Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. GVILIELMO EREMITA, ARCHIEPISCOPO BITVRICENSI.


An. Chr. MCCIX.

[Praefatio]

Guilielmus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Non omnium, qui in album relati sunt Sanctorum, inscripta Martyrologio Romano nomina sunt. Guilielmi certe Bituricensis Archiepiscopi ab Honorio III anno Christi 1218. consecrata canonice memoria est, [S. Guilielmi natalis.] necdum tamen in publicis Romanæ Ecclesiæ tabulis consignata, licet id asserat Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi, vbi eum insigni ornat elogio. De eo Martyrologium excusum Lubecæ an. 1475. Bituricas depositio B. Valhelmi Episcopi & Confessoris. Vsuardi Martyrologium auctius editum Parisiis an. 1536. Bituricas natalis S. Guillermi eiusdem vrbis Archiepiscopi, vita & miraculis gloriosi. Eadem fere habent Martyrologium Coloniense, Molanus in Addit. ad Vsuardum, variaq; MSS. Belgicarum Ecclesiarum Martyrologia, in quorum plerisque VVilhelmus, in quibusdam Guilielmus & Guillelmus appellatur. Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuar. Eodem die S. Guilielmi, quem nos Germani VVilhelmum dicimus, Bituricensis Archiepiscopi, ordinis Cisterciensis, vita & miraculis clari. Erat iste Sanctus fere semper hilaris & iucundus, quod quibusdam displicebat austeris. Eiusdem meminere Martyrologia, Germanicum, Gallobelgicum, Gallicanum Saussaij, Ferrarius, MS. Florarium, Dorganius. Martyrologium Lemouicense citatum a Claudio Roberto: Depositio S. Guilielmi, eximij Præsulis, & egregij Confessoris; cuius vita claret in terris plena fide, & mors in conspectu populi miraculis pretiosa fulget. Galesinius: [canonizatio,] Bituricis S. Guilielmi Episcopi: quem vitæ sanctitate & miraculorum gloria insignem, Honorius III. Pontifex Sanctorum numero adscripsit. Eadem habent VVion & Menardus.

[2] Maurolycus XI. Ianuarij eum refert, cum tamen constet ex 2. vita obiisse Sabbatho, quod an. 1209. incidebat in X. Ianuarij. Kalendarium Cisterciense Diuione editum, X. Ianu. Guillermus Archiep. Viruticensis. XIII. eiusdem: S. Guillermus Vituricensis traditur sepulturæ. VII. Maij isthæc habet Chrysostomus Henriquez: [eleuatio,] In Gallia eleuatio corporis Guillelmi Archiepiscopi Bituricensis. Facta illa an. 1217. a Girardo, siue Giraudo, successore, vt scribit Ioannes Chenu in Chronologia Archiep. Bituric.

[3] Vitam S. Guilielmi a Petro Abbate Caroli-loci scriptam tradit Henriquez in Menologio Cisterciensi. Eam esse ait VVion quæ edita esi a Surio. [vita a quo scripta, & quando,] Fuit quidem illius vitæ scriptor S. Guilielmi æqualis, sed non Abbas Caroli-loci, tum saltem cum eam scripsit; at potius Bituricēsis quispiam. Indicat id cap.11. nu.39. Multi & nostræ vrbis homines, & locis finitimis degentes. Aetatem vero suam ostendit cap. 1. num. 1. de Henrico Archiepiscopo Guilielmi decessore loquens: Qui inter nos degens, erga Clerum & populum summa semper vsus est mansuetudine, &c. Et cap.3.num.11. Ex iis sane (quos S. Guilielmus manus impositione sanauerat) quosdam nos vidimus bonæ existimationis viros, qui hæc nobis ita, vt diximus, gesta testarentur. Et cap. 8 num. 29. Quas (Guilielmi moribundi voces) nos coram positi ægre possemus intelligere. Cum vero canonizationis non meminerit, suspicari licet antequam ea fieret scriptam esse hanc vitam. Est porro hæc vita a Surio, [contracta a Surio], vt ipse fatetur, in compendium contracta; neque vllum reperire MS. codicem potuimus, vnde primigeniam phrasim restitueremus: eam igitur e Surio damus.

[4] Aliam nacti sumus e veteri MS. Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, [alia,] a Coætaneo quoque scriptam, sed post canonizationem. An is Abbas fuerit Caroli-loci non possumus pronuntiare. Verisimile id fortassis videatur ex iis quæ cap. 2. num. 9. narrat, cum ait: Cuius rei exemplum si velim in medium ego deducere, qui opusculi huius materiam sum aggressus, ex iniuriarum molestia, propter quam nec immerito contra me debuerat grauius indignari, gratiam eius vltra quam crediderim, ne profiteor & gaudeo habuisse. Pars huius vitæ extabat in MS. Nicolai Belsortij.

[5] Alterius vitæ, (ab vtraque priore diuersæ, vt ex stylo licet coniicere) fragmentum ex MS. Legendario Ecclesiæ S. Audomari subiungemus. [tertiæ antiquæ fragmentum.] Auctor se Bituricæ fuisse ostendit, cum sepultus est Sanctus; ita enim ait num. 4. Quam plures ex ipsis (infantibus, qui satiari adspectu sacri eius corporis non poterant) renitentes pro viribus, & eiulantes præ dolore recessus, vidimus violenter asportari. Quod iisdem verbis habetur in veteri Breuiario Corisopitensi, de quo inferius.

[6] Vitam S. Guilielmi describit Chrysostomus lib. 1. Fascicul. SS. ord. Cistercien. dist. 20. fere ex Surio. Franciscus Haræus, qui tamen fœde hallucinatur dum mortuum tradit circiter annum 1136. Petrus de Natal. lib.2. cap.63. Petrus Viellius Gallice, ex Surio, & accuratius Andreas Du-Vallius: [Qui de eo scripserūt] Iacobus Doubletius, & Guilielmus Gazæus. Agunt quoque de eo Barnabas de Montalbo lib. 5. historiæ Cisterc. cap. 6. & sequentibus, vbi cum se profiteatur, quæ scribit, ex Surio & Vincentio haufisse, in multis tamen eorū sensum non est assecutus. Agit præterea Claudius Robertus in Gallia Christiana, Ioannes Chenu in Chronologia Archiepiscoporū Bituric. Chronicō monachi Autisiodorēsis, Guido Coquillius in hist. Niuernēsi, Carolus Saussaius in Annal. Aurelianen. citādi infra. Vincentius Bellouac. lib.29. cap.62. Cæsarius lib.2. cap.29. Bzouius tom. 13. Annal. ad an. 1218. num.7. Demochares de diuino Missæ sacrificio cap.24. S. Antoninus par.2. tit.17. c.9 §. 30. Ciaconius in Honorio III. Iacobus Breulius lib.4. Antiquitat. Parisinarum, vbi testatur eum auctorem fuisse Congregationi ad S. Antonium Parisiis, vt se ordini Cisterciensi subiiceret, & Confessarium Visitatoremq; ab eius ordinis Præsidibus constituendum admitteret.

[7] Testatur Ioannes Chenu SS. Stephanum, Vrsinum, Guilielmum eße tutelares Biturigum Præsides: [Sacri honores ei habiti.] Guilielmi præterea in Ecclesia Mimatensi celebrari hoc die commemorationem Claudius Robertus scribit in academia Parisiensi Patronum haberi nationis Francicæ: coli in Ecclesia Lingonensi officio duplici, semiduplici Parisiis & Rotomagi. Ast in veteri Missali Rotomagensi fit solum eius memoria, vt ibi dicitur. In veteri Breuiario Ecclesiæ Corisopitensis in Britannia Armorica recitātur nouem de S. Guillermo lectiones, inq; iis isthæc: Quadam die quidam Nobilis febricitans dixit ei: [Febris eius meritis pulsa.] Domine date licentiam huic febri, quod recedat. Cuius affectionem pius Pater respiciens, dixit ei: Adhuc vnam accessionem habebis, & postea liberaberis. Quod ita contigit vt prædixit.

[8] [Vetus de eo sequentia.] In Missali Rotomagensi hæc de eo recitatur sequentia:

Ecce dies specialis Confessorum gloria,
Qua præfulget triumphalis Guillermi victoria,
Qua æterna Christo duce migrauit ad gaudia,
Sempiterna gaudens luce eius in præsentia;
Cui mente spiritali hærebat per omnia
Vita fruens temporali, aspirans cælestia:
Morum clero præstans forma, vt iubar Ecclesiæ,
Plebi vitæ fulsit norma, vt fomes iustitiæ,
Lapsis vitæ dans solamen, spem reformans veniæ,
Oppressorum releuamen de valle miseriæ.
Huius ergo prece pia cælesti militiæ
Nos ascribat vitæ via, Rex æternæ gloriæ. Amen.

VITA
Auctore coætaneo anonymo, a Laur. Surio, stylo mutato, contracta.

Guilielmus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia (S.)BHL Number: 8900

Ex Svrio.

CAPVT I.
S. Guilielmi ad Episcopatum promotio.

[1] Cvm ex hac luce migrasset felicis memoriæ a Henricus Bituricensis Archiepiscopus b qui inter nos degens erga Clerum & populum summa semper vsus est mansuetudine & humanitate; [Episcopo Parisiensi electio Episcopi Bituricensis defertur.] paucis post diebus Ecclesiæ illius Clerici ad eligendum idoneum successorem conuenere. Sed cum primum inter se non concordarent, tandem ex instinctu Spiritus sancti in eam pariter iere sententiam, vt Ecclesiæ Parisiensis, c Antistitem, qui ex illorum collegio ad id erat dignitatis assumptus, accersirent, eius in Episcopo eligendo consilio & prudentia vsuri. Erat enim vir magnus, & cunctis venerabilis, consiliis prouidus, iustus ac timens Deum: cumque erga alias Galliarum Ecclesias multa vteretur sollicitudine, æquum esse existimabat, vt matri suæ, id est, Ecclesiæ desolatæ, in qua a teneris annis fuisset enutritus, tam necessario tempore minime deesset. Ille vero nullas nectens moras, tamquam deuotus filius afflictæ matri, omnibus quibus posset modis consulturus, vocatus mox aduenit. Itaque vbi ad præfixum diem conuentum est iterum ab eius Ecclesiæ Clericis, post multam deliberationem, id tandem omnibus vnanimiter placuit, vt ex ordine Cisterciensi, cuius tum erat in Ecclesia Dei eximia sanctitas, Abbas aliquis in Pontificem deligeretur. Ibitum inter ceteros, quos morum sanctitas commendabat, crebro nominatus est Guilhelmus, id temporis d Caroli-loci religiosissimus Abbas: qui, postquam arduum illud amplexus fuerat institutum, indies ad perfectiora contendebat, & sicut generis nobilitate, ita vitæ sanctimonia ceteris antecellere videbatur. Tandem ex compromisso & hunc & alios ab ipsis nominatos, ad Parisiensem Episcopum detulerunt, ex eius arbitrio proculdubio suum Antistitem habituri quem ipse esset indicaturus: quippe qui illorum omnium mores probe cognitos haberet.

[2] Sed quia iam hora tardior erat, vir ille prudentissimus noluit in re tanti ponderis præcipitare sententiam; [Is diuinum lumen implorat.] sed negotium omne in diem alterum distulit. Etsi autem inuitus admodum eam in se prouinciam recepit, nulla ratione recepturus, nisi schismatis certa discrimina impendere vidisset; at cessit tamen, decreuitque ea nocte solitis vigiliis & precibus incūbere, & diuinū implorare auxilium, vt Dominus destitute Ecclesiæ Pastorem idoneum daret. [Sorte Guilielmi nomē e multis educit.] Sequenti inde die in beatissimæ Mariæ Virginis templo mane sacrificium Missæ cum ingenti deuotione obtulit. Aderant vero illi duo eximiæ sanctitatis & prudentiæ viri, quorum vnus postea Turonensi, alter Meldensi Ecclesiæ præfectus est. Sub horum conspectu schedulas, quibus cera obsignatis Abbatum nominatorum erant inscripta nomina, sub altaris palla reposuit, penitus ignorans, quæ cuius nomen haberet. Absoluto autem sacrificio, cum lacrymis & multo gemitu humi prostratus, orat Dominū Iesum & eius sanctissimam genitricem, vt qui solus corda nosset omnium, ostendere dignaretur, quem vellet eius Ecclesiæ Pastorem constitui. Expleta oratione, nihil iam hæsitans de misericordia Dei, surrexit, & ex omnibus schedulis vnam solam apprehendens, nomen inuenit Domini Guilhelmi Caroli-loci Abbatis: moxque rem duobus illis sociis suis indicauit: atque vna cum illis properat ad Clericos congregatos, & ipsius aduentum præstolantes. Interim rem apud se & duos illos tacitam habet, dilaturus eius propalationem, donec certius aliquod diuinitus indicium appareret. [Idē a Canonicis vltro petitur.] Et ecce non minima pars eorum, qui conuenerant, obuiam illi procedit: vna voce clamitāt omnes, Guilhelmum Abbatem, vtpote virum religiosum, iustum, sanctis moribus conspicuum, sacris instructū litteris, illustri ortum prosapia, reliquis omnibus debere anteferri. Ita Dominus Iesus, quem ipse iam designasset Pontificem, illorum quoque animis inspirauit. His vero auditis, & lætitia & admiratio cepit Episcopum, ita vt lacrymas tenere non posset, videns rem diuinitus geri, exclamauitque: A Domino factum est istud: simul Deum benedicens, mox properat cum illis ad reliquos paucos, qui in electionis loco permāserant. [Psal. 117. 23.] Atque inde cum omnibus ad B. Stephani Metropolitanā accessit ecclesiam: vbi ante aram prostrati cum preces Domino fudissent, ex omnium fratrum voluntate & consensu, ipso die e S. Clementis Guilhelmus Abbas in Archiepiscopum & totius Aquitaniæ Primatem eligitur.

[3] At illum quidem res tota latebat. Postquam vero illi innotuit, [Reluctans, cogitur electioni assētiri.] non est superbia elatus: imo vero dolere cœpit & mœstus esse, quod a sublimi diuinarum rerum contemplatione animus ad tractanda secularia & temporalia deinceps auocandus esset. Hinc ergo gemitus, hinc ex imo pectore ducta suspiria. Sed quanto ille a tanti honoris dignitate magis abhorrebat, tanto honor ipse eum arctius cōplexus est, vt possit de illo quoque dici, quod de S. Paula D. Hieronymus ait: Fugiendo gloriam merebatur, quæ virtutem quasi vmbra sequitur, & appetitores sui deserens, appetit contemptores. [26. Ianu.] Interea positus in deliberatione, quid potissimum sequi deberet, acciperene tam molestum in se onus, an fugere potius, vidit solennes ad se venire nuntios Ecclesiæ Bituricensis, obnixe rogātes, vt vocationi diuinæ obsecundet, & electioni de ipso factæ assensum præbeat. Et hi quidem, licet cum veneratione multa suscepti, passi fuissent hauddubie repulsam, nisi maior auctoritas obstitisset. Accessit igitur ad has preces Cisterciensis Abbatis mandatum, cui iam reluctari, nisi suæ professionis vellet esse transgressor, non poterat. Et ne posset vlla ratione effugere, addidit grauius preceptum etiam Apostolicæ Sedis Legatus, qui id temporis in Galliis erat. Scripserat autem vterque epistolam ad illum, plenam ponderis, admonentem illum, ne se diuinæ voluntati præberet refractarium; cogitaret vero quandoque reuersurum Dominum, & talenta collata repetiturum cum vsuris.

[4] Ita igitur ille compulsus, licet valde initio reniteretur, seque indignum clamitaret, velle tandem cogitur, [Inauguratur:] quod nolebat, sciens meliorem esse obedientiam quam victimam. Valedicens vero fratribus, quibus præfuerat, nec sine multis lacrymis multoque cordis gemitu, singulorum se precibus commendans, recessit ab illis corpore tantum, non animo. [1. Reg. 15. 22.] Porro festinus iter habuit Bituriges. Quo cum peruenisset, a populo & Clero illi procedente obuiam, inprimis reuerenter acceptus est; deinde ab Episcopis ritu solenni consecratus, curam commissi sibi gregis, non vt mercenarius, sed vt verus pastor suscepit.

[Annotata]

a Henricus de Soliaco, obiit III Id. Septembr. 1200. vt habet Claudius Robertus, & Ioannes Chenu.

b Hinc patet auctorem & coæuum fuisse, & Bituricæ vixisse.

c Isfuit Odo de Soliaco, frater Henrici Bituricensis.

d Carolilocus, vel Carilocus, vt habet Cl. Robertus, vulgo Challis, vel Charlis, Chailly, Charlieu, abbatia ordinis Cisterciensis in diœcesi Siluanectensi, filia Pontiniaci.

e 23. Nouembr.

CAPVT II.
Vita in Episcopatu sancte acta.

[5] Et ne sibi deesset, suique ipsius curam neglexisse videretur, [Exemplo suis præit.] omnes animi motus ita studuit rationis continere imperio, adeoque omnia quæ sunt mundi huius contemnere, vt nihil in ipso reprehensione dignū animaduerti posset a subditis, quibus seipsum virtutis & sanctitatis atque bonorum operum exemplar præbere volebat: non ignorans, quod
— — — semper componitur orbis
Regis ad exemplum: nec sic inflectere mentes
Humanas edicta valent, quam vita regentis.

Domabat carnem, vt & antea consueuerat: & qui cunctis animi perturbationibus & affectibus a puero bellū indixerat, nunc acrius indicit, vt posset ex sententia dicere cum Apostolo: Castigo corpus meum & in seruitutem redigo: ne forte, cum aliis prædicauerim, ipse reprobus efficiar. [1. Cor. 9. 27.] In opibus & copiis, in honore & dignitate eximia, quæ solent permultos euertere, pauper esse spiritu studebat: inter lautas epulas & in ciborum apparatu nouerat esurire: inter vestitos mollibus asperrimo cilicio terebat corpus, monastico retento habitu, vt non tam Pontifex quam monachus videri posset. Vestes habebat, quæ corpus tegerent, [Habitus austeritas.] non quæ luxum & pompam præse ferrent: neque his quicquam aut aspera hyeme adiici, aut feruente æstate detrahi siuit: pondere illarum pressus potius, quam adiutus. [Abstinentia a carnibus.] Ab eo tempore, quo, relicto seculo, monasticum vitæ genus amplexus est, numquam carnibus vesci voluit; licet ob gratiam hospitū, tam ex aucupio, quam venatione apparata fercula iuberet mensæ suæ inferri, cum id ratio postularet. Inter mundanos strepitus & aulæ tumultus, inter litigantium rixas & controuersias, pacem pectoris ita coluit, vt etiam cum his qui oderant pacem, foris pacis studiosum se exhiberet.

[6] Cum sciret autē non posse eum incendere alios, qui ipse non ardeat, igne sancti Spiritus inflammatus, subditos quoque suos accendebat sanctæ conuersationis exemplis; non modo nulla admittens illicita, sed a multis etiam licitis vltro abstinens. Si qua autem ab aliis essent mala perpetrata, ea haud secus atque propria lugebat: vt e diuerso bonis alienis non aliter quā suis delectari videbatur. [Studium puritatis animi.] Interioris hominis sui maculas, si quas inuenisset, lacrymis compunctionis diluebat: ita vt deinde facilius non modo festucas, sed etiam ingentes vitiorum trabes, ab aliorum oculis verbo sanctæ prædicationis & irreprehensibilis conuersationis exemplis amoueret. Cauebat enim, ne si propriis scateret morbis, audiret illud sibi obiici: Medice, cura teipsum. [Luc. 4. 23.] Qui enim apud Deum pro aliis intercessor est, non debet suis offendere culpis, quem pro alienis deprecatur. Verumenimuero cum sanctus Pontifex nihil sibi male esset conscius, attamen seruum se putabat inutilem, semperque sibiipsi suspectus & pauidus, ibi etiam culpam agnoscebat, vbi non erat, clamans cum Propheta: Delicta quis intellegit? [Psal. 18. 13. & 14.] Ab occultis meis munda me: & ab alienis parce seruo tuo.

[7] Porro non ignorans virtutum omnium custodē fidissimam esse humilitatem; [Humilitas.] tum quoque vnigenitum æterni patris filium, cum Dominus esset omnium, non tamen venisse, vt ipsi ministraretur, sed vt ministraret; ad illius se componens exemplum, [Cura subditorum.] omnibus humilem & benignum sese exhibuit: quantoque maior erat ex dignitate Pontificia, tanto se gerebat summissius humiliabatque in omnibus, memor illius Apostolicæ sententiæ. Non dominantes in Clero, sed forma facti gregis. [1. Petri 5. 3.] Valde autem dabat operam, vt nec integram vitam peruersa doctrina, nec sanam doctrinam vita improba deturparet. Agebatque diligenter apud subiectos, vt ex animis eorum tribulos & spinas vitiorum extirparet, & virtutum semina insereret; sciens non ad otium, sed ad immensum negotium a Domino se esse vocatum, cui quandoque administratæ tam amplæ prouinciæ rationem esset exactissimam redditurus.

[8] Etsi autem ob patientiæ & humilitatis studium, quas in virtutum structura fundamenti loco posuerat, [Erga lapsos lenitas.] quibusdam videretur iustitiæ censuram non nihil negligere, ab iisque propterea temere remissus & tepidus diceretur; at Cleri tamen & Ecclesiæ iura atque libertatem, in nullo passus est violari. Visus quidem fuit indulgentior erga delinquentes; sed pius Pastor sua patientia illos prouocabat ad pœnitentiam: quos si vidisset ea humanitate fieri obstinatiores, iam zelo accensus iustitiæ, ad castiganda & vindicanda flagitia commissæ potestatis gladium exerebat; nihil ea in re nec minis Principum, nec tyrannorum sæuitia absterritus, nec amicorum blandis precibus fractus aut delinitus.

[9] Non se sinebat instar Heli sacerdotis falsa superari pietate, qui quod in corrigendis filiis esset remissior, cum illis pariter extinctus est. [1. Reg. 2.] Attamen contemplans humanæ conditionis fragilitatem, [Seueritas moderata.] & ex natura vitiis deprauata semper in deteriora procliues hominum animos, in alienis culpis propriam attendebat infirmitatem: sicque seipsum considerans, libenter veniam dabat peccata sua lugentibus ex vera cordis contritione: ita maternis eos fouens complexibus, vt tamen, vbi res posceret, etiam paternæ virgæ adhiberet disciplinam: seuerus in vitia hominum, benignus erga naturam. Itaque nec in misericordia remissus, nec in humanitate mollis & effeminatus; nec in rigore iustitiæ sæuus & crudelis, nec in pietate plus æquo indulgens fuit; sanandis peccatorum vulneribus & vinum & oleum prudenter infundens; vt vini acrimonia vulnerum saniem abstergeret, & olei lenitas dolorem temperaret.

[10] Quam autem circa misericordiæ & benignitatis opera sedulus & intentus fuerit, [Benignitas in pauperes.] non est silentio tegendum. Miseris & egenis præstabat alacriter eleemosynam, sciens scriptum esse, quod hilarem datorem diligit Deus: quosque abiectiores nouerat, eos sua liberalitate solitus erat anteuertere ac preuenire: debiles & claudos reficere, maxime a quibus nullam expectaret beneficij compensationem: hospites & peregrinos non modo tecto recipere, sed compellere etiam vt intrarēt. [2. Cor. 9. 7.] Eos vero dumtaxat admittebat ad familiaritatem. [Familiaritas cum viris sanctis.] quos sanctitatis opinio commendabat: a quibus vt magis magisque disceret esurire & sitire iustitiam, crebris eorum collocutionibus frui volebat: illis plane a familiaritate exclusis, quos vel sciret notatos infamia, vel quibus ipsa familiaritas caussa eius contemnendæ dignitatis & functionis.

CAPVT III.
Varia eius meritis facta miracula.

[11] Ne qve tamen quemquam non amabat in Christo: imo vero prodesse cupiebat omnibus. [Alia misericordiæ opera.] Nudos pro cuiusque conditione, paucis admodum consciis, vestiebat; non ab hominibus gloriam quærens, sed mercedem expectans a Domino. Ægrotos & carceribus inclusos & visitare & consolari studuit; aduersus desperationem & impatientiam, Scripturæ diuinæ sententiis & exemplis eos confirmans. Erant in iis tertiana & quartana febre vexati, [Ægros tactu sanat.] qui concepta in Deum fiducia,in Deum fiducia, quod per sancti viri preces & merita curari possent, rogabant eum, vt manu ipsis imposita, febrem discedere iuberet. At ille molestissime ferens se sanctum vel appellari vel existimari, eos silere iussit, & ad diuinam poscendam opem se conferre. Illis autem cum ingenti gemitu in sua prece persistentibus, vt erat mitis & humilis corde, manus illis imponebat: & alij quidem quamprimum, alij paullo post integram recepere sanitatem. Ex iis sane quosdam nos vidimus bonæ existimationis viros, qui hæc nobis ita, vt diximus, gesta testarentur. Et quia vitæ sanctitas studiose occultata, per miracula se solet prodere, libet hic quædam sancti viri miracula commemorare, quæ per eum Dominus efficere dignatus est, dum adhuc in carne degeret.

[12] Cum more solito vir sanctus diœcesin suam circumiret, & gregem sibi creditum paterna sollicitudine visitaret, suumque munus fideliter exequeretur concionando, [Ægrum manus impositione curat.] sacros ordines conferendo, templa & aras consecrando, discordes conciliando, baptizatos sacro chrismate confirmando; puer quidam continuo capitis tremore iam menses tres & amplius agitatus, apud Montem Falconis illi a parentibus offertur: quem cum vidisset vir pius, manus illi imposuit, & intra triduum ille se sensit in columem.

[13] Capellanus S. Germani de Podio, cuius ecclesia duobus a nostra vrbe milliaribus abest, [Manum aridam sanat, imperata peccatorum confessione.] dimidio fere anno sinistræ manus officio priuatus, Missas celebrare non potuit. Ea re non mediocriter ille afflictus & confusus, a medicis petiit tanti mali medicinam; sed frustra. Tandem ad virum Dei venit, manum illi prope aridam ostendit. Susceptus ab illo benigne, hoc respōsi accepit, vt humiliter peccata sua confiteretur. Abiit ille, accepta prius sancti Patris benedictione, & paullo post reddita sanitate, die tertio Missæ sacrificium obtulit.

[14] Consecrauerat quodam die vir sanctus ecclesiā quandā, & tāto defatigatus labore, [Feminam a periculo abortus liberat.] cum Clericis & aliis inde reuertens, in prato consedit, paullum ibi cibi sumpturus. Illi prato coniuncta domus erat, ex qua egressa mulier, Huberta nomine, iam partui vicina, sanctum virum alloquitur, eique cum multis suspiriis infelicitatis suæ pertexit historiam, quodiam quarto aut quinto peperisset quidem, sed non nisi fœtum mortuum: se vero eo nomine accusans, sua culpa id fieri aiebat. Cernens pius Pastor calamitatem ouiculæ suæ, blandis eam verbis consolatur, simulque iubet Sacerdoti sua peccata confiteri, ac deinde bono esse animo. Denique extensa manu benedixit illi, & de cibo ac potusuo præbuit. Vbi illa cibo sumpto confortata est, abiit, & adueniente partus tempore, prolem saluam & incolumem enixa est, nec vnquam postea abortum fecit, licet crebro deinde pepererit.

CAPVT IV.
Pietas, opera misericordiæ, tentationes repressæ.

[15] Si quos vir sanctus comperisset in Ecclesiastici iuris & libertatis iniuriam carceri mancipatos, [Defendit libertatem Ecclesiasticam.] tam diu ante fores carceris sub dio persistebat, donec ei essent redditi illæsi. Exemplo autem Tobiæ prouocatus, non tantum mortuos sepulturæ mandabat, sed etiam sine personarum acceptione fratrum funera prosequebatur, pauperū & peregrinorum humandis corporibus libens necessaria præbebat. [Curat & prosequitur pauperum funera.] Intererat autem huiusmodi tristibus spectaculis, vt inde in memoriam rediret conditionis humanæ, extremorumque suorum, & hac cogitatione aduersus peccata se muniret.

[16] Eadem autem misericordiæ opera etiam spiritualiter suis impendebat. [Opera misericordiæ spiritualia exercet.] Esurientes pane verbi Dei pascebat, sitientes aqua sapientiæ salutaris & doctrinæ cælestis reficiebat, nudos secundum animam, ac bonorum operum indumentis destitutos, verbis & exemplis optimis communiebat, ad caritatis studium eos prouocans, quæ est vestis nuptialis. Christum Dominum ad sui cordis hospitium inuitabat, cælestibus cogitationibus intentus, ne quid intra ipsum, tantum hospitem offenderet. Infirmos & in carcere detentos visitabat; vitiorum æstu tamquam quibusdam febribus exagitatos, saluberrimarum admonitionum medicamentis fouens & curans, & peccatorum nexibus constrictos & vinctos absoluens. Mortuos sepeliebat, peccata mortifera oris confessione docens explicanda. Cum enim sponte hic nostra in confessione peccata detegimus, id efficimus, vt in suo iudicio Christus ea tegat.

[17] Crebras ad Deum fundebat preces, idque & secreto & prolixe, sciens dictum ab Apostolo, Sine intermissione orate. [I. Thes. 5. 17.] Sub ipsis autem precibus & Missæ sacrificio mirabili afficiebatur gratia compunctionis. Vidisses ex oculis, [Pietati deditus.] tamquam ex fonte quodam indeficiēti, vbertim manare lacrymas, pia quadam dulcedine & sanctæ deuotionis ardore conditas. Si quæ se animo illius voluissent peregrinæ cogitationes ingerere, cum S. Abrahamo eas abigebat; nostræ redemptionis mysteria in tanto sacrificio non sine maxima spiritus delectatione reuoluens; nec aliter illud peragens sacrificiū, quam si Christum Dominum coram cerneret pati & crucifigi. [Genes. 15. 11.] Erat eius animus totus in cælis, ardenti desiderio cupiens ad illam beatam patriam pertingere: sed interim tamen non sic vni vacabat sibi, vt suarū ouium obliuisceretur. Ab illis sublimibus animi exercitiis, ab illa cælestium sublimi contemplatione dimittebat se ad consulendum subditis suis, ad defendendos pupillos & viduas, ad subueniendum oppressis, ad tractanda multifaria negotia crediti sibi gregis. Itaque & diuinis sic inhærebat studiis, vt curam populi sui non negligeret: sicque vacabat suorum procurandæ saluti, vt a cælestibus appetendis & consecrandis non auelleretur.

[18] Videns autem serpens tortuosus, antiquus nostræ salutis aduersarius, virum sanctum multiplici gratia & variis virtutum vernare floribus, multas, easdemque occultas, contra eum instruit machinas; modo generis nobilitatem, modo functionis excellentiam, modo ordinis Cisterciensis præstantiam, modo vitam in eodem ordine ab adolescentia innocenter trāsactam, [Tentatio nibus superbiæ strenue resistit.] ob oculos illi statuens; vt tam multis vanæ gloriæ incitamentis, ad animi tumorem & fastum eum impelleret, hortareturque præ se alios contemnere, nec omnino sui ferre contemptum, subditis imperare seueriter, immorigeros punire atrociter, cuncta sibi licita arbitrari, plus omnibus sibi sapere videri. At vero hostis versuti fraudes intelligens vir sanctus, doctus ad prælia spiritus, inexpugnabili humilitatis scuto se munit, & superbi hostis callida machinamenta in illius caput retorquet: sicque fraus in se conuersa eliditut. Nam quæ ille ad commouendam superbiam adhibuerat, vir sanctus Scripturæ diuinæ & sententiis & exemplis facile profligauit. Simul autem ad fortissimum sanctarū precum præsidium confugiens, ita Dominum orabat: Domine Iesv Christe, qui ad te clamantes, a tua misericordia non repellis, quique dixisti, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitæ: Illumina oculos meos, ne vnquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus, Præualui aduersus eum. [Ioan. 8. 12.] Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero: ego autem in misericordia tua speraui. Non veniat mihi pes superbiæ, & manus peccatoris non moueat me.

CAPVT V.
Aliena peruicacia quibus armis domita.

[19] Postqvam autem vitulentus serpens suis se artibus nihil in sancto Episcopo profecisse vidit, [Pecuniam ab excommunicatis non extorquet.] etsi turpiter pudefactū se doluit, at nec sic tamen a nocendi studio cessauit. Suggerebat animo illius, vt quos ob illorum scelera communione priuasset, illis ex more totius Ecclesiæ Gallicanæ mulctam pecuniariam irrogaret, præter illam satisfactionem, quam pro qualitate criminum imposuerat: vt vel sic a similibus admittendis coercerentur. Nec hic deerant viri magni nominis, qui dicerent eiusmodi pecuniam posse eum in suos vsus conuertere, aut certe, si id mallet, pauperibus erogare. Sed hac in re vir sanctus admirabili vsus est moderatione & discretione, vt nec Deum offenderet, cui soli placere cupiebat; nec proximis scandali materiam offerret, quos videbat non ita subito ab hac consuetudine posse reuocari, nec æquo laturos animo, si ea pecunia priuarentur: imo potius hac occasione maioris quæstus rationes & vias meditaturos in suæ salutis perniciem. Itaque media quadam incedens via, morem patriæ nec damnare plane voluit, nec approbare: sed accepta cautione de soluenda mulcta pecuniaria, congrua satisfactione, pro criminum ratione, imposita, excōmunicatos clementer absoluit, gratias agens Deo, quod rebelles filij ad sinum matris Ecclesiæ se recepissent: pecuniam vero postea nullam ab eis accepit, licet ob incutiendum salubrem timorem, sæpius se accepturum minaretur. Omnes enim mundi huius opes haud secus atque stercora aspernabatur, thesauros suos in cælis collocans, vbi tota animi eius intentio versabatur.

[20] Eumdem in modum cum illi persuaderetur, vt in malitia obstinatos & incorrigibiles collecto exercitu debellaret, [Obstinatos non armis domat, sed sermone efficaci.] quo illis profligatis, tranquillitate & pace Ecclesia frueretur, & liberius diuinis officiis vacaret; quam ad rem confirmandam itidem adducebantur Patrum exempla, mos regionis a Patribus institutus, a posteris obseruatus; ne quid præpopere vir sanctus ageret, ad deliberandum, Deumque obsecrandum temporis spatia accepit. Valde enim ab effundendo abhorrebat sanguine, nec libebat militaribus accingi armis, hostilesque vastare terras, & prædas agere. Ne tamen vel ritum patriæ temere damnare, vel Maiorum instituta explodere videretur, promisit quidem se facturū, quæ illi suasissent: sed hostes non ferro aut igni, sed spiritaliter oppugnandos suscepit. Obduratos igitur & peruicaces seorsum ad se euocat, acriter obiurgat, gladio spiritus, quod est verbum Dei, prosternit: adhibet comminationes æstuantis gehennæ, illam fornacem pice & sulphure semper arsuram ob oculos ponit: & ne parum efficax sit sermo, assiduis & quotidianis se macerat ieiuniis, orationibus, & vigiliis, vt Deus illorum duritiam emolliat. [Ephes. 6. v. 17.] Nec est spe frustratus sua: non sine stupore & admiratione multorum, subito ex lupis agni, ex persecutoribus amici, ex alienis amici & familiares fiunt: & quibus antea contemptibilis & vilis habebatur, iam non modo Archiepiscopum, sed sanctum vocant Archiepiscopum: parent subditi suo pastori, ad votum celeriter iussa capessunt. Si qui autem necdum obtemperare volunt, ab aliis non alio quam ethnicorum & publicanorum loco habentur. Felices putantur, quibus imperare dignatur, quibus obuiam procedentibus bene precatur, quibus vel fimbriam vestimenti eius contigerit attigisse. [Humilitate omnes sibi conciliat.] Sancta conuersatio eius omnium animos conciliabat, præsertim quod ex signis haud obscuris animaduerterent eum esse apud seipsum humilem, quod merito deberent imitari; nec deesse illi auctoritatem, quam non immerito formidarent.

CAPVT VI.
Infestationes patientia superatæ.

[21] In ipsis sane Pontificatus sui initiis multas persecutiones & infestationes pertulit: [Persecutiones patitur, a Rege & Principibus.] quibus etsi fortasse cōcuti potuit, deiici tamen, aut euerti nequaquam potuit. a Regem Francorum, alioqui Christianissimū, ob caussas quasdam, quæ in Ecclesiastici iuris detrimētum cederent, diu iratum patienter sustinuit. Non deerant æmuli, qui Regis ex ignorantia peccantis iram, admotis facibus magis magisque inflammarent. Videre tum licuit multos ex iis, qui sereno tempore amici putabantur, inimicorum induisse animos, & quidem regni optimates. Erant & satrapæ Regis, plus homini, quam Deo placere appetentes, qui improbis sermonibus hortarentur eum, vt Regem iniuste, vt mentiebantur, offensum sibi reconciliaret: quod si cunctaretur, se illius facultates minarentur in fiscum regium redacturos, & illum tamquam læsæ maiestatis reū, proscripturos. Sed Ecclesiæ columna nec blanditiis eneruatur, nec terroribus concutitur, sciens, Deo magis oportere, quam hominibus, obedire.

[22] Extiterunt autem, sua zizania seminante omnis dissensionis satore diabolo, [Vexatur a Clericis.] etiam discordiæ grauissimæ inter ipsum & Clericos Metropolitanæ Ecclesiæ, adeo vt quidam ex illis non leuibus eum contumeliis & probris afficerent: quorum sane ille furori cedere maluit, quam maledictum reddere maledictis & liti atque contentioni inseruire. Verum omnipotens Deus, quorundam bonorum virorum opera & intercessione, & Regem Pontifici, & filios Patri conciliauit, omni illa tempestate sedata. [Reconciliatur Regi & suis.] Sanctus autem Pontifex ex vtraque hac infestatione creuit existimatione & gloria, vbi robustæ mentis eius cōstantia & præclara apud Deum merita, que prius homines latuerant, sese declarare cœperunt. Rex enim auditis sanctitatis eius testimoniis, suo illum fauore complexus est: & Clerici puncti pœnitentia, Patrem suum & amare ardentius, & maiori prosequi reuerentia studēt. Ille e diuerso rebelles prius filios amplius & veneratur & diligit, & aliis, qui numquam eum offenderant, etiam præfert & anteponit. Nulla postmodum in illa Ecclesia extitit rebellio: omnia pro suo arbitratu statuit: cuius rei nos testes sumus oculati. Tam enim certis indiciis plenum eum esse Spiritu sancto crebro comperimus, vt aliquid illi statuere volenti si quis eo absente resistere deliberasset, illo præsente non posset: imo vero, quod plus habet stuporis & admirationis, votis omnium non sine miraculo in id consentientibus, vt ius conferendi Sacerdotia, quæ vulgo Præbendas vocant, in illum, [Ius omnes Præbendas conferendi recusat.] & eius gratia in successores illius transferrent, quod antea semper ad totum illorum collegium pertinuerat; ille hoc præsentiens ad Ecclesiæ damnum quandoque cessurum, sponte & liberaliter hanc oblatam donationem nullo pacto admittere voluit.

[23] Interim vero ne deesset sancto viro satan suus, qui eius patientiam exerceret, erat quidam vir dolosus, [Defendit Ecclesiæ iura.] qui sicut eius antecessores, ita & illum pertinaci odio infestabat. Cernens enim sanctum Episcopum mansuetum, modestum, simplicem, confidentius iura Ecclesiæ violare tentauit, & toto malignitatis spiritu debacchari in hominem Dei. At ille hominis versuti fraudes non ignorans, columbæ simplicitatem serpentis prudentia temperat, minimeque patitur ab impio Ecclesiam ipsi creditam opprimi: sed opponēs se murum pro domo Israel, quantum exigere iustitia videbatur, eousque humiliter restitit illi persecutori, donec ex hac luce migraret.

[Annotatum]

a Is fuit Philippus Augustus, qui mortuo an.1180.18. Septemb. feria 5. Ludouico VII. patre, solus cœpit regnare, annum agens ætatis 16.obiit 14.Iulij.1223.

CAPVT VII.
Expeditio cruciata contra Albigenses.

[24] Extitit autem alia quædam longe grauior persecutionum procella, [Albigensiā dogmata quædā, & impietas.] & pugnandi magna necessitas, vt victori sua gloria & præmia cumularentur. Eo namque tempore in Aquitania, in extremi Regis finibus, a hæretici Ecclesiam Dei adeo exagitarunt, vt pene mergi videretur. Soluebatur ab illis Catholicæ fidei vnitas, & iam in eam euaserant multitudinem, vt instar locustarum operirent terræ superficiem, non occultantes, sed palam prædicantes perfidiam suam. Cumque Scripturæ diuinæ sententias praue interpretarentur, vinum sibi vertebant in venenum, & ex lumine sibi faciebant materiam cœcitatis. Iactabant miseri licere ipsis omnia, sectatoribus suis impunitatem promittebant flagitiorum, cœci duces cœcorum. Ea autem proposita impunitate, facile homines, alioqui nimium in vitia procliues, sibi alliciebāt plurimos. Vtque apud vulgus imperitum scientiæ sibi existimationem pararent, summopere in eam curam incumbebāt, vt ab aliis recte intellecta corrumperent, & prauas suas opiniones falsis assertionibus communirent. Iam cultus diuinus illis locis maxima ex parte erat abolitus, & templa haud secus atque iumentorum stabula vilescebāt, dum nemo parietes ruinam minitantes instauraret, & brutis animantibus in ea pateret aditus, quæ locum baptisterij & altaria tua Domine contaminabant: atque etiam sordes & immunditiæ in conspectu introeuntium hominum ante fores iactarentur, vt polluerent sanctuarium Dei.

[25] Ad horum indoctam doctrinam confutandam, sanandamque insaniam, missi sunt a sanctissimo Pontifice b Innocentio c viri religiosi Cisterciensis Ordinis, multa sanctitate conspicui: [Frustra moniti, bello sacro appetūtur.] qui cum eo venissent cum magna humilitate verbum Dei seminaturi, inuenerunt terram prorsus sterilem & inutilem: planeq; derisi sunt & contempti ab illis superbis hæreticis, nec fructum apud illos facere potuerunt. Ea re comperta, & animo & corpore a deploratis hominibus recesserunt, excusso in illos puluere pedum suorum. Verum ne modicum fermentum totam massam paullatim corrumperet, visum est Summo Pontifici, vt funestæ arbores, non nisi acerbos & exitiosos ferentes fructus, ne latius suos propagarent ramos, radicitus succiderentur. Mittit igitur litteras ad prouincias omnes, vt arma capessant ad edomandam hæreticorum peruicaciam, abolendumque eorum nomen in terris, quorum iam nomina de libro vitæ deleta erant. Dignum enim erat, vt qui a capite Christo se separauerant contumaciter & obstinate, nec vllis admonitionibus ab errore poterant reuocari, meritas pœnas luerent.

[26] Pontificis acceptis litteris, omnium animi accensi sunt ad capiendas & profligandas vulpeculas, vineam Domini Sabaoth demolientes. In iis autem facile primus fuit beatissimus Primas noster Guilhelmus, [S. Guilielmus Cruce se signat.] qui non sine lacrymis multis magnoque animi mœrore, lectis publice sanctissimi Pontificis litteris, instar Phinees zelo inflammatus est, crucemque vesti assuens, eam voluit virtutum suarum quasi coronidem vel consummationem relinquere, vt Ecclesiasticæ vnitatis perturbatoribus eliminatis, pacem Ecclesiæ restitueret. Etsi autem esset imbecillis corpore, non tamen illi deerat animi constantia & fortitudo: nec tam erat senio fractus, quam ieiunio assiduisque vigiliis confectus. Igitur conuocatis subditis suis, exponit illis Christi Saluatoris beneficia humano generi collata; crucis mysteria explicat, in ea sola eos gloriari docet; & vt se gratos declarent, [Idem suis persuadet.] hortatur vt cruce se signari sinant cōtra crucis irrisores: profert illam Christi sententiam: Si quis vult post me venire, abneget seipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. [Luce 9. 23.] His aliisq; eius sermonibus egregie animati, pollicētur se quocumque intendere velit iter, illum alacriter secuturos. Et illi quidem promissis stetere suis. At sanctus Episcopus d prius e viuis excessit, [Sācti cruce signati præcedunt.] quam posset voto suo satisfacere. At nec sic tamen putandus est sacræ militiæ non interfuisse. Cum enim in Domini exercitu Abbas Cisterciensis Dux & præceptor esset constitutus, sub cuius ille magisterio in habitu monastico diu Christo militauerat, quonam pacto in re tanti momenti illum deserere potuit? Etsi igitur corpore absens, sed præsens erat spiritu. Nam visi sunt multis militiæ cælestis exercitus, præcedente crucis signo, quo etiam illi signati erant. Hinc illa insignis victoria Christianorū Catholicorum, qui illos impios mirabiliter debellarunt, neque ætati parcentes, neque sexui. Capta est velut momento temporis populosa vrbs, quam e Biteres vocant, quæ iam non exigua scelera meditabatur, [Profligati hæretici.] sed in id vsque amentiæ prorupit, vt magnam sibi videretur assumpsisse religionem, quod nullam respuisset falsitatē. Inter vbera matrum paruuli quoque cæsi sunt, & neque ecclesiæ, neque monasteria tueri eos poterant, qui Ecclesiæ sciderant vnitatē. Inde itum est f Carcassonem munitissimam vrbem, ex eaque perfidi omnes g eiecti sunt. Tandē etiam terræ h Princeps comprehensus est, genere quidem spectabilis, sed moribus, ac religione degener, qui illam hominum fæcem susceperat fouendam atque tuendam. Detentus autem est in vinculis, donec miserandum in modum spiritum exhalauit. Contritis igitur & exterminatis impiis, expiantur altaria, extruuntur templa, ecclesiæ dirutæ instaurantur: in iisque constituuntur Sacerdotes, Diaconi, & Clerici, qui diuina celebrent officia, cultumque diuinum reparent.

[Annotata]

a Ii Albigenses dicti ab Albiga Cadurcorum oppido, docebant templa dirui, cruces deiici oportere, in Eucharistia verum Christi corpus non esse, preces ad Deum pro mortuis frustra fieri, &c. Belli aduersus eos suscepti historiā descripsit Petrus monachus Vallis-Sarnensis, ordinis Cisterciensis, qui tum viuebat. De iis agunt Papirius Massonus in Philippo Augusto, Nauclerus tom. 2. ad an. 1212. Matthæus Paris in Ioanne Rege, Cæsarius, aliiq;.

b Is sedit ab initio an.1198. vsque ad 16.Iulij 1216.

c Primi fuere Petrus de Castronouo, de quo 14. Martij, & Radulphus, monachi Cistercienses: dein alij.

d Hinc refellas quod Chrysostomus Henriquez lib. 1. Fasciculi SS.ord.Cister.de S. Guilielmo scribit; qui primus cōtra Albigenses hæreticos decertauit. De hac Guilielmi expeditione monachus Autisiodorensis in Chronico: Anno Domini 1209. Guillelmus Bituricensis Archiepiscopus, cum se cruce signasset, ob hoc præcipue quia prouinciæ suæ multas Ecclesias & aliquas vrbes heresis pestilens occupasset, dum propositum iter aggreditur, egritudine tangitur, & intra quinque dies sancto fine decedit, vir religiosus & simplex & humilis, cuius vita quam accepta Deo extiterit, signorum frequentia innotescit. Quod in Breuiario Cisterc.dicitur anno 1208.obiisse, id antiquo more Gallorum annum a Paschate auspicantium, accipiendum.

e Captæ sunt Bitterre festo S. Magdalenæ an. 1209. Petrus Sarnensis cap.16.Chronicon Altisiodor.

f Oppugnationem & deditionem Carcassone describit Petrus cap.17. & breuius Chronicon Altisiod.

g In lineis tantum vestibus. Chr. Altisiod.

h Raimundus Rogerius Vicecomes Biterrensis, captiuus obsesve detentus, excedentibus ciuibus, postea dysenteria extinctus. Biterræ & Carcassona cessere Simoni Montfortio huius expeditionis Duci fortissimo & religiosissimo. Consule Guilielmum Catellium lib. 4. historiæ Occitanæ.

CAPVT VIII.
Præparatio ad mortem.

[27] Sed, vt ad narrationis ordinem reuerramur, cum B. Guilhelmus audiuisset, migrasse ex hoc seculo venerabiles Antistites, a Turonensem & Parisiensem, valde quidem contristatus est, & planxit planctu magno. Erant enim illi quasi duæ oliuæ speciosæ & fructiferæ in domo Dei, & velut lucernæ superno ardentes lumine, quas verus Oriens miserat ad Occidentis regiones illustrandas. Expectabant autem mox ipsos secuturum Bituricensem Pontificem, vt qui in vita se eximie dilexerant, in morte quoque non separarentur. Fuerat enim inter illos sincera quædam familiaritas, [Præscit diē obitus sui.] & cum se animi caussa inuicem inuiserent, de his quæ ad animarum & Ecclesiarum ipsis commissarum curam, administrationem, & salutem pertinerent, inter se secreto conferebant, suaque inter se arcana sibi mutuo communicabant. Illis igitur vita functis, paucis mensibus noster Episcopus superuixit. Cupiebat enim dissolui, & esse cum Christo, & licet obitus sui diem ex diuina reuelatione præsciret, tamen longa illi omnis mora videbatur. Interea sic vixit in carne, vt quasi carnis sarcinam exuisse videretur: adeo iam consumptis carnibus, pellis ossibus adhærebat, & artus admodum cōfecti atque extenuati visebantur; nec tamen cessabat exigere a carne, vt spiritui seruiret, Porro cum non parum vereretur, ne post ipsius obitum gregem suum lupus rapax, ceu pastore orbatum, dissiparet & discerperet, valde cœpit animi esse dubius, quid potissimum eligeret. Nam nec a beata illa supernorum ciuium iucundissima societate diutius esse, nec gregem volebat desolatum relinquere: sed inter hæc totum se diuinæ permisit prouidentiæ & voluntati.

[28] Iam Saluatoris natalem diem, Circumcisionem quoque sanctus Præsul cum fideli populo solemniter celebrauerat: [Festo Epiphaniæ cōcionatur, febri laborans.] porro pridie Epiphaniæ Domini sentiēs adesse tēpus migrationis suæ ab hoc exilio ad patriam diu concupitam, populi multitudine cōgregata in ecclesia Protomartyris Stephani, cœpit ad illos concionari, vti sæpius consueuerat; nec ab hoc officio, neque a laudibus Dei se retrahi passus est febre acutissima, qua tunc laborabat. Nam etsi vi morbi corporis vires tabescerent; at spiritu roborabatur, vt posset dicere cum Apostolo: Cum infirmor, tunc potens sum. [2. Cor. 12. 10.] Interioris enim hominis vires ipsa firmat corporis infirmitas. Sumpserat autem sibi thematis loco illud Apostolicum, Hora est iam nos de somno surgere, &c. [Rom. 13. 11.] Nimirum pastor bonus iam propediem discessurus ab ouibus suis, exhortabatur ad vigilandum, ne intrarent in tentationem: & ne improuisa illis subreperet mors, admonebat vt semper essent parati, & id genus alia multa, tamquam vltimum vale illis dicēs, proponebat. Sermone absoluto, & data populo benedictione, ex imbecillo imbecillior factus abscessit. Sæuiebat tum solito acrius hyemis frigus, & ille nihilominus caput habebat nudum, membris febrili languore fatiscentibus. Locus enim ille, in quo sermonem habuit ad populum, omni ex parte vento erat expositus, quod sic affecto corpori non potuit non esse incōmodissimum. Et tamē perinde ac si opus non haberet, nullius poscebat auxilium, & sine adminiculo domum reuertebatur.

[29] Creuit indies febris, & sanctum Pontificē egregie exercuit. Deinde v. Idus Ianuarij, cum iam omnibus rite peractis, etiam testamentum, multis assistentibus religiosis & prudentibus viris, cōdidisset, fratribus conuocatis, extremæ Vnctionis sacramentum humiliter ac deuote percepit: eo percepto, b etiam sacrosanctam Eucharistiam sibi porrigi instantissime postulauit, [Extremā vnctionem accipit.] vt tanto itineris duce munitus, posset securus hostium cuneos penetrare. Vt autem Dominum Creatorem suum ad se venisse cognouit, illico resumptis viribus, de stratu prosiliens, tamquam febris omnis abscessisset, non sine stupore circumstantium, maxime quod iam fere in supremo spiritu positus videretur, & vix aliquid liquoris posset in os admittere, concito gradu procedit obuiam suo Saluatori, vires certe subministrante caritate, [Flexis genibus communicat.] flexisque genibus, totus lacrymis diffluens, illum adorat: vtque sæpius genua possit flectere, crebro prostratus erigitur, illique suum agonem tota deuotione commendat, orans vt quicquid purgandum superest, ipse purgare dignetur, ne quid funestum in ipso possit inuenire inimicus. Fuerat autem biduo fere maxima ex parte loquendi priuatus facultate, ita vt extremas vocum partes tātummodo exprimeret, quas nos coram positi ægre possemus intelligere: sed interim tamē nutibus & signis euidētibus declarabat, integram ipsi semper permanere memoriam. Porro coram Domino sic prostratus, prolixe orauit; sed eius verba ad plenum intelligi non poterant, linguæ, vt diximus, impedimento obstante. Deinde expassis in crucis formam manibus, & oculis in cælum sublatis, carnē Saluatoris non sine lacrymis, corde contrito & humili, manducauit. Hoc facto, lætiot effectus, confortatur in Domino, sciens se fortissimum in illo supremo certamine habere adiutorem, ducem itineris, præmij largitorem.

[Annotata]

a Odonis Episcopi Parisiensis mortem an.1208. refert Chronicon Autisiod.cum eximia illius commendatione. Turonensis vero, ab eodem Odone ad cathedram illam promotus erat Gofredus, siue Gaufridus, in eodem Chronico laudatus.

b Ex hoc aliisq; exemplis ostendit Bellarminus lib.2. de arte bene moriendi cap.7. olim ægros inungi solere antequam viatico munirentur; cum nunc prius hoc illis præbeatur, tum vnctio adhibeatur.

CAPVT IX.
Testamentum. vltima pietas. obitus.

[30] Mox ad stratum rediens, subleuantium illum manibus adiutus, [Vult Caroli-loci sepeliri.] cum paullulum respirasset, cœpit nutibus indicare, velle se vt corpus ipsius defuncti apud Caroli-locum humaretur. Illi enim monasterio diu præfuerat, nec immerito locum illum præ ceteris amare visus est. Aderant autem etiam illi morienti aliquot eius monasterij fratres, nec deerant, qui putarent, illis petentibus hoc illum ita constituisse. Verum initio ab omnibus ibi coram positis reclamatum est, ita dicentibus: Absit a nobis, Pater sancte, vt corpus tuum nostræ Ecclesiæ subtrahi patiamur. Corporis tui præsentia carere nolumus, quæ nobis boni Pastoris memoriam iugiter refricabit. Obnixe oramus, vt sicut hactenus plebem tuam ab imminentibus malis protexisti viuus, ita tuearis & vita functus: quosque in vita variis malorum casibus sæpe eripuisti, etiam sepultus apud nos, tuis meritis & precibus eripere digneris. Ille vero nulla ratione se passus est a sententia deduci, sed cum lacrymis obsecrabat, vt quod cuiuis Catholico licet, liceret etiam ipsi, nempe sepulturæ locum sibi deligere. Cedunt igitur qui aderant, & ne Patrem affligerent, cogūtur velle quod nolunt. Sacrilegum enim putabant, ea præsertim hora, eius supremæ resistere voluntati.

[31] Ea re ab inuitis impetrata, omnes osculatus est, nutibus orans, vt pro ipso Dominū deprecarentur, [Suis se cōmendat; pacem inculcat.] & ceu filij pacis pacem inter se amarent & colerent. Illi vero omnes se eius precibus commendabant, & cum vicissim petiissent omnium, si quæ intercessissent, offensionum veniam, veriti ne multorum præsentia illi esset onerosa, accepta ab eo benedictione & licentia discedendi, non sine lacrymis domum abierunt. Manserunt autem apud illum pauci familiares & domestici, secretorumque eius conscij. At ille nihil a morbo impeditus, vt erat semper orationi intentus, totus in Dei opere versabatur. Labia diuinis assueta laudibus, [Assidue orat.] sine intermissione moueri ad preces videbantur: & vt sanus consueuerat, temporibus & horis congruis diuina coram se officia celebrari voluit, & quos ore promere non poterat psalmos, patulis auscultare auribus, & animo altius affigere studebat. Ita omni tempore aut vacabat precibus, aut raptus in spiritu cælestia contemplabatur: nec iam de præmio hæsitabat, qui se Angelicorum spirituum visionibus sentiebat confirmari.

[32] Nocte vero subsequente (solet autem nox exaggerare vim morbi) vir sanctus acrioribus cœpit vrgeri doloribus: [Vestes in sepulturā disponit.] & iam præsentiens extremam fere adesse horam, iussit sub adspectum suum e scriniis proferri vestes Pontificales. Ex iis quasdam minoris pretij ad se adduci voluit, quibus etiam tunc vsus fuerat, quādo est consecratus Antistes: quas immutabili animi proposito ad suam sepulturam diligenter curarat asseruari. Eas vero omnes cuidam e suis familiaribus, cuius fidem habebat exploratam, ad breue tempus seorsum seruandas tradidit.

[33] Solitus erat vir sanctus circa noctis medium surgere ad preces nocturnas, hymnos, psalmos, & alia a sanctis Patribus instituta, cum omni deuotione, & qua par erat solennitate decātare, illud obseruans Propheticum: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. [Psal. 118. 62.] Iis vero omnibus rite peractis, inuictum ab oratione spiritum non relaxans, numquam dabat membra sopori, nunquam defatigata sinebat quietem capere: sed tamdiu manebat in oratione prostratus, donec illucesceret dies. Sed nunc morbo magis magisque inualescente, [Nocturnas preces iam moriturus, inchoat.] cum statutum tempus expectare non posset, quo, vt diximus, ad persoluendas noctis preces surgere solebat; ne illis nondum absolutis hinc fortassis abscederet, horam solitam voluit anteuertere, ne mors ipsum anteuerteret. Signo itaque dato iis, qui ipsi aderant, Fratribus, vt laudes Domini inchoarent, ipse prior labiis & pectori suo signo crucis impresso, hæc duo verba, Domine labra vtcumque pronuntians, reliqua formare, non potuit.

[34] Illi autem mente eius perspecta, finem illius impendere, ex precum anticipatione verisimilibus coniectutis didicerunt. Itaque vnus ex iis Sacerdos religiosus, admodum illi familiaris, a memoratis verbis preces auspicatus est, & cetera omnia, quæ sequuntur, aliis adiuuantibus debito ordine ad finem vsque perduxit, viro sancto mente easdem preces persoluente. [In cinere & cilicio moritur.] Quibus completis, voce & manu significauit, se velle in terram deponi. Parent illi iussis eius: & quia non decet Christianum nisi in cinere & cilicio mori, in sparsos humi cineres eum deponunt, cilicio semper indurum licet pauci admodum eius rei essent conscij: quod etiam numquam sibi passus est ab aliquo detrahi. Cumque paullo spatio temporis sic iacuisset, benedicens Fratribus, spiritum suo reddidit conditori.

CAPVT X.
Concursus ad funus. Sepultura.

[35] Avdito autem piissimi Patris obitu, vniuersa ciuitas commota est: passim omnis ætas & vterque sexus cum cereis & luminaribus properant ad ecclesiam beati Protomartyris Stephani, quo corpus exanime cum hymnis & canticis psallentium deferebatur. [Ad funus eius innumeri concurrunt; etiam suis neglectis, sed indemnes.] Videre illic multos licebat, qui nullam viuo reuerentiam præstare voluerant, & eam nunc defuncto exhibent, seque hominem sanctum aliquando contempsisse, aut dictis vel factis afflixisse, ducti pœnitentia, palam lugere non erubescunt, & ad sanctum corpus prostrati, adorare non desinunt. Denique tota illa nox ab aliis in psalmis & iubilo, ab aliis in planctu & mœrore exacta est. Illucescente altera die, sparso iam circūquaque rumore de morte sancti viri, ex locis vicinis multitudo populi haud aliter atque ad festum confluxit diem, domus & tuguria custode vacua relinquūtur. Vidisses ibi feminas, dum se verentur ad pij patris exequias tardius venturas, relinquere in cunis vagientes paruulos, & non obseratis domorum foribus, properare ad funus. At eædem, cum quid egissent, & quo in periculo paruulos reliquissent, secum postea perpenderent, cōsternatæ animis, quod metuerent ne infantes a feris belluis deuorarentur, cum multo eiulatu accedentes ad corpus sancti Pontificis, illi suas proles commendabant: quas deinde, domum reuersæ, non sine magna admiratione saluas repererunt: sicut etiam illi, qui ostiis apertis, præ sancti Patris amore, discesserant propere ad exequias, postquam domum rediere, nullum penitus alicuius detrimentum se passos admirati sunt. Diem autem illum omnes habuere festiuum & solemnem, nec vllo admonente, omnes ab omni seruili opere sponte abstinebant. Erat sane & iucundum & admiratione dignum spectaculum, videre omnis generis & ætatis homines ad sanctum corpus vndique confluere, vt vultum intueantur Angelicum, & manus ac pedes deosculentur: quos tamen semel exosculari non fuit satis, sed crebro reuertebantur, vt oscula denuo infigerent.

[36] Eodem autem die circa horam vespertinam, cum vniuersus Clerus & populus ad celebrandas Pastoris sui exequias conuenisset, a quasi globus igneus in aere suspensus, [Globus igneus supra templum, in quo iacebat.] supra sancti Protomartyris Stephani ecclesiam instar stellæ coruscantis apparuit: quem non solum illi qui aderant, sed etiam nonnulli aliunde ad nostram vrbem properantes, dimidiæ fere horæ spatio se vidisse, cunctis admirantibus, nuntiabant. Interim parabatur cum multa festinatione feretrum, quo sacrum corpus ad Carolilocum, quemadmodum sanctus vir decreuerat, deportaretur, populo hanc eius volūtatem adhuc penitus ignorante. At postquam rei veritas innotuit, subito commoti sunt vniuersi: & sole iam ad occasum inclinante, omnes vnanimiter statuerunt, vt omni studio, adhibitis custodibus, valuas & omnes aditus templi etiam armata manu obseruarent, ne quis sacrum corpus per vim posset auferre: neque illorum pars minima intra ecclesiæ parietes tota illa nocte egere excubias. [Ciues non sinūt eum ad Carolilocum deferri.] Mane autem alterius, id est, Dominicæ diei, iuxta altare sancti Martyris humo altius effossa, & omnibus ad sepulturam necessariis celeriter præparatis, ne quod posset impedimentum incidere, sanctum corpus etiam ante sacra Missarum solennia sepulturæ mandare constituerant.

[37] Verum ille moderator & rerum & temporum, qui serui sui gloriam nulla ex parte minui, sed augeri potius voluit, nihil absque ratione & ordine fieri permisit. Celebrato igitur prius Missæ solenni sacrificio, stabant seorsum fratres Caroliloci, animi dubij quid agerent: & neque propius audent accedere, neque vt supremæ sancti Patris voluntati fiat satis, postulare. Iam enim turbæ conspirauerant, vt si alienæ manus auferendo sancto corpori admouerentur, aut si qui aduenæ vel ignoti illud apprehendere conarentur, repente trucidarentur. Et quidem ex senioribus & maioribus Ecclesiæ nonnulli, [Caroli-locenses coacti dissimulant.] ne fidem datam sancto Episcopo infringerent, liberam illis Fratribus tollendi corporis fecere potestatem: sed ideo & libentius & liberius, quod satis scirent ne seipsos quidem, etiamsi vellent, cæteris Fratribus Ecclesiæ illius non consentientibus, & turbis renitentibus, sacrum corpus inde posse amouere. Ita ergo fratres Caroliloci videntes se nihil posse proficere, Cleri & populi mirantur deuotionem: ceduntque turbis, spe & expectatione sua frustrati, præsertim cum ipsis præsentibus cum honore debito sacrum corpus beatissimi viri sepulturæ traderetur.

[Annotatum]

a Αυξητικῶς Dorganius: in cuius transitu visa est stella supra domum, quæ a Solis radiis non obscurabatur.

CAPVT XI.
Miracula ad eius sepulchrum.

[38] Nec defuerunt miracula, quæ illius sanctitati illustre redderent testimonium. [Puer curuus & debilis ad corpus eius sanatur.] Nam eo ipso die per merita illius, necdum humato eius corpore, inter cetera insigne quoddam contigit miraculum, quod noluimus silentio præterire. Puer quidam non omnino decem annorum, toto curuatus corpore, cælum intueri non potuit, sed prono semper vultu terram spectabat. Iam triennio id incommodi pertulerat, manuum ac pedum officio penitus destitutus. Cibus aliena manu eius ori inferebatur, & ad naturæ necessaria a matre portabatur; quæ sic languente filiolo suo ipsa pariter languebat, eiusque afflictione acrius affligebatur. Vt autem percepit hic puer sanctum Episcopum e corpore excessisse, multa instantia obsecrat matrem, vt ipsum perferre non grauetur ad ecclesiam, quo possit sancti Patris corpus exosculari. Acquiescit tandem mater eius crebro repetitis precibus, eumque suis complexa vlnis, difficulter in templum inferre potuit præ turba. Vt autem propius accessit, constanti animo prostrauit se cum paruulo suo coram sacro corpore, & ambo osculati sunt eius manus & pedes. Ea ipsa hora audit mater quasi fragorem quendam & commotionem ossium filij sui, quæ (vt ipsa testabatur) potuisset etiam audiri a multis, si non obstitisset circumstantis populi strepitus & tumultus. Redit mater cum illa sua sibi multum cara sarcinula, & cum iam procul a turba recessisset, exclamat filius, & dicit: Sine me, mater, meis ingredi pedibus: ecce enim per merita sancti Episcopi sentio me redditum sanitati. Quibus auditis, mater illum deponit, & consolidatæ sunt bases eius & plantæ, & sine vllo adminiculo, cunctis admirantibus, iter capessit. Stupet mater, stupent vicini omnes, qui nouerant puerum triennio tam male affectum fuisse. Timens autem mater puero ob recentem adhuc curationem, nisi ad ecclesiam reuersa, gratias ageret omnipotenti Deo, & eius gloriosissimo Confessori Guilhelmo, illuc redire statuit post turbæ discessum. Sed dum illa expectat, & miranda Dei opera secum admiratur, [Alia fiunt miracula.] ecce Dominus volens clarificare Sanctum suum, ad eius tumulum cateruatim confluentibus populis, antiqua potentiæ suæ innouat miracula, signis aliis alia succedunt. Igitur nolens expectare diutius, apprehensa manu pueri, non obstante populi concursu, ad ecclesiam properat, & cum aliis sanitati restitutis, atque ea caussa gratias agentibus, ipsa quoque pro filij sui salute gratias agit totius gratiæ largitori.

[39] Eodem Dominico die, cum turbæ recessissent, multi & nostræ vrbis homines, & locis finitimis degentes, [Multi infirmi curantur.] variis afflicti morbis, qui præ populi frequentia ingredi antea non poterant, humiliter ac deuote ad Sancti tumulum accesserunt, sperantes in eo qui sanat contritos corde, vt per eiusdem beati Patris merita, optata potirentur sospitate. Sed quia nimis longum est, imo impossibile, non ea modo, quæ ad sancti viri sepulchrum, sed etiam in diuersis regionibus ad eius inuocationem quotidie eduntur miracula, singulatim commemorare, dicemus in summa dumtaxat: nempe, videre cæcos, claudos ingredi, hydropicos curari, surdos audire, loqui mutos, dæmoniacos liberari, aperiri carceres, vincula solui, sanari lethaliter saucios, mortuos ad vitam reuocari: atque adeo etiam bruta animantia, non vno morbo liberari: multos iam pene desperatione obrutos, ad sancti Patris recordationem mirifice releuari: denique quacūque vel ægritudine correptos, vel periculo expositos, a malis omnibus eius intercessionibus ereptos, sentire præsentem virtutem Domini nostri Iesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ALIA VITA
Auctore anonymo coætaneo. Ex MS. Domus professæ Societ. Iesv Antuerpiæ.

Guilielmus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia (S.)BHL Number: 8904

Avct. Anonymo, ex mss.

CAPVT I.
S. Guilielmi vita ante Episcopatum.

[1] Beatvs Willelmus Bituricensis Archiepiscopus, quia veritatem dilexit intantum, vt simplex etiā mendacium abhorreret, in presenti opusculo dignus est obtinere, vt secundum iuratam veritatem a testibus, sicut in sequentibus audire poteritis, vitam ipsius & merita, necnon & miracula, prout possumus veritate simplici disseramus: quibusdam tamen salua veritate appositis, quæ oportuit ex necessitate apponi, vt legendæ series texeretur.

[2] Hic itaque vir beatus dum in minori constitutus ætate, traditus ad erudiendum & educandum suo auunculo Archidiacono Suessionis Ecclesiæ, qui a Eremita cognomine vocabatur, [Guilielmus Suessione educatus.] quia mores in simplicitate a conuictu formauit, meruit Willelmus Eremita vocari. Quem licet nobilitas generis in fastum potuisset extollere mundialem, morum tamen nobilitas præminens hunc in humilitate seruauit, vt castitas mentis & corporis integritas, quam Sacerdotū, quibus suam conscientiam reuelauit, asseueratio iurata probauit, in futuro Pontifice firmum cōstituerent fundamentū.

[3] A pueritia quidem in Parisiensi & Suessionensi canonicatus Ecclesia; [Ibidem & Parisiis Canonicus,] dum in robur virile maturior excreuisset, molestias seculi ferre non valens, quæ sanctū eius propositum videbantur impedire, ruptis huiusmodi molestiarum compedibus, ad b Grandimontensem eremum conuolauit. [inde monachus Grandimontensis,] Vbi in quanta sinceritate mentis vixerit & conscientiæ puritate, quidam Prior Grandimontensis vir religiosus, astantibus Archiepiscopis, Episcopis, & pluribus aliis in solemni consistorio coram reuerendæ memoriæ Innocentio Papa tertio, qui eos ad Concilium euocarat, sollemni & affirmatiua in ordine suo protestatione monstrauit: [purissimæ consciētiæ.] eiusdem Domini Papæ nihilominus testimonio cōcurrente, quo ipsum, dum quadam vice olim Archiepiscopus confiteretur eidem, asseruit peccata quæ diceret mendicare.

[4] Quadam vero die in eodem ordine Grandimontensi c turbatione suborta, B. Willelmus, qui sue mentis tranquillitati timebat, ad Cisterciensem ordinem in monasterio d Pontiniacensi se transferendum piæ studio deliberationis elegit. [Fit monachus Cisterciensis;] Conuersatus ibi diutius, factusque verus ordinis in humilitate professor, quanto amplius in virtutum acquisitione profecit, tanto apud Deum & homines meruit exaltari. In eodem namque monasterio factus Prior, postmodum in Abbatē e Fontis Ioannis, [Mox Prior, Abbas.] & inde translatus ad Karolilocense monasterium, ibidem per electionem officium suscepit Abbatis.

[5] Sed si velimus inspicere in quanta mansuetudine vbique subditos pertractauit, & quot vbique virtutum propagauit exempla, nimia prolixitate onerabimus auditores. Ex iis tamen aliqua perstringentes, [Castitate eximius.] sub testimonio veritatis possumus protestari cum illis qui hoc ex confessione ipsius dato protestati sunt iuramento veraciter accepisse, [Semper abstinet a carnibus.] quod carnem suam nullo tempore maculauit. In abstinentia rigidus: ex quo seculum dereliquit, numquam carnes aliqua infirmitatis necessitate, seu alicuius victus persuasione, comedit.

[6] Hoc etiā speciale virtutis exemplar ex aliis duximus exprimendum, quod licet tantis videretur pollere virtutibus, in hoc se mirabilem imitatorem exhibebat, quod appetitum inanis gloriæ, [Inanem gloriam vincit.] quæ virtuosis viris se multipliciter ingerit importunam, sub quadam simplicitate cautelæ & modo mirabili elidebat; ab aliis non minus exemplo quam verbo doctrinæ, hoc pestiferum & generale vitium repellendo, intantum vt aliquid, quod simplicitati posset potius imputari, mallet in opere publico demonstrare, quam ad ostentationem manem aliquid facere virtuosum.

[Annotata]

a In 3. vita agetur breuiter de S. Guilielmi nobilitate. Vixit 100. annis ante celebris ille Petrus Eremita, de quo pluribus agemus 8.Iulij. Is sacræ expeditionis in terram sanctam auctor fuit; vnde reuersus cœnobium condidit ad mœnia oppidi Huensis, vulgo Nouum monasterium dictum, vbi sancte obiit. Liberos ex legitima coniuge susceperat, vnde Eremitarū in Gallia Belgioq; nobilis propagata est familia, vt Petrus d'Oultremannus noster in libello de vita eiusdem Petri Eremitæ erudite ostendit. Ea ortum domo esse hunc quoque Petrum Eremitam Archidiaconum Suessionensem, non improbabile est.

b De hac eremo agemus in vita S. Stephani fundatoris illius ordinis, qui ab aliis 8.ab aliis 13.Februarij colitur.

c Hæc fuit, opinamur, dissenssio inter Clericos & laicos illius ordinis, de qua Iacobus de Vitriaco historiæ Occident.c.19.

d Illustre ordinis Cisterciensis cœnobium, in diœcesi Autisiodorensi, ad Sæniam, siue Senaem amnem, qui in Icaunam, siue Yonam influit.

e Vulgo Fontaine-Iehan, diœcesis Senonensis.

CAPVT II.
Vita in Episcopatu. miracula.

[7] Contigit autem vt Bituricensis Ecclesia suo viduata Pastore sub electionis dubio fluctuaret. Cumque mentio facta fuisset de tribus Abbatibus Cisterciensis ordinis, de isto videlicet beato viro, [Diuino instinctu eligitur Archiepiscopus Bituricensis.] & de duobus aliis, vt aliquis istorum eidem præficeretur Ecclesiæ; electionem contrariam diuersorum altercatio impediuit. In hoc tamen vota omnium conuenerunt, vt cuidam viro religioso, videlicet Odoni Parisiensi Episcopo, quondam Cantori Bituricensis Ecclesiæ, optio conferretur, vt quemcumque vellet ex iis tribus Archiepiscopum nominaret. Qui in ecclesia B. Mariæ de Salis vnam noctem cum quibusdam viris religiosis, quos secum habebat, in oratione & vigiliarum obseruatione deducens, cum Missarum officio, nō sine multa lacrymarum effusione ac deuotione peracto, ex reuelatione diuina eligendum Abbatem Karoli-loci euidentius comperisset, & ad nominandum eum properans ad Capitulum, præfatam ecclesiam fuisset a ingressus; quosdam a Capitulo missos inuenit, qui eundem Abbatem sibi per concordiæ vnitatem nominari Archiepiscopum instantissime postulabant. Quod factum esse potius creditur ex vocatione diuina, quam electione humana.

[8] Pontificali igitur infula decoratus, licet inuitus, cum multorum persuasionibus religiosorum, qui eius nouerant sanctitatem, victus fuerit, & vix tractus oblatæ sibi dignitatis b oneri succubuit, non honori. Suscepti prius ordinis obseruantia non mutatut: [Episcopus pristinam retinet humilitatem, abstinentiam, pietatem, &c.] pristina retinetur humilitas, conseruata intantum, vt Pontificalis fastigium dignitatis mentem eius nulla elationis ostensione corrumpere videretur, nec exteriorem habitum immutare. Abstinentiæ consuetudo prioris, licet Archiepiscopales delicias inueniret, vsum sobrietatis antiquæ retinuit illibatum. Orationum instantia consueto cursu olim noctes cum somni breuissima degustatione deducens, non amittitur in mutatione officij, sed mutatur. Negotiorum enim occupatio, quam officij necessitas ingerebat, horam consuetam orandi præpediens, consuetudinem orandi non studium alternauit: quia datum sibi tempus in otio non consumpsit, sanctæ meditationi, quam prædicationi consultius reseruabat, vel orationi vacando, quam pro se ac pro commisso sibi populo fundere necesse habebat. Misericordia exuberans, quam erga pauperes & afflictos semper habuerat, in assumpto Pontificali officio non defecit, sed collatarum simul cum officio abundantia facultatum, vsu largiori mentem simul & intentionem c secuta est largitoris. De animarum commissa sibi cura sollicitus, aut recipiendis confessionibus eorum, quos in multa recipiens lenitate spiritus confouebat, vt lucrifaceret Christo, aut prædicationi per se vel per alios sedulus intendebat.

[9] Superabundantem gratiam caritatis, qua præminens in sublimitatem virtutum, multorum ad se corda conuertit, [Erga inimicos beneuolus.] sicut multi nouerunt, qui hoc per experientiam didicere, non possumus satis abundanter exprimere: quia quoslibet inimicos sibique iniuriantes dilexit intantum, vt gratis obsequiis quorumlibet amicorum, graues etiam iniurias visus fuit prætulisse. Cuius rei exemplum si velim in medium ego deducere, qui opusculi huius materiam sum aggressus, ex iniuriarum molestia, [Auctor illi conuixit.] propter quam nec immerito contra me debuerat grauius indignari, gratiā eius vltra quam crediderim, me protestor & gaudeo habuisse, & iam si dici possit, aut debeat, meruisse.

[10] Cumque his atque aliis plurimis virtutibus præmineret, addidit Dominus seruo suo illā gratiam meritorum, [Claret miraculis adhuc viuēs.] vt viuens etiam miraculis coruscaret. Accidit namque quod quidam Presbyter, d Guiraudus nomine, Capellanus S. Germani de Podio iuxta Bituricas, vsum manus sinistræ ita omnino amiserat, vt celebrare non posset. Qui cum fere per dimidium annum huius infirmitatis incommodo laborasset, ad eumdem beatum virum accessit. [Languidā manum sanat, confessione imperata.] Idem autem palpans manum ipsius languidam, dixit ei vt confiteretur peccata sua, & melius se haberet. Post tertium vero diem ita conualuit, quod ipse die tertia celebrauit.

[11] Inter miranda etiam ipsius Sancti opera, quibus sanctitas eius latere non potuit, illud etiam mirabile duximus exprimendum; quod cum quidam puer, Odo nomine, filius e Artaudi Pinaudi, manentis prope castrum de Monte Falconis, tremorem capitis incurrisset, & ex illius concussione tremoris, [Item tremorem capitis.] cerebro perturbato & oculis vehementius angeretur; contigit vt B. VVillelmus in quadam ecclesia eiusdem castri solemne dedicationis officium celebraret: ad beatum virum deductus est puer ille a parentibus, de dolore pueri dolentibus vehementer. Qui cum ei fuisset oblatus, vir sanctus dolori eorum solita pietate compatiens, puero manum imposuit, caput eius blanda contrectatione palpando. At vero palpantis pura deuotio, sua non est intētione fraudata: quoniam & capitis tremor omnino cessauit, & in lætitiam parentum mœrore conuerso, virtus miraculi declarata, in laudem & gloriam Saluatoris erupit. Et quid amplius? Si vitam eius subtiliter velimus inspicere, non minus vita ipsius, quā habere pro viua lectione potuimus, quam & hæc & alia miracula refulserunt, quibus vitæ sanctitas potius attestatur, quam miracula sanctitati.

[Annotata]

a Ms. Belfort. egressus.

b Idem MS. non oneri succumbit, sed honori.

c Hæc duo verba secuta est adiecimus ex Breuiario Cisterc. deerant in MS. sensus tamen ea videbatur exigere.

d Breuiarium antiquum Corisopitense: Girandus.

e Ms. Belf. Archaudi.

CAPVT III.
Variæ virtutes. sancta mors.

[12] Qvamvis autem in huius operis narratione proposuerimus breuiter & succincte procedere, ne per multiloquij euagationem veritas læderetur; duo tamen huic narrationi delectat inserere pro vtilitate, vt creditur, auditorum. Quippe vir iste beatus, [Semper iucundus.] cum fere semper hilaris & iucundus, quod quibusdam displicebat austeris, se socialem & amabilem exhibebat; vitium detractionis, quod in locutionis cursu subrepere consueuit viris etiam sibi studiose cauentibus, [Detractionem odit.] summa intentione vitabat, ita quod cum occasio detractionis incideret, aut verba detractoria incidebat, mutando materiam, aut si verba persisterent detrahentis, penitus abscedebat nolens pollui audiendo, quæ vix aut numquam ipsum polluere consueuerant in loquēdo. Verum cum vitam & pollutos mores alicuius, [Peccata aliena benigne excusat.] quem carnis lubricum infamabat, aliquis tamquam improperans & insultans deducebat in medium, ipse hoc vitium patienti benigne compatiens excusabat, hoc modo dicens: Frater dic ei qui cum membrorum tremore febricitat, quod a tremore huiusmodi se compescat; & probare sic poteris si propter hoc tremere vel febricitare desistat. Nolens facit forsitan id quod facit, & vellet cessare si posset. Subueniendum est talibus orando pro ipsis: & compati patientibus potius quam insultare improperando debemus.

[13] Postpositis his & aliis, quæ narratio nimis longa portenderet in immensum, ad describendum modum exitus, quo ex hac luce migrauit, stylum vertimus breuiorem. Cruce quidem assumpta volens ad fines Albigensium contra hæreticos proficisci, cum itineri necessaria præpararet, quadam infirmitate corripitur, [Morbo corripitur.] quæ licet dolorem ingereret infirmanti, numquam tamen sensum eius vel rationis vigorem pristinum immutauit. Sed cum quadam scilicet die Mercurij post Epiphaniam ad visitandum ipsum sui Clerici more solito conuenissent, & videntes eum grauatum, de accipienda communione Sacramenti, ac de rerum suarum dispositione monerent; tamquam certus de termino vitæ suæ dixit se instanti die Veneris id facturum. [Eucharistia & extrema vnctione munitur.] Qua die adueniente per quemdam religiosum Abbatem Missam faciens celebrari, & eucharistiam cum debita veneratione deferri; Sacramento accepto reuerenter, extremæ quoque vnctionis sacramētum a subsequenter accepit, petita venia prius a singulis, & recepto postmodum pacis osculo ab eisdem. In sequenti nocte Veneris, omnibus rite dispositis, & eo etiam ordinante seorsum positis Pontificalibus vestimentis, quæ sepulturæ Pontificalis necessitas postulabat; abscedentibus vniuersis, exceptis familiaribus monachis & conuersis, cum iam nox profunda somnum mortalibus induxisset, eo nutu quo potuit matutinas decantari præcepit, quarū psalmos ipse non oris voce, sed cordis, prout consueuerat, decantauit. Completo matutinali officio, [In terra iacens, ac suis benedicens moritur.] se proprio nisu deponens in terram, & manu, prout potuit, eleuata, benedictionis signaculum in astantis consueto more depingens, spiritum benedictum cum ipsa gratia benedictionis emisit. In transitu vero ipsius v. Idus Ianuarij terminus est signatus.

[Annotatum]

a Ordo contrarius in sup.vita expressus, nu.29.

CAPVT IV.
Canonizatio.

[14] Sed prætermissis eis quæ circa sepulturam eius acta sunt, monachis Karoli-loci ad suum monasterium corpus eius transferre volentibus; & miraculis etiam prætermissis, quæ ipso sepulto in Bituricensi Ecclesia statim coruscare cœperunt, cum in subsequenti volumine plenius sint descripta; illud speciale miraculum, quod in Canonizatione ipsius Dominus euidenter ostendit, vt de sanctitate ac meritis ipsius omnis penitus dubietas auferretur, specialiter duximus exarandum. Miraculorum gratia simul & gloria crebrescente, Cleri & populi deuotio excitata, [Claret miraculis post mortem.] sanctitatem beati viri, quam Dominus per miraculorum assiduitatem in tanta gloria reuelabat, sub tenebris ignorantiæ apud exteras regiones non est passa teneri. Ad Sedem namque Apostolicam solemnes Nuntij semel, secundo, & tertio diriguntur. Impetrato vero rescripto a Præsule Sedis Apostolicæ a Honorio Papa III. super inquisitione de vita eius, meritis, ac miraculis facienda; venerabilis vir b VVillelmus Autisiodorensis Episcopus, & duo religiosi Abbates Cisterciēsis ordinis, [Fit inquisitio pro canonizatione.] qui hoc suscepere mandatum, plures viros religiosos & alias personas Ecclesiasticas & seculares iuratas examinant diligenter, & ad eandem Sedem testimonia diligenti & solemni examinatione probata, sub sigillorum suorum cauta inclusione transmittunt.

[15] Præsentibus ergo ibi bonæ memoriæ c Giraudo Archiepiscopo, Cantore, & pluribus aliis Canonicis Bituricensibus, & pro canonizatione viri sancti vehementer instantibus, cum vsque adeo fuisset in negotio illo processum, vt sententia proferri deberet infra diem præfixam, ad hoc iudicium humanum quod aliquando titubat, in diuinis huiusmodi virtus declarata miraculi confirmauit. Eo tempore præsens erat ibidem venerabilis vir Decanus de Boemia, vir honestus & timens Deum, qui de remotis valde partibus veniens, pro quodam arduo Ecclesiæ suæ negotio, sub grandi eiusdem negotij discrimine laborabat. Quodam sero post d diurnum laborem oratione completa in ecclesia B. Petri Apostolorum Principis, cui sui curam negotij commendarat, [Apparet cuidam Decano Bohemo Romæ.] rediens ad hospitium obdormiuit. Et ecce vir facie resplendens, & veste nitidus, in somnis illi apparuit, eum suo nomine vocans ita: Decane quid turbaris de tuo negotio? Acquiesce consilio meo, & expedietur in breui. Dic sæpe & sæpius Psalmum illum: Iudica Domine nocentes me, &c. [Psal. 34.] vsque in finem psalmi, & in memoriam B. VVillelmi Bituricensis Archiepiscopi subiunge orationem illam: Exaudi Domine preces nostras, quas in Sancti VVillelmi, &c. Cui taliter visus est respondere: Domine nescio quis sit ille VVillelmus, nec nomen illius ciuitatis agnoui. At ille eadem exhortans vt diceret, id adiecit, scilicet quod ille erat Sanctus, qui per Apostolicum infra breue tempus canonizari debebat. Expergefactus Decanus & aliquantulum de visione turbatus Archidiaconum Ecclesiæ suæ, qui sui negotij particeps & socius venerat, dormientem secum in eodem thalamo excitauit, admonens vt ad matutinas consurgerent decantandas. Sed aduertēs Archidiaconus, quod e interdum tempestiua hora venerat ad surgendum, & intelligens eum ex aliquo accidenti esse turbatum; caussam somnij præter solitum interrupti sciscitatur ab eo. At ille semiplene respondens, Visum est, inquit, mihi quod quidam mihi apparens in candido habitu loquebatur, sed quæ mihi dixerit vereor enarrare. Cui Archidiaconus: Dormite Domine mi, & requiescite. Nec enim de talibus visionibus est curandum. [Iterum eidem apparet.] Cumque Decanus iterum obdormisset, ecce præfatus vir, sicut in primo visu, apparuit, & omnia quæ prius dixerat replicans, hortatus est diligenter, vt omnia retineret & diceret, si suum vellet negotium expediri. Et etiam minas adiecit ad vltimum quod ei male accideret, si circa hæc ageret negligenter. Surgens ergo quam citius, & horis matutinalibus decantatis, adiit quendam virum honestum pariter & maturum, Pragensem Episcopum, qui & ei notus erat, & secretæ vinculo familiaritatis adstrictus. Cui vocato seorsum quæ viderat secretius reuelauit, [Decanus id Episcopo Pragensi narrat.] ea volens sub confessionis claue clausa seruari, donec ea necessitas exigeret reuelari.

[16] Deliberauerat interim præfatus Papa cum Fratribus de negotio B. VVillelmi, & de Fratrum consilio vniuersos Archiepiscopos, & Episcopos, qui tunc erant præsentes, ad tractatum huius negotij præceperat euocari. Quibus præsentibus, dum in principio tractatus illius VVillelmi miracula legerentur, [Id refert Episcopus in Consistorio Pontificio.] Pragensis Episcopus recordatus visionis illius, quæ ipsi a Decano fuerat reuelata, & intelligens non esse tacendum, surrexit in medio, & persona Decani commendata decenter, sicut de vita eius & moribus sibi notis fuerat commendanda, ea quæ ab ipso audierat, coram omnibus satis compendiose narrauit. Sed vt ex ore ipsius Decani veritas gratius audiretur, vocatus est ipse Decanus, & in medium introductus, adiuratus a Domino Papa, [Aduocatur Decanus.] vt plenam & planam diceret veritatem, ea quæ sibi apparuerant semel atque secundo, sicut prius Episcopus dixerat, retulit seriatim. Omnes vero commoti ad lacrymas, Deum benedicere, ac laudando Deum glorificare cœperūt, qui Sanctum suum ita mirificare per aperta indicia dignabatur. Cumque summus Pontifex aliquantulo monitionum sermone præhabito consilium requisisset, omnis vnanimiter multitudo consentit, vt ad sanctitatem beati viri sollemniter declarandam, quam Dominus tot & tantis indiciis manifestius ostēdebat, sententia proferretur. Exeuntibus vniuersis ad publicum, & in publico Consistorio, ceteris consueto more dispositis, missæ ab examinatoribus litteræ ac miracula sollemniter publicantur. [Canonizatur S. Guilielmus.] Quibus distincte perlectis Summus Pontifex surgens in medio B. VVillelmum Bituricensem Archiepiscopum sententialiter & cum debita solemnitate pronuntians Sanctorum catalogo adscribendum, in die depositionis ipsius festiuitatem f præcepit solemnem de cetero celebrari. Ipse vero debitis ex more laudibus celebratis, illā eamdem orationem, quam B. VVillelmus dicendam Decano reuelauerat antedicto, videlicet: Exaudi Domine preces nostras, quas in S. VVillelmi, &c. non sine multis lacrymis profluentibus ex deuotione subiunxit.

[Annotata]

a 17 Iulij 1216.electus, coronatus 24.Iulij die Dominica; obiit 13.Martij 1227.

b Qui deinde Parisiensis Episcopus fuit, obiitq; an. 1223. vir religiosus ac prudens, vt est in Chronico Autisiod. & in hostes Ecclesiæ rigidus executor iustitiæ. Scripsit summam Theologiæ quæ extat.

c Successit hic S. Guilielmo; Claudio Roberto Geroldus, Geraldus, Girardus: obiit Nonis Iulij 1218.cum sedisset an. 9. men.4. dies 12.dicitur in Chronico Lemouicensi citato a Cl.Roberto, fide, sanctitate, doctrina, & miraculis clarus. Sanctus appellatur a Ghinio, & Chenu. Sed fallitur Ghinius, dum eum scribit mortuum ann.1210. Guilielmum vero Episcopum factum an.1189.

d Ms. nostrum, diuturnum.

e Videtur legendum, necdum tempestiua. MS. Belfortij habebat, quod intempestiua esset hora ad surgendum.

f Ciaconius scribit VI.Non.Iulij 1218.id esse factum.

PRÆFATIO IN LIB. MIRACVLORVM.

Guilielmus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia (S.)BHL Number: 8901

[1] Qvoniam superabundante malitia, multorum caritas refrigescit quotidie, necesse est vt Deus omnipotens ordinator rerum ac temporum, sine quo nihil est validum, nihil sanctum, Sanctos suos quos hereditatis æternæ voluit esse participes, quosque iam glorificatos coronauit in cælis, ad laudem & gloriam nominis sui clarificare dignetur in terris, populis ad eorum tumulos vndique confluentibus, [Cur ad sepulchra Sanctorū fiant a Deo miracula.] quorum corpora in pace sepulta sunt, & viuunt nomimina eorum in æternum, signa & prodigia sua sæpius manifestans. Nonnumquam enim fiunt miracula diuina operante clementia ob Sanctorum suorum merita declaranda, vt in omnem terram exeat sonus eorum, & in fines orbis terræ exempla eorum; quatenus ad contemptum mundi, & ad amorem cælestis patriæ ipsorum sanctis prouocemur exemplis. Insuper & excitanda est Sanctorum deuotio, ne feruor fidei in humanis cordibus per insolentiam tepescat, quoniam signis & miraculis credimus nutriendam. Sed nec tacenda sunt opera Conditoris, quæ mens humana cogitare, scriptura cōprehendere, lingua laudare, supernorum ciuium exercitus mirari non sufficit. Suppleat ergo defectum nostrum diuina miseratio, vt quod possibilitas nostra non obtinet, nobis eius munere concedatur.

[2] Sane propositum, quod ad quorumdam instantiam super miraculis B. VVillelmi Bituricensis Patriarchæ, scripto commendandis assumpsimus, diu distulimus prosequi, tam tēporis negligentia soporati, quam aliorum negotiorum occupatione detenti. Verum licet vereamur indigni digna tractare, ne lacerandi obiiciamur morsibus detractorum; [Excusat auctor imperitiam.] quamuis etiam ex eo, quod cum simus inferioris ingenij, valde timendum est, ne si huic operi nos præponimus, cui propter imperitiam sufficere minime credimus, quasi ponere os in cælum videamur, & potius debeat imputari temerariæ præsumptioni, quam caritati adscribi; considerantes tamen, quod cum mundus in maligno sit positus, nullusque adhuc scriptorum in simili opere potuit declinare quod timemus, inter procellas linguarum expositi, nec submersi omnino nec tuti ex toto, proposuimus nauigare. Igitur quasi horum obliti & excusso torpore robustiores effecti, propositum opus, quod vires nostras transcendit, aggredimur, miraculorum insignia, quæ vel vidimus, vel a viris fide dignis audiuimus, prout Dominus dederit, qui meritis eiusdem Sancti eadem operatur, stylo humili descripturi. Et tamen multa prætermittamus miracula tamquam obliuione deleta, & alia etiam, que propter temporis lapsum labilisque memoriæ vitium in ea nobis veritatis specie non …… codex MS. hic laceratus erat, sicq; reliqua desideramus.

ALIVD VITÆ COMPENDIVM,
Auctore anonymo coætaneo.
Ex MS. Ecclesiæ S. Audomari.

Guilielmus, Archiepiscopus Bituricensis in Gallia (S.)BHL Number: 8905

Ex mss.

[1] Beatvs Guillermus, a nobilis genere, longe fuit b nobilior vitæ laudabilis sanctitate. A primæua quidem ætate cuidam auunculo suo Suessionensis Ecclesiæ Archidiacono, miræ honestatis viro, [Instituitur a Petro Eremita.] qui Petrus Eremita dicebatur, a parentibus traditus fuit, moribus & litteris informandus: a quo, vel forte quodam præsagio futurorum, fuit Guillermus Eremita postmodum nuncupatus. In Suessionensi quidem primo, deinde in Parisiensi Ecclesia factus Canonicus, timens ne rerum affluentia, & blandimenta seculi eum a sancto proposito reuocarent, ad Grandimontensem eremum conuolauit. [Fit monachus Grādimontensis, tum Cisterciensis,] Vbi cum seminator discordiæ omnis humani generis seminasset discordiam inter Clericos & Conuersos, de licenciatis Clericis a Domino Papa transferendi se ad religionem aliam, prout Dominus vnicuique inspiraret, B. Guillermis Cisterciensem Ordinem præelegit.

[2] Factus autem monachus apud Pontiniacum, dū in obseruatione ordinis aliorum deuotionem præcellere niteretur, [Abbas, Prior, Archiepiscopus.] in Priorem concorditer est assumptus. Fama vero religionis suæ magis ac magis crebrescente, primo c Fontis-Ioannis, deinde Karoli-loci factus Abbas, tandem cooperante diuina gratia in Primatem Bituricensis Ecclesiæ per electionem canonicam est electus.

[3] Accidit enim cuidam Presbytero, Giraudo nomine, repentina, [Manum languidā sanat, confessione imperata.] grauis, & vehementer angens infirmitas in sinistra manu, per quam fere per dimidium annum factus est impotens celebrare. Hæsitabant medici quid de morbo dicerent, quia caussam eius penitus ignorantes, videbant d symptomata sibi ad inuicem aduersari: & probatis, sed inutiliter circa infirmum diuersis curationum generibus, vnusquisque post alium recedebat confusus, & dolens quia ei non poterat subuenire. Qui de medicorum subuentione desperans ad B. Guillermū accedit, totam spem suam in eum proiiciens, vt eo mediante a solo Domino curaretur. Videns pius Pater morbum, caussam cognoscit, & impresso signo sanctæ Crucis, manum tangens & palpans leuiter, dixit infirmo: Confitere peccata tua, & melius te habebis. Lætus facit quod præcipitur, corde contrito & humiliato confitetur, & statim ita plene conualuit, quod die tertia celebrauit.

[4] Cum autem post transitum B. Guillermi, priusquam corpus esset traditum sepulturæ, [Puerorum erga corpus eius mortuum deuotio.] cateruatim populus ciuitatis conueniret ad exequias sancti viri; tanta fuit in populo puerorum deuotio, quod non cessabant osculari pedes & manus eius, & etiam lactentes pueri satiari non poterāt visione corporis sancti viri: quamplures autem ex ipsis renitentes pro viribus, & eiulantes præ dolore recessus, vidimus violenter asportari.

[5] Tunc quidam, qui nondum ætatis suæ decimum compleuerat annum, capite scapulis cohærente, collo inter humeros intercepto, spina dorsi quasi confracta, curuus incedens cælum videre non poterat, nisi faciem versus humerum obligaret: qui tantam demum infirmitatem incurrit, quod pedum & manuum priuatus officio pascebatur a matre, & de loco ad locum vbi suadebat vtilitas, seu cogebat necessitas ferebatur. Hic auditis quæ fiebant in ecclesia, suspirat, lacrymatur, [Mirabiliter contortus, eius intercessione sanatur.] omni petit constantia, quod eum ferat ad ecclesiam mater sua. Currit mater cum sarcina, se per turbam ingerit importuna, pudoris nescia, dolore simul & deuotione penitus absorpta. Simul ambo mater & puer osculantes pedes sanctos, & eiulantes clamabant: O Beate Guillerme miserere nostri, & attende miseriam nostram, qui spiritualiter superstes in paruis abundabas visceribus pietatis. Nec mora: quasi fragor ossium in puero est auditus. Cum autem mater extraxisset de turba puerum, clamat puer: Mater dimitte me, quia per virtutem B. Guillermi sanus sum: & consolidatæ sunt eius plantæ, & cunctis admirantibus per se rectus & extento collo domum lætus regreditur, qui tristis a matre fuerat asportatus. Stupet mater præ gaudio, stupet fere tota vicinia, & mirantur mirabilia Creatoris. Tādem mater ad se reuertitur & proponit, vt cum corpus sanctum esset traditum sepulturæ, rei veritate manifestata Canonicis, cum eis sollenniter Deo actiones ageret gratiarum.

[Annotata]

a Mathildis Comitissa Niuernensis, in publicis litteris asseruatis in tabulario Niuernensi, quibus donat Ecclesiæ Bituricensi 12. libras Parisienses annui census ad accendendum perpetuo cereum ante S. Guilielmi corpus, datis mense Iulio 1223. vocat eum auunculum suum: vt testatur Guido Coquillius in historia Niuernensi, & Claudius Robertus, traduntq; diserte Coquillius & Ioannes Chenu, oriundum ipsum ex familia Comitum Niuernensium. Robertus ait Archesiis vico Niuernensi natum. Carolus Sausseius lib. II. Annalium Ecclesiæ Aurelianensis tradit eum fratrem fuisse Geraldi Berruyerij, patris Philippi Berruyerij Episcopi Aurelianensis, ac deinde Archiepiscopi Bituricensis, quem idem Sausseius inter Beatos censet, vt IX. Ianu.diximus.

b Chrysostomus Henriquez lib.1. Fasciculi SS. ord. Cistercien. dist.20.cap.1.eadem, quæ hic duobus primis numeris, recitat, tum vitam reliquam verbis Surij prosequitur. Legit autem hic, vti & MS. Audomarense, nobilioris vitæ, laudabilis sanctitate. Breuiarium Cistere. nobilior vita, laudabilis sanctitate.

c Idem habetur in Breuiario Cisterc.

d Ms. Sancti thomata, mendose.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Wilhelm von Donjeon

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Wilhelm von Donjeon

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.