr. S. Leon., S. Leonardus, S. Leonhardus…] . [f. 1]

[Scriptoris consilium,] Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Thobie 12°. Hec verba legitur angelus Raphael Thobie dixisse post oculorum amissionem gloriosamque illuminationem et post illa transacta pericula, e quibus liberatus pietatem consecutus est. Nam regis non servare secretum nocivum est valde… Varias de miraculis sancti Leon(ar)di narrationes coram me prolatas nequaquam fodere in terram silentio, sed ea cunctis Christi fidelibus in laudem Dei ac S. L(eonardi) devota mente recitare decrevi. [Matth. 25, 18.] Nec quisquam me mentiri estimet, rei magnitudinem dubitans: michi enim absit sacris mentiri rebus et adulterari verbum ubi Deus memoratur. [f. 1v]… Quicumque ergo Christi fidelium Dei mirabilia, que per suos operatur sanctos, scire desiderat, sanctum sue oculis mentis preponat [pponat cod.] egregium confessorem ac Deo dignum Leonardum, per quem tot [tott cod.] et tanta fecit et cotidie facere non desinit divina clementia miracula, ut lingua humana non sufficiat enarrare. [nomen,] Quapropter ego frater Eberhardus, professus in Fürstenfeld Ordinis S. Bernhardi, tunc temporis sue ecclesie in Inchenhofen [ita hoc loco cod., alibi aliquando aliter, v. gr. Inchenhofn, praesertim vero Inchen. vel Incheñ. ultimis litteris omissis.] [Vicus est in Bavaria superiore (Bezirk Aichach, Dekanat Friedberg) ab Augustana civitate, ad cuius dioecesim pertinet, triginta circiter chiliometris inter septemtrionem et orientem distans. ] indignus cappellanus, mente pertractans quomodo annotare vellem non ipsius vitam et miracula que olym Deus per ipsum operatus est, cum talia prius luculenter conscripta sint, aut que ante me in isto prefato loco Inchen. facta sunt, quorum indicia [f. 2.] in quam pluribus compedibus, kathenis, seris, ferramentis ceterisque instrumentis vinculatorum, que ea luce clarius demonstrant, quam ego stilo exarare potero, [fontes,] clarescunt, sed solum signa et miracula que meo sunt tempore facta et que vidi et audivi ac ab honestis personis conscientiosis fideque dignis didici et que cum magna devotione, maiori veritate, maxima experientia magnalia Dei, que per s(anctum) L(eonardum) in propriis eorum personis operatus est, enarrarunt, ymo bona conscientia silere non valeo, cum homines quibus promptissimus adiutor et fidelissimus s(anctus) L(eonardus) eorum necessitatibus et infirmitatibus subvenit gratiose, me eorum clamoribus atque suspiriis coartarunt, rogantes cum lacrimis atque dicentes: “O amantissime domine, dignare manifestare et cunctis Christi fidelibus publice cum rei veritate in concellis [ita fere cod. pro “cancellis”.] indicare que mihi Deus fecit per s(ancti) L(eonardi) merita, quatenus cuncti advenientes Deum in suo sancto confessore laudent ac mecum in gratiarum actiones prorumpant.” Quapropter nemo hominum estimet me tam delirum fore, [fides.] insanum atque irreligiosum, quod vellem Deum meum ac s(anctum) L(eonardum) nugis exaltare ac mendaciis honorare, et sic Deo meo placere, cum scriptum sit quod Deus non irridetur, nec fallit, nec falli potest; ymo indubitanter firmiterque credo, si ausus dicere essem figmenta et mendacia de ipso Deo et sancto eius, ipsius iram utique et indignationem adversum me dampnabiliter provocarem, quoniam ipse fons est et origo omnis veritatis, sicut de se ipso testatur in Evangelio: Ego sum via et veritas [Ioh. 14, 6.] etc.; et quia tanta sunt miracula facta, et cotidie per sanctum fiunt Leo(nardum), que ego pauper ingenio non omnia [f. 2v] sufficio enarrare nec calamo scriptitare, et ideo nepharium esset et mihi multum dampnosum inserere mendacia, ubi veritas superhabundat copiosa. [Gal. 6. 7.] Obmutescant ergo invidiosi detractores, qui non cessant canino ac rabido ore suo detrahere sanctis et veritati, que Deus est, ut resonare possit ex ore meo veritas pura et inpermixta, que vidi et audivi et in veritate didici omni cum fidelitate depromere curavi et in hanc formam diligenter in laudem Dei omnipotentis et s(ancti) L(eonardi) conscribendo redegi. Sed [(Sed … initium) add. man. pr. in marg. infer.] ut supra dictum est, nullus hec ad incredulitatem trahat, autumans impossibile fieri in hac nostra generatione opera tam admiranda. Gratia enim per generationes in sanctas pertransiens animas amicos Dei fecit et prophetas, quem ad modum Salomon secundum Deum edocuit. [Sap. 7, 27.] Et quia tempus iam adest sacre prodere narrationis initium [(Sed … initium) add. man. pr. in marg. infer.] , [De origine peregrinationis in Inchenhofen.] volens primo scire originem huius concursus, quo [qua cod.] Christi fideles ex diversis mundi partibus tam copiose et frequenter ad ipsius s(ancti) L(eonardi) limina Inchenhofn convolare soliti sunt, convocavi seniores ac huius loci incolas discretiores et fide dignos, quibus magis fuit nota causa huius peregrinationis; quibus accersitis ac diligenter examinatis, in veritate et bona ipsorum conscientia mihi retulerunt, sicuti a suis progenitoribus edocti fuerant, videlicet quod in loco predicto quinque tantum fuerunt predia cum dote et nulla domus amplius, et una parva capella circa predicta predia in campo situata; in qua quidem capella pauca miraculorum indicia fuerunt reperta, videlicet circuli ferrei et quedam trice crinium baculique peregrinorum, necdum concursus peregrinationis hominum esse ceperat. Sed nunc cuncti fideles diligenter auscultent per quem modum huiusmodi frequens hominum concursus, qualem hodie conspicitur, inicium exorsus est et qualiter sanctus Dei L(eonardus) hoc in loco per sua pietatis opera cepit clarescere.

〈Miracula S. Leonardi〉 [Supplevi. In cod. praescriptum est atramento: Rubrica.] .

[Miracula antiquiora:] Honorabiles viros tres nobiles et equestres cum comitiva XL equorum contigit una dierum advenire, volentes [f. 3] pernoctare circa eandem capellam; et videntes indicia pauca superius enumerata ceperunt mutuo colloqui: “Locus iste sanctus est; non decet nos hic commorari”, et suis subditis, ut ulterius procederent, mandaverunt. Postquam vero ab illo loco paululum declinassent, [primum factum circa an. 1258,] unus dominorum de tribus predictis mirabiliter insanire cepit; in qua insania spiritum exalavit. In cuius sagma duo pulli sunt inventi, quos in loco Sancti Leonhardi furatus erat. Hoc factum terrificum divulgatum fuit et auribus hominum prope et procul insonuit. Quapropter homines hunc locum frequentare ac Dei confessorem s(anctum) Le(onardum) in eorum necessitatibus invocare ceperunt, et exinde frequentibus muneribus ac peregrinationibus honorare; et hoc est initium signorum et primum miraculum quod scrutari poteram. Ex post vero signis et miraculis multiplicatis, devotio et peregrinatio frequens multiplicata est hominum. Hiis auditis, prefatos incolas ulterius examinavi, quo anno ab incarnatione Domini hoc factum fuisset; qui mihi certitudinaliter annum et tempus assignare nequiverant, ex quo ipsi a suis progenitoribus de predictis fuerant instructi. Attamen secundum eorum estimationem tunc illud miraculum factum fuit circa annos Domini mille ducentos LVIII [Non sine admiratione recordabitur quispiam hoc ipso anno fundatam esse abbatiam Fürstenfeldensem; de qua cf. L. Janauschek, Originum Cisterciensium t. I (1877), p. 255.] .

[alterum,] Retulerunt predicti quod contigit una dierum, cum incolarum communitas in Chübäch [Kühbach, Kühebach (Bez. Aichach), ab Inchenhofen proxime distans.] cum cruce sanctum visitaret Leonhardum ad capellam prenominatam tempore quo exercitus de Swevia terram devastabat; tunc quidam stabularius de Swevorum exercitu vi rapuit quendam panem de manibus cuiusdam muliercule, quem sancto offerre intendebat Leonhardo ipsum in suis implorando necessitatibus. Predictus vir stabularius fame cruciatus eundem panem ori suo ambabus manibus ad devorandum porrigere festinabat; mox eius ambe manus ori suo tam fortiter adherebant quod nulla vi eas poterat removere. [f. 3v] Hoc grande miraculum domini et servi, nobiles et ignobiles, viri et mulieres conspexerunt, et in maximam admirationem et timorem corruerunt. Quapropter multi dominorum de prefato exercitu sanctum Leonhardum pro eodem servo cum magna devotione et humilitate, ut ei subveniret, deprecabantur, devoventes sibi cum omni firmitate semper et ubique parcere et vereri locum sue habitationis. Quibus promissis, mox manus que ligate fuerant, per merita sancti Leonhardi, cunctis videntibus, de ore ipsius solute sunt.

[tertium (an. 1310),] Anno Domini m°.ccc°. x°. [Vid. quae scripsimus p. 183, annot. 6.] in die sancti Vdalrici retulit mihi fide dignus qui memor erat, dum positus fuit primus lapis pro fundamento ecclesie S(ancti) L(eonardi) in Inchenhofen, que nunc est; cum vero consummatum fuisset opus sursum usque ad testudinem, unus muratorum ad alios dixit: “Emamus nobis pro uno denario Ratisponensi de amerellis que venales habentur ante fores ecclesie.” Cui socius suus respondit: “Non emam.” Sed primus inquit: “Ego emam, et recipiam denarium de altari sancti Leonhardi.” Secundus iterum: “Custodiat me Deus et sanctus Leonhardus, ne faciam hanc rem.” Primus vero minus timens Deum et sanctum Leonhardum descendit et, sicut predixerat, operatus est. Emptis autem fructibus, suos ad comedendum invitavit socios; qui hoc facere renuerunt. Dum vero emptor tamquam filius Eve pulchritudine fructuum allectus de ipsis manducaret, mox manus eius ori adheserant sic quod nulla poterant vi removeri. Perpendens ergo mirabilia Dei intra se compunctus sancto devovit Leonhardo in corde suo, quia usum amiserat loquendi, se numquam tale flagitium peramplius velle committere. Quo facto, statim manus ligate ab ore eius sunt solute, ceteris videntibus sociis, Deum ac sanctum Leonhardum glorificantibus.

[quartum.] Quidam discretus vir contractus et incurvatus devovit se ad sanctum Leonhardum; sed postquam iter arripuit, mox [f. 4] curatus est. Et erexit se super pedes suos, ac si numquam incurvatus fuisset. Considerans igitur magnalia Dei et merita sancti Leonhardi in ipso elucescere, furcas suas, sine quibus prius incedere non valebat, supra dorsum suum ligavit et a cepto itinere ad suam perficiendam peregrinationem retroire noluit; sed postquam appropinquabat in tantum ut ipsius ecclesiam a longe poterat conspicere, mox in magna devotione cum gratiarum actione super genua sua cecidit, Deo et sancto Leonhardo gratias referens. Contigit autem ut alios peregrinos venientes de Sancto Leonhardo obviam haberet, et unus eorum, cuius mens pre ceteris erat stolidior, prefatum sanatum sic devote flectentem genua et laudes Deo in loco campestri persolventem subsannaret ac derideret, nec valens credere beneficium curationis a S. L. sibi impensum, mox eundem ultio divina arripuit, sicque perdidit non loquelam sed ydeoma, sic quod nullus aliorum eum intelligere poterat. Hoc considerantes sui comperegrini ceperunt ardentius cum lacrimarum effusione sanctum implorare L., quatenus sibi reddere dignaretur ydeoma, quod perdiderat, promittentes de cetero numquam miraculis eius detrahere vel aliquem de eius peregrinis velle deridere. Et revertentes reversi sunt cum primo peregrino sanato ad S. L. cum Dei timore. Completis igitur orationibus eorum in prefata ecclesia, solutum est vinculum lingwe eius et loquebatur recte, sicut et ante loqui consweverat. [Marc. 7, 35.] Tunc magis ac magis in devotione accensi sunt narrantes magnalia Dei omnibus tunc presentibus, qui omnes super genua corruentes laudarunt S. L., qui sic salvat sperantes in se. [Dan. 13, 60.]

Notandum quod hec prescripta miracula a prefatis huius loci incolis mihi ea narrantibus, quos, ut premisi, coram me convocaveram; qui multo [multa cod.] plura mihi recitassent, si ea retinere potuissem, que olim ante longa tempora et iam de proximo ante me facta sunt; que quilibet diligens inspector clarissime intueri potest [f. 4v] in magnis ac multis diversorum miraculorum indiciis hodie in ecclesia ipsius dependentibus. [Miracula recentiora] Nunc vero flectam articulum meum ad describendum ea que meis sunt acta temporibus et que oculis vidi, queque ab aliis mihi enarrantibus didici, in quorum propriis personis per gloriosa beati L. merita Deus suorum miraculorum insignia demonstravit et eorum magna instantia ac devotis supplicationibus incitatus et conscientia devictus publice in concellis coram plebis multitudine promulgavi, ipsis presentibus et mihi testimonium prebentibus patentibus signis. Talia igitur et consimilia miracula conscribere curavi triplici de causa: primo ob Dei omnipotentis et ipsius S. L. gloriam et honorem; secundo propter satisfacere mee conscientie, quoniam opera Dei non sunt occultanda, sed magis publicanda; tertio ad bonorum edificationem ac maioris devotionis et amoris incitamentum, et ut malis ad correctionem proficiat et emendationem proniorem.

Sequitur primum tempore meo.

[an. 1346,] Anno Domini m°.ccc°.xlvi. contigit in partibus Alsacie cum duo homicidium commisissent in vigilia sancti Iohannis Baptiste, que pro tunc sexta feria erat, et ob hoc gravissime in cippis et cathenis vinculati in quadam turri firmitus murata et undique clausa, habente solam unam fenestram propter aeris ingressionem latitudine quatuor digitorum, sequenti autem feria secunda hii quorum intererat, ordinarant eosdem iudicialiter ad mortem condempnari, unus vero vinculatorum preclarum confessorem Leonhardum devotius in suis angustiis et necessitatibus invocabat, dicens: “O sancte L., veni in adiutorium mihi.” Qui mox sopitus sompno, apparuit ei vir honorabilis, grandevus, honestis induviis decoratus; et dixit ei: “Surge. Ut quid sompno deprimeris?” Excitatus vero lacrimabiliter dixit: “O sancte L., surgere non valeo, quoniam vinculorum pondere deprimor. Adiuva me.” Et nihil videns estimabat se fantasma vidisse; et iterum obdormivit. Cui secundo sanctus apparuit confessor et ipsum surgere admonuit; qui ut prius respondit. Tertio vero ei apparuit, durius ipsum increpando et acrius colaphisando. At ille ex tali percussione territus subito pedes [f. 5] ad se attraxit et de cippo et cathenis solutos invenit, sed tamen in turri bene murata se inclusum cognovit. In animo vero suo dicebat: “S. L., procul dubio de tua pietate confido, qui me ex cippo et cathenis solutum fecisti, ex turris firmitate liberabis.” Mox tamquam corpus glorificatum sine omni impedimento murum penetravit et in nomine Domini aufugit. Qui statim quendam montem ascendens, in cuius valle conspexit homines ad iudicium congregari. Qui cum letitia dixit: “Quidquid wltis, iudicate. Ego ad S. L. liberatorem meum cum devotione peregrinabo.” Quo perveniens Dei magnalia cunctis presentibus in ecclesia S. L(eonhardi) publice enarravit. Erat tunc temporis etiam honesta matrona de predictis partibus Alsacie in prefata ecclesia presens, que dixit ei bene constare de ipsius captivitate. Videns autem huiusmodi liberationis miraculum una cum presentibus Deum et S. L. glorificavit.

[an. 1348,] Anno Domini m°.ccc°.xlviij. venerunt quidam peregrini de partibus Athasi, proprie vero der Etsch [Athesis, germ. Etsch, gall. Adige, non ignotum flumen, quod in Tiroli oritur.] , ex parrochia quae dicitur Ende, secum hominem a nativitate mutum adducentes xviij annorum…

Anno Domini m°.ccc.l. supervenit quidam miles strenuus, [an. 1350,] nomine Püchar de Rosenhaim [Rosenheim in Bavaria superiore?] , qui circa altare sancti L. mihi insinuavit quomodo per annum et xi. ebdomadas graviter vinculatus… [f. 5v]

[f. 6] [an. 1351,] Anno Domini m°.ccc°.lj. quidam scolaris iuvenis ambobus pedibus contractus de Augusta per suos adductus amicos… Multi vero peregrinorum de Reno aliisque mundi partibus tunc temporis presentes… Hunc iuvenem cum omni plebis multitudine conspexi ad propria sanum et incolomem revertentem…

[an. 1354,] Anno Domini m°.ccc°.liiij°. contigit advenire quendam honestum tabernarium de Landeck per iter XXX miliarium, qui in die sancte Pentecostes michi … enarrat se puerum octo annorum habere…

Anno Domini m°.ccc°.lviij°. quidam civis Ratisponensis advenit, [an. 1358,] cuius nepos in aquis submersus, pro mortuo extractus est, quem ad S. L. devovit, et mox ad vitam rediit, quam in aquis amiserat. Cum autem ego propter multitudinem peregrinorum maturius missarum solempnia celebrarem, [f. 6v] predictus civis instantius michi supplicavit, quatenus tam grande miraculum cunctis peregrinis de diversis mundi partibus tunc presentibus patefacerem… Me vero predictum miraculum populo secundum eius desiderium indicente, ipse michi alta voce coram omni populo adhibuit testimonium…

Anno Domini m°.ccc°.lix. venit quidam de partibus Bavarie inferioribus per miliaria xiiii., [an. 1359,] referens quod feria tertia in hebdomada penthecostes in domo sua multos habebat potatores, qui quendam masculum puerum eius quinquennem vino inebriarunt…

Anno Domini m°.ccc.lix. quidam litteratus laycus de partibus Polonie, qui dum centum et quinquaginta ad Sanctum pertransisset L. miliaria, cum veritate mihi asseruit quartana febri octo miserabiliter annis laborasse… [f. 7]

Eodem anno quedam mulier de lacu dicto Podensë [Lacus Constantiensis seu Bodamicus, vulg. Bodensee.] advenit et mihi in veritate retulit quod per annum integrum contracta iacuit paralytica…

Anno quo supra venit quidam laycus de Lambardia natione ytalicus, qui ad mortem in captivitate fuerat detentus, habens secum sui confessoris in latino litteram confessionalem, [f. 7v] qui cum nostri ignarus ydiomatis existeret…

Eodem anno affuit quedam devota matrona, quam cum altare orationibus solitis circuirem, retro altare quasi hora vesperorum orantem inveni… Quae respondit: “De Monaco civitate ante Bohemorum silvam situata [Kleinmünchen in Austria superiore.] per magnum terrarum spatium huc usque perveni.” Et subi unxit dicens: “Hic sanctissimi L. locus a nostre terre incolis tante extat famositatis, quod enarrare vobis non sufficio… Nam cum ipsa pestilentia ipsum replesset orbem, magnam aput nos violentiam hominibus inferre solebat…”

Anno Domini ccc.lx. venit quidam honestus vir pedester, qui ad mortem vinculatus… [f. 8v] Et fuit in partibus Ytalie per duas dyetas ultra Romam, [an. 1360,] et invocato sancto Leonardo a vinculis solutus est…

Anno quo supra puer quidam de Tülgen prope Rain [In Bavaria superiore.] contractus in brachio uno…

Anno ubi supra puer triennis de Aystauia [Ut videtur, Aichstadium (Eichstätt), urbs nota. Eodem modo Ingolstadium a scriptore nostro nominatur Ingelstavia.] huc allatus, qui nusquam ire poterat…

Anno ut supra quidam iuvenis de Wassertruchen carens unius pedis officio… [f. 9]

Anno eodem quidam vir venerandus per xl. miliaria huc adveniens cum aliis michi pluribus retulit se habere puerum citra bimatum habentem calculum…

Anno m°.ccc.lx. quidam vir iuvenis ac honestus michi et ceteris peregrinis in ecclesia S. L. iuxta eius summum altare retulit se fuisse in quadam provincia dicta Sefei infra Ungariam [Forsan Scepusiensis seu Cepusiensis comitatus (Szepes) in Ungaria septemtrionali.] , ubi nulla viget christiana religio, nec est ibi lingwa theutunica; hospes tamen suus modicam habuit theutunici ydiomatis notitiam. Ubi cum in infirmitate positus ac uno in pede contractus, in sterquilinio vidit mortuos sepelire; ob quod vehementer stupefactus ac timore perterritus ab hospite inquisivit an ipsum, si mori contingeret, etiam sterquilinio vice se [f. 9v] pulchri commendaret. Cui hospes: “ Tu christianus es; ideo te ad campum sepeliam et signum crucis super te figam”… Et huc usque per cc. miliaria perveniens…

Anno eodem vir quidam de Morivud [Moribud ante corr.] per XX. miliaria advenit, qui ad mortem captus…

Anno ut supra venit quidam honestus vir de Athisi puerum habens byennem, qui cum in visu deficeret…

Anno ccc.lx°. venit quidam honestus vir de Praittenkirchen qui, me populo verbum Dei predicante, coram omni multitudine publice proclamavit uxorem suam peperisse puerum semimortuum… [f. 10]

Anno eodem quo supra venit quidam honestus presbyter ac Deo devotus de Saltzburga, nomine Conradus, afferens [f. 10v] [f. 11] secum tabulam duplatam, duas videlicet alas habentem, cum sanctorum reliquiis solempniter decoratam. Qui retulit domno Iohanni pro tunc priori meo et michi fratri Erhardo dicens in haec verba: [(scriptor Erhardus)] “Ego quondam in angustia et paupertate constitutus et, quadam regnante gwerra inter principes terre, omnibus rebus meis fui spoliatus; demum sic multis me involutum miseriis considerans nec humano valens adiuvari solamine, confugi ad egregium Dei confessorem S. L., ipsius sancta visitans Iimina et huc veniens in die decollationis sancti Iohannis Baptiste, anno Domini m°.ccc°.lviij°., illico, sanctis eius meritis intervenientibus, pristine restitutus sum dignitati ac in copia rerum et honoribus habundanter augmentatus. In meis vero necessitatibus prioribus tabulam hanc, quam cernitis, facere disponens et summa cum diligentia ad decorem ipsius ampliorem horum reliquias sanctorum in unum recollegi. Et quia tunc temporis S. L. indignus existens capellanus ipsius capelle in Aufhofen [Viculus est quidam dictus Aufhaufen ad Oenum fluvium (Inn) haud procul a Brunoduno (Braunau). Hunc tamen a scriptore nostro designari non ausim affirmare.] prope fluvium qui appellatur In, animo cogitavi cum tabula presenti fundare et decorare quoddam altare, quoniam huiusmodi reliquias multum diligebam. Nocte vero quadam apparuit michi S. L. in forma et habitu monachico, precipiens et dicens: “Tabulam cum sanctis reliquiis sine dilatione michi portare debes usque in Inchenhofen”” … [f. 11v] Tabula autem prenominata has in se continebat sanctorum reliquias approbatas, videlicet de ligno sancte crucis, sancti Gregorii pape, S. Ruperti episcopi, S. Margarete virginis, S. Ursule, S. Virgilii confessoris, S. Kunegundis virginis et regine, S. Thome archiepiscopi, S. Marie Magdelene, S. Thome in Anglia, de oleo S. Katherine virginis de monte Synay, S. Panthaleonis martyris, S. Otilie virginis, S. Iacobi apostoli, S. Laurentii martyris, S. Andree apostoli, S. Oswaldi regis, S. Petri apostoli, de lapide super quem sedit Christus quando ieiunavit in deserto, S. Stephani martyris, S. Viti martyris, cum reliquis particulis titulo et scriptura carentibus…

[an. 1361,] Anno m°.ccc.lxi°. supervenit quidam honestus vir qui, ut nobis retulit, in quadam gwerra captivitate detentus in Chochburck prope Nürnbergam…

Eodem tempore, sex transactis diebus, venit quidam fide dignus homo per spatium xvi. miliarium de Swevia ex villa Ogentzhausen [Ochsenhausen prope Biberach in Wurtemberga.] situata[m] prope civitatem Pibrach vel supra Ulmam iiii. miliaribus secum portans puerum proprium quandam femellam, qui lapsus in ignem… [f. 12]

Anno m°.ccc°.lxi°. venit quidam de Tiessen [Diessen (al. Bayerdiessen) in Bavaria superiore ad lacum Ambronis?] in rei veritate asserens puerum suum per diei medietatem in aquis iacuisse…

Anno eodem quedam honesta matrona de Pischofshofen perdiderat quinque libras… [f. 12]v

Anno ut supra venit quidam honestus vir, nomine Conradus Tünaer de Ulma, qui retulit michi circa S. L. altare asserens se a quibusdam raptoribus prope Constantiam propter suarum rerum copiam captum fuisse…

Anno Domini m°.ccc.lxi. venit quedam honesta matrona civissa de Wertheim; quam cum vir eius tamquam vesanam inclusisset, cuius tamen vesaniam minime intelligere potui… [f. 13]

Anno ut supra quidam honestus vir captus fuerat in Franconia… [f. 13v]

Anno quo supra quidam coram iudice accusatus quomodo malefactores hospitaret atque cibaret, de quo tamen se innocentem asserebat; qui una noctium ante lectum suum a servis iudicis tamquam huius rei noxius [f. 14] captus est et ductus in Tolenstain [Dollnstein haud procul ab Aichstadio.] prope fluvium Allamonia [Alemanus, al. Alemo, Alimonia, etc., amnis (die Altmühl), qui in Danubium influit.] , proprie Altmül…

[an. 1362,] Anno m°.ccc.lxii°. venit ad me grandevus vir, qui michi in veritate retulit quod ad domum suam venerit media nocte quidam, quem S. L. de vinculis liberaverat, in quibus a pravis raptoribus propter rerum substantiam in Franconia in quodam castro dicto Rainsprunne [Iam Reinsbronn in Wurtemberga.] [f. 14v] per octo dies graviter torquebatur… Insuper minys devictus et angustiatus doloribus se ipsis daturum promittebat li. libras hallenses…

[an. 1363,] Anno m°.ccc.lxiij°. contigit venire duas legittimas personas huc ad S. L. de quadam villa dicta Miesendorff in littore fluvii Altmül sita cum quodam puero masculo quatuor annorum…

Anno ut supra tres venerunt viri fide digni, e quibus unus dixit puerum suum triennem in locum prope Sliers [Schliersee in Bavaria superiore.] , ubi est collegium canonicorum, cecidisse ac fuisse submersum in loco ubi quinquaginta cubituum [iiij gaden add. sup. lin.] habuit profunditatis… [f. 15] Insuper unus de viris predictis retulit michi quod ipse ad prefatum lacum, ubi in profunditate lxxx. mensurabat cubitus, cecidisset…

Anno quo supra venit quidam adolescens ex civitate Pruchshaim per xxiiij. miliaria ad S. L. Inchen., qui percussus in uno latere… [f. 15v]

Eodem anno venerunt de Lantzhüta [Landshut caput Bavariae inferioris.] una femina cum virgine quadam, que xviii. ebdomadis paralytica iacens… [f. 16]

Eodem anno venit quidam honestus sacerdos de Möringen [Mehring, Möhring, haud procul ab Augusta ad meridiem?] , nomine Iohannes, [f. 16v] qui retulit se in civitate Öttingen in den Ries [Retia glossa ad sup. lin.] velle transisse a quodam suo amico circa initium noctis ad alium amicum, scilicet plebanum eiusdem civitatis, veneruntque sibi obviam duo volentes eum interficere… Ipse vero iam de vita desperatus, cum evadere non posset, devotissime invocat gloriosissimam virginem Mariam miserorum consolatricem fidelissimam et S. L., ipsis votum emittens, et se transiturum ad Beatam Virginem in Ach [Id est Aachen seu Aquisgranum. Cf. etiam infra, p. 192, annot.2.] spopondit et ad S. L. in Inchen.; quo emisso, mox valde miraculose vidit se stantem in quodam prato extra muros et ultra fossata civitatis et trans 〈s〉 flumen quod dicitur Werntz [Iam Wörnitz flumen, quod in Danubium influit, praeterfluitque oppidum Öttingen.] , et de eodem loco transivit huc…

Eodem anno duo institores, videlicet Conradus Offenhaymer et Hainricus Regenspurger de Aw iij. miliaria ab Röttenburg fuerunt a quatuor raptoribus [f. 17] captivi deducti in unam silvam…

[an. 1364,] Anno Domini m°.ccc°.lxiiij°. in die sancte Christine virginis venerunt due persone, vir et mulier, coniuncte matrimonio, de civitate Weylhayim [Weilheim in Bavaria superiore.] , ferentes secum puerum per eos genitum femellam quinquennem nondum potentem ambulare… [f. 17v]

Eodem anno in die sancti Agapiti venit quidam honestus vir, Petrus nomine, de civitate Tanne [Thann in Alsatia.] per xl. miliaria, qui ad mortem in captivate detentus est in Argentina [Strasspurg cod. ante corr.] . Parentes vero eius honesti et habundantes volentes eum redimere et promittentes se daturos 5000 libras eiusdem monete [(e. m.) Strasspurg cod. ante corr.] [f. 18] Post haec in vigilia sancti Bernardi venerunt locuste et brucus, quorum non erat numerus, que ob suam multitudinem lucem diei obtenebrantes et terram mirabiliter devastantes, maxima frugibus nocumenta intulerunt. [Psalm. 104, 34.] Circa eadem etiam tempora fuit grandis gwerra et dissensio inter Bavaros et Australes, in qua monasteria et ceteri pauperes multum vexati sunt [Cf. S. Riezler, Geschichte Baierns, t. III, p. 80 sqq.] .

[an. 1365,] Anno Domini m°.ccc°.lxv. in die Leonis pape venit quidam honestus vir Iohans Schriem de Monte Buda, id est von Ouen, de partibus Ungarie [Budapest, germ. Pest-Ofen.] , per spatium centum quinquaginta miliarium cum duobus pueris masculini generis… Ipse autem … [f. 18v] affirmavit … per quatuor ebdomadarum spatium cum suis pueris tam prolixam viam de Buda feliciter pertransisse…

Eodem anno in vigilia sancti Viti venit quidam venator circa annum etatis sue tricesimum, qui in civitate Güntzenhausen prope fluvium Altmül situata [m] [Gunzenhausen in Franconia media.] fuerat innocenter detentus et ab illis de Sangkendorff pro exploratore captivatus…

Eodem anno in die S. Iohannis Baptiste venit quidam honorabilis vir Eberhardus Pibracher de Dacouia [prope Dachaw ante corr.] ad Bohemorum silvam [Dachau, oppidum in Bohemia (Kreis Pisek).] ; qui obsessus demonio nimium vexabatur… [f. 19] Fallax enim ille deceptor deduxit eum aliquando ad magnas aquas, potissime autem ad flumen Regen [Quod Ratisbonae in Danubium influit.] [f. 19v] Interim multorum sanctorum limina visitavit, videlicet sancte Marie Magdalene, sancte Brigide, et ceteros sanctos orans pro huius sanatione sinceriter et devote, nec tamen sanatus est. Demum pervenit ad civitatem Monacum in superioribus partibus Bavarie ad quendam civem honestum et timentem Deum, nomine Heinricus Pulvinger. Qui videns illum terribilem et miserabilem hominem adiunxit eum cuidam fideli fratri et transmisit ad S. L. in Incheñ…

Eodem anno in vigilia sancti Vdalrici supervenit quedam vidua honesta, iuvenis et pulchra, nomine Ursula Swärtzerinne de Sulczperg circa lacum proprie Podense [Sulzberg haud procul a lacu Bodamico seu Constantiensi ad orientem.] ; que captivata a quodam tyranno Hermanno de Sulczperg volens eam per violentiam coartare, ut se cum suis pueris alienaret a monasterio Sancti Galli, cui iure proprietario attinebat… [f. 20]

Anno ut supra in die S. Willibaldi confessoris contigit quendam de Nörlinga [Nördlingen oppidum in Suevia.] , videlicet Maister Albrecht Scherer, videlicet Magistrum Albertum Rasorem, deambulare in ecclesia S. L. diligentius contemplando miraculorum indicia circumquaque dependentia… [f. 20v]

[an. 1370,] Anno Domini m°.ccc.lxx. in octava Pasce venit quidam ad S. L. de Lindaw [Lindau in insula lacus Constantiensis; ibi erat pridem monasterium monialium.] , nomine Hans Marolff, qui retulit cum fidei assertione qualiter necessitate compulsus [f. 21] propter vite conservationem de suis adversariis se defendens unum interfecit, et sic iudicio deprehensus in captivitate ductus est… Contigit autem ut iam extraheretur et ad iudicium ductus sententia mortis contra eum fieri deberet. Supervenit domna abbatissa monasterii Sancte Marie eiusdem civitatis cum xiiii. consororibus suis, quibus cessit omnis multitudo populi astans iudicio; ipsa vero, vincto arrepto, duxit secum in suam libertatem, nemine contradicente vel eam de huiusmodi auctoritate interrogante, quia sic placuit beate Virgini Marie et S. L., cuius auxilio liberatus est…

[an. 1384,] Anno Domini m°.ccc.lxxxiiij. circa festum S. Egidii Berchtoldus piscator de Weil [Weil (Landgericht Landsberg) in Bavaria superiore.] propter enormitatem facinorum fuerat detentus in Landsperg et positus in captivitate. Erat enim falsarius tesserarum [tesse ℞ cod.] , quas et secum tulerat homines decipiendo. Qui breviter iudicio sententiatus morti addictus est et talem recepit sententiam, ut aquis [f. 21v] submersus interiret; quod et factum est. Cum autem tortor iam pervenisset cum eo super pontem Lici [Lech flumen, quod in Danubium influit.] , id est Lechpruck, in Landsperg, colligavit ipsius manus et pedes insimul fortissime et cum magno fuste ligaturas firmavit et cum eodem precipitavit de ponte in conspectu hominum ferme cccrum. Predictus autem Berchtoldus in suis periculis gloriosum confessorem S. L. instanter invocavit, qui presto est in se fidentibus; huic etiam, quamquam indigno, tamen necessario suam exhibuit beneficentiam. Dum enim in aquis nataret, soluta sunt vincula eius et fustis ab eo recessit et sic liberatus a ligaturis firmissimis, attamen adhuc natabat subter aquas, in quantum distat Walchshofen a loco S. L. Inchenhofen [Mensuram accipit scriptor a vico Walchshofen, quod ab Inchenhofen non longe distat ad meridiem quodque, sicut et Inchenhofen, ad amnem Parum (germ. Paar) est situm.] . Iudex autem iterum cepit eum ac posuit in custodiam. Iubente autem illustri principe domino duce Stephano [Stephanus II dux Bavariae († 1375).] , per merita S. L. liber est dimissus veniensque ad S. L. cum funibus, quibus fuerat ligatus, gratias egit Deo et S. L.

Eodem anno in vigilia sancti Michaelis venerunt due honeste persone coniugate de Pappenhaim [Pappenheim, quod est oppidum in Franconia media ad Alemanum flumen.] , que retulerunt mihi qualiter puer ipsorum trium annorum…

Anno Domini ut supra circa festum Michahelis venit quidam honestus vir asserens se captivum fuisse a latronibus propter rerum substantiam in Egers [Eger (bohem. Cheb), oppidum a silvae Bohemicae parte septemtrionali non ita remotum?] ante silvam Bohemorum…

[an. 1385,] [f. 22] Anno Domini m°.ccc°.lxxxv. in adventu venerunt due honeste femine et decore cum fidei testimonio asserentes qualiter maritus unius ex eisdem existens militaris captus fuisset in Praittenegg [Breitenegg in Palatinatu superiore.] … Ipse autem … vocabatur Dürner.

[f. 22v] Anno ut supra feria quarta post Purificationem venit quidam honestus vir de Pecham [Beheim, nomen non unius loci in Bavaria.] , qui captus fuerat ad mortem…

Eodem anno circa festum Michahelis venit quidam honestus homo cum filio suo, quem de captivitate liberatum S. L. adduxerat. Fuerat hic filius prefati hominis captivus in castro quodam dictum Ebenrot [Ebenried in Palatinatu superiore, qui vicus non multum abest ab oppido Heideck?] . Idem namque castrum ab hostibus incendio consumptum est; cuius facti culpam captivo imposuerunt, reum censentes eundem de huiusmodi crematione, et perducentes eum in Haidegg voluerunt eum morti tradere…

[an. 1386,] [f. 23] Anno Domini m°.ccc°.lxxxvj. in dominica Letare venit quidam honestus vir de Ögersmül [Egermühle in Suevia?] , cuius puer nondum quattuor annorum ceciderat in vas quoddam aqua plenum…

[f. 23v] Anno eodem proxima feria sexta ante Ascensionem Domini venit quidam de Waiblingen [Waiblingen, Esslingen, Ulm, in Wurtemberga.] , qui cum alio quodam iniuriante se iurgatus est … et minus iuste captivatus est ab adversariis…

[f. 24] Sanctus autem Leonardus eum salvavit, et eadem nocte transivit adhuc usque Esslingen; … deinde surgens migravit usque Ulmam, … postremo venit huc ad S. L…

Eodem anno feria sexta post Ascensionem venerunt due honeste persone coniugate ex quadam villa prope Höchfürg, quarum puer nondum triennis ceciderat in quandam aquam profundam, videlicet Ylm [Ilm flumen, quod in Danubium influit.]

Anno Domini m°.ccc°.lxxxvj. proxima feria tertia post Inventionem sancte crucis venit quedam honesta matrona de Harthaim prope Milttenperg ad duo miliaria. [f. 24v] Que, prout retulit, in manibus et pedibus contracta…

Anno Domini ut supra circa festum sanctorum apostolorum Philippi et Iacobi venit quidam honestus vir de Danubio, qui asserebat se de quodam corruisse quercu… [f. 25]

Eodem anno circa diem Potentiane virginis venit quedam honesta matrona de Peurenveld [Baierfeld nomen est vici tum in Suevia, tum in Palatinatu.] , asserens in rei veritate qualiter a proprio marito captivata … fuisset, inculpans eam de vesania et rationis privatione, quod tamen in ea considerare nequivi…

Anno et die ut supra venerunt tres socii de Willerspach [Proxime inter se distant Weilersbach et Forchheim in Franconia superiore; neque multum ab utroque abest Egglofstein.] , qui a quodam nobilista de Eglofstain in contemptum unius alterius nobiliste captivi ducti sunt et in profundam turrim in Forshaim reclusi…

Anno Domini m°.ccc°.lxxxvj. in vigilia dedicationis venit quidam grandevus vir de Bohemia, qui fuit carpentarius et ceciderat de quadam structura lignea… [f 25v]

Eodem anno proxima feria sexta ante Ascensionem venit quidam adolescens speciosus de Pettenhausen prope civitatem Mängen [Mengen in Wurtemberga.] , qui, ut retulit, fuit in eiusdem civitatis nundinis, ubi et unum equum vendiderat. Interfuerunt denique hijsdem nundinis tres latrones venditionem huius explorantes, eumque in silva quadam expoliantes perduxerunt eum captivum … et ligatum per vi. milliaria ad castrum quod dicitur Choburg…

[an. 1387,] Anno Domini m°.ccc°.lxxxvij°. in vigilia Palmarum venerunt due legittime personne de Petenhausen, quarum puer nondum duos habens annos in aquam ceciderat… [f. 26v]

Anno ut supra circa festum Corporis Christi venerunt quatuor socii de Näker vel Necker, qui capti a quodam tyranno, nomine Gleissenthwlff…

[f. 27] Ambulaverunt insuper nocte ista (qua ex captivitate evaserant) ad civitatem Haylprunn [Heilbronn in Wurtemberga.]

Anno ut supra in proximo sabbato post sanctorum apostolorum Petri et Pauli sollemnitatem venit quidam honestus vir de quadam civitate prope Nürnbergam…

[an. 1389,] Anno Domini m°.ccc°.lxxxix. proxima feria sexta post Ascensionem venit quidam nobilista nomine Fillenbacher de Gerëutt [Gereuth nomen aliquot locorum in Bavaria et alibi.] , qui habebat puerum vi. annorum… [f. 28]

Eodem anno proxima dominica ante festum SS. Symonis et Iude venit quidam honestus vir cum bono testimonio referens qualiter in civitate Pataviensi [Passau.] cum ceteris xiiii. latronibus captus fuerit tamquam iniquus… [f. 28v]

[an. 1391,] Anno Domini m°.ccc°.xci. proxima feria sexta post Galli venerunt duo socii asserentes in rei veritate quomodo a duobus nobilistis, videlicet Thoma et Hermanno Freyberger, captivi ducti sunt et in quodum castro dictum Wal per unum miliare distans a Landsperg in carcerem quendam prope equistacium [stabulum equorum ante corr.] firmiter in cippo reclusi sunt… [f. 29]

Eodem anno feria quinta post Michaelis venit quidam honestus presbyter de Padaw [Padua urbs Italiae.] cum masculo vii. annorum, qui in veritate retulit quod isdem puer pestilentia percussus… [f. 29v]

[an. 1392,] Anno Domini m°.ccc°.xcii. in Cena Domini venerunt due legitime persone de villa Witenhausen ferentes secum puerum femellam circa bymatum, qui in quendam ceciderat fontem… [f. 30]

Eodem anno in vigilia Penthecostes venit quidam honestus vir de montanis [montibus ante corr.] , qui in quadam gwerra fuerat captus et in quodam castro dictum Castival distans abhinc, videlicet a loco Inchen. per lxxij. miliaria, in cyppis gravissime vinculatus…

Eodem anno in die S. Petri ad vincula venit [f. 30v] quidam honestus vir de montibus, existens caupo in quadam taberna in via Kuntersweg prope Pötzen [Bozen in Tiroli? Cf. p. 200, annot. 14.] iii. miliaria, qui retulit se habere masculum vii. annorum…

Anno ut supra in die Inventionis S. Stephani protomartyris venit quidam iuvenis presbyter, qui retulit in veritate quomodo in Italia 〈… [relictum est spatium vacuum, et sup. lin. addita glossa: id est Kurbalchen.] 〉 captus fuisset… [f. 31] Retulit insuper suae causam captivitatis, dicens se habere fratrem quendam canonicum ecclesie Mediolanensis, qui litem habuit cum illis dominis de 〈… [spatium vacuum, super quo glossa: id est Churbalchen.] 〉.

Eodem anno proxima feria post festum S. Trinitatis venerunt tres socii asserentes quomodo capti fuissent a quodam nobilista, et graviter vinculati ducti sunt in castrum Liechtenstain situatum in dyocesi Babenbergensi…

Anno et die ut supra venit quidam honestus colanus [id est colonus.] de Witenhausen asserens in rei veritate qualiter puer eius duorum annorum … [f. 31v] ceciderat in quendam fontem…

Anno Domini m°.ccc°.xcii. in crastino Egidii venit quedam honesta matrona de Genggingen [Göggingen.] prope civitatem Augustam portans secum puerum femellam nondum tres annos habentem…

Eodem anno in Exaltatione S. Crucis venit quidam iuvenis honestus vir de Franconia, qui in partibus Ytalie in Florentia quendam percusserat ytalicum; ob quod captus est… [f. 32]

Anno ut supra venerunt due honeste matrone ferentes secum puerum nondum duos habentem annos ex villa Prüttelsried prope Ingelstaviam…

Anno ut supra in die S. Martini venit quidam de Potzen, qui cuidam preconi manum amputaverat; ob quod captus fuit… [f. 32v]

[an. 1393,] Anno Domini m°.ccc°.xciij. feria tertia post Penthecosten attulerunt quendam puerum de Tolnstain de partibus Bavariae inferioribus, qui circa molendinum subtus rotam in aquas ceciderat…

Eodem anno sabbato post Penthecosten venit quidam honestus vir de Augusta ferens secum masculum duorum annorum, qui in Licum [f. 33] ceciderat circa balneum dictum Rappenpad…

Anno ut supra circa festum S. Iacobi venit quidam socius servus domini Sixti de castro Caldinetz per unam dietam distans de civitate Padwa; qui una dierum cum alio socio et conservo suo litigium habens…

Anno ut supra feria vi. post nativitatem Marie supervenerunt tres socii de Dinckelspüchel referentes magnalia de S. L. Fuerunt namque captivi in quadam firma turri eiusdem civitatis reclusi… [f. 33v] [f. 34] Fuit autem inter hos quidam dives civis eiusdem civitatis, qui per xxiiij. dies in captivitate fuit eo quod cum quadam Iudea baptizata concubuisset, volentes eum cives et commune consilium civitatis ad hoc artare, ut eam sibi in uxorem acciperet, quam fedaverat; quod ipse facere contempsit, nolens consentire. Idcirco in captivitatem ductus et rebus spoliatus in valore circiter mille solidorum, non tamen flecti poterat… [f. 34v] … Et adhuc ante noctis me [f. 35] dium omnes feliciter liberati sunt, perveneruntque eadem nocte adusque Nörlingen, quasi per quatuor miliaria [Dinkelsbühl in Franconia media reapse circiter quattuor miliaribus distat a Nördlingen.]

Anno Domini m°.ccc.xciij. et die S. Udalrici venit quidam honestus vir de Waltmashofen in Francia [Walmannshofen, in ea parte Wurtembergae quae Franconiae proxime adiacet?] situatum, qui retulit puerum suum duorum annorum in quandam cecidisse paludem…

Anno ut supra feria quinta post nativitatem Virginis Marie venerunt quatuor socii de partibus Austrie [Ita man. pr. in marg. inf. Prius scripserat auctor: de partibus Bavariae inferioribus; postea: forsan de p. Austrie; demum: de p. Austrie.] . Qui retulerunt qualiter quendam [f. 35v] ruralem domini ducis Alberti [Alberti III ducis Austriae († 1395).] captivassent extalliantes ab eo peccuniam. Perventum est autem ad aures principis huiusmodi maleficium; qui mox, spiculatoribus missis, vias terre eis reclusit, ut evadere non possent, et post non longum tempus omnes quatuor capti sunt et deducti in quoddam castrum dictum Linden in silva Bohemorum, tribus miliaribus distans a Deggendorff [In Bavaria inferiore.] … Deinde instante tempore quo mori deberent, instantius et devotius sanctum invocabant Leonardum et colloquebantur, dicentes: “Attemptemus, si quo modo liberari possimus.” Et iunior ex eis appropians ad murum scandere cepit et ascendens per altum xlviij. cubitorum adherens muri pervenit ad pluteum in quodam turris angulo; ubi respiciens vidit unam trabem in angulo cum quibusdam asseribus putrescere, arreptoque cultello transfodiendo foramen, sociis suis eum adiuvantibus, aperturam fecit, et exeuntes in castrum invaserunt incolas eius et expulerunt de castro circiter [f. 36] xiiii. viros, et recluserunt se in castro. Quod iterum principem non latuit; qui, missis ad eos nuntiis, pronuntiabat eos solutos et promittebat nihil velle mali inferre, sed ut quo vellent transirent pacifice. Quod et fecerunt; venientes ad S. L. portaverunt secum cippum ferreum, sicut fuerant vinculati.

Anno ut supra proxima die dominica post Omnium Sanctorum venerunt tres testes cum quodam alio socio de Franconia de civitate Künigshofen [Königshofen im Grabfelde.] , qui asserebant et testimonium perhibebant quarto, qualiter captivus fuisset propter ludum quem exercebat, et iam deperderat circa xxxii. solidos renenses, positusque in publicam custodiam…

[an. 1394,] Anno Domini m°.ccc°.xciiij. in medio quadragesime venerunt due persone coniugate de quadam villa Ünderstall per medium miliarium distans a Müpurg [Unterstall in Suevia, haud procul ab urbe Neuburg (Müpurg = Nüpurg?).] , asserentes in rei veritate qualiter una dierum puer ipsorum annum habens in etate in balneo existens defecisset…

Eodem anno feria quarta post octavam Pasce venerunt due honeste femine de Rain, mater et filia, quarum una, scilicet filia, vocabatur Häinrin, cuius puer in secundo etatis sue anno ceciderat in alvea plenum farina [glossa sup. lin. in ainen trog vol melbs.] [f. 36v]

[an. 1395,] Anno Domini m°.ccc°.xcv. in die sancti Iohannis Baptiste venerunt duo honesti viri de Gerolfingen [In Franconia media.] portantes secum puerum nondum duos habentem annos, qui ceciderat in flumen…

[an. 1396,] Anno m°.ccc°.xcvj. in septimana Penthecostes venerunt quidam portantes puerum quatuor annorum ex quadam villa Dornstat prope Ulmam [Dornstatt in Wurtemberga.] , quem ancilla quedam secum dormientem [f. 37] oppresserat…

Eodem anno circa festum Penthecostes venit quedam honesta matrona de quadam villa, que dicitur Switz, gestans secum puerum quatuor annorum qui in quoddam flumen dictum Dargün ceciderat…

Eodem tempore venit quedam honesta matrona de Werdea ferens secum puerum quinquennem, qui per diem et noctem mortuus iacebat…

Eodem anno in vigilia Penthecostes venit quedam honesta femina de Empfingen [Empfing in Bavaria superiore.] cum quodam masculo xvi. annorum officio lingwe carente…

[an. 1397,] Anno Domini m°.ccc°.xcvij. in diebus Rogationum venit quedam honesta femina cum suo marito mettertia [f. 37v] ex villa Bechtall [In Franconia media.] , in qua residebat nobilista quidam nomine Bechtaller, cui iure servitutis attinebant mulier cum suo viro. Contigit autem ut civis quidam de Ingelstavia, nomine Öttlinger, captivasset huius mulieris maritum in obprobrium praedicti nobiliste…

Eodem anno in vigilia Penthecostes venit quidam honestus vir faber mettertius de civitate Echingen prope Vlmam [Eckingen in Wurtemberga.] . [f. 38] Qui retulit se habere puerum quatuor annorum.,.

Anno ut supra venerunt due persone coniugate de Pappenhaym [In Franconia media.] ferentes secum puerum in aetate XV. ebdomadarum… [f. 38v]

[an. 1399,] Anno Domini m°.ccc.xcix. infra octavas Epiphanie venit quidam nobilista prope Rotenburg suam habens mansionem, cui quidam servorum suorum fuerat furatus meliorem equum, in valore l. florenorum, et unam loricam et duas cirotecas ferreas; cuius rei gratia animo consternatus… [f. 39] (Denique fur ille) apprehensus est ibidem a domino suo acceptaque mercede sua suspensus est in patibulum in Rottenburg…

Eodem anno in die S. Anthonii venit quidam honestus vir vindemiator de oppido [foro add. sup. lin.] Kalmüntz [Kallmünz in Palatinatu superiore.] , qui retulit se habere fontem in domo sua…

[an. 1400,] Anno Domini m°.cccc°. in vigilia Penthecostes venit quedam honesta matrona de Tonhawsen iiij. miliaribus ab Augusta cum tribus personis; que puerum suum nondum duos habentem annos in etate una dierum balneando in scaffa reliquerat solum… [f. 39v] [f. 40] Et ego hoc miraculum in sermone ad populum promulgavi coram multitudine ferme duorum milium hominum.

Anno Domini m°.cccc. circa festum dominice Ascensionis venit quedam honesta matrona de civitate Olspach mettertia, portans secum puerum anniculum… [f. 40v] Attulerunt puerum huc ad S. L. offerentes eum super eiusdem altare; quem ego frater Stephanus cum duobus fratribus ordinis nostri et ceteris multis tunc presentibus oculis corporeis conspexi. [(scriptor Stephanus)]

Eodem anno in septimana ante festum Penthecostes venit quedam femina mettertia de civitate Lautterhausen [Leutershausen in Franconia media.] cum puero masculo viii. annorum, qui submersus fuerat…

Eodem tempore venit quidam honestus vir metsecundus de civitate Olstat [Ohlstadt, Ollstadt in Bavaria superiore.] , qui michi retulit qualiter uxor sua impregnata et iam partui vicina fetu valde premebatur …

Anno Domini m°.cccc°. in die S. Galli venerunt quatuor equestres de Francia servitores dominorum de Sampson, qui dissensionem habentes lites gerebant versus duos nobilistas, videlicet unum de Rosenwerck et Dietricum de Haydenveld, et capti sunt omnes quatuor ab eisdem… [f. 41]

Eodem anno circa festum S. Michaelis venerunt due persone coniugate de Weldum, quarum puer triennis ceciderat in foveam caulium et submersus latuit inibi… [f. 41v]

Anno et tempore ut supra venit quidam, nomine Iobst Smidknecht, qui captus propter homicidium, quod patrarat, a quodam nobilista nomine Frenutsperger et graviter vinculatus, positus in turri in castro quod dicitur Strausperg… [f. 42]

Eodem anno feria secunda ebdomade pascalis venit quidam honestus vir sua cum uxore ex villa quadam prope Ingelstaviam ferentes secum puerum infra bymatum…

Eodem anno in ebdomada Penthecostes venit quidam honestus vir ex villa quadam prope Nörlingam dicta Püchel ferens secum puerum ii. annorum, qui ceciderat in quandam paludem… [f. 42v] Ego vero frater Stephanus, [(scriptor Stephanus)] pro tunc cappellanus apud S. L., coram multitudine quasi mille hominum in cancellis huiusmodi beneficium et miraculum promulgavi…

[an. 1401,] Anno Domini m°.cccc°.j°. in crastino S. Vdalrici confessoris venerunt due persone matrimonio coniuncte de Aychach [Aichach prope Inchenhofen.] portantes secum puerum anniculum…

Eodem anno sabbato ante festum Michaelis venit quedam honesta matrona de Möringen in Retia [Cf. supra, p. 187, annot. 9.] , que retulit qualiter puer suus trium annorum una dierum existens supra pluteum stube caderet deorsum… [f. 43]

Anno ut supra post festum nativitatis S. Marie venit quidam honestus vir cum suo filio ex villa Yctelhaym prope civitatem Offhaym [Ickelsheim prope Uffenheim in Franconia media.] existens sub dominio dominorum de Rotenburg [Rotenberg ante corr.] [Rothenburg an der Tauber in eadem.] ; fuerat nam que tunc temporis magna gwerra et disceptatio inter illos de Rotenburck et inter civitatem Swartzach [In Franconia inferiore.] ex parte novi regis [Ruperti (1400 – 1410).] ; una autem dierum mane venerunt quinque civitatenses equestres de Swartzach in predictam villam ad tollendam predam ceperuntque prefati rustici filium cum suis pecudibus, scilicet equis, vaccis et ceteris, et vinctum duxerunt in civitatem Swartzach… [f. 43v]

Anno eodem in octava Assumptionis S. Marie venit quidam sacerdos, nomine Oswaldus, de civitate Hasfürt [Hassfurt in Franconia inferiore.] , quem quidam nobilista de Sampson captivum duxerat super castrum dictum Tannen… [f. 44]

[an. 1402,] Anno Domini m°.cccc°.ij. feria secunda ante Viti venit quidam honestus vir ex villa quadam prope Purgaw [Burgau.] cum puero suo, qui aliquando ceciderat in quoddam flumen…

Anno ut supra venit quidam honestus vir proxima dominica ante festum S. Katherine, qui ab illis Mediolanensibus captus fuerat in civitate Verena [Pern ante corr.] [Verona.] propter hoc quod novo regi adherebat… [f. 44v]

Eodem anno venit quidam honestus sacerdos de Werdea, qui paraliticus iacebat…

Eodem anno feria secunda ante festum Michaelis venit quidam honestus presbyter, nomine Otto de Weylach [Prope Inchenhofen.] , qui quondam habuit masculum octo annorum, et una dierum [f. 45] volens equitare ad Tann…

[an. 1403,] Anno Domini m°.cccc.iij°. circa festum Penthecostes venit quidam honestus colanus [cf. p. 190, ann. 3.] , quem Petrus Marschalck in Hüggenhausen [Ignhausen, Ingenhausen non longe ab eodem?] intra quoddam celare manibus et pedibus graviter vinculatum habebat… [f. 45v]

Eodem anno in die S. Laurentii venit quidam socius, qui in Freisinga supra montem cum quodam famulo cuiusdam canonici ecclesie Frisingensis litem inierat… [f. 46] Deinde promisit se velle visitare limina S. Marie ad Granis apum [(ad G. a.) in Ach ante corr.] [Ita noster Aquas Grani (Aachen) nominasse videtur.]

Anno ut supra venit quidam honestus vir ex quadam villa prope Pappenhaym [In Franconia inferiore.] , qui una noctium diei dominice a quinque equestribus supervenientibus captus fuerat et ductus in quandam silvam, ubi expansis brachiis ligaverunt eum ad quandam arborem…

Anno ut supra feria quarta ante festum Michaelis venit quedam honesta matrona de Laugingen [Lauingen in Suevia?] cum quadam puella XV. annorum, que per xii. hebdomadas ceca et surda existens… [f. 46v]

Eodem anno in vigilia S. Ursule venit quedam matrona de Scetzlingen ferens secum puerum, qui compressus ab equo…

[an. 1404,] Anno Domini m°.cccc°.iiij°. post festum circumcisionis Domini venit quidam pistor de Gürlitz prope Meran cum aliis duobus, qui retulit qualiter una vice wlneratus fuerat in brachio sinistro … sed iacebat dolens per xxv. hebdomadas; expendit in medicos viii. florenos, nec tamen poterat curari…

Eodem anno in nativitate Beate Virginis venit quidam honestus vir de villa Naw prope Vlmam cum quodam masculo xiij. annorum habente[m] lapidem in vesica; quapropter etiam scissuram sustinuit et partim curatus est… [f. 47]

Anno ut supra feria secunda pasche venit quedam matrona de Augusta cum puero habente rupturam circa genitalia…

Eodem anno feria tertia proxima venit quidam honestus vir de Ganshaym prope Danubium [In Suevia.] , quem servi cuiusdam Wilhelmi Marschalk [f. 47v] captivum perduxerunt in quandam silvam prope Pappenhaym…

Anno et die ut supra venit quidam honestus vir de Kelhaim [In Bavaria inferiore.] , missus a consulibus et principalioribus xii. et iudice eiusdem civitatis, quibus iam instabat periculum. Conspiraverant namque communitas civitatis versus eos et, cunctis ad hoc ordinatis, volebant insurgere et irruere in eos. Quo viso, predicti consules et ceteri considerantes se nequaquam evadere posse neque resistere, quando suis privarentur vita et rebus, inito consilio, implorabant auxilium de excelso. Confugientes denique ad sanctorum suffragia mittebant ad precipuum tribulatorum omnium fidelissimum auxiliatorem S. L., destinaveruntque ei cum prefato nunctio structuram ex ferro ad instar loci illius in quo ad iudicandum [f. 48] residebat, wlgariter ein gericht schrann; quo facto, disponente S. L., furor populi continuo mitigatus est et omnis commotio et indignatio finem accepit…

Eodem anno in ebdomada Penthecostes venit quidam honestus vir de Novo Foro prope Nwrenbergam [Neumarkt an der Sulz.] , qui letaliter vulneratus ab inimicis suis…

Anno ut supra in eadem septimana venit quedam nobilis matrona, quam quidam alius nobilista, nomine Caspar Symontzhauser, duxerat captivam in quandam silvam, volens eam spoliare quibusdam agris suis [f. 48v] et bonis hereditariis, ipsa sibi resistente; quapropter vinctam eam reposuit in quandam foveam in predicta silva operiens eam fruticibus et dumetis, iacebatque mulier in magna perplexitate a feria sexta usque ad feriam secundam…

Eodem anno ante Ascensionem dominicam venit quidam honestus vir de Nürenberga de dominio burgravii, qui captivus ductus fuerat…

[an. 1405,] Anno Domini m°.cccc°.v°. feria tertia post Letare venit quidam adolescens mettertius de partibus Bohemie. Cuius pater cum fuisset captus a quibusdam bohemis latrunculis et ductus in castrum quoddam prope civitatem Glatan [sic; cf. p. 199, ann. 3.] [Klattau, bohem. Klatovy.] [f. 49]

Eodem anno in crastino Inventionis sancte crucis venit quidam honestus vir de quodam castro nomine Zebelstain [Zabelstein inter Gerolzhofen et Hassfurt.] de dyocesi Erbipolensi; qui cum obligatus voto perficere unam peregrinationem ad S. L. nimis procrastinaret, cumque una dierum equitaret caballum in valore lxiiij. florenorum transire volens Eystaviam [Eichstätt. Vid. supra, p. 186, annot. 6.] pervenissetque iam infra Haydegk [Heideck, circ. 30 chiliometris ab Aichstadio ad septemtrionem.] et Eystaviam, equus casum fecit cum eo… [f. 49r]

Eodem anno et die venit quidam ytalicus cum aliis sex, qui captivus iacuerat … in castello Pysann [Beseno.] prope Tridentinum [Triend ante corr.] [f. 50]

Anno ut supra sabbato Iubilate venit quidam Hanns Remot de Ziegelpach [Ziegelbach in Bavaria superiore.] ; qui cum in sancta vigilia nativitatis Christi transiret de Augusta, frigore nimis intenso preter solitum ingruente… [f. 50v]

Eodem anno feria sexta ante Cantate venit quidam nunctius de Abensperg [Abensberg in eadem.] portans secum XX. libras de cera et XX. libras de calibe, missus a domina Nes de Abensperg; que cum puerum masculum peperisset…

Eodem anno feria quarta ante Cantate venit quedam honesta matrona ex quadam villa dicta Wielantzen [Wielands in Suevia?] , marito eius existente pro tunc in quodam walneo naturali; quam suus proprius dominus recluserat in domum iudicis, ubi vinculata ambobus pedibus iacebat per xiiii. dies, volente tyranno, qui eam ceperat, pecuniam extorquere ab ea… [f. 51]

Eodem anno in dominica Cantate venit quidam honestus vir ytalicus, qui cum in civitate Venecia captivatus ac graviter vinculatus iaceret per vi. menses et vii. dies bonis suis omnibus spoliatus, videlicet equo et armis, — erat enim stipendiarius [glossa sup. lin. söldner.] illius de Padwa, — et ab adversariis detentus… [f. 51v]

Eodem anno feria tertia proxima sequenti venit [f. 52] quidam alius ytalicus cum aliis xiii. de quodam castello prope Tride〈ntum〉 [Triend ante corr.] , nomine Yban, in quo castello fuerat detentus…

Anno et die ut supra venerunt duo viri de Visenstein [Weissenstein in Bavaria? in Wurtemberga?] , qui regnante pestilentia [f. 52v] in eisdem partibus etiam infecti sunt… Retulerunt insuper quod in predictis partibus, videlicet Visenstein, x. milia hominum et quingenti homines iam essent defuncti.

Anno Domini ut supra venit quidam honestus vir de partibus Austrie, qui cum graviter vinculatus iaceret…

Eodem anno sabbato ante nativitatem Virginis gloriose venerunt quidam iuvenis cum uxore et matre sua, videlicet molitor de Pernsmül [Bernsmühle nomen non unius loci, uti non unum flumen est Holzheimerbach.] in rippa Holtzhaymerpach portantes secum puerum femellam nondum habentem duos annos in etate; qui in predicta rippa prope molendinum ceciderat…

Anno ut supra, in die nativitatis Marie venerunt duo viri de Mendorff infra Ingelstaviam et Nwburgam; qui dum capti fuissent et perducti in Pappenhaym, positi sunt in custodia in domum preconis firmiterque reclusi in vinculis, volentibus illis qui eos captivabant, videlicet marschalkijs, exactionem facere ab eis… [f. 53]

[an. 1406,] Anno Domini m°.cccc°.vj°. venit quedam nobilis matrona, militissa videlicet Kamerawerin de Kamerberg [Kammerberg in Bavaria superiore.] , cum puero femella quinque annorum, qui per quinque ebdomadas tussitum patiens… [f. 53v]

Eodem anno in die S. Affre venit quidam honestus colanus [cf. p. 190, ann.] Ulricus Prämer de Maurbach [Haud procul ab Inchenhofen.] cum uxore sua portans puerum, qui in quandam paludem aqua profundam ceciderat… [f. 54]

Anno ut supra circa festum Penthecostes venit quedam honesta matrona de Ingelstavia ferens secum puerum masculum; quem, cum nondum haberet sex ebdomadas ab ortu, reliquisset in balneo iacentem…

Anno Domini m°.cccc.vj. post festum nativitatis Beate Virginis venit quidam nobilista de Florencia mettertius, qui cum cuiusdam militis filium causa amoris feminarum detestandi occidisset, captus est et graviter vinculatus… [f. 54v]

Anno ut supra venerunt due persone coniugate de Gerolfingen prope Ingelstaviam [Iam Gerolfing.] portantes secum puerum, quem S. L. ab incendio tam miraculose quam gratiose conservarat… [f. 55]

[an. 1407,] Anno Domini m°. cccc. vj … venerunt due persone coniugate de Rain cum puero…

Eodem anno venit quidam honestus vir una cum uxore sua de Haydenhaym [In Franconia media.] , qui una dierum cum puero suo cecidit per altum gradum… [f. 55v]

Anno ut supra venit honestus vir de villa Perchtoltzhaym prope Nürenbergam; cuius puer cum in fontem quendam cecidisset…

Eodem anno venerunt due persone coniugate de Mosen [In Tiroli?] portantes secum puerum nondum anniculum…

Eodem anno venit quidam vir de Augusta, qui ut virtus S. L. in eo claresceret, [f. 56] obmutuit…

Anno ut supra venit quidam honestus vir ex villa quadam prope Freysingam, cuius duo pueri…

Anno eodem venit quidam honestus vir de Ochsenfurt [In Franconia inferiore.] , qui captivus iacuerat in castro Hügelhaym prope Schlüsselfelt [In superiore.]

Anno eodem in octava nativitatis Beate Virginis venit quidam carnifex de Püchen, qui ab illo de Weinsperg captivus ductus est in castrum Schillingsfürst [In inferiore.] [f. 56v]

Anno ut supra dominica proxima post festum Epiphanie venit quidam de Weissenburg [In eadem.] , qui per quatuor ebdomadas reclusus in cippo iacuerat…

Anno ut supra venerunt duo viri, qui quondam captivi fuerant in castro Kameraw prope silvam Bohemorum [Chamerau (al. Kammerau) prope Cham, in Bavaria inferiore.]

Eodem anno in vigilia S. Mathei venit quedam mulier de Monhaijm [Monheim in Suevia.] ferens secum puerum proprium… [f. 57]

Anno eodem venit quidam honestus vir ex villa quadam prope Giengen [In Wurtemberga.] , unum habens amicum in infirmitate forti laborantem…

Anno et die ut supra venit quidam vir de Rieden duobus miliaribus distans a civitate Vlma, qui iam ad annum unum et alterum dimidium fluxum sanguinis passus est… [f. 57v]

Eodem anno in die S. Elizabeth venit quidam de Treveris, qui ab hiis qui de societate erant Venetorum captivus ducebatur per v. miliaria in territorium domini Sichen…

[an. 1408,] Anno Domini m°. cccc. viij. venit quidam vir de Pernbach [Bernbach nomen non unius vici in Bavaria.] cum puero suo femella quadam xi. annorum, qui puer in una tibia lesionem habebat…

Anno ut supra post Pasca dominica quarta venerunt duo honesti viri [de Treveris [(de T.) deletum a corr.] ] cum alabro [girgillo ante corr.] [f. 58] [f. 58v] ferreo [Alabrum et girgillum idem designant instrumentum, quod gallice dicitur dévidoir. Cf. Ducange, s.vv.] , in quo suis pedibus ambo vincti per xl. ebdomadas in Lampardia iacuerant…

Anno ut supra feria sexta post Ascensionem venit quidam vir de Plinthaym prope Hochstetten [Blindheim prope Höchstädt in Suevia.] cum iuvene quodam masculo, qui per annum lapidem in vesica habens…

Anno ut supra venit quedam honesta mulier de Vndenstorff [Indersdorf, al. Undensdorf, vicus et monasterium a Frisinga ad occidentem sita. Huius monasterii erat codex ex quo miracula edimus. Cf. supra, p. 183 B.] cum masculo viij. annorum, qui una dierum subtus currum caulibus onustatum ceciderat…

Eodem anno in die S. Dominici venit quidam honestus vir de Treveris, qui captus a suis emulis… [f. 59]

Anno ut supra in die S. Viti martyris venit quidam honestus vir de Triest, qui in paganismo in terra Ethyopum captivus iacebat annis fere quatuor, et una dierum, volente Deo, metquartus evasit et pervenit ipse usque Constantinopolim in Greciam, ubi galeam reperit Venetias transire volentem, in qua se recepit… [f. 59v] Cumque iam navis una cum universis que continebat dispendium pateretur extremum prope insulam quandam que dicitur Molia…

Eodem anno circa festum S. Michaelis venit quedam honesta matrona de Gundolfingen [Gundelfingen in Suevia?] , quam [f. 60] maritus una dierum propter quandam concubinam, cuius amore captivus tenebatur, perduxit secum in silvam alligatamque fune volebat interficere…

Anno ut supra feria secunda post dominicam septuagesime venit honestus vir Hawser de Graspach cum filio suo accolito et canonico in Rebdorff [Notum est Rebdorfense monasterium canonicorum regularium in Franconia media.] ; qui una dierum cum concanonico et confratre suo quodam subdyacono ex parte unius offe litigium inierat et a subdyacono percussus, immemor doctrinae Kathonis dicentis: Cede maiori etc., habuit secum parvum cultrum et absorbtus ira voluit transfigere pedem subdyaconi cum eodem; procurante autem hoste nequissimo, fraudatus est intentione et tetigit suum fratrem in ingwine, et letaliter eum vulneravit, vixitque tantum per unius hore spatium ex post et absque sacramentorum perceptione miserabiliter mortuus est. Ob quod predictus accolitus tentus est et positus in captivitate quintuplici…

[an. 1409,] Anno Domini m°. cccc°. ix. feria tertia dominice tertie post Pascha venit quidam honestus vir de Kanstat prope Esslingen [Cannstadt et Esslingen urbes sunt vicinae in Wurtemberga.] , qui cum duobus equis in itinere constitutus ab adversariis tentus in Westerreich [Id quod Westfranken.] perductus est in castrum Lichtenwerg [Lichtenberg nomen est plurimis locis in Bavaria et alibi.] [f. 60v]

Anno et die (sabbato post festum dominice Ascensionis) ut supra venit quidam honestus vir de villa Holtzhausen prope Monacum civitatem, portans secum puerum, qui una dierum in scaffam aqua repletam ceciderat… [f. 61v]

Eodem anno et die ut supra venit quidam honestus vir ex villa Scokach prope Ärdingen [Erding in Bavaria superiore?] cum iuvene xv. annorum, qui una dierum exiens in silvam, ingruente tempestate, percussus a fulmine…

Anno ut supra venit quidam honestus vir de villa Retzpach [Retzbach.] prope Herbipolim ad duo miliaria, qui captivus…

Anno Domini ut supra feria sexta post Penthecosten venit quidam honestus vir de partibus Elsacie ex civitate Tannen [Thann.] , qui ab eiusdem civitatis consulibus captivus in duobus compedibus reclusus… [f. 62]

Anno ut supra in die xi. milium virginum venit quidam nobilista Wilhelmus de Grauenberg cum sua coniuge de castro Tuschalkingen ferentes secum masculum etatis vi. annorum, in quo a prima pueritia crescebat lapis… [f. 62v]

Anno ut supra post festum S. Mathei venit quidam honestus vir ij. miliaribus a Pabenberga [Bamberg.] , qui cum cuidam civi Nürnbergensi molendinum construeret, a quibusdam nobilistis detentus suisque rebus spoliatus captivus perductus est ab eisdem… [f. 63]

[an. 1410,] Anno Domino m°.cccc°.x°. in die S. Mathie apostoli venit quedam honesta matrona, vocata Mendlin de Petems, ferens secum masculum annorum circiter quatuor habentem lapidem in vesica… [f. 63v]

Anno eodem tempore quadragesimali venit quidam honestus vir de Siellenpach [Sielenbach prope Inchenhofen.] habens puerum manibus et pedibus contractum…

Anno ut supra dominica proxima post Ascensionem venit quidam de villa Rainkom, qui captivus ductus ad quoddam castrum dictum Gemütz…

Anno et tempore eodem venit quidam de Künigsse prope Erffordiam qui, ut asseruit, quadam dierum vehementi oppressus corporis infirmitate…

Eodem die ut supra venit quidam vir honestus de Sanitzell [Sandizell haud procul ab Inchenhofen.] cum masculo decem annorum, qui per octo spatium ebdomadarum estuans febribus… [f. 64]

Anno ut supra feria secunda post Penthecosten venit quidam honestus vir de Pairmänchingen [Merching (al.Bayrmüunching) in dioecesi Augustana.] , qui attulit molendinum integrum ligno fabricatum; cuius haec erat causa…

Anno Domini 1410 feria tertia ebdomade Penthecostes supervenit honestus quidam vir et fide dignus metsecundus afferens cippum ferreum, qui eum in civitate Ratispona in monasterio Sancti Magni per xviii. spatium ebdomadarum vinctum retinuerat. [f. 64v] Eiusdem namque monasterii prepositus, cuius hic, de quo sermo, colonus extiterat, ipsum captivum vinctumque cippo prenominato in carceris obscuritatem reclusit. Habebat nempe prefatus colonus super quodam feodo agriculture iura pro tempore; quibus dum dictus prepositus, alterius muneribus intervenientibus, corruptus eum, iustitia postergata, spoliasset, alteri feodum tradidit colendum. Nihilo minus timens ne is qui iniuriam passus, contra se insurgeret, ipsum, ut prefatum est, recepit custodiendum…

Anno ut supra feria tertia ante festum Corporis Christi venit quidam honestus vir de Pfaffenhofen [Nomen aliquot locorum in Bavaria.] secum gerens masculum trium annorum, qui una dierum hora meridiei solus domum exiit pervenitque ad fossatum aquosum prefatum per circuitum cingens oppidum…

Anno ut supra dominica secunda post Pentecosten due venerunt matrimonialiter coniuncte persone de Sandertzdorff [Sandersdorf in Palatinatu superiore.] secum perferentes, quam genuerant, puellulam circiter vi. annorum…

Anno ut supra in die S. Viti quidam venit honestus vir de oppido Freimd [Freindorf prope Deggendorf in Bavaria inferiore?] ante Bohemorum silvam; qui ductus ad iudicium a quibusdam accusatus pro debitis… [f. 65]

Anno ut supra in crastino Visitationis Virginis gloriose quedam honesta matrona venit cum suo coniuge de Anglach tribus miliaribus infra civitatem Ratisponam portans secum puerum nondum anniculum… [f. 65 v]

Anno Domini m.cccc.x. sabbato ante festum S. Mathei venit de Matran mettertia quedam honesta matrona, secum adducens filiam suam puellam annorum xvi., que xviii. ebdomadis lecto decumbens paralitica… [f. 66]

Anno ut supra in die S. Mauricii venit quidam bone indolis adolescens, qui in Turingia metsecundus super quodam castro dictum Wendelstain per xiiii. dies in turri cippo inclusus tenebatur captivus…

Anno ut supra venit quidam pistor de Öselperg [Eselberg?] , qui una dierum bigam tollendo indiscrete laboravit supra vires…

[an. 1411,] Anno Domini m°.cccc°.xi. in ieiunio quatuor temporum venit quidam adolescens de partibus Ytalie, qui in civitate Sibidat [Urbs Forum Iulii, Cividale. Cf. constitutionem Friderici II datam apud Sibidatum in Foro Iulii anno 1232; MG., Leg. sect. IV, t. II (1896), p. 211 – 13; cf. p. 210.] in Friaul crudeliter vincitus … in captivitate permansit ex parte controversie que tunc erat inter summos pontifices…

Anno eodem in die sanctorum apostolorum Phylippi et Iacobi venit honestus vir, cuius incolatus duobus distabat miliaribus a civitate Verena [(a c. V.) a Pern ante corr.] [Verona.] . Hic ab eiusdem civitatis consulibus ad mortem captivitati traditus…

Anno Domini m°.cccc°.xi. in vigilia Ascensionis, eo tempore quo quidam nobilista dictus Tietz de Ting se erexit contra episcopum Eystetensem, cuius dyocesanum quendam, dictum Hanns Schaller de Herenten, prefatus tyrannus una cum grege, quem pascebat in prato, invasit vinciens eum et vinctum perducens ad castrum Rüschenperg [Iam Reichenberg.] quatuor miliaribus ab Herbipoli… [f. 67]

Anno ut supra feria quinta ante Penthecosten venit quidam honestus vir de montibus, qui captivus ductus in castrum Landegk… [f. 67 v]

Anno ut supra in vigilia Penthecostes quedam venit honesta matrona mettertia de Thizzing prope Kempten [In Suevia.] , quae insaniam mentis passa…

Anno ut supra infra octavas Penthecostes quidam vir venit de Hantkling prope Winshaim, qui in civitate Geroltzhofen [In Franconia inferiore.] habebatur captivus…

Anno ut supra in vigilia S. Trinitatis due venerunt persone matrimonio coniuncte de Lampertzhofen prope Pergen [Berg im Gau, in Bavaria superiore.] secum ferentes masculum annorum ij., quem una dierum urina urguebat, nec tamen exitum poterat habere… [f. 68]

Anno eodem in vigilia S. Leonardi venit colonus quidam de Hart prope Weylach [Ibid.] cum aliis duobus suis sororiis a quodam Petro molitore ibidem iuditio arrestatus… Die illuces [s] cente, letior surrexit, se sancto Leon. sincerius commendans iter arripuit [f. 68 v] et ingressus civitatem Schrobenhausen [Ibid.] iudicio, presente adversario, astabat…

[an. 1412,] Anno Domini m°.cccc.xij. in vigilia Pasce venit quidam adolescens de civitate Comentz ex provincia Lausitzen [Kamenz urbs Lusatiae superioris in Saxonia.] , qui in Bohemie partibus civitate Reichenstain [Berg-Reichenstein vel Unter-Reichenstein ad silvam Bohemicam.] pro quadam peccunia detentus…

Anno ut supra sabbato post Ascensionem venit quidam honestus vir ex quadam villa prope Kempten, qui fractus circa genitalia…

Anno Domini et die ut supra venit quidam honestus vir de villa quae dicitur Werd [Wörth.] prope civitatem Lantzhütam, qui cum plurima audisset enarrare miracula a predicatore… [f. 69] Habuerat enim hic simplitianus puerum triennem, quem una dierum perdiderat…

Eodem die ut supra quidam affuit honestus vir de Hallis, qui per aliquantum tempus circa genitalia fracturam passus…

Venit insuper eodem die quidam de Eystavia cum filia sua puella xiiij. annorum, que ferme quinque annis [f. 69 v] demoniaca…

Anno eodem feria quinta post Penthecosten quidam venit honestus vir ex civitate Mittelburg de Anglia [Immo Middelburg in Zelandia? De his enim longinquis regionibus forsan parum doctus erat monachus Fürstenfeldensis.] , referens cum fidei testimonio qualiter liter una cum aliis mercatoribus numero xlviij. ipsemet mercimoniis intentus pariter navigantes per maria, et improvise regis Neapolis [de Napels ante corr.] servitores supervenerunt navigio, hostiles manus in eos mittentes, alios in equora proicientes, alios plagis impositis interficientes, alios vivos paganis hominibus venierunt. Denique septem ex eis, quorum extiterat unus de quo hic sermo, captivi ducti sunt in civitatem Neapolim [Napels ante corr.] , ubi ferramentis vinciti in turri per annum et tres menses angustiati pane et aqua certo pondere dietim refecti sunt. Quidam autem monachus de ordine Mendicantium, qui eos sibi habebat recommissos, una dierum eis limam porrexit…

Anno eodem feria secunda Penthecostes venit quidam honestus vir cum coniuge sua de Eystavia, apportantes puerum femellam ab eis genitam xvi. ebdomadarum, qui abortivus natus… [f. 70]

Anno eodem feria quinta Penthecostes venit quidam de Laugingen [Cf. p. 192, annot. 5.] , qui a sagittario tactus…

Anno ut supra feria tertia post festum S. Trinitatis venit quidam ex captivitate, in qua per ix. menses minus duobus diebus gravissime angustiatus est. Iacuerat namque in quodam castro Rëwschenperg [Cf. annot. 3.] , quatuor distans miliaribus ab Herbipoli [Wiertzpurg add. infra marg.]

Anno eodem in die Prothi et Iacincti venit quidam honestus vir cum coniuge sua de Miesspach [Miesbach, al. Miesberg. prope Mehring in Bavaria superiore?] . Cuius eadem mulier coniux, pestilentia regnante, et ipsa percussa decubuit… [f. 70v]

Anno eodem in vigilia S. Leonardi venit honestus vir cum uxore legitima de Trewtling [Treuchtlingen in Franconia media?] secum portantes puerum byennem, qui una dierum prope molendinum subtus rotam in fluvium ceciderat…

Anno ut supra sabbato post Ascensionem dominicam quedam venit honesta matrona de Schrobenhausen [Cf. annot. 8.] , secum gestans puerum, qui dum ab ortu triginta dies habuisset, cepit in eius vesica lapillus crescere… [f. 71]

Anno et die ut supra venit quidam honestus vir de Nürenberga secum baiulans puerum femellam annorum iiij., qui igne crudeliter adustus…

[an. 1413,] Anno Domini m°.cccc.xiij. venit quidam de Stain [Stein.] prope Nürenbergam, qui ob amorem mulierum iniquum captivus ad mortem est retentus… [f. 71 v] Igitur Dei nutu… detentusque atque vinculatus per xv. ebdomadas in castro Plintenburg reclusis in cippo pedibus penas luit…

Anno eodem circa festum Penthecostes venit quedam matrona nobilis et honesta de castro Bäbenpurg, me stante iuxta altare S. L., accessit referens qualiter iam dudum astricta voto sanctum L. se solvendo visitasset…

Anno ut supra feria tertia Penthecostes quidam honestus vir cum coniuge sua venerunt de Schmidmuüll [Schmidtmühlen in Palatinatu superiore, quo loco fluvius Laudrach in Vils influit.] secum ferentes puerum quatuor annorum, qui una dierum in fluvium Laudrach prolapsus… [f. 72]

Eodem die venit quidam honestus vir de Pyburch [Biburg loci sunt in Bavaria inferiore, in Franconia, alibi.] qui circa initium quadragesime anni eiusdem in quodam labore se supra vires angarians truncum levare cogebat; ex quo ruptus circa genitalia…

Anno ut supra in vigilia S. Trinitatis quidam affuit honestus vir de Rüpprechtzell [Ruppertszell haud procul ab Inchenhofen.] cum tribus masculis, e quibus unus annorum vi. in fontem altitudinis xxiiij. cubitorum prolapsus… [f. 72v]

Anno Domini m°.cccc.xiij. in die S. Marie Magdalene venerunt due persone coniugate de villa Eppertzhofen [Ebertshof in Franconia inferiore?] secum portantes masculum anniculum… [f. 73]

Anno Domini ut supra in vigilia S. Iacobi venit quidam honestus vir de villa Weyting prope Ratisponam secum adducens masculum quatuor annorum, super quem una dierum corruit porta permagna…

Anno ut supra in vigilia Assumptionis Virginis gloriose supervenere duo mercatores de Austria ex civitate Steyr [In Austria superiore.] , qui dum circa festum S. Iacobi nundinas visitaturi civitati Monacensi approximarent, recedentibus eis a civitate Hohenaw, [f. 73v] cum iam per tria fere miliaria fuissent elongati, a predonibus invasi sunt, qui eos spoliantes vinctos duxerunt secum in quendam rubum quem lacus circumdat iuxta castrum Hamersperg…

Anno Domini ut supra in die S. Francisci venit quidam nobilista de Lütz ministerialis comitum de Görtz [In Histria.] , qui a Venetis captus et in quodam castro prope Venetiarum urbem pedibus cippo compressis…

Anno Domini ut supra post primam dominicam Adventus Domini affuit Ulricus murator de Ainlingen [Aindling haud procul ab Inchenhofen.] , qui quadam dierum reformare volens fontem in Aw prope Röchling, — erat quippe fons quadratis lapidibus et magnis silicibus a fundo et desursum constructus, — cui se predictus Ulricus per funem inmittens, volens quandam desubtus foveam reparare, igitur malleo quendam grandem lapidem ad nutum movebat incaute, totam maceriam ruinosam fecit, que corruens ipsum in fundo iacentem operuit, sicque obrutus fere tricentorum plaustrorum lapidum a feria quarta usque ad sabbatum … illesus permansit… [f. 74]

[an. 1414,] Anno Domini m°.cccc°.xiiij. sabbato ante Reminiscere quidam venit montanus ex territorio comitis de Ortenburg [In Bavaria inferiore.] , qui eiusdem anni proxima quinta feria ante carnisbrivium usque ad sabbatum in monte quodam laborans, tempestas valida, ventis et nivibus commotis, super eum irruit vehementer… [f. 74v]

Anno ut supra in die Palmarum venit quidam honestus vir ex foro Milbach iuxta Brixnam [Mühlbach prope Brixiam in Tiroli ad septemtrionem.] , quem in sancta nocte Penthecostes in stratu decumbentem tres latrones malefici invaserunt… [f. 75]

Anno ut supra feria quarta Pasce venit Conradus currifex de Taittingen [Taiting in Bavaria superiore?] , qui cum gravissime infirmatus decumberet…

Anno ut supra feria quarta post octavas Pasce quidam affuit, qui cum salvum impetrasset conductum, a suis adversariis se non premuniens securum estimabat, fidem adhibens promisso. Et quia non omnes fidem servant, hic pariter ab hostibus deceptus, qui pacem simulantes, quam corde minime gerebant, apprehensum eum duxerunt captivum in castrum Tann iuxta Tridentinam civitatem… [f. 75v]

Anno eodem feria secunda post Letare venit quidam vir de Ettenhausen iuxta castrum Hächsenacker, qui a quibusdam clientibus adversariis illius nobiliste Hächsenacker captivatus in obprobrium domini sui et equo superpositus firmiter eidem alligatus est, per diei quoque cursum cum eo itinerantes, equo lassato, alterum applicuerunt, donec pervenissent in villam Stain prope Keishaym… [f. 76]

[Anno [Haec lineis obductis deleta sunt.] ut supra feria quarta post Iudica veni Henricus faber de Hägenhausen [Hagenhausen in Palatinatu superiore?] cum uxore sua secum portans puerum anniculum…]

Anno ut supra circa Penthecosten venit quidam nobilista de castro Hohenperg, qui captivus ductus in castrum Rew [f. 76v] schenperg [Hohenberg, Reichenberg, nomina multorum locorum.]

Anno ut supra dominica post Margarethe venit quedam matrona de Äffingen [Affing haud procul ab Inchenhofen.] cum duobus pueris, quorum unum vice quadam arania invasit…

Anno eodem feria tertia post Iacobi quidam honestus vir de Haselpach [Hasselbach, Haselbach, haud procul ab eodem.] affuit cum puero iij. annorum, qui una dierum extra domum in paludem collapsus…

Anno ut supra in crastino nativitatis Marie duo supervenere uterini fratres ex foro Pillengriezz, ex quibus unus cum quadam puella iniuste infamatus, ob quod et captus est…

Anno ut supra feria quinta post Lamperti venit quidam honestus vir de Nürenberga portans duo ferrea vincula… [f. 77]

[an. 1415,] Anno Domini m°.cccc.xv. sabbato post Ascensionem quidam bone indolis adolescens venit de Ytalia, ministerialis regis [de] Neapoleos, qui in civitate Parisius ad mortem tenebatur captivus…

Anno ut supra et die venit quidam honestus vir de Pabenberga, qui ductus captivus in castrum Waltpurg vinctis pedibus iacebat reclusus, adversariis eum volentibus extalliare et peccuniam extorquere…

Anno et die ut supra venit quidam honestus vir de Parr [Paar haud procul ab eodem.] secum ferens puerum, qui una vice incendio interiit… [f. 77v]

Anno ut supra in vigilia Penthecostes venit quedam matrona de villa Offingen prope Weylhaym cum puero, qui una dierum in tinam plenam lixivio collapsus…

Anno ut supra feria secunda post Penthecosten venit quedam honesta femina ex villa Zell [Zell am Speckgraben in Franconia media.] iuxta monasterium Rebdorff cum puero, qui quadam dominica die una cum aliis pueris cucurrit ire volentibus in prefatum monasterium; cumque pontem alvei transirent…

Eodem anno feria tertia Penthecostes venit quidam vir de Michelpach prope Freyenstat, qui vinctus perductus ad castrum Wisentaw in montibus Pabenbergg… [f. 78]

Expost feria quarta proxima venit quidam honestus vir de Amberga [In Palatinatu superiore?] , qui quendam tam atrociter wlneravit…

Eodem die venit quidam honestus vir qui x. [f. 78v] ebdomadis ambobus pedibus ferreis vinculis in castro Stainach [Steinach, multorum locorum nomen.] tenebatur captivus…

In vigilia S. Trinitatis eiusdem anni allatus fuit puer de villa Northaim iuxta Werdeam civitatem [Nordheim prope Donauwörth.] , qui una dierum in aquis submersus…

Anno ut supra in die S. Lucie quidam honestus vir venit de Weyssenburga, qui pro exploratore innocenter detentus in villa Müdach pedibus ferramentis firmiter reclusis, kathena quoque ferrea constrictus, preconi traditus est; qui ei duos canes ferocissimos associavit, qui eum nocte custodientes…

Venit insuper ea tempestate quidam vir de Guntzenhausen [In Franconia media.] iuxta fluvium Alimonia cum masculo; qui cum fuisset confractus…

Circa festum S. L. eiusdem anni venit quidam de Sweinfurt [Schweinfurt, urbs Franconiae inferioris.] , qui duobus depredatus equis vii. ebdomadis insequebatur eosdem nec rehabere poterat… [f. 79]

[an. 1416,] Anno Domini m°.cccc°.xvj. in vigilia Annuntiationis dominice venit quidam de partibus Ystrie ex civitate Triest iuxta mare; qui una dierum cum aliis lusoribus pro cecha sortiantibus simulque iurgantibus atque se ipsos mactantibus, ipse quoque immunis non affuit. Interempto quippe uno…

Eodem anno dominica secunda post octavas Pasche venit honesta matrona de Hohenwart [Nomen vici in Bavaria tum superiore, tum inferiore.] cum masculo, qui una vice caseum mandens ab eo suffocatus est… [f. 79v]

Sabbato ante festum Ascensionis eiusdem anni ut supra venit quidam honestus vir de Haimhausen [In Bavaria superiore.] cum masculo trium annorum, qui una dierum cadens…

In vigilia Penthecostes anno ut supra venit quidam venator de Saltzpurga, qui dum corporali molestia pregravante diutius decubuisset…

Venit insuper eodem anno in crastino S. Alexii quidam adolescens de Tolltz [Tölz in eadem.] , qui cum ad Austriam pergeret, in via detentus atque pro exploratore ad castrum Schlosperg [Schlossberg prope Rosenheim in eadem.] deductus…

Anno ut supra in die sanctorum Abdon et Sennes venit quidam mercator metsecundus de Prussia [Preussen ante corr.] ex civitate Gedantz [Dantzig.] , qui trans mare navigando cum scarlaco versus Ciciliam ab hostibus Christi paganis invasus atque in paganismum captivus perductus in civitatem Malach regni Granat [Malaga urbs tunc regni Granatensis in Hispania.] , ubi collo et manibus attrociter vinculatus… [f. 80]

Feria tertia secunde dominice Adventus Domini anno ut supra venere quatuor ytalici, quorum habitatio erat prope civitatem Venetiarum, et captivi habebantur in civitate Vincentia…

[an. 1417,] Anno Domini m°.cccc.xvij. feria sexta ante Invoca〈vi〉t venit quidam nobilista ministerialis domini ducis Luduici [† 1447.] , qui a quibusdam suis emulis erga principem ducem accusatus, ob quod pedibus cippo inclusis in turri Hochstetensi ix. ebdomadis captivus iacebat… [f. 80v]

Eodem anno sabbato post Ascensionem venit quidam honestus vir de Perchingen [Berching in Franconia media.] cum masculo ix. annorum…

Ea tempestate venit quedam matrona de Gmünd, que una dierum oscitabat et exinde quasi per integrum annum ore aperto incedebat…

Die et anno ut supra venit mulier de Lempertzhausen [Lampertshausen in Bavaria superiore.] cum puero duorum annorum, qui una dierum in fluvium Ylm collapsus…

Tempore quo supra venit quidam honestus vir de Lantzhüta cum masculo septenni, qui una dierum in foveam arenaream corruit…

Anno ut supra venit quidam vir de Tanner, qui cum nundinis in Dorffen interfuisset et iam domi remearet, adhuc constitutus in itinere captivatus est atque prope Geysenhofen [Tanner vel Thanner, Dorfen et Geisenhofen, in eadem.] in quandam solitariam curiam deductus… [f. 81]

In die sancto Penthecostes anno ut supra venit quidam honestus vir de Kempten cum masculo iij. annorum, qui una dierum facie tenus super fusum corruit atque letaliter offensus est…

Anno ut supra infra octavas Penthecostes venit quidam honestus vir de Ulma…

Venit insuper eodem anno in die S. Bernardi quidam vir de Lantzhüta, qui ex parte cuiusdam peccunie in foro Felden captus, pedibus vinctus…

Preterea in die S. Marcelli eiusdem anni venit quidam de partibus Ytalie ex civitate Vincentia, qui una dierum per altum xxiiijor. cubitorum super solum corruit… [f. 81v]

Expost autem ante festum S. Mathei non longe venit quedem honesta matrona de Ulma secum ferens ymaginem ferream pro quadam virgine, que xvi. ebdomadis gravissimis fuerat molestata infirmitatibus…

Dominica ante festum S. Mathei venit quidam ruralis de Perg, cui coniux puerum ediderat abortivum…

Quedam mulier venit in die Cosme et Damiani eiusdem anni de Krumbach, cui una dierum puer bimus in palude prolapsus… [f. 82]

[an. 1418,] Anno Christi Domini m°.cccc.xviij. sabbato ante Iudica venit mulier quedam de Augusta, que una noctium surgens de stratu sitibunda bibit ex quadam amphora, non premisso crucis signaculo; idcirco ab hoste invasa plurimum vexabatur…

Sabbato post Ascensionem eiusdem anni ut supra venit quidam honestus vir de Tegernsee [In eadem.] cum puero iij. annorum…

Venit insuper eodem die ferrarius quidam de Rieden prope Adeltzhausen cum puero, qui mortuus de utero matris egressus…

Affuit quoque eodem tempore quidam vir de Schefftler [Schelftlarn in eadem.] , qui ab igne crematus…

Anno eodem feria secunda ebdomade Penthecostes venit quidam de Dingolfingen [Dingolfing in Bavaria inferiore.] habens puerum manibus et pedibus contractum… [f. 82v]

Eodem die venit quidam honestus vir de Augusta, cuius puer in Licum flumen collapsus…

Die quo supra venit quidam adolescens de Erdinga [Erding in Bavaria superiore.] , qui tactus igne Antonii … lecto decubuit…

Dominica infra octavas Corporis Christi venit quidam vir de Ahelspach [Ailsbach in Franconia superiore?] , qui ob homicidium perpetratum ad mortem captivus…

Anno ut supra in die Braxedis virginis venit [f. 83] molitor quidam cum uxore de Ahawsen ex Retia [Auhausen prope Wassertrüdingen in Franconia media ad Wörnitz fluvium.] cum puero iij. annorum, qui una dierum sine custodia deambulans circa fluvium Werntz lapsusque in eo… Pater etiam superaddens votum fecit ad Beatam Virginem Lautenbach [Lauterbach in dioecesi Argentoratensi, cuius templum B. V. Mariae sacrum anno 1320 aedificatum erat.] cum pondere cere, quantum puer ponderaret…

Anno ut supra feria tertia post Dyonisii venit quidam balneator cum uxore de Ysprugg [Innsbruck in Tiroli.] secum ferentes puerum iiij. annorum, qui una dierum cum aliis pueris civitatem egressus super pontem fluvii In, transeuntibus tunc temporis duobus plaustris feni per eundem pontem, quibus puer cedere nesciens, trusus ab uno corruit in fluvium…

Anno ut supra in die S. Leonhardi venit quidam honestus vir de Waydhofen [Haud procul ab Inchenhofen.] cum puero iij. annorum, qui lapidem habens in vesica… [f. 83v]

Eadem quoque die affuit quidam de Castell [Nomen vici in Bavaria superiore et in Palatinatu superiore.] cum puero iiij. annorum, qui etiam lapidem habens…

[an. 1419,] Anno Domini m°.cccc.xix. in die sancti Mauri venit quidam honestus vir de Schwaben [Nomen vici in Bavaria tum superiore, tum inferiore.] cum masculo xij. annorum, qui quinque annis passus fracturam…

Dominica Invocavit eiusdem anni venit quidam de Clausen prope Tridentinum [Klausen urbs in Tiroli?] , quem episcopus ibidem vinea quadam privavit…

Feria secunda Pasche venit honestus vir de Ratispona cum puero iiij. annorum, qui una dierum in palude collapsus…

Tertia feria Pasche anno ut supra venit quidam missus cum concuta ferrea a quodam cive de Dinckelspüchel [Cf. p. 190, annot. 3.] , qui ob perpetratum homicidium… [f. 84]

Quarta feria Pasche duo venere ytalici, qui in quadam gwerra in civitate Venetiarum capti atque firmiter tenebantur inclusi…

In die sancti Penthecostes eiusdem anni ut supra venit quidam de Pabenberga, qui una dierum peregrinando ad Sacrum Sangwinem in Saxonia [Id est ad monasterium Sancti Aegidii Brunsvicense, de quo cf. BHL. 4157?] domi repedando in via captus…

Eodem die allatus est puer de Ratispona, qui duabus horis exanimis iacebat…

Feria tertia Penthecostes eiusdem anni ut supra venit cum filia xij. annorum matrona quedam de Eystavia, cui fusus tibiam transfigens…

Anno ut supra in die S. Margarethe venere duo fratres cum germana sua, qui ambo captivi ducti sunt in castrum Staffenperg tribus miliaribus ab Argentina et in turri [f. 84v] reclusi sunt … et xl. florenos ungaricos exsolvere compulsi…

Eodem anno in vigilia S. Michaelis venit quidam adolescens ex villa Öffingen prope Güntzpurg [Offingen in Suevia.] , qui una dierum fenum falcando a maleficis quibusdam captus…

In vigilia Thome eodem anno ut supra venit quedam sanctimonialis de Ratispona, vocabulo Katherina Angelbergeriñ, que digitorum articulis contracta manus habebat conglobatas…

[an. 1420,] Anno Domini m°.cccc°.xx. feria secunda post Penthecosten venit honestus vir de Augusta cum puero, cui quadam vice vermis auriculam ingressus… [f. 85]

Affuit interea eodem tempore vir quidam de Tann cum puero vi. annorum, qui ad mortem infirmatus…

[an. 1421,] Anno Domini m°.cccc.xxi. in vigilia Ascensionis venit quidam sacerdos scriba Constanciensis dyocesis, in quem quidam nobilista manus iniciens violentas captivum duxit in castrum Walpurg prope Ravennam [(p. R.) add. postea litteris minoribus.] [Immo Waldbrug in Wurtemberga prope Ravensburg?]

Eodem anno, regnante magna gwerra inter principes Bavarie, quorum crudelissimus extitit dux Ludwicus, filius ducis Stephani, destructor monasteriorum et oppressor pauperum [Cf. S. Riezler, Geschichte Baierns, t. III, p. 244.] , contra alios septem principes lites ducebat inconsuetas. Fiebant namque ex utraque parte mala plurima, iniustitia dominante. Hiis itaque temporibus venit Chüntz Grepner de Kumetzhofen, qui in eisdem gwerris ab exercitu ducum de Monaco detentus atque in castrum Odeltzhausen [Odelzhausen in Bavaria superiore.] deductus…

Temporibus eisdem in die Apollinaris martyris venit quidam de Püch servus ducis Ludwici, qui ab exercitu dominorum de Öttingen [Otting in Suevia.] captus in civitatem Wemdingen [Wemding in eadem.] ductus est…

Anno ut supra circa festum Nativitatis Marie venit honestus vir de Kempten, cuius uxor, ut retulit, in die conceptionis Marie puerum peperit et exinde usu lingwe privata… [f. 85v]

Post festum nativitatis Marie feria quarta eiusdem anni ut supra venit Conradus villicus de Inchenhausen [Cf. p. 192, annot. 2.] masculum habens sex annorum qui, ignorantibus parentibus, lapidem habebat in vesica…

In die S. Lamperti anno ut supra venit quedam matrona de Lechzgmünd [Lechsend, Lechsgmünd in Suevia.] cum masculo infra bimatum, cum quo una dierum [f. 86] trans Danubium in cimba remigando naufragium passi sunt…

Eodem quoque anno in die S. Remigii venit quidam sacerdos, nomine Nicolaus, premissarius de Aychach, qui a quodam nobilista Adeltzhauser in castrum Weygkershofen [Ober-vel Unter-Weickertshofen in Bavaria superiore.] captivus perductus…

[an. 1422,] Anno Domini m°.cccc.xxij. sabbato ante Iudica in quadragesima venit quedam matrona de Küebach [Cf. p. 185, annot. 2.] cum matre sua portans puerum nondum anniculum…

Dominica secunda post festum Pasce anno ut supra venerunt duo viri, unus de Schiemperg prope Sielenpach [Cf. p. 194, annot. 9.] , alter de Egenpurg [Egenburg, Egenhof in Bavaria superiore.] , qui capti a quodam ministeriali dominorum de Monaco, dicto Haintz von Ketz [Kötz in Suevia.] , et in castrum Egenhofen vincti perducti…

Sabbato post Ascensionem dominicam eiusdem anni venit Pfaffentzeller de Ainlingen [Cf. p. 196, annot. 5.] , qui a servitoribus ducis Wilhelmi de Monaco [† 1435.] captivus perductus est in oppidum Fridwerg [Friedberg prope Augustam.] [f. 86v]

In vigilia Penthecostes eodem anno venit quidam honestus vir de civitate Camentaw xij. miliaribus a civitate Praga; quam civitatem cum quadam vice Hussite circumdedissent domos plurimas foris civitatem et totum suburbium cum hominibus concremantes, bona diripuerunt…

Venit insuper hiisdem temporibus in vigilia S. Trinitatis matrona quedam vidua de Weydorff prope Petems referens qualiter tempore quo Ernestus [† 1438.] et Hainricus [† 1450.] duces contra ducem Ludwicum Bavarie [f. 87] guerras gerebant, hostes prefatam villam succenderant…

Anno ut supra venit nobilis et generosa mulier uxor Iohannis Gumpenperger de Röchlingen [Reichling in Bavaria superiore.] asserens cum fidei testimonio quod, cum existeret in castro suo Schernegk [Scherneck haud procul ab Inchenhofen.] , contigit preterire exercitum prenominatorum principum de Monaco versus oppidum Fridberg, et quia depredare non sinebant [immo desinebant.] quemcumque poterant…

Post hec in die sanctorum Cosme et Damiani venit honestus vir de Pibrach [Biberach in Wurtemberga?] cum filia sua coniugata, que una noctium domum egrediens ab hoste impugnata vesana effecta est…

Deinde in vigilia S. Michaelis venit quidam vir de Rabenhausen iuxta Memmingen [In Suevia.] detentus a quodam nobilista de Aychelperg atque captivus deductus in castrum Schönegk…

Preterea in vigilia S. Leon. [f. 87v] venit honesta femina de Meylenhofen cum puero, qui die quadam de turri corruit…

Eodem die venit quidam honestus vir de Tülgen prope Rain cum puero bymo, qui una dierum casum faciens…

[an. 1423,] Anno Domini m°.cccc.xxiij. in die S. Mathie apostoli venit quidam vir de Nürenberga, qui in crure uno attrociter wlneratus…

Sabbato post octavas Pasce eodem anno ut supra venere septem ytalici, quorum quat 〈u〉 or erant de civitate Felters [Feltria (Feltre) urbs in dicione Veneta.] ; ex quibus unus, dictus Antonius, captus a Venetis in castellum quoddam, Geit vocitatum, deductus est … [f. 88] Quintus de villa Grin tribus miliaribus a pretacta civitate Felters, v. dies in captivitate habuit… Horum primus modicum sciverat theotunicum et latinum, ceteri vero nichil penitus…

Feria quinta ante festum S. Georii venit Conradus Ostermair de Monaco, quem Hermannus Schlarch ministerialis ducis Wilhelmi duxerat captivum in castrum Egenhofen…

Post Ascensionem Domini proximo sabbato venit honestus vir de Amperg, cuius uxor puerum pepererat mortuum…

Exinde in die S. Agapiti venit quidam grandevus vir de Monberg dictus Eberhardus Äeletzhofer, qui captus a quodam Partzenfal Schilchwatz castellano in Monberg angariatusque … [f. 88v] Et ego frater Vlricus Riblinger absolvi eum cum cultello ab eodem (id est a vinculo ferreo) et solutus gratias egit Deo et sancto Leonardo. [(scriptor Ulricus Riblinger)]

Sexta feria post Nativitatem gloriose Virginis venerunt duo armigeri Vlricus Endorffer de Mendorff et Iohannes Schmütz, qui retulerunt qualiter tempore gwerre principum Bavarie cum aliis duobus ministerialibus ducis Ludwici, videlicet Ludwico de Hütten et famulo eiusdem, pro parte iam dicti ducis negotiati forent, cumque, concordatis principibus, prenominati quatuor a duce Ludwico solarium [immo salarium.] ipsis debitum obtinere non possent, se contra ducem erexerunt, terram eius invadentes et cum preda comprehensi ducti sunt in civitatem Rain… In suis itaque tribulationibus clamaverunt ad Dominum, vota fecerunt peregrinandi ad Sacrum Sangwinem in Saxonia [Cf. supra, p. 198, annot. 9.] , ad Beatam Virginem in Pogen [Bogenberg prope Bogen in Bavaria inferiore.] et ad S. L. in Incheñ … [f. 89] Affuit quoque eis divina miseratio et per merita S. L. unus eorum, dictus Hanns Schmütz, baculum iuxta se invenit, cum quo vincula dissolvit…

In vigilia S. Andree anno ut supra venit vir quidam ex civitate Wunsigel [Wunsiedel in Franconia superiore?] secum gestans puerulum triennem, quem, defuncta matre, nutrici commendavit. Hec una dierum puerum solum relinquens domum exiit, stante in domo congio aqua pleno, in quo puer corruit et submersus est… Quod pater pueri cum agnovisset … puero salutem instanter postulabat, promittens eundem ad Beatam Virginem in Lautenbach [Cf. supra, p. 198, annot. 2.] et in Pogen et ad S. L. in Incheñ suis humeris deferendum…

Post vero in crastino S. Elogii [Id est Eligii.] episcopi venerunt tres aurige sive vectores curruum de Altdorff, consocii aliorum duorum, qui prius in vigilia S. Martini eiusdem anni advenerant et beneficia sibi prestita per S. L. reserarant. Cum quibus et hii duo pariter capti fuerant ex parte ducis Iohannis de Amberg [Iohannis III († 1425).] , fuerunt quoque captivi perducti in castrum Dyebach [In Franconia media vel inferiore.] , prius spoliati equis suis numero xxvii…

[an. 1424,] Anno Domini m°.cccc.xxiiij. feria secunda Pasce venit quidam honestus vir metsecundus de Holtzhaim prope Laugingen [Holzheim, Lauingen, in Suevia prope Dilingam.] , qui retulit multis coram peregrinis, qui tunc aderant, qualiter tempore quadragesimali ipse metquartus in fonte laborabat; ipso quoque solo in fonte existente, maceria corruit… [f. 89v]

Anno eodem in die S. Iohannis ante portam latinam venit matrona quedam de Schnaitpach prope Purgaw [Schnuttenbach prope Burgau in Suevia?] ; quadam vice declinare non valens ab equo currente collisa…

Tertia feria Penthecostes anno ut supra venit quedam honesta mulier de Monaco cum puero, qui una dierum in quoddam corruit celare …[f. 90]

[an. 1425,] Anno Domini m°.cccc.xxv. in vigilia Inventionis S. Crucis venit mettertius quidam honestus vir de Passan [sic pro Passau; cf. supra, p. 192, annot. 3.] , qui eo tempore quo rex Vngarie bella gerebat contra Venetos ab eiusdem regis servitoribus detentus…

Anno ut supra sabbato post Ascensionem Domini venit Anna Hackerin de Schorndorff prope Gmünd, que innocenter comprehensa reclusa est in vinculis… [f. 90v]

Eodem die venit quidam honestus vir de Ingelstavia, qui captivus in quodam castro…

Anno ut supra in crastino S. Bernardi venit Hanns Leonhard de Wemdingen cum ambobus parentibus suis et quibusdam consangwineis, quem tyrannus quidam, dictus Raminger, captivum retinuerat in Öttingertall, exigens ab eo sibi dari pecunias… Qui (miser ille) in suis angustiis invocans Beatam Virginem et gloriosum confessorem S. L. promittebat gloriose Virgini ad Novam Cellam [Iam Neustift prope Brixiam in Tiroli.] tantum pondus cere defferre quantum in propria persona ipse posset ponderare…

Venit preterea in vigilia S. L. artifex quidam Petrus calcarator [serator ante corr.] de Lantzhüta, qui in civitate Dingolfingen ad mortem tenebatur captivus… [f. 91]

[an. 1426,] Anno Domini m°.cccc°.xxvj. feria sexta post Ascensionem venit honestus vir cum uxore sua de Tann prope Erdingen [Thann, Erding, in Bavaria superiore.] , que impregnata vice quadam in infirmitate decumbens…

Feria tertia post Penthecosten venit honestus vir ex foro Riedan duobus miliaribus ab Amberga [Rieden, Amberg, in Palatinatu superiore.] , qui captus…

Deinde sabbato proximo venit honesta matrona de Illmünster cum puella vi. annorum, que una dierum corruens in lacunam…

Anno eodem feria tertia post Kalixti supervenere duo mercatores, Martinus videlicet de Kirchpach [Kirchbach in Bavaria inferiore.] et Iohannes Mezzerer [Mezzrer ante corr., ut videtur.] de Ebern [In Franconia inferiore.] , qui simul a quodam tyranno capti in castrum Reiffenperg [Reiffenberg in Palatinatu superiore et in Franconia superiore.] [f. 91v] Idcirco multiplicatis doloribus hii duo vehementer conterriti … vociferabantur in celum, Dei genitricem Virginem gloriosam et S. L. et S. Lewpoldum cum instantia magna precabantur…

Deinde feria quinta post festum xi. milium virginum venit Symon Schernekker de Ratispona, qui captus a Venetis et in castro Rufreit ambo pollicibus uno nervo constrictis… [f. 92]

Eodem die venit quidam ytalicus, dictus Hanns de Kam, qui captus a quodam nobilista domno Allerget de Rufeit ductusque ad castrum Noming…

Post hec in vigilia S. L. venit Hans Perger de Warnsfeld, qui vice quadam discretionis immemor laborabat supra vires et ruptus circa genitalia…

Anno ut supra in die S. Barbare venit Hanns Stenglin de Langensee, qui ductus captivus in castrum Newenravenspurg [Langensee et Neuravensberg in Wurtemberga.] [f. 92v]

[an. 1427,] Anno Domini m°.cccc.xxvij°. in crastino S. Blasii venit Conradus Huttaus de Augusta cum scolare, qui circa genitalia in utroque latere confractus…

Eodem anno feria quarta post dominicam Septuagesime venit Petrus institor ex civitate Putspach [Busbach in Franconia superiore?] cum coniuge sua, qui retulerunt qualiter iam transactis fere decem annis simul peregrinati sunt ad S. Iacobum, et cum domi repedarent adhuc in itinere constituti mulier in uno oculorum suorum lumine extincto penitus excecata est…

Anno ut supra feria quarta ebdomade penose venit Nicolaus Prütsel de Oberstenfeld prope Haylprunn [In Wurtemberga.] , qui detentus a quibusdam et per diem et noctem ductus versus castrum Purbswab… [f. 93]

Eodem anno feria secunda Pasce venit Hanns Aledorff, qui a quodam dicto Hanns de Stadio milite captus et in castro Zwifeltaw [Zweiflau in Palatinatu superiore?] compressus nervo in turri est repositus…

Post hec feria tertia Pasce venit cum coniuge sua Fritz Romunck de Pirckaych prope Hiltpolstain [Birkach et Hiltpolstein in eodem.] secum portantes puerulos duos…

Dominica proxima post Domini Ascensionem eiusdem anni ut supra venit Fritz Lang de Winspach [Windsbach in Franconia media.] , qui captus a quodam nobilista dicto Rab de Newenfels iuxta Ottenwald… [f. 93v]

Sexta feria post octavas Ascensionis venit Hanns Langendorff de Langendorff prope Trümperg quinque miliaribus ab Herbipoli, qui captivus ductus in castrum Poppenhausen [Langendorf, Trimberg, Poppenhausen, in Franconia inferiore.]

Feria tertia Penthecostes venit uxor Ulrici venatoris de Newburga cum puero trium annorum, qui circa genitalia fracturam habens…

Circa festum Corporis Christi anno ut supra venit Elizabeth Latkircherin de Mittenwald [In Bavaria superiore.] , que vice quadam de curia Romana domi repedando in via Kuntersweg iuxta Busanam [Bozen in Tiroli? Cf. supra, p. 190, annot. 1.] ab equo sagmario contrusa de montis corruit cacumine… [f. 94] Allata est in civitatem Busanam, ubi in hospitali locata…

Deinde in vigilia sancti Iohannis Baptiste venit Chunradus sutor de Tülgen propre Rain, cuius coniugem una dierum nentem et acum inter labia tenentem tussitus invasit…

Anno ut supra in crastino Visitationis Virginis gloriose venit Hanns Pair de Dantzg in Prewssen [Dantzig.] , qui vice quadam cum aliis circiter xl. hominibus navigabat in lacu salsato, et improvisa tempestate superveniente naufragium passi sunt omnesque interierunt, tribus tantum demptis quorum ipse unus Dei gratia extiterat… [f 94] Pariformiter et eodem modo emisit votum ad Virginem gloriosam ad Hermitas [Einsiedeln.] et ad Sacrum Sangwinem [Cf. supra, p. 198, annot. 9.] , moxque…

Anno ut supra in vigilia Cosme et Damiani venit Peter Tewfel de Dillingen referens qualiter uxor eius peperisset puerum…

Eodem anno dominica post festum S. Dyonisii venit Nicolaus Osterman cum uxore sua ex Stiria de Krumbach [Prope Eibiswald.] , qui captus ab Hussitis…

Deinceps in vigilia S. L. venit mulier quedam de Klainperkhofen prope Alltenmünster [Kleinberghofen, Altomünster, haud procul ab Inchenhofen.] cum filia, que visu orbata… [f. 95]

[an. 1428.] Anno Domini m°.cccc.xxviij. venit Erhardus Galauffer de Dachaw iuxta silvam Bohemorum [Cf. supra, p. 188, annot. 8.] , qui vice quadam innocenter captivatus in Nova Civitate in Weyden…

Eodem anno in festo S. Valentini venit Hans Swertferger de Wurms [Worms.] , qui in dominio ducis de Lutringen captus in castro Sirgg in turri repositus est, ubi septem ytalicos socios habuit tribulationis et angustie, qui omnes mortui sunt, eo solo relicto…

Eodem anno sabbato ante dominicam Oculi venit uxor Friderici fabri de Ainlingen, qui fractus circa genitalia… [f. 95v]

Post hec in die Palmarum venit Nicolaus Schrüfer de Püch prope Rötenburg [Buch am Wald et Rothenburg an der Tauber, in Franconia media.] an der Tauber, qui captus cum aliis viij. a domino Hornegger et in castro Jagsperg [Jagstberg in Wurtemberga, haud ita procul a Rothenburg.] reclusus in cippo cum aliis, qui prefati domini hostes extiterant, hic vero solus erat innoxius…

Feria tertia Pasce venit Grabfelder de Ingelstavia, qui retulit de puero suo femella vj. annorum… [f. 96]

Quarta feria Pasce eiusdem anni ut supra venit mulier quedam de Abensperg [In Bavaria inferiore.] , nurus Lienhardi carnificis ibidem, referens qualiter cruribus contracta…

Dominica post octavas Pasce venit honestus vir de Egra habens masculum infirmantem…

Anno ut supra dominica prima post octavas Pasce venit honesta mulier de Franconia cum pluribus comitivis, portans luminare quod monasterium S. L. per gyrum circuivit, quod quidem luminare alia matrona, dicta Preunin, de Geroltzhofen prope Sweinfurt [Gerolzhofen, Schweinfurt, in Franconia inferiore.] transmiserat sancto Leon. pro eo quod per tres continuos annos in uno latere et crure percussa paralisi… [f. 96v]

Exinde feria secunda Penthecostes venit Katherina Gräfin de Langenmosen [In Bavaria superiore.] cum masculo x. annorum, qui per tres annos continuos lapidem portans in vesica…

Venit quoque eodem die mulier quedam de Pützenhofen iuxta Taitingen [Taiting in eadem?] , cum puero femella quatuor annorum, que etiam lapidem gestans intra se…

Feria tertia Pentecostes eiusdem anni ut supra venit vir quidam de Gratz ex Stiria, qui per annos vigenos peccatorum pondere gravatus in conspectu Dei et sanctorum apparebat horribilis… (A S. Leonardo in visione monitus, ad meliorem frugem convertitur homo; iubente sancto ut ecclesiam suam visitaret ibique peccata confiteretur, in iter se dat) [f. 97] … venitque ad S. L. in montibus, putans eundem locum sibi fuisse preostensum, disponensque cum diligentia in crastinum a peccatis em undari venit ad eum vox quedam, cum somnum caperet, dicens: “Tu debes venire ad Inchenhofen et ibidem confiteri.” Evigilans autem abiit inde et ulterius profectus venit ad Pinnenpiburg [Binabiburg in Bavaria inferiore.] , tribus miliaribus infra Lantzhütam, aggressusque ibidem plebanum interrogavit pro via que eum duceret ad Tinggenhofen; cui plebanus, cum huiusmodi vocabulum et locum ignoraret, dixit se scire locum qui vocaretur Incheñ, [f. 97v] ubi S. Leon. miraculis coruscaret gloriosus. Quo audito, gavisus valde iussit sibi nomen loci scribere in cedula, venitque usque ad Freysingam; ubi, Deo disponente, ceteris pluribus huc ad S. L. peregrinantibus se associavit…

Anno ut supra scilicet xxviij. feria secunda post festum Corporis Christi venit Peter Rös de Freyburg ex provincia Nücht, qui captus a quodam domino dicto Graff Ötinger de Hochenzoller ductus est in castrum Hochenruppf, tribus miliaribus a civitate Colmarn… Addidit quoque invocare Virginem gloriosam, promittens eiusdem visitare limina ad Heremitas…

Eodem anno feria quinta post festum S. Viti venit Märkel Kayser de Messingen prope Rëutlingen [Mössingen haud procul a Reutlingen in Wurtemberga.] , qui in magna sexta feria Parasceven post meridiem cum plebano suo solatiando egressus ad capiendos lepores, cumque iam laqueos extenderet in loco densato, insanus effectus a quatuor obsidetur demonibus, quorum primus dicebatur Landat Lautenschlaher, secundus Chreutli, tertius Gaissli, quartus Lesterli… Preterea post afflictiones plurimas vice quadam inspiratus cogitavit de Virgine gloriosa et S. L., quibus se tacitus devovit, promittens cum vinculo ferreo, uti tenebatur captivus, peregrinare ad Beatam Virginem Granisapum [Cf. supra, p. 188, annot. 1.] et ad Heremitas et ad S. L… [f. 98]

In vigilia S. Leon. venit Andreas Viofalt de Hochenburg ex Athesi, qui captivus ductus ad civitatem Mediolanum … et transivit portans ferramentum in pede usque dum pervenisset ad Beatam Virginem ad Heremitas, et deinceps hucusque ad S. L… [f. 98v]

Eodem die venit Hanns Kayser de Gundelstorff [Gundelsdorf haud procul ab Inchenhofen.] cum coniuge sua ferentes puerum nondum anniculum, qui per quartale anni oculorum orbatus lumine…

Preterea ipso die S. L. venit Eigtz [Vox lectu difficilis. Aegidium interpretati sunt Iohannes Caramuel in cod. Monacensi latino 26509, p. 92 (de quo infra, p. 207), tum post eum collector Synopsis miraculorum anno 1659 editae, p. 172 (cf. infra, p. 208).] Seger de Herrentam [Herrnthann in Bavaria inferiore.] iuxta fluvium Alimonia, qui per xvi. annos in fractura genitalium infirmatus…

Venit etiam eodem die Berchtoldus quidam de Pabenberga eandem passus infirmitatem …[f. 99]

Deinde eodem anno sabbato post festum Lucie venit Chüntz Aug. de Monaco, qui captus ab Hussitis ductus est ad castrum Restain…

[an. 1429,] Anno Domini m°.cccc°.xxix. feria tertia post Letare venit Hainricus Segenschmit pellifex de Novo Foro [Neumarkt in Bavaria superiore vel in Palatinatu superiore?] , qui captus ab Hussitis…

Anno ut supra feria secunda post Tiburtii venit Katherina Payrin de Künigsperg [Königsberg nomen aliquot locorum etiam in Bavaria.] , que manibus et pedibus curva… [f. 99v] Insuper expensas plurimas faciens pro adipiscenda sanitate erogavit medicis in civitatibus Nürnberga et Pabenberga circiter xxxvj. libras…

Eodem anno sabbato post Ascensionem Domini venit Hanns Lang de Memmingen [In Suevia.] , super quem corruerat plaustrum lignorum… [f. 100]

Eodem die venit Anna textrix de Altdorff prope Lantzhütam cum filia sua, que tribus obsessa demonibus…

Venit preterea eodem die Peter VII de Hausen prope Rotenburg cum masculo xi. annorum, qui die quadam lapsus in fontem submersus est…

Anno ut supra feria tertia Penthecostes venit quidam honestus vir de Augusta cum puero, qui vice quadam tussi pressus violenta… [f. 100v]

Sabbato post Penthecosten anno ut supra venit Agnes Anderlin de Holtz ex parrochia Scheyrn [Scheyern in Bavaria superiore.] cum puero femella viij. annorum, qui quidem puer caduco morbo … quassatus…

In die S. Trinitatis anno ut supra venit Hanns Riedermüller ex parrochia Illmünster, qui fractus circa genitalia…

Post hec in die S. Iacobi eiusdem anni venit Stöberl sutor de Gaultzhofen [Gaulshofen in eadem.] , qui in campo Lici sabbato ante festum Iacobi fenum rastrabat cum ceteris; venit quoque tempestas improvisa compellens abire universos, transeuntesque ipse cum coniuge sua et ceteris plurimis, fulmine tactus … ipse corruit… [f. 101]

Anno ut supra in die S. Petri ad vincula venit Margaretha Petri institoris legittima coniux de Wurtzach [In Bavaria superiore.] , quam maritus suus adulter pessimus … reclusam habuit in custodia propria. Insuper eam de vesania infamans, episcopo Herbipolensi xenia offerens, licentiam obtinuit quatenus eam muris obstructam perpetuis concluderet temporibus…

Anno ut supra sabbato post festum S. Michaelis venit Peter Sandaer de Pfershem [Pfersee?] prope Augustam, cui coniux puerum ediderat abortivum… [f. 101v]

Eodem anno in die S. Kalixti venit Hanns Wirt de Madaw prope Schärdingen [Schärding in Bavaria inferiore?] , qui a quodam nobilista domino eiusdem ville captus…

Preterea in vigilia S. L. eiusdem anni venit Hans Senft de Tiespeck [tiespach ante corr.] , qui in Nova Civitate [Diesbeck, Neustadt an der Aisch, in Franconia media.] vinctis pedibus in domo preconis habebatur captivus…

Venit insuper feria tertia post festum S. Leon. frater Vlricus de Meran, qui in regno Püllen [Polonia?] captus nervo constrictus in turri repositus est in castro Cotilian… [f. 102]

Deinceps die sabbati post festum S. L. venit Üll Reidaxt de Adeltzhausen prope Reigertzhofen [Adelshausen, Reichertshofen, in superiore Bavaria, ab Ingolstadio ad meridiem.] cum masculo viii. annorum, quem quarta feria proxime precedente perdiderant…

Post festum S. Elizabet secunda feria eiusdem anni ut supra venit Stepfanus carnifex de Holenpach prope Newburgam [Hollenbach, Neuburg, in Suevia.] , cuius uxor, prout retulit, in partu laborans… [f. 102v]

[an. 1430,] Anno Domini m°.cccc.xxx. feria quarta post Circumcisionem Domini venerunt duo ytalici ex provincia Visitein, ydeoma theutunicum penitus ignorantes, cum quibus comitabantur alii duo de Lantzhüta nostri theutunici ydeomatis, e quibus unus notitiam habebat lingwe ytalice, qui predictorum duorum extitit interpres. Retulerunt namque beneficia Dei sibi per merita S. L. exhibita. Unus eorum captivus iacebat…

Anno ut supra feria tertia in carnisbrevio venit quidam honestus vir de Ratispona, habens filiam, que in puerperio vice quadam decumbens… [f. 103]

Deinde feria tertia post dominicam Reminiscere venit Haintz Friessen de Nidermässingen [Niedermässing in Franconia media.] , qui simul cum aliis convicinis suis ferme xij. captus…

Post hec feria secunda Pasce venit Ulricus Dietel de Winden prope Geysenfeld [Winden am Aign in Bavaria superiore.] , cuius puer, prout retulit, infra annum existens in balneo spiritum exalavit…

Quarta feria Pasce eiusdem anni venit Hanns Reppł [Reppłm ante corr.] balneator de Gmünd, qui manibus et pedibus contractus… [f. 103v]

Sabbato post Domini Ascensionem anno ut supra venit honestus vir de Grefelingen [Grafling in Bavaria inferiore?] cum masculo xiiij. annorum, qui quatuor annis caduco morbo quassatus…

Eodem die venit Chüntz Ellinger de Weichering [In Suevia.] cum puero, qui, cum adhuc non haberet vj. hebdomadas ab ortu, super mensam positus cecidit super pavimentum…

Eodem die venit quidam de Hertzhausen cum masculo quatuor annorum, qui octo diebus tantummodo sangwinem guttatim urinare consuevit… [f. 104]

Anno ut supra feria secunda Penthecostes venit Haintz balneator de Tegernsee cum masculo vij. annorum, qui casum fecerat exitialem…

Eodem die venit Vlricus Hütter de Walggertzhofen [Walkertshofen in Bavaria superiore vel inferiore, vel in Suevia?] , cuius puer inter alios sex sibi dilectior infirmatus ad extrema pervenit…

Feria tertia Penthecostes eiusdem anni venit Andre Soeler de Ohenhofen prope civitatem Hasfurt, qui in eadem civitate captus… Promiserat enim Beate Virgini Marie in Hirschein unam afferre seram, alteram vero sancto Leon. in Inchen…

Sabbato post Penthecostem anno ut supra venit Vlricus Vitel de Oberkochen [In Wurtemberga.] , qui orbatus visu… [f. 104v]

Eodem die venit quedam honesta matrona de Mospurga [Moosburg in Bavaria superiore.] , que una noctium puerum lactantem inter se et maritum in lecto posuit…

Post hec in die S. Allexii anno ut supra venit Georius faber de Reuersweil iuxta monasterium ordinis S. Bernardi dictum Cappell [In dioecesi Constantiensi, non ita procul ab Einsiedeln, neque ita prope. De quo cf. L. Janauschek, Originum Cisterciensium t. I, p. 184.] apud Beatam Virginem ad Heremitas secum portans masculum triennem … [f. 105] Affuit interea abbas prefati monasterii Castell [Immo Cappell.]

Anno Domini ut supra feria quinta post festum S. Galli venit Hanns Öler de Augusta, qui ob favorem ducis Hainrici captus ab Arnoldo milite de Chamer [Kammer in Bavaria superiore?]

Anno ut supra in crastino S. Leonardi venit Haintz Kesselmayr de Giengen [In Wurtemberga.] cum puero unius anni, qui vice quadam gumphum ferreum manu tenens ori imposuit atque deglutivit… [f. 105v]

[an. 1431,] Anno Domini m°cccc°xxxj°. feria quarta Pasce venit Schäufer de Schnelmansgräut [Schnellmannskreit haud procul ab Inchenhofen.] cum puero duorum annorum, qui fracturam passus circa genitalia…

Eodem die venit Haindel Geruth de Wertungen [Wertingen in Suevia.] cum masculo vj. annorum, qui mutus ab utero matris…

Deinde feria quinta Pasce eiusdem anni venit Hanns Schlosser de Pratenhain [Breitenhain in Wurtemberga?] , qui in silva quadam pollicibus nervo constrictis arbori cuidam alligatus tenebatur captivus…

Post hec eodem anno dominica prima post octavas Pasce venit Hermanin Ebirch de Augusta, [f. 106] que in uno oculorum per xx. annos lumine privata…

Sabbato post Ascensionem Domini venit Härttel de Grüb aus Dorffnerpfarr [Grüb prope Altdorf in Franconia media.] , quem una cum uxore sua quaedam malivola uxoris suae noverca intoxicaverat…

Eodem die venit Hanns Schub de Lauch prope Kapfenberg, qui in expeditione dominorum de Lutring captus, ductus in civitatem Metz…

Anno ut supra feria sexta ante festum Pentecostes venit quidam honestus vir de Franconia ex [f. 106v] villa Maisenpüch prope civitatem Haidsuelt [Massenbuch haud ita procul ab Heidenfeld in Franconia inferiore.] secum adducens puerum decem annorum…

Deinde secunda feria Penthecostes anno ut supra venit Chüntz Kornmesser de Eystavia cum puero bymo, qui per fenestram cuiusdam domus per altum xvj. pedum ceciderat…

Feria tertia Penthecostes eiusdem anni venit Hanns Symon de Clingen prope Plomentall [Klingen, Blumenthal, haud procul ab Inchenhofen.] cum uxore sua et aliis xij. mulieribus portans puerum quatuor annorum, qui die quadam corruens…

Anno ut supra feria quarta post festum S. Mauricii venit Albertus Coler de Gleissenperg [In Palatinatu superiore.] , qui in expeditione contra Hussitas auriga existens cum aliis plurimis christianis captus… [f. 107]

Eodem anno in vigilia S. L. venit Betz textor de Schönlëutten [Schönleiten in Bavaria superiore, in Palatinatu superiore?] , qui per annum et dimidium caduco morbo vexatus…

[an. 1432,] Anno Domini m°.cccc°.xxxij. sabbato ante Oculi venit Wilhalm Purstenpinder cum coniuge sua de Stokenaw ex partibus Austrie [Stockenau in Stiria?] , qui ambo ab Hussitis capti in castro Newhaws prope Pragam cippo reclusi tenebantur…

Anno ut supra feria tertia Pasce venit honesta matrona de Höchsteten, que per integrum annum manibus et pedibus curva… [f. 107v]

Eodem anno sabbato post Mamerti venit quidam de Newburga iuxta Bohemorum silvam [Neunburg vorm Wald in Bavaria inferiore.] , qui captus ab [f. 108] Hussitis et ductus in Pischofzteintz [Bischofsteinitz in Bohemia.]

Sabbato post Ascensionem eiusdem anni venit Werlin sutor de Ebersperg habens masculum viij. annorum, qui per quinque annos lapidem in vesica sustinens…

Anno ut supra feria secunda post Penthecosten venit figulus quidam de Feltgedingen [Feldgeding in Bavaria superiore.] cum coniuge sua portantes secum puerum quatuor annorum, quem currus onustus feno rota una compresserat… [f. 108v]

Eodem die venit Hanns Fedrolf de Hechtal, qui retulit qualiter domus cuiusdam vicini sui domui sue coniuncta igne consumeretur…

Venit insuper eodem die Rüdelbel de Waltkirchen prope Perchingen [Waldkirchen, Berching in Franconia media.] , qui vesanus effectus…

Feria tertia Penthecostes anno ut supra venit mulier quedam Üllschabeckin de Ebenried [Haud procul ab Inchenhofen?] habens filium xv. annorum, qui vice quadam ascendens abietem ruit deorsum per altum lx. palmorum…

Post hec in vigilia S. Trinitatis venit Eberl Geyr de Illmunster, cuius puer triennis una die in tinam ceciderat aqua plenam… [f. 109]

Eodem die venit Werl Schneider de Schönhaupten, qui in magna gwerra ducum Bavarie captus a ministerialibus ducis Ludwici in oppido Reyckertzhofen…

Anno ut supra in die S. Iohannis Baptiste venit mulier quedam Obermairin de Gesseltzhausen [In Bavaria superiore.] cum filia, que desponsarat et, completis nuptiis, post quinque ebdomadarum spatium, quibus marito commanserat, a quodam seductus [immo seducta.] ribaldo, coniuge et parentibus relictis, clam recessit et pervenit ad Nürnbergam… [f. 109v]

Post hec in die S. Augustini eiusdem anni venit Chüntz Schäbel de Hegspach prope Esslingam, cuius coniux puerum pepererat curvum uno pede…

Eodem anno in die S. Magni confessoris venit Hanns Lechen sutor de Augusta, cuius coniux puerum ediderat abortivum…

Anno ut supra in die apostolorum Symonis et Iude venit Kolerin de Vnderstal prope Newburgam [Cf. supra, p. 190, annot. 8.] , que decumbens in infirmitate vesana effecta est, nec quempiam sinebat illesum, factaque est intolerabilis omnibus. Contigit autem die quadam causa visendi supervenire filium eius Rüdel Koler de Zuchering [In Suevia.] [f. 110]

[an. 1433,] Anno Domini m°.cccc°.xxxiij. dominica Oculi venit Chüntz Woller de Nova Civitate [Neustadt.] , qui fluxum in uno crurium passus…

Eodem anno feria secunda Pasce venit Peter Hagelstain textor de Gershofen [Gersthofen in Suevia.] , qui lapidem in vesica gestans…

Anno ut supra feria tertia Pasce venit quidam de Schnöting [Schnotting prope Frisingam inter septemtrionem et occidentem.] , qui feria secunda ebdomade penose in Siuerspurg de ponte corruit in fluvium Amper [Iam Ammer vel Amber.] [f. 110v]

Eodem die venit quedam puella de Augusta, dicta Anna Pawngartnerin, que usque ad tertium annum in uno genu contracta incedere non valebat nisi ad ecclesiam S. Vdalrici, cui erat vicina…

Sabbato post Ascensionem Domini anno ut supra venit Peter Zehentner von Harthofen [In Bavaria superiore.] , cuius uxor legitima post puerperium… [f. 11]

Eodem die venit mulier quedam Stephanin de Marteinsried [In eadem.] habens puerum, qui in uno crurium contractus…

Anno ut supra in vigilia Penthecostes venerunt duo honesti viri Hanns Schäufer et Hanns Hacker de Rimper prope Herbipolim, qui simul captivi ducti sunt in castrum Werperg [Rimpar, Werberg, in Franconia inferiore.]

Anno Domini ut supra in die sanctorum Cosme et Damiani venit Hanns Kebs de Witislingen prope Laugingen [Wittislingen, Lauingen, in Suevia.] cum uxore sua secum ferentes masculum [cod. masculio.] ix. annorum, qui morbo caduco quassatus… [f. 111v]

Eodem die venit Hanns Müllner de Ayslingen [In eadem.] cum puero bymo, qui ab utero matris sue fracturam passus circa genitalia…

Anno ut supra in die S. Colomanni venit metquartus Hanns Gundran de Liechtenstein [In eadem.] , qui cum aliis duobus captivus tenebatur in castro Poppenhausen [Bobenhausen in Bavaria superiore.]

[an. 1434,] Anno Domini m°.cccc°. tricesimo quarto advenit quidam honestus presbyter, nomine Conradus de Rotenburg iuxta fluvium Nectaris [Rottenburg urbs in Wurtemberga ad flumen Nicrum (Neckar).] . [f. 112] Iste fuit detentus … atque ductus ad distantiam decem miliarium, ut asseruit, ad quoddam castrum Gottlieb appellatum…

Anno Domini m°.cccc°.xxxvto. feria tertia proxima post dominicam qua canitur in ecclesia Dei: Oculi mei etc., [an. 1435,] comparuit hic personaliter quidam honestus laycus, nomine Petrus Rewmair de Aychkirchen [In Palatinatu superiore.] , occasione cuiusdam voti inferius elucidandi, talis modi videlicet. [f. 112v] Ipse erat detentus a quodam strenuo milite, scilicet Iohanne Stauffer, in certo castro dicto Erenfels…

Anno et die ut supra advenit quidam ytalicus. [f. 113] Iste fuit detentus in civitate Mediolanensi in quodam carcere…

Anno Domini ut supra in vigilia Dedicationis huius capelle advenit Fridericus Textor de Pünnhart penes monasterium monialium Geysenfeld [Unter-Bindhart, Geisenfeld, in Bavaria superiore.] . Iste fuit detentus per cives opidi Perching, Eystetensis diocesis…

Anno Domini m°.cccc°.xxxv. in vigilia Dedicationis presentis capelle advenit quidam Volkwinus Räblein de Westhaim in distantia trium miliarium ab opido Nürnberg. [f. 113v] Iste patiebatur rupturam seu fractionem genitalium…

Anno et die ut supra advenit Chunradus Awer de Amberga. Ille habuit quendam pulchrum puerum masculini sexus quasi septem annorum, qui cecus erat…

Anno et die ut supra advenit quidam Conradus Nüsslein de Altendorff [Prope Bambergam.] Babenbergensis diocesis cum uno puero septem annorum…

[an. 1436,] Anno Domini m°.cccc.xxxvj. in die Annunciationis humane nature Salvatoris anni prelibati supervenit Fridericus nomine Münsmaister advocatus in Erlang, mancipatus in proprio castro, scilicet Vrach prope civitatem Babenbergensem [Aurach prope Bambergam ad meridiem?] situatum, ductusque taliter mancipatus in quendam montem nemoratum grandem et abusivum, wlgariter Ebersperg nuncupatum, in quodam territorio ibidem, scilicet Puecheln, situatum.. [f. 114]

Anno et die quibus supra supervenit quidam honestus vir de Holandia. Iste detentus quondam fuerat super aquas maris et ductus erat ad terram paganorum in quandam provinciam, nomine Granat [In Hispania. Cf. supra, p. 197, annot. 10.] , in qua detentus degebat tres annos et quinque menses…

Anno eodem in die sancti Pangracii supervenit quedam iuvenis matrona, nomine Ruegeryn, de villa Sylenpach [Cf. supra, p. 194, annot. 9.] cum novem personis, deferens quendam puerum etate quasi trium annorum, qui ceciderat [cod. cecidebat.] in unum fontem. [f. 114v] Mulier prefata, mater pueri, curam gerens eiusdem, ipsum diu quesierat, tandem in quodam fonte iacentem misere reperit. Quo extracto, nullam vitam in eo vigere persensit, capite, collo, manibus, brachiis atque pedibus remissis et tamquam mortui discoloratis dependentibus, quasi desperavit. Concurrentibus undique vicinis, puerum prefatum bene ad duas oras agitaverunt, nullam penitus spem vite percipientes. Mater pueri prefati, desperatione oblita, materna dilectione resuscitata, sanctum Leonhardum devotissime imploravit, quatenus suis consolationibus sui wlnerati cordis dolorem in resuscitatione pueri mitigaret, vovitque puerum prefatum sibi ob hoc illuc presentare cum comitiva novem personarum et una libra cere. Ecce adstatim ipse puer revixit et totaliter convaluit. Mater vero gaudio repleta cum ix. personis et puero prefato et cera supervenit, constituitque prefatum suum puerum annuatim censualem tempore vite sue sancto Leonhardo sibi tradendo ij. denarios, tribuendo desuper laudem et gloriam Christo et gratiarum actiones sancto Leonhardo.

2. Fragmentum miraculorum anni 1458.

[an. 1458,] In capite codicis latini Monacensis 4322 (0m, 163 × 0,110) conglutinatum est fragmentum folii cuiusdam et multo longioris (quam 0,110) et paulo latioris (quam 0,163), quod solum adhuc repertum est relationis de miraculis Inchenhofensibus circa medium saec. XV lingua germanica conscriptae. Insunt sex miracula anni 1458; quorum primum quidem mutilum est (inc. fuss, dan scond also ain gang halb jar…) et die nescio quo patratum, reliqua sexta feria post Ascensionem acciderunt (inc. alterum: Anno ut supra, feria sexta post Ascensionem da kom her Hanns Denckel von Ebersperg, der het ain sun der lag in grosser kranckhait…).

3. Miracula saeculi XVI ineuntis.

[an. 1506 et sequentibus,] Neque haec integra habemus. Leguntur in codice Monacensi germanico 1772, qui est liber chartaceus, intermixtis foliis membraneis, foliorum nunc 170 (0m,296 × 0,208), exaratus variis manibus saec. XVI in. Iam vero perierunt folia pauca in ipso initio, aliquot in medio libro, plurima in fine; insuper quidam quaterniones a glutinatore loco non suo collocati esse videntur. Insunt miracula S. Leonardi in vico Inchenhofen germanice conscripta [Vid. v. gr. fol. 1v: Hanns Bernhart von Oberndorff ist verschwollen gewest untter den augen, also dass er nit hat mugen gesechn. Hat sich verlobt her ze kummen und 1 d. in stock ze legen. 1st er zehand gsundt worden. Quid autem sit illud “her”, docet vel hic locus fol. 3: Hanns Wunderer von Steffansperg hat gehabt die pöfn platteren … und hat der heylig S. L. zu in geredt das er kem in sein gotzhauss gen Inchenhofen mit ij. lb. wax, so wurd er gesundt…] ; primis perditis, supersunt ea quae acciderunt anno 1506 et sequentibus; fol. 96v incipiunt miracula patrata anno 1512; inde a folio 109 nullus certus annus e libro erui potest. Descripta sunt autem in singulis pagellis miracula fere quinque, aliquando pauciora, aliquando etiam plura. Harum mille et septingentarum circiter narratiuncularum satis habuimus primam et ultimam exscripsisse; ceterae his similes sunt.

Inc. (fol. 1) Item Jörg Grincler van Egck hat hye gesayt und furpracht wie ainss tagss sein kummen xviij. feinde und haben im genommen seyne ross. Ist sein hausfraw den feinden nachgeloffn byss gen Lantzhuet. Ist ir in syn kummen S. Leonhart. Hat in trewlch angeruefft und im verlobt 2 flor. Hat sy die ross alle on mue vnd schaden wider uberkummen. — Des. (fol. 170v) Hanns Haller von der Linden het ein haussfraw. Lag in kindts nötten. Verhies S. L. ein j. lb. wax. Ward erfreudt. Lobt Got vnd sant Leonhard.

4. Miracula annorum 1588 – 1593.

Sunt haec, numero circiter octingenta, typis edita in libello qui inscriptus est: S. Leonardus. Vilerlay gedenckwürdige Wunderzaichen, so Gott der Almechtig durch mittel vnd fürbitt S. Leonhards by seinen Gottshauss zu Inchenhofen gewürckt hatt. “Gedruckt im Gottshauss Thierhaupten im Jar 1593”, in-4°, 3* – 109 ff [Hunc libellum in latinam linguam verti curavit anno 1653 P. Iacobus Kritzradt S. I. illamque versionem ad Bollandum nostrum misit; quae manu scripta servatur, non integra tamen, in codice Bruxellensi Bibl. Reg. 8934.] . Typis autem mandatus atque certe etiam paratus est iussu Leonardi abbatis Fürstenfeldensis, ut docet lemma longius, quod fol. 1v legitur: Verzaichnuss ettlicher merck und gedenkwürdiger Miraculn vnnd Wunderzaichen, so der Allmechtige Gott durch mittel vnnd fürbitt des hayligen Nothelffers vnd Beichtigers S. Leonhards zu Inchenhouen (sonsten zu dem ferren S. Leonhard genandt) im obern Fürstenthumb Bayrn, Augspurger Bistumb, vnnd Aichner Landgericht gelegen, von Pfingsten des 1588. biss auff Leonhardi vnnd Martini des 1592. Jars [Immo 1593; vid. enim fol.] genedigist gewürcket vnnd erzaigt hat. Welche zu gutem den frommen, christlichen vnnd andächtigen Kirchfärtern, der Ehrwürdig inn Gott Vatter vnd Herr, Leonhard Abbte zu Fürstenfeld, als deme ermeltes Gottshauss zustendig, zu drucken verordnet hat. Praemissa igitur (fol. 2* – 3*) praefatione, in qua nihil memoria dignum repperimus, collecta sunt miracula in viginti partibus seu capitibus, quorum conspectum aliquem hic subicere visum est.

(Fol. 1 – 17v). Volgen hundert sechs vnd dreissig grosse vnd merckliche Wunderzaichen, die Gott der allmechtig durch fürbitt des H. Nothelffers vnd Beichtigers Leonhardj, an denen personen, so in grossen vnd schwern kranckhaitten gelegen, vnd sich selbs, oder andere in jhrem Namen, in das Würdig Gottshauss hieher verlobt haben, nach gethonen gelü[l]bden gnedigklich gewürckt vnnd erzaigt hatt.

Inc. Anno 1588. Hans Schwaiger von Oberzeidelbach inn Aichacher Landgericht ist 4. wochen inn schwerer kranckhait gelegen, inn dem verlobt er sich hieher mit einem vierling wachss, vnnd 2. pfenning in stock h, ist nach solchem gelübdt durch fürbit S. Leonards mit jm besser worden.

Anna Kimpfin von Rhain ist 10. wochen inn schwerer kranckhait gelegen…

(Fol. 18 – 21v) Vier vnd zweintzig tröstliche vnd auch merckliche Wunderzaichen, von denen personen so nach gethonen gelübden, verfrierens halben beim leben erhalten worden. Item auch von denen, so durch fürbitt S. Leonhards vom Fieber, Geelsucht, Glockfewr, Wassersucht, Brunnenfahl gnediglich erlediget und beschützt worden. Item auch von denen, so etwan verlorn, oder sich verirrt haben, und nach gethonen gelübden widerumb gefunden worden.

Inc. Elizabeth Rangin von Woltzen ist im kalten winter dem Allmuesen nachgangen…

[an. 1588 – 1593,] (Fol. 22 – 22v) Vier gedenckwürdige Wunderzaichen von denen Personen, so sich inn Wassernöthen hieher verlobt, vnnd nach jhren gelübden hülff von Gott, durch fürbitt des H. Nothelfers vnd Beichtigers S. Leonhards erlanngt haben.

(Fol. 23 – 26v) Fünf vnd zwaintzig merckliche vnnd auch grosse Wunderzaichen, von denen Personen so von Gott durch fürbitt des H. Beichtigers S. Leonhards, nach gethonen gelübden, in gefährlichen Fewrsnöthen, jrer güetter oder anderer sachen halben behüet vnd beschützt worden.

(Fol. 26v – 28) Neün merckliche vnd grosse Miracul von denen Personen, so nach den gelübden von Gott durch fürbitt S. Leonhards von bösen anfechtungen, gefäncknussen, vnnd erschröckungen seind entlediget worden.

(Fol. 28 – 29v) Dreyzehen merckliche Wunderzaichen von denen Personen so nach den gelübden, durch die trewe Fürbitt S. Leonhards, von bösen Blattern vnd Rauden erlediget worden.

(Fol. 30 – 33) Zway vnd zwaintzig herrliche vnd grosse wunderzaichen, von etlichen Weibspersonen die in grossen geburtsnöthen lang gelegen, vnnd nit haben kinden erfrewdt werden. Item auch von etlichen, die inn der Kindbett grossen schmertzen erlitten, vnd nach den gelübden zu S. Leonhard, erfrewdt, vnd der schmertzen entlediget vnd gesund worden.

(Fol. 33 – 43) Ain vnd sechtzig ware und trefentliche Miracul vnd Wunderzaichen von etlichen personen, so hefftige fäll gethon, vnd bissweilen für tod umbgezogen worden, aber nach dem gelübden gehn S. Leonhard, widerumb lebendig vnd gesund worden. Item auch von etlichen welche sich in Mörgel vnd Laym grueben biss auf den tod verfallen, oder sunst in eyserster gefahr jres lebens gewesen. Auch von etlichen welche durch Ross schlagen oder anderer sachen halben in etlichen glidern verletzt worden. Letzlich auch von etlichen, welche verloren vnd nach dem gelübden widerumb gefunden worden. Dise alle seind durch Gott vnd die trewe fürbitt S. Leonhards beschützt, behüet vnd beim leben erhalten, vnd widerumb frisch vnd gesund worden.

(Fol. 43 – 43v) Ein merckliche vnnd tröstliche erscheinung eines abgestorbnens, welcher, als man seinen begeren ein genüegen gethon, hernach nit mehr erschinen.

(Fol. 43v – 44) Volgt ein trefentlich Miracul, welches in disem 1593. Jar zu Wien in Oestereich geschehen, vnd den 3. tag May allhie anzaigt worden.

(F. 44v – 50v) Neun vnd viertzig mächtige wunderzaichen, von etlichen personen, so mit dem gefrayss, Beermuetter, Rottenrhuer, vnd Vergicht behaft gewesen, vnd nach den gelübden gehn S. Leonhard darvon entlediget vnd gesund worden.

(Fol. 50v – 54v) Dreissig tröstliche wunderzaichen von etlichen personen, so an etlichen glidern hefftig verschwollen gewesen, vnd nach den Gelübden gen S. Leonhard widerumb gesund worden.

(Fol. 54v – 68v) Hundert vund zwayntzig treffentliche vnd grosse Wunderzaichen, von etlichen personen so im Haupt, Ohren, Augen, Halss, Zän vnd Mund grossen weethumb vberstanden, vnd nach den gelübden gehn S. Leonhard dessen entlediget vnnd gesund worden. Item auch von etlichen, welche ein zeitlang jres gesichts beraubt gewesen, vnd jnen durch fürbitt des H. Nothelfers S. Leonhards widerumb von Gott dem Allmechtigen jr gesicht mitgethailt worden.

(Fol. 68v – 70) Zwölf gedenckwürdige Miracul vnnd Wunderzaichen, von denen so die bösen huesten gehabt. Item auch von denen die schwerlich haben athmen mögen, welche alle nach dem gelübden durch fürbitt S. Leonhards der huesten entlediget, vnd auch widerumb athmen mögen vnd also gesund worden.

(Fol. 70 – 74v) Drey vnd dreyssig grosse Wunderzaichen, von etlichen Stummen vnd Tauben, welche nach den gelübden gehn S. Leonhard widerumb redend vnd hörend worden.

(Fol. 74v – 76) Eylf andere glaubwürdige wunderzaichen von etlichen, so jhrer sinn vnd vernunfft ein zeit lang beraubt gewesen, vnd nach dem versprochnen gelübd gehn S. Leonhard zu jrem verstand vnnd guetter vernunfft widerumb kommen.

(Fol. 76 – 86v) Neun vnd achtzig gnadenreiche Wunderwerck, von etlichen personen, welche in Armen, Ruggen, Lenden, Achseln, Schultern, Brüsten vnd sunst in anderen glidern grossen wehthumb erlitten. Item auch von denen, so sich von wegen der Schwindsucht, vnd erkrummens halben gehn S. Leonhard verlobt, vnnd nach den gelübden, der schmertzen entlediget, vnd widerumb frisch vnd gesund worden.

(Fol. 87 – 96v) Zway vnd achtzig merckliche Wunderzaichen, von etlichen, welche im Leib vnd Seiten grossen schmertzen erlitten, vnd nach den gelübden gehn S. Leonhard, gnedigklich darvon entlediget worden.

(Fol. 96v – 102) Neun vnd dreissig Wunderzaichen von etlichen, die nach den gelübden zu S. Leonhart, vom Stain, Griess, und Bruch entlediget vnnd gesund worden. Item auch von etlichen, welche lannge zeit den Harn nit gewinnen künden, und nach dem gelübd auch widerumb harnen mögen, vnd also frisch vnd gesund worden.

(Fol. 102 – 108) Fünf vnd viertzig treffentliche Miracul vnd Wunderzaichen, von etlichen Krüppeln vnnd Krumpen. Item auch von etlichen, so in den Füessen grossen weetagen aussgestanden, vnd nach den gelübden gehn S. Leonhardt widerumb gerad vnd gesund worden.

Des. Auss disen oberzelten vilen herrlichen vnd grossen Wunderzaichen kan ein jeder, der sy lesen würt, leichtlich sehen vnnd abnemmen, wass wür für ein gnedigen Vatter an Gott, vnd für ein trewen fürbitter an den H. Beichtiger vnd Nothelfer S. Leonhardt haben. Dem Allmechtigen, Barmhertzigem, vnnd in seinen lieben Hayligen wunderbarlichen Gott, sey lob, ehr vnd preiss in alle ewigkait. Amen.

(Fol. 108v – 109) Folgen die Indulgentz, Gnad vnnd Ablass, so disem Gottshauss verlihen worden.

5. Miracula annorum 1599 – 1605.

[an. 1599 – 1605.] Remisisse videtur post annum 1592 in Inchenhofensi aede frequentia miraculorum; postquam enim quinque annis 1588 – 1592 octingenta miracula a Fürstenfeldensibus conscripta erant, vix pauca quaedam tempore sequenti [Cf. infra, p. 207, § 6, 5°.] , annis autem 1599 – 1605 iam plura, non tamen tot atque prius, memoriae tradere habuerunt. Quod procuravit Iohannes abbas in libello minore, cui titulus brevior: Vilerley gedenckwürdige Miraculn, so sich zugetragen von Anno 99. biss ad Annum sexcentesimum quintum bey Johann Abbt zu Fürstenfeld, der dessen Gottshauss Verwalter und Sorger ist (“Gedruckt zu München bey Adam Berg. Anno M. DCVI”, in-4°, 3 ff., 42 pp.), longior autem (fol. 1v): Verzeichnuss ettlicher merck-vnd gedenckwürdiger Miraculn vnnd Wunderzeichen, so der Allmächtige Gott durch mittel vnnd fürbitt dess heiligen Nothelffers vnd Beichtigers S. Leonhards zu Inchenhofen (sonsten zu dem ferren S. Leonhard genannt) in Obern Fürstentumb Bayrn, Augspurger Bistumb, vnd Aichner Landgericht gelegen, von anno 99. biss auff das 1605. Jahr genedigst gewircket vnd erzeiget hat. Welche zu gutem den Frommen, Christlichen vnd andächtigen Kirchfärtern, der Ehrwürdig inn Gott Vatter vnd Herr Johann, Abbte zu Fürstenfeld, als deme ermeltes Gottshauss zuständig, zu trucken verordnet hat. Im Jahr M. DCVI. In quo libello, praemissa (fol. 2 – 3) ipsa praefatione libelli a Leonardo abbate editi [Cf. supra, p. 205, § 4.] , typis data est una series 118 miraculorum: Folgen hernach die grossen und mercklichen Wunderzeichen, die Gott der Allmechtige durch Fürbitt dess H. Nothelffers vnd Beichtigers Leonhardi, an denen Personen, so in schweren Kranckheiten, vnnd andern anligenden Nöthen, sich selbs, oder andere in jhrem Namen, in das würdig Gottshauss hieher verlobt haben, nach gethanen Gelübden gnädigklich gewürcket vnd erzeiget hat.

Inc. primum miraculum: An den heiligen Pfingstag, anno 1601. hat sich Anna Schwaigerin von Herrieden, Eychstätter Bistumbs, bey S. Leonhard alhie, beyneben fürweisung von jhrer ordenlichen Obrigkeit… — Ultimum miraculum: Margareth Metzgerin vonn Pfaffenhofen, hat ein Knäblein, vber welches ein Ross ist gelaufen, vnd daran verletzt worden, also, dass es siben Wochen kranck ist gelegen, entzwischen aber, inner drey Wochen nichts geredet, vnd zwo Wochen nichts gesehen, verlobt jhn die Mutter alher mit einem halben Pfund Wax, einer Mess vnnd das Zeichen zuuerkindigen, ist ihme auff alle weg geholffen worden.

6. Iohannis Caramuelis miracula a divo Leonardo in Inchenhofen patrata.

[Iohannes Caramuel Lobkowitz,] Librorum permultorum scriptorem Iohannem Caramuelem de miraculis Inchenhofensibus librum edidisse nemo mirabitur, qui meminerit ipsum et de multiplicibus variisque argumentis libenter scripsisse, et Cisterciensis ordinis alumnum fuisse atque in monasterio Fürstenfeldensi aliquando devertisse [Cf. J.-A. Tadisi, Memorie della vita di Monsignore Giovanni Caramuel di Lobkowitz, vescovo di Vigevano (Venezia, 1760), p. 72.] . Reapse in amplissimo indice operum illius recensita videmus, inter libros typis nondum editos, D. Leonardi miracula [Ibid., p. 194.] . Quae nobis servavit codex latinus Monacensis 26509, chartaceus (0m,195 × 0,150), exaratus saec. XVII; implent autem voluminis pagellas 1 – 141 [pag. 51 bis], ceteris relictis vacuis. Nomen ipse scriptor tradit: Ioannes Caramuel Lobkowitz (p. 1); scripsit vero dum in monasterio Fürstenfeldensi morabatur [Ita Caramuel, p. 79: Historice enim quaeritur cuiusnam coloris fuerint vestes veterum monachorum. Sane D. Benedictum alba cuculla, nigra D. Bernardum supra antiquae bibliothecae ostium antiquo penicillo pictos video in Fürstenveldensi monasterio; ergo sub illud tempus verum creditum, quod etiam Leonardus confirmat, quem in eadem aula, in qua haec scribo, semel et iterum aspicio veste candida ornatum; quod etiam sub finem capitis II miraculo proximiore I (in ipso codice, p. 63, in miraculo primo anni 1601) et in autographo huius miraculi lego (id est in libello Eberhardi, cod. lat. Monacensi 7685, fol. 57v). Solent divi eisdem vestibus videri post mortem, quibus usi dum viverent.] anno, ut videtur, 1646 [Haec de se narrat Caramuel p. 13 – 14: Libenter fluvium (Danubium) et locum (Ratisponam) recensuero; nam et ego ibi miratus praecipitem aquarum impetum, aquarum vortices, habeo speciale aliquod propter quod divo Leonardo gratias agam. Speciale dixi, nimirum dicam, sed non miraculum, tametsi in specialibus favoribus nonnumquam mirabilior quam in ipsis miraculis sit Deus. Rem breviter: navim mihi apud Ratisponam adituro nuntiatur P. Alexander excalciati ordinis provincialis, qui eo appulerat, ut inde Viennam. Convenio amicum optimum, salutem apprecor, ut sit itineris socius exoro. Postulat ille duorum dierum inducias, ut possit expedire negotia. Adquievissem omnino, ne in molesto et longo itinere pii et eruditi hominis cogerer carere consortio. At nescio quo spiritu impulsus, qui amicis nihil negare scio, negavi optimo quod prudenter videbatur orare. Praecessi ergo; sequitur ille et uno a civitate lapide lignum offensionis invenit et naufragium fuit passus. Navis fracta et submersa, triginta quinque homines absorbti et extincti, nec socio provincialis parcitum. Hic tertio lapides profundiores illisus et ad superstites spumas regestus non sine evidenti miraculo tandem oras adpulsus et ordini regendo servatus (MD. CXLV). Et ego in eiusdem provincialis epistola miserabilem hanc tragediam legens brachii tui, Dive optime, potestatem cognosco… Caramuelem tempore aestivo anni 1645 in Fürstenfeld moram egisse asseverat Tadisi (op. c., p. 72), qui conicit ipsum forsan anno sequenti eodem reversum esse, cum typis mandata sit oratio latina in laudem SS. Sacramenti a Caramuele scripta Furstenvveldzae in Bavaria die Corporis Christi anno 1646 (cf. ibid.). Certe non ante annum istum compositus est liber miraculorum, cum recenseat (in cod. p. 96) miraculum ipso anno patratum. Quin etiam postquam (p. 103 – 104) narravit duo miracula an. 1644 et 1645, tertium addit recentius, quod ante paucos menses multos aedificavit; non tamen liquet utrum annus, qui postea tantum in codice ascriptus est, legendus sit 1647 an 1644.] .

[libris antiquioribus usus,] Etsi libellum germanicum anno 1593 editum [Vid. supra, p. 205, § 4.] legisse non videtur [Vid. mox, sub 4°.] , pari tamen modo in recensendis miraculis non temporum ordinem sed rerum secutus est. Scribendi autem argumentum ex libris manu exaratis aut etiam typis impressis desumpsit, qui ipsi a Fürstenfeldensibus monachis tradebantur, ita ut quosdam etiam prae manibus haberet qui nobis non sunt servati. Rettulit enim:

[miraculorum ab anno 1258] 1° de rebus gestis anno 1258 et anno 1310, idque secundum ea quae legerat apud Eberhardum monachum [Cf. p. 6: Summam adhibuit diligentiam D. Eberardus ante trecentos annos Fürstenveldensis monasterii filius et loco illi (Inchenhofen) praepositus, et antiquissimas, quas nancisci potuit, traditiones in libro speciali descripsit. Ex ipso ego ista paucula… Sequuntur (p. 7 – 11) ea quae narravit Eberhardus in cod. lat. Monacensi 7685, fol. 3 – 4.] ;

2° quam plurima miracula facta annis 1346 – 1436 secundum eundem Eberhardum et alios monachos, quorum scripta habemus in cod. lat. Monacensi 7685 [Cf. p. 13: Ab anno 1258 prodigiis claruit divus, at perpetrata (cod.-to) priore saeculo [id est abhinc usque ad an. 1346] devotione potius quam calamo a maioribus culto, confusa tantum traditione innotescunt. Centum igitur annos celebrabo silentio et a tempore incipiens, quo diligentius ipsa tabulis consignata… P. 18: XIII. In quodam inferioris Bavariae oppido (distantiam inferius exprimendam in antiquo manuscripto reperio, non nomen) quinquennis puer … anno 1359; atqui cf. Eberhardum, cod. cit., fol. 6v. Miraculum quod p. 30 – 31 narratum est (XLVI. Dum quinta hebdomadis maioris feria divina misteria toto populo praesente Witenhusenii celebrantur, puer incaute cursitans in puteum labitur…) monuit Caramuel patratum esse anno M.CCCXLII; verum legendum esse anno M.CCCXCII ilico animadvertet qui fontem Caramuelis adierit, narrationem dico Eberhardi (cod. lat. Monac. 7685, fol. 30).] ;

3° miracula multa — et quidem non minus centum et viginti — patrata annis 1437 – 1448, usus, ut videtur, libello quodam iam perdito;

4° nulla ex miraculis illis octingentis an. 1588 – 1593 quae narrata diximus in libro anno 1593 edito;

5° miracula singula facta annis 1595, 1597, 1598, duo anno 1594, tria anno 1596, ita quidem ut aliqua horum ex documento scripto acciperet [Cf. p. 54. CXI. Paindorfii edituum, dum murum ecclesiae dealbaret, praecipitem legimus et mortuum, sed uxoris lachrymis ad vitam revocatum anno 1596.] ;

6° non pauca miracula an. 1599 – 1604, quae utique legerat in libro edito an. 1606 [Vid. supra, p. 206, § 5.] ;

[ad annum 1646 (1647) patratorum] 7° miracula quaedam sequioris aetatis, singula annorum 1609, 1629, 1640, 1642, 1646 et forsan 1647, bina annorum 1632, 1639, 1645, tria anni 1644, quattuor anni 1637, ipsa etiam, ut videtur, e monumentis scriptis excerpta [Cf. p. 120: A militum violentia Divi meritis liberati leguntur Martinus Mayr, Ioannes Kain, Mathias Perisse anno 1637…] .

[synopsin quandam confecit;] Longa temporum spatia nullis miraculorum narrationibus illustrata esse et vidit Caramuel [Tempora tamen, ut qui forsan raptim scribebat, non satis diligenter expressit, v. gr. p. 62: Possem etiam referre prodigia recentiora; nam ab anno M. CCCC ad MD (immo 1400 – 1448) multi sunt qui… Divi meritis adiuti sunt. Ab anno MD ad MDC (immo 1449 – 1588) minor fuit notariorum sibi succedentium industria, calamus negligentior; sed ab anno MDC plurima reperirentur… Cf. etiam p. 138: Scripta a veteribus diligenter et prout tulerunt tempora, per duo ultima saecula negligentius et rarius; p. 139: Sed cur his duobus saeculis haesit miracula scripturientium manus?] et rei causam coniciendo exposuit, quam alibi (p. 62) notariorum minorem industriam seu etiam neglegentiam esse dixit, alibi (p. 139 – 40) capitulorum generalium ordinis Cisterciensis decreta, quibus statutum aliquando erat ut miracula facta in loco ordinis generali capitulo luculenter et lucide referrentur per personas ipsius ordinis et ibidem in scriptis publice redigerentur [Cf. Chr. Henriquez, Menologium Cistertiense (Antverpiae, 1630), p. XXIIII.] , postea vero ut a scriptione cessaretur, ne miracula ipsa multitudine vilescerent [Ita Caramuel, penes quem rei fides sit. Certe locus quem affert (Henriquez, t. c., p. XXXVI, ultima §) prorsus alia respicit.] . Addere iuverit quosdam miraculorum libros Caramueli notos non fuisse, ut iam monuimus de miraculis factis an. 1588 – 1593 et mox videbimus de miraculis an. 1506 – 1516.

7. Liber miraculorum annis 1659, 1712 et 1752 editus.

[ampliorem edidit an. 1659] Quod Caramuel adumbraverat, id paucis post annis praestitit Martinus abbas Fürstenfeldensis, ut non iam miracula suo tempore patrata, sed omnia quae in Inchenhofen inde a principio in gratiam piorum hominum a S. Leonardo gesta ferebantur, uno libro eoque typis edito complecteretur. Huic titulum fecit bene longum:

[Martinus abbas in Fürstenfeld;] Synopsis miraculorum et beneficiorum, seu vincula charitatis, Lieb-Bänder und Ketten-Glider, welche berührt, vnd vbernatürlich an sich gezogen der wunderthätige Magnet, Abbt und Beichtiger S. Leonardus, durch dessen himmlische Krafft, bey dem ferr: vnd weitberümbten Gottshauss zu Inchenhofen in Obern Bayrn, von vier hundert Jahren her, vber dreytausend Wunderzaichen, vnd Gutthaten geschehen. Deren auff Hoch- vnd Niderstands Personen öffters anmanen, nur etliche, beliebender Kürtze halber zusamb geschriben vnd der jetzund regierende Churfürstl. Stifftung, vnd Closters Fürstenfeld sacri Cisterciensis Ordinis Abbte Martinus, mit etlich vorhergehenden Disscursen von S. Leonhardi wunderthätiger Capellen, vnd H. Leben, sambt angehengt hailsamer Vnderweisung, wie ein jeder Pilgram ihme die Kirchfahrt an dises H. Orth zu nutz machen soll. “Getruckt zu München, durch Johann Jäcklin. M.DC.LIX”, in-4°, 19 ff., 233 pp., 3 ff., cum imagine in aere incisa.

Constat opus viginti quinque vinculis seu capitibus, in quibus miracula Inchenhofensia secundum rerum ordinem narrata sunt. Praemissa autem sunt — praeter prooemia quaedam et carmina, ex quibus nihil annotandum habuimus, — septem “discursus” praeambuli; subiunctus triplex anulus vel circulus, atque catalogi parochiarum, hominum, dierum festorum, cereorum. En totius voluminis summam.

(P. 1 – 6) Der erste Weeg-Discurss. Wann, und wie die Capelln S. Leonhardi an das Kloster Fürstenfeld, und in auffnemen kommen, auch von dess Hochlobl. Churfürstl. Hauss Bayrn von 400. Jahren hero, darbey erzaigt vnd continuirter Andacht.

(P. 7 – 28) II – VI Weeg-Discurss. — In his narrata est Vita S. Leonardi et miracula in Gallia patrata secundum libellos BHL. 4862 et 4863 sqq.

(P. 28 – 35) Der sibendt und letste Weeg-Discurss. Von Glaubwürdigkeit nachfolgender Miraculn, sampt Bericht von S. Leonhardi Nagel, und grossen Ketten, so bey seinem Gottshauss in Inchenhofen gesehen werden.

Miracula Inchenhofensia

(P. 35 – 45) Das erste Band. S. Leonhard erledigt die unschuldig Gefangne (an. 1363 – 1638).

(P. 45 – 49) Das ander Band. S. Leonhard erledigt auch schuldig Gefangne (an. 1346 – 1594).

(P. 49 – 60) Das dritte Band. Der H. Leonhardus macht gesund und stärckt die Krumb und Lahme an allen ihrer Glidern (an. 1351 – 1654).

(P. 61 – 67) Das vierte Band. Der Englische Medicus, und Oculist S. Leonhard erleucht die blind und übelsehende Augen (an. 1359 – 1654).

(P. 68 – 76) Das fünffte Band. Der H. Leonhardus gibt den Zerrütten den Gebrauch dess Verstands (an. 1363 – 1640).

(P. 76 – 83) Das sechste Band. Der himmlische Medicus der H. Leonhardus vertreibt das Griess und Stain (an. 1408 – 1652).

(P. 84 – 87) Das sibende Band. Der H. Leonhardus bringt widerumb das Gehör der Tauben, oder Gehörlosen (an. 1403 – 1654).

(P. 88 – 94) Das achte Band. Der H. Nothhelffer Leonhardus erzaigt auch sein wunderbarliche Macht, in erhaltung des unvernünfftigen Viehs, etc. (an. 1422 – 1657).

(P. 95 – 101). Das neunte Band. Der H. Leonhardus gibt den Stummen, oder Sprachlosen die Red, und lösst die stumme Zungen (an. 1348 – 1653).

(P. 101 – 104) Das zehende Band. Unser himmlischer Medicus rainigt von dem Aussatz, hailet die Pest, und Frantzosen (an. 1512 – 1651).

(P. 104 – 108) Das ailffte Band. Der mildreiche Nothelffer S. Leonhard, curirt die mit den fallenden Sucht und Fraiss begaffte Patienten (an. 1430 – 1584).

(P. 109 – 117) Das zwölffte Band. Der liebbrinnende H. Leonhardus erlöst auch die in Wassers Gefahr, und bringt die Ertrunckene wider zum Leben (an. [1340] – 1644) [Non recte in margine (p. 109) ad primum miraculum apposita est nota temporis, annus 1340. Est enim illud miraculum (inc. Zell ein Schwaig oder Mayrhoff…) idem quod in suo prooemio cum antiquioribus miraculis, nullo tamen indicato tempore, narravit Caramuel (cod. lat. Monac. 26509, p. 11: Zella villa est…), reapse autem anno 1415 contigisse ex primo miraculorum libro novimus (cod. lat. Monac. 7685, fol. 77v: Anno ut supra … venit quedam honesta femina ex villa Zell…). Paulo post (p. 110) miraculum ad annum 1342 relatum est, quod anno 1392 contigerat; quem errorem in eodem miraculo apud Caramuelem deprehendimus (vid. supra, p. 207, annot. 8).] .

(P. 118 – 119) Das dreyzehende Band. Der mitleydende Nothtelffer bringt widerumb verlorne Sachen (an. 1361 – 1445)

(P. 120 – 122) Das vierzehende Band. Unser liebreicher Gutthäter hilfft auch denen, so vom Schlag, oder Gewalt Gottes, berührt worden (an. 1363 – 1599).

(P. 123 – 133). Das fünffzehende Band. Der miltreiche Notthelffer Leonhardus erledigt aus Fewrsgefahr (an. 1361 – 1657).

(P. 134 – 140) Das sechszehende Band. Der H. Leonhardus erledigt die vom bösen Geist Besessne und Angefochtne (an. 1365 – 1653).

(P. 141 – 154) Das sibenzehente Band. Der hochberühmte Nothhelffer S. Leonhard, kombt zu Hilff in gefährlichem Halswehe, Geschwulst, und allerley üblen Zuständen, etc. (ann. 1416 – 1644).

(P. 155 – 169) Das achtzehende Band. S. Leonhard erfrewet die schwärlich gebährende Frawen, erlangt auch von Gott den unfruchtbarn Eltern Leibsfrucht, und Kinder (an. 1414 – 1658).

(P. 170 – 178) Das neunzehende Band. Der H. Leonhardus wendet die Leibsschäden und Gichbrüch (an. 1410 – 1654).

(P. 179 – 184) Das zwaintzigste Band. Der H. Fürsprecher S. Leonhard, erhalt, vnnd beschützt vor Hagel, Schaur, Blitz, und Donnerstraichen, denselben, welcher ihn andächtiglich anruefft (an. 1409 – 1621).

(P. 185 – 190) Das ain und zwaintzigste Band. Der wunderthätige Medicus erledigt mit seiner Himmelskunst von allerley Fieber, etc. (an. 1359 – 1654).

(P. 191 – 199) Das zway und zwaintzigste Band. Der wunderbarliche Nothelffer S. Leonhard erweckt, und erquicket die für todt gehaltne, und Abgestorbne (an. 1353 – 1424).

(P. 199 – 202) Das drey und zwaintzigste Band. Der trostreiche Nothelffer Leonhardus erledigt auch die Seelen von den Banden der Sünden (an. 1428 – 1444). — Tria dumtaxat miracula.

(P. 202 – 209) Das vier und zwaintzigste Band. Der H. Leonhardus erinnert die jenige, welche ihr Glübd in vergessenheit stellen, die erzaigte Gutthat danckbar abzustatten (an. 1258 – 1605).

(P. 210 – 216) Das fünff und zwaintzigste Band. Der liebreiche Wunderthäter S. Leonhard, ein versöhner der unfridlichen, bemühet sich für den Hass und Neyd, einzupflantzen in dem Hertzen den Menschen, die Liebe Gottes, und dess Nechsten (an. 1413 – 1652).

(P. 217 – 220) Ein dreyfacher Denck-RingId est

(P. 220) Weitläuffigere Ermahnung, wie man sich mit disem Denckring durch die H. Kirchfahrt mit Gott unabsönderlich verbinden soll.

(P. 220 – 226) Das erste Glid an disem liebreichen Denckring. Wie der Pilgram zur Walfahrt sich beraiten soll.

(P. 226 – 229) Das ander Glid an disem Denckring. Was guts man auff dem Weeg üben, oder thuen soll.

(P. 230 – 233) Das dritte Glid an disem Denckring. Wie man sich im Gottshauss verhalten solle.

(P. 233 – 235) Folgende Nachbarschafften haben Jährlich ein Wag- oder Pflugeysen, umb behütung der Feldfrüchten zu S. Leonhard nacher Inchenhofen verlobt. — Sequitur index 140 parochiarum.

(P. 235) Folgende aber haben Jährlich für ihre Erdfrüchten absonderlich Pfluegeysen zu S. Leonhard verlobt. — Index 12 hominum.

(P. 235) Verzaichnuss der vornembster Kirchfahrten zu S. Leonhard in Inchenhofen. — Index dierum quibus peregrini Inchenhofen adibant.

(P. 235 – 236) Verzaichnuss der grossen Wachskertzen, id est cereorum in capella servatorum.

Omnia porro miracula si secundum ordinem temporum recensuerimus, inveniemus narrari res gestas annis 1258, 1346 – 1447 [De narrationibus falso relatis ad annos 1340 et 1342 vid. p. 208, annot. 3.] , 1506 – 1516, 1553, 1559 – 1610, 1620 – 1658. Cum vero miracula non pauca anno 1506 facta tradantur, plurima autem annis 1510 – 1513, vix dubitari potest monumenta scripta a Martino abbate lecta esse [Ad confirmandam narrationem variis in locis affert nonnumquam scriptor non solum Eberhardum monachum (quo nomine totum codicem Monacensem lat. 7685, atque eas etiam illius partes, quae Eberhardi certo non sunt, solet designare), sed aliorum etiam testimonia eaque aliquando scripta. Cf. p. 181 (de anno 1511), pp. 57 – 60, 67, 94, 100 – 101, 133, 154, 184 (de rebus saec. XVII gestis).] , quae Caramuel non viderat, nobis autem servata non sunt.

[quae anno 1712] Elapsis plus quinquaginta annis Synopsim hanc recudi curarunt Fürstenfeldenses, nullo miraculo addito, ne indicibus quidem, qui in fine legebantur, mutatis. Sat illis tunc fuit, aliquot carminibus liminaribus demptis, lectorem ita monere: Nimme lieber Wahlfahrer mit diser ander-mahligen Auflag verlieb, biss mitler Zeit ein anders gantz neues verfertiget wird (fol. 7v). Titulus ipse idem mansit, paucis subiunctis: Synopsis … M.DC.LIX, nunmehro von neuem aufgelegt, und in Druck geben, “zu Augspurg, anno 1712”. In-4°, 10 ff., 254 pp., 5 ff., cum eadem et altera imaginibus in aere incisis.

[atque iterum anno 1752,] Tertiam eamque reapse novam editionem procuravit quadraginta post annis Alexander abbas, hoc titulo: Liebs- und Wunder-volle Gnaden-Ketten, das ist: Kurtze Verfassung der Wunderund Gutthaten, welche in dem fern- und weitberühmten Gottshauss zu Inchenhofen einem Churfürstl. Marckt in Ober-Bayrn gewürcket der allgemeine wunderthätige Nothhelfer Abbt und Beichtiger St. Leonardus, durch dessen himmlische Kraft und vil-vermögende Vorbitt von 500 Jahren her, bey 5000 Wunder- und Gutthaten, so wohl an Menschen, als an dem unvernünftigen Vieh geschehen seynd, und noch fast täglich geschehen. Deren auf hoch- und niederen Stands-Persohnen öfteres Anmahnen, nur etliche, beliebender Kürtze halbes Ao. 1659. zusammen geschrieben weyland der Hochwürdige, Wohl-Edelgebohrne Herr, Herr Martinus, Abbt der Churfürstl. Stifftung und Closters Fürstenfeld, nunmehro aber auf eifriges Ansuchen inbrünstiger Liebhaber des H. Leonardi mit neuen Wunder- und Gutthaten vermehret, und zum Druck beförderet der Hochw. in Gott Hoch-Edelgebohrne Herr, Herr Alexander, der Churfürstl. Stiftung und Closters Fürstenfeld S. & Exempti Ord. Cisterc. würdigist regierender Abbt, dann des Fürstl. Stifts Waldsassen, Pater immediatus etc. Mit etlich vorgehenden … machen solle. “Dritte Auflage. Augspurg, gedruckt bey Maxim. Simon Pingitzer, 1752”. In-4° 14 ff., 296 pp., 2 ff., cum eadem et alia imaginibus.

[novis tunc curis aucta, recusa est.] Quam editionem cum priore si quis contulerit, multa quidem addita reperiet, pauca mutata. Nihil enim mutatum est in illis septem “Weeg-Discurssen”, sed neque, quod forsan mireris, in duobus brevibus indicibus (pp. 393 et 394) qui p. 235 in editione anni 1659 legebantur. Indices vero duo alii, parochiarum et cereorum (ed. 1659, pp. 233 – 235 et 235 – 236), recogniti sunt et paululum aucti. Maxime autem aucta sunt vincula illa 25 seu miraculorum capita; nam recusis, qualia in prima editione prodierant, omnibus antiquioribus miraculis, subiuncta sunt fere in singulis vinculis [Nihil tamen in vinculis X et XVI.] miracula recentiora, annis 1659 – 1752 patrata, eaque modo plura, modo pauciora. Palmam attigit vinculum VIII, cui additae sunt narratiunculae 58. Tabulas monasterii a scriptore nonnumquam exscriptas esse, et natura rei ferebat, et ipse manifestum facit [V. gr. pp. 130, 201, 220, 246, 269.] .

DE S. LUPANTIO CONFESSORE IN AGRO CAINONENSI

ANTE SAEC. X

[Commentarius]

Lupantius confessor in agro Cainonensi (S.)

A. P.

[1] [S. Lupantii corpus in vico cognomine, ubi saec. X quiescebat,] Vicus est in pago Turonico, haud procul a Cainone, Sancti Lupantii dictus, vulgo Saint-Louant [Dép Indre-et-Loire, arr. Chinon. Nomen sancti alias scribitur Lupentius, Loantius (ita Annales Sancti Florentii Salmuriensis ad an. 974), Loentius. Lingua vernacula Louand, Louant, Louans.] , a nomine cuiusdam sancti confessoris, cuius ibidem corpus quiescebat. De quo nullum superest monumentum antiquius anno 954, quo anno Ioseph episcopus Turonensis “quartam e rebus Sancti Lupantii sub institutione census concessit Gunbaldo et uxori eius Bathchildi” [Ita ex documentis a doctissimo viro Stephano Housseau O. S. B. collectis B. Hauréau, Gallia christiana, t. XIV (1856), col. 52; cf. col. 190.] ; anno autem 973 Teutbaldus comes Blesensis, cuius patri locus ille ab archiepiscopo Turonensi in beneficio collatus erat, Amalberto abbati Sancti Florentii Salmuriensis concessit locellum in suburbio Cainonis castri situm, ubi sanctus Lupantius requiescit [Litteras Teutbaldi ed. Martene et Durand, Thesaurus novus anecdotorum, t. I, col. 91.] ; cui donationi Arduinus archiepiscopus ipso anno vix non iisdem verbis usus assensum praebuit [Litteras Arduini ed iidem. t. c., col. 92: ut locellum ad rationem nostrae matris ecclesiae pertinentem, ubi sanctus Lupantius requiescit…] . Quae cum posteris traderet saec. XIII auctor Historiae Sancti Florentii Salmuriensis, non solum de nomine et de sepulcro S. Lupantii, sed etiam de ipsius sociis atque de Vita eius scripta meminit: Nam magnificus comes (Theubaudus), confirmante Turonorum praesule Harduino, cuius iuris erat, anno incarnati Domini DCCCCLXXIII°. tradidit Amalberto abbati, ad glorificandum nomen Domini sanctorumque illic quiescentium, sacrae venerationis oratorium, in quo sanctus Lupantius ac socii eius requiescunt. Quo audito, quidam, ut fertur, Cainonensium clericorum cum Vita sancti Lupantii aliisque ornamentis pretiosis aufugit, et in Vigennam fluvium corruens secum Vitam memorati sancti cum ipsius ornamentis submersit [P. Marchegay et É. Mabille, Chroniques des églises d'Anjou (Paris, 1869), p. 246.] . Iam vero haec quamvis alibi tradita non sint et in sola ista Historia non valde antiqua narrentur, in tanta nostra documentorum penuria neglegenda non sunt, praesertim cum constet Historiae auctorem domesticis documentis, quorum aliqua etiam supersunt, non sine studio usum esse [Cf. Marchegay et Mabille, t. c., p. XXIV sqq.; A. Molinier, Les sources de l'histoire de France, I, 2 (Paris, 1902), p. 74, n° 1299.]

[2] [cum corporibus trium sociorum] Et quidem S. Lupantium non solum, sed cum sociis in vico cognomine quievisse, alio etiam loco eiusdem Historiae docemur: Hiis temporibus — id est circa an. 1041 – 1055 — sanctissimus Lupantius in monasterii sui choro humatus iacebat incertus [Id est, nesciebatur quo loco in choro illo esset sepultus.] , procurans multis remedia sanitatis; qui fodiendo quaesitus et inter alios inventus est, quorumque essent corpora in singulis tumulis repertae litterae demonstrabant. [saeculo XI] Levati ergo honorifice, scilicet sanctus Salicus et sanctus Lupantius necnon sancta Lachia et sanctus Coremarus, in crypta maiori sub altari sunt cum sarcofagis depositi pridie nonas maii [Marchegay et Mabille, t. c., p. 292.] . Nomina sunt haec, si Lupantium dempseris, alias prorsus ignota, neque definire est quaenam essent litterae illae quae sanctos designaverint, utrum schedulae in sarcophagis inclusae an potius tituli in aere plumbove incisi. Id autem constare videtur, non fuisse nomina ipsis sarcophagis inscripta. Nam ante hos annos circiter quinquaginta, ecclesia Sancti Lupantii iam pridem solo aequata, [et iterum saeculo XIX inventum.] cum in loco, in quo olim chorus eiusdem exstitisse ferebatur, terram effodissent viri sacrae antiquitatis studiosi, parvam humilemque cryptam invenerunt [Vid. G. de Cougny, Saint-Louand, in Mémoires de la Société archéologique de Touraine, t. XI (1859), p. 210 – 20; Id., Note sur les tombeaux de Saint-Louant, in Bulletin monumental, t. XXXVI (1870), p. 687 – 700.] , in qua iacebant sarcophagi lapidei quattuor, nulla inscriptione nulloque alio ornamento distincti. Quibus apertis, reperta sunt ossa, quae a viris medicis agnita sunt fuisse unius feminae ac trium virorum. Etsi autem nullum iam aderat monumentum, quo demonstraretur quorum haec essent corpora, nemini prudenti dubium esse potuit, quin illa essent sepulcra ante annos plus octingentos a monachis Sancti Florentii effossa. Licentiam igitur, litteris die 30 aprilis anni 1860 datis, concessit Ioseph Hippolytus Guibert, Turonensis archiepiscopus, ut ossibus illis, veluti sanctorum reliquiis, debiti honores deferrentur; atque exstructis in ipso loco a monialibus Ordinis S. Augustini sacris aedibus, huiusmodi reliquiae in eas translatae sunt, sarcophagi etiam in crypta earundem repositi.

[3] [Historia illius prorsus ignota,] Atque haec sunt quae de S. Lupantii reliquiis non certa quidem, — testimonia etenim aliquis non immerito postulet antiquiora et explicatiora, — non tamen fide indigna, comperimus. De ipso sancto eiusque gestis nihil prorsus memoriae traditum est. Quam enim saeculo X Cainonenses clerici, qui ecclesiam Sancti Lupantii rexisse videntur, dicuntur habuisse sancti Vitam [Cf. supra, num. 1.] , eam aquis submersam esse narrant neque aliud ipsius exemplar comparuit. Quod autem proferunt recentes quidam scriptores, Lupantium saeculo VI vel VII vixisse, alumnum primo fuisse monasterii Sancti Maximini Miciacensis, inde in locum solitarium prope Cainonem decessisse ibique coenobium condidisse et discipulos aggregasse, ea moderna commenta sunt, veri quidem aliqua saltem ex parte similia, nulla tamen antiquitatis auctoritate fulta. Idem dixeris de S. Linentio sive Liventio, quem eundem atque nostrum Cainonensem Lupantium fuisse et Ferrarius, et Bollandus olim coniecit [Act. SS., Ian. t. I, pp. 628 et 1151. Cf. Anal. Boll., Collectanea Bollandiana servatur brevissimus commentariolus Iohannis Bollandi De S. Lupantio confessore in agro Turonico die 6 novembris edendus; qui totus in referendis annuntiationibus martyrologicis continetur.] ; de cuius vita prorsus etiam silent, quae supersunt, monumenta hagiographica.

[4] [cultus tamen certus.] Contra de cultu S. Lupantii certo constat, non in solo loco cognomine, sed etiam in dioecesi Turonensi celebrato. Festum enim ipsius die 6 novembris in illa actum esse docent missalia Turonensia saec. XIII, in quorum kalendario inscripta est hoc die memoria Lupantii confessoris et Melani episcopi [In codicibus Parisinis Bibl. Nat. lat. 1096, fol. 10; lat. 10504, fol. 5.] , tum breviarium Turonense saec. XV [Cod. Parisinus lat. 1032, fol. 165: Lupentii commemoratio.] , breviarium Sancti Petri Burguliensis, dioecesis Andegavensis, saec. XV [Cod. Parisinus lat. 1043, f. 5: Lupancii et Leonardi conf.] , alia. Omitto martyrologia quaedam saec. XVI et XVII, ut sunt Greveni et Molani editiones Usuardi interpolatae, martyrologium Adami Walasseri seu Petri Canisii, Martyrologium gallicanum Saussaii. Verum ab usu antiquo recesserunt saeculo XIX Turonenses; festum enim diem S. Lupantii apud ipsos die 5 novembris aliquanto tempore celebratum esse docet Breve Turonense sive ordo divini officii …, cuius exempla habemus “pro annis Domini” 1830, 1839, 1844; postea illo die coli desiit, ut inde conicimus, quod ab Ordine divini officii … pro anno 1871, quem etiam habemus, prorsus abest sancti memoria. Hodie tamen, ut litteris datis monuit vir ven. O. Marcault, die 14 februarii fit in dioecesi festum sancti confessoris, recitanturque lectiones tres, quas hic subicimus.

Lectiones de S. Lupantio

[1] Lupantius, prope castrum Cainonense solitariam vitam degens, beatum Maximum, sancti Martini discipulum, sedulo sibi proposuit imitandum. Ibi feliciter expertus est quam bonum sit et quam iucundum, repudiata saeculi vanitate, adhaerere Domino et Deo suo in spiritus unitate coniungi.

[2] Quemadmodum sui magistri maximus imitator fidelissimus erat, sicut et ille Christi; ita Lupantius ex omnibus quae in sancto praeceptore relucebant virtutibus, nullam, quam non studiosissime referret, praetermittebat. Ad eum sublimem pervenit sanctitatis gradum, ut infirmis sanitatum beneficia praestiterit vivus et parochialem sui nominis ecclesiam eodem in loco habuerit mortuus.

[3] Quo plenius populorum ad eam confluentium pietati satisfaceret, atque ut cotidianum ibi laudum vectigal Deo persolveretur, comes Theobaldus eum concessit locum abbatiae Sancti Florentii ad Salmurium, unde monachos accersivit. Iniuria tamen temporum hominumque impietate periit monasterium, sed sancti Lupantii cultus in territorio Turonensi perdurat.

DE S. FELICE PRESBYTERO IN CASTRO BILIBIENSI IN HISPANIA

SAEC. VI.

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Felix presbyter, eremita in castro Bilibio in Hispania (S.)

Auctore C. D. S.

[1] [S. Felicis, quo S. Aemilianus usus est magistro,] Quicquid novimus de S. Felice nostro continetur his paucis verbis quae leguntur in Vita S. Aemiliani saeculo VI a S. Braulione Caesaraugustano episcopo conscripta: Dictaverat ei (Aemiliano) fama, esse quendam eremitam, nomine Felicem, virum sanctissimum, cui se non immerito praeberet discipulum, qui tunc morabatur in castello Bilibio. Arripiens iter, pervenit ad eum, cuius se famulatui cum subicit promptum, instituitur ab eo, quo pacto innutabundum possit ad supernum regem dirigere gressum [Mabillon, Act. SS. O. S. B., saec. I, p. 208, n. 9; P. L., t. LXXX, col. 706, n. 9.] .

[2] [translatio anno 1090 et miracula subsecuta] Deinceps nulla usquam reperitur de eo memoria usque ad exitum saeculi XI. Quo tempore, anno nempe 1090, opera monachorum coenobii Sancti Aemiliani corpus eius translatum est e castro Bilibio ad eorum ecclesiam. Huius translationis prolixam descriptionem debemus Grimaldo monacho, qui eidem interfuit; postea huic descriptioni adiunxit relationem miraculorum octo quae post translationem intercessione S. Felicis impetrata sunt. Huius duplicis documenti exemplar antiquum manu scriptum unus nobis exhibuit codex Matritensis, quem in sua bibliotheca repositum servat huius civitatis Academia regia historicis disciplinis colendis addicta, quemque accuratissime inspectum his notis insignitum esse nos docuit R. P. Marianus Lecina, unus ex doctis viris quibus edendi Monumenta historica Societatis Iesu cura commissa est.

[3] [e codice Matritensi saeculi XIII,] Codex est membraneus, formae maximae (0m,450 × 0,285), foliis 149 (signatis 1 – 6, I – CXXV, 126 – 143) bipartitis exaratus saeculo XIII. Admodum pauca in margine manu posteriore emendata vel annotata in eo conspiciuntur. Tituli Vitarum et capitulorum ac numeri quibus signatus est foliorum ordo minio descripti, litterae vero in ca pite singulorum documentorum haud ineleganter ornatae sunt et lineamentis rubri ac viridis coloris aut caerulei ac flavi depictae. Notatus est codex initio his verbis: Madrid. Bibliotheca de la Real Academia de la Historia. Mss. del Monasterio de San Millan, codice 10 [Cf. Noticia de los códices pertenecientes a los monasterios de San Millan y San Pedro de Cardeña … in Memorial histórico español, tom. II (1851), p. X, n. 7. Ubi tamen perperam dicitur codex exaratus manu saeculi XIV. Certe ea pars quae continet Vitam et Miracula S. Felicis saeculo XIII ineunti ascribenda est.] . In chartula tegumenti tergo affixa legitur haec nota: F 181, et in altera chartula, affixa interiori parti tegumenti: Vidas de los Santos Padres Orientales, de la de Sn Masona, de la de Santo Domingo de Silos y de otros Santos.

[4] [collato cum editionibus prioribus,] Translatio et Miracula S. Felicis complent fere columnas septemdecim, a folio LXXXXIv ad folium LXXXXVv. Utriusque scriptionis apographum e codice photographica arte expressum humanissime ad nos transmisit laudatus R. P. Lecina. Eam itaque secundum illud exemplar hic edimus. Edita autem iam pridem fuit Translatio opera Prudentii de Sandoval [Huius editionis nobis copia non fuit.] et ex eo a Iohanne Mabillonio; Translatio autem et Miracula ex codice saeculi XIII [España sagrada, t. XXXIII, p. 411.] a Manuele Risco, continuatore operis Henrici Florez de Hispania sacra [Cf. BHL., 2861, 2862.] . Utramque Translationis editionem ex eodem codice, diverso tamen a codice Matritensi, institutam esse sponte iudicabit qui adverterit variantes lectiones in singulis, cum textu Matritensis codicis collatis, adeo mire concordare ut nullum aliud discrimen appareat nisi quod ex aliqua alterutrius scribae oscitantia ortum censeas. Ac similem concordiam advertere est quod ad Miracula inter codicem Matritensem et editionem a Manuele Risco adornatam.

[5] [hic denuo edita.] In codice distincta sunt cifris, ut aiunt, arabicis, saeculo XVII vel XVIII in margine adiectis, Translationis capitula, universa sexdecim, quorum sex ultima praeterea notata sunt cifris romanis VIa (scilicet lectio?), VIIa, etc., usque ad XIIa [Capitulo 12 duas lectiones complectente, ceteris capitulis singulis singulas lectiones.] ; distinctionem illam servavimus in editione nostra. Miracula vero, universa octo, in codice titulos minio descriptos prae se ferunt, nullos vero numeros; numeros ipsi supplevimus.

[6] [De Grimaldo documenti scriptore.] De Grimaldo, qui exordio praefationis Translationis auctorem se profitetur, haec pauca habet Nicolaus Antonius: Eiusdem monasterii [Sancti Aemiliani] monachus… Grimoaldus seu Grimaldus … latino atque eleganti stilo scripsisse refertur vitam et mortem S. Dominici de Silos, translationem item corporis S. Felicis a castello Bilibio (quod Haro nunc audire credunt) ad monasterium Aemilianense atque aliorum sanctorum vitas. Transtulisse eundem sacra Biblia et S. Gregorii Moralium libros, quod ex eadem religiosissima domo ad nos delatum fuit, nescimus plane an ad exscribendi tantum an ad ex latinis vulgaria faciendi maiorem industriam pertineat. Asservari ea omnia opera in monasterii tabulario inde item sumus certiores facti [Bibliotheca hispana vetus, tom. II (1789), p. 5, n. 14.] . Nihil praeter haec de illo scriptore resciscere potuimus.

[7] [Cultus S. Felicis in monasterio Sancti Aemiliani] Corpus S. Felicis, teste Prudentio de Sandoval [Cit. Esp. sagr., t. c., p. 411, n. 6.] , in coenobio sancti Aemiliani una cum ipsius Aemiliani corpore positum fuit anno 1451 in theca argentea splendide decorata [Quam fuse descriptam videsis ibid., p. 411 – 12.] . Sed iam dudum ante, ipso tempore quod translationem statim consecutum est, cultum publicum S. Felici exhibitum fuisse inde colligitur quod libri miraculorum scriptor aequalis Grimoaldus in enarrando miraculo primo indicat puerum infirmum a patre suo ad monasterium beatorum confessorum Felicis et Aemiliani deportatum esse et eorum venerabilibus altaribus oblatum [Infra, p. 216 E.] . S. Felicem tamen extra monasterium Sancti Aemiliani nulla martyrologia aut kalendaria aut alia monumenta liturgica antiqua inter sanctos connumerarunt. Quam antiquum autem sit officium In translatione beati Felicis presbyteri et confessoris, quod a monachis Sancti Aemiliani cantari solitum edidit Manuel Risco [Esp. sagr., t. c., p. 458 – 465. Cf. ibid., p. 411.] , definire non ausim.

[8] [et in Hara oppido.] Castellum Bilibiense, in eminente et confragoso loco situm [Cf. infra historiam translationis, cc. 2, 9, 12.] , sensim, ubi a Maurorum incursibus secura regio fuit, deseruerunt incolae et iuxta illud in valle irrigua et amoena condiderunt oppidum Hara seu Haro [Cf. Esp. sagr., t. c., pp. 391, 396,] , cuius S. Felicem civem suum patronum praecipuum statim elegerunt. Dolebant autem nullam partem reliquiarum sancti sui patroni apud se servari. Itaque instanti prece aliquam a monachis Sancti Aemiliani sibi concedi postularunt ac tandem anno 1605, urgente Ignatio Fernandez de Velasco loci comite, a coenobii abbate impetrarunt. Die nempe huius anni 16 octobris praedictus abbas ex ossibus S. Felicis detraxit fragmentum tibiae paulo amplius palmam unam amplitudine attingens, illudque die 6 novembris post missarum sollemnia coram monachorum coetu et ingenti multitudine plebis tradidit delegatis a capitulo ecclesiae et a magistratu Harensibus. Sacrum pignus insigni pompa die sequente allatum est ad oppidum Haram et primo depositum in ecclesia Nostrae Dominae de la Vega, ibique servatum usque ad diem 25 iunii anni 1607. Quo die ad ecclesiam principalem Sancti Thomae apostoli translatum, positum est in altari S. Felicis titulo consecrato. Eodem illo die exinde quotannis Harae magna pietatis significatione celebrari consuevit festivitas S. Felicis cum octavis [Ibid., p. 412 – 14.] .

[9] [Reliquiae in coenobiis Sancti Aemiliani et Valvarnerensi.] Simul cum fragmento tibiae quod Harensi civitati donatum est, ex hierotheca extractae sunt duae aliae particulae reliquiarum minores, quarum altera ad usum ipsius monasterii servata, altera destinata coenobio Valvarnerensi vicino [Ibid.] .

TRANSLATIO ET MIRACULA S. FELICIS
E codice Matritensi, collato cum editionibus Mabillonii (= M) et Manuelis Risco (= R). Cf. Comm. praev., num. 2 – 5.

Felix presbyter, eremita in castro Bilibio in Hispania (S.)

BHL Number: 2861, 2862

AUCTORE Grimaldo monacho

Incipit prefacio [praefatium R.] in ystoria translationis beati Felicis egregii Christi confessoris [(Inc.-conf.) Praefatio auctoris M.] . [f. 91v]

Pastorali auctoritate et paterna pietate inposuisti michi Grimaldo, Blasi, abba venerande congregationis in monasterio sancti Emiliani confessoris Christi [Vulgo appellati San-Millan de la Cogolla, cuius historiam satis prolixe descripsit Antonius de Yepes, Coronica general de la Orden de San Benito, tom. I (1609), fol. 262v – 282v. Blasius, huius nominis III, secundum Yepes (t. c., fol. 281) abbas fuit quadragesimus sextus ab aera 1125 ad aeram 1133, i. e. an. 1087 – 1095.] omnipotenti Deo servientis, ut quia [qui a M.] Deo dignus Braulio Cesaraugustane sedis episcopus inseruit actibus beatissimi et prenominati Emiliani [Cf. BHL., 108.] brevissimo relatu felicem cursum et agonem atque triumphum beati Felicis presbiteri contra antiquum hostem in Bilibiensi castro feliciter fore completum, eiusque exemplo eundem [om. M, R.] beatum Emilianum ad mundi contemptum et ad superni regis servicium esse animatum doctrinaque perspicaci diligenter instructum, ego quoque translationem sacratissimi [sacri M, R.] corporis beati Felicis, quam per te et per devotam Deo tibique [(D. t.) tibi quam Deo R, tam tibi quam Deo M.] subditam congregationem Dominus conpleri voluit, litteris tradam ad hedificationem posterorum [posteriorum M, R.] atque noticiam [nostram M, R.] , opus quidem [om. M, (o. q.) q. o. R.] satis obtabile [(s. o.) o. s. M, R.] , ni obstaret vicium mee ineloquentie [eloquentiae M, R.] atque impericie. Ergo fisus de clementissimi Dei misericordia, cuius munere ineffabili infantibus et indoctis atque mutis [mitis M.] brutis quoque [-que M, R.] animalibus docte loquendi datur efficatia, agressus sum tuis iustissimis preceptis pro scire et pro posse meo [modo M, R.] parere. Periculosum nempe intellexi crimen esse, nimisque formidabile, tam equissime preceptioni [contradicere add. M, R.] obstinan [f. 92] ter [-que add. M, R.] contraire, et non pocius omni nisu [iussu M, R.] omnique vigilantia obedire. Deum ergo [enim M, R.] benignum suppliciter invoco, quo valeam salva fide sanoque intellectu seriem huius relationis ad effectum perducere, et quomodo sacra menbra viri Dei Felicis presbiteri a proprio tumulo sublata et ad locum, in quo nunc venerantur [veneratur cod.] , sunt delata, fideli scripto elucidare.

Incipit textus ystorie translationis sacri corporis beati Felicis confessoris Christi [(Inc.-Chr.) Historia incipit M.] .

[1] [Ab Alphonso Legionis et Castellae rege] Cum igitur gloriosus rex Aldefonsus [Alphonsus, rex Legionis huius nominis VI ab anno 1065, et deinde simul Castellae huius nominis I, ab anno 1073. Obiit anno 1109.] , filius Ferdinandi [cod. Fredinandi.] regis strenuissimi [viri add. M, R.] , apud Yspaniam arcem teneret imperii, et undique resistentes sibi numerosis preclarisque victoriis suo [om. M.] subiugasset dominatui [dominator M.] , inter suos nobilissimos frequentissimosque triumphos etiam Toletum, urbem regiam, retinentem tocius [-que add. M. R.] Yspanie monarchiam, a spurcissima gente Agarenorum dudum inpugnatam et expugnatam, et usque ad tempora sui regni eorum turpissima violentia subactam, captivatam et oppressam, concedente misericordia Domini et viriliter desudante [(v. d.) insudante v. M, R.] manu militari, pristine libertati nobilitatique restituit [Potitus est Alphonsus urbe Toletana anno 1085.] religiosoque cultu christianitatis ampliavit, omnigena honestate decoravit, et insuper, papa sedis apostolice annuente et [om. M, R.] eidem regie urbi antiquam archipresulatus infulam reddente, cum acclamatione cleri et populi archiepiscopum in ea ordinavit.

[2] [Blasius abbas coenobii Sancti Aemiliani] Hoc itaque tempore quidam venerabilis monachus, Blasius, vir bene religiosus in monasterio Sancti Emiliani [emili cod., et sic plerumque deinceps.] , sito [situm cod., M; et in codice haec vox cum tribus sequentibus (i. C. t.) linea obducta deleta est.] intra Calagurritanum territorium, honus pastorale gerebat [Cf. supra, p. 212, annot. 1.] ; quod, ut possibile est humane fragilitati et quantum hominibus datum est cognoscere, exemplo et verbo decorabat. Hic itaque abba prudens, reperiens in beati Emiliani gestis virum Dei Felicem presbiterum in castro Bilibiensi [Scriptores quidam Aragonenses contenderunt legendum esse hic et inferius Bilbiliensi et eo nomine designari antiquam Bilbilius, cuius locum nunc tenet civitas Aragonensis quae vulgo appellatur Calatayud in diocesi Turiasonensi. Quaestio illa magis opportune discutietur ubi agemus de S. Aemiliano ad diem 12 novembris.] migrasse ad Dominum et illic [ibi M, R.] per multa curricula temporum [temporis M, R.] esse reconditum, ardua et pene inaccessibili difficultate castri frequentem populorum prohibente accessum [cod. accesum.] , in residuo interne mentis desiderio estuabat, et quo ingenio vel labore prefati famuli Dei Felicis presbiteri artus de tam inhabitabili ac [et M, R.] vili loco ad ecclesiam sancti Emiliani eius discipuli transferret [transferre cod., M.] , laborabat, ubi honorifice reconditum, ab omni populo veneraretur, et ipse populus ipsius meritis et precibus tueretur et ab omnibus incursibus inimicorum visibilium et invisibilium eius optentu defenderetur, patrocinio frueretur, presentia letificaretur.

[3] [ut corpus S. Felicis de castro Bilibiensi] Quod suum iustum et laudabile desiderium cum fratribus retulisset et quid [quod M, R.] animo gereret palam exposuisset, unanimiter omnes Deo gratias referentes, in magna exultationis voce proruperunt ac desiderium abbatis iustum et bonum esse conclamaverunt. Abbas igitur, ut erat vir sollertissimus et nulla industria iuste ac recte rationis indigus, intra sui cordis archana cepit diligenter considerare et sagaciter perpendere quia, licet cuncti [(l. c.) c. l. M, R.] suum desiderium laudarent et ut ad effectum perduceret pari consensu ammonerent, tamen iudicavit non posse iuste et sine inquietudine omni compleri absque auctoritate et permissione regali.

[4] [ad monasterium suum liceat transferre impetrat;] Accepto itaque hoc [(i. h.) h. i. M, R.] salubri consilio, et quibusdam fratribus boni testimonii viris [(b. t. v.) v. b. t. M, R.] sibi adiunctis, ad supra nominatum [(s. n.) praenominatum M, R.] Aldefonsum regem perrexit, desiderium quod animo retinebat aperuit, et ut eo annuente ac iuvante [(ac i.) et adiuvante M, R.] complere posset expetiit. Rex vero, erat enim plenissime adornatus omni divino et [ac M, R.] humano studio, mox ut laudabile desiderium iustamque peticionem abbatis intellexit, benignissime assensum prebuit et ut menbra beati Felicis presbiteri de castro Bilibiensi ad ecclesiam beati Emiliani illius discipuli honorifice transferrentur [cod. transfferrentur, et sic fere deinceps.] , coram adstante nobili multitudine optimatum tocius provintie, publica auctoritate annuit. Denique ipsi regi omnibusque [et omnibus M, R.] inhonestum videbatur, ut tanti viri corpus tam humili loco retineretur et tam vili tumulo tegeretur.

[5] [cumque aliis curis intentus illud exsequi nimis procrastinaret,] Prefatus ergo abbas Blasius, adeptus, ut optaverat, effectum sui desiderii ac petitionis, regressus [reversus M, R.] est ad proprium [suum M, R.] monasterium cum magno affectu exultationis. Sed, ut mos est, secularibus obstantibus atque omni ex parte inpedientibus plurimis ac diversis curis ecclesiasticis mundanisque occupationibus, quod magno voto sue mentis conplendum diffinierat, supradictis casibus accidentibus, protelatione omnibus fratribus molesta nimiumque tediosa, non satis iusta consideratione ac deliberatione, de die in diem prolongabat. Etenim ista transitoriis intentus negligebat: que res [f. 92v] omnes fratres nimia inportunitate vexabat et vehementi anxietate affligebat.

[6] [a monachis suis monitus,] Itaque fratres prefati cenobii, hac [ac cod., R.] negligentia patris sui coacti, et accepto consilio salubri, eundem abbatem communiter convenerunt, et humili convenientique allocutione reverenter ei [supra lin. cod., om. M. R.] dixerunt: “Provideat, pater karissime, pietas tua et perspicax industria, ne status huius sanctissimi cenobii tibi divina providentia commissi, dum in hoc corpore moraris atque vitali spiritu frueris, aliquam in partem vacillet [vacilletur cod.] vel labefactetur aut degradetur, vel aliqua sui honestate fraudetur, vel, quod absit, aliqua incuria dedecoretur aut blasphemetur, sed semper tuo instanti studio pervigilique labore, nobis omnibus tecum communiter laborantibus, augmentetur, providentia divina atque imitabili conversatione nobilitetur et amplificetur, ut domino tuo redeunte de longinqua peregrinatione, videlicet Domino Iesu, summo vero et bono pastore, non cum negligenti servo in exterioribus tenebris retrudaris, sed pocius cum fidelibus servis in gaudium domini tui intrare merearis. Non ergo moveat pietatem [om. M, R.] bonitatem vel patientiam tuam, pastor venerande, nos hec tibi temerario ausu retulisse, quia, Deo teste, quem solum visorem et intellectorem humanarum cogitationum scimus esse, quod omnis nostra oratio de fonte procedit non ficte caritatis, carens omnino execrabili nubilo falsitatis seu calliditatis. Si ergo iubet sanctitas tua, ad publicum proferemus, cur ista tibi retulimus.” Iubente igitur [ergo M, R.] abbate, fratres ei tale responsum reddidere cum magna honestate: “Dudum tu [te cod., M.] , pater, opus te facturum nobis promiseras, de quo nos ingenti gaudio letificaveras. Nempe corpus beati Felicis presbiteri de loco, in quo nunc negligenter et inhoneste tenetur reconditum, te ad nostrum monasterium translaturum disposueras, et hoc etiam benigno voto proposueras, auribusque regalibus intimaveras, et ab eo iam licentiam transferendi, ut desideranter optaveras, devotissima permissione [promissione M, R.] acceperas. Nunc vero, nescimus quo pacto, rem tam optabilem et nobis successoribusque nostris omnino utilem, parvipendendo negligis nec ad effectum perducere satagis, cum hoc foret perpetua salus tue anime et funditus desiderabilis tui protectio corporis; et insuper relinqueres [relinques M, R.] nomen memoriale, expleto tue vite tempore, quod nulla oblivio umquam posset [possit M, R.] obliterare. At fortasse si, ut cepisti, perficere quantocius [quanto eius M, R.] hoc opus neglexeris, eveniet quod timemus: nam concedetur alteri celestis thesaurus nobis promissus, et nos ipso frustrati, frustra dolebimus. Quocirca rogamus tuam misericordem pietatem communi obsecratione, ut que [que supra lin. add. in codice manu recentiore; quod M, R.] proposuisti, et etiam incepisti, nobis tecum laborantibus coneris adimplere, remota omni dilatione vel [aut M, R.] excusatione.” Motus igitur abba hac iusta [iubita cod.] venerabilium fratrum ammonitione et querimonia, spondet sub modesta et salubri testificatione, se ocius conpleturum quod requirebat benigna et Deo acceptabilis peticio ipsorum.

[7] [omni mora resecta,] Hac miti et humili responsione patris cuncti [om. M. R.] fratres letificati [(f. l.) l. f. M, R.] valde, crebris [crebribus R.] studiosisque precibus exorabant Dominum, ut sua clementia eorum non despiceret desiderium, sed dignaretur in bono complere, concesso sibi prefati viri Dei Felicis presbiteri precioso corpore. Quorum vota fide pollentia omnipotentis Dei clementia veloci effectu dignanter adimplevit et postulata concessit. Iuxta namque apostolicum preceptum, in fide postulaverunt, et nichil hesitaverunt, et ideo quod petierunt, sine omni dilatione accipere meruerunt. Nunc ergo fideli relatione referamus, quomodo annuente miseratione Domini translatum sit felicissimum beati Felicis corpus. Quia ergo longum est enarrare, ne fastidium videamur legentibus ingerere, ad enarrandam beati Felicis translationem articulum vertamus [revertamur M, R.] et per ordinem, ut est facta [(p. o. ut e. f.) ut e. f. p. o. M, R.] , libenter et fideliter audientibus referamus.

[8] [rei manum admovet.] Igitur monachi [vox manu recentiore descripta pro alia erasa in cod.] cenobii Beati Emiliani, in unum congregati ad [ita M, R, vox erasa in cod.] dompnum abbatem Blasium adeuntes, ut, sicut olim promiserat, corpus beati Felicis presbiteri [(F. p.) p. F. M, R.] tumulatum in castello Bilibiensi, transferre curaret, humiliter ortantur, et his eum verbis allocuntur: “Cernis, pater dilectissime, in partibus [partes M, R.] Yspaniarum maxima bella et persecutiones non modicas increvisse, et gentem super gentem surrexisse. Perpendat ergo tua pia sollertia, quia, si transferre, sicut destinasti, studueris beati Felicis [f. 93] presbiteri quiescentis in castro Bilibiensi sacratissima menbra, sine dubio sanctissimis meritis ipsius et piissimis intercessionibus Dominus, pro peccatis tocius terre offensus et vehementer iratus, clementer repropiciabitur, et patrie nostre barbara persecutione vehementer afflicte, pie ac benigne sine dilatione miserebitur.” Prudens igitur vir abba Blasius, intelligens consilium et ammonitionem Dei servorum esse iustam, bonam et sanam et omnino rationabilem, decrevit quod exposcebant conplere absque aliqua retractatione [retardatione M, R.] seu dilatione.

[9] [Itaque, loco sepulcri S. Felicis in castro Bilibiensi interea cuidam fratrum per caelestem visionem manifestato] In hoc itaque Deo acceptabili facto etiam non defuit verax visio divinitus ostensa [(d. o.) in margine cod. add. manu prima.] . In ecclesia enim [vox suppleta in cod. manu recentiore pro alia erasa, ergo M, R.] Beati Emiliani cuidam monacho quiescenti apparuit in sompnis quedam congregatio pulcherrima, decoris et albis vestibus decorata et, ut mos est religioni ecclesiastice, ad processionem parata decentissime. Ipsis igitur egressis, apparuerunt ante oculos eius alii duo homines, vultu et habitu extranei [extraneo R.] , veluti hospites. Qui ad eum accesserunt, et hoc ei benignissimo ac reverentissimo sermone dixerunt: “Cur tam morose et negligenter differtis deferre ad istam ecclesiam artus beati Felicis? Hoc in veritate dicitur vobis, quia [quod M, R.] , si amplius corpus illius [eius M, R.] transferre neglexeritis, et corpore et patrocinio illius amplius carebitis.” Quibus ipse [ille M, R.] respondit: “Domini mei, honus tam preciosi et difficilis operis non debetis, si placet vobis, inponere michi, sed pocius hoc decet vos intimare [indicare M, R.] dompno abbati. Res enim [autem M, R.] tam ardua ac [et M, R.] divina pertinet ad illius prudentissimam excellentiam et magnam pericie intelligentiam, non ad meam humilem et penitus indoctam insipientiam. Hoc enim pericia et consilium illius salubre valet honestissime adimplere, non mea impossibilitas vel [et M, R.] inpericia, que funditus altioris ingenii est ignara.” Qui protinus tale responsum reddiderunt: “Ne ergo sit vobis aliqua occasio excusationis, non pigeat te venire nobiscum, et certissime ostendemus tibi sacratissimi tumuli beati Felicis presbiteri locum.” Quos dum secutus fuisset [et add. R.] , ad difficillimum et perarduum ascensum Bilibiensis castelli pervenerunt, cuius asperum introitum, et cacumen altissimum atque penitus inaccessibile, sine aliqua tarditate ac labore, prospero et inoffenso gradu ascenderunt. In cuius castri valde eminenti cacumine pariter constituti, ostenderunt prefato fratri locum sepulcri beati Felicis presbiteri, beati Emiliani condam didascali, et diligenter designaverunt ei caput sepulcri beati Felicis confessoris Christi esse positum sub pariete altaris. Hoc viso, ille frater a sompno surrexit, et sequenti die congregatis fratribus, in presentia dompni Blasii abbatis, cuncta que viderat per ordinem exposuit.

[10] [cum monachis suis illuc proficiscitur,] Ergo dompnus abba Blasius et totus fratrum conventus, ut hoc audierunt, unanimi voto et consona voce Deum laudaverunt, gratias magnas retulerunt, ac devotis et obnixis precibus [(ac d. et o. p.) et o. p. ac d. M, R,] omnipotentis Dei clementiam flagitaverunt, ut donum sue misericordie, quod eis sua gratuita pietate dignatus fuerat ostendere, dignaretur etiam ad desiderabilem effectum perducere. Castrum autem Bilibiense, quod retinebat, ut supra retulimus, sancta beati Felicis menbra, in ipso tempore erat sub Lupi egregii comitis [Lupus hic dicitur comes de Haro et dominus Biscaiae apud Yepes, op. cit., p. 269.] et strenuissimi militis atque devoti Deo famuli dominio, regali donativo; et ideo sine ipsius [eius M, R.] consensu et adiutorio non poterat iuste et honeste ad effectum perduci obtabilis corporis beati Felicis translatio. At comes Lupus habebat coniugem, Theclam nomine, Deo, ut hominibus potest esse notum, in omnibus operibus suis satis acceptabilem. Quibus dompnus abba Blasius patienti [patenti R.] et humili prece desiderium sui cordis intimavit, et ut sui adiutores essent in hoc facto, humiliter expostulavit, prebendo facultatem intrandi intra claustra [castra M, R.] Bilibiensis castelli. Qui, ut erant prudentissimi et sagacis ingenii, vera et prudenti responsione sunt usi. Nam unanimi concordia et una voce tale responsum reddiderunt abbati sacra menbra beati Felicis querenti, de castro Bilibiensi ad monasterium sancti Emiliani, sui condam discipuli, transferre cupienti: “Intelligimus, pater dilectissime, desiderium tuum iustum et bonum [(i. et b.) sanctum et iustum M, R.] esse; sed non est nostre auctoritatis vel [et M, R.] possibilitatis alicui viventi homini hanc licentiam tribuere, ut claustra [castra M, R.] Bilibiensis regalis castri temere aut violenter irrumpat, et felicissimum corpus sancti Felicis ad alium locum transferat. Hoc ergo desiderium [desiderii R.] tui cordis, monitis nostris [vestris R.] obtemperans, salubribus regalibus intimare non differas auribus; [f. 93v] et si ab eo hoc potueris impetrare, scito nos omnibus modis tue pie petitioni libentissime favere.”

[11] [et mandato Alphonsi regis instructus,] [in margine cod. VI A manu recentiore.] . Vir itaque prudentissimus abba Blasius, tam salubri accepto consilio, sine dilatione regem Aldefonsum adiit [adit M, R.] , et ut ante comiti Lupo intimaverat, ipsi regi voluntatem sui desiderii intimavit. Sed prudentissimus rex mox ut audivit, huiusmodi responsionem abbati reddidit [dedit M, R.] : “Michi videtur, pater venerande, nimis difficillimum et grave, aliquod sanctissimi viri corpus inquietare ac transfere. Attamen ne videar esse contrarius vestris iustis desideriis et sanctis operibus, pergite cum Dei omnipotentis [(D. o.) o. D. M, R.] benedictione, et si placet ipsi sancto Felici, corpus eius secundum desiderium vestrum transferte; si autem, quod absit, super hoc [(q. a. s. h.) s. h. q. a. M, R,] , factum aliquod infortunium divinitus fuerit illatum, michi inde non inputetur culpa; ego enim [me M, R.] omnino iudico me [om. M, R.] ignarum et indignum [(ign. et ind.) ind. et ign. M, R.] esse re tam sanctissima.” Igitur abba Blasius letus ad monasterium Beati Emiliani est reversus, et communi ac salubri consilio accepto, cunctisque indicto triduano ieiunio, omnes interno cordis nisu [nixu R.] exorabant Dominum, ut suo gratuito dono eorum conplere dignaretur desiderium, omni patrie proficuum.

[12] [sanctum corpus e sepulcro elevatum] [in marg. cod. VIIA manu recentiore.] . Electis igitur ab abbate duodecim fratribus, ad hoc sanctissimum opus idoneis, ex omni congregatione, ordinatisque rebus necessariis, profecti sunt, gratia Dei preeunte, ad castrum sepe fatum Bilibiense. Itaque concedente et permittente iussu Lupi comitis et sue Deo digne Tecle coniugis, a custode castelli statim apertis portarum obstaculis, ascenderunt illius arduam rupem, et pervenerunt ad precelsam ipsius [(p. i.) i. p. M, R.] planiciem; in qua divina misteria congrua ac devota intentione celebraverunt. Hisque rite peractis, cum timore ac tremore, et cum magna precum supplicatione et cum satis digna devotione, ad locum sepulcri per visionem fratris, ut superius retulimus, demonstrati, accesserunt. Quod sepulcrum in summitate rupis ante altare ecclesie in eodem loco fundate, in orientali parte erat constructum, et artificis arte facto fornice, de suspenso pumice [punice M, R.] cohopertum: rata [ita cod., M et R; leg. rasa?] itaque [-que M, R.] suspensi pumicis [punicis M, R.] congerie, invenerunt ligneum sepulcrum, in quo erat preciosum corpus beati Felicis Christi egregii confessoris, negligenter et non ut decebat tam sanctissimum virum conditum [reconditum M, R.] , omnino vilissimum, retinens tamen thesaurum magnum, omnium thesaurorum purissimi obrizi preciosissimum [(p. o. p.) pretiosissimi o. purissimum M, R.] ; eratque illud sepulcrum, sicut in visu fuerat fratri demonstratum, parieti altaris satis proximum atque contiguum. Ablata ergo opertione sacri tumuli, non est passa pietas Domini fore occultum meritum beati corporis in eo reconditi. Nam statim est [om. M, R.] ab eodem tumulo egressa suavissimi odoris fragrantia [fraglantia cod.] , odoribus omnium aromatum [in marg. cod. al. m., ut videtur; et linea sequente, in altera margine, sed fere delet., VIII m. r.] anteponenda. Referebant denique illic adstantes, cum magna terribilis sacramenti testificatione, se numquam tam mire suavitatis odorem sensisse, qua usi sunt detecto beati viri corpore. [sollemni pompa ad monasterium Sancti Aemiliani transfert] Cum digna itaque veneratione et cum debiti cultus executione sacra menbra tractantes, et cum magne religionis honorificentia de locello humilis tumuli egerentes [erigentes M, R.] , preciosissimis et mundissimis palliis diligentissime involverunt, atque tripudiantes de celesti thesauro sibi, Deo [Domino M, R.] concedente, concesso, cum ingenti exultatione ad proprium Beati Emiliani monasterium redierunt.

[13] [(cum antea huiusmodi translatio,] [in marg. cod. IX m. r.] . Interea fama huius preclarissimi operis citissimo [cito M, R,] volatu innotuit omnibus circumiacentis regionis populis, beati Felicis sacra menbra de castro Bilibiensi sublata et [(s. et) om. M, R.] ad monasterium viri Dei Emiliani, sui condam discipuli, esse translata. Ob quam rem multos invasit stupor nimius, multosque ad credendum seduxit incredulitatis scrupulus: omnino quippe [-que M, R.] inpossibile videbatur omnibus, hoc tam mirabile donum esse concessum presentibus, quod omnino est denegatum cunctis predecessoribus. Moliti sunt certe hoc opus perficere, videlicet beati Felicis sanctissimi [(b. F. s.) s. F. presbyteri M, R.] confessoris Christi sacratissimum corpus a proprio tumulo subtrahere et alia ad [om. cod.] loca transferre; sed quod omnibus predecessoribus occultum Dei denegavit iudicium, hoc patenter videmus, et intimo mentis affectu gaudemus, divinitus presentibus esse donatum; et de multis unum proferamus in medium, omni veritate et fideli referentium relatione subnixum.

[14] [a Garsia Alabensi episcopo attentata,] [in marg. cod. X m. r.] . Refert rumor veridicus multorum assertione probatus, Garsiam Alabensem episcopum iussu regis Garsie, gratia transferendi corpus beati Felicis presbiteri, ad eius tumulum venerabilem inconsulte et temerario ausu et absque [f. 94] ulla divina ammonitione accessisse [Cca. an. 1050, ut putant (cf. Esp. sagr., t. XXXIII, p. 245), rege Navarrae tunc temporis Garcia III.] ; et quia hoc dampnabili presumptione, et non aliquo divino instinctu, facere presumpsit, mox ut sacratissimum sepulcrum sanctissimi viri ut illud aperiret percussit, superna ira terribili ultione non solum eum a loco venerandi tumuli repulit, sed etiam deformi oris tortione dampnavit ac turpiter dehonestavit: et omnes, qui eum viderunt, verum esse hoc, quod de eo referimus, testificati sunt.

[15] [divinitus impedita fuisset)] [in marg. cod. XIA m. r.] . Orta igitur [ergo M, R.] insuper tempestate ingenti, omnes comites [et add. cod. supra lineam manu prima.] episcopi tanto terrore sunt exterriti, ut nullus eorum crederet se posse periculum instantis mortis evadere et tam [cod. prius tantam.] terribilem vindictam severitatis superne. Episcopus autem percussus his plagis, et cognita virtute beatissimi Felicis confessoris ibi quiescentis, promissisque magnis votis, cum suis omnibus a loco sacratissimi tumuli velociter recessit, nec [neque M, R.] ad eundem locum ulterius accedere presumpsit; in deformitate tamen sui oris, non plene recepta sanitate, omnibus diebus vite sue permansit.

[16] [in marg. cod. XIIA m. r.] . Igitur hac de causa usque ad haec tempora beati viri sacratissimum [om. M, R.] sepulcrum permansit inviolatum; sed ineffabilis gratia et benignitas omnipotentis Dei omnia iustissimo moderamine et equissima lance disponentis dignata misericorditer visitare locum retinentem felicia menbra beati Emiliani detexit, ut supra fideliter retulimus, celesti revelatione, et concessit eidem sanctissimo cenobio sanctissimum corpus beati Felicis presbiteri sua gratuita et inenarrabili pietate. Gaudere igitur et exultare nos oportet, dilectissimi, omni affectu devoti animi, quos preclaro lumine meritorum et [om. M, R.] reverenda presentia sacrorum corporum tantorum [(s. c. t.) t. c. s. M, R.] patronorum est dignata sublimiter honorare et decorare, quatinus cum eisdem patronis nostris pervenire mereamur ad gaudia eterne beatitudinis, prestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum. [aera 1128.] Amen. Facta fuit hec translatio in era Ma.Ca.XXa.VIIIa. [Seu anno Christi 1090.] [VIII idus novembris add. M, R.] .

Incipiunt miracula beati Felicis [auctore eodem Grimaldo add. R.] .

I. De puero infirmo et curvo sanato.

Quodam [cod. Quoddam.] dominico die, omni populo festivitatem beati Martini Thuronici episcopi celebrante, festo etiam beati patroni nostri Emiliani instante, quidam puerulus, Iulianus nomine, de villa que vulgariter vocatur Cortices, medio noctis tempore percussus est subita gravis infirmitatis invalitudine. Qua nimium opprimente, tanta est afflictus curvitate, ut penitus vultum sursum non posset erigere; caput quoque pedibus adherebat, nec ullum menbrum corporis officium sibi commissum adimplere valebat. Pater itaque pueri ipsius, nimio dolore cordis pro hoc infortunio filii sui vehementer afflictus, attamen de Dei misericordia non diffisus, eundem filiolum suum ad monasterium beatorum confessorum Felicis et Emiliani deportavit, et eorum venerandis altaribus moribundum obtulit, postulans precibus obnixis, ut eorum meritis redderetur infelici puerulo obtabile munus incolumitatis. Stetit itaque ipso die festivo beati Martini pater cum miserrimo filiolo; sequenti vero die natalis beati Emiliani, iacens ante altare contiguum corpori beati Felicis presbiteri, tante est redditus sospitati, ut non solum caput quo vellet erigeret [erigere R.] , sed etiam letus et agilis hac et illac, nullo fulciente sed se ipso proprios gressus regente, discurreret. Hoc denique factum est coram omni populi multitudine, que [qui R.] ad sollempnitatem beati Emiliani undique confluxerat eodem die, et hoc divina miseratione concessum non discredimus, utrorumque beatissimorum obtinentibus gloriosis meritis et precibus.

II. De infirmo a febribus liberato.

Quidam etiam de Beati Emiliani monasterii fratribus, Iohannes nomine, vir bone conversationis atque prudentie, custos ecclesie, per annum integrum cum tribus mensibus passus fuerat gravissimum quartanarum febrium incommodum. Qui, apostolica ammonitione cum fide et sine hesitatione et cum bona humilique confidentia ad beati Felicis confessoris Christi merita obsecrans supplici devotarum precum instantia extingui in medullis sui corporis atrocium febrium incendia per sanctissimi confessoris merita. Felix igitur confessor noxios ardores infelicis passionis a menbris se suppliciter postulantis benigna miseratione depulit, et intra brevissimi temporis spatium pristine ac meliorate sanitati restituit. Qua perfecte recepta, Deum omnium bonorum largitorem ac felicissimum Felicem egregium Christi confessorem summa cordis devotione benedixit.

III. De infirmo a defectione sanato.

[f. 94v] Alius quidam adolescentulus de congregatione, Garsia nomine, laborabat miserrime totius sui corporis miserabili defectione, nec ab aliquo poterat aliquod remedium tam honerose infirmitatis percipere; sed ingravescente cotidie huius gravissime molestie invalitudine, intolerabili cruciatu cruciabatur, solumque exitum sue miserabilis vite anxia et nimium tremula prestolatione prestolabatur, et penitus de temporali vita diffisus, de ereptione sue anime assidua cordis contriti et labiorum deprecatione Dominum iugiter precabatur. Hic itaque, aliquantulum recepto spiritu laudabilis fidutie, ad venerabilem locum, in quo beati Felicis presbiteri sepe memorandi felicia menbra retinebantur, plenus viva fide presumpsit accedere; postulans devote toto mentis affectu, ut piissimus confessor Felix sibi misereri ac pene iam de salute sui corporis omnino desperanti succurrere dignaretur, et sua sancta intercessione ab infesto huius tam orribilis et intolerabilis egritudinis infortunio eripi mereretur, et pristine sanitati suis Deo acceptabilibus precibus et meritis, licet ipse hoc tanto beneficio esset ingratus et omnimodis indignus, redderetur. Non ergo distulit sanctus vir clementer exaudire iustas querimonias humilesque preces sui pusilli supplicis, sed in brevissimo spatio temporis, perfecte depulsa infirmitate horrende ac nimium execrande defectionis, largitus est suo devoto servulo optatum donum expostulate sanitatis. Felix igitur adolescens recepto grate salutis munere, nomen Domini et merita magnifica sui piissimi ereptoris studuit gratanti devotione benedicere et omnes actus suos cotidiana augmentatione ad meliora provehere [pervehere R.] . Hoc igitur speciali relatione de nostris proprie congregationis fratribus mirabiliter factum vidimus, et fideliter retulimus; at [ad cod.] nos omnes eiusdem cenobii fratres hoc idem cotidie generaliter experimur in omnibus nostris necessitatibus corporalibus sive spiritualibus: nemo enim, preeunte gratia divini muneris et omnium beneficiorum superni largitoris, vacuatur iusto desiderii [desiderio cod.] effectu, neque frustratur dono sue petitionis quicumque devote effuderit preces in nomine Christi ad merita utriusque nostri confessoris.

IV. De ceca illuminata.

Quedam igitur mulier, Oria dicta, de vico qui vulgari lingua Balneus dicitur orta, cecitatem oculorum incurrerat; in qua per multorum temporum curricula permanens, omnino spem recuperandi visum amiserat; etenim a nemine mortalium huiusmodi remedium nec sperare nec accipere poterat. Quocirca in infortunio, in quo ceciderat, miserabili tedio affecta, merens et obitus sui diem propinquare exoptans permanebat. Vir itaque illius, diro casu cecitatis sue uxoris immodica doloris anxietate afflictus, assidua cordis sui contritione [contrictione cod.] laborabat; etenim prolongatio presentis vite utrumque minime oblectabat, sed pocius intolerabili amaritudine vehementer afficiebat. Eodem autem anno translationis sacratissimi corporis beati Felicis Christi confessoris, et longe lateque per universam regionem divulgatis atque a multis expertis miraculorum signis [insignis cod.] ac crebris ab ipso infirmis collatis beneficiis, hac [cod. prius ac.] fama excitatus prefatus vir, cum sua miseranda coniuge ad audita suffragia beati viri cum fiducia boni desiderii disposuit pergere. Quinto vero die post domini nostri Iesu Christi nathale monasterium Beati Emiliani intrant, loco sacre memorie beati Felicis presbiteri cum devotione qua poterant se representant, muneribus, quamvis vilibus et exiguis, tamen Deo acceptabilibus [acceptalibus R.] ac preciosis, de paupertatula sua eundem locum honorant, et ut sanctus sui misereri dignaretur plorant, quatinus sua piissima intercessione, inportuna depulsa cecitate, debitas referrent gratias omnium creatori, necnon et laudes rependerent suo pio curatori. In hac [ac cod.] itaque supplicatione biduo permanentes, et nulla intermissione ab ea cessantes, tertio die vir Domini adest peticionibus se devote obnixeque petentium, atque inimica depulsa cecitate, perfecte reddidit miserabili mulieri obtatum visum oculorum, per longa temporum spatia perditum; et que alieno ductu venerat ad sancti Felicis merita venerabilia, proprio lumine gressus suos regente, gaudens et Deum suumque curatorem beatum Felicem benedicens, incolumis rediit ad propria.

V. De puella a debilitate manus sanata.

Alia quedam puella, nomine Anderecea, vici qui vocatur [f. 95] Puras incola, eodem anno translationis beati Felicis, quadragesimali tempore, quadam sabbati die ad occasum iam descendente, et omni cetera turba ville ad officium vespertinale consueto voto properante, iussis sui patris cogentibus, pistorie panum arti erat intenta, a [ad cod.] frequentia populi ad ecclesiam properantis [properanti R] inreverenti et temeraria presumptione sequestrata atque separata; quam statim divina ultio est insecuta. Denique subita vehementissimi doloris gravedine irruente est percussa; et insuper una manus eius est funditus incurvata et omnino inutilis ad omne opus reddita. Cogente igitur dolore nimio et infelici incurvate manus intolerabili et incredibili incommodo, ad Beati Felicis ecclesiam, in monte qui Aucha vocatur sitam, miserabilis contracta puella perrexit; ubi aliquantisper morata, nimius dolor aliquantulum quievit, sed contracta manus in sue debilitatis deformitate permansit. Monita itaque a suis, venit ad suffragia beati Felicis confessoris in monasterio Sancti Emiliani quiescentis, die sabbati, ora vespertinali, inminentibus in crastinum festivis gaudiis Ramorum Palmarum. Quo in loco orationibus insistens continuis ac pernoctans assiduis vigiliis, per meritum et intercessionem beati viri prestolabatur misericordiam omnibus affluentem clementissimi Domini, non diffidens sue infirmitati a Domino clementi miserationis respectu subveniri. Adveniente igitur nocte Cene Domini, pervigil ante sacram aram stans et supplici devotione Deum exorans et beatum confessorem Felicem, ut sui misereretur, expostulans, cogente nimia fatigatione obdormivit. Sed statim expergefacta surrexit, manumque suam, olim contractam, nimio ardoris incendio cremari sensit, ac nimis tremebunda, omnibus circumstantibus quia ardorem contracte manus pernimium [pernimiam cod.] patiebatur indicavit. Horum ergo monitu ecclesiam [ecclesia R.] exivit, contractam atque cremantem manum aqua lavit. Quae statim ab ardore, et a contractione manus est liberata, et pristine sanitati de integro reddita. Quod cernentes omnes presentes, Deo cum magna cordis leticia laudes decantaverunt, gratias egerunt et nomen eius per omnia secula benedictum benedixerunt, meritaque sancti viri dignis laudibus extulerunt. Puella vero, exoptata salute recepta, ylaris atque incolumis, mirante omni presenti populo, reversa est ad propria.

VI. De alia ceca illuminata.

Alia rursus mulier, nomine Tota, de villa vocata Petrosa orta, que in territorio, quod vulgari nuncupatione dicitur Ulbere rivus, est sita, per spatia septem annorum funditus, ut est notum patriotis omnibus, lumen oculorum perdiderat, et augmentatione sui nimii cruciatus etiam longeve vetustatis senio confecta erat, et insuper egestatis tedio omnibus viventibus inportuno laborabat; qua miseranda [miserenda R.] afflictione omnino pressa et territa [trita R.] atque contrita, de prolongatione sue vite et mortis tarditate vehementer dolebat. Hic denique mos omnibus mortalibus esse cognoscitur, et ideo per quendam prudentem hoc satis vero intuitu cordis intelligentem dicitur: O mors, quam dulcis es amare viventibus! Audita igitur [seq. in cod. vox fama, iterum scripta post miraculorum.] Felicis patris nostri miraculorum fama, ad venerabile monasterium, in quo sanctissima illius menbra a loco in quo primitus fuerunt tumulata sunt translata et creduntur recondita, a familiaribus suis est deducta, et sacratissimo loco ipsius memorie est oblata. Vesperascente ergo die, in quo ecclesiastica traditione festivitas beati Torquati celebratur ac veneratur ab universali christiana plebe, in illa nocte sacras vigiliarum excubias [exuvias R.] devota observatione et religiosa intentione tenuit. Die vero sequenti illucescente missarum sollempniis cum cetera superveniente ad suffragia beatorum confessorum Christi Felicis et Emiliani plebe, interfuit. Inter que fideliter ad altare accessit, debitam reverentiam pro suo scire et posse exibuit, orationem fide plenam effudit, ac palliis eiusdem altaris oculos suos diutina tenebrarum caligine obnubilatos linivit, et statim lumen diu perditum recepit. Gratias Deo et sanctis egit, et ad propriam patriam cum gaudio et exultatione reddiit.

VII. De quodam fratre sanato ab umeri [sic in cod. Magis sedulo in hoc capite, speciminis gratia, notavimus miras in codice easdem voces scribendi varietates.] dolore.

Quidam frater de beati Emiliani congregatione, Garsia nomine, cruciabatur magno sui humeri [sic in cod. Magis sedulo in hoc capite, speciminis gratia, notavimus miras in codice easdem voces scribendi varietates.] dolore: etenim tanta erat vis illius doloris ut penitus tolleret a brachio omne opus sue utilitatis. In ipsa autem translatione corporis beati Felicis aderat presens [f. 95v] cum ceteris fratribus, nimium de molestia sue infirmitatis mestus et anxius, de recipienda sanitate iam pene diffisus. Dompnus autem abba Blasius, prudenti consilio usus, et viva fide plenus, ut eum respexit et vehementer tribulari eum de incommodo sui infortunii intellexit, mox de sacro corpore beati Felicis, antequam suo loculo conderetur, unam ex costis accepit, loco doloris ipsius humeri [sic in cod. Magis sedulo in hoc capite, speciminis gratia, notavimus miras in codice easdem voces scribendi varietates.] apposuit, et hoc facto sine ulla temporis mora omnis infirmitas a fratris humero [sic in cod. Magis sedulo in hoc capite, speciminis gratia, notavimus miras in codice easdem voces scribendi varietates.] , recessit, pristina sospitas reddiit [sic in cod. Magis sedulo in hoc capite, speciminis gratia, notavimus miras in codice easdem voces scribendi varietates.] , et Felix beatissimus ac misericordissimus taliter duplex beneficium sibi famulantium et corpus suum honorifice transferentium et studiose recondentium impendit [sic in cod. Magis sedulo in hoc capite, speciminis gratia, notavimus miras in codice easdem voces scribendi varietates.] . Letabatur denique frater de recepta sanitate; gaudebat dompnus abba Blasius cum omni Deo devota congregatione dc tam aperte cognita corporis [add. al. m.] beati viri virtute. Attamen eadem infirmitas denuo ad eumdem [sic in cod. Magis sedulo in hoc capite, speciminis gratia, notavimus miras in codice easdem voces scribendi varietates.] fratrem occulto Dei iudicio rediit [sic in cod. Magis sedulo in hoc capite, speciminis gratia, notavimus miras in codice easdem voces scribendi varietates.] ; sed rursus ille cum fide ad medicum suum, scilicet ad beatum Felicem recurrens, absque omni dilatione desideratam sanitatem perfecte recepit. Denique nullus fidelium graviter debet ferre se molestari gravi vel assidua infirmitate corporis. Scriptum est certe divina sapientia docente: Quem Dominus diligit, corripit, et flagellat omnem filium quem recipit. Quem enim Dominus amat, illi pie flagella corporalia assiduat, ut corporaliter flagellando ab eterne mortis flagello misericordissima pietate eripiat. Quapropter, fratres dilectissimi, in omni tempore Dominum nostrum benedicamus, et in omni tempore iustum iuditium [sic in cod. Magis sedulo in hoc capite, speciminis gratia, notavimus miras in codice easdem voces scribendi varietates.] ; custodiamus, et veram iusticiam [sic in cod. Magis sedulo in hoc capite, speciminis gratia, notavimus miras in codice easdem voces scribendi varietates.] ; faciamus, et beatum Felicem et ipsius meritis non inferiorem sanctum Emilianum amemus, laudemus et puro mentis affectu ipsis serviamus: hoc nempe facientes cum eis ad eterna gaudia perveniemus.

VIII. De quodam paralitico sanato.

Quidam alius vir, nobis funditus et nomine et natione ignotus, tempore translationis corporis beati Felicis presbiteri venit ad monasterium Beati Emiliani, qui omnino monstruosa torsione [tortione cod., R.] amborum suorum pedum erat debilis. Denique pedes ipsi penitus carebant effigie corporee imaginis; nam contra omnem naturam humani corporis pars utrorumque pedum illius anterior erat posterior, et e contra posterior erat anterior. Qui supplici voto et humili devotione ad suffragia beati Felicis veniens, et altari ipsius memoria et corpore decorato se offerens, sine omni dilatione quod petiit est consecutus; et compositis sat bene gressibus et naturaliter, ut supra diximus, monstruosis pedibus, cum decora honestate ad proprie habitationis locum est regressus cum magna velocitate, cernentibus omnibus loco venerandi altaris [altari cod.] adstantibus. Non solum autem ambulando, sed etiam exiliendo a monasterio Beati Emiliani festinavit recedere, et ita festinanter laboravit abscedere ut nulli fratrum monasterii fas fuisset locum vel patriam ipsius paralitici a beato Felice sanati [sanato cod.] requirere. Attamen, quod de eo diximus vere factum esse creditur; presentibus enim et videntibus idoneis testibus roboratur, quibus ipse non solum ambulando, sed etiam, quod fortius ac robustius est, exiliendo, more paralitici [prius paralici cod., corr. al. man.] ad Speciosam portam templi sedentis Petri iussione et Iohannis cooperatione sanati, bases et plantas suorum pedum esse sanatas ac solidatas ostendebat; quibus omnibus dicebat: “Nostis omnes me de utero matris [in cod. supra lin. et al. m.] mee claudum natum fuisse, et usque ad hoc tempus in illa claudicatione et in pedum meorum monstruosa deformitate mansisse; sed nunc per beati Felicis merita videte me sanatum factum esse. Et ideo omni ex corde omnes mecum Deum omnium bonorum largitorem benedicite, ipsi gratias de omnibus beneficiis vobis gratuite concessis ab eo reddite, et beatum Felicem pro suis magnis meritis laudate, honorificate et debitum venerationis officium inpendite, ut sicut ego ab ipso merui sanari a corporis mei debilitate, ita vos mereamini sanari ab omni peccatorum vestrorum numerositate”. His dictis ad propria recessit incolumis, regnante [rānte cod., propitiante R.] domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat.

DE S. ILTUTO ABBATE IN WALLIA MERIDIONALI

SAEC. VI

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Iltutus abbas in Wallia (S.)

AUCTORE C. D. S.

§ I. De fontibus huius tractationis.

[1] [Vita S. Iltuti,] Iltutum [Alias vocatur Aeltutus, Eltutus, Heldutus, Heltutus, Hildutus, Hiltutus, wallice vero Illtyd vel Eltet.] celebrem fecere praesertim quidam eius discipuli, qui iam antiquitus praecipuo cultu apud Britannos sive insulanos sive armoricanos honorari consueverunt [Cf. Vit. Iltuti, c. 11 extr.] . Eius tamen nomen multo minus frequenter quam illorum apparet, non solum in martyrologiis et kalendariis generalibus, sed et in particularibus regionum britannicarum [Testes antiquitatis cultus S. Iltuti citabimus infra § V.] . At egregium venerationis erga ipsum testimonium praebent tum ecclesiae et vici eius nomine insignita [Vid. ibid., num. 33.] , tum Vita quae legitur in codice quodam Musei Britannici [Cotton. Vespasian. A. XIV, saec. XII.] et iam pridem edita est a cl. v. W. J. Rees [Lives of the Cambro British saints (Llandovery, 1853), p. 158 – 82.] , sed in ista editione ex oscitantia exscriptoris innumeris mendis deturpata, et hic denuo ex ipso codice proferetur; in qua non solum praedicantur sanctitas eius et miracula quae vivens in hoc mundo patravit, sed et alia eius intercessione post ipsius mortem impetrata atque ecclesia sub eius patrocinio dedicata.

[2] [saeculo XII ab anonymo auctore conscripta,] Hanc Vitam decurrente saeculo XII conscriptam esse demonstrant ex una parte aetas codicis qui illam exhibet, ex alia nomina regum Anglorum quibus regnantibus duo miracula post mortem contigerunt [Vit. cc. 25, 26.] , praesertim Willelmi Nothi seu Conquistoris [An. 1066 – 1087.] vel Willelmi eius filii [An. 1087 – 1100.] . Sed praeterea nihil novimus de scriptore, quisnam fuerit aut cuius condicionis, et quosnam fontes adire potuerit quamve proinde auctoritatem eius narrationi tribuere liceat. Libenter crediderim eum fuisse quendam ex canonicis ecclesiae Sancti Iltuti, cum adeo minute ea quae ad hos canonicos spectant se nosse manifestet [Cf. Vit. cc. 12, 25, 26.] , atque e traditionibus eius ecclesiae Vitam fuisse confectam. Certe ad huius generis traditiones pertinet quod narratur de S. Paulo Iltuti discipulo aves quae segetes decerpebant in horreo congregante [Vit. c. 14. Cf. annot. ad h. l.] . Mirum autem prodigium quod refertur Vitae cap. 22 legitur iisdem fere verbis apud scriptorem saeculi VIII qui sub nomine Nennii latet, cuius opusculum De mirabilibus Britanniae utique saeculo XII apud Wallenses in omnium manibus versabatur [Vid. annot. ad cap. cit.] .

[3] [et a Iohanne Tinmuthensi in compendium redacta,] Diversam autem ab ea censeri non oportet Vitam quae legitur in Nova Legenda Angliae collecta a Iohanne Tinmuthensi, quae vulgo citatur sub nomine Iohannis Capgrave: purum putum enim compendium haec est Vitae prolixioris modo indicatae, cuius et plerumque ipsa verba exscripsit. Eam tamen simul cum hac infra exhibendam duximus [Ex editione recentiore admodum accurate facta, Nova Legenda Anglie, as collected by John of Tynemouth, John Capgrave and others. Now re-edited by Carl Horstman (Oxford, Clarendon Press, 1901), tom. II, p. 52 – 56.] , ne lectorem alicuius documenti ope fraudare videremur, cum praesertim et ante editionem Vitae primigeniae a recentioris aevi scriptoribus saepe citata sit et subinde ad interpretandam aliquam obscuriorem sententiam huius prioris Vitae iuvare possit.

[4] [incertae est fidei,] Occurrunt in illa lucubratione miracula quaedam enormia [Cf. cc. 3, 17, 20, 21, 23, 24.] vel ludicra [Cf. cc. 5, 8, 14, 15, 19, 25.] et apparitiones angelorum [Cf. cc. 4, 9, 13, 22.] , quibus complacere solet in sanctis suis collaudandis britannicae gentis profusa phantasia. Haec si demas, restant non pauca ad historiam S. Iltuti spectantia, quae quam vera aut saltem veri similia existimari possint, cum tanto tempore post aetatem sancti scripto consignata sint, in annotatis definire conabimur.

[5] [sicut et alia documenta quae de sancto exstant] Praecipua autem ad id praestandum adiumenta erunt documenta quaedam wallica, incertae quidem aetatis et originis ac proinde incertae auctoritatis, antiqua tamen et ex se non improbabilia, his ultimis temporibus vel integre vel ex parte edita, qualia sunt Bonedd Saint Ynys Pridain, id est Genealogia sanctorum insulae Britanniae; Bonedd neu Achau Saint Ynys Pridain seu Genealogia vel Stemmata sanctorum insulae Britanniae; ac tertius eiusdem generis catalogus, Achau Saint Ynys Pridain [Cf. de his documentis Rev. Rice Rees, An Essay on the Welsh saints of the primitive Christians (London, 1836), p. 73 – 74.] ; et epigrammata wallico idiomate conscripta quae Triades nuncupantur [Cf. Cours de littérature celtique, par H. d'Arbois de Jubainville et par J. Loth, tom. III (Paris, 1889), p. 22 – 24, et tom. IV, p. 201 – 203.] . Quibus addenda sunt Iolo Manuscrits [Iolo Manuscrits, a selection of ancient Welsh manuscripts, made by the late Edward Williams, with english translation and notes by his son, Taliesin Williams. Llandovery, 1848, 8°.] et Liber Landavensis [The Text of the Book of Llan Dâw, reproduced … by J. Gwenoguryn Evans, with the co-operation of John Rhys. Oxford, 1893. Prior editio (W. J. Rees) facta est anno 1840.] , ac traditiones et monumenta lapidea descripta passim a diversis archaeologis recentioribus, quae inferius sive in Commentario nostro sive inter annotata citanda venient.

§ II. De chronotaxi vitae S. Iltuti.

[6] [Quidam S. Iltutum cognatum] Circa hanc quaestionem, huius inquisitionis sane praecipuam, qua nempe aetate vixerit S. Iltutus, duplicem habemus seriem testimoniorum. Quarum altera sanctum nostrum cognatum et discipulum facit S. Germani Autisiodorensis episcopi. Ita a) Stemma gentilicium, quale legitur inter genealogias wallicas, ita conceptum [Ap. Rice Rees, o. c., p. 123. Nomina litteris inclinatis expressa, sunt eorum qui, praeter Germanum et Iltutum, ut sancti coluntur.] .

Unde constaret Iltutum fuisse nepotem sororis S. Germani, cuius mulieris maritus fratrem habuerit nomine Constantinum, qui avus fuerit Arthuri regis.

[7] [et discipulum fuisse S. Germani Autisiodorensis] b) Notitia de S. Germano, quae wallice legitur in Achau y Saint et inde translata anglice apud Iohannem Hughes [Horae Britannicae or Studies on ancient British history, tom. II (London, 1819), p. 161.] : Garmon was a Saint and a bishop, the son of Ridigius from the land of Gallia; and it was in the time of Constantine of Armorica [Wallice Cystennyn Llydaw, qui in Triadibus et Cystennyn Fendigaid seu Vendigaid, id est Constantinus Benedictus appellatur (Triad. seriei tertiae 44; cf. Rice Rees, o. c., p. 127).] that he came there; and continued here to the time of Vortigern; and then he returned back to France, where he died. He formed two choirs [Wallice Côr, quo vocabulo monasterium significare soliti sunt scriptores wallici (Rice Rees, o. c., p. 181).] of saints, and placed bishops and divines in them, that they might teach the Christian faith to the nation of the Cymry, where they were become degenerate in faith. One choir he formed in Llan Carvan, where Dyfric [Dubricius.] the Saint was the principal, and he himself was bishop there. The other was near Caer Worgorn, where he appointed Iltutus to be principal; and Bleidden [Hoc nomine apud Wallicos vocabatur Lupus episcopus Trecensis, S. Germani in itinere britannico socius.] was the chief bishop there. After which he placed bishops in Llandaff; he constituted Dubricius archbishop there, and Cadoc, the saint, the son of Gwynllin, took his place in the choir at Llancarvan, and the archbishop of Llandaff was bishop there also [Cit. ap. Rice Rees, p. 122.] .

[8] [asserunt;] c) Iltutus S. Germani discipulus diserte asseritur in Vitis S. Samsonis [Mabillon, Act. SS. O. S. B., saec. I, p. 168; Act. SS., Iul. tom. VI, p. 575, n. 7; Anal. Boll., t. VI (1887), p. 86.] .

[9] Inde itaque recentiores non pauci Iltutum S. Germani discipulum fuisse referunt. Neque adeo commoventur alio testimonio eiusdem libri Achau y saint, [sed ex aetate quorundam in eius Vita nominatorum] in quo asseritur collegium Caerworngornense conditum fuisse a Constantino Fendigaid [Cf. supra not. 8.] tempore Theodosii imperatoris (unde et monasterium Twsdws appellatum est) et paulo post a piratis Scotis seu Hibernis eversum; facile enim respondent illud potuisse a S. Germano restaurari et illam instaurationem alteram eius fundationem dici [Rice Rees, o. c., p. 122.] . Sed difficilius est tempora Germani conciliare cum temporibus SS. Davidis, Samsonis, Pauli Aureliani et Gildae, S. Iltuti discipulorum [Vit. S. Ilt. c. 11 extr.] et praesertim Dubricii, qui ei clericalem seu monachalem habitum contulisse fertur [Ibid., c. 7.] . Quattuor enim priores post medium saeculum VI obierunt [Quod satis certum videri potest de S. Samsone, quippe qui anno circiter 557 subscripserit concilio Parisiensi III penultimo loco (Maassen, MG., Conc. t. I, p. 146) ac proinde tunc iunior erat fere omnibus regni episcopis; unde censendus est tum recens Dolensis ecclesiae regimini fuisse praefectus.] , Dubricius vero tum in eius Vita tum in Annalibus Cambriae, quod documentum praecipua auctoritate apud scriptores de rebus britannicis gaudet, anno 612 e praesente vita excessisse asseritur [Vita Dubricii in Libro Landavensi, ed. Evans, p. 84; Annales Cambriae, edited by the Rev. John Williams ab Ithal (London, 1860), p. 6.] . Iam vero posterius iter S. Germani in Britanniam insulanam et mox consecutus beatus eius obitus contigerunt ante annum 450. Nequaquam igitur sanctis illis Britannis illum aequalem fuisse existimare licet.

[10] [potius censendus est floruisse circa medium saeculum VI.] Alia quaedam nota chronologica in Annalibus Cambriae consignata iuvare potest ad S. Iltuti aetatem definiendam. Legitur enim in iis Arthurum regem in proelio occubuisse anno 537 [Annal. Cambr., p. 4.] . Itaque eo tempore iuveniles annos excessisse Iltutus, qui apud eum militiae operam dedit [Vit. c. 2.] , iudicandus est. Et quamquam quo tempore ad Arthurum accesserit nulla documenta docent, cum tamen ad id adductus fuerit postquam Arthurus laude bellica iam claruisset [Ibid.] , absque temeritatis nota conicere licet illum accessisse paulo ante vel post annum 530, et inde eum lucem aspexisse circa annum 510 vel 515. Sed et cum nulla a scriptore Vitae Iltuti ratio afferatur cur is ab Arthuro discesserit et cuidam regulo Poulento seu Paulino adhaeserit [Vit. c. 2 extr.] , sponte oritur suspicio id factum esse post caedem Arthuri: unde si aliquot annos computemus quos in praefectura militiae apud Poulentum et deinde in vita eremitica agenda transegerit, deducimur ad annum 550; quo circiter tempore sacerdotali et abbatiali honore dignari potuit a S. Dubricio, qui, ut diximus, anno 612, postquam senio fatigatus episcopatu cesserat [Vit. Dubricii id Libro Landavensi, p. 83.] et multis annis solitarie vixerat, morti occubuit. Dissimulandum equidem non est has omnes conclusiones praecipue derivari ex narratis in Vita S. Iltuti, cuius auctoritas nequaquam certa dici potest.

[11] [Prorsus incertum est quo anno obierit.] Annus autem mortis Iltuti nusquam notatus est in documentis nostris. Gulielmus Owen quidem in sua Cambrian Biographia illum obiisse existimavit circa annum 480, verum nullo, credo, antiquo testimonio nixus, sed solummodo per coniecturam, quia ex locis supra citatis [Num. 6 – 8.] in animum induxerat Iltutum fuisse S. Germani discipulum.

§ III. Traditiones quaedam de gestis a S. Iltuto praeter ea quae in illius Vita narrantur.

[12] [Traditur Iltutus psalmodiam perpetuam] Has traditiones hoc loco congerimus, quas nec Vitae scriptor memoravit nec in annotationibus ad illam indicandi praebebitur occasio.

I. Secundum Triades wallicas [Hic denuo advertendum videtur, poeticas istas lucubrationes utique non adeo firma auctoritate gaudere, ubi adhibeantur loco testimoniorum ad res praeteritas asserendas.] a S. Iltuto in monasterio suo instituta fuit psalmodia perpetua [Cf. Act. SS., Nov. t. I, p. 548 sqq.] . Etenim tertiae seriei Triade 84 celebrantur Tria collegia integra [Wallice bangor, quo nomine maiora monasteria celtica saeculo V et VI designari solebant. Cf. Rice Rees, o. c., p. 122, not. 3, et p. 181.] praecipua, nimirum collegium Illtudi Militis [Wallice Elldud Varchawe vel Farchog.] in Caer Worgorn [Cf. supra, numm. 7, 9.] … In singulis his collegiis numerabantur sancti [Id est monachi.] bis mille quadringenti [Ita cum Rice Rees (o. c., p. 181) legendum esse ostendunt verba sequentia. Non recte igitur J. Loth (cit. in nota seq.) quadringentos viginti interpretatus est.] ; qui centeni singulis horis diei noctisque alii alios (in canendis divinis laudibus) excipiebant [Myv. Arch., p. 408; J. Loth, Cours de litt. celt., t. IV, p. 265, not. 1. In alia vero Triade (primae seriei 80 in Myv. Arch., p. 393; J. Loth, t. c., p. 264, n. 91) loco monasterii in Caer Worgorn indicatur celebre monasterium Benchorense in aestuario Devae, de quo Beda loco citato num. sequente.] .

[13] [in suo monasterio instituisse,] Ne quis autem ultra modum miretur tantum numerum monachorum, satis erit advertisse quae refert Beda, peritus ille et prudens historiae ecclesiasticae in Britannia auctor, de monasterio Benchorensi, in quo, ait, tantus fertur fuisse numerus monachorum ut, cum in VII portiones esset cum praepositis sibi rectoribus monasterium divisum, nulla harum portio minus quam CCCtos homines haberent, qui omnes de labore manuum suarum vivere solebant [H. E., l. II, c. 2 extr. (ed. Plummer, 1896, t. I, p. 84).] . Meminisse etiam iuvat vetera monasteria celtica non fuisse, sicut nostra recentiora, domum aliquam quasi sub uno tecto conclusam et uni familiae communem vitam agenti destinatam, sed congeriem quandam cellularum et domorum, quae uno quidem ambitu murorum vel aggeris aut fossae continebantur, sed invicem separatae circa ecclesiam et alia quaedam ampliora habitacula, in quibus cuncti incolae religiosi conventus congregari subinde possent, aedificatae erant [Quam formam coenobialis vitae iam antiquitus usitatam fuisse in desertis Orientis manifeste colligitur ex multis quae referunt Vitae Patrum. Eandem et satis probe exhibebant congregationes illae piarum mulierum, olim in Belgio nostro sat frequentes, quae begghinagia audiebant, quasque in paucis oppidis, Gandae praesertim, etiam nunc visere est.] . Et forte aliquando totum huiusmodi monasterium constabat ex monasteriolis uni abbati subiectis, sed quorum monachi plerumque officia sua seorsum exercebant. Id quod ad ipsum Iltuti monasterium satis diserte asserere videtur locus quidam antiqui documenti wallici, in quo legitur: Illtyd founded seven churches, appointed seven companies for each church, and seven halls or colleges in each company, and seven saints [Iam advertimus (supra, annot. 10) hoc nomine in monumentis wallicis saepe monachos designari.] in each hall or college [Iolo mss. (cf. supra, p. 220, annot. 3), p. 555.] : qui numeri si simul computantur efficiunt bis mille quadringentos et unum.

[14] [meliorem arandi modum Cambrenses docuisse,] II. Dicitur Iltutus meliorem modum arandi agros docuisse Cambrenses. Etenim inter Triades wallicas legitur carmen quoddam, quo celebrantur insignes Tres benefactores gentis Cambrensis et horum tertius citatur Elldud Varchawe [Cf. supra, annot. 8.] sanctus scholae Theodosii [Cf. supra, num. 9.] , qui emendavit artem arandi terram et docuit Cambrenses modum arandi quo et hodiedum utuntur: nam ante Elldudi tempora terram versabant ligone et aratro arsang, quo adhuc utuntur Gwyddyli [Ser. III Tr. 563 (Myv. Arch., p. 406; J. Loth, Cours de litt. celt., t. IV, p. 290, n. 133).] .

[15] [et duplex opusculum scripto edidisse.] III. Apud Iohannem Balaeum inter scriptores Britanniae centuriae primae praedicatur Iltutus, ut qui contexuisse fertur super quaestione ad Sampsonem Epist. I et Ad Isanum et Atrochium. Epist. 1. Cetera, subiungit Baleus, non vidi, quamvis plura scripserit [Scriptorum illustrium maioris Brytanniae… Catalogus (Basileae, 1557), p. 52.] . Equidem lucubrationes hic citatas aut alias quasvis Iltuti nomine inscriptas, nusquam offendi, sive typis impressas sive codicibus manuscriptis insertas. Non iniuria forte conicere licet epistulas istas nihil aliud esse quam oratiunculam illam quam ad Isanum et Atholium habuisse legitur Iltutus morti proximus, quamque ad S. Samsonem de magistro suo interrogantem rettulerit alius quidam Iltuti discipulus [Vit. S. Samsonis, Act. SS., Iul. t. VI, p. 575; Anal. Boll., t. VI (1887), p. 112.] . Hanc inter collectanea nonnulla de S. Iltuto inserere potuerunt non satis nasuti compilatores sub confictis illis titulis apud Balaeum citatis.

§ IV. Quemnam locum incoluerit S. Iltutus et ubinam supremum diem obierit.

[16] [Quae de loco habitationis S. Iltuti leguntur] Quaestiones has implexas facit varietas traditionum quae apud diversos scriptores, anonymos fere, de iis consignatae sunt. Nam I. Circa priorem: 1° In Vita S. Pauli Leonensis, quae extremo saeculo IX Wormonocum, Wurdistani discipulum, auctorem habuit, dicitur Iltutus habitasse in quadam insula Pyrus nomine, Demetiarum patriae in finibus sita [Anal. Boll., t. I (1882), p. 213. Demetia autem erat una ex quattuor provinciis Walliae meridionalis, in extrema parte occidentali illius regionis.] . Sed 2° in altera eiusdem Pauli Vita, conscripta, ut videtur, ab eodem illo monacho Ruiensi qui Vitam S. Gildae Sapientis confecit, id est ineunte saeculo XI [Th. Mommsen in MG., Auct. antiq. t. XIII, p. 3 med.] , istud nomen Pyrus iam non occurrit, sed legitur tantum Iltutus resedisse in loco cuiusdam insulae quem usque hodie monasterium Hylduti dicunt [Act. SS., Mart. t. II, p. 112, n. 5.] .

[17] [tum in Vitis sanctorum] 3° In Vita S. Gildae auctore monacho Ruiensi, de Iltuto refertur: Habitabat autem praefatus Hildutus cum discipulis suis in quadam arta et angusta insulula [Ed. Mommsen. cap. 4 (MG., t, c.. p. 92 med.).] … quae insula usque in hodiernum diem Lanna Hilduti vocitatur [Ibid., p. 93 med. Cf. cap. 5 extr.] .

[18] [eius aequalium] 4° In Vitis S. Samsonis episcopi Dolensis [BHL., nn. 7478 – 7484.] locus domicilii S. Iltuti diserte non indicatur, sed illum intra Walliae fines quaerendum esse inde colligitur quod ordines sacros recepisse narratur Samson, dum apud Iltutum versaretur, manibus Dubricii episcopi Landavensis. Narratur deinde Samson paulo post e monasterio Iltuti migrasse et aliquamdiu in quadam insula [Ut notum est, hoc nomine, etiam apud antiquos, designari consuevit domus vel aedificiorum congeries ab aliis domibus separata. Cf. Forcellini-De Vit, s. h. v.] fundata a quodam egregio viro ac sancto presbytero nomine Piro [Act. SS., Iul. t. VI, p. 578, n. 20; Anal. Boll., t. VI (1887), p. 93, l. 24 sqq.; Lib. Landav., ed. W. J. Rees, p. 14 med.; Id., ed. Evans, p. 12 extr.] commoratus esse.

[19] [tum in ipsius Vita] 5° In ipsius autem Iltuti Vita non alius nominatur locus in quo habitaverit quam Vallis Hodnant [Vit. c. 6.] . Sed in capitis titulo significatur hic agi de prima eius habitatione; unde manifeste colligitur illum postea alibi resedisse. At capite sequente refertur Iltutus, postquam tonsuram clericalem accepit a S. Dubricio, rediisse ad eundem locum et ibidem construens habitaculum, fundasse ecclesiam, eoque confluxisse dicuntur multi discipult per septem artes erudiendi [Vit. c. 7.] . Statim vero inde [Vit. c. 8.] exhibetur Iltutus in solitudine quadam habitans regionis Glatmorcanensium seu hodierni comitatus Glamorgan, in orientali meridionalis Walliae parte, ibique ampla possessione a rege harum partium donatus [Vit. c. 8 – 10.] ingens constituisse coenobium [Vit. c. 11.] , cuius, ecclesiasticis ordinibus susceptis et insuper ordine monachili recepto, abbas constitutus est [Vit. c. 12.] et quo confluebant scholares plurimi, quorum de numero quattuor isti, Samson videlicet, Paulinus, Gildas et Dewi seu David [Vit. c 11 extr.] .

[20] [testimonia] Denique 6° In Vita huius S. David, episcopi Menevensis, auctore illo qui vulgo appellatur Ricemarchus clerico Menevensi extremo saeculo XI, nulla fit mentio Iltuti, sed dicitur locus in quo David agius eruditus est Vetus Rubus vocari [W. J. Rees, Lives of the Cambro British Saints, p. 122.] , ac deinde idem David, post amplius decem annos cum Paulino S. Germani Austisiodorensis episcopi discipulo transactos et duodecim monasteria fundata, illuc rediisse [Ibid., p. 122 – 24.] , et tandem cum tribus suis fidelissimis discipulis, multa condiscipulorum turba comitante, locum adiisse quem caelestis visio illi habitandum indicaverat, id est Rosinam Vallem, quam vulgari nomine Hodnant Brittones vocitant [Ibid., p. 124.] . De qua Giraldus Cambrensis [Itin. Kambriae, ed. Dimock, p. 107.] : Dicitur autem locus ubi ecclesia Menevensis sita est… Vallis Rosina. Quae tamen marmorea potius quam vel rosea vel rosina dici posset, quoniam rosis minime, marmore vero plurimum abundat. Postea vero locus iste seu ecclesia Menevensis a S. David nomen accepit et St. David's nuncupata est [Cf. Sam. Lewis, Topographical Dictionary of Wales (1833), s. v. David's (St.).] .

[21] [adeo diversa sunt] Itaque a) In prioribus documentis, saeculo IX et XI conscriptis, numero quinque, dicitur Iltutus in Wallia suum monasterium constituisse; nec usquam occurrit ulla contradictio, qua affirmetur vitam degisse in Britannia Minore. b) In altera Vita S. Pauli Leonensis et in Vita S. Gildae [Supra, numm. 16, 17.] , fertur monasterium illud erectum fuisse in loco qui usque hodie vocitabatur Monasterium Hylduti seu Lanna Hilduti, et in Vita S. Iltuti non semel manifeste indicatur idem locus situs esse in regione Glatmorganensium [Vit. cc. 8 – 12, 17, 18, 20, 21, 25, 26.] . Unde iam illum recentiores eundem esse censuerunt qui nunc appellatur Lantwit Fawr seu Lantwit Maior. Attamen c) In prima Vita S. Pauli Leonensis [Supra, num. 16, 1°.] narratur Iltutus habitasse prius in insula Demetiarum patriae in finibus sita, quod optime convenit Meneviae seu Valli Rosinae [Cf. supra, not. 1 et num. 20.] , dum Lantwit Maior sita est in regione Glatmorganensium, in extrema parte orientali Walliae meridionalis. Et in Vita S. Davidis dicitur is educatus fuisse et postea monasterium suum praecipuum condidisse in eadem illa Valle Rosina [Supra, num. 20.] .

[22] [ut vix ac ne vix quidem] Quaestio igitur solvenda restat, num Iltutus antequam in Lantwit Maiore consederit, prius in Hodnant seu Meneviae aliquo tempore substitisse dicendus sit. Una id affirmat Vita Iltuti, idque, ut videtur, satis confuse, cum et statim exhibeat Iltutum in regione Glamorganensi eremiticum quoddam vitae genus agentem et tum de Hodnant tum de Llan Iltud multos illuc scholares confluxisse tradat [Supra, num. 19.] . Itaque satis probabile existimaverim auctorem Vitae Iltuti ex traditione de S. Davide, quem aliunde Iltuti discipulum fuisse noverat, in Hodnant educato, inductum fuisse ad commorationem Iltuti in Hodnant confingendam.

[23] [inter se conciliari possint.] Sed quid de Pyro illa insula, quam Vita prima S. Pauli Leonensis in Demetia provincia sitam refert [Supra, num. 16.] ? Primo quidem aspectu suspicio esse potest Pyrum alterum nomen fuisse Vallis Rosinae seu Hodnant; sed non parum enervatur ista coniectura ubi in Vitis S. Samsonis [Supra, num. 18.] legimus hunc sanctum non ad Pyrum insulam, sed ad coenobiarcham nomine Pirum seu Pironem accessisse, cui mortuo abbas ipse suffectus sit, at brevi post ex hoc coenobio emigraverit. Advertendum autem est, utrasque Vitas, S. Pauli Leonensis et S. Samsonis Dolensis episcoporum, conscriptas esse in Britannia Minore, ubi traditiones de sanctis Wallicis magis incertae erant, et timendum videtur ne et hoc loco traditiones illae incertae permixtae sint et pro nomine loci, quod nusquam praeterquam in Vita S. Pauli occurrit, nomen alicuius viri, ceterum aeque ignoti, intellegendum sit.

[24] [Nec minus diversa] II. Sicut et quo loco vixerit Iltutus, ita et quo loco obierit et sepultus sit, nullo certo et antiquo documento nobis constat. Itaque in diversas circa hanc rem abiere sententias hagiographi recentiores. Alii ex Vitae c. 24 illum apud civitatem Dolensem obiisse et sepultum esse censuerunt. Alii Iltutum ultimis temporibus vitae suae Glastoniam secessisse et in huius loci monasterio vita functum et sepultum esse, sed nullo alio argumento nisi quod illic in thesauro sacro servabantur saeculo XII Iltuti reliquiae; quod argumentum, ut recte notat cl. v. Richardus Stanton [A Menology of England and Wales (1887), p. 317.] , non adeo validum est, quoniam permultae sanctorum reliquiae undequaque illuc congestae fuerunt.

[25] [et incerta sunt] Tertio afferri potest sententia eorum qui Iltutum in suo monasterio Caer Worgorn seu Lantwit Maioris obiisse et sepulcrum invenisse existimarunt et id comprobari monumento quod adhuc visitur in coemeterio quod ecclesiae illius coenobii adiacebat et ab incolis Crux sancti Iltuti vocatur, cippo nempe lapideo cuius imaginem accurate delineatam exhibuit W. I. Rees in fronte operis sui iam saepe hic citati Lives of the Cambro British Saints. Altus est hic cippus pedes anglicos septem [Pes anglicus aequivalet millimetris 305.] , latus in parte inferiore pedes quinque, in parte superiore pedes tres cum dimidio [Aem. Huebner, Inscriptiones Britanniae christianae (Berolini, 1876), p. 22 (ubi et exhibentur inscriptiones mox citandae).] . In uno ex lateribus quadrangularibus leguntur iuxta summum cippum nomina Iltet et Samson regis [Hac voce (quam legerunt RETIS) coniecerunt Haddan et Stubbs (Councils and ecclesiastical documents relating to Great Britain and Ireland, tom. I, 1869, p. 628) designari patrem Samsonis (Rhys) a sculptore non satis legendi perito perperam ita expressum.] , et multo inferius, Samuel Ebisar [Suspicati sunt iidem scriptores Ebisar exsculptum esse pro excisor, ac proinde Samuel esse nomen sculptoris.] . In alio vero cippi latere distincte legitur Samson posuit hanc crucem pro anima eius. Ex qua descriptione intellegitur quidem monumentum auctore Samsone positum fuisse in memoriam S. Iltuti, sed nequaquam illud positum fuisse ad indicandum locum sepulturae eius.

[26] [quae de loco sepulturae eius afferuntur.] Denique, quarta sententia ait Iltutum sepultum esse in loco quodam, ubi fortasse putabatur aliquamdiu commoratus esse statim post conversionem suam [Vit. c. 6. Cf. annot. ad hunc locum.] . Quo loco, qui nunc viculus est ad oppidum Devynock pertinens in occidentali parte comitatus Brecknockensis, visitur sacellum S. Iltuto dicatum [Unde viculo nomen Llan Iltyd Chapel. Cf. Sam. Lewis, Topographical Dictionary of Wales (1833), ad v. Brecknockshire.] et iuxta illud in colle quodam, exiguus tumulus, sex pedes anglicos longitudine capiens et ex utraque parte amplo lapide terminatus, qui ex populari traditione appellatur Bedd Gwyl Illtyd, id est, Vigilia sepulcri sancti Iltuti, quia, ut aiunt, ex antiqua consuetudine illic nocte ante festum S. Iltuti vigilias agere solebant [Theoph. Jones, Brecknockshire, t. II, p. 683 (cit. ap. Rice Rees, Welsh SS., p. 181); Lewis, t. c., v. Glyn.] . Neque alia ad hanc popularem traditionem accedit auctoritas.

§ V. De reliquiis et gloria postuma S. Iltuti.

[27] [Caput S. Iltuti apud se servatum esse contendunt in Britannia Minore.] Praeter loca mox memorata, nullum alium in Wallia vel in reliqua Anglia indicatum repperi qui Iltuti sepulcrum aut reliquias se possidere glorietur. Sed in Britannia Minore, nempe in vico Landebaëron [Dép. Côtes-du-Nord, arr. de Guingamp.] , olim dioecesis Trecorensis, nunc Sancti Brioci, asserunt semper apud se honoratum fuisse caput S. Iltuti; cuius rei tamen aliud documentum non vidi praeter instrumentum recognitionis institutae die 25 septembris anni 1828; quod secundum editionem Tresvaux canonici Parisiensis [Les Vies des saints de Bretagne, par Dom Guy-Alexis Lobineau. Nouvelle édition par M. l'abbé Tresvaux, tom. I (Paris, 1836), p. 69.] ex documento autographo exscriptum hic exhibemus [“Aujourd'hui, vingt-cinquième jour de septembre mil huit cent vingt-huit, devant nous soussignés, J. Lescop, recteur de Landebaëron, Y. Godest diacre, et J.-J. Bouget, clerc tonsuré, se sont présentés Jacques Le Messager, ancien maire de Landebaëron, et Catherine Le Pierres, ancienne femme pieuse, demeurant dans le bourg dudit Landebaëron, les deux très dignes de foi. Nous leur avons exhibé une partie supérieure du crâne marqué d'une barre rouge en forme d'arc, et un os de bras froissé; ils nous ont assuré reconnaître ces reliques pour être les mêmes qui étaient vénérées, avant la révolution, dans cette paroisse, et qui sont mentionnées en l'inventaire des effets de l'église de l'année 1683. Le susdit Jacques Le Messager nous assure avoir lui-même assisté à l'ouverture du chef en argent qui renfermait le crâne susmentionné, et qui était reconnu être le chef de S. Iltut, ainsi qu'à celle du bras en argent qui renfermait l'os qui était regardé comme étant du bras de S. Mandez, abbé, patron de la paroisse. Le même Jacques Le Messager assure avoir lui-même fait construire un chef en bois et un bras en bois pour renfermer les susdites reliques; que le bras en bois s'étant trouvé trop petit, le crâne fut enveloppé d'un lambeau de soie, et que l'os du bras fut renfermé dans une ouverture pratiquée dans le bras de bois, couvert d'une petite image et d'une vitre. Les deux dénommés ci-dessus assurent avoir parfaite connaissance de tout ce qui est rapporté au présent, et attestent de plus reconnaître les deux boîtes qui renferment d'autres reliques, pour être les memes qui étaient révérées en la paroisse avant la révolution.” Le même Jacques Le Messager assure que ces deux reliquaires, mentionnés en dernier lieu, n'ont nullement été touchés pendant les temps de malheur. En foi de tout ce que dessus, Jacques Le Messager signe avec nous, et Catherine Le Pierres a déclaré ne le savoir faire. Fait en la sacristie de Landebaëron lesdits jour et an.

Jacques Le Messager; Y.-J. Gobert, diacre;
Jean-Jacques Bouget, clerc tonsure;
et J. Lescop, recteur de Landebaëron.


] .

[28] [In multis Walliae locis] Sed et non paucis aliis locis in Wallia servatur memoria S. Iltuti, sive traditionibus antiquis de ipsius ibidem commoratione sive ecclesiis aut sacellis eius nomine dedicatis. Sic

a) Est aliud mirabile in Guyr [Seu Gower, quae est regio seu pagus in extrema occidentali parte comitatus Glamorganensis.] , altare quod est in loco qui dicitur Loingarth [Lougher?] , quod nutu Dei fulcitur. Ita scriptor Historiae Brittonum [Ed. Th. Mommsen in MG., Auct. antiq. t. XIII, p. 215.] , qui hactenus vulgo citari consuevit sub nomine Nennii, sed Nennio ac proinde saeculo octavo antiquior est [Cf. t. c., p. 114.] . Et inde narrat miraculum quod legitur in Vita Iltuti, c. 22.

[29] b) In Llangan [Vico quattuor miliariis anglicis distante a Lantwit Maiore.] visitur in coemeterio cippus lapideus valde similis cippo vici Lantwit Maioris [Cf. supra, num. 25.] , [monstrantur monumenta] nisi quod nulla in eo legitur inscriptio; nihilo minus inter loci incolas traditio indubitata viget illum pariter a Samsone erectum esse in memoriam S. Iltuti [Lewis, Topogr. Dict. of Wales, v. Llangan.] .

[30] [quibus S. Iltuti memoria] c) Idem prorsus monumenti genus conspicitur et similis traditio viget in vico vicino Coychurch. Porro advertendum est ecclesiam huius loci fundatorem agnoscere S. Crallonem, qui ipse patrem habuit fratrem S. Iltuti [Cf. supra, num. 6.] et matrem S. Cannam, cuius nomine dedicata est ecclesia in Llangan [Cf. Lewis, vv. Coychurch et Langan.] .

[31] [celebrata] d) In vico Llanhamllech in comitatu Brecknockensi monstratur exiguum quoddam monumentum constans ex quattuor lapidibus planis et amplis, quorum tres humo infixi sunt, quartus vero illis impositus iacet. His efformata est cellula a fronte aperta quae octo circiter pedes anglicos [Non amplius tres, secundum Lewis.] longitudine, quattuor vero latitudine et altitudine attingit. Utrumque latus exterius multas cruces variis formis rudi manu lapidi insculptas exhibet [Effigiem aediculae videsis apud Camden, loco mox citando (pl. XIV, fig. 8).] . Quorundam archaeologiae peritorum sententia habetur hic druidicum altare, cuius multa specimina passim occurrunt in regionibus in quibus olim Celtarum gentes consederunt. At loci incolae existimant illic aliquando commoratum esse S. Iltutum; unde illa cellula apud illos nomine Ty Illtyd seu Eremitorii S. Iltuti insignita est [W. Camden, Britannia, ed. Rich. Gough, tom. II (London, 1789), p. 476; Lewis, v. Llanhamlhech. Cf. infra, p. 227, annot. 6.] .

[32] [traditur] e) Secundum Annales monasterii de Margan in comitatu Glamorganensi, ad annum 1185, Non procul a memorato castello [de Neath] res quaedam sui novitate mirabilis sub eodem contigit anno circa nativitatem Baptistae Iohannis (24 iunii). Denique in pago cui Gower est vocabulum, in villa Landridian dicta, feria quinta, lactis unda copiosi pro latice per tres horas, ut fertur, assidue de quodam fonte manavit, quem incolae loci fontem vocant sancti Iltuti. Attestati sunt autem plures qui aderant, cum lacteas undas sedulo nec sine admiratione conspicerent, vidisse se quoque inter glareas passim iacere coagulum, et circa marginem undique fontis quandam fluitare pinguedinem, qualis ex lacte colligitur ut fiat inde butirum [Annales Monastici, I (inter Rer. Brit. med. aevi script., XXXVI), ed. H. Richards Luard (London, 1864), p. 18. Advertendum est similem narratiunculam de quodam S. Davidis fonte extremo saeculo XII reperiri apud Giraldum Cambrensem. Hoc autem (sic ille) mihi notabile videtur, quod nostris temporibus praesidente videlicet David secundo, … fontem quem Pistildawi, id est Fistulam David, vocant … lac stillare constat aliquoties esse compertum. Giraldi Cambr. Itinerarium Kambriae, lib. II, c. 1 (opp. tom. VI, inter Rer. Brit. script., XXI, 1868, p. 109).] .

[33] [et ecclesiae aut sacella eius nomine insignita.] Praeter haec citantur multa loca ubi S. Iltuti memoria titulo ecclesiae vel sacelli alicuius servata est, nimirum [Omnia nomina hic recensita leguntur apud Rice Rees, Essay on the Welsh Saints, p. 180, et deinde singula in catalogo ecclesiarum Walliae ad calcem eiusdem operis, paginis infra citandis. Pleraque etiam indicantur in lexico topographico Samuelis Lewis supra saepius citato. Nomina anglica vel wallica servare potius visum est quam latinas formas illis affingere.] :

I. In Walliae comitatibus;

a) Glamorganshire: Lantwit Vawr seu Maior [Cf. supra, num. 21 b.] , Bettws et Laleston, prope Newcastle [Rice Rees, o. c., p. 44.] , Llandtryddyd [Ibid., p. 337.] , Llanhary [Ibid.] , Llanilterne [Omittitur ap. Rice Rees, sed citatur apud Lewis.] , Lantrisaint [Rice Rees, p. 337.] , Lantwit Faerdre [Ibid.] , Lantwit iuxta Neath [Ibid., p. 336.] , Ilston [Ibid.] ;

b) Brecknockshire: Capel Illtyd in vico Defynog [Ibid., p. 325.] et Llanhamllech [Ibid., p. 326. Cf. supra, num. 23.] ;

c) Carmarthenshire: Pen-bre [Ibid., p. 331.] ;

d) Mormouthshire: Llanhyledd [Ibid., p. 344.] ;

e) Merionetshire: Llaneltydd [Ibid., p. 341.] ;

f) Pembrokeshire: Llantwydd seu Lantwood [Ibid., p, 348.] .

II. In Britannia Minore: Lanildud apud Portum Brivatum (Brest) et Sancti Iltuti (Saint-Ideuc) apud Maclovium (Saint-Malo) [Tresvaux, t. c., p. 70; A. de la Borderie, Histoire de Bretagne, t. I (1896), p. 275, not. 5.] .

[34] [Sed in documentis liturgicis] Cum tot monumenta antiqui cultus S. Iltuti supersint, nihilo minus, ut exordio huius commentarii monuimus, desideratur ipsius nomen in omnibus veteribus martyrologiis hactenus editis. Has tantum memorias Iltuti repperimus in documentis liturgicis quae aetate saeculum XVII superant: nimirum in litaniis ex codice saeculi X in lucem datis a cl. F. E. Warren [In Revue Celtique, t. IX (1888), p. 89.] ; ad diem viij id. seu 6 novembris in kalendario quod legitur in capite codicis saeculi XII unde Vitam Iltuti edidit W. J. Rees et nos hic denuo edituri sumus [Cf. huius Comm. num. 1. Adverte ad titulum Vitae in margine adscriptum esse II idus novembris.] ; ad Nonas seu diem 5 novembris, in kalendario Missalis Trecorensis aut Venetensis in Britannia Minore anno 1457 exarati [Ap. F. Duine, Bréviaires et Missels des églises et abbayes bretonnes de France antérieurs au XVIIe siècle (Rennes, 1906), p. 135.] ; ad vij id. seu diem 7 novembris in kalendario Breviarii Sancti Pauli Leonensis typis excusi anno 1516 [Ibid., p. 166.] ; et ad diem 6 novembris in martyrologio anglico a Richardo Whytford confecto et primum typis excuso anno 1526 ac recens secundo diligentissime edito ab eruditis viris F. Procter et E. S. Dewick [The Martiloge in Englisshe after the use of the chirche of Salisbury … printed for the [Henry Bradshaw] Society (London, 1893), p. 174.] .

[35] [admodum pauca] Inter martyrologia recentiora, S. Iltutum memorant ad diem 6 novembris Martyrologium Universale Claudii Castellani (1709), Parisiense Cardinalis Ludovici Antonii de Noailles (1727) et anglicum Richardi Challoner (1761); ad diem 7 iulii vero, martyrologium anglicum recens editum a v. v. Richardo Stanton [A Menology of England and Wales, or Brief Memorials of the ancient British and English Saints (London, 1887), p. 316.] , qui et monet festivitatem S. Iltuti celebrari in diversis partibus Britanniae die 7 vel 14 vel 16 novembris [Ibid., p. 318.] .

[36] [de illius cultu consignata reperiuntur.] Inter Officia autem propria singularium dioecesium, vel in kalendariis ad ea praemissis, haec tantum sive in museo nostro sive in Bibliotheca Nationali Parisiensi reperire licuit quibus S. Iltuti mentio inserta sit, nempe Breviarium Macloviense anno 1603 a Iohanne du Bec episcopo Macloviensi recognitum [Haec notata sunt in schedulis manu scriptis saeculo XVII collectis a maioribus nostris vel ad eos missis, et apud nos adhuc servatis. Transcriptum est etiam in iisdem Kalendarium Dolense vetus Parisiis an. 1519 Authte D. Maturini de Pledren Dolensis Epi [editum?], et in margine ad hanc inscriptionem Itē Macloviense et Leonense. Porro in illo kalendario non occurrit nomen Iltuti.] , in quo ad diem 7 novembris signatur Ilduti Abb. 9. l.; Officia propria dioecesis Leonensis pro anno 1737, ad diem 14 novembris; Ordo divini officii recitandi in dioecesi Corisopitensi, in quo officium S. Iltuti indicatum non erat pro anno 1834, sed iam legitur illa indicatio pro anno 1840, et deinde pro annis 1852 et 1854; denique in Ordine dioecesium Corisopitensis et Leonensis pro annis 1860 et 1872. In utraque hac dioecesi festum celebrandum signatur die 6 novembris, ritu quidem simplice pro anno 1840, deinceps vero ritu semiduplice [Secundum Rice Rees (p. 180), legitur apud Cressy festum S. Iltuti celebrari die 7 februarii. Verum nihil huiusmodi memoratur eo loco Historiae ecclesiasticae huius scriptoris ubi de Iltuto loquitur (The Church History of Britain or England [Rouen], 1668, p. 251 [l. XI, c. 27]), sed dicitur in Martyrologio gallicano festivitatem S. Iltuti assignatam esse die 7 novembris.]

I. VITA S. ILTUTI, AUCTORE ANONYMO
Ex codice Mus. Brit. Cotton. Vespasian. A. XIV. Cf. Comm. praev., num. 1. Permulta autem menda quae reperiuntur in editione Vitarum sanctorum Cambro-Britannorum (cf. ibid.) hic indicare visum non est.

Iltutus abbas in Wallia (S.)

BHL Number: 4268

[in margine II idus novembris.] Incipit vita Iltuti abbatis.

1. De copulatione parentum et nativitate pueri.

Dives provincia victoriosa, potens in armis, victrix Letavia [i. e. Brittannia minor supra lin.] [Antiquum hoc nomen Britanniae armoricae inde ortum existimarunt quod in ea regione praecipue consederunt Laeti seu barbari terras Romani imperii incolere permissi. Vid. Du Cange, Gloss. med. et inf. lat., ed. Henschel, v. Leti. Sed vid. et A. Holder, Alt-celtischer Sprachschatz (1897), p. 243.] , nulla potentior in laude bellica, sumpsit originem a matre Brittannia. Erudita fuit a [add. corr. supra lin.] matre filia, sequitur natam tota victoria. Brittanni principes vigore pleni, nobiles duces; sed nobilissimi quondam heredes postea [add. corr. in margine.] exheredati amiserunt propria ut alieni. Ex quibus claruit Bicanus, miles famosissimus, illustris genere et in armis militaribus. Tota parentela sua processit ex precipuis principibus, nullus vero inferior ex precedentibus: quales enim erant primi, talis fuit et ultimus. Clarior et altior itaque generatus ex talibus, debuit letari, qui potuit generari ex nobilissimis parentibus; floruit et prefuit in regali militia, dilectus a rege et a regina: magnificabant enim eum universi inpendentes preconia. Tantus vir eximie nobilitatis voluit uxorare et hereditari ex filiis, velle complevit, uxorem ducens filiam Anblaud Brittannie regis. Rieingulid hec vocata voce brittannica; quando latinetur, sonat hoc regina pudica. Dignissimum nomen impositum fuit promerenti; ante legales enim nuptias non adhesit alieno lateri. Ludos despiciens, stabilis in thalamo, materno paruit semper imperio. Quicquid namque dicebat, congruum erat colloquio, omneque quod agebat, totum sub consilio; puella optima absque opprobrio, nubilis matura, digna marito. Digniorem ad desponsandum nesciebant indigene [ita corr., prius indigne.] ; idcirco legati transierunt Gallicum mare, reducunt puellam quasi margaritam pretiosam et excellentem pulcritudine, reductam pulcherrimam et mansuetissimam commendant predicto principi nuptiali honore. His legaliter perfectis coniunx legitima concepit, et post conceptionem feliciter genuit filium: sicut arbor fructifera generat florem optimum. In caticuminatione pueri et post salutiferum lavacrum nominatus est infans Iltutus. Videlicet ille ab omni crimine tutus, irreprehensibilis fuit in quinque etatibus [De diversis aetatibus vitae humanae cf. Forcellini-De Vit, Lexicon, t. I, p. 149, col. 2 (Nota I); Thesaurus linguae latinae editus auctoritate et consilio academiarum quinque germanicarum, tom. I (Lipsiae, 1900), col. 1126.] , laudabilis atque amabilis ab universis civibus. Parentes voverunt commendare litteris, commendant votivum et erudiendum in septem disciplinis [De septem disciplinis quibus medio aevo existimabatur compleri humana scientia, videsis Du Cange, Gloss. vv. Trivium et Quadrivium.] . Post eruditionem et disciplinalem scientiam sibi notam, postposuit litterarum studium, tendens ad militiam, non obliviscens tamen ulla que noverat per ullam negligentiam. Vir tante erat memorie, audiens magistralem sententiam una vice retinebat corde tenus omni tempore. Date sunt claves quinque [Inter diversos sensus vocis clavis indicatur apud Forcellini-De Vit (tom. II, p. 229, col. 1, n. 8) auctoritas dicendi. Sed quid sibi velint quinque claves divinare non potui.] illi plenarie, quibus sapienter potuit ignota notificare; nullus eloquentior per totam Galliam Aeltuto milite recitante philosophicam eloquentiam.

2. De visitatione ad curiam Arthuri regis et Poulenti.

Audiens interea miles magnificus [Ex memoria militiae ab ipso in adulescentia sua exercitae adhaesit Iltuto cognomen Militis, wallice Illtyd Varchaw seu Farchog.] Arthurii regis sui consobrini [Cf. supra, Comm. praev., num. 6.] magnificentiam, cupivit visitare tanti victoris curiam, deseruit quam vocamus Ulteriorem Brittanniam et pervenit navigando ubi vidit maximam militum habundantiam. Ibidem quoque receptus honorifice et munificatus ad desiderium militare, impleto autem desiderio capiendi munera, recessit gratissimus a regali curia. Capiens iter, pervenit ad Poulentum [In Vita S. Cadoci, c. 16 (Rees, Lives of the Cambro British Saints, p. 45), vocatur Poul cognomine Pennichen; in documentis latinis Paulinus.] regem Gulatmorcaniensium [Regio illa primitus vocabatur Gwlad Morgan, id est Terra seu possessio Morgani, filii Arthuri regis, cui in partem hereditatis obvenerat; inde Wlatmorgan, Guladmorgan ac denique Glamorgan dicta. Cf. Giraldus Cambrensis, Itinerarium Kambriae, ed. J. F. Dimock, p. 63; Sam. Lewis, Topographical Dictionary of Wales, v° Glamorganshire.] , sua uxore Trynihid comitante honestissima. Rex videns illum curialem esse militem atque honorabilem, retinuit cum magna dilectione, diligens illum pre omnibus familiaribus et munificans largiflue. Remansit igitur reverentissime, donec meruit eligi et preesse regali familie. Regebat familiam [ita corr. supra lin., prius regendam, quae vox deleta est.] absque ullo litigio, gubernator pacificus et [add. corr. supra lin.] secundus a domino. Evangelica precepta reposita [supra lin. recondita, priore tamen voce (reposita) non deleta.] erant in militis pectore. Indesinenter studebat [supple ea.] retinentibus recitare, recitata dirigebant audientes ad perfectionem operum, perfecta relevabant complentes ad celeste premium. Miles autem erat extrinsecus secundum militarem habitum, intrinsecus vero sapientissimus Brittannigenarum. Propterea constitutus a rege Poulento magister militum, propter subtilissimam facundiam et incomparabilem intellectum. Nemo contemporaneus potuit comparari eius ingenio: hoc probatum et firmatum fuit doctorum testimonio.

3. De familia regis Poulenti, quam terra deglutivit, et promissione firmata ad clericalem habitum post militiam consilio sancti Cadoci.

Contigit die quodam cum duceret familiam regalem venando per territorium sancti Cadoci [Territorium (Llan) alicuius viri fama sanctitatis decorati dicebatur tota possessio, saepe valde ampla, quae ei ab aliquo principe donata erat ad monasterium vel ecclesiam condendam.] , illa quiescens misit ad abbatem preclarum cum rigidis verbis, ut sibi prandium dirigeret; sin autem, vi cibum tolleret. Sanctus vero Cadocus, quamvis illi videbatur incongruum propter rigiditatem verborum et quasi de libero requirere tributum, tamen remisit familie quod sufficeret ad prandium. Hoc transmisso, familia discumbens voluit prandere; sed velle caruit comestione; nam pro illicita petitione et sacrilega offensione tellus deglutivit iniquam turbam, que omnino evanuit propter tantam nequitiam. Aeltutus vero miles et militum princeps evasit, quia inique petitioni consentire noluit nec in loco, in quo affuerat familia, pastum expectando affuit; ceterum procul aberat, accipitrem 〈t〉enens [vox in marg. codicis add., cuius initium cultro compactoris resecta est.] quam plerumque solutam post volatiles instigabat. Hoc miraculum Eltutus [sic in cod. hoc loco.] videns timuit. Post visum, graviter de preteritis delictis compunctus, ad sanctum Cadocum gressum acceleravit, inquirens et genuflectendo [(et g.) add. corr. in marg.] rogitans ab illo consilium emendandi que deliquit. At ille, salutaris insistens consiliarius, imprimis consuluit deserere secularem habitum, postea repetere que postposuerat habitum clericalem et in toto vite sue spacio summo Creatori servire propter eternam retributionem [Haec fusius narrantur in Vita S. Cadoci, c. 16 (W. J. Reeves, Lives of the Cambro British Saints, p. 45).] . Paruit humiliter dato consilio, promittens firmiter adimplere in futuro. Deinde reversus ad Poulentum regem, habitaque licentia, subtraxit se a seculari servitio. Exinde, rege condolente et regina et omnibus de sua recessione, venit tandem ad marginem Nadavani [Daw seu Taw, amnis in comitatu Glamorganensi.] fluminis, uxore consotiante et armigeris. Erat quidem tempus estivum: quamobrem composuit tegimen ex arundineto, ut non plueret super lectum. Equi se depascunt in pascuis, ut uterque iacet in [corr. in marg., prius ad, sed vox deleta.] nocte dormiens, pre sompno aggravantibus oculis.

4. De primo angelico adventu ad admonendum Iltutum.

Ante sopientem subito astabat angelus ammonens his ammonitionibus: “Miles olim fueras celeberrimus, a regibus multis munificatus; nunc vero regi regum precipio ut servias ampliusque transitoria non diligas. Memento quod tui parentes commendaverunt te clericali studio. Studuisti, deditus divino consortio. Postea sprevisti non spernendum, fungens hasta et gladio. Non hec arma tibi data fuerant ab armario, immo quinque claves [Cf. supra, cap. 1 extr.] tibi collate sunt sub magisterio. Repete ergo quod deseruisti, ne capiaris occupatus insidiis hostis invisi. Nam insidiator adest qui te conatur illudere, te dampnare desiderans toto conamine. Te videt, tu non vides corporali lumine. Nisi caveas et protegas, poterit te destruere. Ne sis itaque incautus et deceptus ab inimico Dei et hominum. Invidet enim terrigenis atque celicolis, quia perdidit sedile celicum. Hic leone sevior, volatili velotior, veneficus invisibilis; rapit et retrahit, rapta quoque reddere respuit; punit punibilis. Pellito venenum per medicamentum more medentis, ut non appareat post medicinam ulla cicatrix. Te quoque muliebris amor occupat, ut non convertas ad Dominum. Quid est sane carnalis amor nisi horror et origo peccaminum? Exardescit amans valde quasi ignis incendium: res nocibilis, res odibilis, que ducit ad supplicium. Non te ardeat neque urgeat libido veneni fera. Uxor vestra est decora, sed melior castimonia. Quis eligeret ut postponeret pro tali eternalia? Si videres enim eam nudam, non diligeres ut antea. Hanc videto, et post visum estimabis viliorem postea. Que utilitas et quam lucrosa felicitas inter hec commercia? Qui abstineat et destituat uxoralia conubia exaltabitur et collocabitur in sede perpetua. Die crastino cum surrexeris, festinanter teneto tuum ad silvestrem quandam vallem gressum versus occidentalem plagam, ubi habebis mansionem. Sic enim voluntas Dei, quoniam locus ille conveniens, fertilissimus, habitabilis. Hac de causa veni a summo conditore missus in hanc legationem, ut talia cum benivolentia denuntiem. Nuntiavi: nuntiata adimpleto et de implendis nulla sit dilatio.”

5. De adventu ad heremitariam vitam in valle Hodnant et conversatione eiusdem ex angelica adhortatione.

His dictis, angelus non comparuit. Post paululum nempe sanctus Aeltutus expergefactus, angelicum sermonem ad memoriam revocavit, necnon illud dominicum preceptum secum mente revolvit: Qui diligit patrem et matrem, fratres et sorores, uxorem et filios plus quam me, non est me dignus, et cetera. Talia premeditans iussit uxorem surgere; surgenti imperavit equos prospicere, lunari tunc fulgore splendente, quid scire posset qualiter a custodibus custodirentur in illa nocte. Nuda migravit, solutis crinibus, quatinus prospiceret, et ut quod angelus iusserat adimpleri posset. Rediit illa post conspectum, atque in reditu vidit beatus Aeltutus corpus nudatum, ventoso flamine dispergente crines [add. corr. supra lin.] circa latus femineum. Doluit dum aspexit, muliebrem formam vilem computavit, talem adamasse vehementer penituit. Vovet illam relinquere; votum promittit huiusmodi verbis adimplere:

“Femina nunc vilis, quondam dilecta, suavis,
Filia luxurie, letalis origo ruine.
Enutrit penam; quia, si quis amaverit illam,
Formula pulchra nimis [corr. supra lin., prius levis, del.] turpescit nunc muliebris.”

6. De prima habitatione in valle Hodnant.

His quemadmodum relatum est peractis, voluit premissa mulier intrare lectum. Volentem Aeltutus expulit quasi virus serpentinum, asserendo illam deserere ac dicendo: “Non adherebis iterum.” Porrexit illi indumenta; sedit induens porrecta; licet tamen induta, finxit se frigescere cum tremulo pectore, quatinus per hanc occasionem posset in lecto denuo collateralis iacere. Causam vero novit ille fictam; roborat animum robore virtutum; capit victoriam viator unicus, cui comitabatur Deus. Relictis omnibus secularibus, tenuit viam, donec pervenit ad predictam vallem, Hodnant vocatam [Cf. Comm. praev., num. 20.] , que nec sine ratione latine sonat vallis prospera. Circa illam nulla montana nec clivosa inequalitas constituta, sed campestris planicies fertilissima; nemus erat densissimum diversis arboribus insitum, quod erat habitatio crebra bestiarum; fluvius interluebat utrasque ripas amenissimus et fontes cum rivulis intermixti sub amenis cursibus. Postquam requievisset et conspexisset per omnia, placuit sibi locus delectabilis, sicut angelus indicaverat superius in sompniis.

Hic nemus arboreum remanentibus, illud apricum;
Hic bona fertilitas circa campestria; rursum
Currit per medium fluvialis cursus aquarum;
Hoc scio dicendum, pulcherrimus iste locorum.

7. De penitentia iniuncta et clericali habitu recepto et de modo vigilandi et ieiunandi et de prima edificatione templi.

Talibus visis et sibi [add. corr. supra lin.] complacitis [et scropha visa cum VI. porcellulis add. in marg. et corr. supra lin.] adivit famulus Dei beatissimus Aeltutus Dubricium Landavensem episcopum [Mirari aliquis possit Iltutum Menevia seu ex extrema parte occidentali Landavum seu ad extremam partem orientalem meridionalis Walliae migrasse, et forte nodum solverit coniciendo sedem Menevensem nondum constitutam et totam illam regionem Landavensi episcopo subiectam fuisse, aut, quod alii ex aliis fontibus collegerunt, Dubricium fuisse simul Landavensem et Menevensem episcopum. Sed potius crediderim falsum esse biographum nostrum ubi primam Iltuti mansionem Meneviae constituit, temere ex Vita S. David, et ipsa utique valde fabulosa, illud in suam lucubrationem assumens (cf. Comm. praev., num. 19 – 22). Nam statim apud ipsum legimus Iltutum a S. Dubricio deductum esse ad eundem locum, ad illum utique unde ad Dubricium venerat, ibique monasterium suum construxisse. Hic autem locus, nisi totam traditionem de sancto nostro reiciamus, certe non est alius atque is qui antiquitus Caër Wogorn dictus, postea Llan-Iltydd Fawr seu, contractis primis vocibus et ultima latine expressa, Lantwit Maior vocatus est.] . Qui sibi penitentiam de transactis delictis iniunxit, barbam [prius barbaram, sed litterae ra deletae.] rasit, comam totondit, coronam benedixit. Postremo clericali habitu suscepto secundum angelicum preceptum in sompno revelatum, coronatus rediit ad eundem locum, construens in primis illico habitaculum, presule Dubricio designante cimiterii modum et in medio, in honore summe et individue Trinitatis, oratorii fundamentum [ubi prius viderat scrophe porcellarumque anfractum add. in marg. et corr. supra lin.] . His designatis fundavit ecclesiam munimine lapideo facto et quadrangulari super ambientem fossam [Cf. Comm. praev., num. 13.] . Post hec peracta et ante acta, vigilabat ieiunando, assidue orabat sine intermissione, erogans sua exigentibus largiflue. Laborabat propriis manibus heremita religiosissimus, non confidens in alienis laboribus. Nocte media ante matutinas abluebat se aqua frigida, sic sustinens quandiu posset ter dici oratio dominica; deinde visitat ecclesiam, genuflectens atque orans summi conditoris omnipotentiam. Tanta erat eius religio quod nunquam videbatur intendere in aliquo negotio nisi in divino servitio; intentio tota in divinis scripturis quas adimplebat in operibus cotidianis. Confluebant multi docibiles, erudiebantur doctissimi per septem artes [Cf. supra, p. 225, annot. 3.] .

8. De cervo mitigato per sanctum Aeltutum et de prandio regis mirifico in pisce et aqua.

Cum rex Merchiaunus, cuius prenomen [Seu potius cognomen.] Vesanus, die quodam venaretur, instigavit suos canes post unum cervum. Ille exagitatus fugax preivit, donec intravit sancti Aeltuti cubiculum, quasi humano more querendo ab illo refugium; post introitum iacuit mitigatus ante pedes ammirantis fatigatus pro canibus ac formidabilis. Canes vero latrabiles foris expectabant venturum, sed tunc cessabant a latratibus. Rex audiens ultimum latratum secutus est, nimium admirans latratus silentium repentinum; sequendo venit ad heremum. Ubi videns canes mitigatos et cervum et, quod mirabilius, de fera fieri mitem domesticum, iratus est valde habitanti, quia sine sua licentia habitaverat heremum, que venatibus aptior erat secundum eius iudicium. Incepit cervum petere, petitum tamen noluit sanctus Aeltutus reddere; licentiam vero intrandi concessit, si vellet accipere. Ille autem timoratus, videns inmensam pietatem viri beatissimi et tanta miracula presentialiter pro eo facta, quanquam irascens, non intravit, sed potius largitus illi primum donum datum divinitus; quod gratanter accepit. Idem cervus mitigatus a sancto Aeltuto traxit vehicula et in vehiculis edificiorum ligna [Ex hac traditione, ut videtur, orta est ridicula fabula quam narrat Giraldus Cambrensis in suo Itinerario Kambriae, lib. I, c. 2 (ed. Dimock, p. 28): Ex antiquis, ait, et authenticis partium istarum scriptis colligitur, tempore quo sanctus Eltutus heremiticam apud Lanhamelach vitam exegit, iumentum eiusdem, quo cibaria ipsius deferri consueverant, cervo emissario pregnans effectum esse; ex quo et mirae velocitatis equus prodiit, anteriori parte equi naturam praeferens, posterius vero in cervum descendens.] . Post hec prefatus rex esuriens prandere voluit; quem sanctus Aeltutus ad prandium invitavit. Invitatus humiliter descendit, et a vesania quam solebat habere mitigatus resedit. Misit [Iltutus scilicet.] ministrum ad proximum stagnum causa piscandi. Retraxit continuo cum rete piscem pinguem et eximium cum pondere gravi; attractum et assatum apposuerunt regi. Appositum noluit gustare, quia sine pane et [corr. supra lin., prius in, deleta.] sale indecens sibimet videbatur apponi. At Aeltutus, panem et salem in illa hora non habens, orabat [vel dixit add. corr. supra lin.] dicens: “Effector omnium creaturarum atque donator donandorum potest efficere, si gustaveris, appositum habeas [cod. habens.] in gustato pisce a me quod vis habendum.” His rogatibus auditis, non est ausus rex rebellis respuere, sed comedit et habuit diversorum generum ciborum sapores in una specie. Saciatus et sitiens repetivit derisorie vinum aut medonem [Medo dicebatur mulsum ex aqua cocta et melle confectum, gallice hydromel.] sibi propinari. At ille, utroque carens, precepit sibi dari de fontana aqua haustum et easdem preces quas super dixerat protulit iterum, ut ex aquatico potu impleretur petentis desiderium. Potavit, potus sibi complacuit et diversorum liquorum sapores, vini et medonis in primis, in aqua solummodo invenit.

9. De angelico adventu ad admonendum Merchiaunum regem et ad ipsius correptionem.

Post mirificam potationem prescriptus rex dormitando dormivit. Ad dormientem angelus celestis advenit, admonens et increpans; quem reprobavit dicens: “Tu rex vesanus et nequissimus hactenus fueras, et nunc permanes [prius permanens, littera penultima n erasa.] . Emendato, sic commendo, et emendationem ne differas. Malles ut hic bestie inutiles habitarent quam Dei cultores qui habitare debent. Ne prohibeas, sed permittas remanere, destinatum et concessum locum istum excolere. Si nolueris concedendum concedere, destrueris nec longevus eris et absque progenie. Inpendito ergo licentiam remanendi; quia vallis ista habitabitur usque in finem seculi. Quis audeat offendere et expellere virum religiosissimum et catholice conversatum a suo loco desiderabili? Elegit illum Deus et huc misit, ut sibi serviat in habitu heremitali. Abbas insuper erit venerabilis, magnificus et exaltabilis. Quicumque illi nocuerit, nisi emendet, in perpetuum peribit. Caveto itaque ne pereas; nulla amodo nocumenta faciat tua rigiditas [corr., prius rigidas.] . Rigidissimus olim fuerat Golias; devicit tamen fortissimum humilis puerilitas. Ille fungebatur hasta et gladio, David vero minima funda in prelio. Puer parvulus, confidens in victorem summum, victor fuit confidendo, iactu fundali [add. corr. supra lin.] manuum. Sic Aeltutus, Dei famulus humillimus, confidit ut convincat per humilitatem, quatinus hic maneat et habeat firmam stabilitatem. Non pugnat armis visibilibus, melius luctatur invictis virtutibus. Virtuosus, non timidus in luctamine, pellit hostes amator iustitie. Sanctior nemo per totam Brittanniam beatissimo presenti, quia vivit regulariter in regula monachili. Congregabuntur multi per suam conversationem; refugium erit et sustamen, quasi columpna fulciens domum stantem. Inviolabilis erit eius protectio a regibus et a principibus in hoc regno; reges et principes parebunt suo documento, subiecti populares adherebunt consilio. Pacificus et mitior miti columba, illuminabit ut candelabrum splendidissimum et quasi lucerna.”

10. De excitatione regis eiusdem et concessione habitandi.

His dictis, ab angelo rex correctus a malitia, excitatus est a somno, talia audientibus proferendo: “Famule Dei, beatissime Eltute [ita in cod. hoc loco.] , tibi concedo istam solitudinem libere pro summa et celesti retributione. Vidi visionem ambobus utilem, voce angelica precipiente quo te nullatenus oporteat hanc vallem relinquere. Quamdiu regnavero, non te offendam; liberrime teneas hanc parrochiam. Constitue [prius constitues?] agricolas super tellurem istam; nam tellus hec colenda, et nulla fertilior per patriam. Habundat [prius habunda, t add. corr.] culta in messibus, melliflua, odorifera visa in floribus. Fertilis Italia, habundans frugibus; hec habundantior et moderatior, absque nimiis caloribus. Frigus nimium non confundit segetes, calor superfluus non extorret fruges. Festinando maturavit [leg. maturari?] incongruo tempore, gaudent messores letiores messoribus Italie. Gaudeto igitur conversari in tali tellure. Gaudere debes, sic vaticinor; nam gaudebunt innumerabiles in tua conversatione. Tam utilis conversatio non fuit in his regionibus; predicabis dirigendo devios doctrinis celestibus. Magistralis tibi cura concessa a pontifice; hoc etiam concedo et confirmo regali concessione. Vestrum gimnasium erit venerabile; tributarii tibi servient et omnes indigene. Confluent multi ex diversis partibus; erudiantur documentis liberalibus. Quamvis nunc ignotus sis, notus eris; te notificabo, et leteris.” Inde moderabilis sanctus Eltutus [ita in cod. hoc loco.] , non magis letus sed moderanter se tenens, gratias omnipotenti Deo egit, accipiens libenter quod rex obtulit, exorando divinam clementiam, quo dignaretur misereri ad indulgentiam de transactis criminibus que deliquit. Postquam angelus talia dixisset, rex mollitus est ab ira per angelicam correptionem. Reversus est ad suam curiam, magnificans et collaudans, per manifesta miracula que viderat, summi conditoris omnipotentiam.

11. De constitutione culture et de numerositate familie.

Venerabilis itaque abbas Eltutus [ita in cod. hoc loco et in capitibus sequentibus usque ad med. cap. 15, deinceps vero plerumque Iltutus.] tunc a nullo impeditus mansit pacifice. Colit et seminat, metit et vivit proprio labore. Statuit operarios cultores per agros; agriculture semina multiplicant, reddunt labores multa mercede. Pascit egenos, cooperit nudos, visitat infirmos et positos in carcere. Centum familiares, tot operatores, clericos et pauperes centenos [supple alit vel aliam similem vocem.] cotidie. Hospitalis fuit promptissimus, nunquam negans hospitalitatem exigentibus. Largiter dabat quicquid dabatur in manibus, non commendans ad custodiendum ullis custodibus. In largifluo pectore nulla erat nociva elatio, sed potius humilitas, benignitas et immaculata religio. Confluebant ad illum scolares plurimi; quorum de numero quattuor isti, Samson videlicet, Paulinus [add. corr. supra lin.] , Gildas et Dewi [i. e. david add. corr. supra lin.] , studebant sapienter eruditi, aliique quam plures sicut illi.

12. De ecclesiasticis ordinibus receptis et elevatione in abbatem.

Rebus crescentibus ad congruentiam et ecclesiasticis ordinibus susceptis, et insuper ordine monachili recepto [add. corr. supra lin.] , per sanctitatem et gratiam abbas constitutus venerabilis, constituit quinquaginta canonicos, qui congruis temporibus et statutis horis visitabant ecclesiam, habentes singulariter suas prebendas, scilicet singuli suam villam cum beneficiis que dabantur a populo ob tenendam animarum memoriam. Annua tributa dabantur abbati; data dividebat consuetudine communi. Annalia convivia preparabantur illi, invitabatque ad preparata multitudinem indigentium, quibus indesinenter, donec quid largiretur [prius largiatur, sed prima manu supra lin. largiretur.] deficeret, precipiebat partiri.

13. De fractura fosse mari irruente, et de recessione maris et ortu fontis per sanctum Iltutum.

Talis prefata localis congruentia complacuit conversato, campum planiciebus undique ambientibus et nemore inciduo mediato. Affligebatur tamen crebra equoris inundatione et fluviali appropinquante [corr. supra lin. et in marg., prius aproproquante.] cimiterio. Inde dolore [prius dolorem.] et timore commotus, ne occuparet et dilataret totam vallem ulterius, operatus est immensam fossam limo et lapidibus mixtam, que retruderet irruentem [add. corr. supra lin.] undam, que solebat fluctuare ultra mensuram, fluvio habente solummodo per medium confluendi ad mare viam. Post peractum opus, rigiditas fluctuosa confregit fossam. Secundo renovavit, et refregit undositas operationem secundam. Tertio repetivit, nec repetitio profuit, sed venit ad ruinam. Doluit sanctus Eltutus, talia dicendo: “ Hic habitare amplius nolo. Vellem libentissime, sed pro hac marina conturbatione offensus [prius offesus, n add. corr. supra lin.] non potero. Destruet edificia, confluet in oratoria quam construximus laboriose [cod. laboriosa.] .” Invocat et exorat celestem protectorem in auxilium, ut consuleret, ne relinqueret quem elegerat convenientem locum. Interea disponens die crastino recedere, nocte proxima dum sopiret curiose, vox angelica alloquitur sopientem tali sermone: “Precipio tibi et interdico ne deseras quod vis deserere. Non vult enim Deus ut recedas ab hac valle, quia exaudite sunt vestre preces a summo auditore. Qui liberat omnes sibi confidentes et exorantes, te liberabit ab hac nociva et anxia curiositate. Crastino die, postquam veneris de oratorio, baculum tenens festinanter ad mare fluctuans tendito; quod fugabis per virtutem divinam ex minaci baculo. Pro te fugiet continuo, sine reditu refluxionis ad consueta loca iterato; quasi profugus formidabit a persequente inimico.” Mane itaque summo, ut preceperat angelus in sompnio, tetendit ad equor fluctivagum. Incepit ille procedere, cepit mare fugere, velut fieret sensibile animatum; undositas quieta constitit et statio in littore fuit. Quando vero litus siccatum apparuit, cum baculo pupugit, subindeque citius fons liquidissimus emanavit et salubris ad expellendos morbos; qui sine defectione scaturiens manat et, quod mirabilius, licet prope pontum sit, limpidam aquam emittit. His peractis, beatissimus Iltutus genuflectens exoravit celestem Dominum, dicens: “ Exigo a te, conditor summe et universorum dator donorum, qui confirmas data ad augmentum, ut in hoc margine sit equoris confinium et non revertatur illuc, ubi elegi habitationis stabilimentum, nec noceat nec disturbet. Hic quiescat, hic remaneat applicatio navium.” Contigit ergo, ut postulavit, quod palustris illa terra siccata ferax agricultura [ita cod.] fuit; que vero non arabilis, pratum et pabula iumentorum [add. corr. supra lin.] clerus in illa habundanter habuit. Deinde reversus est electus Dei famulus, gratias omnipotenti Deo agens, et quiete et prospere vivens ex conturbatione; que non amplius accessit nec nocuit [cod. potuit nocuit, sed vox potuit deleta, linea subducta.] per virtutem Dei et orationem sanctissimi Eltuti, que inventa fuit sine macula, ipso huiuscemodi verba dicente de operatione mirifica:

“Nunc habitare queo. Volui discedere, nolo.
Non mare turbabit, vicinia victa recessit.
Unde nimis timui, non amodo causa timendi.
Edificare volo, non formidabilis, ergo.”

14. De querelis volucrum segetes decerpentium in custodia abactorum.

Autumnali tempore messe maturante, inceperunt volucres messem sancti Iltuti decerpere, et fere vacuatis spicis deserere. Hoc comperto, sanctus Eltutus [vel iltutus add. corr. supra lin.] de dampno doluit, suisque scolaribus precepit alternatim singulis diebus custodire segetem in assiduo fundali iactu lapidum per totum diem. At discipulus Samson cum teneret vicem suam, volens implere magistrale preceptum per benivolentiam [vel obedientiam add. corr. supra lin.] , custodivit ut melius potuit, incolumem [cod. incolumen.] tamen et intactum servare non valuit. Querit divinum consilium et auxilium, quomodo posset concludere multitudinem volatilium, aliter nesciens posse defendere, pro grege nocentium. Consuluit apud semetipsum, inspiratus divino consilio, et invenit consulendo quod efficere debuit. Datum est illi divinitus agitare volatiles de segete sine volatibus; temptant volare nec potuere ullis nisibus. Talia Samson benivolus videns, compulit illos ante se abire quasi domita quadrupedia spontanea voluntate. Coacti venerunt ad ostium [prius hostium.] , ostioque aperto intraverunt horreum.

Sicut equi vel oves precedunt ante sequentes;
Sicut oves vel equi mitescunt gressibus usi.
Stant bene conclusi volucres sine rete retenti.
Virtus divina domuit que continet astra.
Cantant lugendo, ieiunant esuriendo.
Cantus lugubres fundunt in carcere digno;
Luctus in hac turba pro libertate petenda.
Penituit violasse nimis cerealia grana.
Liberat Iltutus clausuris agmina lesa.
Non nocuere magis post hec miracula facta [Huiusmodi narratiuncula occurrit et in Vitis S. Samsonis (Lib. Landav., ed. Evans, p. 9) ac S. Gildae (MG., Auct. ant. t. XIII, p. 92 – 93) et in aliis sanctorum Vitis non paucis. Cf. Act. SS., Nov. tom. I, p. 306.] .

15. De electione Samsonis in pontificem, et ortu fontis ex eiusdem lacrimis, et corpore eiusdem advecto divino nutu.

Post hoc miraculum ubique notificatum, venerunt legati de Letavia [i. e. Brittannia minori add. corr. supra lin.] , ut eligerent Samsonem iuvenem nobilissimum et immaculatum in omni vita sua et electum constituerent Dolensem episcopum, licentiam quoque flagitarent a magistro suo Eltuto concedendi, pro fiduciali quam in patriotas habebat clementia, quoniam [cod. quam.] quidem tunc predicta ecclesia egebat pontificali persona. Ille rogatus et invitus, nequit refutare; condolens et lacrimans cum legatis incepit migrare, malens sub magistrali virga subiectus vivere quam in ecclesiastice sedis altitudine perfrui pontificali honore. Dum parumper quiescit [cod. quiescet.] in superiori parte vallis, loquens cum doctore de multis preteritis, ante separationem societatis, preceptoris ultima verba tenens pro solatiis, cepit lacrimari, donec lacrime ceciderunt in terram nimio fluxu fluviali lacrimabili; unde fons ilico erupit emanavitque decurrens quasi fluxu fluviali, qui appellatus est nomine eiusdem Samsonis mirifici. Pro dilectione quoque eximia quam in doctorem karissimum habebat, imperavit suum corpus post venturam necem ad cenobium sancti Iltuti deferri et in suo communi et delectabili cimiterio sepeliri [cod. sepiliri.] . His ita peractis, ingressi sunt ad Dubricium Landavensis ecclesie episcopum, ut ab eo primos ecclesiasticos ordines reciperet et diaconatum. Dum vero ordinaretur, apparuit pontifici Dubricio [prius Dubrio, add. ci corr. supra lin.] et Iltuto abbati columba nive candidior, considens [vel stans add. corr. supra lin.] supra caput iuvenis in ordinatione. Post hec navigavit ordinatus ad Letaviam et elevatus est in episcopali sede secundum constitutionem catholicam. Post finem vero vite datum, corpus positum est in sarcofago, quod commovit et levavit ventus validus ad mareque transvexit per virtutem divinam motu levissimo. Inde venit supra undas quasi fulica volatilis pervolando, et descendens applicuit velut navis transmeabilis prospera et incolumis in Iltuti ostio [vel portu add. corr. supra lin.] . Illud Dominus peregit, quod implere voluit quod ipse promiserat de corpusculo, scilicet quod portaretur ac sepeliretur in eodem cimiterio. Hec naute interea videntes et sentientes sarcofagum odoriferum, intimaverunt sancto Iltuto quod viderant mirandum. At ille commemorans ultimam de corpore Samsonis dilectissimi commendationem, flevit et oravit ac festinanter ivit ad pelagi portum per merorem [In Vita S. Samsonis perspicue significatur Iltutum ante Samsonem obiisse (Anal. Boll., t. VI [1887], p. 112).] . Susceptum deinde et allatum, honorifice a clero est [cod. et.] reconditum in medio quadrangularium lapidum erecte insistentium in cimiterio, cruce lapidea superposita et depicta sub pontificali inditio [Forte aliqua confusio ab auctore Vitae hic commissa est cum cruce S. Iltuti de qua supra, Comm. praev., num. 25.] ; cuius anima requiescit libera a futuro incendio.

16. De visitatione coniugis sancti Iltuti et ipsius amissione visus et recuperatione per eundem sanctum.

Coniunx quondam beati Iltuti, nomine Trinihid, feminarum castissima, ducens vitam suam sub castimonia, post maritale divortium nullam cupiens coniugalem copulam. Sic conabatur intentio, sic erat mentis industria. Assidua in oratione, moderabilis in eloquio, intenta in omni opere bono, Christus erat illi solatium, Christus alimentum. Cotidie hora nona in pane ordeiceo et aqua solvebat ieiunium; fercula respuebat, dulcedinem nullam gustabat, dilectio sancte Trinitatis erat eius dulcedo, quam intrinsecus diligebat. Solitudinem montanam dilexit, et elegit ut ibi [cod. ubi.] habitaret; construxit ibi habitaculum, fundavit oratorium, ubi Dominum redemptorem fidelissime exoraret. Exoravit assidue, inculpabilis et irreprehensibilis inventa, in sua tota conversatione sanctimonialis permanens, viduas et sanctimoniales et egenos innumerabiles confortans in sua procuratione. Interea visitare voluit sanctum Iltutum, et iter capiens visitavit. Ubi operosum vidit fossorem pro assidua fossura lutulentum per faciem; macies quoque tenuaverat faciei superficiem. Inquisivit ab eo suave colloquium; displicuit inquisito audienti, inquisitus nullum reddidit responsum. Noluit videre illam nec videri, nec audire suum sermonem nec audiri. Conspexit illa vilem habitum, cilicio et pellibus indutum, non, sicut antea viderat, militem speciosum. Per visitationem incongruam amisit visum; doluit graviter amisisse per meritum. Rogatus tamen sanctus Iltutus, imploravit dominicum solatium, quo posset illa recuperare visum pristinum. Exauditis a Deo precibus, vidit clare; reversa est, correcta [(correcta-postea) hae voces additae sunt in margine et denuo a corr. supra lin.] tali correctione. Facies tamen non fuit tam candida postea [(correcta-postea) hae voces additae sunt in margine et denuo a corr. supra lin.] sicut ante, nevis et pallore contexta ac veluti febricitans pallida. Remansit itaque in predicto loco, nunquam amplius visitans sanctum Iltutum, quia nolebat displicere Deo et Dei dilectissimo.

17. De preposito Cyblim, qui liquefactus est ut cera a facie ignis quia offenderat Iltutum.

Prepositus Meirchiauni regis Glatmorcanensium, nomine Cyblim, malivolus, quod latine sonat totus acutus; realiter adimplens secundum hoc quod erat nominatus. Accusabat enim subiectos acutissime [cod. accutissime.] apud regem Meirchiaunum, ut [cod. ud.] sua perderent; nullos protegebat qui protegi deberent. Sua prepositura erat omnibus odibilis, tota sua vita abhominabilis. Offendebat frequenter abbatem Iltutum, aggravabat etiam suum clerum. Multa iniuste direpta fingebat exegi a domino, illo inscio et sine ipsius precepto [(multa-precepto) in rasura, sed prima manu.] . Omnibus irascebatur, et omnes illum maledicebant; unus erat rigidissimus contra omnes qui [cod. quem.] sua mala opera reprobabant. Exaltabat se regendo prelaturam; imo se subprimebat, quia diligebat nequitiam. Qui ergo exaltatur male operando, subprimitur et retruditur, retentus in periculo. Periculosus iste prefuit ut recte regeret; non direxit, dum ipsemet corruit, quem primitus regere et dirigere deberet. Meruit ergo corrui, dum fecit sanctum affligi. Afflictus a malefico, blanditus est pacifice. Sed Deus summus ultor fecit illum quasi mollitam et liquefactam ceram ardore igneo liquescere, et sic eius malitiam amplius non apparendo desinere. Nam voluerat sanctum atque liberrimum Iltutum fieri tributarium et tributa mittere ad regale castellum. Noluit autem vir maxime libertatis sponte hec pati, nec concedere tantam iniuriam, nec irasci; sed effundebat preces sedulas ut [om. cod.] redderet Deus malefico indulgentiam. Conabatur enim implere evangelicum preceptum, quod ita dicit: Orate pro persequentibus et calumpniantibus vos, [Matth. 5, 44.] et iterum: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. [Matth. 5, 10.]

18. De fuga viri Dei ob persecutionem Meirchiauni regis ad speluncam.

Liquefacto sacrilego preposito, rex Meirchiaunus commotus est nimio furore, volens Iltutum innocentem virum interficere, locum et clerum destruere. Quem penituit vehementer habitandi heremum licentiam dedisse; quia plus diligebat ibi bestias habitare quam famulos electos Dei in sancte et individue Trinitatis honore servire. Capit [prius caput.] celeriter arma, imperat militibus se armari; armatique pariter tendunt in sanctum locum et in principem ac habitatores loci conantes ulcisci. His auditis, devitavit beatissimus Iltutus malivolam turbam; devitans utrumque, et tumultuantem populum qui suis orationibus exhibebat impedimentum. Voluit remotus devitare super terram, sed timebat inquiri et inveniri, inventus denuo et invitus ad abbatiam reduci. Querit ubique latebrosam securitatem, ubi posset abscondere faciem. Inquirendo tandem pervenit ad Eugenni fluminis [Ewenny, non procul a Lantwit Maiore ad occidentem.] marginem, ubi vidit speluncam secretissimam; ut autem visa fuit, introivit, et eam per unius anni circulum et insuper spatio trium dierum et noctium inhabitavit. Tota nocte iacebat super frigidam petram, ut desideravit, sic adimplens sibi talem iniunctam penitentiam, quasi diceret:

“Hic lapis in lecto positus sub pectore nostro.
Hec mea dulcedo, iaceam pro numine summo.
Mollis erit merces ventura beata beato,
Que manet in celo michi dedita quando redibo.”

19. De celesti pastu in spelunca, et communi planctu post Iltutum, et de cimbalo eidem a sancto David directo sonante nutu divino, et de reversione eius a spelunca ad cenobium.

Orabat igitur beatus Iltutus assidue, ieiunando cotidie. Omni autem hora nona mittebatur illi celitus panis unus ordeiceus et una particula piscis, ex quibus reficiebatur. Post modicam commestionem visitabat vicinum fontem, hauriens sibi aquam cum concavis manibus; sic Paulus et Antonius primi heremite fungebantur haustibus. Deinde redibat ad antrum, cavens videri ab aliquo ad introitum. Querebatur diligenter in saltibus et in silvis et in convallium latebris, et non inveniebatur questionibus assiduis. Quandiu ita latebat, potentes condolebant, nescientes quo devenerat; pauperes et vidue miserabiliter lugebant dicentes: “ Quis erit nostra protectio? Quis repellet nostram inopiam pectore largifluo? Largiter dabat, nulli sua negabat, affectuose subministrabat amminiculum [cod. amminuculum.] omnibus ab eo quid exigentibus; commune namque cunctis indigentibus erat sustentaculum. Cum dolentibus condolebat, cum gaudentibus congaudebat. Apostolica incessanter seminabat documenta, semina multiplicando centesima. Puniendis et punitis erat alleviatio celebris, redimendo eos oratione et ieiunio ac muneribus largifluis. Si superstes est in hoc seculo, retinetur in carcere subterraneo. Si defunctus, vivat, ut optamus, in eterna requie.” Dum talia et alia plura dicebantur, transibat quidam viator, qui legatus erat Gilde historiographi, deferens eneum cimbalum ab eodem Gilda compositum, ut deferret sancto Dewi [i. e. david add. corr. supra lin.] pontifici in presentationem ob memoriam preterite societatis et dilectionis. Illo transeunte iuxta antrum vie publice vicinum, sonuit cimbalum, sine humano motu commotum. Audiens autem sanctus Iltutus dulcem sonitum, pervenit ad deferentem movitque tribus vicibus probando dulcissimam sonoritatem, interrogans eundem quo tenderet aut quo deferret rem speciosam auro prestantiorem. Qui respondens ait: “ Tendo et defero hoc cimbalum sancto Dewi [vel david add. corr. supra lin.] ex iussione Gilde preclari.” His prolatis, recessit et pervenit ad Menevensem vallem, donans tali dono pontificem. Donatus movit cimbalum; ex motione nullum reddidit sonum. Pontifex, admirans illud admirabile, inquisivit a legato utrum motum aut probatum fuerat ab aliquo per viam in legatione. Ille inquisitus intimavit sicut contigerat superius, et intimata presul veraciter credidit dicens: “ Scio quod noster magister Iltutus illud voluit possidere pro sonitus dulcedine; nolebat tamen petere, audiens quod debuit mihi mitti a Gilda datore. Non vult Deus ut hoc habeam. Reverte sine dilatione ad speluncam et reddito sancto Iltuto quam desideravit rem destinatam.” Legatus reversus est ad Iltutum et implevit pontificale preceptum, relinquens ibi habitatorem unicum propter crebram visitationem angelorum. Postea legatus intimavit in cenobio quod viderat et qualiter sibi contigerat. His auditis, cenobite letanter adierunt predictum locum, ibique reppererunt abbatem karissimum. Letantur confratres in inventione religiosissimi abbatis; letatur et ipse, sciens repperiri non posse nec remeasse nisi divino nutu. Veniebant universi compatriote gratias agentes pro redeunte domino, talia dicendo: “Prius eramus mesti, nunc hilares et securi ab omni adversitate et periculo, nullum timemus preter Deum timendum. Sub hoc refugio nemo ausus erit nobis adversari sub tanto dominio. Reges et principes parebunt virtuoso principi; locus iste principalis super loca huius pagi. Nostra gaudia latebant in occulto antro; non [leg. nunc?] dilatant per terminos sine merore preterito. Antrum istud non obscurum sed plenum lumine; habitante enim Iltuto non desinebat fulgore angelico splendescere.”

20. De nequissimo Cefygid preposito regis Meirchiauni, quem terra palustris deglutivit.

Interea rexit abbatiam pacifice, ammonens confratres et omnes communiter sub vera religione, orans et ieiunans in congruo ieiunandi tempore. Cepit tamen quidam prepositus, nomine Cefygid, adversari et offendere sanctum et clerum frequentissime, in arcendis pascuis et conclusuris pecorum et armentorum sepissime. Tenebat pecora per triduum, nolens pro perversitate a possessoribus recipere vadimonium; dum fierent soluta, macies apparebat per latera; nec mirum, quamvis tenuata post triduana ieiunia. Offensus itaque Iltutus ab iniuriosissimo preposito creberrime, noluit tamen illum maledicere, sed potius pro crebris persequutionibus et dampnis solebat benedicere, exorans ut corrigeretur et converteretur ab iniquitate, ne finiret nequissimus vitam suam in semita malicie. Summus vero celestis vindex, videns illum nolle emendare quod deliquerat, concessit ut tellus palustris eundem deglutiret et nequam spiritus eius cruciatus dignos suis operibus intraret. Eadem palus apparet hactenus conspectui humano in signum nequitie malefactoris pro malefacto.

21. De commotione furoris Meirchiauni vesani regis, quem terra deglutivit.

Rex Meirchiaunus, vesania plenus, audiens in suo dampno de suo fiduciali preposito tale infortunium contigisse, doluit et iratus cupivit in sanctum Iltutum irruere aut interficere aut penitus de suo dominio expellere. Induit arma quasi bellicosus miles in pugnaci milicia; de castello celeriter equitat ad portam civitatis. Dum ita staret paratus ad homicidium perpetrandum, sicut antea frequentaverat, terra absorbuit malivolum non apparentem amplius ante familiarem conspectum, et pro tantis malefactis que perpetraverat flatus eius punibilis migravit illuc quo [add. corr. supra lin.] puniuntur anime iniquorum sine ullis remediis. Post aliquod temporis intervallum, aggravatus est sanctus Iltutus a multitudine confluentium et impeditus in suis orationibus. Propter quam causam adivit Lingarthicam speluncam, ibi remanens spatio trium annorum sub vigiliis et ieiuniis, sumens omni hora nona celestem sibi pastum per angelum sibi delatum et super petram interiorem repositum. Ubi vidit venerabile miraculum.

22. De miraculo viso in Lingarthica spelunca [Hanc fabulam manifeste desumpsit scriptor ex Historia Brittonum. Cf. Comm. praev., num. 28.] .

Quodam die, dum sederet ad os spelunce, vidit naviculam venientem et appropinquantem littori. Ut ad latus pervenerat, respexit duos viros honestissimos, in navicula remigantes, et unum altare divino nutu supra faciem navicule fulcitum. Sanctus autem Iltutus migravit in obviam, proferens verba salutatoria per letitiam. At illi, post modicam interlocutionem, dederunt corpus odoriferum cuiusdam sanctissimi viri sancto Iltuto, revelantes illius nomen; et post revelationem prohibuerunt ut nunquam illud propalaret. Sicque reconsignato corpore beato Iltuto remeaverunt. His peractis, attulit corpus et altare quod fuerat supra faciem sanctissimi viri, et sepelivit in spelunca honorifice, altari superposito sepulto corpori, sicut fuerat ante fulcitum divino numine; per quod plura miracula gesta sunt pro sua sanctitate.

23. De duobus latronibus in duos lapides transformatis.

Nocte quadam duo latrunculi [de regione Brecheniauc add. corr. supra lin.] furati sunt gregem porcorum sancti Iltuti, compellentes de sua hara. Tetenderunt ad silvestria loca, estimantes rectam semitam tenere. Deviaverunt per totam noctem vagando, donec redierunt cum grege ad eundem locum quem deseruerant, aurora coruscante. Grex vero fatigatus requievit usque ad horam tertiam, subulco admirante porcorum prolongatam sompnolentiam. Post habitam requiem, sicut consueverat tetendit ad pabula; appropinquante autem nocte reversus est grex ad haram. Dum eidem nequissimi, de quibus prefati sumus, denuo venerunt, et compellentes sues de eodem loco migraverunt errando, sicut antea, ad montem longinquum, fueruntque devii velut imperiti, ac si nunquam fuissent in sui itineris peritia certificati. Tandem erronei reversi sunt nescientes ad predictum locum; quia tunc illis sicut prius eodem modo contigit. Ceterum rex celestis et summus corrector, videns maleficos nolle reverti a sua malignitate, mutavit eorum corpora in duos lapides, spiritus autem, veluti meruerant, permisit adire penas infernales. Hoc memorabile miraculum credibile est a posteris; hactenus enim apparet locus harȩ, que vocatur sub Iltuti nomine; nunc usque etiam videntur lapides immobiles sub duorum latronum appellatione. In duros lapides mutari [credere add. cod.] latrones nequitie testes meruerunt, sic vocati remanentes.

Pro grege porcorum sunt corpora versa duorum,
Sub nive, sub pluvia, sub grandine, sunt sine vita.

24. De tribus granariis, quorum plenitudo ex frumento advecta est a Brittannia ad Letaviam, que quondam Armorica vocabatur.

Beatissimus Iltutus, volens visitare ecclesiam Sancti Michael in monte Tumba, habens in possessione tria horrea frumenti plena, ante recessionem precepit suis prepositis ut efficerent quatinus totum frumentum excuteretur et excussum in granariis reponeretur atque contra suum reditum de sua hereditate Letavia [est minor 〈br〉 ittannia add. in marg.] reservaretur. Impletum est autem dominicum preceptum, completum est insuper visitandi desiderium; post visitationem vero cepit reverti in reversionem. Vidit homines inedia pene ad mortem afflictos et, nisi subveniret, quamtotius moribundos. Afflictus est videndo huiusmodi egestatem, condoluit, celestem auxiliatorem ut auxiliaretur exoravit. Auditis precibus in celesti atrio, allatum est supradictum frumentum divinitus, quod optaverat portari in suis orationibus, et inventum est postea in portu Letaviensi supra litus unum. Tota Letavia se pavit et insuper agriculturas seminavit. Magnificant et gratias agunt auxiliatori, cuius orationibus fuerunt ab infesta fame tutati. Inde rediit navigando per mare Gallicum, universis insistentibus in litore et unanimiter felicem transitum benedicentibus. Felicior adventus non fuit in Letavia; nollent cives ut remearet, sed remaneret in patria. Noluit tamen ipse remanere ob tanta desideria, verum in Brittannia elegit habitare, quamvis exul ex paternali linea. Cum vero tempus appropinquasset quo Dominus dilecti sui beati Iltuti labores electis suis pollicita [cod. pollicito.] centupla recompensatione remunerare decrevisset, prout arbitramur, divino instinctu ad patrium solum, Letavia videlicet, quam nos Minorem Brittanniam vocamus, denuo reversus, ibique apud civitatem Dolensem, prefinitis sibimet a proprio creditore, qui mortalibus terminos qui preteriri non poterunt constituit, diebus virtutibus sanctitateque transactis, clarus miraculis et signis atque prodigiis celebris, terre corpus, spiritum quippe Domino commendans, octavo idus novembris [In Vitis S. Samsonis narratur Iltutum morti proximum praedixisse et suum ipsius instantem obitum et proxime secuturum duorum abbatum qui sibi astabant (Mabillon, Act. SS. O. S. B., saec. I, p. 168; Act. SS., Iul. t. VI, p. 575; Anal. Boll., t. VI [1887], p. 112).] , funesto seculo defungens ac vite perpeti celestique nascens, in eternum victurus gaudens transivit ad Dominum: cui est honor, potestas et imperium per omnia secula seculorum. [Iob 14, 5.] Amen.

25. De preda reddita et equalitate [cod. equalite.] equorum.

Anglorum rex Edgarus, bacchanti [cod. bachanti.] furore commotus, commovit exercitum suum, propter Glatmorganensium inobedientiam, atque ad eandem regionem adduxit, violando sanctorum territoria et ipsa templa, nullam etiam villam inviolatam permittens per universam patriam. In hac itaque invasione ablata fuit nola sancti Iltuti ab ecclesia eiusdem ac perlata a quodam predone ad Anglicam tellurem. Remeante quidem exercitu, posita est ac ligata circa collum unius equi, qui in Aureo Monte preerat armento regali et equestri. Aureus Mons iste appellatus est scilicet propter conventum ibidem in exercitum astantium, aureis indumentis et deauratis armis fulgentium. In meridiana autem hora, dum rex quiesceret in tentorio campestri in planicie affixo, dividereturque maxima predatio, visum est regi quod quidam terribilis miles suum pectus lancea perforasset, atque post perforationem, nemini visum graviter condolens, revelavit quod viderat, omnibus negantibus se vidisse quod ab ipso videri confirmabat. Novit igitur se esse culpabilem et violentum predatorem; timoratus imperavit sacrilego exercitui reddere Deo et sanctissimo Iltuto totam predationem, promittens deinceps emendationem, atque in honore eiusdem sancti edificavit templum, et servientibus in templo concessit in quo stetit territorium. Hec emendatio tamen profuit suo spiritui; recessit enim ab hoc seculo IXno die propter nequitie vindictam. Interea predictus equus nolam deferens preivit coram omnibus ibi manentibus, et nullis compellentibus, versus occidentalem plagam, toto armento equestri consequente nole dulcem sonoritatem, quod mirum et admirabile audiendo et videndo tantam virtutem. Hoc mirabilius, quod potuit transire Savernam.

Venit ad hanc ripam sine perditione petendam.
Consequitur sonitum collectio fortis equorum.
Diligit auditum vocis dulcedine plenum.

Deinde festinanter per litora, montes et nemora pervenit ad quam tendebat Gulatmorcantiam, omnibus equis audientibus et consequentibus dulcem sonoritatem. Dum itaque equi pervenissent ad ripam Tamii fluminis, auditus est sonitus cimbali a clero. Quamobrem hilarescit clerus et venit in obviam equo preeunti et perferenti idem tintinnabulum usque ad Sancti Iltuti ecclesie ianuam. Ubi detulisset, illico deposuit rigide resolutum a collo, ceciditque super saxum et ex casu habuit unius partis fracturam; quod ostendit usque in hodiernum diem in huius miraculi eximii memoriam. Inde canitur gloriosa psalmodia in choro. Quanta gaudia et preconia fuerant pro hoc miraculo. Singuli de canonicis innumerabilibus habuerunt unum equum. Sed pro precellente vix fuit peractum inter canonicos [prius canicos, add. no corr. supra lin.] litigium. Unde dicebat unusquisque “Meus iste erit.” Alius vero referebat: “Non patiar fieri electionem tantam.” Tertius confirmabat dicens: “Non sic ultro implebitis voluntatem vestram.” Hec duravit contentio sine concordia usque in diem crastinum [repetita hic erat vox usque, dein deleta.] , fere orta ad multorum homicidium. Die autem secundo adventus equestris gregis venit clerus ad gregem equorum, volens equaliter et pacifice partiri. Et dum partiretur, vidit omnes equos equales esse et nullum, ut ante viderat, precellare. Deinde divisio finita est sub concordia et pacificatus est clerus per divisionem pacificam [prius pcificam, litteram a supplevit corr. supra lin.] . Tali modo amore Iltuti remisit Deus raptum cimbalum et totam predationem ad eiusdem sanctissimum templum.

26. De victoria cleri Sancti Iltuti in exleges et in castello Meirchiauni.

Rege Anglorum Willelmo regnante per Brittanniam et Roberto principe Haimonis filio regente Gulatmorcantiam, ceperunt aquilonares Brittanni acriter regi resistere, et australes postea communi et firma coniuratione vastabant et incendebant villas et menia. Veniebant hostes de nemoribus ut nocerent Angligenis et Normannigenis civibus; populabantur ac revertebantur ad montes longinquos et ad nemora cum immensis predationibus. Interea commotus est exercitus a Walensibus, circiter tria millia armatorum equitum et peditum, ut devastarent et incenderent Gulatmorcantiam. Hoc audito, pro hostili incursu clerus Sancti Iltuti cum suis parrochianis munivit per fossam et per sepem super ripam equoream firmiter factam, et sic munita intravit, conans protegere sub tutamine pecuniam. Hoc peracto, venerunt incauti hostes noctu ante portam; nam si per diem venissent, habuissent victoriam. Nocturna igitur pugna orta est inter acies utrasque, donec multi ceciderunt exanimes ex iactu lapidum et lancearum vibratione, et alii quamplures vulnerati condolebant plangentes in certamine. Dum talia agebantur, dense scintillule crebro apparebant in aere inter templum Sancti Iltuti et castellum regis Meirchiauni, iuxta quod erat bellum; choruscabant valde quasi fulgura, ad protegendum populum catholicum apparuerunt signa angelica; quanto plus oppugnabant due acies, tanto ardentius effulgebant in ethere ignee species. Refugium Dei et sanctissimi Iltuti fuit violatum; propterea tria millia ante castellum devicta sunt a minori numero. Femine inermes administrabant arma pugnantibus, pueri imbecilles non cessabant interius. Hostiles clipei frangebantur lapideis eiectionibus, terrifici clamores fundebantur ab hostibus, rari carebant sanguineis vultibus. Affuit illico virtus divina, dum paucitas interioris pugnae fugavit et devicit tria millia. Levis poterat ascensus fieri ad triumphum; sed fortis Iltutus non concessit ascensum. Si [cod. Sz.] per lucem oppugnassent, ascendissent levissime, sed lux summa et lux vera hoc nolebat concedere. Non est virtus neque vigor ubi manet nequitia. Hic probatum manifeste, dum fugit Guynedotie [in marg. ||||i Spandune.] turba. Explicit.

II. VITA S. ILTUTI BREVIOR
Ex Nova Legenda Angliae, ed. C. Horstman, t. II (Oxford, 1901), p. 52 – 56. Cf. Comm. praev., num. 3. — Numeris crassioribus initio singularum partium intra uncos notatis indicantur capitula Vitae prolixioris in his partibus in compendium redacta.

Iltutus abbas in Wallia (S.)

BHL Number: 4269

De sancto Iltuto abbate et confessore.

(1.) Sanctus enim Iltutus filius fuit nobilissimi militis nomine Bicani, mater eius Rieinguilida filia regis Britannie Minoris extitit. Hic enim a parentibus litteris commendatus, ad iuvenilem etatem veniens militie animum dedit. Tante enim erat memorie, ut audiens magistri sententiam vna vice, cordetenus omni tempore retineret.

(2.) Audiens autem Arthuri regis consobrini sui magnificentiam, illum visitare decreuit; et ab ipso cum honore receptus est. Tandem ad regem Morganensium veniens, curiam eius sub ipso rexit secundus a rege factus.

(3.) Contigit die quadam, cum duceret familiam regalem venando per territorium sancti Cadoci, illa quiescens misit ad abbatem Cadocum cum rigidis verbis vt sibi prandium dirigeret: sin autem, vi cibum tolleret. Cumque sanctus Dei quod sufficeret remisisset, familia discumbens voluit prandere; sed apposita caruit comestione. Nam pro illicita petitione et sacrilega offensione tellus iniquam turbam deglutiuit. Iltutus vero militum princeps, quia inique petitioni consentire noluit, viuus euasit et nec in loco in quo fuerat familia pastum expectando, affuit, sed procul abierat accipitrem tenens. Et videns quid 〈de〉 sociis actum erat, timuit; ad sanctum Cadocum accelerans, genu flexo consilium emendandi ab illo postulauit quod deliquit. Ille vero consilium dedit illi secularem habitum deserere, et in toto vite sue spacio propter eternam retributionem summo creatori seruire. Ille vero verbis sancti assensum prebens, cum sopori membra dedisset,

(4.) vidit angelum domini, qui inter cetera ei dixit sic: “Miles olim fuisti a regibus honoratus: sed nunc regi regum precipio ut seruias, ampliusque transitoria non diliges. Nam insidiator adest qui te conatur illudere, te dampnare desiderans toto posse. Te videt, tu non vides eum corporali lumine; nisi caueas et te protegas, destruere te poterit. Hic leone seuerior, volatili velocior, veneficus inuisibilis rapit et retrahit, raptaque reddere respuit, punit punibiles. Die enim crastina cum surrexeris, ad siluestrem vallem versus occidentalem plagam, vbi mansionem habebis, gressus tuos dirige.”

(5 – 7.) Quo mane facto, et mansione apta inuenta, Dubricium landavensem episcopum adiit, qui tonsis capillis eius coronam benedixit, et ad locum suum eum remisit. Constructa itaque ecclesia, Iltutus vigilauit ieiunando assidue, et orabat sine intermissione; laborabat propriis manibus, in alienis laboribus non confidens. Nocte media aquam frigidam intrauit, et inde ad ecclesiam pergens et genua flectens, summo conditori preces fundebat.

(8.) Cum autem rex illius provincie die quadam venationi insisteret canesque suos post ceruum vnum instigaret, ille exagitatus fugam petiit, cubiculum sancti Iltuti introiuit, et humano quasi more ab illo querendo refugium ante pedes sancti fatigatus procubuit. Canes vero expectantes stupefacti a latratibus 〈cessabant〉. Et admirans rex latratus silentium, venit, et canes mitigatos et ceruum domesticum inuenit. Iratus rex quia seruus dei sine licentia sua ibi habitare presumpserat, ceruum petiit, Iltutus tamen reddere noluit. Rex tandem humilitatem viri Dei considerans et miraculum, non intrauit ad eum, sed ceruum sibi divinitus datum libenter eidem concessit. Cumque regem esurientem ad prandium Iltutus inuitasset, ministrum ad stagnum misit; qui piscem mire magnitudinis rethe captum, coram rege opposuit. Sed quia sal appositum mense non erat, gustare noluit. Iltutus vero, panem et sal illa hora non habens, oravit dicens: “Effector omnium creaturarum atque donator potest efficere, si gustaueris, dominerex, vt in gustato pisce habeas quod habere affectas”. Hoc audito rex comedens, diversorum ciborum sapores in una specie habuit, et gustata aqua ab Iltuto sibi propinata, diuersos liquores in illius haustu sentiebat.

(9 – 10.) Tunc tradidit rex Iltuto, iussu angeli sibi apparentis, totum illum locum ad construendum inibi monasterium.

(11.) Confluebant ad sanctum Iltutum discipuli plurimi: inter quos fuerunt Sampson, Paulinus, Gildas et Dauid.

(12.) Constituit enim quinquaginta fratres, qui continuam animarum memoriam haberent.

(13.) Affligebatur enim crebra equoris inundatione et fluuiali appropinquante alluuione: unde fusa ad deum prece, precepto angeli domini mane surgens venit ad mare cum baculo: et cepit mare fugere velut esset animatum sensibile. Quando vero littus siccatum apparuit, cum baculo pupugit, et fons limpidissimus de terra erupit; et licet prope pontum sit, aquam tamen claram et dulcem semper emittit. Nec est recursum mare ad solitum vsque in diem hodiernum.

(14.) Autumpnali tempore inceperunt volucres messem sancti Iltuti decerpere et fere vacuatis spicis deserere. Hoc comperto, discipulis suis alternatim singulis diebus segetem custodire precepit. Sampson vero, vnus discipulorum, cum teneret vicem suam, et incolumem intactamque segetem seruare non posset,diuinum consilium et auxilium querit; et datum est illi diuinitus agitare volucres sine volatu. Temptabant enim volare, nec poterant, compellitque illos ante se abire quasi domestica quadrupedia spontanea voluntate. Coacti ad ostium venerunt, et ostio aperto sine mora intrauerunt. Quo die crastina cognito, Iltutus libertatem volandi quo vellent eis concessit, et ne amplius segetem suam tangere presumerent interdixit.

(15.) Hoc divulgato miraculo, missis legatis in Dolensem episcopum 〈Sampson〉 eligitur; et cum a Dubricio, Landavensi episcopo, diaconatum reciperet, apparuit pontifici et Iltuto abbati columba niue candidior, super caput iuuenis in ordinatione sua sedens. Cumque multis annis sedem Dolensem in Minori Britannia Sampson rexisset, post finem vite sue posito in sarcofago corpore eius, subito ventus validus commovit et leuauit illud ad mare, et transito mari ad ostium Iltuti venit: et ille in loco honorabili cum hymnis et canticis illud collocauit.

(16.) Coniunx enim quondam beati Iltuti casta viuens, quotidie hora nona in pane ordeaceo et aqua soluebat ieiunium. Que vice quadam visitare volens Iltutum, vidit illum operosum fossorem, pro assidua fossura lutulentum per faciem, macies quoque attenuauerat faciem eius. Inquisiuit ab eo suaue colloquium; audienti inquisitio displicuit, inquisitusque nullum responsum reddidit; noluit videre eam nec videri. Et cum propter visitationem incongruam visum oculorum amisisset, rogatus tamen Iltutus diuinum implorauit auxilium, quo pristinum recuperare posset visum; et exauditus est, mulierque ad locum suum rediit.

(17.) Prepositus cuiusdam regis, cuius vita omnibus erat abhominabilis, abbatem Iltutum frequenter offendebat et clerum suum, multa iniuste direpta a domino suo rege exigi fingebat, illo tamen inscio et sine eius precepto. Omnibus irascebatur, et omnes mala imprecando illum oderant. Omnipotens igitur Dominus fecit illum quasi ceram mollitam et liquefactam ardore igneo liquescere, nec vsquam in mundo comparuit.

(18.) Quo audito, offensus rex furore nimio sanctum Iltutum interficere et clerum destruere cogitauit. Vir igitur Dei, locum dans ire, perrexit ad quendam fluuium, et in spelunca secreta per annum latitauit, omni nocte super frigidam petram iacens.

(19.) Hora autem nona singulis diebus mittitur illi celitus panis vnus ordeaceus et vna particula piscis; vicinoque de fonte aquam hauriens sitim extinxit. Vbique in siluis, saltibus et latebris inquisitus, Deo protegente inueniri non potuit. Legatus autem quidam Gilde historiographi illuc transiens cimbalum eneum, a Gilda compositum et sancto pontifici David transmissum, deferebat, et ecce sine humano motu cimbalum clare sonare cepit. Quo audito Iltutus exiens, pulchritudinem illius et sonum admirans, quo deferretur didicit. Cum autem sanctus David cimbalum in manibus teneret, et nullum sonum redderet, inquisiuit si a quoquam in via probatum vel tactum fuisset. Et audito quod factum fuerat, ait: “Scio quod magister noster Iltutus illud affectans petere noluit, sciens illud mitti ad me. Revertere ergo ad speluncam, et cimbalum ex parte mea magistro meo conferre stude.” Quibus auditis, venerunt monachi et abbatem Iltutum cum gaudio ad monasterium reduxerunt.

(20.) Prepositus regis in arcendis pascuis pecorum et armentorum adversari sepe et offendere sanctum Dei et fratres non timuit; pecora quandoque per triduum claudens exire non permisit. Iltutus autem Deum iugiter exorauit vt ad cor rediens correctus ab iniquitate conuerteretur. Cumque vitam emendare contempneret, tellus os suum aperiens deglutiuit eum.

(21 – 22.) Quo audito, rex offensus sanctum Iltutum aut interficere aut de suo dominio penitus expellere volens, armatus de castro egressus ad monasterium venit. Et dum ad homicidium perpetrandum paratus staret, terra absorbuit eum. Aggravatus demum Iltutus a multitudine confluentium et in orationibus suis impeditus, tribus annis in spelunca quadam mansit, omni die hora nona celestem pastum ab angelo sibi delatum sumens.

(23.) Nocte quadam duo latrones gregem porcorum viri sancti furati sunt; et cum estimarent rectam tenere viam, per totam noctem vagantes, in aurora ad monasterii portam inuenti sunt. Et cum idem facinus nocte secunda presumpsissent, et sicut prius in aurora rediissent, rex celestis in lapides duos, vsque hodie in miraculi testimonium ostensos, corpora eorum transmutauit.

(24.) Volens Iltutus visitare ecclesiam que est in Monte Tumba, fratribus precepit vt totum monasterii frumentum excussum in granariis poneretur. Post peregrinationem rediens cum videret multos inedia afflictos, Dominum suppliciter exorauit; et ecce allatum est diuinitus frumentum vsque ad portum in Minori Britannia optatum; unde se tota patria virtute dei pauit, et ad seminandum suffecit. Transito post hoc mari ad monasterium suum venit; et cum finis vite appropinquaret, ad Minorem Britanniam regressus, apud civitatem Dolensem, clarus miraculis et signis atque prodigiis celebris, terre corpus, spiritum quidem Deo commendauit, octavo idus novembris.

(25.) Anglorum rex Edgarus, bachanti furore commotus, commouit exercitum suum propter Morganensium inobedientiam, atque illuc adducens, violando sanctorum territoria et ipsa templa, nullam villam a depopulatione immunem reliquit. In hac itaque inuasione ablata fuit nola sancti Iltuti ab ecclesia sua, et ad Angliam a quodam predone perlata. Remeante enim exercitu ligata est nola circa collum equi cuiusdam, qui in monte quodam cum ceteris exercitus equis herbam carpebat. In meridie vero dum rex in tentorio quiesceret, visum est regi quod quidam terribilis miles suum pectus lancea perforasset; et graviter rex excitatus suspirans, quod viderat enarrauit, imperauitque exercitui Deo et sancto Iltuto raptam reddere predam, emendationem delicti promisit, et in honorem eiusdem sancti ecclesiam edificari iussit, et seruitoribus loci territorium totum concessit. Hec tamen promissio regis et voluntas anime sue tantum proficere videbatur: nam post malum incolis perpetratum nono die ab hac luce migrauit. Prefatus interea equus nolam deferens, nullo compellente, cum toto armento equestri nole dulcedinem sequente, Sabrinam transiuit, vsque ad Iltuti ecclesie ianuam peruenit. Ibi enim nola illico super saxum cecidit, et ex casu vnius partis fracturam vsque hodie in miraculi memoriam apparentem ostendit. Et cum singuli fratrum singulos equos accepissent, et de valoris inequalitate discordia orta fuisset, die crastina viderunt equos omnes equales et nullum alium in valore precellentem.

DE S. FELICE MONACHO FUNDIS IN LATIO

SAEC. VI

[Commentarius]

Felix monachus Fundis in Latio (S.)

C. D. S.

[1] [Felicis Fundani monachi nomen] Felicem, monachum Fundanum, primus, ni fallor, sanctis annumeravit et inter sanctos qui hoc die coluntur collocavit Petrus de Natalibus episcopus Equilinus in suo Catalogo sanctorum [Nisi mavis antiquius testimonium reputare mentionem alicuius Felicis in uno Auctario Usuardino, Matriculae nempe Carthusiae Ultraiectensis (Act. SS., in append. ad Iun. t. VII, p. 655 f), quod certe saeculo XIV non est antiquius (quippe in quo signatus sit ad d. 25 aug. S. Ludovicus rex, t. c., p. 499, quin et ad d. 23 iulii S. Birgitta Suecia [† 1373], ibid., p. 421) et nequaquam de Felice Fundano hic agi significat.] . Quem secuti sunt Canisius seu Walasserus, Maurolycus ac Martyrologium Romanum, in quo memoratur his paucis verbis: Fundis in Latio sancti Felicis monachi; postea autem martyrologia benedictina Arnoldi Wionis, Hugonis Menardi et Gabrielis Bucelini, itemque Ferrarius in Catalogo sanctorum Italiae, Flaminius Cornelius in Hagiologico Italico et Castellanus in Martyrologio Universali. Porro, quod iam indicavit Baronius in suis annotationibus ad Martyrologium Romanum, hi omnes unum fontem habuerunt Gregorii M. Dialogorum libri I caput III, in quo haec pauca de Felice referuntur: Felix, qui appellatur Curvus, quem ipse bene nosti, qui eiusdem monasterii (Fundani) nuper praepositus fuit, multa mihi de fratribus eiusdem monasterii admiranda narravit; ex quibus aliqua quae ad memoriam veniunt supprimo, quia ad alia festino. Sed unum dicam, quod ab eo narratum praetereundum nullo modo aestimo. In eodem monasterio quidam magnae vitae monachus erat hortulanus… Sequitur narratio miraculi a monacho illo hortulano patrati [P. L., t. LXXVII, p. 164 – 65.] .

[2] [ex perperam intellecta narratione Gregorii M.] Interrogaverit aliquis quodnam in illo capite indicium adsit ad sanctitatem Felicis vel eiusdem cultum antiquum comprobandum. Nullum sane. Verum hagiographi quidam, quibus iterum princeps praeivit Petrus de Natalibus, ea quae de sancto illo monacho anonymo narravit Felix praepositus, ipsi Felici accomodarunt. Sic Petrus: Felix monachus in monasterio Fundensi claruit. Qui magnae sanctitatis vir erat et eiusdem coenobii hortum colebat… Magis audacter etiam et temerarie Bucelinus sanctum monachum diversum non esse a Felice Curvo diserte praedicat. Felix, inquiens, cognomento Curvus, Fundani coenobii monachus, et praepositus postea ordinatus, in omni vita magnis virtutum signis emicuit. Is coenobii aliquando sui hortum curare iussus … ad coronam denique aeternitatis vocatus, Magnum Gregorium praeconem meruit [Menologium Benedictinum (Veldkirchii, 1655), p. 761.] .

[3] [martyrologiis insertum.] Cur autem diei 6 novembris assignata sit huius Felicis festivitas, nullam aliam rationem afferunt nisi quod, cum prorsus ignoraretur quo die obiisset aut olim cultus esset, et hoc die sexto novembris coleretur Felix Tonizensis, inde Felicis nostri nomen, ex usu apud martyrologos satis recepto, ad eundem diem signatum est [Ita Castellanus, Martyrologe Universel (Paris, 1709), p. 563.] . Quae ratio si valeret, et aliis multis diebus assignari potuisset, cum innumerabiles Felices diversis anni diebus in antiquis martyrologiis occurrant.

DE S. AEDANO PRINCIPE OIRGIELLIAE IN HIBERNIA

SAEC. VII INEUNTE

[Commentarius]

Aidus princeps Oirgiellae in Hibernia (S.)

AUCTORE C. D. S.

[1] [Aidanus princeps Orientalis Ultoniae,] Aedanum, filium Colga seu Colgani, de Lann-Abhaich in Ultonia (quae ultima verba a scholiaste Mariani Gormani adiecta, in textu Martyrologii Dungallensis inserta sunt), satis probabile videtur eundem esse atque Aedanum filium Colga, principem illius partis Hiberniae quae antiquitus Airthir seu Orientalis Ultonia vocabatur, nunc autem pars est comitatus Armagh in provincia Ultonia; qui secundum Annales Tigernaci, obiit an. 606 (secundum alios codices anno 609 vel 610). De quo ad hunc annum haec leguntur: Aedh, filius Colgani, princeps Orgielliae et totius Airthiriae, decessit in peregrinatione Cluainmaconosiae. De quo dictum est:

Tempus fuit quando Loch da Dam fuit nobilis unda:
Non lacus nobilis, sed regnum Aedhi filii Colgu.
Maeror est mihi quod iam non vivit amicus qui dilexit me,
Quisquis ordinaverit focos per insulas Loch da Dam [Ita ex interpretatione cl. Whitley Stokes in Revue celtique, t. XVII (1896), p. 169. Aliquantum diversa est interpretatio O'Donovan, Annals of Ireland by the Four Masters, t. I, p. 233, ubi ad annum 606 transcriptus est hic locus ex Annalibus Tigernaci.] .

[2] [cuius pateret frater et quattuor filii ut sancti coluntur,] In hunc locum Iohannes Colgan [Act. SS. Hiberniae, p. 732, not. 15.] : “De morte huius Aidi Oirgielliae principis sic scribunt Quatuor Magistri in Annalibus ad an. 606: Aidus filius Colgan princeps Oirgielliae et Artheriorum (id est Orientalium Ultoniorum) in sua peregrinatione Cluainmucnosiae decessit. Subduntur ibidem quidam versus patrio metro a quodam synchrono scripti, quibus indicatur hunc Aidum abdicato regimine monasticum institutum amplexum esse et virum eximiae sanctitatis fuisse. Huius pii principis nomen posteritati celebratius reliquit eiusque familiam haud mediocriter nobilitavit et fratrum ac filiorum ipsius eximia fastisque celebrata sanctitas. Habuit enim germanos fratres duos Baitanum, alias Boetanum, et Furadhranum, filiosque quatuor, Magnendum scilicet, Tuanum, Cobhtachum et Librenum sanctorum syllabo insertos, ut testantur Sanctilogium Genealogicum c. 13,et Selvacius de sanctorum Hibernorum Genealogia c. 11.” Hactenus Colgan; sed, ut recte notat O'Donovan [Annals of the four Masters, t. I, p. 223, annot. d.] , fortasse nimis libere illos versus interpretatus est Colgan intellegendo in his indicari Aedanum principatu se abdicasse. Certe admodum obscuri sunt, nec facile inde colligitur Colgani assertio.

[3] Attamen ex hoc ipso quod Aedanus seu Aidus princeps tot sanctorum frater et pater fuit et ex duobus factis quae sola de eo narrantur, [et ipse sanctorum albo] videlicet ipsum beneficum fuisse erga sanctos, cum agrum obtulisse feratur S. Mochteo [Vita S. Mochtei ap. Colgan, Act. SS. Hib., p. 730, n. 16; Act. SS., Aug. t. III, p. 745, n. 15 extr.] , et obiisse in peregrinatione, facile potuit exoriri peculiaris veneratio erga ipsum et nomen eius calendariis sanctorum hibernicis inseri. Adde ecclesiam in qua coli dicitur, Lann-Abhaich, hodie Glenavy [Cf. W. Reeves, Ecclesiastical Antiquities of Down, Connor and Dromore (Dublin, 1847), p. 47, annot. k, et p. 236.] , sitam esse in ea parte comitatus Armagh quae comitatui Antrim a septemtrione adiacet et quam in antiquo principatu Orgielliae comprehensam fuisse facile conicere licet.

[4] [annumerandus videtur.] Difficultas tamen aliqua oritur adversus opinionem nostram quod in Martyrologio Gormani nomini Aedani nostri praeponitur epithethon og, quo vulgo significatur virgo (unde et illud hoc loco interpretatus est virginal cl. v. Whitley Stokes), cum Aedanus quattuor saltem filios genuisse legatur. Sed aliquando etiam illa voce significatur generaliore sensu iuvenis, vel integer, perfectus [Cf. E. Windisch, Irische Texte und Wörterbuch (Leipzig, 1880), p. 719.] seu sanctus, quo ultimo sensu potuit hic usurpari.

DE S. SEVERO EPISCOPO MARTYRE BARCINONE IN HISPANIA

SAECULO VII?

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Severus episcopus et martyr Barcinone (S.)

AUCTORE C. D. S.

§ I. De antiquo cultu S. Severi.

[1] [S. Severi Barcinonensis episcopi antiquus cultus asseritur auctoritate] S. Severum Barcinonensem martyrem primus ex martyrologis commemoravit saeculo XVI Iohannes Molanus in editione sua martyrologii Usuardini; quem pro more secutus est Baronius in adornando Martyrologio Romano. Attamen cultum illius sancti non adeo recentem esse, multis testimoniis diligenter collectis et luculenter expositis demonstravit Iacobus Caresmar canonicus regularis Praemonstratensis in erudito opusculo quod ab illo inscriptum est Sanctus Severus episcopus et martyr sedi et civitati Barcinonensi noviter assertus et vindicatus. Dissertatio historica [Ed. Vici, 1764, in-4° min., 176 pp. praeter praefationem et indicem.] . Documenta ab ipso recensita passim afferemus in hac tractatione nostra [Aliquid etiam subsidii nobis attulerunt Ger. Pujades, Crónica universal del principado de Cataluña, tom. IV (Barcelona, 1832), p. 67 – 81 (lib. VI, c. 28 – 31); cuius operis pars prior edita est an. 1609, integrum autem opus prodiit dumtaxat an. 1777; Matth. Aymerich, Acta episcoporum Barcinonensium (Barcinone, 1760), p. 35 – 152; Henr. Florez, España sagrada, tom. XXIX, p. 51 – 77 et p. 130 – 33; Apuntes chronológico-históricos sobre la vita, martirio y translación de las reliquias del glorioso San Severo, obispo de Barcelona y mártir [por Don J. Manseu Pujol, Pbro. del Oratorio], Barcelona, 1904, in-16°.] .

[2] [praesertim 1° veterum catalogorum antistitum Barcinonensium,] Hi autem praecipui traditionis Barcinonensis afferuntur a laudato scriptore testes:

1° Antiqui catalogi episcoporum Barcinonensium ante saeculum XVI concinnati, praesertim:

a) Catalogus quem dicuntSodalitatis clericorum S. Severi, qui servabatur in Bibliotheca regia Matritensi et scriptus existimabatur saeculo IX vel X [Aymerich, p. 82 – 83; Caresmar, p. 3. Sed interrogantibus de isto codice hodiernos bibliothecae nationali praefectos responsum est nobis illum iam in ea bibliotheca non reperiri. Porro verba ab Aymerich et Caresmar ex eodem codice relata et mox afferenda certe tantam antiquitatem non sapiunt quantam illi asserunt.] . In quo legebatur: 16. Severus Epus Barchinon. Martyr tempore Diocletiani cum 4. coronatis clericis caesi plumbatis, et post clavus fixus in capite S. Severi, 6 Idus Novemb. an. Dñi. 289 [Florez, t. c., p. 39.] .

b) Catalogus qui exscriptus fertur extremo saeculo XV ab Hieronymo Paulo, in quo indicatus est 8. Severus, qui a Gothis clavo infixo in capite occisus est, fuitque unus ex 70. Episcopis qui condiderunt Leges Gothicas [Ibid., p. 42. Sed dubitavit Florez num iste catalogus recte attribuatur Hieronymo Paulo, cum et non sistat in huius aetate, sed octoginta circiter annis eam superet episcopus ultimo loco in eo ascriptus, et in aliquo opere certo Pauli Severus numeretur sextus in ordine episcoporum Barcinonensium.] .

[3] [2° missalis saeculo XII vel XIII exarati,] 2° Missale ms. quod in chartophylacio coenobii Sancti Cucufatis prope Barcinonem [In quo servabatur corpus S. Severi. Cf. infra, num. 22.] vidit Caresmar, saeculo XII vel XIII exaratum, in quo ad diem 6 novembris legitur Missa S. Severi episcopi et martyris a Ioanne episcopo composita. Quem Iohannem secundum huius nominis inter episcopos Barcinonenses fuisse indubium videtur, qui nempe hanc ecclesiam rexit saeculo IX, dum Iohannes I illi praefuit tempore Constantini et Iohannes III extremo saeculo XIV [Caresmar, p. 37 – 44. Cf. Gams, Series episcoporum, pp. 13, 14.] .

[4] 3° Ephemeris seu, ut tunc dicebatur illud genus tabellae, Consueta [Hodie potius vocatur Ordo divini officii celebrandi.] , saeculo X vel XI exarata,[3° ephemeridis seu ordinis officii ecclesiastici saeculo X vel XI editae,] in qua legitur haec rubrica: In Festo S. Severi facimus processionem ad ecclesiam eiusdem solemniter etc., et deinde Missa eodem die dicenda, cuius collecta sic incipit: Deus, qui sanctam nobis huius diei solemnitatem in beati Severi martyris tui atque pontificis translatione, etc. [Caresmar, p. 27 – 28.] .

[5] [in qua quidem ad diem 6 novembris non indicatur eius obitus sed translatio celebrari,] Recte animadvertit Caresmar “hoc festum sancti Severi pro die translationis eius statutum videri, non pro eius die natalitio, ut ex collecta supra adducta clare deducitur. Quamvis enim illic festum illud ad certum diem non ascribitur [“In eo enim codice (ut notatidem Caresmar), licet series festivitatum per annum iuxta ordinem ab Ecclesia illis temporibus observatum describatur, nulla tamen earum annotatum habet diem, immo nec mensem, quo agi debeat.”] , cum tamen post festum Omnium Sanctorum eam celebritatem statuat, videtur quod die sexta novembris agebatur, maxime cum… in omnibus Missalibus, Ephemeridibus, Kalendariis atque Antiphonariis constanter video eo die assignari Festum translationis sancti Severi, non tamen absolute Festum sancti Severi, nisi in Ritualibus multo recentioribus [Caresmar, p. 29 – 30.] .”

[6] [4° litterarum Urbani II et Calixti II RR. PP.,] 4° Urbanus II litteris datis die 1 decembris anno 1098 et Callistus II litteris datis die 13 februarii 1120, confirmarunt possessiones coenobii Sancti Cucufatis, inter quas uterque recenset ecclesiam Sancti Petri et Sancti Severi [Jaffê-Loewenfeld, Regesta RR. PP., nn. 5715, 6814; P. L., t. CLI, p. 513 et t. CLXIII, p. 1159.] .

[7] [5° chartarum saeculo XIII, XIV et XV scriptarum,] 5° Vidit etiam Caresmar in tabulario coenobii Sancti Cucufatis nonnullas chartas donationis vel venditionis; quae demonstrant saeculo XIII et XIV exstitisse ibidem sacellum titulo S. Severi dicatum. Sic [Caresmar, p. 34 – 36.]

a) “Nonis novembris anno 1285 Romia filia quondam Dominici de Magarona vendidit Simoni Belliparis vineam unam in Termino Sancti Cucuphatis, quam fatetur possidere in alodium Capellae S. Severi constructae in dicta Villa” (Castro Octaviano).

b) “Petrus Mayolus in suo testamento ordinavit quod, solutis suis debitis, residuum bonorum suorum Capellae S. Severi tribueretur: quod curatores executioni mandarunt 8. Kal. Iulii anno 1286, intervenientibus … et Rectoribus Ecclesiae S. Petri de Octaviano et Capellae praedictae S. Severi.”

c) “Anno 1362. 14. Kal. Aprilis Romia uxor quondam Antichi de Rocha, Raymundus filius, cum Guillelma uxore sua, vendiderunt Bartholomaeo de Salellas Clerico Rectori Ecclesiae S. Severi constructae in Villa S. Cucuphatis Vallensis agrum quendam … ad opus dictae Ecclesiae seu Capellae … et successoribus eius qui in dicta Capella pro tempore fuerint.”

d) Denique “In protocolo anni 1372 invenio Beneficiatum Sancti Severi in ecclesia Sancti Petri in Octaviano Bernardum Dalmatium, ac eundem anno 1392, Iacobum de Mitibe anno 1418, Ioannem de Melgorio anno 1431.”

[8] [6° missalis ineunte saeculo XIII antiquioris,] 6° Vidit ibidem et “Missale quoddam ms. pergamenum in-4° … Quod quidem Missale habebatur super altare B. V. Mariae in ecclesia eiusdem monasterii, quando 13 kal. Iulii an. 1230 abbas eiusdem monasterii Arnaldus certorum reddituum dotem illi altari donavit, huiusque dotis publicum confici curavit instrumentum et scribi in albo folio quod in facie illius Missalis, tunc exstantis in praedicto altari, habebatur, ut testatur documenti scriptor.” In hoc ergo Missali

a) “Die 6 mensis Novembris ponitur haec rubrica: Translatio Sancti Severi. Collecta: Deus, qui sanctam huius diei solemnitatem in beati Severi Martyris tui atque Pontificis translatione, etc.”

b) “Ante frontem illius Missalis exstat folium alterum, in quo descriptum invenitur instrumentum consecrationis altaris factae ab episcopo Barcin. Arnaldo 4 kal. februarii an. 1274, et inter plurimas sanctorum reliquias, quas ibi episcopus recondidit, … primo et ut praecipuas enumerat S. Cucuphatis martyris, Beati Severi Martyris, etc., quorum reliquiae (ait) in eodem altari in alia consecratione positae fuerant [Ibid., p. 49 – 51.] .”

[9] [7° instrumenti recognitionis reliquiarum anno 1226,] 7° Anno 1405 inventa est intra arcam in qua servabantur reliquiae S. Cucufatis et S. Severi charta pergamena continens testimonium anno 1226 conscriptum, quo affirmabatur in ea arca reposita fuisse hoc anno S. Severi ossa [Cf. infra, num. 17.] .

[10] [8° et alterius recognitionis anno 1256,] 8° Anno 1627 repertum est aliud instrumentum, recognitionis nempe factae anno 1256 reliquiarum quae eo tempore servabantur in monasterio Sancti Cucufatis et inter quae recensentur et reliquiae S. Severi [Act. SS., Iul. t. VI, p. 159, n. 41; Caresmar, p. 62 – 63, annot.] .

[11] [9° libelli officiorum propriorum ineunte saeculo XV confecti, 10° quorundam missalium non ita recentium] 9° Archivum regium Barcinonense servat Proprium de anno 1397 ad 1410, in quo legitur hymnus ad S. Severum, quo describitur eius supplicium [Caresmar, p. 97.] .

[12] 10° His omnibus addenda a) Missale ms. membraneum, quod ex defectu festivitatum SS. Trinitatis, Conceptionis V. M., S. Bernardi, S. Dominici, etc. prope finem saeculi XIII fuisse exaratum iure coniecit Caresmar, et in quo ad diem 6 novembris indicatur Translatio S. Severi. b) Alterum missale ms., in cuius kalendario annotata sunt quidem suis diebus festa S. Dominici, S. Francisci et Conceptionis V. M., sed manu recentiore, et nulla eorum festivitas reperitur in corpore missalis. In hoc etiam ad diem 6 novembris legitur Translatio S. Severi. c) Denique missale impressum Lugduni anno 1521, in quo ad eundem diem reperitur missa In festo Martyrii S. Severi [Ibid., p. 59, annot.] .

[13] [et aliorum veterum monumentorum.] Praeterea recensent scriptores supra laudati [Supra, p. 237, annot. 2.] non pauca alia quae iure inter indicia cultus S. Severo a multo tempore exhibiti computari possunt. Huiusmodi sunt:

a) Imagines, statuae, specularia vitrea picturis insignia, inscriptiones, diversis temporibus confecta [Caresmar, p. 94 – 101; Apuntes chron.-hist., etc., p. 33 – 37.] .

b) Domus hospitalis condita anno 1412 in gratiam sacerdotum pauperum aut infirmorum, quae usque in hodiernum diem permansit [Caresmar, p. 101; Apuntes, p. 38.] .

c) Sodalitas clericorum beneficiatorum sub patrocinio S. Severi, auctore Gonsaldo Fernandez de Heredia episcopo Barcinonensi instituta et a Sixto IV R. P. approbata anno 1479. Sodalitas ista, ex facultate a Paulo III R. P. anno 1543 ipsi concessa, possidendi ecclesiam propriam, in qua anniversaria et alia sacra officia sibi ex variis fundationibus tunc et in posterum exsequenda perageret, primo sacello domus hospitalis praedictae, dein ab anno 1610 antiqua ecclesia Sancti Sebastiani usa, denique anno 1691 insignem ecclesiam exstruere aggressa est eo loco ubi, secundum antiquam traditionem, sita erat domus S. Severi; quae ecclesia, paulo post anno 1699 reaedificata et dilatata, anno tandem 1793 omni numero absoluta est, qualis hodieque visitur [Caresmar, p. 103; Apuntes, p. 38 – 41.] .

d) Praeceptum de colendo die natalicio S. Severi et abstinendi a servilibus in tota dioecesi Barcinonensi ab episcopo Barcinonensi impositum die 24 octobris 1674. Immo et cum Ferdinandus rex, cognomento Catholicus, in comitiis habitis Barcinone anno 1503, ferias imminuere decrevisset, inter eas quas deinceps ab omnibus suis tribunalibus huius provinciae retineri voluit ac observari, fuit dies S. Severi 6 mensis novembris, ut videre est in Constit. Cathalon. lib. 3, tit. 29, de feriis, cap. 2 [Caresmar, p. 102; Apuntes, p. 44.] .

§ II. De historia vitae S. Severi.

[14] [Severus ille Barcinonensis secundum nonnullos diversus non est a S. Severo Ravennate.] Quam certus est, ex allatis testimoniis, antiquus cultus S. Severi martyris Barcinone, tam incerta et tenebris obsita eius historia. Itaque in admodum diversas sententias abierunt viri eruditi quibus haec tractanda occurrit.

I. Quidam censuerunt Severum illum episcopum et martyrem, quem inde a saeculo X [Cf. supra, num. 4.] praecipua veneratione prosecuti sunt Barcinonenses, non fuisse episcopum Barcinonensem, sed huius nominis Ravennatem, de quo egerunt maiores nostri ad diem 1 februarii [Act. SS., Febr. t. I, p. 79 sqq.] et hunc forte honoratum esse Barcinone quod eius reliquias quasdam haec civitas olim accepisset, et rei memoria successu temporis et inter tumultus et perturbationem in illa regione excitata per invasionem Gothorum, vix non prorsus oblitterata, Barcinonensem illum episcopum sibi affinxerint incolae. Hanc opinionem propugnavit Gregorius Maiansius Valentinus epistula missa anno 1757 ad Matthaeum Aymericum, quam is totam inseruit libro suo [Laudato supra, p. 237, annot. 2.] de episcopis Barcinonensibus [Pag. 43 – 59.] . Ad illam autem adductus est, quod et alias sententias nimis absonas iudicabat et non alia, ut videtur, Acta sancti noverat praeter ea quae in nonnullis breviariis Barcinonensibus legebantur [Cf. Caresmar, p. 148 – 51.] et quae facile constat magnam partem ex Actis S. Severi Ravennatis fuisse desumpta. Haud parvi sane momenti praesidium ad suam opinionem tuendam allatum sibi existimasset eximius vir, si novisset, quod sagaciter animadvertit Caresmar [Cf. supra, numm. 5,8.] , in antiquioribus nempe cultus S. Severi documentis die 6 novembris signatam esse memoriam translationis eius, dum neque illo die neque ad alium ullum in decursu anni indicatur festivitas natalis illius seu martyrii; quod certe valde mirum apparet, si episcopus Barcinonensis fuisse censetur.

[15] [Quidam plures Severos episcopos Barcinonenses confingunt.] II. Vix aliqua mentione digna est opinio quam post Corbellonum protulit Tamayus [Martyrol. Hisp., ad d. 6 novembris.] , duos nempe saeculo III exstitisse episcopos Barcinonenses homonymos, praeter tertium Severum qui floruit saeculo VII [De quo mox, num. 17.] . Quae opinio sola nititur auctoritate chronicorum apocryphorum, quibus plenam fidem adhibebat ille scriptor, ac proinde prorsus neglegenda est [Cf. Aymerich, op. cit., p. 107 sqq.] . Quin et nullo documento satis probabili demonstratur aliquem exstitisse Severum episcopum Barcinonensem ante saeculum VII. Qui enim huius nominis sedisse traditur extremo saeculo III notus est dumtaxat ex catalogis episcoporum Barcinonensium [Quorum antiquissimos, aetate scilicet qua editi sunt, indicavimus supra, num. 2.] , quos nemo, credo, eruditorum iam, quod ad illa remota tempora attinet, fide dignos iudicaverit [Cf. Aymerich, op. cit., p. 1 – 36; Florez, Esp. sagr., t. XXIX, p. 38 – 51 et p. 77 – 81. Nullus certus episcopus Barcinonensis notus est ante Praetextatum, qui subscripsit decretis concilii Sardicensis anno 347 (Harduin, Conc., t. I, p. 651).] .

[16] [Alii Severum nostrum Diocletiano imperatore passum existimant;] III. Tertia tamen sententia Severum nostrum Diocletiano imperatore passum esse affirmat. Haec traditio vigebat iam forte saeculo IX vel X [Cf. supra, num. 2.] . Eam veram existimarunt plerique historiae Hispaniae scriptores moderni [Quos recenset et ipse sectatur Florez t. c., p. 56, n. 42.] . Haec sententia nititur praecipue auctoritate Passionis quae edita reperitur apud Florez [Ibid., p. 368 – 71.] , nullius, adiecta, mentione codicis unde desumpta sit, sed dumtaxat dicitur ex veteribus Breviariis et codicibus mss. hausta, eiusque substantiam seu epitomen extremo saeculo XV vel ineunte XVI suo Chronico [Chronicon o hystoria de Espanya composta e hordenada per Pere Miquel Carbonell, Archiver del Rey nostre Senyor e not. publich de Barcelona (Barcelona, 1547), fol. CCIXv. Ipse autem Carbonell in fine sui operis significat illud inceptum fuisse anno 1495 et perfectum anno 1515. Sed diu post auctoris mortem typis editum est.] inseruit Petrus Michael Carbonell [En Carbonnelli verba ex castellano idiomate quam presse fieri potuit in latinum conversa: Praedictus gloriosus martyr Severus tempore Diocletiani imperatoris martyrii palmam suscepit cum quattuor coronatis, hoc est cum quattuor clericis. Qui acriter caesi sunt loris plumbatis, et postea malleo magnus clavus infixus est capiti gloriosi et beati martyris Severi, transfigens eius caput et cerebrum, ita ut confestim ibi redderet animam suam domino nostro Deo. Et hoc supradictum martyrium contigit infra Castrum seu vicum qui dicitur Octaviani, ubi ius dicebatur a Daciano iudice seu procuratore memorati Diocletiani imperatoris Romani. Et mortuo dicto glorioso martyre sancto Severo, fuerunt ibi occisi et morti traditi dicti quattuor coronati. Et obiit dictus gloriosus martyr sanctus Severus cum dictis quattuor coronatis VI Idus Novembris anno Domini ducentesimo octogesimo octavo. Et ut maior sit memoria dicti beati et gloriosi martyris domni sancti Severi, urgente me venerabili et valde devoto (cultore) praedicti gloriosi martyris domni sancti Severi domno Gabriele Vilell presbytero, conscripsi epistolam latinam directam ad dictum domnum Vilell et insertam integram in regesto quodam Martini regis quod inscriptum est Proprium, ubi admodum fuse lateque descripta est tota historia dicti gloriosi et beati martyris sancti Severi episcopi et patroni insignis civitatis Barcinonensis.] . Quam etsi nulla fide dignam esse censemus, attamen, cum praesertim apud non paucos scriptores ad illam appellatum sit, hic integram recudere visum est. Neque etiam pigebit illi praemittere antiquiorem illam ex qua manifeste excerpta est; unde traditio Barcinonensis de suo S. Severo penitus innotescat [Vid. infra, p. 242 sqq.] .

[17] [alii Gothis in Hispania dominantibus,] IV. Quarta dein sententia Severum in documentis supra allatis adeo celebratum sedisse Barcinone existimat tempore Gothorum. Unum autem in hanc rem affertur argumentum, charta nimirum pergamena quae inventa est anno 1405 apud corpora SS. Cucufatis et Severi, quamque primus edidit anno 1609 Hieronymus Pujades [Crónica de Cataluna, lib. VI, c. 31.] , his verbis conceptam: Iste Severus Barchinonensis episcopus et martyr sanctissimus fuit atque martyrio coronatus est octavo idus novembris anno Domini sexcentesimo octavo, cuius corpus requiescit octavo milliario ab urbe Barchinonensi in loco qui dicitur Octaviani, in monasterio S. Cucuphatis. Iste fuit unus ex illis septuaginta episcopis qui legem Gothicam in Hispania condiderunt [Florez, Españ sagrada, t. XXIX, p. 57.] .

[18] [sive anno 638,] Verum adversus auctoritatem huius testimonii statim exsurgit haud levis momenti repugnantia. Nullo enim monumento probatur exstitisse anno 608 aliquis Barcinonensis episcopus nomine Severus, dum certum est sedisse in ea civitate episcopum Severum anno 633, cum inter subscriptiones concilii Toletani IV hoc anno coacti legatur Ioannes Presbyter, Vicarius Severi Barcinonensis Episcopi, subscripsi [Aguirre, Conc. Hisp. (ed. II, a. Iosepho Catalano), t. III, p. 386.] . Unde suspicati sunt fautores istius sententiae sive in apographo Pujadesii sive errore aut negligentia typographi substitutum esse sexcentesimo octavo pro sexcentesimo tricesimo octavo; quod facile utique fieri potuit, cum praesertim, teste Pujadesio, epitaphii characteres vetustate ita detriti essent ut non nisi difficillime legi possent [Itaque in editione operis Pujadesii quam prae manibus habemus, tom. IV (Barcelona, 1832), p. 80, iam legitur anno Domini sexcentesimo trigesimo octavo. Dolendum est ab editoribus recentioribus nullam adiectam esse annotationem qua monuissent utrum ita ferret apographum Pujadesii an ipsi hoc apographum vel editionem priorem coniectando emendassent.] .

[19] [quae sententia difficile defendi potest,] “Verum”, ut recte infert Caresmar [O. c., p. 108, n. 2.] , “falsitas illius monumenti non minus elucet ex eo quod annum Christi 638 contineat quam si 608 designaret, et quidem ratione pari ac simili qua utitur Majansius: anno enim 638 [Sic manifeste legendum, pro 338.] tota Hispania in magna pace erat composita et catholica religio ac ecclesiastica disciplina frequenti conciliorum iteratione magis ac magis florebat, augebatur et firmabatur; ipsoque anno 638 concilium Toletanum VI sub Chintilla rege catholico fuit coactum, et inter quinquaginta duo episcopos, qui ad illud convenerunt, unus fuit Oia seu Ola Barcinonensis episcopus, qui eidem subscripsit, qui ipse Oia seu Ola concilio Toletano V, anno primo Chintillae regis et Christi 636 celebrato, pariter interfuerat ac subscripserat.”

[20] [sive circa annum 480.] Difficultatem evacuare conati sunt qui fidem chartae habendam censuerunt, sive coniciendo Severum non in publica persecutione sed a privatis sicariis fuisse occisum, sive potius, errorem admissum fuisse circa notam temporis quo occisus est, vel ab illo qui membranam exaravit anno 1226 vel ab iis qui eam legerunt anno 1405, et Severum occisum fuisse circa annum 480 tempore Eurici regis ariani, qui et legem Gothicam condidit [Teste Isidoro Hispalensi, De regibus Gothorum, c, 35 (P. L., t. LXXXIII, p. 1067).] et catholicos atrociter persecutus est [Cf. Gregorius Turon., Hist. Franc., l. II, c. 25.] . Ne autem nimis incredibile videatur ab Enrico ad legem suam ordinandam in consilium adhibitos fuisse episcopos catholicos, exemplum afferunt Theodorici I regis Italiae, qui eodem circiter tempore Cassiodori opera usus est et Symmachum patricium ac Iohannem papam familiares habuit, quos postea occidit [Ita Act. SS., Mart. t. I, p. 244, nn. 5, 6.] . Haec omnia quidem non esse ita impossibilia videri possunt; sed fatendum est ea admodum gratuito prolata esse.

[21] [Probabilius videtur idem censendus qui sedebat anno 633.] Itaque et omnino dicendum tandem videtur, nullo documento satis certo innotescere, sive qua aetate vixerit Severus ille qui apud Barcinonenses hoc die colitur, sive quae ab eo gesta sint, sive quo genere mortis obierit. Aliquanto tamen probabilius existimamus illum eundem esse cuius nomen legitur inter subscriptiones Concilii Toletani IV [Cf. supra, num. 18.] . Cuius etsi nusquam sanctitas vel sanctitatis fama celebrata reperitur, forte dies obitus eius in aliquo kalendario Barcinonensis ecclesiae notatus fuit ad diem 6 novembris, atque inde, quod non raro factum esse novimus, nomen eius inter sanctos qui illo die colebantur quasi irrepsit; cumque inter nomina martyrum legeretur, et ipse martyr fuisse reputatus sit. Postea vero, cum historiam passionis eius prorsus ignotam esse dolerent pii clerici Barcinonenses, aliquam confinxerint (quod etiam saepius contigisse scimus) ex laciniis aliarum Passionum detractis, quae facile traditionis popularis vel etiam ecclesiasticae auctoritatem obtinuerit et mox apud omnes pia credulitate ut indubitata fuerit admissa. Haec omnia ultro profitemur non nisi meris niti coniecturis; quas tamen, deficientibus alius sententiae argumentis probabilioribus, veri satis similes arbitrari licet.

§ III. De translationibus corporis S. Severi.

[22] [S. Severi corpus servabatur in coenobio Sancti Cucufatis anno 1079.] Aliquam translationem corporis S. Severi ex loco primae sepulturae ad ecclesiam coenobii Sancti Cucufatis Vallensis [Vulgo San Culgat del Valles.] prope Barcinonem antiquitus factam esse novimus ex narratione inventionis corporis S. Cucufatis, quam anno 1627 ad Bollandianos misit Iohannes Baptista de Castellarnau [Act. SS., Iul. t. VI, p. 151 d.] , ex antiquissimo illius coenobii Lectionario membranaceo descriptam. Haec inventio facta fuit (ita legebatur in Lectionario) anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi MLXXIX, aera MCXVII, indictione 2, III kalend. maii, et ex illius descriptione colligitur corpus S. Severi eo tempore in coenobio Sancti Cucufatis fuisse servatum. At quandonam huc allatum sit nusquam indicatum repperimus. Credibile utique valde est, cum Sancti Cucufatis monasterium aedificatum sit tempore Caroli Magni eo loco ubi sanctus martyrium passus esse ferebatur, nimirum in Castro Octaviani, octo miliaribus Barcinone distante [Cf. Act. SS., t. c., p. 156, n. 27.] , et eodem quoque loco occisus et sepultus fuisse S. Severus assereretur [Cf. infra, p. 247, c. 12.] , ipso illo tempore corpus S. Severi in monasterii ecclesia repositum fuisse cum parte corporis S. Cucufatis quae illic remansit [Cf. Act. SS., t. c., p. 156 – 58, n. 28 – 36.] .

[23] [Inde translatum est anno 1405 ad ecclesiam cathedralem Barcinonensem,] Certior est secunda translatio, quae facta est anno 1405 ex ecclesia coenobii Sancti Cucufatis ad ecclesiam cathedralem Barcinonensem. Quam translationem procuravit Martinus Aragoniae rex, quem sanatio e gravi morbo ope S. Severi non sine prodigio impetrata [Carbonell, o. c., fol. CCIX; Florez, Esp. sagr., t. XXIX, p. 72.] singulari pietatis sensu erga eum affecerat. Is, instanter petentibus canonicis et magistratu Barcinonensibus, ab abbate Sancti Cucufatis et conventu monachorum postulavit corpus S. Severi. Qui quidem, ut testatur rex in epistula ad Iohannem Roman Benedicti XIII papae Avenionensis cubicularium directa, ob Nostri reverentiam non recusarunt, ea tamen lege, ut Summus Pontifex facultatem ad hoc ipsis impertiret. Petitioni libenter annuit Benedictus. Translatio itaque facta est ineunte mense augusto anni 1405, eiusque authenticum instrumentum in ipso actu traditionis confectum est die 4 augusti ab Antonio de Fonte regio notario [Documenta ad hanc translationem pertinentia, integra aut ex parte recitata leguntur apud Caresmar, p. 154 – 159. Cf. Act. SS., t. c., p. 158, n, 37.] . Memoria huius translationis hodieque celebratur quotannis Barcinone ultimo dominico die mensis iulii vel dominico primo augusti [Apuntes, etc., p. 27.] .

[24] [sed non totum,] In hoc quidem instrumento, sicut et in aliis documentis huc spectantibus, passim indicatur translatum esse corpus S. Severi. Hinc tamen non recte colligeretur nullam eius partem remansisse in coenobio Sancti Cucufatis. Recolendum enim est, quod non semel monuerunt maiores nostri, “ubi de reliquiis sanctorum agitur, frequentem usum esse synecdoches qua totum pro parte sumitur saltem notabili [Act. SS., t. c., p. 155, n. 24 extr.] ”. Idque in re praesenti factum esse satis manifeste inde concluditur, quod in instrumento authentico translationis distincte recensita sunt ossa S. Severi quae tradita fuerunt et quibus certe non constituebatur corpus integrum [Cf. Caresmar, p. 161.] .

[25] [maiore parte eius in coenobio Sancti Cucufatis remanente;] Itaque ubi ad indulgendum petitioni parochi ecclesiae Sancti Cucufatis Barcinonensis, aliquam partem reliquiarum sancti patroni suae ecclesiae postulantis, aperta est die 29 decembris 1627 hierotheca quae corpora illius et S. Severi continebat, testari potuit iam laudatus Iohannes Baptista Castellarnavius, qui rei interfuit, “se studiose revolvisse ossa S. Severi comperisseque corporis partes apud se esse septem octavas [Act. SS., t. c., p. 159, p. 41; cf. Caresmar, p. 160 – 68.] .”

[26] [unde ad breve tempus anno 1640 Barcinonem delatum est] Tertiam translationem, ad breve tempus factam, memorat Caresmar, his verbis: “Ipsum sacrum corpus cum aliis sanctorum exuviis occasione furentis belli ann. 1640 Barcinonem fuisse delatum et in ecclesiam Sancti Cucuphatis Vallensis mox restitutum, constat ex instrumento confecto die 23 novembris anni 1642” [Caresmar, p. 168; Apuntes, etc, p. 27 – 28.] .

[27] [et nonnullae portiones aliis ecclesiis concessae.] Tandem portio quaedam reliquiarum S. Severi tradita fuit clericis Collegii Sancti Severi [Cf. supra, num. 13c.] mense aprili 1705, ut constat ex documentis exscriptis apud Caresmar et singillatim ex “instrumento traditionis recepto penes Paulum Ferrer scribam publicum die 23 aprilis 1705 [Caresmar, p. 169 extr.] .”

§ IV. De Vitis seu Passionibus S. Severi.

[28] [Duae exstant S. Severi Passiones,] Duplicem Vitam seu Passionem S. Severi nobis servarunt Collectanea priscorum Bollandianorum ad diem 5 et 6 novembris spectantia et nunc reposita in Bibliotheca regia Bruxellensi [Cod. 8933 – 34.] , alteram prolixiorem, breviorem alteram. Haec iam edita prostat apud Florezium [Cf. supra, num. 16.] ; illam, adhuc ineditam, hic primum exhibebimus.

[29] [altera prolixior,] Prolixiorem illam Vitam duplex etiam in laudato codice apographum repraesentat, alterum manu saeculi XVII, alterum manu saeculi XVIII exaratum. Sed utrumque ex eodem exemplari descriptum esse, inspectis lectionibus variantibus quivis facile iudicarit, simulque exemplar istud fuisse opus scribae satis imperiti, cum adeo multa et insulsa menda ab eo commissa et ab utroque librario recentiore in suo cuiusque apographo repetita deprehendantur. Posteriori apographo adiectum est monitum, hispanico idiomate conceptum, quo significatur documentum repertum esse in bibliotheca domus episcopalis Barcinonensis, manu valde antiqua descriptum et eundem codicem, in quo legebatur, completum esse aliis multis ad antiquitates sedis Barcinonensis et ad eius statum temporalem spectantibus, inter quae habetur instrumentum pactionis cuiusdam initae anno 1394; unde, si totus codex eadem manu exaratus fuerit (quod utique non constare ultro profitemur), colligatur exemplar antiquius non fuisse saeculo XIV exeunte vel ineunte XV.

[30] [saeculo XIII vel XIV conscripta, cuius prior pars e Passione S. Severi Ravennatis desumpta est;] Ceterum ex ipso genere scribendi, quo usus est Vitae auctor, satis liquet eam confectam esse saeculo XIII vel XIV. Nec minus manifestum est priorem partem huius lucubrationis [Capp. 1 – 10.] desumptam esse ex Vita S. Severi Ravennatis [Edita in Act. SS., Feb. t. I, p. 82 sqq.] , saeculo X aut XI, ut videtur, conscripta [Cf. ibid., p. 79, n. 5.] , et ita quidem inepte desumptam ut Severum Barcinonensem, quem Diocletiano imperatore martyrium subiisse narrat, superstitem faciat S. Geminiano episcopo Mutinensi, qui in summa Ecclesiae pace obiit circa medium saeculum IV [Haec et alia non minus incallide a Severo Ravennate ad Barcinonensem translata indicabimus inter annotata ad Vitam I.] . Posteriorem autem Vitae partem [Capp. 11 – 18.] ex traditionibus popularibus vel probabilius etiam ex ipsius scriptoris phantasia concinnatam esse supra [Num. 21.] diximus.

[31] [altera brevior, ex prolixiore concinnata.] Passionem vero breviorem praebuerunt nobis quoque duo apographa in eodem codice Bruxellensi supra indicato [Num. 28.] . Quae et inter se et cum editione Floreziana ita concordant, etiam in paucis mendis quae in illis notanda occurrunt [Cf. infra, p. 246, var. lect. 1, 2, 3.] , ut et ipsa omnino videantur ex eodem exemplari descripta fuisse. Alterum autem illorum apographorum notarunt maiores nostri acceptum esse ab erudito viro Caresmaro illo, archivo capituli Barcinonensis praefecto, qui Severum nostrum Barcinonensibus vindicare aggressus est [Cf. supra, num. 1.] . Porro hanc Passionem perlegenti certum fit continuo eam ex posteriore parte Vitae prolixioris totam excerptam esse; a qua nimirum nihil discrepat nisi quod auctor magis sobrio et politiore stilo, iisdem tamen passim verbis usus, refert quae rudi nimis manu in Vita prolixiore descripta erant. Passio itaque haec brevior prolixiore recentior est et nulla praeter illam auctoritate gaudet.

I. PASSIO S. SEVERI PROLIXIOR
Ex apographo saeculi XVII [1] et altero saeculi XVIII [2]. — Cf. supra, Comm. praev., num. 28 – 30.

Severus episcopus et martyr Barcinone (S.)

Incipit historia S. Severi episcopi et martyris Barcinonensis.

[1] [S. Severus, Barcinonensis ortu, suscepta filia, deinceps cum coniuge castitatem servat, ex labore manuum victitat, et fit sacerdos.] Beatus Severus nomen suum a parentibus traxit [Ex Vita Severi Ravennatis, c. 2 med.] . Hic habuit patres christianos, qui fuerunt habitatores Barcinonae. Qualis autem [Qualis autem - cotidianos carpebat. Ex V. S. R., c. 3 init.-med.] conditione extitit, sanctissimae eius vitae summa comprobat quia verus et devotus christianus erat et columbinam vitam cum Thobia [ita 1, 2.] gessit. Contemnebat divitias huius mundi, caelestes divitias toto cordis affectu cupiens possidere. Ipse enim de parentum suorum consilio [concilio 1, 2.] et assensu duxit uxorem, de qua suscepit filiam, quae semper in virginitate Domino servivit; et post susceptam filiam deinde castitatem ambo servaverunt et ipse una cum coniuge, quod sibi iam dudum complacuerat matrimonio [ita 2, matrimoni 1.] , non nisi lanifici opere [ita 2; prius operis, corr. opere 1.] sumptus cotidianos [quotidianus 1, cotidianus 2.] carpebat [Qualis autem - cotidianos carpebat. Ex V. S. R., c. 3 init.-med.] , et cum hoc unam parvam vineam possidebat, et de labore manuum suarum vivebat, nullique hominum vim vel fraudem inferebat. Hic fuit promotus ad sacros ordines et factus sacerdos Deo serviens, devote et cotidie celebrabat in quadam capella et altari beatae Mariae virginis.

[2] [Mortuum resuscitat.] Cumque fama suae virtutis et sanctitatis esset divulgata, accidit quod quidam pater familias ad extremum venit diem, et missis cotidie nuntiis vocavit 〈filius eius〉 [om. 1, 2.] ut ad se sanctus Severus quam citius veniret suis orationibus pro patre eius intercedere [intercederet 1, 2.] , ut acta de malis suis paenitentia solutus culpa et [ita 1, 2, leg. e?] corpore exiret. Qui scilicet sanctus Severus inopinate contigit ut ad putandam vineam esset occupatus; cumque videret sibi in eodem opere parum aliquid superesse, paululum moram fecit, ut opus quod [vox in 2 bis repetita.] nimirum [nimium 2.] restabat expleret. Quo completo, coepit ad infirmum pergere. Amici vero infirmi ei obviam facti sunt, dicentes: “Quare tardasti, pater? Noli fatigari; quia defunctus est.” Quo audito, ille tremuit magnisque vocibus se interfectorem illius clamare coepit. Flens itaque venit ad corpus defuncti; seque reum mortis illius et 〈dum〉 [om. 1, 2.] clamaret, repente defunctus animam recepit. Cumque eum astantes amici requirerent ubi fuerat vel quomodo redisset, ait: “Tetri et horribiles erant homines qui me ducebant, ex quorum ore et naribus ignis exibat qui tolerari [tolerare 1, 2.] non poterat. Cumque per obscura loca me ducerent, subito pulchrae visionis iuvenis cum aliis nobis euntibus obviam factus est, qui me trahentibus dixit: “Reducite illum, quia sanctus Severus presbyter pro eo plangit:eius enim eum [cum 1, 2.] lacrimis Dominus donavit.”” Qui scilicet Severus protinus de terra surrexit eique paenitentiam agenti opera suae intercessionis [intersecionis 2.] praebuit. Et sic per dies septem de perpetratis culpis paenitentiam egit, et [ut 1, 2.] dum sic paenitentiam ageret, octavo die laetus de corpore exivit. Perpendite, quaeso, hunc beatissimum Severum quia dilectum Domino accendit [(d. D. a.) ita 1, 2.] qui contristari nec ad modicum pertulit.

[3] [Cum de episcopo Barcinonensi eligendo deliberaretur, ipse ex pia curiositate ecclesiam ingressus,] [Capp. 3, 4. Ex V. S. R.. cc. 6, 7.] Cum ergo beatus Severus una cum coniuge sua honeste et castissime viveret et Deo multum devote serviret, contingit Barcinonensem [Barcinone 2.] ecclesiam proprio pastore [pastorem 2.] viduari. Cumque multi episcopi [episcoporum 2.] de diversis ecclesiis convenirent, quatinus tantae civitati pontificem more solito ordinarent, et omnes qui ad electionem venerant orarent, finita oratione, cum omnes exspectarent aliquod signum videre caelitus, ut ostenderet quem Deus in suae ecclesiae pastorem ordinaret, accidit quod vir Domini beatus Severus, forte operi suo domi stans, ut erat simplex ut columba, annuens his verbis suam affatur coniugem: “Vadam, si placet, cito, et videbo visionem mirabilem, quomodo divinitus e caelo columba veniat et super caput electi sedeat.” Ad quem illa: “Sede, inquit, hic et labora. Noli otio vacare, quia non [non om. 1.] expedit nobis. Sive etiam [etenim 2.] pergas sive in loco subsistas, te pontificem populus non ordinabit”. Ad haec ille: “Sine me, inquit, ut vadam.” Et illa: “Vade, si placet; quia quacumque hora intraveris, statim episcopus ordinaberis.” Talia uxore prosequente derisorie, ilico de loco in quo sedebat surrexit, ecclesiam concitus adiit, ubi erat populus cum sacerdotibus congregatus; et ob vestimentorum vilitatem, quia squalido indutus erat vestimento, occultabat se post valvas ecclesiae.

[4] [miro indicio columbae supra caput eius volitantis divinitus ad munus implendum designatur.] Et expleta oratione confestim descendit de caelo columba nive candidior, et sedit super caput beati Severi, latitare cupientis. Ille autem dum a [ad 2, et etiam prius 1, sed hic littera d lineola subducta deleta.] se columbam expelleret et illa hac illacque per aerem volitaret, iterum iterumque rediit super caput eiusdem beati viri, ac si Spiritus sanctus specie tenus quod [qui 1.] in re erat proderet [prodiret 1.] dicens: Super quem requiescam nisi super humilem et quietum et trementem verba mea? Unde et hoc venerabile proverbium iam dudum divulgatum est per universum orbis circulum. Beata, inquam, civitas illa, ubi in electione pontificis Spiritus sanctus descendit in columbae similitudine et ordinatur ille super caput cuius requiescit. Stupefactus super hoc omnis potentatus et clerus, et omnes qui huic divino spectaculo intererant, omnium honorum et dignitatum largitori Deo immensas gratias egerunt. Tali namque modo ordinatus est beatus Severus Barcinonensis ecclesiae episcopus, sanctusque est oleo exsultationis et unguento sacri chrismatis consecratus iuxta morem pontificis. Cui successit beatus Patianus, qui etiam episcopus fuit huius civitatis et fuit vigesimus episcopus huius [om. 1.] honorabilis civitatis.

[5] [In mentis ecstasi transfertur Mutinam, ubi interest] [Cap. 5, 6, 7, 8. Ex V. S. R., cc. 9, 10, 11, 12.] Cumque sanctus Domini pontifex ut bonus pastor et diligens gubernaret ecclesiam, coepit in eo Spiritus sanctus, qui eum in sacerdotem promovit, maiora et ampliora opera propalare [properare 1.] . Quadam namque die, dum sacra missarum sollemnia more pontificali celebraret, hora illa qua subdiaconus ad dicendam [dicendum 1.] epistulam pulpitum ascendit [assendit 2.] , dum actu legeret epistulam, subito iuxta altare sedens cathedra episcopali, in ecstasi ipse rapitur, ac si somno gravi detineretur. Existimantes autem ministri altaris sacerdotem suum inopinate obdormisse, pede praecipiti ad eum accesserunt succutientes [succasiencientes 1, 2.] vestimenta sacerdotalia ac dicentes: “Quid habes, pater? Populus tibi tantus intendit, et tu sopore [sapore 1, 2.] deprimeris.” Ille autem, subito ad se reversus, erexit se et quasi [ita V. S. R.; quam 1, 2.] commoto animo respondit eis, dicens: “Quid est quod fecistis, fratres? Cur inquietastis me? Valde consolatum me existimarem [aestimarem 2.] si tale tantumque somnium intactus enarrare quivissem. Nam quamvis hic vobiscum agere viderer in corpore, tamen in spiritu alibi eram.” Ac illi ferventissimo quaesitu interrogare ab eo coeperunt ubinam interea loci esset. Quibus vir Domini respondit, dicens: “Parcat vobis Deus, o filioli, pro eo quod me [om. 1.] tam improvide attonitum [atonitum 2.] fecistis. Nam noveritis me interim in sancta [ita V. S. R.; tam 1, 2.] Mutinensi ecclesia positum et coepiscopi [coepiscopis 1.] . Geminiani animam omnipotenti Deo commendasse ac eius exsequias celebrasse; et tam diu illic moram protaxi quoad usque eius venerabile corpus tumularem velocius.”

[6] [exsequiis S. Geminiani huius civitatis episcopi.] [Cap. 5, 6, 7, 8. Ex V. S. R., cc. 9, 10, 11, 12.] Igitur ad indagandam tantae visionis veritatem cives Barcinonenses veredarios clanculo ad memoratam Mutinensem urbem, quae est in Calabria, miserant, ut qualiter et a quo erga sanctum Geminianum episcopum essent exsequiae celebratae diligenter interrogarent. Cumque praedictam civitatem intrassent, iuxta quod illis indicatum erat, interrogare cives et clericos ante omnia coeperunt quidnam de eorum episcopo ageretur. Quibus Mutinenses cives responderunt, dicentes: “Nuper facti sumus orphani ac miserabiliter destituti, decedente optimo patre nostro Geminiano, qui inter ecclesiae sacerdotes minimus habebatur; et quamvis eum patronum habere credimus apud Deum in caelis, tamen non possumus de eius absentia non habere maerentia corda. Nonne dominus Severus episcopus vester [vr 2, om. 1 spatiolo vacuo relicto.] die eodem praesens affuit eiusque animam, uti episcopi moris est, Deo omnipotenti commendavit? Nonne tam diu hic infulatus [insulatus 2.] exstitit [exstetit 2.] quo usque [utique 1, 2.] beatum corpus in tumulo clauderetur? Quo condito, beatus Severus ab oculis nostris subito disparuit.” Quibus auditis, qui missi fuerant, mira celeritate reversi, narraverunt civibus Barcinonensibus qualiter vel qua die beatus Domini Geminianus migrasset ad Dominum, et quem ad modum beatus Severus eius sepulturae divinitus fuisset destinatus. His auditis, Barcinonenses [Hoc loco et paulo inferius scripta est huius vocis secunda syllaba in 1 et 2 litteris ch (Barchin.), et sic etiam c. 13 et c. 17; alibi vero, in utroque apographo, Barcin.] curiosius diem illum horamque notaverunt, sicque plena fide veraciter reperiunt quia illa hora beatus Severus fuerat in altari raptus et obdormierat in qua sanctus Geminianus Mutinensis [Mutiensis 1.] episcopus migravit [migravat 2.] ab hac vita et fuerat traditus sepulturae. Et exinde cives Barcinonae et incolae eius coeperunt sanctum Severum amplius venerari et timere.

[7] [S. Heraclianum, postea episcopum Pesauriensem, domi suae instituit.] [Cap. 5, 6, 7, 8. Ex V. S. R., cc. 9, 10, 11, 12.] Fertur etiam de eo quod non solum in se [(in se) inie? 2.] fuit sanctae conversationis, verum etiam aliis dedit exemplum et normam recte vivendi. Deinde ipse beatus Severus in domo sua sanctum virum Eraclianum [Eracharan 1.] Pesauriensis [Pensasieinensis 1, Pesanriensis 2.] civitatis episcopum nutrivit [Cf. V. S. R.; mituit 1, 2.] simulque omni catholicae integritatis regula plenius imbutum memoratae urbi idoneum aptaret [ita 1, 2.] antistitem.

[8] [Filia sua defuncta, ut iuxta matrem ipsius iam pridem mortuam in eodem sepulcro tumuletur, prodigio impetrat.] [Cap. 5, 6, 7, 8. Ex V. S. R., cc. 9, 10, 11, 12.] Et est aliud memorabile factum quod decet publicari per medium et memoriae commendari. Tantae [caute 2.] denique sanctitatis apud Deum fuisse asseritur quod cum filia eius, puella [puellam 2.] adhuc indole [ita 2, indoles 1.] coruscans, diem clausisset extremum vitaleque [ita 1, 2.] emisisset flatum [platum 1, 2.] , convenerunt [ita corr. 1 pro alia voce deleta, 2.] quam plurimi cives et clerici qualitatis [ita 1, qliatis? 2.] , 〈ut〉 [ita supplendum? om. 1, 2.] debito sepeliendi corpusculum virginis officio completo, ponerent 〈illud〉 [ita supplendum? om. 1, 2.] in sepulcro olim defunctae genitricis [virginis 1.] . Cumque iam hora instaret ut deponi corpusculum debuisset, supervenit vir Domini Severus; et dum omnes qui funeri intererant viderent eundem sepulturae locum nullo modo duorum corporum fuisse capacem, tristes satis et anxie his vocibus [(h. v.) suis votibus 1.] episcopum interrogare coeperunt: “Heu, heu, pater, quid erit? Videsne quia vas modicum est?” His verbis commotus, iste sanctus compulsus est hoc modo suam quoque [ita 1, 2.] coniugem obiurgare: “O mulier, cur molesta es? Quare non praebes [probes 1.] locum filiae tuae? Suscipe quod portasti et noli esse pertinax locelli tui. Reversa te [(R. te) rever… 1, reverssaste 2.] in parte et da spatium tumuli, ne forte contingat me contristari.” Ad hanc vocem cum tanta celeritate corpus illud in partem semotum est et in latus de supino [sopino 1, 2.] mutatum ut tam cito nullatenus ab animato corpore moveri potuisset, sicque filiae suae largum dedit sepulturae spatium.

[9] [Plurima alia miracula operatur.] [Cap. 9. Ex V. S. R., c. 13 usque paulo post medium.] Cum ergo beatus Severus provectae iam esset aetatis senis et vergente [urgente 1.] senio modesto totus canus effectus, et frequenter populo praedicaret et ammoneret [amoveret 1, 2.] omnes ut in confessione fidei essent firmi et parati pro defensione fidei christianae mortem subire, Deus per ipsum diversa miracula operatus est, ut per talia signa et prodigia suam sanctitatem ostenderet et ea quae praedicabat beatus Severus Deus per talia opera confirmaret.

[10] Hic denique sanctus antistes dum quadam die pie missarum sollemnia celebraret, transitum suum et persecutionem ei et suis ovibus inferendam per Gracianum ac Dacianum procucuratores [Cum nomina horum procuratorum saepius in hac Passione occurrant, admodum mirum apparet quod hoc loco dumtaxat nomen commune iis appositum plurali numero exprimitur, aliis autem locis, tum huiusmodi nomina tum verba, quibus enuntiatur quae ab eis acta sint, efferuntur numero singulari. Cuius rei non aliam rationem reddi posse video, nisi ut coniciamus auctorem huius recensionis, cum alicubi legeret pro Daciani nomine nomen Gratiani scriptum, quo S. Severi iudex designatus fuerit, neque aenigma inde ortum solvere valeret, potius duxisse utrumque nomen coniungere, et postea exemplar suum exscribere pergentem, in quo exhiberetur iudex singularis, pro uno eius nomine duplex illud nomen substituerit, reliquis vocibus non mutatis.] Diocletiani imperatoris longe ante per revelationem ipsius sancti [(i. s.) ita 1, 2.] praescivit. [Instantem persecutionem Diocletiani per revelationem supernam novit et gregi suo praenuntiat.] Convocato ad se totius urbis clero necne utriusque sexus populo, ipsos saluberrima caelestium sacramentorum perceptione munivit, et iuxta morem ecclesiasticum de integritate catholicae fidei deque unanimitate atque fraterna caritate obtinenda [obedientia 1.] prolixius secundum [secundam 1.] sibi datam sapientiam sermonem protulit.

[11] [Apud Diocletiani procuratorem accusatus quod christianorum caput esset,] Quo finito, populo in fraterna caritate et in fidei unitate confirmato, accidit quod princeps praefatus Gracianus ac Dacianus cum potestate magna sibi tradita ab Octaviano Romanorum imperatore ad civitatem Barcinonae declinaret, ut ibi omnes christianos a fide christiana elongaret et ad colendum deos Romanorum compelleret. Cum ergo ibi inquisitionem suam contra [centum 1, 2.] christianos inciperet et beatus Severus simul super alios ei accusatus [accuratius 1.] fuisset, quod ipsum [(q. i.) praeceptum 1.] tamquam patrem et pastorem ad defensionem fidei omnes christiani haberent, proposuit ex corde suo et disposuit ipsum capere, ut in praesentia totius populi vi tormentorum eum cogeret idolis sacrificare et in publico fidem Christi turpiter abnegare, ut sic [hic 1.] exemplo suo christianos alios ad similia faciliter traheret et ad cultum idolorum invitaret.

[12] [Barcinone ad tempus proximum Castrum Octaviani petens,] Unde post [ita 1, 2.] hoc sentiens beatus Severus, volens cedere furiae persequentium inimicorum, exemplo sui Salvatoris, qui cum vellent eum Iudaei lapidare abscondit se et exivit de templo, quia nondum venerat hora mortis suae, ita ipse ex speciali consilio [concilio 1, 2.] Spiritus [episcopi 1.] sancti, quod ad tempus fugeret, quia nondum venerat hora sui martyrii [appropinquaret add. 2.] , ideo secrete et satis mane de Barcinone [ita 1, 2, cum aliis fere locis hac scriptione casus genitivus indicatus sit.] recessit et ad locum qui vocabatur Castrum Octaviani, distans a praefata civitate per decem miliaria, quod nunc vocatur villa Sancti Cucuphatis, properavit.

[13] [in itinere offendit] Et cum esset quasi in medio itineris iuxta quendam locum vocatum Colles [la coll 2.] de Serola, invenit iuxta viam quendam virum christianum et Deo carum, [S. Emeterium agricolam,] nomine Emeterium [S. Emeterius agricola ex sola hac Passione S. Severi notus est. De eius cultu quaedam documenta affert Caresmar (p. 79 – 91), quae antiquitate medium saeculum XI superant, immo etiam inscriptionem, sed non satis certae fidei, quae ecclesiam quandam Sancti Emeterii anno Domini 447 exstructam affirmet (ibid., p. 83 – 89). Inscriptio ista certe diversa est ab ea quam edidit Aemilius Hübner in Inscriptionum Hispaniae christianarum supplemento (Berolini, 1900), p. 131. Illam non exhibuit doctissimus vir, neque inter inscriptiones falsas vel dubias, quod, ut conicere licet, cum solis his verbis constet: Anno Domini CCCCXXXXVII litteris gothicis supra portae limen exsculptis, proprie loco inscriptionis habenda non sit. Haec testimonia summatim recensuit Florez (Esp. sagr., t. XXIX, p. 68 – 69). Prorsus illa ignorabant maiores nostri ubi egerunt de S. Emeterio ad d. 3 martii (Act. SS., Mart. t. I, p. 244 – 45).] , in agro fabas [fabbas 2, et sic porro.] actu seminantem [Ager in quo S. Emeterius fabas seminabat quando S. Severus illac pertransiit (unde ortum duxit proverbium illud populare in ea regione: Per San Sever, fabas a fer, hoc est: quando occurrit festum S. Severi, tempus est fabas seminandi) adhuc ostendebatur tempore Caresmari et multa habebatur in veneratione. Servabantur etiam in gazophylacio ecclesiae Sancti Cucufatis Vallensis, in vase cristallino argenteis circulis circumdato (et fortasse adhuc servantur), binae fabae quas ex earum numero fuisse aiunt quas seminavit S. Emeterius (Caresmar, p. 91 – 93).] . Ad quem accedens beatus Severus, eum humiliter salutavit et persecutionem christianorum existentium in civitate Barcinone [cf. supra,ad c. 6, var. lect. 5.] eidem per ordinem enarravit, addens [ad dominum 2.] : “Scias, carissime fili, quod ego paratus sum pro fide [fidei 2.] mortem sustinere, et ideo rogo te et exhortor in Domino quod, si contigerit hinc Gracianum ac Dacianum, vel suos satellites transitum facere, quod si de me aliquid tibi dixerint vel te interrogaverint si vel quando hinc transivi, eis clare respondeas quod hora qua tu has fabas seminabas et, si placet, addas quod in Castro Octaviani statim in villa Sancti Cucuphatis me sine dubio reperient.”

[14] [qui et ipse a procuratoris satellitibus comprehenditur.] Audiens ergo Gracianus ac Dacianus quod beatus Severus christianorum episcopus se absentaverat, misit post eum suos impios satellites, mandans eis ut eum sine dilatione [dilatatione 2.] caperent et bene ligatum et custoditum eum sibi praesentarent vel morti traderent. Currentes ergo post eum ministri detestabiles, sequentes sancti viri vestigia, iuxta viam invenerunt dictum hominem qui eadem die fabas seminaverat, tamen eadem die fuerant ortae et creverant in tantum quod plantae fabarum iam floruerant et erant in promptu producendi fructum suum: et hoc tam admirandum miraculum Dominus in illa die operatus est per merita sui sancti Severi episcopi ut per illud tam singulare miraculum beatum Emetherium [ita in utroque apographo scribitur hoc nomen hoc loco et inferius initio capituli 16; at supra c. 13 et in fine praesentis capituli 14 Emeterius.] , qui fabas seminaverat, ad palmam martyrii provocaret et persecutoribus christianorum merita [haec vox compendio et indistincte scripta est in 2, prorsus vero omissa spatiolo vacuo relicto in 1.] sui sancti Severi ostenderet [ostenderent 1.] . Interrogantes eum satellites Graciani ac Daciani si per locum illum ipse Dei 〈servus〉 [om. 1, 2.] Severus transitum fecerat [fuerat 1, 2.] , beatus Emeterius respondit quod sic. Interrogantes iterum qua hora, adiunxit quod hora qua ipse fabas illas seminabat. Quod illi audientes, et non percipientes tantum miraculum, crediderunt quod ipse derisorie loqueretur. Ideo indignati contra eum et audientes ab eo quod christianus esset, eum vinctum ad locum Sancti Cucuphatis secum traxerunt.

[15] [Se ipse] Audiens beatus Severus quod Gracianus [satellitibus tradit,] ac Dacianus christianorum persecutor suos satellites mittebat ad capiendum 〈eum〉 [om. 1, 2.] , non se abscondit, sed sponte et non coactus [iratus 1, 2.] eis peraudacter se praesentavit. Stans ergo pervigil fortis coram eis, in tempore locutus est eis: “Quem quaeritis?” At illi responderunt: “Nos quaerimus Severum christianorum episcopum.” Ait illis beatus Severus: “Si me quaeritis, ecce adsum.” Quod audientes illi statim manus iniecerunt in eum et vinculis [vinctus 1, amctus 2.] ac catenis ferreis eum ligaverunt ac fortiter verberaverunt.

[16] [et, S. Emeterio trucidato, per clavum capiti eius infixum letaliter vulneratur.] Videntes ergo ministri diaboli quod nec promissionibus nec minis nec verberibus poterant eum a soliditate fidei amovere nec ad adorandum Romanorum idola inclinare, coram eo beatum Emetherium gladiis interfecerunt et beatum Severum iterum interfecerunt [(b. S. i. i.)ita 1, 2.] . Qui videntes eum in confirmatione verae fidei christianae perseverantem, unus ex eis accepit clavum ferreum magnum et grossum et super coronam capitis sui cuspidem clavi posuit, et alius cum massa lignea fortiter super clavum percussit sicque clavus totum caput et cerebrum beati Severi transfodit [Non unum clavum, sed et tres, quin et octodecim, capiti S. Severi infixos esse testantur nonnulla antiqua (inde ab extremo saeculo XIV) documenta liturgica (ap. Caresmar, p. 96 – 98). In translatione facta anno 1405 (cf. Comm. praev., num. 23), cum ossibus S. Severi traditi sunt canonicis Barcinonensibus novem clavi ferrei (cf. instrum. translationis ap. Caresmar, p. 159), et testatur Caresmar (p. 99) se die 14 septembris anni 1761 ex arca in qua cum ossibus S. Severi custodiuntur extractos vidisse clavos ferreos quinque, et alios partim in fragmenta parva ob vetustatem rubigine comminutos, partim in pulverem resolutos, sed ex parvis fragmentis et pulvere materia perstante sufficiente ad quattuor clavos efformandos; ex quinque autem superstitibus clavis, quorum figura omnino insolens antiquitatem redolebat, unus quadruplo maioris molis erat quam reliqui. Isti igitur novem clavi in monasterio servati, cum novem aliis qui ecclesiae cathedrali Barcinonensi donati sunt, numerum perficere videntur octodecim eorum qui in supplicio S. Severi dicuntur fuisse adhibiti.] , ita quod ipse statim sicut mortuus in terram cecidit. Quod videntes gentiles, ipsum sicut mortuum in terra iacentem, ipsum mortuum existimantes, inde recesserunt et ad dominum suum Gracianum [Gatianum (hoc loco dumtaxat) 2.] ac Dacianum redierunt.

[17] [Sepulcrum suum, ipsius iussu praeparatum, ingressus, pie moritur.] Hoc audientes christiani multi de Barachinona [cf. supra, ad c. 6, var. lect. 5.] et de aliis locis concito gradu properantes, virum Dei letaliter vulneratum in terra iacentem adhuc loquentem invenerunt. Sentiensque sanctus Severus mortem sibi vicinam [Quae sequuntur, usque ad finem capituli, desumpta sunt ex V. S. R, c. 13 post medium.] , mandavit circumstantibus christianis ut sibi aperirent sepulcrum. Quo aperto, indutus stola pontificali et aliis insignibus [insignis (pro insigniis?) 1, 2.] episcopalibus [episcopatibus 1.] ornatus, volens in hoc beatum Iohannem evangelistam imitari, fecit se poni in sepulcro iam parato et populi maerentis [mentis 1, 2.] frequentia hinc [hic 1, 2.] inde vallatus dedit populo christiano suam benedictionem et vivus sepulcrum ingressus et ibi aliquamdiu orans, valedicens christianis et confortans in fide ac eos consolidans in caritate suaviter, se obcludi marmore iussit, et preciosam Deo animam commendavit, et sic per viam martyrii caelos laureatus introivit.

[18] [Post mortem puerum infirmum ad sepulcrum eius allatum, sanitati restituit.] [Cap. 18. Ex V. S. R. c. 15.] Et non solum in vita Deus sanctum Severum multis miraculis insignivit, imo et post mortem multis miraculis eius sanctitatem nobis declaravit. Legitur namque quod mulier quaedam erat Barcinone unicum habens filium parvulum, cotidiano febrium aestu plus solito laborantem, quae [leg. quem?] ipsa decrevit ob nimietatem continui doloris citius recuperandae salutis gratia [gratiam 1, 2.] Deo offerendum apud sepulcrum sancti Severi episcopi et martyris. Quo dum amicorum amminiculo comitata [comita 1.] pervenisset [pervenissent 1.] cum filio, prostraverunt se, suppliciter Deo sanctoque [sancto quod 1.] suo Severo attentius [ita V. S. R.; hactenus 1, 2.] pro salute parvuli orantes. Cumque spe bona incitati pernoctare in ecclesia deliberarent, partim prolixitate noctis partim constantia orationis de lassitudine victi obdormierunt. Intempesta [ intestate 1, intempestate 2.] noctis hora, cunctis somno depressis, solus ille puer infirmus, in stuporem versus, vocem emisit et cunctos excitavit [prius suscitavit 2.] . Qui circumspicientes [ita V. S. R.; concupiscentes 1, concupiscientes 2.] viderunt lampades, quae antea exstinctae erant, congruo fulgoris lumine resplendere. Et cum cognovissent miraculum caelitus emissi luminis [ita V. S. R.; huius 1, 2.] , consternati mente, dederunt gloriam Deo et sancto Severo. Puer autem cum in medio deductus fuisset, coepit mater eius interrogare eum, dicens: “Quid tibi contigit, fili?” At ille coram omnibus dixit: “Vidi ex hoc sanctum habentem habitum, qui tetigit me, et [ex 1.] expavi.” Infirmitas vero illa recessit a puero et amodo febricus terror [terris 2.] exstinctus est in eo; et sic omnes amici et parentes laeti ad propria redierunt. Ex quo miraculo concluditur quod omnia quae beatus Severus ab omnipotente Deo petere voluerit, indubio procul [(i. p.) ita 1, 2.] consequitur absque mora.

II. PASSIO S. SEVERI BREVIOR

Severus episcopus et martyr Barcinone (S.)

BHL Number: 7673

Ex duplice apographo [1, 2] et editione Florezii [F]. Cf. Comm. praev., num. 31.

[1] Fidelis antiquitas et antiqua fidelitas, primaevorum doctrix magistraque posterorum, ea quae morte naturaliter hominibus insita prohibente nequeunt humano sensu clare probari, per famam veridicam ad successores transmittit. Quod divina providentia disponit, ut bonorum exemplo discant posteri et virtutibus operibusque sanctis insistere et a malorum semitis declinare.

[2] Dudum siquidem sede seu ecclesia Barcinonensi pastore carente, beatus Severus, utique Christi Iesu discipulus verus, opere Spiritus sancti a clero et populo in episcopum fuit concorditer electus, et deinde rite et canonice consecratus. Ecclesiam igitur ipsam fideliter et sollicite gubernando dum vixit, populum christianum curae suae commissum in Dei charitate et devotione ac etiam proximorum dilectione et christianae fidei firmitate atque adhaesione suis sanctis monitionibus et divinis praedicationibus salubriter erudire curavit.

[3] Eodem tempore persecutio Diocletiani et Maximiani imperatorum Romanorum contra christianos tam immaniter saeviebat ut, sicut liber pontificalis et chronicae imperatorum ac summorum pontificum referunt, infra spatium triginta dierum decem septem millia christianorum utriusque sexus per diversas mundi provincias coronarentur martyrio [Cf. Liber pontificalis, ed. L. Duchesne, t. I (1886), p. 162.] .

[4] Unde persecutio ista contra christianam ecclesiam decima velut maior et diuturnior ac plenitudo novem aliarum praecedentium describitur. Igitur circa annum Domini ducentesimum nonagesimum contigit Datianum praesidem provinciae Hispaniarum, concordem voluntati ipsius Diocletiani, ad persecutionem christianorum in Hispaniae partibus exsistentium cum plenissima potestate ad civitatem Barcinonensem pervenire. Quod beatum Severum non latuit; cui per revelationem divinam persecutio eius suique gregis fuerat per antea nuntiata.

[5] Cum ergo in ipsa civitate praeses Datianus inquisitionem contra christianos inciperet, et beatus Severus super alios ei accusatus fuisset quod ipsum velut patrem et pastorem ac defensorem fidei omnes christiani haberent, disposuit ipsum capere, ut in praesentia populi christiani vi tormentorum eum cogeret publice fidem Christi turpiter abnegare et sacrificare idolis Romanorum, ut sic exemplo sui christianos alios ad similia faciliter traheret et ad cultum idolorum eosdem induceret.

[6] Unde hoc praesentiens Severus, sui Salvatoris exemplo decrevit furiae persequentium cedere ad modicum tempus, ut in agendis deliberaret utilius. Ideo secrete et de nocte de civitate recessit et ad locum qui vocabatur Castrum Octaviani, distantem a civitate per decem milliaria, transire proposuit.

[7] Cum autem medietatem itineris ambulasset, vidit circa viam quendam virum christianum, et Deo gratum, nomine Emiterium, in agro fabbas seminantem. Ad quem accedens [ita corr., prius excedens 2, excedens 1, F.] post salutationem ipsum de persecutione christianorum in civitate Barchinone existentium informavit, addens de se ipso quod erat paratus mori pro fide Christi salvatoris mundi.

[8] Idcirco eum commonuit quod si satellites Datiani, quos credebat se esse persecuturos, perinde transirent et de persona ipsius interrogarent eundem, ipsis clare responderet quod, cum fabbas seminabat dictus Emiterius, episcopus ipse per inde transisset, eumque in loco praedicto infallibiliter reperirent. Audiens autem Datianus quod beatus Severus christianorum episcopus recesserat, misit post eum de sua familia satellites impios, iubens ipsum capi et interfici, vel saltem ligatum ad se reduci, nisi Christi fidem abnegaret et diis Romanorum offerret sacrificia.

[9] Ideo ministri detestabiles perpeti [perpiti 1, 2, F.] cursu sancti viri vestigia persequentes, viderunt circa viam sanctum Emiterium laborantem in agro super fabbas: quae ea die, qua seminatae erant, fuerant ortae et creverant plantae ac floruerant, dispositae ad fructum producendum. Quod miraculum Dominus Deus tunc voluit fieri, ut persecutoribus sancti Severi merita ipsius ostenderet et beatum Emiterium ad recipiendum pro fide sua martyrium provocaret. Interrogantes igitur eundem Emiterium satellites praesidis, si per inde sanctus Dei Severus transisset, respondit quod sic. Interrogatus ulterius de hora, respondit quod ea hora qua ipse fabbas illas seminarat. Quod illi audientes, et miraculum illud non percipientes et minus [(et m.) ita 1, F, nec corr. 2.] credentes, putarunt quod Emiterius vir Dei eis derisorie loqueretur. Ideo indignati contra eum, et percipientes quod christianus esset, eundem vinctum ad Castrum Octaviani secum traxerunt.

[10] Cum igitur dicti satellites applicuissent ad Castrum Octaviani, sanctus Severus, non attractus sed sponte, se ipsum coram eis exhibuit, eosque audaciter interrogavit, quem requirerent seu habere vellent. Et cum respondissent se quaerere Severum christianorum episcopum, sanctus Severus episcopus clara voce respondit se ipsum esse. Quod audientes illi, statim furiose iniecerunt manus in ipsum, fortiter eum verberantes, et vinculis alligantes. Et cum eodem quattuor coronatos [Vox ista, de clericis christianis dicta, est, ni fallor, ἅπαξ λεγόμενον (et inde etiam magis suspectus fit textus allatus in Comm. praev., num. 2), neque, sicut nec horum clericorum mentio, occurrit in Vita prolixiori. Nonne iure suspicari licet eam huc irrepsisse per confusionem quandam cum sanctis Quattuor Coronatis, qui coluntur praecipue die 8 novembris, sed etiam in nonnullis fastis sacris signati sunt ad diem 7, unde potuit in kalendario Barcinonensi, quod auctor Vitae prae oculis haberet, illorum mentio quasi adiungi nomini Severi, forte ascripto in margine?] clericos ipsius, qui secum aderant, ceperunt, et percutientes illos, ac cum corrigiis plumbatis graviter verberantes, demum decapitari fecerunt. Ulterius beatum Emiterium modo simili, coram beato Severo, gladiis interfecerunt.

[11] Videntes autem ministri diaboli quod nec terroribus nec minis nec promissionibus aut verberibus poterant beatum Severum a soliditate fidei amovere nec ad adorandum Romanorum idola inclinare, eum iterato verberaverunt. Et cum etiam viderent ipsum in confessione fidei christianae perseverantem, unus ex ipsis accepit clavum ferreum magnum et grossum, et eius cuspidem super coronam capitis sancti Severi apposuit, et alius cum massa lignea fortiter super clavum percussit, sicque clavus totum caput et cerebrum beati Severi transfodit. Itaque ipse statim velut mortuus cecidit. Quod videntes ministri diaboli, eum in terra iacentem, mortuum totaliter existimantes, inde illico recesserunt, et ad praesidem, qui eos miserat, redierunt.

[12] Christiani vero de civitate et locis circumstantibus, audientes quae in personam sancti Severi fuerant perpetrata, ad locum Castri Octaviani gradu concito occurrerunt, et sanctum Dei virum eorumque pastorem in mortis agonia iam exsistentem repererunt. Quibus benedictionem episcopalem, ut fieri valuit, contulit, et pretiosam Deo animam commendans tradidit, et sic per viam martyrii caelos laureatus intravit. Corpus vero ipsius, apud ecclesiam parochialem dicti Castri Octaviani per christianos, condolentes et non modicum lacrimantes de recessu defectuque tanti patris et pastoris, exstitit tumulatum. Ubi multis annis cum corporibus aliorum martyrum diversorum, primo sub terra, deinde in arca lignea [Arcam illam ligneam, in qua tradebatur S. Severi corpus fuisse primo conditum, baculum quoque pastoralem qui dicitur fuisse S. Severi, vidit idem Caresmar in ecclesia monasterii Sancti Cucufatis pie servata (Caresmar, p. 36 – 37).] exstitit reservatum. Et postea tractu temporis ad monasterium Sancti Cucuphatis in eodem loco situm translatum fuit; ubi diutius etiam cum aliis reliquiis sanctorum exstitit conservatum. Ad laudem et gloriam Iesu Christi, pro quo idem sanctus martyrizatus fuit, et qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat unus Deus in saecula saeculorum.

DE MARTYRIBUS DECEM HIEROSOLYMIS

C. ANN. 638

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Martyres decem Hierosolymis (SS.)

AUCTORE H. D.

[1] [Adonis hodierna annuntiatio] Hodierna decem martyrum annuntiatio apud Adonem et Usuardum, qui uterque his verbis utuntur: In Oriente civitate Theopoli sanctorum decem martyrum qui sub Sarracenis passi leguntur in gestis sanctorum quadraginta, interpretum paene omnium ingenia excruciavit, nec nodo solvendo quicquam contulit parvum ita nuncupatum martyrologium in quo non decem sed quadraginta martyres hoc ipso die passos esse legimus: Civitate Theopoli XL martyrum. Cum enim Theopolim Antiochiam intellegerent, et de quadraginta martyribus hoc loco interemptis nusquam mentionem reperirent, frustra quid implexis illis locutionibus subesset deprehendere conati sunt. “Ad tempus cum sub Cosrhoe rege Persarum Antiochia a Sarracenis direpta est” satis infeliciter respexit Baronius [Baronius in notis ad Martyrologium Romanum die 6 novembris.] ; rectius Sollerius ad annum 637 vel 638 remisit [Martyrologium Usuardi, p. 655.] , verum ex argumento minus apto, et mente ita ancipite, ut fateretur se non videre ubi pedem tuto figeret. Aliorum sententias rettulisse contentus, quid sibi de re videretur non aperuit Georgius [Martyrologium Adonis, p. 565.] .

[2] [illustratur] Si viris egregiis, dum Adoniano vel Usuardino laterculo insudabant, Passio sanctorum sexaginta martyrum a nobis edenda praesto fuisset, omnis ilico evanuisset dubitatio, et duplex geminae annuntiationis mendum nullo negotio sustulissent. Nisi enim in depravato codice Theropoli pro Eleutheropoli, numerumque XL pro LX legisset, procul dubio, ut alias ostendimus [Anal. Boll., t. XXIII, p. 298 – 300.] et vel inspicienti patet, scripsisset martyrologus: In Oriente civitate Eleutheropoli sanctorum decem martyrum qui sub Sarracenis passi leguntur in gestis sanctorum sexaginta. Et quidem Passio obiter lecta haec praebet; qui tamen illam attentius inspexerit, non Eleutheropoli sed Hierosolymis passos esse martyres decem statim deprehendet. De parvi romani martyrologii enuntiato ex dictis facile iudicium fertur, illud videlicet tot erroribus quot verbis constare.

[3] [ex Passione LX martyrum,] In Passione, de qua iam acturi sumus, historia narratur sexaginta militum, qui, expugnata Gaza ab Arabibus quarto currente saeculi VII decennio, capti et in carcerem detrusi, cum fidem negare recusassent, iussu Amri celeberrimi ducis, omnes non uno tamen die iugulati sunt. Primum enim mense novembri die sexto, ut videtur, novem milites cum duce Callinico, ut ceteris timorem incuteret, decollari praecepit, reliquos autem mense decembri die decimo septimo; unde non recte lemma Passionis conceptum esse patet, cum sexaginta non vero quinquaginta martyres mense decembri passos esse significet.

[4] [e graeco latine reddita] Passionem sanctorum sexaginta martyrum repperimus in codice archivi capituli Sancti Petri in Vaticano signato A 5, saec. XI exarato, fol. 222 – 223v, quem alio loco unus ex nostris excussit [Catal. Lat. Rom., p. 15 – 20.] , eamque primum in Analectis edidimus [Anal. Boll., t. c., p. 300 – 303.] . Quod stilo adeo barbaro conscripta sit, ut multis in locis vix intellegi queat, id tum interpres latini sermonis paene ignarus, tum librarius neglegens vel exemplari lectu difficili nimiumve corrupto instructus, effecerunt. Interpretem dixi; nam Passionem graece scriptam fuisse et quasi e verbo latine expressam esse sermonis ratio ita aperte indicat, ut nisi graecorum vocabulorum quae latinis subsunt recorderis, sententiam auctoris vix assequaris. Scriptorem graecum haec, verbi gratia, ut quae tritissima sunt tantum afferam, manifestant: Christo amabilem civitatem = φιλόχριστον πόλιν; imperatoris a Deo coronat(i) = βασιλέως θεοστέπτου; vivificam crucem = ζωοποιὸν σταυρόν; iussit eos inferratos duci = ἐκέλευσεν αὐτοὺς σιδηρωθέντας ἀχθῆναι; prior sanctorum = πρῶτος τῶν ἁγίων; a deo odibilem = μισόθεον potius quam θεομισῆ; finiti sunt Christi martyres = ἐτελειώθησαν οἱ τοῦ Χριστοῦ μάρτυρες; mense novembrio, decembrio = μηνὶ νοεμβρίῳ, δεκεμβρίῳ, et ita porro.

[5] [et pessime tradita.] Sed et librarios in multis peccasse planum est. Et primo quidem, postquam scripserat, qui codicem nostrum exaravit, iussu Amri milites in carcerem ductos esse in civitate Eleutheropoli, ibique mansisse per menses duos, haec statim addidit: item mandans Sarracenos transmisit eos theropolim, quae nullo pacto consequentia sunt, et aliquid ab uno ex scriptoribus omissum fuisse suspicionem movent. Sed maxima eorum oscitantia in nominibus martyrum exprimendis apparet. Nomina enim appellativa cum propriis miscuerunt, nonnulla omiserunt, alia perperam scripserunt, ita ut ne adhibitis quidem remediis quae sapienter attulit b. m. 1. Pargoire [Les LX martyrs de Gaza, in Echos d'Orient, t. VIII (1905), p. 40 – 43.] , omnia sanare contingat. Auctores Bononienses nonnullos, et etiam Petrum de Natalibus aliquot sanctorum nostrorum nomina servasse alibi diximus [Anal. Boll., t. c., p. 295.] ; verum, vix ullum nobis subsidium praebent, cum eorum lectiones in exemplaria nostro vix emendatiora refundatur.

[6] [Martyrum nomina] Qui in altera nominum serie (n. 4) haec primum excerpserit: Devandus, Sciton, Devandus, Devandus autem voluntarisiorum et cum his graecis vocabulis contulerit: ἐκ βάνδου Σκυθῶν, ἐκ βάνδου Βολουνταρίων, statim intelleget haec non martyrum sed cohortium (βάνδον) nomina esse, videlicet Scytharum ac Voluntariorum, et martyres nostros ex utraque selectos fuisse [J. Pargoire, in Échos d'Orient, t. c., p. 41.] . Hinc, si ad primam decem martyrum turmam nos convertamus, quae hisce duodecim constare dicitur: Cithom, Devandus Callidicus, Imerius illustrius, Theodorus, Stephanus, Devandu voluntarisiorum Petrus, Paulus, Theodorus, Iohannes et alius Iohannes, atque duo priora nomina inverso ordine ponamus, ilico haec novem martyrum series habetur: ἐκ βάνδου Σκυθῶν Καλλίνικος, Ἱμέριος ἰλλούστριος, Θεόδωρος, Στέφανος· ἐκ βάνδου Βολουνταρίων Πέτρος, Παῦλος, Θεόδωρος, Ἰωάννης καὶ ἕτερος Ἰωάννης. Nomen unum excidisse libentius credam quam Ἰλλούστριον, quod apud Graecos mediae aetatis nomen dignitatis est, unum ex martyribus vocitatum fuisse.

[7] [quomodo legenda.] Alterius quinquaginta martyrum, qui 17 decembris passi sunt, turmae haec supersunt nomina. Ἐκ βάνδου Σκυθῶν Ἰωάννης, Παῦλος καὶ ἕτερος Ἰωάννης, Παῦλος, Φωτεινός, Ζίτας, Εὐγένιος, Μουσήλιος, Ἰωάννης, Στέφανος, Θεόδωρος, Ἰωάννης πατὴρ καὶ Θεόδωρος υἱός, Γεώργιος, Θεόπεμπτος, Γεώργιος, Σέργιος, Γεώργιος, Θεόδωρος, Κυριακός, Ἰωάννης, Ζίτας καὶ Ἰωάννης, Φιλόξενος, Γεώργιος, Ἰωάννης, Γεώργιος· ἐκ βάνδου δὲ Βολουνταρίων Θεόδωρος, Ἐπιφάνιος, Ἰωάννης, Θεόδωρος, Σέργιος, Γεώργιος, Θωμᾶς, Στέφανος, Κόνων, Θεόδωρος, Παῦλος, Ἰωάννης, Γεώργιος, Ἰωάννης καὶ Ἰωάννης, Παυλῖνος, Καιούμας, Ἀβράμιος, Μαρμισής, Μαρῖνος. Vix ullum de ipsis nominum lectionibus dubium superest, cum Zitas minime inauditum sit [V. gr. in Vita S. Auxentii. Cf. Pargoire, t. c., p. 42.] , Galumas autem a Bononiensibus Caiumas lectum fuerit. Nomina tria omissa sunt, cum Marinus quadragesimus septimus et ultimus recenseatur.

[8] [Difficultas de die] Multo maior difficultas exsurgit cum tempora ex numeris a librario allatis computare aggrederis. In his enim non semel peccavit. Primum ex eo oritur dubium quod martyrologia die 6 novembris martyres decem annuntiant, in Passione autem totidem verbis eos mense novembrio die undecim passos esse legimus. Cum martyrologos antiquos e sola Passione veluti fonte omnia hausisse certum videatur, quaerendum est utra lectio die sexta an die undecima in archetypo reperta sit. Inter utramque autem disceptandi nulla ratio suppetit. Obvius enim est et creberrimus scriptorum error ut numerum VI pro XI legant et vicissim, nec minus Adoni quam librario nostro lapsum imputare temerarium videtur. Quare dies natalis sanctorum decem in ambiguo remaneat oportet, nisi tamen argumentum ex eo deducere velis quod milites quinquaginta post triginta dies coram Amro astitisse dicantur, magis autem ad rei veritatem accedere censendus sit qui mensem integrum ab 11 novembris ad 17 decembris elapsum asseveret quam qui a 6 novembris computare incipiat. De natali sanctorum quinquaginta die decembris 17 inter Adonem et codicem nostrum dissensio non est; discrepat tamen Bononiensis traditio, de qua mox, et quae a lectione XVI pro XVII profecta videtur.

[9] [et anno] Si ad annum quo haec gesta sunt definiendum animum convertas, nulla satis certa ratio occurrit omnia componendi quae synchrona esse perhibentur. Peracta quippe caede decem priorum, reliqui milites quinquaginta martyrium subiisse feruntur mense decembri die 17, feria quinta, indictione XIII, anno Heraclii vicesimo octavo, superstite etiam Sophronio Hierosolymorum patriarcha, ut ex tota historia facile colligitur. Iam vero neque cum vicesimo octavo Heraclii anno (6 oct. 637 – 5 oct. 638) currit indictio XIIIa, sed XIa, neque, si errorem librarii esse existimes et XII pro XIII scribendum fuisse censeas, annus imperii quadrat, cum a 6 octobris 638 Heraclii annus vicesimus nonus exordiatur. Levior esset difficultas ex Sophronio, qui 11 martii 638 obierit, cum de die quidem certo constet, non ita de anno. Si ergo legendum putes mense decembrio die septima decima, feria V, indictione XII, imperante Eraclio anno vicesimo VIIII, simulque Sophronium anno 639 e vivis excessisse addas, omnia, hoc saltem loco, satis cohaerent; si autem Heraclii annum vicesimum VIII retineas, tam indictionem quam diem hebdomadae immutes oportet, cum tunc 17 decembris, ut patet, in feriam quartam incidat.

[10] [qua ratione solvatur.] Satis obviam et planam esse coniecturam qua temporum ordinem restituere conamur nemo quidem negabit; satis certam esse ex quo initium ducatur rerum in expugnata ab Arabibus Syria gestarum seriem constituendi, neque nos asseverare audemus. Ex iis quippe quae ex annalibus Arabum proferunt quotquot de bello scripserunt [A. Müller, Der Islam im Morgen- und Abendland (Berlin, 1885), p. 248 – 61; J. Wellhausen, Prolegomena zur aeltesten Geschichte des Islams, Skizzen und Vorarbeiten, t. VI (Berlin, 1899), p. 3 – 89; M. J. De Goeje, Mémoires d'histoire et de géographie orientales, t. II. 2e éd. (Leide, 1900). Cf. Gelzer, ap. Krumbacher, Geschichte der Byzantinischen Litteratur, zweite Aufl., p. 950 – 51.] nihil didicimus quo tempus expugnatae Gazae definire possimus, nec quicquam huiusmodi hucusque repertum esse intelleximus e litteris a vv. cll. Iohanne de Goeje et Theodoro Nöldeke perhumaniter datis. Utique si anno vicesimo nono Heraclii martyres nostros passos esse dicamus, captam esse civitatem Gazam anno vicesimo septimo, ut initio Passionis ponitur, absonum non est. Demptis enim ab anno XXIX (oct. 638 – oct. 639)diebus triginta, mensibus duobus, mensibus iterum tribus, et iterum decem, seu mensibus sexdecim quibus in variis carceribus detenti sunt sexaginta milites, in annum XXVII (oct. 636 – oct. 637) incidimus. Attamen, ne tuto vestigio procedamus, obstat quod lectio codicis vicesimo septimo non magis indubitata est quam reliquae numerorum notae; obstat etiam quod eo in loco quo captivorum itinera narrantur, Passio non certo integra est, ut supra diximus [Supra, num. 5.] . Ut igitur in alium diem rei iudicium reiciamus, quando novis repertis subsidiis de phrasi et numeris instrumenti constiterit, prudens consilium est.

[11] [Acta fide dignissima] At, si minus probe historiae verba tradita sunt, nullo tamen indicio suademur ut de eiusdem veritate dubitemus. Fac etiam narratorem ipsum nonnulla, maxime quae ad temporum rationem pertinent, quaeque valde implexa esse nemo non fatebitur, minus accurate protulisse, ingenuum sincerumque illum esse tota oratio clamat. Rerum enim, personarum et locorum adiuncta, quae non ita illustria sunt ut a quovis adhiberi potuerint, cum narratis optime quadrant, et sanctorum martyrum gesta ita ieiune et candide exponuntur ut a scholastico dicendi modo nihil remotius excogites. Exploratum igitur est duplicem venerabilium martyrum, qui militiae ascripti erant, turmam, in Palaestina Romanis imperante Heraclio, Arabibus Amro, gladio cecidisse, alteram Hierosolymis, mense novembri XI probabilius, alteram Eleutheropoli mense decembri XVII, vel forsitan pridie, et in utroque loco, ubi sepulti fuerant, oratorium seu ecclesiam excitatam esse; tandem ab anonymo, nec tempore nec spatio a rebus gestis multum remoto, graece eorundem Acta conscripta esse quae inter “sincera ” ita nuncupata, non ultimum locum tenent.

[12] [S. Floriano male aptata;] Quinam praeter Adonem Passionem sexaginta martyrum legerint operae pretium est inquirere. Et primo quidem certum est Bononienses, iam saeculo XII, quando repertae sunt reliquiae in ecclesia S. Stephani [Act. SS., Oct. t. II, p. 466.] , Passionem sanctorum sexaginta in suis scriniis habuisse; cum enim nulla uspiam esset illorum,quos martyres esse sibi finxerunt, historia, audens aliquis hagiographus Passionem martyrum Palaestinensium nulla verecundia ad usus suos accommodavit, atque paucis mutatis et nonnullis additis aliam ex ea concinnavit cui titulum fecit Legenda sancti Floriani et sociorum suorum, quae ex antiquissimis scripturis et approbatis inventa est, et quam e codice Corsiniano 64 [Catal. Lat. Rom., p. 277.] in Analectis nostris edidimus [Anal. Boll., t. XXIII, p. 303 – 307.] . Qua ratione id actum sit breviter ibidem exposuimus [Ibid., p. 292 – 98.] . In Passione S. Floriani quam reperire contigit, nulla, praeter Callinici, sociorum nomina leguntur. Aliam eiusdem exstitisse recensionem, in qua ea fere nomina recitabantur de quibus supra diximus, vix non certo deducitur tum e Petro de Natalibus [Catalogus sanctorum, l. I, c. LXXIII.] tum e scriptoribus Bononiensibus, veluti Pullieno [O. Pullieno de' Lupari, Relatione historica ovvero chronica della misteriosa chiesa di San Stefano di Bologna detta Gierusalemme, Bologna, 1600.] Casale [Casale, Nuova Gierusalemme detta la sacra basilica di San Stefano di Bologna (Bologna, 1637), p. 190.] et Masini [Masini, Bologna perlustrata, t. I (Bologna, 1666), p. 558.] , quibus eadem illa praesto fuere. Exiguam ex illa ad emendandam Passionem utilitatem colligendam esse, si forte exstaret, haud dubium est, cum iisdem plane mendis, quibus nostrum, exemplar Bononiense refertum fuisse videatur. Parvi igitur faciendum puto quod et Bononienses legerint anno vicesimo septimo Heraclii Gazam expugnatam fuisse, et martyres quinquaginta die decembris 16, qui nunc S. Floriano sacer est, non vero 17, mortem obiisse.

[13] [a paucis] Binis in locis de martyribus Palaestinensibus agit Petrus de Natalibus. Mense novembri, inter SS. Felicem Fundanum et Prosdocimum, id est ad calcem diei 6, haec habet: De sanctis martyribus decem. Decem martyres in oriente apud civitatem Theopolim (al. Rheopolim) passi sunt. Qui a Sarracenis comprehensi Christumque dominum confitentes crucibus appensi, coronas martyrii a Domino percipere meruerunt, VIII idus novembres. Haec Ado in martyrologio suo [Catalogus sanctorum, l. X, c. XXXII.] . In quibusnam haec ab Adoniao laterculo discrepent utrumque conferenti facile patebit; non ita undenam sumpserit quae de crucis supplicio addit Petrus. Iterum eosdem recolit mense decembri, ubi de sanctis Floriano Calanico et sociis martyribus [Ibid., l. I, c. LXXIII. Cf. Anal. Boll., t. c., p. 295.] , eorumque historiam, ut vel solo lemmate docemur, ex Passione S. Floriani, utique magis integra, cum nomina quorundam martyrum recitet, excerpsit. Id tamen notari velim Floriani cum ceterorum XVI kalendas ianuarii, id est 17 decembris, si Petrum audias, passionem recoli.

[14] [lecta fuisse videntur.] Acta Passionis sexaginta martyrum a Baronio in martyrologio ad diem decembris 17 adhibita esse existimat Sollerius [Martyrologium Usuardi, p. 749.] ; at quo iure id censuerit non video, cum Adonem ex Actis S. Floriani Baronius potius inquinaverit, quando lecta genuina Passione statim intellexisset figmenta esse quaecumque de Floriano suo Bononienses comminiscuntur. Passionis ex ipso tabularii capituli Vaticani codice apographum prae manibus habuit Sollerius, quod etiam nos in bibliotheca servamus. Verum, Baroniano laterculo deceptus, rem penitus inspiciendam non existimavit, atque, ut ipse ait, ad ulteriorem investigationem remisit.

[15] Qualia in codice iacent, licet barbare admodum scripta, Acta sanctorum martyrum accuratissime edenda censemus; si quid autem certo emendandum occurrat, id in infima pagella reponere, quam in ipsum scriptum intrudere malumus.

PASSIO SEXAGINTA MARTYRUM
e codice capituli S. Petri in Vaticano A5. Cf. Comm. praev. num. 4.

Martyres decem Hierosolymis (SS.)

Incipit passio sexaginta martyrum qui passi sunt a Sarracenis mense december die XVII.

[1] [A Sarracenis] Martyrium sanctorum Christi militum sexaginta qui tenti sunt ab impiis Sarracenis in Christo amabilem civitatem Gazam, regnante domino nostro Iesu Christo, anno vicesimo septimo Heraclii imperatoris a Deo coronatus. Factum est autem in tempore illo de atheis Sarracenis ut obsiderent Christi amabilem civitatem Gazam, [Gazam obsidentibus] et necessitate coacti civitas petierunt verbum. Quod et factum est. Sarracenis vero dederunt ei verbum, absque militibus qui in eadem civitatem capti sunt. Ingredientes autem civitatem et capientes christianissimos milites miserunt eos in carcerem. Subsequenti vero die iussit Ambrus [Videlicet Amr.] adduci sanctos Christi milites; qui et adducti ante eum, cogebat eos discedere a Christi confessione et a pretiosa et vivificam crucem domini nostri Iesu Christi. Non autem consentientibus, iussit Ambrus separari ab eis uxores et filios et arma eorum, [milites sexaginta Eleutheropolim] et iterum mitti eos in carcerem. Facientes autem in carcerem dies triginta, et iussit eos iterum inferratos duci in civitatem qui cognominatur Eleutheropolis, et ibidem iterum missi in carcerem per menses duos. Item mandans Sarracenos transmisit eos [Aliquid deesse videtur; cf. supra, n. 5.] 〈Eleu〉 theropolim [cod. theropolim quod et legisse videtur Ado: Theopoli, et Petrus de Natalibus (X, 32): Rheopolim.] ferratos. Et ibi iterum facientes tribus mensibus, recordatus impius Ambrus, mandans Sarracenos tulit eos a carcere, et ducens in sanctam civitatem iterum mitti in carcerem. Cognoscens autem sanctissimus patriarcha Sophronius vacabat ad eos noctanter admonens et rogans eos ut de Christi confessione non discederent, [dein Hierosolyma abducuntur,] qui pro nobis passus est, et non separaretur unus ex ipsis de Christi domini nostri fide. Simili modo faciebat prior sanctorum Christi martyrum nomine Callinicus, cotidie ammonens et rogans eos ut essent imitatiores [ita cod.] sanctorum quadraginta martyrum [Procul dubio martyres XL Sebastenos intellegit.] . Diabolus autem iterum imminens a Deo odibilem Ambrum, post menses decem scripsit ad Ammiram [Forsitan Amir ibn Ghailan, qui in Syria anno 639 peste interemptus obiit, ut coniecit M. J. De Goeje. Cf. Anal. Boll., t. XXIII, p. 290. Nisi tamen ammiras nomen dignitatis sit.] , qui in sanctam civitatem erat dux, propter sanctos martyres dicens ut vadat ad sanctos martyres in carcerem et diceret ut negent fidem suam; et si consenserint ut negent Christum, tollite ferros ex ipsis et transmittite eos cum magnum honorem; et si noluerint consentire, priorem eorum cum alios novem decollare ante illos; ceteros videntes fortassis timore ducti abnegent fidem suam.

[2] [ubi decem ex ipsis decollantur;] Haec audiens sanctissimum patriarcha Sophronius non requievit ipsa nocte, cum lacrimis supplicans unumquemque ammonens de Christi fide. Unde autem factum, venit Ammirans ad eos, et eiiciens de carcerem et relegens eis que scripta erat ab Ambro; sancti autem Christi martyres non consentientes preceptis illius, sed simul omnes confitentes Christi Domini nostri fidem, tunc iratus Ammiras eicit sanctos foras civitatem ante portas et iussit decollari priorem eorum cum alios novem martyres. Quos et tollens sanctissimus patriarcha Sophronius, sepelivit eos in unum locum ubi et condidit oratorium sancti Stephani primi martyris. Sunt enim nomina [supra, n. 6, 7.] sanctorum qui passi sunt in sanctam Dei civitatem Cithom, Devandus, Callidicus, Imerius illustrius, Theodorus, Stephanus, Devandu voluntarisiorum, Petrus, Paulus, Theodorus, Iohannes et alius Iohannes. Finiti sunt autem Christi martyres mense novembrio die undecima [Ado legebat die VI, supra, n. 8.] indictione tertia decima [supra, n. 9.] .

[3] [ceteri] Ceteri autem sancti reducti sunt in carcerem. Mandavit Ammiras Ambro dicens: Secundum vestram iussionem feci; militibus illis non consentientibus capiti sententiam deiudicavi eis; ceteros autem inclausi in carcerem. Quod enim vobis visum fuerit rescribite nobis. Post vero triginta dies iterum diabolus adseminat in corde Ambri; mandavit ad Ammiram ut inferratos mitteret ad eum ceteros sanctos et coniungentes martyres Christi astiterunt coram Ambro. Ambrus autem iussit adduci uxores eorum et filios ante eos. [necantur Eleutheropoli.] Qui dum adducti fuissent, dixit Ambrus ad sanctos martyres Christi: Usquequo dure cervices estis et non consentientes nobis esse de cerimoniis nostris? Si enim consenseritis nobis, ecce habetis uxores vestras et filios, et estis sicut nos, et habebitis honorem sicuti unus e nobis; sin autem, quod passi sunt commilitones vestri et vos patimini. Tunc sancti martyres unanimes responderunt Ambro dicentes: Nemo nos potest separare a caritate Christi, neque uxores, neque filiis, neque omnis seculi istius substantie sed servi sumus Christi filii Dei vivi, et parati sumus mori pro eo qui mortuus est et resurrexit pro nobis. Haec audiens crudelissimus Ambrus, furore plenus, et facies eius immutata, iussit circumdari sanctos martyres Christi a multitudine Sarracenorum, et sic impie concidit propter Christi fidem. Sanctos autem ita finientes inventi sunt hii viri Christi amabiles et emerunt corpora eorum dantes solidos tria milia. Et cum magno honore sepelierunt Christi martyres componentes in Eleutheropolim edificantes illic ecclesiam in qua adoratur sancta vivificatrix et consubstantialis Trinitas.

[4] [Martyrum nomina.] Sunt vero qui finiti sunt pro Christi fide sanctorum nomina [supra, n. 6, 7.] haec: Devandus, Sciton, Iohannes, Paulus et item Iohannes, Paulus, Fotinus, Zitas, Eugenius, Musilius, Iohannes, Stephanus, Theodorus, Iohannes pater et Theodorus filius, Georgius, Theopentus, Georgius, Sergius, Georgius, Theodorus, Quiriacus, Iohannes, Zitas et Iohannes, Philoxenus, Georgius, Iohannes, Georgius, Devandus, Devandum autem voluntarisiorum, Theodorus, Epiphanius, Iohannes, Theodorus, Sergius, Georgius, Thomas, Stephanus, Conon, Theodorus, Paulus, Iohannes, Georgius, Iohannes et Iohannes, Paulinus, Galumas, Habramius, Mermicius et Marinus. Finiti sunt autem Christi martyres mense decembrio die septima decima feria V, hora VI, indictione XIII [supra, n. 9.] , imperante Eraclio anno vicesimo VIII, regnante domino nostro Ihesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

DE SANCTO PROTASIO DICTO EPISCOPO AVENTICENSI SEU LAUSANNENSI

MEDIO SAEC. VII?

[Commentarius]

Protasius dictus episcopus Aventicensis seu Lausannensis (S.)

AUCTORE A. P.

[1] [Protasius, saltem a saeculo IX ut sanctus habitus,] Quamvis iam pridem Protasius [Vulgo Protais, Prex, Preuts.] sancti nomine ornaretur et saltem anno 886 ecclesia beati Prothasii vel sancti Prothasii in pago Lausannensi exstructa esset [Cf. F. de Gingins, Cartulaire du chapitre de Notre-Dame de Lausanne rédigé par le prévôt Conon d'Estavayer (Lausanne, 1851 = Mémoires et Documents publiés par la Société d'histoire de la Suisse Romande, t. VI), p. 275 – 77.] atque non raro eadem in chartis saeculi X [Cf. ibid., p. 278 – 280.] et saeculi XIII ineuntis [Cf. ibid., p. 257 – 74.] nominetur, tamen anno 1234 festum sancti illius praesulis Lausannae primum celebrari coeptum esse, docet testis optimus Cono de Estavaier, an. 1202-cca. 1242 praepositus ecclesiae Lausannensis, in chartulario eiusdem ecclesiae [Vid. infra, num. 4.] , quod anno 1235, quale quidem ad nos pervenit, colligere aggressus est. Agendo autem festo designatus erat dies 6 novembris, quo etiam die nunc in dioecesi Lausannensi sancti episcopi memoria colitur sub ritu duplici minore; eodem die recensitus est in paucis quibusdam martyrologiis recenti aevo editis, puta in martyrologio Castellani an. 1709, in martyrologio Parisiensi an. 1727, in Ebroicensi an. 1752.

[2] [in documento saeculi X] De Protasio illo nemo inter historicos meminit ante anonymum Lausannensem, qui exemplari Annalium Flaviniacensium [Editi sunt permixtim “Annales Flaviniacenses et Lausonenses” in MG., Scr. t. III, p. 150 – 52; sed postea, diligenter inspecto codice, diversas manus, Flaviniacenses saltem septem, Lausannenses duas, accurate distinxit Ph. Jaffé, qui Annales Flaviniacenses atque Annales Lausonenses seorsim edidit apud Th. Mommsen Die Chronik des Cassiodorus, in Abhandlungen der Kön. Sächsischen Gesellschaft der Wissenschaften, t. VIII (= Phil.-Hist. Classe, III), p. 684 – 89.] pauca quaedam anno 968 vel paulo post [Cf. Jaffé, t. c., p. 682 – 83.] adiecit. Ita ille ad an. 501, 507 et 532 [Jaffé, t. c., p. 685.] :

[dicitur vixisse tempore Chlodovei I regis;] 501. Felix, quem dicunt Gramnelenum, et uxor sua Ermendrudis construxerunt monasterium in loco Balmensi in honore sancte Dei genitricis Marie anno 14 Chlodovei regis, laudante Protasio Aventicensi vel Lausonensi episcopo.

517. Chlodoveus rex obiit.

532. Anno 15 Chlotarii regis et tempore Chelmegiseli, Aventicensis vel Lausonensis episcopi, Ermendrudis construxit monasterium Balmense.

Quae si fide digna sunt, ita res intellegenda videtur, ut Gramnelenus cum coniuge sua Ermendrude monasterium condere quidem coeperint, dum in vivis essent Chlodoveus I rex et Protasius episcopus, postea vero, mortuis Chlodoveo, Protasio atque ipso Gramneleno, Ermendrudis iam vidua opus perfecerit [Dubitavit tamen aliquis num utroque loco de eodem Balmensi monasterio sermo esset (M. Besson, in Revue historique Vaudoise, t. XII, 1904, p. 192). Quod etiamsi iure dubitatur, nihil id nostra refert, cum ea quae in Annalibus ad an. 517 et 532 annotata sunt, ideo dumtaxat exscripserimus, ut ostenderemus annalistam de Chlodoveo I loqui intendisse.] . Verum tempora, quae in Annalibus luculenter designata sunt, veritati non congruere viri docti iam monuerunt [Nominandus prae ceteris est P. Martinus Schmitt, Études sur l'histoire du diocèse de Lausanne, in Mémorial de Fribourg, t. I (1854), p. 244 – 47; Id., Mémoires historiques sur le diocèse de Lausanne, t. I (Fribourg, 1858 = Mémorial de Fribourg, t. V), p. 211 – 17. Vid. etiam E. F. Gelpke, Kirchengeschichte der Schweiz, t. I (Bern, 1856), p. 145 – 47; t. II (1861), p. 150 – 51; M. Besson, Recherches sur les origines des évêchés de Genève, Lausanne, Sion (Fribourg, 1906), p. 164.] , eo argumento nisi quod numquam Burgundiae regimen habuerit Chlodoveus I;[reapse autem vel sub Chlodoveo II] porro intellegenda vel potius corrigenda annalistae verba quasi dicta sint de Chlodovei II anno 14, h. e. de anno 652, et de Chlotarii III anno 15, h. e. de anno 673; cum quibus optime id concordare, quod Felix ille Gramnelenus, a quo constructum est monasterium in loco Balmensi, idem esse videatur Chramnelenus dux ex genere Romano, quem in Burgundia transiurana tempore Chlodovei II vixisse [Cf. Chronica quae Fredegarii dicuntur, lib. IV, cap. 78 et 90.] atque in saltu Iorensi monasterium condidisse novimus [Cf. Vita Columbani auct. Iona, lib. I, cap. 14.] . Protasium tandem non saeculo VI, sed circa medium saeculum VII Aventicensi seu Lausannensi ecclesiae praefuisse.

[3] [Lausannensi ecclesiae praefuit,] Et haec quidem argute explicata sunt, neque improbabile videtur ut ille, qui saeculo X extremo in Annalibus Flaviniacensibus quaedam Lausannensia inseruit, monumentum aliquod, puta diploma seu chartam, prae manibus habuerit, in quo tradebatur monasterium a Chramneleno duce et a coniuge ipsius conditum esse in loco Balmensi anno 14 Chlodovei regis, probante Protasio episcopo; et certe fieri omnino potuit ut quod de Chlodoveo rege, secundo utique huius nominis, scriptum legebat, ille de celeberrimo Chlodoveo I incautus acciperet. Nihilominus haec veri tantum similia, non tamen certo vera esse liquet. [vel idem est Protasius episcopus Sedunensis sub ipso Chlodoveo II.] Neque reticendum est ipso tempore Chlodovei II atque in hac parte regni illius Protasium quendam vixisse episcopum, non quidem Lausannensem, sed Sedunensem [Subscripsit concilio Cabilonensi an. 639 – 654 (MG., Leg. sect. III, t. I, p. 213, lin. 18); cui etiam interfuit Arricus episcopus ecclesiae Lausonicensis (ibid., lin. 27).] ; cum autem certo non constet ubinam situm fuerit monasterium illud in loco Balmensi [Cf. M. Besson, l. c., p. 192.] , neque ulla ratione suadeatur Lausannensem potius quam Sedunensem episcopum in illius constructionem consensisse, fieri tamen denique potuit ut nescio quam ob causam Protasius ille Sedunensis consilium Chramneleni laudaret, annalista autem Lausannensis episcopum Protasium, quem forsan in diplomate, nulla sedis addita designatione, nominatum repperisset, facili lapsu episcopum patriae suae id est “Aventicensem vel Lausonensem” [His verbis innuitur saec. X servatam esse Lausannae memoriam temporis illius, quo Aventici residerent episcopi dioecesis quae iam Lausannensis dicebatur. An et quando Aventicum episcopos habuerit, non semel disputatum est. Vide quae hac de re nuper scripsit V. cl. Marius Besson, Episcopus ecclesiae Aventicae, in Archives de la Société d'histoire du canton de Fribourg, t. VIII. 2 (1904), p. 139 – 54; Id., Recherches sur les origines …, p. 146 – 62.] crederet aut fingeret. Atque haec habeatur velim pro mera coniectura; quam, ut non videtur improbabilis atque ideo erat exponenda, non tamen probabiliorem dixerim altera coniectura, qua ita res explicatur, ut scriptor Annalium optimo documento usus recte quidem annotaverit Protasio Lausannensi episcopo laudante conditum esse a Chramneleno monasterium in loco Balmensi, in solo autem rege Francorum designando, id est Chlodoveo primo pro secundo, erraverit; cui alteri coniecturae certe momentum aliquod inde accedit, quod iam saeculo IX ac proin paene integro saeculo ante annalistae tempora, in dioecesi Lausannensi ecclesia S. Protasio sacra erat condita. Haec ut in re obscura.

[4] [Cetera quae de eo tradita sunt] Multo minus certa sunt, immo commenticiis fabellis accensenda cetera quae de S. Protasio narrata repperimus. Post annalistam quidem Lausannensem unus de eo meminit Cono praepositus in chartulario iam allato. Is cum praeter annotationes annalistae, quas “in libro Beate Marie Lausannensis” repperit et ex eo exscripsit, nihil de sancto Protasio scriptum invenisset, ea quae a senioribus quibusdam narrabantur, quaeque popularem famam oppido sapiunt, subiunxit vir bonus. En eius verba [Ed. F. de Gingins, Cartulaire …, p. 27 – 29; G. Waitz, in MG., Scr. t. XXIV, p. 794.] :

Invenit — ita Cono de se ipso — enim ita scriptum in quodam libro Beate Marie Lausannensis: [Ex anonymo Lausannensi.] Felix, quem dicunt Granvelensem, et uxor sua Ermendrudis construxerunt monasterium in loco Balmensi in honore sancte Dei genitricis Marie, anno XIII Clodovei regis, laudante Prothasio Aventicensi vel Lausannensi episcopo, anno Domini DI. Obiit Clodoveus rex anno Domini DXVII, residente Rome papa Agapito. Nichil tamen aliud scriptum de dicto beato Prothasio potuit invenire. Audivit tamen a pluribus antiquis sacerdotibus et fide dignis quod idem beatus Prothasius fuit de Venesia oriundus et adhuc ibi eius vita scripta posset inveniri [Quaesitam esse hanc Vitam tum Venetiis, tum in Venetensi Britanniae minoris urbe, nec tamen inventam, monet M. Schmitt, Mémoires historiques, t. I, p. 216.] . Cum autem aliquamdiu sedisset in episcopatu Lausannensi, ivit in Iuri [Hoc est in monte Iuri seu Iurensi (Jura).] , que est super villam que dicitur Bieri [Bière, cant. de Vaud, distr. d'Aubonne.] , pro abscidendis lignis ad reedificandam ecclesiam Lausannensem, et ibi diem clausit extremum, et fuit super ramum unum a monte adductus usque ad planum, ad locum qui dicitur Birula [Berolles, cant. de Vaud, distr. d'Aubonne.] , quia ibi facta fuit ei quedam parva bieri, quod latine dicitur feretrum; super quod fuit portatus usque ad villam que dicitur Bieri, quia factum fuit ei ibi unum maius feretrum, quod in vulgari dicitur bieri, et ideo illa villa dicitur Bieri; et inde fuit adportatus usque ad villam que modo dicitur Sanctus Prothasius [Saint-Prex, cant. de Vaud, distr. de Morges. Iam ante finem saeculi IX ibi ecclesiam Beati Protasii exstitisse novimus ex charta edita in Cononis chartulario. Cf. supra, p. 251, annot. 2.] , que tunc dicebatur Basuges, et fuit positus in ecclesia que dedicata erat in honore Beate Marie; et quando illi qui eum portabant voluerunt eum inde adportare apud Lausannam, non potuerunt eum inde movere; et sepelierunt eum ibi in ecclesia ante cancellum in navi, et factum fuit super eum quoddam altare in honore eius; et est eius festum VIII idus novembris; quod tamen non fuit celebratum Lausanne usque ad annum ab incarnatione Domini M.CC.XXXIIII. Tunc statuerunt dominus Bonefacius episcopus et capitulum supradicti beati Prothasii confessoris 〈memoriam〉 fieri, et celebraretur ad IX lectiones Lausanne VIII idus novembris.

[5] [nullam fidem merentur.] Ne fundamentum in aqua ponere videamur, ab excutiendis his quae de S. Protasio collegit Cono, prout saeculo XIII vulgo tradebantur, nos continendos censemus. Ceterum legendam etymologicam prorsus redolent ea quae de villa Bieri atque etiam de villa Sancti Protasii tum ferebantur. Quod autem audivit Cono quosdam asseverantes S. Protasium fuisse de Venesia oriundum, id parum posteris satisfecit, cum alii S. Protasium italum facerent et in nobilissima Venetiarum civitate natum, alii gallum seu britannum, utpote de civitate Venetorum in Britannia minore ortum, alii helvetum, cum de Venesia idem esse monerent atque de Aventico: Aventicenses quippe aliquando dictos esse Veneticos [Cf. M. Schmitt, Mémoires historiques, t. I, p. 215 – 16; cf. p. 158.] . Quae sunt in documento dubiae fidei coniecturae dubiae.

[6] [Cultus eiusdem ecclesiasticus.] Multo meliora sunt, ut iam diximus, quae de festo S. Protasii suo tempore primum instituto tradidit Cono, qui duobus etiam aliis locis eadem de re eadem protulit [In chartulario (ed. F. de Gingins, t. c., p. 273) et in annotationibus quas idem Cono collegit (ed. in MG., Scr. t. XXIV, p. 790, lin. 37 – 39).] . Etsi autem ab anno 1234 sancti memoria publice celebrabatur, tamen non ante saeculum XV eius reliquiis honorem habitum esse dixeris; saltem legimus [In Breviario Lausannensi an. 1787, ad d. 6 nov., in lectione quinta.] “sacras S. Protasii exuvias anno 1400 exhumatas, publicae venerationi esse expositas in sepulturae loco, cui iam dudum sancti praesulis nomen erat inditum.” Praeterea ipsius nomen servant tum decanatus decimus dioecesis Lausannensis [Ibid.] , tum aedicula illius nomine anno 1603 consecrata in Bellofonte, paroeciae dictae Vaulruz, alias Thalbach [Cf. Schmitt, t. c., p. 217.] .

DE S. CRONANO ABBATE BENCHORENSI IN HIBERNIA

EXTR. SAEC. VII

[Commentarius]

Cronanus abbas Benchorensis (S.)

C. D. S.

[1] [S. Cronanus abbas Benchorensis] Ex Memoria abbatum nostrorum (Benchorensium), quae subiecta est Antiphonario Benchorensi [The Antiphonary of Bangor, ed. F. E. Warren (pro societate nuncupata ab Henrico Bradshaw, London, 1893), Part. I, fol. 36v. Cf. Part. II (1895), p. 82.] , colligitur Cronanum fuisse huius celebris monasterii abbatem decimum quintum, et re vera tot reperiuntur indicati in Annalibus Tigernaci ab anno 600 usque ad annum 690, quo signata est mors Cronani [Annals of Tigernach ed. Whitley Stokes, in Revue Celtique, t. XVII (1896), p. 163 – 211.] , sed ordine nominum non prorsus eodem. Iidem qui in Annalibus Tigernaci, recensentur fere ad eosdem annos in Annalibus Quattuor Magistrorum [Annal. 4 Mag., ed. O'Donovan, ann. 600, 605, 606, 612, 645, 662, 663, 665, 666, 668, 678, 688.] , sed praeterea inter Critanum et Colmanum, Cronani decessorem, ad annum 671 legitur [Ibid., t. I, p. 283.] Maebrubha abbas Benchorensis, qui hoc anno 671 dicitur migrasse in Albam, id est Scotiam, et ibi fundasse ecclesiam Aporcrosanam (Abercrossan?), et idem legitur in Annalibus Ultoniensibus ad annum 672 et in Cluanensibus (Cluainmic-Nois) ad annum 669 [Ibid., p. 282, not. y.] ; qui Maelrubha si in numero abbatum Benchorensium computetur, decimus sextus fuisse Cronanus dicendus est.

[2] [post medium saeculum VII,] Obiit itaque Cronanus extremo saeculo VII, nempe anno 690 secundum Annales Tigernaci [Revue Celtique, t. c., p. 211.] et Annales Ultonienses [Annal. 4 Mag., t. I, p. 294, not. c.] , anno 686 secundum Cluanenses [Ibid.] , anno 688 secundum Quattuor Magistros [Ibid., p. 295.] . In omnibus istis Annalibus appellatur Maccu Caulne, id est, secundum interpretationem cl. v. Whitley Stokes [Revue Celtique, t. c., p. 211.] , pronepos Caulnei; sed quis fuerit iste Caulneus, vel quo aetatis anno obierit Cronanus, reperire non valui.

[3] [ceterum ignotus,] Neque etiam memoriae traditum est quae gesserit Cronanus, nisi quod in ultimis versibus rhythmi de Memoria abbatum indicatur ipsum adhuc in vivis fuisse quando conscriptum est Antiphonarium Benchorense. Nam post commemoratum Colmanum, quem scriptor Camanum vocat, ita pergit rhythmus [Ed. Warren, l. c.] :

Christo nunc sedet supremus
Hymnos canens quindecimus;
Zoen ut carpat Cronanus,
Conservet eum Dominus.

[4] [certe diversus est a Cronano ad quem directa est epistula Iohannis IV S. P.] Quod autem in Martyrologio Dungallensi notatum est secunda manu ad Cronani nomen, videlicet: Floruit anno 639, nominatus tum in epistola Ioannis 4 papae, et cetera, manifeste, ut recte iudicavit W. Reeves [Martyrol. Dungall., p. 298, not. 3.] , alludit ad inscriptionem epistulae Iohannis IV recitatae a Ven. Beda, Hist. eccl. II. 19, in qua inter nomina abbatum legitur et nomen cuiusdam Cromani seu Cronani et alterius etiam inter nomina episcoporum [Migne, P. L., t. XCV, p. 113.] . Sed hic non agi de Cronano nostro satis inde patet quod, secundum omnes Annales, non ante annum 675 obiit Colmanus abbas, cui successit Cronanus. Ceterum inter abbates qui in hac inscriptione leguntur etiam comparet nomen Segeni; Segenus autem abbas Benchorensis successit Maclaisreano, qui, secundum Annales Cluanenses, obiit anno 642, secundum ceteros vero Annales, anno 645. Sane is longe vicinior fuit temporibus Iohannis IV, qui sedem apostolicam tenuit annos tantum duos (an. 640 – 42), epistulam autem a Beda laudatam scripsit ubi electus, nondum vero consecratus fuerat.

DE S. WINNOCO ABBATE VEL PRIORE WORMHOLTANO IN SEPTEMTRIONALI GALLIA

INEUNTE SAEC. VIII

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Winnocus abbas vel prior Wormholtanus (S.)

AUCTORE C. D. S.

§ I. De prima Vita S. Winnoci.

[1] [Vita primigenia S. Winnoci, a qua ceterae derivatae sunt,] Triplicem repperimus Vitam S. Winnoci. Primam, quae in codicibus quibusdam manu scriptis coniuncta est cum Vitis SS. Audomari et Bertini, et ab eodem, ut videtur, scriptore concinnata [Vid. infra, num. 2.] , vulgavit I. B. Ghesquierus noster inter Acta Sanctorum Belgii, tom. VI, p. 432 sqq., ex codice ad Bollandianos transmisso a Patribus Collegii Societatis Iesu Molsheimensis in Alsatia, inde in bibliotheca Bollandiana signato ✠ ms. 86, nunc vero bibliothecae regiae Bruxellensis 8518 – 20, saeculo X exarato [Videsis Catal. Lat. Brux., t. II, p. 213 – 15.] , sed non integram, quia integram non exhibet codex. Integram, ut putabat, eam edidit ex codice nunc bibliothecae publicae Audomaropolitanae 764, item saeculi X [Cf. [Michelant], in Catalogue général des mss. …, in-4°, t. III, p. 344.] L. Deschamps [In Mémoires de la Société des antiquaires de la Morinie, t. V (1841), p. 200 – 207.] . Sed et in Audomaropolitano codice desiderabantur miracula post mortem, quae in codice bibliothecae publicae Bononiensis in Gallia (Boulogne-sur-Mer) 107, saeculi XI [Cf. Catalogue général, in-4°, t. IV, p. 639.] , descripta esse indicavit cl. v. Bruno Krusch [Neues Archiv, t. XVIII, p. 569.] . Ex triplice hoc codice, adiectis praeterea codicibus Cantabrigensi Collegii Corporis Christi n° IX, saeculi XI, Londinensi Arundel 91, saeculi XII, et apographo quod continet codex olim Bollandianorum nunc Bruxellensis 8933 – 34, documentum iam prorsus integrum exhibemus.

[2] [scriptor non videtur fuisse] Scriptorem huius Vitae, si excipias ultima capita de altera serie miraculorum post mortem, quae capita forte alteri attribuenda sunt [Vid. infra, num. 6.] , eundem esse cui debentur Vitae antiquiores S. Audomari et S. Bertini olim a Iohanne Stiltingo nostro editae [Act. SS., Sept. t. III, p. 396, et Sept. t. II, p. 586.] , recte, ut videtur, is collegit [Act. SS., Sept. t. II, p. 551, n. 12.] e titulo communi his tribus Vitis in codice suo praefixo: In Dei nomine pauca de sancta conversatione et vita militum Christi Audomari, Bertini et Winnoci. Post quem titulum sequitur praefatio (in qua quidem unius Audomari vita narranda annuntiatur), et post Vitam S. Audomari sine alia praefatione sequitur Vita S. Bertini et postea similiter Vita S. Winnoci. Sed et tres Vitas perlegenti liquet eodem rudi et imperito stilo fuisse compositas [Cf. L. Van der Essen, Études d'hagiographie médiévale in Analectes pour servir a l'histoire ecclésiastique de la Belgique, IIIe série, t. III (1907), p. 76 – 77; Id., Étude critique et litteraire sur les Vitae des saints mérovingiens de l'ancienne Belgique (1907), p. 402 – 403.] .

[3] [monachus Wormholtanus, sed Bertinianus,] Eundem scriptorem non fuisse monachum coenobii Wormholtani, quod Winnocum fundatorem agnoscit, inde facile colligitur quod monachi huius coenobii passim ab eo designantur Dei famuli in praedicta cella commorantes [Vit. I, c. 5 init. Cf. cc. 6 init., 8 init. et med., 10 a. m.] , nusquam vero artiore se cognationis spiritualis vinculo indicat cum iis coniunctum fuisse. Et simili ratione coniectaveris eum pertinuisse ad monasterium Sithivense seu Sancti Bertini: in tota enim scriptione sua (de tribus sanctis) praecipuum scopum prae oculis habuisse videtur ut sanctum illum huius monasterii cum SS. Audomaro et Mummolino conditorem et praecipuum patronum celebraret. Quo vero tempore scripserit non uno indicio, eoque haud obscuro, videtur facile statui posse.

[4] [qui floruit ante medium saeculum IX] In primis enim Vitam conscriptam esse ante annum 846 inde concludendum videtur quod in ea non memoratur translatio S. Winnoci Audomaropolim, quam locum habuisse ait Vita II (cap. 15) dum Karolus cognomine Calvus Francorum in sceptris imperium agebat et Baldewinus eiusdem gener monarchiam Flandriarum gloriose pollebat, id est inter annos 840 et 877, distinctius vero anno 846 illigat Chronicon de gestis Normannorum, in quo legitur: Anno Domini 846 pyratae Danorum Fresiam adeuntes, provincias et ecclesias vastaverunt et populum in eis occiderunt. Quod audientes Flandrenses … cum sanctorum suorum reliquiis ad sanctum venerunt Audomarum… Isti sunt sancti qui propter persecutionem illam pervenerunt ad idem castrum: sancti Bavo,… Winnocus… [MG., Scr. t. I, p. 533.] . Corpus autem S. Winnoci numquam postea Wormholtum relatum est, sed, ut narratur in Vita secunda [Vit. II, cap. 16.] , Audomaropoli Bergas delatum.

[5] [et forte ante medium saeculum VIII,] Sed et praeterea nobis praesto est egregium illius aetatis documentum, martyrologium nempe vetere idiomate anglosaxonico conscriptum quod ex codice ante finem saeculi XI exarato [Et praeterea ex aliis codicibus duobus exaratis saeculo X, et quarto saeculi XI.] diligentissime edidit ante hos paucos annos cl. v. Georgius Herzfeld [An Old English Martyrology, London, 1900, in-8° (Early English Texts Society).] , illudque ex idiomatis indole circa annum 850 concinnatum vir doctissimus iudicavit. Sed et satis perspicue demonstravit illud derivatum esse ex antiquiore martyrologio latino [Ed. cit., p. XXXII.] , quod ipsum circa annum 750 exstitisse admodum probabiliter censuit. Etenim non solum in illo nulla occurrit memoria alicuius viri aut rei posterioris anno 740, sed nec ulla mentio S. Bonifatii archiepiscopi illius Moguntini, die 5 iunii 754 [Cf. Anal. Boll., t. XXIII, p. 503.] martyrio coronati; qui in tanta veneratione apud Anglosaxones habebatur ut ipso hoc anno vel sequenti in generali synodo eius diem natalicii illiusque cohortis cum eo martyrizantis statuerint annua frequentatione sollemniter celebrare [Haddan et Stubbs, Councils and Ecclesiastical Documents, t. III (Oxford, 1871), p. 391 extr.] . Iam vero in antiquo illo documento legitur ad diem 6 novembris non solum nomen S. Winnoci, sed et breve eius Vitae compendium, quod manifeste ex prima illa Vita desumptum est [Quod quo plenius perspicere lectoribus nostris liceat, textum martyrologii a v. cl. G. Herzfeld hodierno idiomate anglico expressum hic transcribere non pigebit. Est autem huiusmodi: On the sixth day of the month is the decease of the abbot St. Wunnoc. He was the head of the monastery south that is called Wurmholt, and yet he was so humble that he would perform all the work that was hard and irksome for the other brethren. When at last he grew old and could not work outside, he would grind with his holy hands for the food of the indigent brethren in Christ. Immediately when he approached the mill and put the corn into it, the mill moved by divine power, and the abbot locked the door, stood near the mill and said his prayers. At last there was such an abondance of flour that they all wondered whence it did come. One day one of the brethren looked into the house through a small opening; then the mill stood still at once, and the man became blind. The others greatly terrified led him away and he told the brethren of the minster the miracle that he had seen there. The next day he threw himself weeping at the abbot's feet and asked his forgiveness; then the abbot blessed his eyes in the Lord's name, and he was immediately able to see. L. c., pp. 201, 203.] . Non constat tamen hoc elogium exemplari latino iam insertum fuisse et non primum in recensione anglica.

[6] [ultimis Vitae capitulis postea ab alio adiectis,] Multo certior et magis definita esset nostra conclusio si iudicandum foret, ex una parte, ultima capita Vitae 1 [Vit. I, cc. 11 – 15.] eidem auctori ascribenda esse cui debentur praecedentia; ex altera vero, e satis puris fontibus hausta quae referunt Iacobus Meyerus [Annales Flandr. (Antverp., 1561), fol. 11 (ad an. 821).] et Iacobus Malbrancquius [De Morinis, t. II (Tornaci 1647), p. 203.] , anno nempe 821 a Gerardo comite donatam fuisse coenobio Wormholtano villam Spirliacum. Nam in laudatis capitibus memorata sunt a scriptore quaedam … nostris temporibus gesta [Vit. I, c. 11.] et inter ea, donatio loci qui dicitur Spirliacus [Vit. I, c. 13.] . Unde denique statuendum esset Vitam I conscriptam esse inter annos 821 et 846. Verum longe probabilius nobis videtur illa ultima capita non eiusdem cuius superiora, sed alterius scriptoris ingenio et stilo adiudicanda esse. Etenim, praeterquam quod in uno tantum codice Bononiensi priori lucubrationi adiuncta leguntur, ipsa illa praefatiuncula qua annuntiantur [Vit. I, c. 11.] satis indicat, ni fallor, hic nonnulla addi iis quae a scriptoribus priscis tradita fuerant. Cernere etiam mihi videor discrimen aliquod inter utramque partem [Capp. 1 – 10 et cc. 11 – 15.] quod ad genus scribendi attinet. Nam et sententiarum structura in posteriore parte quandam magis oratoriam formam affectat et, dum in priore parte earundem longe pleraeque terminantur vocabulo, ut aiunt grammatici, substantivo aut adiectivo, unde oritur quoddam genus numeri quem cursum appellant, in posteriore fere terminantur vocabulo verbali et non adeo perspicitur numeri cura. Ceterum quicquid est de illa quaestione, certum est huius appendicis scriptorem coaevum fuisse Gerardo illi qui Spirliacum Wormholtano coenobio donavit quemque paulo post initium saeculi IX floruisse aiunt. Nam ea se narrare testatur [Cap. 11.] quae suis temporibus gesta sunt; narrat autem nonnulla [Capp. 12, 13.] quae occasione beneficiorum a Gerardo concessorum contigerunt.

[7] [pauca de sancti historia refert.] Utinam haec prima Vita quam antiqua est et copiosa verbis, tam copiosa esset et rebus narratis. At contra in hoc genere admodum se praebet ieiunam. Nam ut fere in Vitis sanctorum aevi merovingici usu venire solet [Cf. W. Wattenbach, Deutschlands Geschichtsquellen, t. I, § 11 (edit. VII [1904], p. 124).] , praeter generalia elogia virtutum et miracula sancti intercessione in vita vel post mortem patrata, vix quicquam de eius conversatione aut rebus ab eo gestis posterorum memoriae servavit. Idque eo magis dolendum est quod, ut etiam saepissime fit, quaecumque in aliis scriptis de sancto tradita sunt, ex uno illo fonte sunt hausta.

§ II. De secunda et tertia Vitis S. Winnoci et de Libro miraculorum conscripto a Drogone monacho.

[8] [Vitam secundam, fere totam a prima excerptam, concinnavit quidam in coenobio Bergensi aliquamdiu hospitatus] Id certe dicendum est de secunda Vita, a Surio et a Mabillonio primum edita [Cf. BHL. 8954.] , quam ex codicibus octo et Mabillonii editione infra exhibemus. Cuius scriptor anonymus statim in praefatione sua significat se non esse monachum coenobii Bergensis, sed in eo coenobio aliquamdiu hospitatum fuisse et omnem suam operam posuisse in priore Vita expolienda. Nam a fratribus coenobii S. Winnoci, ait, quorum caritate non parum iocunde refrigeratus sum, non sine confusione, fateor, mei, suggestum accepi ut actus et vitam memorabilis quem praefatus sum patris novo stilo ex veteri sumpto cuderem… Satis mihi timebam patribus non parere vicemque eis quibus multa debui non reddere… Hinc caritatem, hinc imperium illorum considerans, inter utrumque positus, caritati vicem, imperio obedientiam debui. Quod ita praestitit ut turgido magis quam eleganti scribendi genere et fere plurium verborum ambagibus quaecumque in Vita priore narrata sunt retractarit, duo tantummodo ex aliis traditionibus, utique Bergensibus, de suo adiungens. Alterum [Vit. II, cap. 2 extr.] , quod falsum esse mox demonstrabitur [Cf. infra, huius commentarii num. 21 – 25.] , ubi refert S. Winnocum cum sociis suis, antequam coenobium Wormholtanum conderent, aliquamdiu constitisse in loco qui deinde Mons sancti Winnoci vocitatus est usque in praesentem diem. Alterum [Cap. 7 extr.] , ubi diem emortualem, quem Vitae prioris scriptor distincte non signavit, indicat fuisse octavo idus novembres. Praeterea retractationi suae subiecit [Cap. 15 – 21.] historiam miraculorum et translationum quae post conscriptam Vitam 1 contigerunt.

[9] [saeculo X vel XI, et probabiliter existimari potest Bovo episcopus in Saxonia.] Inde porro manifestum fit ipsum floruisse post annum 900, cum translationem corporis S. Winnoci eo anno factam narraverit [Cap. 16.] . Sed neque eum scripsisse ante annum 962 hinc colligere possumus quod Folcuinus, monachus Sancti Bertini (postea abbas Laubiensis), cum eo tempore Gesta abbatum S. Bertini Sithiensium componeret, nonnulla exscripsit ex Vita S. Winnoci prima [Cap. 11 (MG., Scr. t. XIII, p. 610).] ; valde enim credibile est eum potius exscripturum fuisse Vitam secundam, si ipsa nuper in vicino Bergensi coenobio stilo ornatiore concinnata iam exstitisset. Plura de nostro scriptore novisse nequivimus. Nam suae lucubrationi finem ab illo impositum esse circa medium saeculum XI non alia apparet ratio affirmandi nisi quod ab hoc tempore exordium suae descriptionis miraculorum S. Winnoci sumpsisse putatur Drogo [Cf. infra, num. 11.] ; quod argumentum non adeo videtur validum, cum Drogo nequaquam sibi proposuerit Vitam secundam continuare, sed tantum miracula recensere quae sua aetate apud Bergas contigissent [Lib. mir. auct. Drogone, prol. et cap. 1 init. Cf. tamen annot. ad finem prologi.] . Neque magis valida videtur assertio cl. viri Oswaldi Hodder-Egger, qui [MG., Scr. t. XV, p. 774, not. 3.] censuit auctorem nostrum scripsisse post annum 1022, quoniam in suo prologo significat se ad expoliendam Vitam antiquiorem compulsum esse a fratribus coenobii Sancti Winnoci, quo vocabulo monachos tantum intellegi posse existimat v. cl., monachi autem in Bergensi monasterio canonicis primum substituti sunt anno 1022 [Cf. infra, num. 34.] . Verum nomine fratrum coenobii Sancti Winnoci designari potuisse et canonicos, liquido constat ex loco quodam [Iam citato in editione Henscheliana Glossarii med. et inf. latinitatis ad v. Coenobium.] Vitae S. Godehardi episcopi Hildesheimensis conscriptae saeculo XI, ubi de collegio canonicorum ecclesiae cathedralis haec leguntur: Qui mox ut COENOBII NOSTRI religionem eotenus rationabiliter conservatam agnovit, … omni eam devotionis studio … condecorare sategit… COENOBIUM suum pastorali cura sapienter gubernavit et FRATRUM commoda in victu et vestitu… saepius adauxit [Vit. auct. Wolfherio c. 18 (MG., Scr. t. XI, p. 206).] . Multo libentius suffragarer eruditissimo viro ubi ait: “Conici quidem posset (Vitae huius II) auctorem fuisse Bovonem episcopum Saxonem, quem a. 1058 “multis diebus” in coenobio Bergensi moratum esse Drogo in Transl. S. Lewinnae c. 12 et Mirac. S. Winnoci c. 22 tradit; sed quo id probabilius reddam, non habeo [MG., Scr. t. XV, p. 774, not. 2.] .”

[10] [Miracula intercessione S. Winnoci post medium saeculum XI impetrata descripsit Drogo Bergensis eo tempore monachus.] Vitae secundae quasi appendicis loco subiectus est a Mabillonio Liber miraculorum quae intercessione S. Winnoci aetate sua impetrata narrat qui illius auctor inscriptus est Drogo quidam, ceterum parum notus [Eum prorsus diversum a Drogone episcopo Teruanensi perspicue demonstravit Sollerius noster Act. SS., Iul. t. II, p. 363, n. 19 – 21.] . Drogonem istum Bergensem fuisse monachum certo eruitur ex non paucis libri capitulis, iis praesertim in quibus se rebus quae in monasterio Bergensi contigerunt praesentem interfuisse significat [Cc. 2, 7 extr., 8 extr., 26, 27, 28.] , quin et Bergensem alumnum se diserte professus est [Cap. 17 extr.] . Eundem ibidem floruisse circa et post medium saeculum XI colligitur triplici saltem argumento. Nam primo alium libellum suum de translatione corporis S. Lewinnae ad monasterium Bergense anno 1058 facta [BHL. 4902.] dedicavit Rumoldo monasterii huius abbati, qui anno 1068 e vivis excessit, ac in ipsa dedicationis formula se presbyterum et monachum appellat. Idem inter miracula S. Winnoci unum refert quod certissime contigit anno 1067 [Cap. 19; cf. annot. ad h. l.] . Sed et coaevos se habuisse indicat Adelam comitissam Flandriae (an. 1036 – 67) [Cc. 3, 15.] , Malboldum abbatem Sancti Amandi (1018 – 62) [C. 18.] , Drogonem episcopum Teruanensem (1030 – 78) [C. 19.] , Alardum abbatem Sancti Vedasti (1067 – 68) [Ibid.] , Rumoldum abbatem Bergensem († 1068) [C. 21.] , Bovonem episcopum Saxoniae (qui anno 1058 translationi S. Lewinnae interfuit) [C. 23.] , quorum omnium tempora aetati Drogoni attributae optime concordant [Nomen Drogonis sacerdotis recensetur inter nuper defunctos monachos Bergenses in rotulo quem pro mutua societate incolae huius coenobii remiserunt anno 1097 ad Corbeienses (Mabillon, Act. SS. O. S. B., saec. III, 1 p. 329 extr.). Hunc eundem atque nostrum facile coniectare licet.] . Ex miraculis autem quae partim a se visa, partim audita esse testatur [Prol. med. et extr.] , primum contigisse indicat ante non multis annis quam puer parvulus ad propositum sanctae religionis ad coenobium sancti Winnoci venisset [Cap. 1 init.] . Librum Drogonis edidit Mabillonius [Cf. BHL. 8956.] ex codice Compendiensi ex quo et edidit Vitam secundam; sed nonnulla capitula vel capitulorum partes, quae minoris momenti ipsi visa sunt, praetermisit. Integrum illum exhibemus ex iisdem codicibus qui nobis servarunt Vitam secundam [Laudatis infra in capite textus Vitae secundae.] , praeter unum Cameracensem, in quo exscriptus non est, adiectis lectionibus variantibus editionis Mabillonianae.

[11] [Vita tertia compendium est Vitae secundae, cui praemisit auctor figmenta nonnulla incertae originis.] Admodum pauca habemus dicere de Vita tertia. Hanc repperimus in uno codice bibliothecae regiae Bruxellensis 8933 – 34, olim musei Bollandiani, qui continet apographa a priscis Bollandianis descripta vel ad eos missa; sed nulla ibidem addita est mentio bibliothecae vel loci ubi servatum erat exemplar. Neque alium ullum codicem usquam indicatum nec ullum scriptorem sive medii aevi sive recentioris offendimus qui aliquam eius memoriam exhiberet. Genus scribendi quo utitur auctor eum floruisse medio aevo iam adulto, non tamen ad recentiora saeculo XV tempora pertingente, manifestat. Longe maiorem partem lucubrationis eius constituit compendium Vitae secundae et Libri miraculorum a Drogone conscripti. Sed nonnulla huic duplici retractationi praemisit valde fabulosa, quae nusquam in aliis documentis leguntur. Nec profecto est cur aliquid momenti eius auctoritati tribuamus.

[12] [Alia quaedam de S. Winnoco documenta recentiora.] Nostrae tractationis fontem longe posteriorem, non tamen spernendum, praecipue quod spectat ad historiam cultus S. Winnoci, praebet Catalogus Reverendorum Abbatum monasterii S. Winnoci, cuius prima pars pertingens ad annum circiter 1575, auctorem habet Petrum de Sancto Audomaro seu de Walloncapelle, monachum Bergensem, qui obiit anno 1603, aetatis 75, religionis 52. Huius catalogi a diversis scriptoribus et amanuensibus usque ad extremum saeculum XVIII deducti, exemplar manu scriptum (prima manus sistit in die 22 novembris anni 1677) servatur nunc in bibliotheca Bollandiana. Ex eo exemplari multa protulit Alexander Pruvost S. I. in spisso volumine quod in lucem edidit ad illustrandam historiam monasterii Sancti Winnoci Bergensis [Chronique et Cartulaire de l'abbaye de Bergues-Saint-Winnoc (in